*
DIco quartò. In casu dicto non est
obligatio restituendi salarium in foro
conscientiæ. Circa hoc Dom. Solorzanus
num.
87. & in Politicâ
Pag. 836. §.
Y quando. ait latam
sententiam retrotrahi, & tentari posse salaria contrauenientis, cessasse, & in vtroque foro ab eo
restituenda esse ex die contrauentionis, ex traditis, post alias à Nicolao Garcia
Tom. 2.
de Beneficijs Parte 11.
Cap. 10.
num. 19.
& seqq. Sed licèt
verum sit tentari id posse probabiliter, oppositum
tamen valdè probabile est, ex traditis etiam ab
aliis in casibus similibus: à Nauarro scilicet, &
P. Henriquez, quos adducit P. Sancius
Lib. 3.
de
Matrimon. Disput. 51.
num. 12. & sequitur, dicentes
Canonicum excommunicatum, & suspensum
lucrari distributiones, non obstante peccato,
quod contrahit; quia quamuis peccauit in tali
administratione & seruitio, ob quod in foro externo posset fructibus priuari,
grauioriq́;grauiorique pœnâ
plecti; at certum est illud ministerium esse tam
vtile Ecclesiæ, acsi exhiberetur à ministro non
suspenso; ergo ministerii stipendium recipere
debet, possessor enim malæ fidei mercedem laboris in vtilitatem rei impensi percipit. Sic ex
citatis P. Sancius; quod quidem meliùs potest
causæ præsenti applicari, in quâ Auditor non
peccat ministerium suum exequens, nec possessor
malæ fidei est, juxta dicta: & cùm illius labor
eodem modo vtilis sit, acsi matrimonium non
contraxisset, simile debet stipendium habere.
Item, priuatum ab officio non esse priuatum
beneficio, nisi id exprimatur, multorum grauiumq́ue scriptorum sententia est, quos adducit, &
sequitur P. Sancius
suprà, quibus adde P. Azor
Tomo 1.
Lib. 5.
cap. 7.
quæst. 6. P. Fagundez
in 1.
Præceptum Decalogi cap. 18.
num. 13. P. Bauny
de
Beneficijs Disput. 7.
Quæst. 6.
Assertione 2. & de hæreticis etiam loquentes idem tenent P. Suarez
Disput. 22.
de fide, sect. 21. §. 19. P. Vasquez
Tom.
1.
in 1. 2.
Disput. 172.
num. 11. P. Henriquez
Lib. 13.
Cap. 56.
num. 2. P. Palaus
Tom. 1.
Tractat.
4.
Disput. 4.
Puncto 5.
numer. 4. §.
Requiritur. P.
Becanus
de Fide Cap. 15.
quæst. 5.
num. 3. qui alios
citant. Requirunt igitur Auctores dicti saltem
sententiam declaratoriam: quorum ratio est;
quia pœna non debet imponi, nisi à jure id exprimatur, quod tamen in casu prædicto non con|
tingere citati ostendunt per varios textus, qui
contrarii videntur, discurrendo: quod præsertim
exequitur P. Suarez. Idem autem in casu, de quo
loquimur, etiam contingere ex eodem fundamento constat; nulla enim lex de hoc statuens,
priuationem ita indîcit, vt sententiam saltem
declaratoriam necessariam esse videatur inficiari.