*Potest autem ad absentiam licentia
concedi non solùm à Rege, sed etiam à Prorege &
Gubernatoribus, vbi illi supremam habent potestatem: ea tamen nequit nisi ex iustis caussis
peti, sicut neque concedi. Cùm verò tempus
|
breue dicatur esse futurum, non videtur posse
præcisè decerni, quia circa breuitatem, cùm de
illâ in Iure agitur, sunt varij dicendi modi, nam &
sunt qui ad annum extendant, vt in Glossa
quadāquadam, Decreti legisse me memini
: sed melius
equidẽequidem
ad arbitrium est Gubernatorum ratione moderatum, & attentis caussis, reuocandum. Tunc autem
substitutum relinquendum, à Commendatario
designandum, & à Gubernatore approbandum,
ex Regiis rescriptis habetur, de quibus Dom.
Solorzanus
suprà num. 39. Si quæ autem damna
inde Commendatis obueniant, vt plerumque
accidit, à Commendatario sarcienda:
benẽbenem idem
textibus & Auctoribus inductis ostendit.
n. 40.
& seqq. Ex quo fit quòd vtcumque absentia
contingat, si Commendatis aliquæ irrogantur
iniuriæ, pro illis compensandis Commendatarios obligari. Si inquam tales sint, quibus ipsi
obuiare absolutè potuissent, iuxta experientiam
de talibus haberi solitam
E., exemplig. gratia, si locum tenentes
grauia ipsis onera intulerint, eorum abstulerint
terras aut bona alia iniquis prætextibus. Et cùm
in casibus istis Indi ad Commendatarios accurrere soleant; & illi succurrere; in absentiâ tamen
hoc penitus recursu fraudantur, & sic prædictis
iniuriis expositi relinquuntur. In quo quidem
euentu non videntur ad integram compensationem teneri, quia protectionis cura non ex integro ad eos spectat, sed ad Prætores
: vnde ex
Ad Prætores etiam spectare.
tributo Commendatariis solui solito, portio quædam detracta est pro salario Prætorum integrando. Sicut ergo emolumentum imminutum, ita &
curæ obligatio mitigata. Pro quo videri potest Dom. Solorzanus
suprà. Cap. 24.
num. 34.
Nec tamen in Prætoribus ita dicendum, qui integrè ad damnorum recompensationem tenentur, cùm habeant plenam iustitiæ administrationem, & manum validam ad omnem iniuriam propulsandam, iuxta sæpiùs dicta de obligatione
Magistratuum, qui ex iustitiâ ad prædicta tenentur: quidquid nescio quis in re omnium consensu receptissimâ obstrepere videatur apud Dianam
Parte 8.
Tract. 7.
Resol. 38.