*Sed difficultas circa hoc videtur non leuis
emergere: videtur enim non posse in Religionibus eam claudi portam, quam Sedes Apostolica
vult apertam. Neque enim contra Apostolica
decreta, sicut neque contra iuris Canonici dispositiones, quæ & ipsæ Apostolicæ Sedis placita
sunt, constitui aliquid in Religione potest, nisi
quatenus ab eadem Sede indultum fuerit, vt
est communis scribentium sensus. Ex quo fundamento censuit Diana
Parte 2.
Tract. 2.
Resol. 1. per
Decretum Capituli Generalis alicuius Religio
nis, nisi fuerit à Papa confirmatum, non posse
tolli facultatem, quam
Cap. finale de Pœnitent. &
remission. concedit Prælatis, vt possint sibi
qnemcumquequemcumque eligere Confessarium; pro quo alios
adducit. Ad quod dico difficultatem hanc Doctores nostros in casu magis vrgenti iam enodasse, videlicet circa statutum non admittendi
in Societate eos, qui sanguinis infectione laborant. Quia verò dici potest statutum illud esse
à Sede Apostolica approbatum cum alijs, præsertim à Paulo V. in Bulla
Quantùm Religio, ad
Bulla Pauli V. pro Societate.
nostrum, quod esse posse contendo, dico aliud
esse statuere contra Decreta Pontificum inducendo generaliter abrogationem potestatis, aliud
modum in exercitio talis potestatis adhibere. Et
primum quidem dici potest potestatem transcendere Societatis, quia nequit reddere, incapaces sui instituti & quasi irregulares, vt vidimus locutum P. Pellizarium: aliud verò nullatenus repugnat, quia remanente in R. P. Generali
potestate ad quorumlibet ex dictis admissionem,
ordinare potest vt sine eius facultate non recipiantur, volens consulere Societati, cui talium
admissio incommodaret
: sicut idem præstare
posset in Prouincia aliqua circa ætatem
: quòd
scilicet non admittantur nisi expletis septemdecim aut octodecim annis, eo quòd in talis Prouinciæ originarijs aut maiores vires ad Religionis
experimenta, aut maturius iudicium ob inconstantiæ periculum
experiẽtiaexperientia comprobatæ. Quod
videmus etiam generaliter factum circa prouectiorem ætatem, vt videlicet admitti nequeant
quinquagesimum annum superantes, nisi Generali eodem dispensante; cùm tamen ius illos non
reddiderit incapaces. Sic videmus in multis Religionibus ab earum Capitulis Decreta varia prodire circa admittendos: & iam multæ timentes
sibi ab eiectis à Religionibus alijs, acta conficiunt, quibus ingressus illis interdicitur, sub
nullitate Professionis. Et prudentissimè quidem
sic statuunt, non ligantes venturis manus, vt si aliter visum fuerit ipsis statuere, tradita sibi ab
Apostolica Sede vtantur potestate. Ita quemadmodùm posset Religio statuere vt hoc anno nullus recipiatur ob rationes conuenientiæ, quæ occurrere possunt, ita & valet pro præsenti rerum
statu idem præstare, quid in posterùm expediat
successoribus prospecturis.