*Quia verò Breue dictum non est in ea
forma exhibitum, qua fidem facere posset, qualis
ad negotium adeò graue opus erat, & plures ex
prædictis Monialibus pertinacissimè instabant vt
transitus sibi ad Religiones alias indulgeretur, se
non esse verè Religiosas conclamantes, velleque
securum ac firmum Religionis statum obtinere;
deliberatione habita id vndecim est concessum
quod optabant, & ad diuersa Monasteria transierunt. Volentibus autem quibusdam post annum
profiteri, id negatum, quia visum est expediens
Pontificiæ Sedis iudicium circa negotium istud
expectari, omissis quæstionibus de potestate transitus ob has, vel illas caussas, sed si expectandum;
cur non in Monasterio, in quo
præfessæprofessæ? Quia
esse in illo pax non poterat ipsis in eo remanentibus, futuris alijs scandalo, cum periculo peruersionis. Quo euentu posse Moniales verè professas
transferri doctè probat Cardinalis Lugo
in Responsis Moralibus Lib. 3.
Dub. 18. Fuerunt tamen
viri docti, qui censuerunt potuisse & debuisse licentiam ad profitendum concedi, quia eo animo
egressæ sunt, firmum, vt diximus, Religionis statum exoptantes: & durissimum sanè est, vt post
prolixam adeò expectationem cogantur iterùm,
nullis præfixis expectationi terminis, quod distantia immensa non patitur, expectare. Et quidem aut Religiosæ sunt, aut non? si hoc vltimum, quid eas prohibet profiteri
? si illud
: quæ
|
fuit caussa legitima eiectionis, potest esse & transitus ad aliam Religionem, etiam minùs strictam,
pro qua licentiam concedere Prælatus potest, si
ratio etiam pro eo specialis occurrat, vt est com
munis sententia Doctorum, pro qua videri possunt P. Thomas Sancius plures adducens
Lib. 6.
Cap. 7.
n. 68. P. Palaus
Tomo 3.
Tract. 16.
Disput. 4.
Puncto 26.
n. 3. P. Lessius
de Iustitia. Lib. 2.
Cap. 41.
n. 108. P. Azor
Tomo 1.
Lib. 12.
Cap. 15.
Quæst. 1.
P. Sa
v. Religio. n. 39.
P. Pellizarius
Tract. 3.
Cap. 5.
n. 65. Diana
Parte 3.
Tract. 2.
Resolut. 43. Lezana
Tomo 2.
Verb. Transeuntes Regulares n. 18.
& seqq.
dicens innumeros ita sentire, ex quibus agrum
copiosum inducit. Et licet
P. Suarez
Tomo 3.
de
& pro Indiis ratio specialis.
Relig. Lib. 4.
Cap. 8.
n. 7. id neget, quia Concilium
Tridentinum
Seßione 25.
Cap. 19.
de Regularibus,
id videtur prohibere, in casus præsentis circumstantijs id, vt æstimo, non negaret. Et quamuis
Pontificia prohibitio extet pro Monialium exitu,
& Concilij suffragatur auctoritas, stante iam illo,
nullum est pro reuocatione Decretum, neque
quidquam quod inualidam possit reddere
Professionem. Quemadmodùm licet idem Concilium
citata Seßione. Cap. 7.
de Regularibus, statuat
eligendam in Abbatissam debere esse quadragenariam, & quæ octo annos Religiosæ vitæ post
expressam
Professionem exegerit: tenet tamen
P. Suarez Tomo 4. de Relig.
Tract. 8.
Lib. 2.
Cap.
6.
n. 8. non ita id esse necessarium, vt si aliter fiat
electio, sit irrita, sed ad summum irritanda. Vnde
& audio nonnullas ex egressis
Professionem emisisse. Et de hoc satis.