*
DIco primò. Capitulum
circa distributiones, in
quibus sunt Præbendæ
constitutæ, nequit sine
Episcopi consensu disponere, modum in eo
seruandum statuendo.
Sic colligitur ex Dom. Barbosa
Allegat. 53.
num.
139. qui pro se adducit Monetam: & de distributionibus quotidianis agunt, vnde ad ampliores,
quales sunt illæ, de quibus loquimur, fit euidens
consequentia. Probatur ex Concilio Tridentin.
Seßione 21.
Cap. 3. vbi cùm distributionum deductionem statuat, quæ sunt interessentibus tribuendæ, sic subdit
: Iuxta diuisionem ab Episcopo, etiam
tamquàm Apostolicæ Sedis Delegato, in ipsâ primâ fructuum deductione faciendam, diuidantur, &c. Prætereà hoc spectat ad regimen in diuinis officiis habendum, quod valde ex fructuum distributione
dependet: illud autem ad Episcopum spectare,
dum Prouincialis Synodus non prouidet, ex
eodem Concilio habetur
Seßione 24.
Cap. 12.
de
Reformat. in fine, ibi:
Cetera, quæ ad debitum in
diuinis officiis regimen spectant, &c. P. Azor
Tomo 2.
Lib. 7.
Cap. 17.
in fine, cùm proponat quæstionem:
an Capitulum sine Episcopo possit statuta condere de distributionibus certâ ratione & modo
diuidendis, sic resoluit
: Respondeo posse, quando
nihil contra Episcopi iurisdictionem, aut contra Ius
commune constituit. Sic ille adducens Francum in
Cap.
Consuetudinem. §.
Statuimus de Cleric. non resid. in 6. Quod videtur difficile
: nam stante Assertionis propositæ veritate, quòd scilicet circa
prædicta statuere ad Episcopum pertineat, & non
ad Capitulum sine illo: contra ipsius iurisdictionem fit, & contra ius commune, in Concilio stabilitum
citatis locis: ergo nequit stare quod Capitulum statuat, & prædicta non sequantur. Vi
Mens explicatur Auctorum.
detur autem dictorum Auctorum mens, vt id,
quod statuto Capituli disponitur, contra Episcopi iurisdictionem non sit, neque contra Ius commune; tunc enim ipsum statutum non debet iniquum reputari. Quod saluari ex eo potest: nam
cùm
Episcopus non disponit,
neq;neque dispositis contradicat, non est cur debeat dispositio vt illegitima repudiari. In hoc ergo non videtur grauiter
Capitulares delinquere: quod tamen tunc accidet,
cùm contradicente
Episcopo id facient, quia in re
graui ius illius violatur; nisi eo animo faciant, vt
non velint statutum suum contra
Episcopum defendere, sed vt conueniens condere, quod tamen
sciant posse per
Episcopum infirmari. In quo si
res ex fine communis boni, & ex proprij commodi intuitu transigatur, turbis & simultatibus
vitatis, facilè poterit in istis peccatum euitari. De
hoc etiam Santarellus
quæst. 3.
n. 8. & alij, quos adducit & sequitur Bonacina
Tom. 2.
disp. 1.
quæst. 1.
Puncto 3.
n. 30. quatenus concedunt Capitulum
sine consensu
Episcopi facere statuta posse, quæ
ad bonum regimen, & ordinem ipsius Capituli
pertineant, cum exceptione quadam apud illum
videnda.