*Neque contradictorium aliquid ex eo
habetur inter assertum citati Pontificis, & aliorum Patrum, de quo nuper, iuxta quod præfata
verba Patri tribuuntur, ex quibus consubstantialitatem Filij contra hæreticos conantur demonstrare. Nam dum Trinitas loquitur, Pater loquitur: & licet de Christo vt homine, quia tamen vt
Filio per gratiam vnionis, eo ipso eius diuinitas
indicatur, quam & in Baptismo, & in Transfiguratione plenæ maiestate significationes compro|
barunt, cum voce pariter Patris, quod & in oratione, quæ in Sacris Officijs Transfigurationis
habetur, eleganter commendatum. Neque est
inconueniens vt in eadem clausula de Christo vt
Deo, & etiam vt homine habeatur sermo, sic
enim in casu, de quo loquimur, constat accidisse.
Nam cùm Pater verba præfata protulisset in
Transfiguratione, subdidit:
Ipsum audite. Atqui
non vt Deus, sed vt homo, erat locuturus, Deo
tamen verbis
doctrinędoctrinæ eius auctoritatem tribuente. Fuisse autem vocem illam Patris in Transfiguratione testatur D. Petrus verbis illis:
Accipiens
enim à Deo Patre honorem & gloriam voce delapsa
ad eum de nube &c. 2. Pet. 1. v. 17. Quod non tollit
quominùs ad totam referri Trinitatem queat,
cùm in diuinis personis communicatio sit idiomatum, vt exponit P. Vasquez
Cap. 10. Quibus
addi potest, ad Patrem specialiùs referri posse,
quia sunt in ordine ad Filium, erga quem specialem magis respectum habet: qua ratione creatio
attribuitur ipsi in Symbolo fidei, quia est prima
persona ceterarum fons, & ita etiam rerum omnium, quarum est
Creatrix ac gubernatrix Trinitas, vt in diuinis habetur Officijs. Et Spiritus sanctus dicitur per Prophetas locutus, quia illi per
diuinam inspirationem tales facti, & Spiritus sanctus ab spirando dicitur talis, qui & inspiratione
productus. Nec plura circa hoc, vbi de censura
depellenda agere, institutum ei solummodò est:
nec laborandum censeo in propulsanda calumnia
in P. Vasquium iactata, de minori in eo erga Sanctos Patres affectu, cùm illum eius opera manifestè talem euincant, & ratione peculiaris erga eos studij ac obseruantiæ laudem sit peculiarem etiam eximiorum Scriptorum consecutus.