*Dico secundò. Priuilegia dicta, quæ nul
lum speciale commodum eorum, qui ministerio
aliquo sunt vsuri, respiciunt, non sunt dicenda
propriè eorum priuilegia. Probatur ex doctrinâ
dudum propositâ
: quia cùm nullum commodum ex talibus priuilegiis percipiant, neque illa
stare sine tali commodo possint; non videtur
quomodo dici talia queant respectu ipsorum.
|
Licet autem ad actiones hujusmodi obeundas
soleat ad speciales qualitates sacrorum Ministrorum attendi, id non est satis ad propositum, ex
doctrina ejusdem Eximij Doctoris
Cap. 4.
Libri
citati n 1. vbi benè obseruat aliquando concedi
priuilegium alicui propter commune bonum; &
nihilominùs in eo considerari bona eius merita;
non vt merita, sed vt indicia virtutis conuenientis, vt ei tale ministerium committatur. Quod
ex
Cap. Mandata, de Præsumptionibus: licet ibi
de priuilegiis non agatur & quamuis ibidem dictus Pater dicat
priuigiumpriuilegium tali benemerito, licet
non vt benemerito, concedi; id non est ex eo
quòd priuilegium secundùm propriam rationem
ipsi conueniat, sed ministerialiter, & secundùm
quòd per eum priuilegij commodum ad alium,
pro quo est concessum, deriuatur, vel, vt loquitur Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus
pro Confessariis Indorum. 2.
p. fol. 119.
pag. 1.
& fol. 375.
pag. 2. quia per eos dispensantur.