*Videtur autem circa hoc specialis
emergere difficultas ex eo quòd, licet ad monopolium inducendum congrua ratio sit, quam adduximus, de copiâ sic meliùs prouisâ Reipublicæ
: emolumentum tamen in eiusdem Reipublicæ vtilitatem conuertendum videtur, quando ex
eo Rex nulli speciali necessitati comperitur occurrere: pro quâ pensionem posse tantum exigere, cùm monopolia concedit, Doctores indicant, vt videri potest apud P. Lessium
loco citato.
Circa quod & P. Molina apertiùs loquitur
Disput. 345. §.
Dixi monopolia, vbi illa eiusdem
verba:
Regem quippe tunc à peccato excusat publica neceßitas, in quâ est. Similiter P. Rebellus
Parte 2.
Lib. 9.
quæst. 7.
num. 3. Pater Azor
Tomo 3.
Lib. 5.
Cap. 23. §.
Tertiò quæritur. Ioannes de Medina
Cod. de Restitutione quæst. 30. §.
Penultimo Bonacina
Disput. 3.
de Contractibus quæst. 2.
Puncto 6.
num. 9. & alij. Vt enim testatur D. Escalona
suprà, emolumentum hoc ad sumptus pro nouo
palatio
Boni Successus consignatum est, cuius certè nulla videbatur esse necessitas, vt voce publicâ
circumlatum
: iis præsertim temporibus, quibus
opus est ad sacra extorquenda consurgere, vt
negotium Regni & Religionis Princeps optimus prosequatur. Cùm aliàs grauis obligatio
sit supremis adnata Principibus ad sumptus inutiles, aut certè non necessarios resecandos, vt
omnes clamant Scriptores, quorum aliquos congerit P. Oñate
Tomo 2.
Disput. 46.
Sect. 2.
in fine;
junctis iis, quæ habet.
num. 62. Pro quo & videri possunt P. Molina
Disputat. 667.
num. 5.
P. Thomas Sancius
Libr. 2.
Consiliorum Cap. 4.
Dub. 2.
num. 8. P. Azor
Tomo 2.
Tib. 11.
Cap. 7.
§.
Est quoque. P. Fagundez
Tomo 1.
in Decalogum
Libr. 4.
Cap. 15.
num. 5. & alij. Quî ergo potuit
monopolij niualis pretium ad sumptus dictos destinari? Illud namque
èex ciuium bonis extractum,
in eorum debuit vtilitatem dirigi, cùm aliud necessitas non videatur postulare. Per quod quidem grauamen Sisæ, quod iam diu premit, posset imminui, & ita tolerabilius redderetur.