*Circa cuius ratiocinationem
Primò aduer
tendum dictas sanctas semel, iterùm, & tertiò,
eum vocare virgines, scilicet n. 5.
Visionibus Sanctarum Virginum Brigittæ & Catharinæ. & num.
26.
Reuelationibus SS. Virginum Brigittæ & Catharinæ, & ex liuore contra dictas Virgines locutos. In quo nimis crassus error, minimè Auctori
tanto, sed alijs adscribendus, cùm de S. Brigitta
& maritatam fuisse, & filios habuisse, atque in
sancta viduitate vitam egisse sit notissimum, cuius
& filia Sancta alia Catharina Virg.
die 22.
Martij
in Romano Martyrologio memorata, stupendo
celebris miraculo, dum Tiberis, vbi eius aquæ
Virginis pedes attigere, retrorsum abijt, cùm
|
tanta illius esset inundatio, vt Romani Vrbis in
teritum formidarent. Pro quo videri potest P.
Balingham
in Kalendario Virginis ad præfatum
Martij diem. Fuit quidem & Brigida natione Scota & virgo & sancta, quæ & Reuelationum libros duodecim scripsit, sed obscurissimos, &
multò antiquior, vtpotè mortua
An. 521. iuxta
P. Tirinum, de qua & P. Posseuinus in Appara
tu. Quòd si quispiam Auctoris lapsum esse velit,
humanus equidem ille, & multis non euitatus
Auctoribus. P. Tirinus in Auctorum Indice, quem
habet
Tomo 3. ita scribit:
Gaspar Sanchez Hispanus Granatensis èex Societate IESV, Comment. in quatuor libros Regum & 2.
Paralipom. in Isaiam, Ieremiam, Threnos, & Prophetas minores. Item duos Tomos Concionum &c. Vbi quidem ex duplici Gaspare vnum facit. Et antiquior quidam Concionum Auctor, cuius & P. Riuadeneira in Catalogio Scriptorum Societatis honorificam intulit
mentionem, & Granatensis fuit: recentior verò,
sed illustrior scripturæ Interpres, non Granatensis, sed Centumputeolanus à Centumputeolo,
oppido Toletano, & de illo, non de isto locutus
P. Posseuinus in Apparatu, qui citatur in margine. Vbi & error circa tempus mortis, dum illa
ponitur
Anno 1592. quod de Granatensi est verum, de alio falsum, qui mortuus
die 16.
Nouemb.
An. 1628. Tale aliquid occurrit in Scriptore An
nalium Marianorum Societatis
Iesv, qui
n. 865.
P. Didaco de Torres Chuquisacæ in Peruuio
mortuo, narationem inserens, cum alio eiusdem
nominis, qui Limæ me præsente interijt, apertè
confundit, & diuersa quæ vtrique acciderunt,
quasi eidem tribuenda prosequitur. Citatus enim
in margine dies mortis & annus, scilicet 1693.
13.
Ianuarij, errorem indicat manifestum: is enim
fuit dies mortis eius, qui Limæ occubuit, P. Didaci de Torres Vasquez non diu post initum Prouincialatum, vnde & magno cum totius Prouinciæ dolore, atque Excellentissimi Comitis de
Chinchon, cui erat à Confessionibus, & apprimè
charus, ab eximiam prudentiam, singularem probitatem, & spiritum ab humanis respectibus penitus abhorrentem. Sed his omissis, de quibus
possem plura, vt iam ad rem.