*Sic ille arguit, cuius fundamento, vt pro
Quale in opinione dubium.
bationibus obarmato, vno respondeamus verbo, in
opinione quidem probabili dubium extare, sed
tale vt absolutam non impediat assertionem, vt
est receptissima doctrina: de qua dictum
Parte 1.
nu. 26. ex D. Thoma, & omnibus eum secutis
sine controuersia. Videndus 1.
p. q. 79.
arti. q. ad
4.
& 2. 2.
q. 1.
arti. 4.
& q. 2.
arti. 1.
& Lib. 1.
Posteriorum lectione 1. qui & Aristotelis doctrinam
amplexus. Stat ergo assensus cum formidine, quæ
dubium comitatur
: & cùm absolutè quis censet
licitam esse operationem, consequens est vt &
iuxta tale iudicium operari queat, aliàs opinio
probabilis non esset, & tale iudicium, esset inutile, ac semper purè speculatiuum. Neque sequitur
Non obstare reali operationi.
ex eo quòd etiam sit probabile non esse licitum,
eum qui dicto modo operatur, probabiliter peccaturum, vnde & peccaturum certo, quia se exponit periculo, nam vt probatum à nobis
Parte
1.
& 4. vbi contra nonnullos rigidos Scriptores
egimus, cum iudicio dicto concurrit aliud moraliter certum de licita operatione cum sententia
probabili. Cùm ergo in eo peccatum non sit, rectè stat ignorantiam inuincibilem suffragari,
quandoquidem impossibile est veritatem & falsitatem sententiarum explorare, & ita prudens
eligitur modus iuxta illas operandi.