Dico quartò. Si vnus tantùm Præbendarius,
sit vt non semel accidit, non sunt illi distributiones penitus denegandæ, eò quòd distributio
respectu vnius solùm esse nequit, vt ex nominis
constat proprietate. Id videtur clarum, quia eo
quòd solus sit, & sic labor eius minor, non debet esse pejoris conditionis. Habebit ergo proportionatum labori stipendium, juxta prudentis
arbitrium. Et distributionis tunc etiam stabit
vox propter respectum ad plures, non actu, sed
aptitudine. Sicut justitia distributiua exercetur
quando vni datur Beneficium non habenti oppositorem. Præter illud autem quod sibi assumpserit, dubitari potest, an alia possit Ecclesiæ aut
pauperibus dilargiri, vel ad Episcopum hæc spectat functio, juxta id quod Concilium Tridentinum disponit
Seßione 22.
Cap. 3. Et videtur quidem satis verosimile ad Episcopum spectare,
quia casus est specialis, & momenti magni, nec verosimile Præbendario vni tantùm esse concessam
potestatem. Pro quo & facit id, quod cum alijs
tradit Dom. Solorzanus
Lib. 3.
Cap. 13.
num. 53.
& in Politica
Lib. 4.
Cap. 14.
pag. 620. §. 1. Capitulum scilicet sine Episcopo posse disponere
de bonis Mensæ Capitularis siue fabricæ, in
rebus non multi momenti. Quod sequitur Dom.
Villaroël
Quæst. 8.
Artic. 2.
num. 10. Et est illud
Iuris dispositioni conforme, videturque in Indijs seruandum, & maximè in nostro casu, vbi non
Quid fit CapitulũCapitulum.
videtur esse Capitulum, quia
Capitulum est collectio Canonicorum, eodem suffragij caussa commeantium: vt videri potest apud P. Bauny
suprà Quæst.
21. Si verò non adsit Episcopus, ab vno fieri poterit distributio, quando in Ecclesiam est indigentem facienda, aut in pauperes: quia hæc non
patiuntur dilationem. Cui resolutioni accommodari potest id, quod ait Dom Barbosa
de Potestate
Episcopi Allegat. 53.
num. 239. quòd licet Capitulum, siue Clerici inferiores sine Episcopo non
possint statuere de quotidianis distributionibus,
quia hoc concernit statum vniuersalis Ecclesiæ,
diuinaque officia, eorumque regimen
: poterunt
tamen id facere, quando nihil constituunt contra Episcopi jurisdictionem, aut contra jus commune
: id quod ex Auctoribus alijs desumpsit, &
de quo
infrà Tit. seq. num. 1. In casu ergo nostro
id fieri poterit quod diximus, quia jurisdictio
In quo remanet ius Capituli.
ad vnum redacta est. Et in vno solo Canonico
ius Capituli conseruari potest
: vt cum aliis tradit
P. Azor
Tomo 2.
Lib. 3.
Cap. 27.
Quæst. 5. quamuis
hoc suam habeat difficultatem, pro qua Dom.
Solorzanus
Lib. 3.
Cap. 13.
num. 36.