*Ait tamen P. Bauny
Dicto 1. quosdam sic
opinari, vt existiment eos, qui per alios munus
Parochiale obeunt, quando illi viri docti sunt, ita
vt æquè benè omnia ad illud spectantia præstare
possint, obligationi suæ satisfacere: quod cùm
generaliter asserant, ad casum nostrum poterit
specialiùs adaptari. Sed certè talis opinio non videtur admittenda
: vt enim citatus Pater ait, eorum est, qui Concilij Tridentini auctoritatem,
verbaque quibus
Seßione 23.
Cap. 1. residentiam
ex vi præcepti diuini obligare determinat, præ
suis facientes nihili, ad libidinem opiniones sibi
fingunt. Neque eorum ratio quidquam euincit,
quòd scilicet per alios æquè benè omnia Parochialia munia obiri possint: id enim est omnino
falsum: nam præsentia Pastoris secundùm omnes illius effectus insupplebilis est, quia mercenarius numquàm potest agere vt proprius potest
Pastor: & hoc ipsum quod est oues præsentem
proprium habere Parochum, magni momenti
est, & specialem secum affert confidentiam &
consolationem: est enim ad manum recursus, si
substitutus excedat, & ad omnia potentius adiumentum. Quodquidem clarè ostendit non posse
Parochum se penitus absentare, vt videntur voluisse illi, quibuscum prædictus Auctor disputabat. Non autem id sufficere ex eo etiam probatur, quia non pascens, absolutè pastor non est,
etiamsi per alium pascere conetur: sicut medicus
non est, qui curam Egrotis medicum non deesse,
neque Aduocatus, qui Aduocatorum patrocinium egentibus prouidet, & sic de aliis
: Atqui
officium Pastoris est, vt ex Concilio Tridentino
constat
citato Cap. 1.
Seß. 23.
de Reformat. verbis il
lis
: Cùm præcepto diuino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oues suas agnoscere,
pro iis sacrificium offerre verbique diuini prædicatione,
Sacramentorum administratione, ac bonorum omnium exemplo pascere. &c. Ergo dum nihil
eorum per se agit, pastoris officium non exercet, vnde nec nomine tali dignus habetur. Iuuant etiam quæ in Concilio post adducta sequuntur, dum sic dicitur:
Pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, & in cetera munia Pastoralia incumbere:
quæ omnia nequaquam abiis præstari & impleri possunt, qui gregi suo
non inuigilant, neque aßistunt, sed mercenariorum
more deserunt. Hæc Concilium
: quæ quidem non
solùm de materiali assistentia, sed formali sunt
etiam accipienda
: & ex illis planum redditur per
Vicarium non posse præstari, qui mercenarij ritu
seruit, & in Indiis specialibus & frequentibus experimentis, satis & plusquàm satis habetur exploratum.