Resolutio videtur clara, & indubitabilis; quia
Resolutio negatiua.
dispositio bonorum libera debet esse Nouitio: & sicut ante ingressum renuntiare in fauorem aliorum potuit, nec proptereà debuit à Religione repelli, ita & post ingressum, quia non minùs liber tunc est, quàm anteà fuerat. Vnde à Con
cilio Tridentino prouidentissimè cautum, vt renuntiationes maximâ cum libertate fierent, & interuentione Episcopi, aut eius Vicarij, cum aliis de quibus Seßione 25. Cap. 16. de Regularibus. Quia enim coactio aliqua timeri poterat, res hæc non est Nouitiorum voluntati; & Prælatorum Regularium directioni relicta, sed Episcopi aut Vicarij assistentiam voluit Concilium intra præfixum terminum expectari. In quo ha
bet nostra Societas, cur grates summas Concilij Patribus & Sedi Apostolicæ reddat: quia circa hoc in Decreto prædicto, sicut & in aliis, minimè voluit comprehensam. Et potuit quidem iure optimo eidem in hac parte fidere, quia in ordine ad libertatem renuntiantium leges habet quamplures pietate & sapientiâ plenas. Et cùm liberrimos renuntiantes velit; eos maximè, qui aliquid volunt eidem Societati donare: vnde pro illis maiores adhibet cautiones, & ampliora temporis spatia pro admissione designat, ne vnquam dicere renuntians possit, minùs se liberum in tali dispositione fuisse.
Loading...