*Et in primis quod ad Aristotelem attinet, pro opposita non obscurè sententia facit,
cùm dicat in moralibus satis esse vt verum, pingui Minerua, adumbrata figuratione, ex frequenter euenientibus, & similibus, ostendatur. Hæc
enim manifestè indicant non esse necessariam
omnimodam & infallibilem certitudinem, qualis
ab Auctore exigitur: sicut & verum immutabile:
hoc enim non pingui Minerua verum est, vt liquet
: Quod neque in sic arguentis sententia stare potest, cùm accidere queat esse falsum id,
quod vt certum quis, dum operatur, amplectitur.
Deinde D. Antonini doctrina cùm Aristotelicæ
consonet, sinistrè ad contrarium sensum inflectitur. Iam quod certitudo ex probabilibus genita
ad caussarum decisionem sufficiat quis negat?
Illud tamen negari meritò debet, certitudinem
scilicet talem extrahere rem iudicio subiectam
ab statu probabilitatis. Vnus quidem testis non
satis ad iudicium probabile de veritate, si non sit
sublimi aliqua prærogatiua qualificatus, de qua
in Cap.
Cùm à nobis de testibus &c. Sed in ordi
ne ad iudiciale forum duo sunt satis ex Cap.
Licet vniuersis eodem tit. & alijs. Atqui id quod illi
affirmant, tantùm est probabile, quia falsum esse
potest, vt in iudicibus contra Susannam est de
fide, & frequentes euentus comprobarunt, vnde
tot in Iure vtroque pro testibus cautiones. Addantur alij, erit quidem probabilius, quia formale
motiuum assentiendi non variatur, sicut non variatur ratio fidei humanæ, quæ testimonio dicentis innititur: vnde & vni, & duobus, & pluribus,
vltra creditur, sicut creditur instrumentis, & ita
extat titulus
de fide instrumentorum. Et quidem
circa hoc æquiuocatio vitanda est: aliud est enim
iudicem vti certum de sententia procedere, secundùm quam operatur, aliud verò certum esse
de probationibus, siue argumentis, & testimonijs, quibus motum animi sui conformat, vt loquitur Cælestinus Tertius in Cap.
Prætereà de
testibus &c. quod est ad procedendum in ea necessarium. Primum enim ex eo habetur quòd
lex præcipit iuxta determinatum testium numerum ferre sententiam siue illi verum dicant, siue
mentiantur, dum de mendacio nequeunt coargui: Sic enim cùm legi obediat certam sequitur
ille sententiam. Posterius autem non ita, vt ex
modo dictis apparet, quia potest non immeritò
formidare quòd testes non verum deponant, siue
ex malitia, siue ex inscitia, aut incuria. Pro quo
explicando opportunè succurrit casus in Cap.
In
nostra vbi plures pro Monachis in caussa contra
Archidiaconum quemdam deponunt testes, &
tamen eorum depositionibus non standum decernit Innocentius Tertius.