*Dico secundò. In electionibus prædictis
peccari grauiter solet propter ineptorum designationem, quia vel iuuenes parum cordati, & moribus improbatis, aut senes ad vigilias, & actiones alias, quæ expeditos exigunt, prorsus inualidi, aut lucrum ex illa facturi hesterni incolæ, &
ita ignoti, sicut & Reipublicæ status ignari, vel
aliter incapaces eliguntur. Et electores tales
prorsus esse damnabiles res est adeò perspicua,
vt non egeat probatione; & magis profectò
damnabiles in vrbanis Senatoribus, quàm si à
superiori potestate descenderent. Illi enim tamquam Reipublicæ immediati curatores, in quos
illa curam omnem sui ipsius transtulit, qui &
membra illius præcipua, specialissimâ obligatione tenentur, ad prouidendum ipsi optimos iudices, ex quibus eiusdem bonum magna ex parte,
immò & potiori, dependet. Et circa hoc quidem nequeunt se electores isti ea opinione tueri,
quæ in electionibus ad sæcularia officia non esse
obligationem ad digniores eligendos affirmat:
non enim modò de dignis & dignioribus sermo
est, sed de indignis, in quorum electione omnes
graue peccatum recognoscunt. Quod licet adeò
exploratum sit; oportet tamen inculcari; quia
plures circa hoc miserè errant cum magno Reipublicæ dispendio, vnde siue ignorantia, siue incuria, aut incogitantia debet frequentiùs incusari.
Si præsertim addamus teneri illos ad restitutionem
omnium damnorum, quæ ex prauâ fuerint
electione secuta. Quod quidem videtur indubitabile, & vt tale illud docent Doctores, quos adducit Diana
Parte 2.
Tract. 2.
Miscellaneo. Resolut.
67. In qua quidem de obligatione agit circa digniorum electionem, & ex multis Auctoribus
probat Senatores ad illam teneri cum onere restitutiones: quamuis alij apud eumdem contrarium teneant. In quâ quidem controuersiâ vt
benigniùs cum Senatoribus agamus, vt medium
saltem teneant, eosdem possumus admonere. Non
equidem digniores eligant, sed neque indignos
:
erimus ergo dignorum electione contenti: cùm
præsertim inter homines sæculares non sit ita facilè excessum dignitatis explorare. Et ita quolibet sibi bene viso, non ex passione, sed bono zelo
agentibus, se obligationi suæ satisfecisse; sublatis conscientiæ remorsibus, per me licet arbitrentur.