*Dico secundò. Etiam vbi distributiones
non sunt tota Præbenda, sed portio aliqua ex decimali massâ detracta, tenentur illas lucrantes ad
eumdem expendendi modum, de quo in
Assert.
præced. Sic Sarmientus, & Nauarrus, quos adducit & sequitur P. Sancius
Dub. 46.
citato. P. Bauny
Dub. 6. contrarius sibi, vt iam dixi: sed posteriori
standum Assertioni, vti testamento, quo priùs
facta reuocantur. Vt autem in gratiam viri docti
contrarietatem talem explicatione commodâ propulsemus, dici potest in priori loco, vbi sic
statuit:
Dico secundò:
Nec de annonis diarijs, quas
distributiones nominant, quidpiam esse pauperi dandum,
quod negatum in negantis cedat exitium: de distributionibus loqui, quæ ad quotidianum victum necessaria sunt, ita vt nihil ex illis superfluat. In secundo autem, vbi sic inquirit
: An si distributiones
diariæ sint his, quæ ad victum, suique sustentationem
honestam ac decentem, Beneficiatus exigit, ampliores teneantur, quod de ijs reliquum erit, in res pias, inopumque commodum impendere? Et respondet statim sic:
Omnino, nam omnia bona Ecclesiæ sunt eiusdem generis & conditionis. Et probationem latiùs exequitur: ibi inquam de alijs loqui, quæ abundantiores sunt. Benè verùm est rationem ab eo pro
Assertione priori adductam explicationi isti non
congruere: arguit enim ex eo quòd
Præbendarius
ob ministerium suum mercedem illam diariam
accipiat, cuius & dominium comparat; & ideò ab
Ecclesia non posse onus illud imponi, sicut neque patrimonialibus, quia quasi patrimonialia
sunt. Quæ ratio probat, etiamsi aliquid superfluat, non esse obligationem ad illud piè expendendum, si verè quidquam probat juxta Auctoris mentem, pro quâ hæc satis. Fundamentum
FundamẽtumFundamentum Assertionis.
autem Assertionis nostræ iam indicatum est, quia
distributiones non habent conditionem diuersam ab aliis fructibus Præbendæ, neque ex modo, quo tribuuntur, illa fundari potest, sicut de
distributionibus, in quibus tota est Præbenda
constituta, dicebamus. Et illo irrefragabili fundamento præsupposito, videtur euidens consequentia circa quotidianas, de quibus loquimur.
Neque illæ absolutè pro diariâ sustentatione dantur: alioqui quod reliquum est Præbendæ &
maior est illius pars, deberet in pia opera dispertiri: quia congruâ detractâ, id quod superfluit, sic
expendendum est, de quo ex professo dictum
Tit.
13.
num. 72.
& seqq. Hoc autem quis admiserit?
Dantur ergo vt diarium subsidium, & leuamentum laboris, & desidiæ excitamentum, iuxta dicta
num. 12.