*Potuerant ergo dictæ D. Thomæ aucto
ritates à Luisio Legionensi & P. Thoma Sancio
pro sententia dicta adduci
: vnde immeritò eos
carpit citatus Scriptor, & speciatim P. Sancium
vt minùs attentum, & verba S. Doctoris ex. 2. 2.
truncata referentem
: cùm tamen illa integrè
prolata non excludant coniugium fraternum à
prohibito lege diuina naturali: responsio autem
loci alterius expressè exemplificans casum
certũcertum,
qualis est prohibitio parentum cum filijs, tacuit
minus certum, qualis est
cōmistiocommistio fraterna, de qua
erat aliquale dubium inter Doctores
: vnde non
clarè (quod P. Thomas asserit
) sed obscurè fauet
contrariæ opinioni. Sic ille: sed immeritò, vt
dixi
: nam P. Thomas Sancius in asserenda claritate assertionis Doctoris sancti, eiusdem assertionis claritate illustratus pro eâdem pronuntiauit.
Nec truncata verba protulit, sed summariè sententiam totam; vnde ex relictis nihil, quod obstare possit, omisit, vt eadem inter se componenti
constabit. Vnde si truncata, vt dicitur, sententiæ
affirmanti clarè suffragantur, idem profectò integro contextu præstabunt. Neque satisfacit
quod de exemplificatione dicitur circa locum alium, in quo id quod apponi dicitur exempli gratia, ita peculiare est, vt id, quod de eo dicitur, non
possit contrapositæ parti conuenire.
In principio
humanæ generationis solus pater & mater à matrimonio repellebantur, eo quòd quia tunc temporis erat
paucitas hominum &c. de quibus
nu. 335. de incompetentia talium personarum. Si hoc exemplum dicitur, cedo alios, quibus id congruat, nam
exemplum rationem communem multis in vno
aliquo designat. Quinam illi? Non equidem fratres, neque minoris cognationis personæ, quia
omnes exclusæ
: non est ergo parentum coniugium exempli gratia propositum, sed vti id, in
quo ea incompetentia, quæ in nullis alijs, apparebat. Sed calamum iam ab inofficiosis huiusmodi obiectiunculis, venturi ad alia, retrahamus.