EOrum supra Parochos nota excellentia est: sed cùm de Ministris
saluti Indorum quærendæ præpositis, & Episcoporum præcipuis
adiutoribus tractatio nostra procedat, illos est visum præmisisse.
Cùm aliàs ob peculiarem Curam animarum, in quâ Parochi ad Episcopalis solicitudinis partem aduocantur, sint qui tractationem
de Parochis tractationi de Præbendariis præponendam arbitrentur, vt videri potest apud P. Bauny Tomo 1. aut etiam anteponant quatenus ex
minùs perfectis ad perfectiora procedunt; eo quòd Beneficia Curam animarum
habentia simplicibus perfectiora quoad substantiam videantur; immò & reuerà
sint: iuxta quæ de illis agit P. Azor Tomo 2. Lib. 3. qui de Parochis Cap. 12. Sed hoc
parui momenti est: nec Domini Præbendarij multùm de ordine curabunt, dummodo illis hoc nostro labore aliquantulùm seruiamus. Sit ergo pro ipsis