*
HAbetur
pag. 233. vbi affirmat Au
ctor in dubijs Iuris circa necessaria
necessitate præcepti, saltem pro vt
condistinguuntur contra necessaria necessitate
medij, ceteris paribus in materia iustitiæ, & aliarum virtutum, non esse meliorem conditionem
possidentis libertatis contra Ius, & præceptum
illud, nisi post diligentem adhibitam diligentiam
accedit inuincibilis ignorantia Iuris, siue præcepti, & hinc moralis certitudo, quod hac stante
non obliget, & ita in concursu opinionum super
possessione libertatis & Iuris, si illa desit, tutiorem partem eligendam. Quod ad primum de
necessitate medij, quia ignorantia talem defectum
non supplet, licet à peccato excuset: quoad alia,
quia actus cum illa factus, iustitiam suam, seu
rectitudinem, non amittit. In quo quidem ex
eo refellendus, quòd cùm pro libertatis possessione in omni materia contra suum Fagnanum pug
net, perinde illa se habeat, ac si nihil speciale eidem tribuatur. Patet, quia siue possideat, siue
non possideat; eodem modo philosophandum
est: stante enim possessione, si adiunctum illud
deficiat, nihil iuuat: & non stante, si adsit, licita
est operatio, quæ non stante, non ex defectu
possessionis, sed ex alio dicto, licita non est. Ad
quid ergo illa? & quidem possessionem tantùm
in dubio locum habere, & non cùm opiniones
concurrunt probabiles, communis resolutio est,
pro qua P. Thomas Sancius Lib. 2. de Matrim.
Disput. 41.
num. 30. Non ergo conuenienter regula dicta ab Auctore casui, de quo agimus, applicatur. Sicut neque congruit quod ait
n. 278.
regulam dictam siue in materia iustitiæ, siue alia,
siue in foro fori, siue in foro conscientiæ, siue
possidenti, siue iudici pro possessorio iudicanti,
vim non habere, nisi quatenus prudenter præsumitur possidentem laborare ignorantia inuincibili
iuris alterius, & hinc esse possessorem bonæ fidei,
iuxta hanc regulam
: Omnis homo præsumitur iu
stus & bonus &c. quamdiu non probatur malus, iniustus &c. Non inquam congruit, quia etiamsi
quis ignorantiam vincibilem habeat, occultam
tamen, potest præsumi iustus possessor, & reuera
habere ius ad rem, quæ intentata ab aduersario
lite, ipsi adiudicaretur. Et esse ignorantia inuincibilis potest sine vero iure, quia ignorantia ius non tribuit, nisi ratione vsu capionis aut præscri
Ignorantia non confert ius.
ptionis. Et his locum non esse etiam stante ignorantia Iuris, est communis resolutio, pro qua
P. Lessius
Lib. 2.
de Iust. & Iur. Cap. 6.
Dub. 6.
dicto 1. Alia ergo est præsumptio iuridicæ possessionis, alia possidentis, & ita titulus ignorantiæ
non attenditur, nisi fortè probari possit affectata
aliqua, quæ iudicio subiaceat. Et leges quidem
de ignorantia seu bona fide respectum habent ad
plures illius effectus, & statuere quidem possent
vt stante dubio verosimili possessio non valeret ad
absolutam retentionem, sed vt pro qualitate dubij diuideretur. Sicut faciendum multi dicunt
à iudice, quando possessio pro nullo stat, quia nullus possidet, aut fortè vterque, & etiam extra iudicialiter, vt videri apud eumdem potest
n. 10.
Quòd autem non ita factum, proptereà fuit, quia
obuiare litibus voluerunt, sicut in nonnullis alijs,
vnde sic videntur extare varijs in locis vtriusque
Iuris, & iuxta illas variæ dispositiones procedere,
vt circa præscriptionem dictam, quòd dubium
non suffragatur circa rem principalem, benè tamen circa fructus, vt apud citatum Scriptorem
Dicto 2. Non videtur ergo firmum assertionis
præfatæ fundamentum. Probat deinde.