*Quintum, si cum his modò seruienti
bus occasio peccandi vrgeat ob specialem affectionem, quod tamen speratur non ita fore cum
alijs, dimittendæ illæ, etiamsi incommodum aliquod, non tamen notabile, ex mutatione sequatur. Si autem idem cum alijs futurum, retineri
priores possunt, sic enim non multiplicantur peccata, & minùs est scandali. Vt autem illud cesset,
quod ex Confessione prædictarum, & infamiâ
item apud Confessarium oriri potest, neque enim
illæ nisi explicatâ complicis qualitate confiteri
scient, debebit Parochus eas monere, vt eidem
Confessario, cui Confessus ipse fuerit, confiteantur, si id commodè fieri possit. Sed numquid
An possint eidem confiteri.
poterunt confiteri ipsi? Affirmant plures, quos
adducit, & sequitur Bassæus verb.
Concubinatus,
numer. 6. & in specie casus nostri Portel
Tomo 2.
Casu 50.
num. 1. secluso periculo noui consensus
carnalis, aut defectu doloris, & inter caussas,
quęquœ
hoc licitum reddere possunt, vitationem infamiæ adducunt; si videlicet expediret fœminam apud
alium Confessarium non infamari. Est autem
idem de Parocho in casu nostro, & similibus, &
cùm sit probabile, non est cur illud penitus debeamus improbare, licèt improbet P. Fagundez
in
Præceptum 2.
Ecclesiæ, Lib. 4.
Cap. 3.
num. 35. ob
auctoritatem Cœlestini Pontificis in Cap.
Non
debet 30.
quæst. 1. vbi grauissima pœnitentia imponitur ei, qui cum eâ carnaliter commiscetur,
cuius audierat in Confessione peccata, eò quòd,
vt ibidem dicitur, filia spiritualis sit.
Sic pœniteat
quomodo de filia spirituali. Ad quod tamen citati
respondent casum Textûs esse diuersum, quia
hîc non agimus nisi de audiente peccatum eius,
cui carnaliter commixtus est, cùm Textus procedat de eo, qui cùm audierit, posteà spirituali filiæ commiscetur. Iuxta quæ casui nostro parum
videtur dicta sententia fauere, cùm de eo agamus,
qui non solùm earum peccata audit, quibuscum
peccauit, sed quarum iam etiam peccata exceperat; ex quo si non diuersæ speciei peccatum habetur, esse tamen circumstantiam aggrauantem
multi Doctores tenent, quos adducit & sequitur
Ioannes Sancius
in Selectis, Disputat. 11.
num. 5.
&
6. Sed nihilominùs stat Doctorum, quos citauimus, non improbanda sententia; quidquid enim
de qualitate circumstantiæ illius peccati sit, qui
cum filiâ Confessionis peccat, etiamsi demus speciem mutare, totum illud potest audire is ipse, qui
peccauit, Sacerdos, rationabili caussâ subsistente,
& auditum absolutione delere, cùm in citato Canone, aut alio, prohibitio nulla extet; nec ratio
filiationis (si tamen verè talis est, quod negant
multi apud Auctorem citatum, & ille etiam amplectitur, sicut & Pharaonius
Tractat. 1.
Seßione
11.
Casu 5.) obsistere nequeat: nam & veram
naturalem filiam baptizare quis potest, & filiam
etiam spiritualem à se baptizatam à peccatis absoluere, quod in Parochis est obuium.