*
TErtiò, ordinatio dicta de locis etiam
Religiosis statuit verbis illis,
Y lugares
Religiosos. Hoc autem videtur difficile: nam cùm
loca Religiosa sint à jurisdictione Principum
sæculariũsæcularium exempta, nihil possunt illi, quod ipsis directè
incōmodetincommodet, suis legibus stabilire
: quæ est omnium Catholicorum scriptorum doctrina Iure
Canonico comprobata, & à Ciuili suis etiam legibus communita. Ordinatio autem prædicta valdè
contraria est locis sacris & Religiosis, vt constat;
cùm priuet illa adeò ingenti emolumento. Ideò
thesaurum in loco sacro repertum pro medietate,
quæ aliàs erat applicanda Fisco, ad Ecclesiam
pertinere, ad Prælatos inquam, & communitatem cum Capitulo, si Capitulum habeat, vel alio
modo loci Religiosi cum dominio administrationem: pro aliâ autem medietate ad inuentorem:
tenent Doctores quamplures, quos adducit
Amaza à Dianâ citatus
Tractat. 5.
Resolut. 11. qui
prætereà pro eodem allegat P. Filliucium, Ioannem Viggers, Villalobos, & Megalam, quos &
sequitur. Et idem amplectuntur Cardinalis Lugo
Disputat. 6.
num. 116.
& 117. qui & adducit P.
Lessium, P. Vasquez, & P. Turrianum, Bassæus
V. Dominium 2.
num. 11. Bonacina
Disput. 1.
de
Restitutione Quæst. 3.
Puncto 6.
num. 5. P. Molina
Disput. 56. §.
Dubium, citans Couarruuiam, Antonium Gomez, Angelum, & Siluestrum, P. Fragosus
Tomo 1.
pag. 266. §.
Secunda propositio. P.
Dicastillus
Lib. 2.
de Iustitia & Iure Tract. 2.
Disput.
9.
num. 414. P. Gaspar Hurtadus
Disput. 1.
de Iure,
Difficult. 35. §.
Secundò est. Qui tamen cum
Locus sacer sitne alicuius.
Couarruuia, & P. Vasquez, id supponit quod alij ex
citatis vt in plurimùm negant: ait enim locum
sacrum, in quo inueniri thesaurus potest, nullius
esse domini, vt regulariter accidit: cùm tamen
alij dicant vix inueniri locum sacrum, qui non sit
sub speciali alicuius dominio: ex quo colligunt
regulariter loquendo dimidium ad Ecclesiam
pertinere: si enim locus sacer sub nullius dominio sit, totus thesaurus est inuentoris, juxta §.
Thesauros Instit. de rerum diuisione. Et Couarruuias
quidem loca sacra nullius esse quoad dominium
affirmat
in Regula Peccatum, Parte 3. §. 2.
num. 3.
& probat ex §.
Nullius, Instit. de rerum diuisione,
vbi sic statuit Imperator:
Nullius autem sunt res
sacræ, & Religiosæ, & sanctæ:
quod enim diuini juris
est, id nullius in bonis est. Nihilominùs affirmat
etiam §.
Sed apud nos, thesaurum in loco Religioso ac sacro inuentum, pro eâ parte ad Ecclesiam, eiusque Prælatum pertinere, pro quâ ad
priuatum, qui dominus illius loci fuisset, omnino
ex legibus deferendus esset: juxta leges inquam
juris communis
: nam juxta leges Partitarum
aliter videtur sentire §.
seqq. statuens thesaurum
vbilibet repertum ad Regem pertinere, quintâ
tantùm parte inuentori traditâ.