*
DIco quintò. Peccant grauiter Auditores
Indici, si ad approbandam nominationem Conseruatorum requirant notorias iniurias iuxta generalem doctrinam Canonum, &
præsertim
Cap. Statuimus de officio Iudicis delegati,
in Sexto, in quo sic statuit Innocentius Quartus
: statuimus vt Conseruatores, quos plerumque concedimus, à manifestis iniuriis & violentiis defendere
poßint, quos eis committimus defendendos. Nec ad
alia, quæ iudicialem indaginem exigunt, suam possint
extendere potestatem. Sic Pontifex
: dicuntur autem indaginem requirere, quæ cùm notoria
non sint, debent per probationes varias explorari: iuxta Glossam & Doctores communiter.
Peccant inquam, quia possunt esse priuilegia, in
quibus iudicialis indago concedatur, quod Glossa
obseruat, sic dicens:
& ista vera sunt, nisi per
priuilegia (al.
priuilegijs)
istorum Religiosorum, vel
aliorum, quibus dati sunt Conseruatores, aliud diceretur, videlicet, vt possent cognoscere de iniurijs, &
alijs caussis, etiam si requirerent iudicialem indaginem, & communiter in priuilegijs apponitur illa clausula. Sic Glossa. Quòd autem in priuilegiis, vt
testatur, apponi soleat dicta clausula, manifestum
est in iis, quæ Mendicantes præsertim habent,
ex quibus Societas nostra amplissimo gaudet Pij
V. & Gregorij XIII. tum generali, tum pro Indiis speciali, quo aliæ fruuntur, communicationem habentes. Verba Gregorij inter alia hæc
sunt: in Bulla quæ incipit
: Æquum reputamus. Et
concessionem Pij habet insertam ad litteram:
Hoc non de quibuslibet molestijs, iniurijs, damnis, tum
præsentibus, & futuris;
in illis videlicet, quæ iudicialem requirerent indaginem, summariè, simpliciter,
& de plano, sine strepitu, & figurâ judicij, in alijs
verò, prout eorum qualitas exegisset, justitiæ complementum:
occupatores, seu detentores, præsumptores,
& injuriatores hujusmodi, nec non contradictores quoslibet, & rebelles, etiamsi aliàs, quàm vt præfertur,
qualificati existerent, quandocumque, & quotiescumque expedisset, auctoritate Apostolicâ per sententias,
censuras, & pœnas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris
& facti remedia, appellatione pospositâ compescendos &c. Hinc est, vt adducta Decretalis decisio hodiè ferè inutilis sit, vt cum Ioanne Andrea
Archidiacono, Dominico, & Refusso affirmat
Emmanuel
suprà §.
Nec his. Cùm conformior
forma recepta sit & quidem meritissimè; nam ad
eludendam, & elidendam notorietatem iniuriæ
possunt euasiones multiplices inueniri; vt videri
apud citatos potest, & etiam apud Siluestrum.
V. Conseruator. Qui Glossam Ioannis Andreæ
ad verbum transcripsit, & apud P. Fragosum.
Tomo 2.
lib. 4.
Disp. 12. qui
n. 6. §.
Porro, ait vix
reperiri posse tam notorium, quod non possit
aliquâ excusatione obtenebricari.