*Suus item est Tabellio in Senatu vrbico, qui à Capitulo nomen adsciscit, & dicitur
scribanus Capituli, atque inter alios per honorificum officium, qui publici, Regales, aut de numero dicuntur, vnde & magno emi pretio solet:
& de eorum obligationibus, quatenus scribanij
sunt, videri specialiter potest P. Fragosus
suprà
Disput. 13.
lib. 4. §. 11. vbi multa congerit, &
de eorum peccatis præsertim agit.
num. 286.
&
seqq. videantur etiam dicta à nobis
Titulo 4.
n. 404.
& seqq. & de capitulari specialiùs loquendo, peccat ille, si vocatus vt Capitulo adsit, & acta conscribat, ire renuat priuatis commodis impeditus
:
& peccatum quidem graue est, quia in re momenti magni suo deest officio. Quòd si sciat
nihil, quod momenti sit alicuius, in Capitulo tractandum, & ire detrectet, non videtur grauiter
peccare, quia ex eo nullum bono publico sequitur detrimentum. Obedientia autem illa non est
talis, vt sub præcepto Capitulares iubere censeantur. Quòd si sub pœnâ præstiti iuberetur, adesse,
videndum, an iuramentum ad id se extendat, vt
videtur extendi, cùm de exequendo fideliter officio sit. Hæc enim pars officij est, Capitulis scilicet adesse; licet aliàs obligatio non videatur adeò rigerosa, quia sicut secluso iuramento, non
est obligatio grauis, cùm res tractanda parui momenti est, ita & iuramento posito, quòd vt sæpiùs
dictum, intelligendum est præstari iuxta præcedentem obligationem, vt scilicet grauem, grauiorem reddat, non autem vt ex leui grauem. Præterquam quòd iuramentum videtur se extendere
ad omnia prædicta, sed ad fidelitatem, vt nihil
falsum suo testimonio firment; & ad stipendium,
vt nihil vltra taxam admittant. Si autem res magni momenti sit, & ex absentiâ scribanij non concludatur id, cuius defectu damnum aliquod subsequatur, ad restitutionem teneri, iuxta receptissima principia est; de quibus à nobis dictum variis
in locis.
VideāturVideantur specialiter P. Gaspar Hurtadus
Disp. & diffic. vltima de iustitia §.
Circa fidelitatem.
De nouiter inuentis officijs.
P. Fragosus
suprà. n. 275. Nec plura de illis, sicut neque de aliis nouiter inuentis officiis, de quibus
num. 26. circa quorum obligationes, & aliorum nouiter creandorum, iuxta dicta philosophandum est; vix enim aliquid ita implicatum
occurret, vt vel ad conscientiæ obligationem non
spectet ob legis circa illud positionem, & tunc
rei grauitas perpendenda est, & inconuenientia
ex transgressione, vel propter restitutionem ex
damno dato, aut titulo alio pro quo multa sunt
à nobis non leui discussione proposita. Quæ ergo ad vnum ex dictis officium spectant, ad alia
transferenda, & in mitiorem partem ita inclinandum, vt præcipui Theologiæ duces propter vnius, aut alterius summistæ nouum inuentum minimè deserantur. In quo certè magni nostris his
temporibus notantur excessus, quos oporteret
censoriâ virgâ supremorum in hac materia Iudicum cohiberi. De quo aliàs, vt iam ad alia.