*Sic vir ille doctissimus, qui tamen alios
ex Collegio aliter censuisse testatur; omnino absoluentes
eum, qui iussioni est Proregis obsecutus. Et quidem rationes adductæ aliquod Officialium peccatum ostendunt, quod & tandem
citatus Auctor esse fatetur, & rationibus præfatis euinci; licèt id, quod ad ciuilem obligationem
spectat, præcipuè probare contendat. Potest
autem sententia vtraque in concordiam redigi, si
dicamus peccare grauiter Officialem, qui Proregi non resistit eâ, quâ debet, reuerentiâ, si ille
talis indolis sit, cui protestationes tales possint securè proponi. Tunc enim statim annuere iubenti, & sic gratiam eius aucupari cùm leges
grauiter vrgeant, non sine graui peccato stabit;
immò & restitutionis suberit obligatio, ob malam administrationem: vt aperiant illi oculos, videantque caudata hæc crimina multùm esse formidanda. Si autem Prorex vir duro ingenio sit,
& qui impatienter ferat sibi non protinus obediri; obediat Officialis, si nolit indignationem
experiri eius: id enim facere sine peccato potest,
iuxta communem doctrinam Scriptorum, dicentium teneri quidem ad vitanda damna sub mortali, qui administrationem ex officio suscepit, &
obligari ad restitutionem, si secus accidat
: id tamen non sic habere, quando tale quid sine suo
notabili damno præstare nequit. Pro quo videri
potest Bonacina
Tomo 2.
Disput. 1.
de Restitutione.
Quæst. 2.
Puncto 11.
num. 5. P. Lessius
lib. 2.
Cap.
13.
num. 69. 70.
& 71. & alij apud ipsos. Esse
autem damnum notabile indignationem Proregis, sicut & generaliter Principis, in eo, qui cum
ipso frequenter est acturus, & qui adeò inferioris conditionis habetur; non videtur posse dubitari. Quod ex receptâ aliâ doctrinâ confirmari
potest asserentium militem non posse stationem
deserere, aut arcem tradere non defensam, etiam cum periculo vitæ, eò quòd stipendio conductus sit ad huiusmodi opus vitæ periculosum:
addunt tamen hoc ita intelligendum, si speret fore,
vt defendendo stationem, aut tuendo arcem,
præualeat contra hostem
: hac verò spe sublatâ
non tenetur certæ morti se exponere, nam id
frustrà esset. Sic ex P. Molina. & P. Filliucio,
aliisque Bonacina
suprà. num. 4. Atqui in casu
nostro idem accidit, licet enim Officialis resistat, Prorex id est executurus
: quod iubet ergo
sublatâ spe profectûs in resistentia, frustranea
illa erit, & ita pro eo obligatio nulla.