*Sed ex omnium prædictorum mente videtur
Extare illāillam concluditur.
dicendum ministros tales ad restitutionem
teneri
: fatentur enim ad dominij translationem
in casu dicto eam rationem voluntarij requiri,
quæ gratuitam faciat, & ita propriam donationem; atqui talis non est: ergo non transfertur
dominium, & per consequens obligatio perstat
restitutionis faciendæ. Maior constat, & Minor
ostenditur
: quia nullus nisi inuitus tribuit, non
tributurus, si sciret
debitũdebitum sibi opportunè soluendum: ergo
nōnon est ratio voluntarij ad
translationẽtranslationem
dominii necessaria. Antecedens constat experientiâ; vnde qui dato pretio
solutionẽsolutionem obtinent,
QuęstoresQuæstores vocātvocant latrones. Ex quo est clara
consequẽtiaconsequentia: nam ex ratione quando est aliqua difficultas,
aut tergiuersatio, non est propria donatio, quia
tantùm est redemptio vexationis. Quòd si illa
nōnon
apparet, cùm aliquid datur, timetur
tamẽtamen & de illâ
dubitatur, vnde ratio est eadem, quia idem est
fundamentum inuoluntarietatis. Vnde quod ait
P. Molina de amicitiâ, & gratitudine, locum in
præsenti non habet, vt constat. Respectus autem
ille, vt afficiatur Regius minister ad negotium diligenter expediendum, supponit equidem non
ita affectum
: ergo redimit quis suam etiam in
eo vexationem. Quis enim actum agat, & benè
affectum, vt benè afficiatur pergat obtinere?
Non ergo loquitur citatus Auctor de tributo
munere, vt communiter contingit, juxta quod
est judicandum, sed de casu singulari, in quo quis
expressam eam habeat voluntatem donandi,
etiamsi lege prohibeatur, juxta quem non est
generaliter judicandum, sed juxta id, quod ordinariè contingit, vt Auctores communiter docent.
P. Th. Sancius
Tom. 1.
Moralium consiliorum in fine.
Cardinalis Lugo
Disput. 37.
de justitia num. 109.
& in specie casûs nostri P. Vasquez
Tractat. de Restitutione Cap. 7.
num. 40. ait quòd dum contrarium
non constat, semper est præsumenda violentia.
Ideò sententiam istam absolutè tenet Bartholomæus de Medina
in Instructione Hispana de Sacramento Pœnitentiæ Pag. 223. §. 3. P. Rebellus
parte
2.
lib. 18.
Quæst. 20.
in fine, qui non benè citatur
à Bonacina pro eâ tantùm assertione, quâ velit
obligationem tantummodo restitutionis exstare
cùm se difficiles exhibent Quæstores; absolutè
enim loquitur, nec talem limitationem apponit,
sicut nec P. Vasquez videndus
num. 38.
& 39.
junctis iis, quæ habet
num. 126. videant ergo
Officiales Regii inter quas sint angustias eorum
conscientiæ constitutæ.