*Benè tamen verum est rationem, quæ
pro iustificandâ prohibitione redditur, non penitus subsistere, vt patet ex verbis illis Schedulæ
Ann. 1595. quam
suprà Dom. Solorzanus adducit:
Por muchas causas de gran consideracion, y principalmente, porque euiendoauiendo allà prouision bastante de
estas cosas, no se enflaqueciese el trato y comercio con
estos Reynos. Est enim impossibile vt ex Hispaniâ
vinum omne necessarium pro regionibus istis afferatur, quod & carissimè constabit & multoties
eius defectus molestissimi sentientur. Quod ex
præsenti potest tempore euidenter comprobari,
quando in ditione Noui-Regni Granatensis vna
vini botisia, seu quadrantalis mensura, sexaginta
octi-regalibus vix habetur, cùm tamen Prouinciæ illæ ex proximioribus Hispaniæ sint. Quid
ergo in remotissimis accideret, vbi marium &
terrarum tractus longissimi percurrendi? Quibus addi potest, licèt commercium circa vinum
attenuatum sit, circa alia tamen mirè auctum:
vnde ex hoc capite, attenuati scilicet commercij,
|
quod quasi præcipuum ad prohibitionem adducitur, illius corruit fundamentum
: & ita aliarum
rationum non est curanda, quæ innuitur, multitudo: deficiente præcipuâ, quæ finem, & caussam
motiuam dispositioni tribuit, iuxta receptam doctrinam. Non enim est credibile propter rationes
parui momenti legem adeò rerum naturæ
repugnantem, quæ aptas plantis terras exhibet, &
hominum natiuæ inclinationi, subditis benigna
Principis officia pro meritis poneretur. Cessante
ex parte caussâ legis, cessat illa, quando magis
est inutilis & nociua, quàm vtilis & proficua,
etiamsi caussa præcipua non sit, vt videri potest
apud P. Suarium
suprà, Lib. 6.
Cap. 9.
in fine. Multò
ergo potiùs quando præcipua caussa, vt in casu
nostro
: & licet aliæ vtilem reddent, magis tamen
incipit esse nociua ob rationem dictam; quia scilicet necessaria copia ex Hispaniâ nequit opportunè deferri, & esset sanè molestissimæ penuriæ
periculum.