*Moniales etiam eodem beneficio gaudent:
sed quia est opinio, iuxta quam illæ, si
quinquagenariæ sint, à ieiunij obligatione eximuntur, quam tenet P. Sancius
Dub. 4.
citato num.
6. vbi sic absolutè pronuntiat
: Et ideò fœminæ
quinquagenariæ deobligantur à ieiunio: licèt
citatâ
Disput. 32.
in fine, eam non esse in praxi tutam
affirmet. Naldus
V. Ieiunium num. 2. Narbona,
Zoësius, Machadus, & P. Pellizarius, quos adducit Diana
Parte 9.
Tractat. 7.
Resolut. 73. qui ait
se eam non audere tamquam improbabilem damnare, quam & non improbabilem affirmat
Trullench
suprà. Quia inquam talis opinio probabilis extat, vnde eam vt talem ex Dianâ proponit P. Busenbaum in
Medulla Theologiæ moralis,
lib. 3.
tractat. 6.
cap. 3.
dub. 2.
num. 2. Dubitari potest an in eâ ætate Bullæ beneficio gaudeant, sicut
viri in sexagennali. Et videtur sanè probabile;
probarique potest ex eo quod plures ex citatis
Doctoribus adducunt, ad probandum sexagenarios lege ieiunij non teneri, priuilegium Bullæ
pro ipsis in ordine ad oua & lacticinia
: Quasi
consentaneum naturæ sit, vt in eâ ætate defectui naturæ
consulant, vt post alios loquitur Diana
Resolut. 20.
citatâ. Ergo cùm in eâ concessione Moniales
etiam comprehendantur, vt est innegabile, &
ratio eadem militet in illis, si quinquagenariæ
sint, videtur satis verosimile ad illas tale beneficium extendi. Item, iuxta dicta
num. 250. beneficium Principis latè interpretandum est, quando non est contra ius: atqui in præsenti ita accidere ostendi ex eo potest, quia licet priuilegium
edendi oua & lacticinia contra ius sit, in eo tamen quòd quinquagenariæ fœminæ viri sexagenariis exequentur propter rationem eamdem in
ipsis repertam, & fortassis in illis maiorem, ob
conditionem sexûs notabiliter debiliorem, nihil
speciale contra ius fit, sicut nihil speciale fit in
viris præter communem dispensationem. Ex quo
fundamento existimare aliquis posset eos, qui
ante annum sexagesimum senescunt, iuxta dicta
num. 263. priuilegio Bullæ gaudere, quia sexagenarij sunt, non formaliter sed æquiualenter: &
sexagennalis annorum numerus valde materialiter se habet in ordine ad Pontificum intentionem, qui naturæ intendunt debilitati consulere in
eâ ætate frequentiùs occurrente. Sufficere autem
in fœminis quinquagesimum annum inceptum
affirmat Narbona apud Dianam
Resol. 73.
citatâ.
Sicut & alij de sexagenariis apud eumdem, &
etiam apud P. Busenbaum
suprà. Et non solùm
obligationem Ecclesiastici ieiunij cessare, sed
etiam Religiosi ex præcepto, atque etiam ex voto,
nisi post eam ætatem facto, aut cum expressâ illam comprehendendi voluntate emisso, tenet P.
Pellizarius
Tractatu de Monialibus, cap. 6.
num. 25.
& ante illum P. Sancius
Lib. 4.
operis moralis, cap.
11.
num. 54.
& 55. Licèt autem ex beneficio
Bullæ id tantùm liceat quod diximus, illud priuilegia alia non excludit, quale est Religioni
|
equestri D. Iacobi à Leone X. concessum, &
nuper impressum Matriti iussu Ordinis eiusdem,
vt scilicet
en los dias quadragesimales, y otros del año,
en que se prohibe comer carne, manteca, sueuoshueuos, y lacticinios, por derecho, ô costumbre, ô por regla, ô estatuto
de la dicha Orden, ô en otra qualquiera manera, podais
libre y licitamente comer dicha manteca, sueuoshueuos, y lacticinios, y carne, con consulta de ambos Medicos, temporal
y espiritual. Cuius
cōmunicatiocommunicatio latissimè patet, sicut
& alia
ibidem, iuxta
quāquam Confessarij
podran commutar en otras obras de piedad, los votos, ayunos, y quales
quiera otros preceptos: quinque tamen ordinariò
excipiuntur. Non videtur autem certum prædictam
Bullam modò vim suam retinere, quia ex eo
fieret Religiosis non esse Cruciatam necessariam;
quia omnia ferè in illâ concessa, vigore dictæ Bullæ licent, etiam quoad electionem Confessarij,
qui absoluat à reseruatis etiam Sedi Apostolicæ,
nonnullis demptis. Communicatio enim ad omnes ferè Religiones extenditur. Vnde & Bulla
Cruciata de Equestribus Ordinibus mentionem
specialem facit. Videantur dicta
num. 257. &
clausula illa Bullæ eiusdem:
Excepto las concedidas à los superiores de las OrdinesOrdenes Mendicantes para
con sus Frayles, de quâ etiam
num. 274. præter illas
gratiæ aliæ omnes reuocantur; quia verò probabile est idem esse de Ordinibus dicendum, qui
priuilegium communicationis cum Mendicantibus habent, videant Iacobitæ an ex illis sint, &
tunc suâ Bullâ, nisi S. Cruciatæ Tribunal obstiterit, perfruantur. Vide
num. 286.
& seqq.