*Iam, vt tales sint, oculata prouideat electio, ne id accidat in judicibus, quod in mercibus
ex Europâ conuectis experimur. Quæ enim in
serio, pannis, linteis, ac similibus, aut rupturis, aut
maculis deteriora inueniuntur, aliis intermixta,
& sic occultato vitio, transmittuntur. Vt in eo
Europæi videantur esse judicio, Indiis qualiacumque sufficere. Et certè, vt idonei judicari
non debeant, ipsa poterit ambitio argumentum
esse sufficiens. Non damno muneris huiusmodi
candidatos, quibus ornamenta doctrinæ, &
probitatis, cum suppetant modestè se, & reuerenter insinuant.
Humanæ mentis felix illa conditio est,
quæ arbitrium prouectionis suæ, intra terminum mode
rationis includit, verba sunt Cassiodori
Lib 7. 26.
Pro quo iuuat rarum, sed memorandum exemplar proposuisse. Illustris Eques D. Ludouicus
Quiñones, absolutis cum Iaude jurisprudentiæ
studiis, & literariis honoribus cumulatus, ex
Peruuio in Regiam Curiam se contulit, prætensorem acturus. Et erat ille honestissimis moribus
juuenis, qui in nobilitate tantâ luminosiùs radiabant. Cum ergo Matriti auditurus sacrum ecclesiam cœpisset introire, turbam pauperum in
ipso vestibulo stipem postulantium conspicatus,
sic apud se cogitans loquebatur
: Quantò erit
meliùs Christi pauperibus, & in illis Christo ipsi,
aurum & argentum dilargiri, quàm illud aulicis,
& aulicorum famulis tribuisse? Quidquid bonæ
fortunæ spero, à Dei pendet voluntate: & ad
illam mihi conciliandam meliores isti profectò
quàm illi patroni. Sic fatus copiam aureorum
apud se inuentam, totam, quanta erat, dispersit,
& dedit pauperibus, vt iustitia eius maneat in sæculum sæculi
Psalm. 111. Et nouo illo liberalitatis genere exciti pauperes, benefactorem suum
præcones omni exceptione maiores, plurimis audientibus, celebrarunt. Factum sic, vt ad primam
libelli supplicis exhibitionem, cum meritorum
allegatione, in Auditorem fuit Cancellariæ Quitensis electus, & Alcantarensis militiæ Equestribus honoribus decoratus. Obiit Quitensi in vrbe, ætate immaturâ, sed eximiarum virtutum
exemplis, velut quodam ad felicitatem compendio multis impletis temporibus, consummatus.