*Arguit etiam ille.
n. 19. ex eo quòd Pa
rochus nequit approbato cum limitatione oues
generaliter committere, quod vt certum supponit
: id tamen posset, si limitatio ad electionem
non obstaret, cùm per Bullam & Iubileum approbatio in Confessario vt necessaria penitus intimatur, quia Concilium nihil aliud exigit vt Parochus alteri committere vices suas possit, nisi
vt hic sit ab Ordinario approbatus: hoc autem
ipsum eisdem verbis petit Pontifex in Bullo &
|
Iubileo. Quam rationem P. Arriaga ex eo infir
mam reputat, quod nuper diximus, approbationem scilicet & iurisdictionem Parochi esse ab
Episcopo, & ita illum non posse contra voluntatem eius operari, eligendo pro suis ouibus eum,
qui non est ab illo generaliter approbatus
: quod
secus accidit in casu Bullæ & Iubilei, in quo iurisdictio à Pontifice confertur. Et pro discrimine
præfato adducit Dianam
Parte 2.
Tractatu de Regularibus. Resolut. 93. cum P. Fagundez loquentem
Lib. 7.
circa. 2.
Eccl. præceptum. Cap. 2.
n. 45.
Sed illi minimè adduci possunt, vt ex eorum auctoritate probetur Parochos ab Episcopis accipere iurisdictionem, quia solùm loquuntur de iurisdictione, quæ alicui Regulari committi potest
circa certas tantùm personas, aut oppidum, quam
constat esse delegatam. Ordinariam autem Parochorum iurisdictionem non esse ab Episcopis,
sed à Pontifice censent multi; vnde id quasi
Problema proponit P. Molina.
Tract. 5.
Disput. 5.
n. 6. & plus aliquid affirmant Maior & Sotus
apud P. Suarium
Tomo 4.
in 3.
p. Disput. 25.
n. 16.
dicentes esse immediatè à Christo, quod ille iudicat probabile, sed minùs quàm de Episcopis:
vnde non videtur penitus assentiendum Patri Fagundez, qui
suprà. Cap. 1.
n. 28. asserit iurisdictionem
Parochorum esse ab Episcopis, & de hac re
non esse dubitandum. Et ita non benè eum adducit Barbosa
Parte 2.
de potestate Parochi. Cap. 19.
n. 1. inter eos, qui censent iurisdictionem
Parochorum esse à
Pontifice, & solùm dependentem
ab Episcopis quoad casus reseruatos, pro quo allegat alios. Iuxta quorum sententiam benè arguere potuit citatus Cardinalis, cùm probabilis
sit. Immò etiam secundùm oppositam; quia licet iurisdictio
Parochi ab Episcopo sit; lex tamen Concilij superior est, & eo posito, quod illa
sufficiens iudicat, non potest ipse actum impedire,
quia hic etiam operatur mandatum
Pontificium.
Itaque per Bullam & Iubileum eligi potest approbatus cum limitatione, quia id, quod requirit,
apponitur, & contra eius mandatum inferior ire
potestas nequit. Atqui in Concilio
Pontifex est,
qui requisitum apponit vt Confessor eligi possit,
& illud datur
: ergo nequit contra illius iri mandatum.
Pro quo hæc satis.