*Secundò
: in eo grauis esse lapsus potest,
si iudices suo nimiùm iudicio fidentes, Assessoris
Concilium non attendant, & quidem vbi lex non
fuerit, iuxta quam debeat in iudicio pronuntiari,
non erit graue peccatum in dissensu, quando aliàs
æquitate inspectâ, & stylo attento, Assessoris iudicium minùs verosimile iudicatur. Vbi autem
res magis videtur ad ius spectare, Assessoris iudicium non vexari, sine graui stare culpâ nequit
:
nisi fortè Assessor ipse iudicium suum tantùm vt
probabile proponat. Tunc enim licebit illud
non amplecti; vel si magis probabile affirmet
:
quia etiam tunc dissentire licebit, eò quòd id,
quod attento iure magis probabile est, æquitate
& stylo attentis possit esse practicè conuenientius; vt omittamus modò sententiam eorum, qui
affirmant iudices posse secundùm minùs probabilem sententiam iudicare, quam tenent plures
apud Dianam
Parte 2.
Tractat. 13.
Resolut. 3. P.
Fragosus
Tomo 1.
Pag. 450.
vers. secunda propositio.
Bassæus
verbo Conscientiâ, num. 16.
vers. Nihilominus. Cardinalis Lugo
Disputat. 37.
de Iustitiâ num.
117. varios casus referens, in quibus id liceat. Et
alij, qui tamquàm probabile id amplectuntur,
quando probabilitas est ex parte iuris, & non ex
parte facti; vt omittam inquam, quia id in iudicibus, de quibus agimus, specialem videtur habere difficultatem, eò quòd debeant bona fide, seu
juxta æquitatem, non attentis iuris solemnitatibus & subtilitatibus, iudicare; non videtur autem
bonâ iudicare fide, & ex æquo, & bono, qui eo,
quod sibi verosimilius apparet, prætermisso,
quòd minùs est verosimile anteponit: illud enim
de maiori probabilitate, & rationibus anteponendi opiniones, ad iudices spectare videtur, qui circa hoc philosophari subtiliùs possunt, & obligationis suæ terminos penetrare. Sciunt namque
id, quod inspecto iure sibi apparet verius, forsitan non esse tale, quia alij circa hoc acutiùs videre possunt, & tales fortè esse illos, qui sententiam
minùs probabilem communiter iudicatam consestantur. Qui discursus in hominibus mercaturæ
deditis communiter esse non possunt: sunt tamen aliqui ingenio præcellentes, quas experientia, lectio, & litteratorum commercium satis habiles reddiderunt; de quibus non aliter, quàm de
litteratis iudicibus iudicandum. Et Ioannes quidem
de Heuia curiâ Philippicâ, & labyrintho
contractuum celebris, hoc pacto doctrinæ est
mirabilem supellectilem assecutus, qui scholas
frequentauit numquam, immò nec latinæ linguæ
videtur plenam notitiam habuisse.