*
EXtat illa
pag. 191. in qua statuit Au
ctor, vt quis licitè operetur in materia periculosa, quæ mores concernit,
non solùm non sufficere hoc iudicium, licet mihi
operari ex opinione probabiliori præcisè, non
addito alio iudicio moraliter saltem certo. Pro
quo laudat Fagnanum pro se adducentem textus
aliquos, & Doctores Iuristas, de quibus
suprà.
Addit esse contra Merendam, Mercorum, Carenam, Vincentium Baronum, & Ioannem Baptistam Gonetium. Apologistas aduersus Caramuelem, in cuius Scyllam incidere ait, cupientes vitare Charibdim. Probat ex suo illo inculcato principio de iudicio certo necessario omnem
excludente formidinem, quod nequit stare etiam
posita probabilioris sententiæ sequela, vtpatet.
Pro quo nihil prætereà adducit, nisi obiectiones
contra se propositas cum earum solutionibus ex
|
Fagnano illustratis: qui præsertim illam conatur
euertere, quæ ex graui iugo ipsius annexo sententiæ formatur: cùm tamen Christus iugum
suum suaue esse pronuntiet, & onus leue.
Matth.
11.
v. vlt. & ita respondens inducitur
num. 217.
Respondemus mirandum esse quod viri docti & pij
ore dictôque talia effuderint paradoxa. Nam si
sermo sit de præceptis iuris naturalis, Christus
Dominus non venit soluere legem, sed adimplere
Matth. 5. ideoque mandauit vt ab ea non præteriretur vnum iota, aut vnus apex. Si verò sit sermo de præceptis iuris diuini, lex Euangelica ab
eo promulgata, non ideò suauis appellatur, quòd
eius obseruatio secundùm se careat difficultatibus: alioquin præceptum de captiuando intellectum in obsequium fidei, præceptum de fide confitenda, etiam cum periculo vitæ, præceptum
charitatis de diligendo inimico, nec non præceptum de confessione peccatorum, in quibus experimur ingentem sensus repugnantiam, ad iugum
Christi nequaquàm pertinerent. Sin autem sermo
sit de præceptis Ecclesiæ, audi verba Agathonis
Papæ relata in Cap.
In memoriam 19. dist.
Ser
Cap. In memoriam. 19. dist.
uanda cum mansuetudine humilitas:
& licet vix ferendum ab illa Sede imponatur iugum, tamen feramus, & pia deuotione toleremus. Ad idem Cap. In
memoriam 100. dist. & Cap.
Quid ergo 11. q. 1.
Facit textus in l.
Prospexit. ff.
Qui & à quibus, ibi
:
Quod perquam durum est;
sed ita lex scripta est.
Iugum ergo Christi non propterea suaue dicitur,
quod indulgeat sensui, & faueat concupiscentijs:
sed quòd diuinæ gratiæ dono, & virtute charitatis, mandata alióquin austera & laboriosa redduntur nobis suauia & plana. Pro quo D. Thomæ, & D. Augustini auctoritates adducit
: nec
non D. Hieronymum in Cap.
Ioan. 27. dicentem
hæreticos cuncta prospera polliceri, semperque
cælorum regna facili negotio peccatoribus pandere &c. Quod ergo magnificant
(sic ille pergit)
probabilitatum Sectatores per hanc doctrinam
homines ad Empyreum duci per viam suauem &
planam, est merum commentum ad animas decipiendas. Probat ex Christi verbis.
Matth. 7.
v. 14.
de angusta porta, & arcta via cum sua ponderatione.