*Dico Septimò. Si supra id, quod pro
summa Regi reddenda necessarium est, plus aliquid facto registro supersit, pro rata est ijs, qui
concurrerunt ad illam, redhibendum. Id constat,
quia solùm ad summam dictam tenentur: ergo
quod superest ad conferentes spectat, non ad
Regem, qui taxata est summa contentus, non
ad Commissarios omni iure carentes. Ad quos
ergo? Potest etiam contingere vt ante finitum
registrum habeatur iam summa Regi tribuenda:
non tamen proptereà qui reliqui sunt Mercatores à registro immunes dimittendi, sed vsque ad
vltimum in ea est diligentia procedendum, vt
sic ex illis, quæ supersunt, ijs, qui priores fuerunt suæ proportionatæ cedant portiones. Vnde
si remissiùs cum postremis agatur, quod accidere potest ad vitandum laborem, & suis rebus
consulturis, in eo grauiter, & cum restitutionis
obligatione, peccabunt. Quòd si quidquam pro
tali detur incuria non erit obligatio restitutionis, quod & in ministris alijs communis sententia
firmat, pro qua P. Leander
suprà in fine adducit
Patres Lessium & Sancium, & Villalobos, Bonacinam ac Machadum, quos & sequitur. His
addendus P. Vasquez Opusculo de
Restitutione
Cap. 7.
nu. 60.
& 61. vbi ait leges Hispaniæ nullum facere incapacem ad recipienda munera, licet in eo grauiter peccare contingat, nisi vbi pro
actione aliqua Officio propria est taxatum stipendium, & in Secretarijs, quam solam legem
se vidisse affirmat
Lib. 2.
Recopilat. Tit. 18.
l. 1.
(pro
libro, in quo error
) quæ & ad pœnæ solutionem obligent, in quo tamen non esse receptam
attestaturos.