RECOGNITIO TOMI PRIMI THESAVRI INDICI, Quæ non immeritò Tomus Auctarij Quartus dici queat cum sequenti.

Preface
893
*Ad illum pertinent, sicut & ad Secundum, quæ tribus Auctarij Tomis conge
Vide Conclusionem Operis.
sta & digesta sunt, ex quibus nullum hucusque vidi, licet duo priores jam ex typographica officina prodierint, & chaos istud, quod inter nos & Europam firmatum est, in caussa fuit ut ad manus meas non potuerint pervenire, pro quibus etiam sua erit opportuna forsitan recognitio, quod ejus, quam molimur, processus reddet lectoribus manifestum. Et pro erroribus typographicis adjicietur in calce Catalogus, sicut pro duobus præcedentibus, quibus recensendis ut aliàs admonui, fortunata remißio præstitit commodam occasionem, quæ pro Tomis Auctarij suspicor non futuram Circa quam inevitabilem plagam dictum semel & iterùm, & doleo iterùm etiam in Missalibus & Breviarijs ac Pontificalibus, illam occurrere, nec jam in Venetis, sed in Antverpiensibus, in quibus præter leviora alia, in Festo S. Franciscæ post Epistolam titulus Virginis: in Festo S. Athanasij nomen Basilij in Collecta: in Dominicis post Pascha Tertia pro Secunda. Circa quod quidem ea videtur acuenda cura, quæ præteritis temporibus in eis agnoscebatur vigere, ad quos pro eorum sublimiori spectat potestate: nec minus in hoc videtur esse momenti, quàm in eo quòd pro brevi syllaba apponatur longa, aut è contra, cùm hîc periculosiùs errari poßit, & verò etiam frequentiùs, quod satis est compertum quàm sit rebus adeò sacris indecorum, sicut & earum præsidibus indignum circa debitam solicitudinem dormitare. De qua quidem non dubito, sed cùm isthæc serò soleant in ipsorum venire notitiam, inde damna, inde in his, sicut in alijs, multiplicia detrimenta. O meliora Deus. Et nos etiam ad meliora, dum de recognitionibus eò directis cogitamus, pro quibus sit
§. I.

§. I.

De Iure Indiarum in Catholicis Hispaniarum Regibus titulo Pontificiæ donationis.
894
*FIrmatum illud, contra ora
loquentium iniqua Tit. 1. Cap. 1. &, ut arbitror, adeò apertè, ut legitimo Ecclesiæ filio non sit relicta facultas dubitandi. Quòd si nonnulli pij aliàs & docti Scriptores secus videantur sentire, ideò profecto accidit, quod Pontificias donationis Bullas non viderint, licet incuria circa hoc non possit non damnabilis judicari. Et hoc quidem in Scriptoribus & gravibus & diligentibus, ex quibus nonnulli eam legisse ex eo videri possunt, quod Dominum Solorzanum citant, apud quem illæ, ut Cardinalis Lugo Disputat. 19. de fide nu. 59. qui tamen nu. 49. ita scribit: Hac
autem potestate utitur Summus Pontifex, quando Principibus fidelibus hanc curam demandat, & quasi delegat ut in Provincijs infidelium Prædicatores fidei protegant, resistentes coerceant; quo casu advertunt benè Bañez, Aragon, Valentia, & Turrianus apud Hurtadum ubi suprà §. 3. Pontificem non dare directè Principi fideli regna & Provincias Infidelium, sed munus & jus obsistendi, & coercendi armis Infideles illos illius, vel illius Provinciæ, si injustè fidei prædicationem impediant. Quo pacto divisit Alexander VI. inter Reges Castellæ & Lusitaniæ Provincias utriusque Indiæ, nimirùm dividendo inter illos curam & jus tuendi prædica|tores fidei, & coercendi injustè resistentes, ut id præstet unusquisque in Provincijs & regionibus sibi
aßignatis &c. Sed quid hoc ad illud, de quo nu. 2. Auctoritate Omnipotentu Dei nobis in B. Petro concessa, ac Vicariatus IESV Christi, qua fungimur in terris, cum omnibus illarum dominijs, civitatibus, castris, locis & villis, juribusque, & jurisdictionibus, ac pertinentijs universis, vobis heredibusve & successoribus vestris, in perpetuum, tenore præsentium donamus, concedimus, & aßignamus, &c. Clarissimum & illud n. 24. Et ut tanti negotij provinciam, Apostolicæ gratiæ largitate donati liberiùs & audaciùs assumatis &c. omnes insulas, & terras firmas inventas, & inveniendas &c. Quid & illud Regum ipsorum Catholicorum ex nu. 41. Iuxta obligationem & onus, sub quibus Indiarum domini sumus &c. Sic & alia. Unde quasi rem indubitabilem eam adducit Laurentius Beyerlinck in Theatro Tomo 6. pag. 503. Lit. G. & H. ex Ioanne Metello.
895
*Circa quod P. Fagundez Tomo 1. in
Decalogum, circa 1. Præceptum Cap. 33. nu. 20. ita scribit: Confirmatur exemplo Alexandri VI. qui Regibus Lusitaniæ & Castellæ regna Infidelium Orientis & Occidentis divisit sub ea conditioue, ut in ea fidem Catholicam suis expensis introducerent, mitterentq́ue idoneos Prædicatores ad fidem in illis vastißimis regionibus propagandam ac proseminandam: & simul eis titulum concessit debellandi Infidelium regna, si illi injuriosè Prædicatores acciperent, impedimentoq́ue essent tali propagationi. Nam cùm Ecclesia & Summus Pontifex jus habeat introducendi fidem in totum ferè orbem, potest jus istud divinum prosequi debellando eos, qui tali juri impedimentum fecerint, & concedere potestatem Principibus Christianis hoc divinum præceptum exequendi: quod opus hujusmodi Reges felicißimè aggreßi sunt, & hoc justo titulo multas infidelium provincias vi & armis occuparunt, qui divinos Prædicatores à se missos priùs plurimis injurijs acceptos, fustibus varijs, & vario crudelitatis & tormentorum genere occiderunt, fidemq́ue acceptam ejurarunt. Sic doctus Pater, minimè in eum modum locuturus, si Pontificis Bullas perlegisset, præsertim primariam illam amplissimæ donationis, in qua de injurijs Prædicatoribus illatis aut inferendis, ne Verbum quidem. Immò de pacifico Indorum vivendi modo per relationem habito mentio expressa. Invenerunt scilicet nuntij vestri certas Insulas & terras firmas, in quibus quam plurimæ gentes pacificè viventes inhabitant, quęquæ sunt verba Pontificis.
896
*P. Herincx Tomo 3. Disput. 9. de fide
Quid P. Herincx.
n. 41. cum præfatis convenit circa potestatem Ecclesiæ mittendi & protegendi Prædicatores ab injurijs, sed ita ut vindicta proportionata sit, additq́ue prætereà id licere saltem subditis ipsis id expressè vel tacitè poscentibus. Quas limitationes in Pontificijs Bullis neutiquam si legisset, reperisset. Licet quod ad vindictam attinet, extra dubium sit proportionatam esse debere. Sed rogo si injuria ab infideli rege fiat, quæ erit proportionata vindicta? Nihil equidem fides poterit promoveri eo in ordinem non redacto, neque quidquam magis proportionatum, quàm quod unius detrimento, multorum æterna salus feliciter accuretur. Expediet enim non ut unus moriatur homo, & non tota gens pereat, sed ut vitæ beneficio fruens honorificè tractetur ad eum ductus locum, in quo impedimento esse nequeat eorum maximo bono, quod ille ipsis procurare debuisset. Pro quo est Cap. Grandi, de supplenda negligentia &c. in 6. ex quo habetur Innocentium Quartum tale aliquid erga Sancium Lusitaniæ Regem peregisse. Et plus equidem circa Infidelem posse, majoris damni certa argumenta convincunt.
897
*P. Philippus à Sanctiss. Trinitate To
mo 3. Disput. 7. de fide &c. Dub. 6. affirmat Infideles non subditos Christianis compelli non posse ad audiendum Evangelium, & multò minùs eorum Principes & Magistratus, nec posse bonis spoliari, aut puniri in corpore ea de caussa, licet committant peccata pessima contra naturam: nisi impediant cursum Evangelij, vel ita sint efferi, ut homines Idolis immolent, vel violenter subditos inducant ad peccata gravissima contra naturam. Circa concessionem autem Alexandri VI. mirabilem adhibet responsionem, sic enim ille: Alexander VI. conceßit Hispanis & Lusitanis eas terras Infidelium Indiarum Orientalium & Occidentalium, quas justo titulo acquirerent, & non aliter. Sic ille: quo nihil videtur ineptius cogitari potuisse: unde nec impugnatione dignum. Videantur dicta Cap. 1. n. 3. & quæ superiùs adduximus verba Pontificis, & Catholicorum Regum expendantur. Et quidem responsiones hujusmodi satis ostendunt eorum Auctores minimè justam caussam defensare: quæ enim talis est, verosimiles respondendi modos est nata ministrare.
898
*P. Fragosus Tomo 2. regiminis Chri
Quid P. Fragosus.
stianæ Reipublicæ Lib. 1. Disput. 1. § 12. de utroque agens gladio inter alia sic scribit nu. 286. Quin etiam Hostiensis in Cap. Quod super his, tradit per adventum Christi Domini omne dominium PrincipũPrincipum infidelium transisse in Ecclesiam, & mansisse penes summum Pontificem vices Regis Christi in terris habentem: proinde posse Pontificem regna Infidelium dividere, & ea donare Fidelibus prout voluerit. Sic ille, qui cùm numeris præcedentibus, & sequenti, diversas circa gladios dictos, geminam inquāinquam potestatem sententias protulisset, sic n. 287. concludit: De probabilitate harum sententiarum alijs judicium relinquo. Videtur ergo trepidasse ubi non erat timor. Nam de potestate Pontificis suprà Christianos Principes disputare periculosum censeri debet, unde in nostra Societate pro eo prudentissimæ extant cautiones; de potestate autem erga Infideles nullum potest esse periculũpericulum, in quorum favorem vertitur asserta Pontificia potestas, ut ex donatione citata Alexandri constat, in quo Pontifex Hostiensis, & aliorum est sententiam amplexus, quæ probabilis cùm esset anteà, facto Pontificis ad majorem est certitudinem sublimata, sicut opinio de sufficientia unius Episcopi ad consecrationem alterius ex Pontificia dispensatione, adeò est certa reddita facto Pontificum, ut opposita debeat penitus improbabilis reputari, de quo dictum | aliàs, & sermo redibit inferiùs. Sed amplius aliquid dictum Cap. 1.
899
*Iuvat autem prædictis Pontificum
verbis, & Catholicorum etiam Regum, alia Alexandri verba notatu digna ad eosdem directa Reges adjecisse, in Bulla Anni 1501. die 18. Novembris, pro Decimarum concessione, sic enim ibi: Eximiæ devotionis sinceritas, & integra fides, quibus Nos, & Romanam reveremini Ecclesiam, non indignè merentur, ut votis vestris, illis præsertim, per quæ circa Catholicæ fidei exaltationem, ac infidelium ac barbararum nationum depreßionem, libentius & promptiùs intendere valeatis. Sanè pro parte vestra Nobis nuper exhibita petitio continebat, quòd vos pia ducti devotione pro fidei Catholicæ exaltatione summoperè desideratis, (prout jam à certo tempore citra non sine magna impensa ac laboribus facere cœpistis, & indies magis facere non cessatis) Insulas, & partes Indiarum acquirere, & recuperare, ut in illis, quacumque damnata secta abjecta, colatur & veneretur Altißimus &c. Iuxta quæ acquisitio terrarum Infidelium Catholicorum Regum nomine præcedebat, sed eo fine ut diabolicis superstitionibus abolitis Catholica religio prævaleret. Qui procedendi modus ex historijs etiam compertus habetur, de quo & aliàs dictum, isq́ue est, quem Pontifex laudat, & dignum reputat, ut proptereà Catholici Reges Pontificijs veniant largitionibus munerandi. Et quis ita mentis inops ut censeat Catholicos Reges perperàm Bullarum sensum suo temporali intentos commodo interpretatos, apud quos doctissimos, & conscientiæ judices, & Conciliarios constat extitisse, de quibus, n. 41.
900
*Num. 21. fœdus typographiæ error ir
repsit, dum pro Cremuele positus Caramuel, pro Anglico inquam illo Furiarum partu, Angelici Præsul ingenij, & prole clarissima gratiarum. In cujus laudes dum Baronus eo spiritu, qui in ejus discursibus est manifestus, excurrit, ex vicinia nominum id habet, quod ita laudem præ se fert, ut ingens constet esse convitium, minimè hoc reponendum loco, qui in nullo, sicut & immania alia, de quibus ille, esse debuisset. Cujus quidem auctoritate, & hoc, quod prosequimur, theorema juvat confirmasse, qui in Theologia fundamentali nu. 2037. ita scribit: Secundò autem possumus dicere in Summo Pontifice duas esse potestates & auctoritates (etiam directas) ordinariam & extra ordinariam: illam, qua Ecclesiam gubernet intacto Principum laicorum imperio: hanc, qua etiam tacto: illam, qua ordinariè utatur, hanc, qua extraordinariè, & rarò: eo videlicet casu, quo publicum bonum id postulet. Sic ille pro casu, de quo ibi, licet pro eo, opportuniorem aliam censeat responsionem, cùm præfatam & sufficientem & adaptabilem simul cum alia affirmet, licet subdubitans posse constare. Non ergo de sufficientia dubitat, sed de constantia inter illas. Quod quidem ad casum, in quo sumus, de Infidelibus loquendo potest convenienter aptari, in quo Pontifices extraordinaria usi sunt potestate, & ita etiam rarò, & ut summum rei, de qua agebatur, momentum, videbatur postulare. Conversio scilicet novi mundi, pro qua oportuit Catholicos Reges magnorum propositione præmiorum excitari. Nec de his plura.

CIRCA REGEM. §. II.

Circa obligationem Regum Catholicorum Ministros Evangelicos pro Indijs suis sumptibus providendi.
901
*DE hoc dictum Cap. 3. & 4. ubi & de
exteris non repellendis; pro quibus ad rationabilem dispositionem inclinata est Regia benignitas, licet non defuerint, qui eo non obstante, pro ea, quam habebant in regimine potestatem, id impedire conati fuerint, immò & reipsa executionem Regij Indulti retardarint. Sed summa & pietas, & zelus verè Catholicus Reginæ nostræ Mariæ Annæ Austriacæ quod à Serenissimo fuerat conjuge Philippo Quarto concessum & firmavit & auxit, unde sine offendiculo jam & Regiæ & Apostolicæ progrediuntur Missiones. Pro quibus aliàs impedendiis, ex nescio quibus titulis, nec veritate, nec charitate subnixis, aliquorum malesana industria desudavit. Sed quidquid li
buerit agitent, loquantur, inclament, qui ejusmodi sunt, Europæi Ministri in Indijs, convenientes sunt, necessarij sunt, inexcusabiles sunt; dummodò tales illi, quales vidimus à Pontifice postulari. Quo in negotio fateor errari aliquando posse, immò & erratum, dum qui putabantur idonei, sunt inepti; immò & noxij deprehensi. Sed hoc fragilitas humanæ providentiæ in rebus omnibus experitur incommodum. Taceo Iudam, pro cujus electione altior providentia, Nicolaus electus cum
Act. 6. v. 5.
Stephano, & quinque alijs Diaconis ab Ecclesia sacris honoribus in Martyrologio decoratis. Prius illud, quod circa Exploratores Terræ promissionis accidit, de quo Numer. 13. Duodecim electi à Mose ex principibus Tribuum jussu Domini: Fecit Moyses, quod Dominus im
peraverat, de deserto Pharan mittẽsmittens principes viros v. 4. Sic autem electi, exploratione facta nimis multùm narratione incomposita nocuerunt, Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, & murmurati sunt contra Moysen & Aaron &c. Cap. 14. v. 1. & seqq. ubi de seditione & supplicio exploratorum decem, & aliorum, Josue & Caleb & laudatis à Domino, & multipliciter honoratis. Ex quibus habemus in electionibus ad ardua opera, etiam Deo imperante, cùm tamen industria admisceatur humana, infortunatos supervenire successus, neque proptereà à prosecutione illorum, in quibus caussa Dei agitur, desistendum. Et quidem in eorum electione, qui ad munia sæcularia, & verò etiam Ecclesiastica, deliguntur, crebri deprehenduntur errores, nec tamen propterea ab electione, & missione cessatur.
902
*Prodijt etiam nuper Regia schedula,
qua Proregibus præcipitur ut attentiùs invigilent circa Religiosos, qui Regijs sumptibus ab Hispania mittuntur daturi operam se dulam Indorum conversioni. Nam ad aures Regias pervenerat ex illis plures in majoribus & celebrioribus Religiosis domibus residere illius finis immemores, propter quem ad Indias sunt Regijs & sumptibus, & mandatis, Pontificio armatis robore, destinati. In quo quidem, si quidquam est animadversione dignum, dignum profectò est ut ea stante corrigatur, quandoquidem & non stante Regiæ & Pontificiæ deberet prorsus obsequi voluntati. Sed verò circa hoc experientia magistra scimus, sicut & circa alia multa, nimis quandoque excedere delatores. In hac quidem Peruviana Provincia
Indicarum maxima 22. ex prædictis sunt, ex quibus Limæ unus Indica instructus lingua Indorum Xenodochium ferè quotidie frequentat operosissima, & momenti maximi missione. Tres in scholis studia prosequentes. In Novitiatu unus Operarius Indorum veteranus, cui is datus locus ut requiescat à laboribus suis, licet ibi adhuc senex in ministerijs Societatis laudabiliter collaboret. In Callanensi portu alter, qui & ipse satis arduum aggressus introitum ad remotas Indorum Provincias labore incredibili grandævus, sed in senecta uberi operarius indefessus. Ubi & alius, quem post linguarum Indicarum studium invaletudo auram compulit quærere mitiorem, sed perutili occupatione. Truxillij & unus præfatis senior, sed qui eorum zelum & laborum instantiam æmuletur. Cusci tres, duo grandęvigrandævi, fractis jam viribus, Indicis jampridem Missionibus & ministerijs seriò & constanter addicti. Unus ad similia adspirat, florente juventa, cujusdam regiminis necessarijs vinculis præpeditus. In Iuliensi Residentia duo Tertiam post studia confecta obeuntes Probationem. In Collegio Pacensi unus degit Operarius egregius, qui Salmanticæ studens, & nemini ingenio secundus, ad cursusque Theologici contendens metam, Indica vocatione pulsatus spes illas magni nominis in moderatione cathedrarum Superioribus annuentibus dereliquit, & Indicæ linguæ mirabili comparata peritia ministerium suum ita implet, ut unus pro multis sit, eo in oppido, in quo messis non solùm multa, sed præ alijs & copiosior, & floridior Christianæ dotibus pietatis. Argyropoli & unus, qui sicut de alio Cuscensi dictum, nondum valuit addictus alijs, ad quæ utilis adagit necessitas, erga Indos zelum, quem refovet, explicare. In Missione S. Crucis, & Moxorum, illi contermina regione, & satis quidem remota reliqui sex vocationi suæ digno sudore respondent. Ubi non prætereundus quidam adultus Sacerdos Indicis linguis addiscendis ineptus, sed minimè inutilis. Factum hinc ut Excellentissimus Prorex Schedulam dictam hucusque Superioribus Societatis non censuerit intimandam, abundè conscius de illorum circa hoc sollicitudine, & ministeria non conspicatus solùm, sed admiratus.
903
*Ubi & observatione dignum occur
rit, solam Societatem in hac PeruviañaPeruviana Provincia de adsciscendis adjutoribus Europæis esse sollicitam; nulla enim Religio alia in eam curam incumbit, dum sufficientes se habere ministros, pro ijs, quæ ipsas constringunt, obligationibus arbitrantur. Quidquid de illis sit, de quibus nihil ad nos, negari nequit eximium esse illud & zeli animarum, & fraternæ charitatis argumentum. Quod cùm Reges nostri recognoscant, erga adducendos benigna liberalitate annuunt, sollicitudinis erga hoc pertinacia sancta collaudata. Europæos desiderat strenuos adjutores, & non solùm Hispanos, sed Italos, Belgas, Austriacos, Bohemos, & alios, genuina Societatis benevolentia complectitur, probè scientes quantùm illi boni attulerint, Bertonij, Monitolæ, Vincentij, Chiqueti, Becij,
Sotalelij, Rugæ, Turriani, Regij, Georgij, Tornaboni, Egidiani, Alexij, ab Augusta, Coronati, Ruizij, Campi, Palasij, & alij, quorum memoria in benedictione est. Eccli. 45. v. 1. Reginam esse
Psal. 44. v. 10.
Societatem, de qua Vates rex Psal. 44. Astitit regina à dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate, dictum & exornatum à Nobis in Epithalamio. Et cùm Provincia Peruviana nobilis portio illius sit, prærogativa simili decoratur, ut aureo scilicet ornamento charitatis amicta varietatem pulcherrimam ex nationum varietate venientem amplectatur. Hic Peruviani, Chilenses, Panamenses, Carthaginienses, Mexicani, Castellani, Bœtici, Toletani, Aragonienses, Catalaunienses, Navarri, Romani, Mediolanenses, Neapolitani, Genuenses, Belgæ, Alemani, Lusitani, quin & Galli, fraterno vinculo colligati, ut dicere cùm Propheta Evangelico illi quàm verissimè valeamus: Leva in circuitu oculos tuos, & vide, omnes
Isaias 49. v. 18.
isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, & circumdabis eos tibi quasi sponsa. Isai. 49.
A charitate firmitas.
v. 18. UtināUtinam hic sit spiritus in illa perpetuus, sic enim & perpetuam felicitatem ipsi possumus polliceri: sic enim & Psalmus præfatus, cujus extremum illud etiam aureum, sicut & fimbriæ aureæ, de quibus ibidem: Pro patribus tuis nati
Psal. 44. v. 17. & 18.
sunt tibi filij. Proptereà populi confitebuntur tibi in æternum, & in sæculum sæculi. v. 17. & 18. Pro quo & illud 1. Cor. 8. v. 1. Scientia inflat, chari
1. Cor. 8. v. 1.
tas ædificat. Ut non scientiæ, sed charitati firmitas debeatur. Quod est pro Societate, & pro alijs notabile documentum. Cui & concinit aliud ex eodem cęlesticælesti Magistro Ephes. 3. v. 17
Ephes. 3. v. 17.
In charitate radicati & fundati. Hinc & Sanctissimus Fundator in Proœmio Constitutionum sic fatur: Quamvis summa Sapientia & boni
Constitut. Societatis.
tas Dei Creatoris nostri ac Domini sit, quæ conservatura est, gubernatura, atque promotura in suo sancto servitio hanc minimam Societatem IESV, ut eam dignata est inchoare: ex parte verò nostra interna charitatis & amoris illius lex; quam Sanctus Spiritus scribere, & in cordibus imprimere solet, potiùs quàm ullæ externæ Constitutiones, ad id adjutura sit &c. Super charitatem ergo moles Societatis operosa consurgit: unde & Provinciæ nostræ inde firmitas expectanda, licet scientiæ ita sit ornata luminibus, ut non sit cur debeat multis, ex illu|strioribus invidere, ubi & verbo invidiam abesse desidero.
§. III.

§. III.

Circa compensationem laboris in Conquisitoribus.
904
*DE hoc Capite 5. in cujus fine addu
ctus Fr. Joannes de Silva contendens neque Conquisitoribus, neque eorum successoribus remunerationem deberi ob eorum crudelitatem, & Conquistæ qualitatem. Pro quo etiam multus est F. Bartholomæus de las Casas, aut Casaus in brevissima relatione, ut ipse vocat, destructionis Indiarum, Philippo Secundo tunc Principi, & Hispaniarum Gubernatori præsentata. Sed licet brevissima ipsi visa, adeò est funestissimis, & incredibilibus atrocitatibus referta, ut volumini possit satis in
Parte 8. Auctarij Sect. 50.
genti coęquaricoæquari. De quo à Nobis dictum aliàs. Et quod ad Peruvium spectat, de nullo Indico tractu pejùs videtur ille sensisse de quo fol. 40. pag. 2. & seqq. unde illi præ alijs congruit, quod habet fol. 20. pag. 1. ubi ita scribit Latinè redditus: Non vident cœci, & ambitione ac diabolica cupiditate turbati, non ideò vel punctum juris adquirere. Cùm verè sint timores, & metus illi cadentes in constantißimos viros, unde jure naturali, divino & humano quidquid fit ut valeat, evanidum est, præter reatum & obligationem remanentes infernalium suppliciorum: & insuper offensæ & damna, quæ Castellæ Regibus inferuntur, illa ipsorũipsorum regna destruentes, & in nihilum redigentes (quantùm in ipsis est) omne jus quod habẽthabent in universas Indias. Et hæc sunt, & non alia obsequia, quæ Hispani dictis Dominis Regibus in terris
illis præstiterunt, hodieque præstant. Hæc ille scribens Anno 1542. Juxta quæ nihil habuerunt aut habent Catholici nostri Reges, quod in Conquisitoribus remunerari teneantur. Circa quod id dicendum, quod circa P. Silvam. In hoc autem præfati Scriptoris, acerrimi quidem, & severitatis intolerandæ, amplectendus sensus, quòd Regum nostrorum jus in Universas Indias clarissimè recognovit; neque id ratione propulsatorum Indiarum turbinum, cùm pro pacifico Indorum agendi genere multa habeat in præfato Scripto. Et ita pariter alij Religiosi ex ijs, qui in eas regiones pro Evangelij prædicatione venerunt. Pro quo apud eumdem extat luculenta narratio fol. 27. pag. 2. ubi ita ille: Fecerunt ipsis (Indi scilicet Patribus Franciscanis in Iucatania) Ecclesias, Templa, & domos, & ex alijs Provincijs ipsos, ut se in illas conferrent, invitabant, ut prædicarent illis, & Dei notitiam instillarent, & illius etiam, quem magnum esse Castellæ Regem proclamabant. Et à Fratribus persuasi hucusque in Indijs rem non visam peregerunt duodecim aut quindecim Reguli, & multorum vassallorum ac terrarum domini, seorsum singuli populos congregantes, rogatis suffragijs, & postulato consensu, sponte sua se dominio Regum Castellæ subjecerunt, Imperatorem uti Regem Hispaniæ ut supremum & universalem Dominum accipientes, & signa quædam instar subscriptionum effecerunt, quas apud me habeo cum attestatione Fratrum prædictorum. Sic dictus Scriptor.
905
*Sed luculentius testimonium perhibet
Propositione 16. fol. 55. pag. 2. sic dicens: Potuit providè, licitè, & justè Romanus Pontifex Vicarius IESV Christi auctoritate divina, cujus sunt omnia regna cælorum & terræ, investire Reges Castellæ & Legionis de supremo, & superno imperio universi Orbis Indiarum, constituens eos Imperatores super reges plures, Catholicis eorum personis assumentibus excellentiam & dignitatem regiam; & ita eligens ipsorum regiam industriam ut medium convenientißimum, immò & necessarium, ad finem Christianum dictum ordinatum. Propositione etiam sequenti id confirmat, & explicans sic inquit: Reges Castellæ & Legionis sunt veri principes superani, & universales Domini & Imperatores super multos reges, ad quos de jure pertinet illud Imperium altum, & universalis jurisdictio supra omnes Indias, auctoritate, conceßione, & donatione dictæ Sanctæ Sedis Apostolicæ, & ita divina auctoritate. Et hoc est, & non aliud fundamentum juridicum & substantiale, supra quod fundatum extat, & innititur. Hæc ille, cui cum Genesio de Sepulreda viro doctissimo & Imperatoris Caroli V. Chronographo, concertatio magna fuit circa bellum, an scilicet ab eo negotium conversionis potuerit inchoari, & cùm acriter in Congregatione ab Imperatore designata ex Conciliarijs & Theologis fuerit decertatum, nihil invenitur regia auctoritate decisum affirmante Genesio, & Chiapensi negante. Quamvis iste à bello abstinendum dixerit, si Indi pacificè requisiti plenam Regibus admiserint subjectionem, sic enim & eorum instructionibus cavebatur.
906
*In eo autem constantissimè Episco
pus institit, ne præmij titulo Conquisitoribus Indorum commendæ conferrentur; pro quo viginti rationes proponit & exornat, quas adeò concludentes judicat, ut censeat ab Imperatore & successoribus juramentum pro eo esse pręstandumpræstandum. Quod quidem neutiquam obtinuit, Commendæ siquidem institutæ sunt, neque gravissima illi inconvenientia deprehensa, quæ ab illo inculcata, perpensa, & multipliciter roborata sunt, de quibus Titulo 7. Et alibi. Visum enim est Regibus nostris, multorum & sapientium & expertorum præmisso consilio damna illa à præfato exaggerata Scriptore posse debitis cautionibus additis præcaveri, rebus jam non ita turbulenter procedentibus, neque aliter posse Conquisitorum animos tranquillari. Et quidem tantùm abest, ut in eo aliquis fuerit notatus excessus, ut illos cum iteratis querimonijs Successores & alij mirentur, adeò exigua fuisse remuneratione contentos: fuerunt siquidem Commendæ ferè vitalitięvitalitiæ, ut vix nepotes attingant, & proptereà ulterior progenies cogatur mendicare. Quod aliqui parentum supplicium interpretantur, eo quòd in conquisitione non ea fuerit temperantia servata, quam & Christiana pietas, & Regum Catholicorum voluntas deposcebat. Sed quidem qui rem prudenter expenderit: quam fuerit difficilè modum in istis servari facilè deprehendet.
907
*Et majora quidem præmia ij conse
cuti sunt, qui pro Hispaniæ recuperatione à Mauris occupatæ Regibus ejus servierunt, apud civitates ipsas & populis vectigalibus, & terris frugiferis ditati, ut libenter ea de caussa patrias reliquerint mansiones. Inter tradendæ à Mauris Hispalis conditiones una illa, ut Luciferi fano, Aznalfarachio, atque Niebla oppidis
P. Mariana.
retentis, reliquæ arces & oppida Hispali contributa victoribus traderentur, ut scribit P. Mariana Lib. 13. Cap. 7. Pro quo & eruditus P. Hiero
P. Hieron. Pardus.
nymus Pardus de Excellentijs D. Iacobi Hispaniæ Patroni Lib. 4. Cap. 13. ubi quamplures èex prima Galeciæ nobilitate congerit, Hispali & Cordubæ à Sanctissimo Ferdinando Rege, in earum territorijs ob navatam operam expugnationi perpetua hereditariorum proventuum consignatione ditatos. Ex quibus Saavedrij sunt Comites de Cestellar, quorum status in femina modò residet præclarissima D. Maria Teresia Excellentissimi Comitis Dom. Baltassaris de la Cueva Peruviani Proregis conjuge, quæ & Marchionissa de Malagon, & plurium aliarum ditionum Domina, magnarum virtutum splendore, ut alia taceam, quæ ad me non spectant perpendere, commendata, de qua citatus Scriptor pag. 373. Col. 1. & digniùs ac cumulatiùs alij.
§. IV.

§. IV.

Circa Regiam provisionem Indicorum Beneficiorum.
908
*DE Beneficijs universim loquendo di
ctum Cap. 7. etiam in nostris Regibus obligationem sub mortali ad digniorum electionem extare. Ubi & ostensum oppositum esse probabile, cùm sit quamplurium graviumque Scriptorum sententia, ex quibus non pauci ibidem adducti. Eamdem obligationem agnoscit & probat P. Esparza Tomo 2. Lib. 8. Quæst. 45. Arti. 6. & P. Philippus à Sanctiss. Trinitate Tomo 3. Tract. 2. Disput. 6. Dub. 2. qui tamen de beneficijs simplicibus satis esse probabile asserit non teneri patronum laicum. Videtur autem de alijs non censere probabile, cùm solùm pro præfatis faciat exceptionem. Ubi & illud magis peculiare, quòd scilicet si duo concurrant, & duo sint beneficia distribuenda, licitè & laudabiliter, sed per accidens, pinguius debet dari minùs digno, si sit simplex beneficium, & aliud sit annexum curæ animarum, quia propter utilitatem Ecclesiæ in salute animarum dignior debet præfici huic beneficio, licet minùs pingui: unde pro tunc dignior concurrentium non habet jus, vel tantùm habet illud suspensum in ordine ad pinguius beneficium: nisi velimus dicere quod beneficium annexum curæ animarum est dignius, unde dignior debet ei præfici in dicto concursu, quamvis ipse mallet simplex beneficium simplex. Quod quidem difficile est, quia in concurrentibus attendenda est eorum intentio, siquidem voluntariè concurrunt, & ita videndum ad quid sua inclinent merita. Neque dici potest beneficium, cui est annexa cura animarum, dignius esse secundùm omnium æstimationem: pluris enim æstimatur Canonicatus, quàm Paræcialis cura, unde ex hac ad illum fit promotio, estq́ue illa satis expetita. Tunc ergo fi duo tantùm concurrant, hæc conferenda digno, cùm alij pro concursu non suppetant: quo eventu magis digno dici potest curam Paræcialem attribui, quia talis est negativè, quatenus nullus alius concurrit, qui dignior dici queat.
909
*Circa eamdem digniorum electionem dictum etiam à Nobis Tit. 2. Cap. 3. & ibi etiam adducti plures obligationem inficiantes, nec non nu. 18. doctrinam Cardinalis Lugo asserentis posita duorum sufficientia, ita ut ex cujuslibet electione nulla sint inconvenientia futura, id quod ad majorem dignitatem spectat per accidens se habere ut præferri debeat. Quam quidem ibidem n. 19. & seqq. improbavimus; id quod posteà inveni à P. Esparza si
P. Esparza.
militer improbatum, Quæst. 45. citata Arti. 8. & 9. ubi ait suppositum, quod Cardinalis statuit, esse negandum, nempe peritiam, aut unum quodlibet aliud ex requisitis ad unumquodque officium, posse talia esse ut totaliter absit omne periculum errandi, aut adsit omnis possibilis spes promotionis boni communis. Neutrum enim consistit in indivisibili. Quod quidem doctè dictum est. Nos autem de periculo errandi nihil diximus, quia etiamsi illud non futurum admittamus, major dignitas conducere multùm potest ad boni communis promotionem. Qua de caussa licet ea, quæ Angelis à Deo committuntur, sine errore peragi possent, quicumque illi essent, ad majora quædam digniores assumuntur, ubi dignitatis excessus nequit dici per accidens se habere; in majori enim de Deo cognitione consistit, & consequenter in majoribus dotibus voluntatis. Quamquàm neque hoc, quod ad pericula attinet, penitus omissum fuerit, ut constat ex dictis n. 20. ubi ex doctrina ipsius argumentum instruximus, dum subtiliora pericula à minùs digno non posse pręcaveripræcaveri uti à digniore possunt, recognoscit, unde & etiam arguit pro illius electione. Potest ergo non immeritò etiam negari suppositum. Pro assertione autem præcipua etiam videri potest Moure Parte 4. Cap. 4. §. 1. qui n. 2. ita scribit: Loquuntur hi Auctores
Antonius Moure.
absolutè de quavis electione digni relicto digniori, Electoremq́ue obligant ad restitutionem faciendam digniori, sed Ecclesiæ illius beneficij, quia illi soli facta fuit injustitia. Sic ille, ubi typographicus error, ante verbum enim Digniori deest particula Non quod est apud Doctores commune, & ex sequentibus manifestum,.
910
*Circa beneficia simplicia, quæ sunt
Regiæ provisionis dictum Cap. 10. & pro eo firmando circa liberam electionem juvat praxis, quæ pro beneficijs curatis ex Regia dispositione servatur, de qua Tit. 3. n. 78. Ibi: Y estos que aßi escogieren y nombraren (Archiepiscopi & Episcopi) los propongan à los Virreyes, Presidentes de las Audiencias, y Gobernadores de su distrito, paraque ellos escojan uno, el que les pareciere mas à proposito &c. Ubi quidem de ijs agitur, qui facto concursu uti digniores, dignitatis gradu | expresso, Patrono ab eodem præsentandi offeruntur. Nec tamen proptereà dicitur eorum standum judicio, sed præsentandum eum, qui magis aptus Patronatum exercenti judicabitur. Cùm ergo ea sit talibus in eo libertas, qualem ibidem expressimus, non est credendum: Patrono ipsi majus pondus necessitatis imponi. Poterit ergo eligere: El que le pareciere mas à proposito. Non enim semper dignior, qui primo nominatus loco. Factum hinc ut cùm in Concursu quodam pro Magistrali Canonicatu quidam satis idoneus, & revera dignior, in electione fuisset prætermissus, & Canonicatus alteri delatus, id ægrè Regium Consilium tulerit, unde occurrente postmodùm Canonicatus alterius vacatione, illi fuerit cum peculiari æstimatione donatus, quem tamen digna promotio mortuum invenit, & morte quidem satis Christiani, & exoptabilis apparatus.
§. V.

§. V.

De venditione Officiorum.
911
*DE illis Cap, 16. de quibus & P. Espar
za Lib. 8. Quæst. 44. ubi ait officijs jurisdictionem habentibus, de quibus agimus, quoddam inesse præeminentiæ genus ipsis
essentiale consistens in potestate unius ut præcipiat ac vetet alijs, eosque dirigat. Alterum superadditum per leges, quod consistit in specialibus privilegijs conferentibus peculiarem splendorem, ut gestare specialem habitum & insignia, præcedere loco in consessibus &c. Et quod ad primum attinet affirmat esse officia prorsus invendibilia; secundum aliud verò, quia uniforme non est in omnibus communitatibus, asserit non esse subjectum alicui regulæ, unde nihil de illo dicendum sibi protestatur. Primum probat, quia officia juxta rationem dictam non sunt primò ordinata ad utilitatem ejus, apud quem futura, sicut ordinatur pecunia, & ita non potest constitui æqualitas inter datum & acceptum: necessariò siquidem alter evadit inæqualis, cùm nullam accipiat utilitatem, quam officium per se non affert. De salario autem loquendo, idem tenet, quia debetur ex justitia, unde vendi non potest. Cum quo tamen stat, ut per accidens vendi possint, quia Respublica potest obligare cives ut incumbant bono communi gratis, cùm solvendo non sit. Vendere autem anticipata solutione justum stipendium diatim proveniens ex functionibus officij, nihil reipsa est aliud, quàm obligare ad præstandum officium gratis. Emolumenta autem pecuniaria vendi posse, quæ scilicet sunt ultra stipendium justum, quasi certum statuit. Addit Arti. 1. ad 4. rationem aliam pro asserto priori, quia jurisdictio officij secundùm se est participatio divinæ potestatis, ex quo videtur convinci non esse vendibilem. Alia habet, ex quibus tantùm videtur elici officia non quibuscumque vendenda, sed ijs ex quorum agendi modo nihil timeri possit Reipublicæ noxiale.
912
*Circa quæ in primis non videtur cur
Quid contra ipsum.
de officijs secundùm secundariam illam considerationem non agat, quia ratio illa uniformitatis, quæ in illis desideratur, etiam occurrit in emolumentis, quæ pro varietate functionum esse diversa possunt, & tamen de illis sententiam profert: unde & dici de illis potest pretio esse æstimabilia, idq́ue juxta prudentem æstimationem. Iam quod ad præeminentiam essentialem attinet, eam non obstare venditioni quamplurimi Auctores tenent apud Cardinalem Lugo Tomo 2. de Iustitia Disputat. 34.
Cardinalis Lugo.
nu. 24. qui Vers. Aßignant tamen, ita subdit: Denique addunt aliqui officium judicis numquàm posse licitè vendi, ut cum Soto & alijs fatetur idem Vasquez, & idem cum alijs, quos affert, sentire videtur Sanchez nu. 6. Sic ille. Ex magno ergo
numero venditionem licitam asserentium, duo illi tantùm circa Iudices negant; neque P. Sancius illis accensendus, qui Tomo 1. Consiliorum Lib. 2. Cap. 37. Conclus. 1. absolutè de omnibus officijs pronuntiat. Conclusione autem 4. id limitat, ut regulariter non debeat fieri. Et Conclus. 5. quæ habetur nu. 6. in quo à præfato Cardinali citatur, concludit in officijs administrationem justitiæ habentibus majora inconvenientia sequi. Non ergo absolutè negat, sed juxta Conclusionem 4. accipiendus, ut non regulariter id fiat. Pro quo & Cardinalis idem n. 28. ubi ait faciliùs vendi posse, quæ judicialia non sunt. & præced. vers. id reducendum esse ait ad prudentiam Principis cum consilio Virorum prudentium & timentium Deum, magis quàm ad Theologiam, quæ non potest unam indivisibilem regulam dare pro diversis casibus occurrentibus: statim subdens diversitatem officiorum esse materialem.
913
*Ad rationem ejus responderi potest,
Ratio adversantis diluta.
licet officia non sint in utilitatem administrantium instituta, ex se tamen præeminentiam illam habere, quæ quidem satis æstimabilis est, esse scilicet alijs Superiorem, quod quidem temporale aliquid est, & pretio æstimabile, unde æqualitas inter datum & acceptum esse potest. Neque ex eo quòd participatio quædam divinæ potestatis est, rationem appretiationis per pecuniam amittit, quia homo ad imaginem Dei factus, etiam participatio illius est, & tamen vendi potest, quatenus commodum potest temporale ementi conciliare. Et quidem si ex eo quòd participatio divinæ potestatis est, venditio repugnaret, fieret etiam non posse judicẽjudicem pro judicialibus functionibus stipendium accipere: quandoquidem illud temporale quid est, & vilis æstimationis. Si urgeas eum, qui officium dictum administrat, in ejus functionibus laborare, videri autem omnino contra rationem ut quis laborem suum emat; instari potest, quia labor potest esse jucundus, & commodum afferens, neque contra rationem esse si ille pretio cōpareturcomparetur: præterquàm quòd juxta citatum Scriptorem, sic laborans habiturus est necessariò & per se stipendium, circa quod venditio esse nequit. Quod si per accidens juxta dicta ad laborandum gratis potest compelli poterit etiam per accidens labor ille pretio dato obtineri, minori tamen ut videtur compertum.
914
*Est autem aliundè circa resolutionem
præfatam difficultas, ex eo scilicet quòd juxta sententiam, de qua §. præced. officia dignioribus debeantur, quod non videtur stare, si pretio comparentur. Circa quod citatus Scriptor ex eo rem cōponitcomponit Vers. Ad 6. quòd possunt esse duo æquè digni, & tunc ab uno ex illis potest pretium accipi ratione prælationis. Id autem tantùm habere locum affirmat ratione emolumentorum, & non officij secundùm intrinsecam præeminentiam. Qui tamen aliàs improbabilem existimat Dianæ, & quorumdam aliorum sententiam de licita acceptione partis alicujus quantitatis ex testatoris voluntate distribuendæ ob electionem hujus præ alijs puellæ, aut pauperis alterius, de quo in fine, & pro quo faciliùs Cardinalis Lugo citato n. 27. & juxta dicta quidem ex P. Sancio commoda satis occurrit explicatio: cùm enim officia vendenda non sint nisi ratione necessitatis; & non regulariter, tunc necessitas, quęquæ ad venditionem cogit, ad non servandum etiam cogit distributivæ justitiæ rigorem circa digniorum prælationem. Casus autem ille de duobus æquè dignis
Notandus casus doctrinalis.
retorqueri aliquomodo potest, si supponamus nullum ex illis velle officium emere, quia indignum id præ meritorum dignitate judicabit. Tunc equidem alicui est conferendum omninò gratis. Ergo absolutè non est locus venditioni. Patet consequentia, quia ubi pro gratuita collatione est obligatio, nequit vẽditionivenditioni esse locus. Inde enim non immeritò dicitur improbabilem esse sententiam illam de testamenti executore. Prætereà, quia sequeretur eum, qui eligitur, non posse justè officium accipere, quia electio est pretio æstimabilis, quod non solvit, de quo Nos alibi, & in decursu. Resolutio autem procedit sive dicamus cum Scriptore citato officium quoad emolumenta tantùm vendi, sive etiam absolutè, numquam enim pro electione dicti generis levari quidquam potest, ob pariformem rationem.
915
*P. Herincx Tomo 3. Tract. 3. Disput. 7.
P. Herincx ut sentiat.
nu. 9. servatis conditionibus, quæ communiter à Doctoribus proponuntur; licitam venditionem affirmat, licet quod ad obligationem & onera annexa officio, & stipendium debitum id neget, & pro obligatione eo utitur argumento, quod à Nobis solutum, quòd scilicet nemo onus emat: subdit autem sic: Dignitas autem seu eminentia, quæ consequi solet auctoritatem seu potestatem, vendibilis est. Illa enim solet valde inter homines pecunia æstimari & compensari. Vnde carè subinde venduntur dominia, etsi exiguæ utilitatis, ob titulum, atque eò carius, quo titulus est magnificentior. Excessus quoque, quo stipendium superat æstimationem oneris officio annexi, similiter pretio æstimabilis est: immò posset Respublica aut Princeps istam partem stipendij subducere, ac proinde quando relinquitur, compensationem exigere. Occasio denique faciendi quæstus mediante officio, etiam est pretio æstimabilis. Vnde domus ad negotiandum opportunæ hoc nomine pluris venduntur. Hæc ille. Circa quæ, quod ad praxim attinet non videtur in quo hærere possint, qui emunt aut vendunt. Licet enim demus obligationem ad functiones non esse in rigore vendibiles, qui tamen emit, id intendit emere, quod emi, & consequenter vendi potest. Ut cùm Sacerdos pro Missa accipit stipendium, id vendit quod potest vendere in celebratione, vel alio titulo contractum dictum explicando, ut sit innominatus, do ut facias, vel aliter, sicut & qui stipendium præbet. Jam quod ait de exces
Vtilis admonitio.
su stipendij supra æstimationem laboris, si ita se res habeat, satis est verosimile, sed regulariter loquendo non ita existimandum: Siquidem magna consideratione stipendia designata sunt; & ut excessus aliquis appareat, ad Reipublicæ commodum id spectat, ut aliquid officia administrantibus supersit: sic enim dotandis filiabus, & subventione communium necessitatum.
916
*P. Bonæ-Spei Tomo 5. Disput. 10. post
P. BonæSpei ut adversetur.
exaggerata incommoda venditionis & laudatum Catholicissimum Regem nostrum illam
prohibentem, ita concludit nu. 87. Vnde puto venditionem illam ferè tam esse intrinsecè malam, quàm habitus vitiosi infusionem. Sic ille non multùm aliàs scrupulosus, uti qui nolit etiam moderatam summam contribui, ut subsidium necessitatis communis, de quo ibidem: admittens tamen posse vendi pagos altiori pretio & loca annexam jurisdictionem habentia, ea reddita discriminis ratione, quòd ementes per suos officiarios jurisdictionem exerceant, à quibus gratis officia dignioribus conferantur. Et quis hoc credat sicut asseritur observari? Quid de emente ipso officiarios eligente per se, & non per alios? ubi adducta cessat ratio. Et quidem multos scimus, qui moderata summa officia consecuti, id Catholicissimo Rege nostro proppter instantem necessitatem conveniens judicante, satis Christianè & se gesserunt, & gerunt. Quod ergo de vitioso habitu dictum nimis videtur excedens, habitui enim nonnullæ possunt convenientes conditiones apponi, sicut possunt venditioni.
§. VI.

§. VI.

Circa Indorum Servitutem.
917
*DIctum de illa Cap. 11. & Tomo 2. Au
ctarij. Et pro illorum libertate extat satis doctum scriptum Episcopi Chiapensis, licet in eo nonnulla occurrant, quæ omitti potuissent. Et prætereà in illius fine non penitus probat praxim Religiosorum, qui confessiones audientes Hispanorum servos aliquos Indos habentium, eos non absolvebant, nisi priùs ad Regiam Audientiam accurrerent pro examinando legitimo titulo servitutis. Ubi licet mentionem expressam non faciat Regiæ jussionis circa prædictum examen, eam tamen videtur supponere, quæ non quidem una, sed multiplex, ut videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 1. Lib. 2. Cap. 7. & in Politica Lib. 2. Cap. 1.
ubi sic unius tenor: Que las Audiencias de las Indias llamadas las partes, sin tela de juiçio, sumaria y brevemente, sola verdad sabida, pongan en libertad à los Indios, que se ubieren hecho esclavos contra | razon y derecho, è contra las Provisiones è Instrucciones per nos dadas &c. Iuxta hæc ergo Religiosi præfati procedebant; quod tamen Episcopus ex eo non probat, quia Confessarij de recursu ad Audientias minimè esse curaturos existimat, apud quas non semper veritas & justitia prævalet; cùm tamen ipsi, de quibus agebatur, satis perspectum haberent nullius Indi esse legitimam servitutem. Habebant siquidem de illo magnam probabilitatem, quæ scientiæ æquiparatur in rebus moralibus, unde juxta illam tenebantur operari. Sed quidem nimio ex zelo videntur ista prolata. Nam neque de Audientijs ita sinistrè judicandum est; neque probabilis opinio pro scientia habetur, neque tunc habebatur: aliàs Reges nostri, nulla habita de examine cura, uti certum illegitimum servitutis titulum sine exceptione ulla debuissent judicare. Præterquàm quòd ratio, quæ adducitur pro meliori praxi, eam, quam Religiosi amplexi, minimè bonam, sed damnabilem penitus esse convincunt, juxta Auctoris principia: nam qui opinionem habet scientięscientiæ æquiparabilem juxta illāillam operari tenetur: & hanc ille in omnibus dictis Religiosis SS. Dominici, Francisci & Augustini recognoscit.
918
*Quidquid de hoc sit, Nos etiam pro
Quid circa Chilenses Auctor.
Chilensibus libertatem tueri conati sumus, si illam ad ipsorum conversionem opportuniorem servitute futuram prudenter judicetur. Pro servitute autem aliquid etiam adduximus, eo scribentes tempore, quo pro illa stabat praxis Regijs edictis constituta; cujus & damna perpendimus. Sed Serenissimæ Reginæ nostræ Mariæ Annæ regnorum Hispanicæ Coronæ Gubernatrici, doctis proculdubio Consiliarijs sic arbitratis, visum est miseris barbaris libertatem redhibere, quod & factum extra Chilense regnum, & hîc maximè Limæ ijs difficultatibus, de quibus in Auctario dictum, superatis; quo beneficio diu illis frui ut in plurimùm non usu venit, extra natale enim solum abducti, & ferventiori subjecti cælo, passim moriuntur: cùm sint aliàs avidiores vini, quod ipsis pro veneno, neque facile est pro ipsis damnum hoc præsentissimum anteverti. Et hoc etiam ex capite experientia docet esse ipsis noxiam libertatem. Unde judicare forsan quispiam possit aptabilem pro illis esse sententiam illorum, quibuscum locutus P. Thomas San
cius Tomo 1. Consiliorum Lib. 2. Dub. 10. Ubi quærit, An sit opus pium concedere servis libertatem? Et sic subdit: Respondetur quòd licet Iura faveant libertati, at cùm omnes ferè servi hodie stolidi ac improbi sint, nec pia, nec utilis est, nisi
P. Thomas Sancius.
fortè servi sint boni, & industria sua facilè alimenta quærere poßint, aliter enim fiunt otiosi & fures, ac in carceribus & furcis vitam finiunt. Sic Simancas Lib. Instit. tit. 16. nu. 7. & alij. Sic & doctus & pius Pater. Sed Regium oportet mandatum veneremur, quod utinam felices eventus quàm fuerit expediens manifestent. Et modò quidem pacifici illi, res tamen Christiana nihil apud ipsos provehitur, quibusdam ex illis adeò abjectè de Baptismo sentientibus, ut quidam canem attulerit, peteretq́ue à quodam Patre ut ipsum baptizaret. Et in ipsis quidem jam Christianis multa tolerari oportet eo nomine indigna, & Ethnicismum præ se ferentia ob rebellionis periculum, aut fugam, cum magno boni publici, & ipsorum pariter detrimento.
919
*Videtur autem emolumentum servi
tutis in ijs, qui sunt justo bello capti ex eo posse compensari, quod est usu inviolabili apud Christianos receptum, ut scilicet bello iusto capti servitutem non subeant, detineantur tamen à victoribus donec pecuniam pro redemptione solvant, pro quo videri potest P. Sancius suprà Dub. 3. n. 6. & 7. Hoc ergo quod apud Hispanos lege firmatum, & apud alios aut lege, aut alio intemerabili fundamento, videtur etiam cum præfatis Indis servandum. Aut enim Christiani sunt, ut erant plurimi in rebellione memorata, & sic capti salvo jure libertatis ad contributionem pecuniæ aliquam urgeri poterunt, vel rei pecunia æstimabilis; si autem Christiani non sint, idem ipsis compensationis pecuniariæ onus subeundum. Nec levis quidem futura compensatio, qua vita comparatur. Cùm ergo Indi ob paupertatem suam solvendo non sint, poterunt diutiùs detineri, & sic eorum labore uti, qui eos prendiderunt. Et videtur insuper jus hoc ad compensationem posse in alium transferri, cùm nihil pro eo, quod obstare possit, occurrat.
920
*Ad quod quidem doctrina circa Chri
Negatur casus propositus.
stianos admissa, & consequenter circa alios, si stare ejusmodi genus belli contingat, in quo capti non reddantur mancipia; in casu nostro constat aliam esse rationem ex eo quòd Reges nostri velint Indos bello captos omnimoda frui libertate. Cumque modus præfatus compensandi servitutis, genus quoddam illius sit, pariter debet prohibitus reputari. Circa quod juvat P. Josephi Acosta gravissima & elegantissima verba proponere, sic locuti Lib. 2. de procuranda Indorum salute Cap. 7. Atque illud tan
P. Acosta.
quàm totius actæ caussæ firmamentum adjicimus, quòd cùm in omnibus regnis Indiarum tam multa prælia commissa sint, & tot nationes subactæ, nullum tamen genus Indorum servituti subjecit Regia lex: quin potius Indos omnes & liberos esse, & suis rebus liberè uti declaravit, gravißimus pœnis propositis ijs, qui veluti iure belli captis, sibi manciparent. Immò in omnibus expeditionibus, quæ fiunt, faciendæve sunt, sive ad novas gentes quærendas, sive ad jam quæsitas pervestigandas, inviolabili lege sancitum est, ut neque nostri milites aggrediantur non lacesciti ad vexandos, cædendosve barbaros, neque illos undecumque captos servire cogant. Hæc ille. Iuxta quæ satis compertum habetur quàm plenam, & omnimodam velint Reges nostri Indorum esse libertatem; ut scilicet se, & rebus suis uti possint, quin possint ab ullo circa id impedimenta constitui, gravissimis contra secus tentantes pœnis aggeratis. Licet autem pœnæ dictæ ante ipsos centum annos statutæ, & per aliquod intervallum circa Chilenses simul cum legibus cessaverint, cum tamen jam restitutę sint, robur suum velut postliminio compararunt, unde similiter ad praxim revocandæ.
§. VII.

§. VII.

Circa labores quosdam Indorum sine justa Compensatione.
921
*DIctum de illis Cap. 14. &, ut æsti
mo, sufficienter, nec non in Auctarijs. Et quæ ad illos spectant, adeò videntur esse comperta, ut supervacaneum debeat censeri circa illos movere quæstiones, & velut dubitabile, aut opinabile proponere, quod est ex primarijs naturæ principijs manifestum. Liberi sunt, non servi: non ergo servorum more ad laborandum compellendi: Quòd si laborent, non sunt digna mercede fraudandi, quam eo ipso quòd compulsi agunt, merentur ampliorem. Sicut enim merces ultroneęultroneæ vilescunt, & ultronei pariter labores: ita & per violentiam assumpti mercede sunt digni majori. Videant hoc ergo Gubernatores, videant Prætores, videant Doctrinarij, qui variis in occasionibus, ut propter itinerantium Proregum, aut alia pro eisdem obsequia, aut pro alijs, ad laborandum sine ulla laboris, etiam tenuis victus, impartitione compellunt. Ubi si res Christiana sit, ut ratio exigit, consideratione pensanda, non solius laboris habenda ratio est, sed damnorum, quæ sic laborantibus superveniunt, dum ab agellorum suorum cultura inviti removentur, & etiam custodia, ut furibus pateant, aut bestijs pariter nocituris. Et quis circa obligationem compensandi illa dubitare possit, Christiana, ut dixi, consideratione procedens? Sed quis est hic, & laudabimus eum, sic ad obligationem attentus?
922
*Sed ubi qui attendunt rari, attentissi
mus Deus, qui sic Levitici 19. v. 12. & 13. Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarij apud te usque mane. Circa quæ Abulensis ita scribit Quæst. 6. in Leviticum, præmittens hujusmodi præcepta esse de jure naturæ, ex quo habetur illorum transgressionem indignissimam esse homine Christiano; & exponens cur calumnia
Abulensis.
violentiæ conjungatur: Calumnia aliqualiter ad fraudem, & aliqualiter ad violentiam pertinet: est enim calumnia extorsio rei proximi per quamdam simulatam, & non veram rationem: cùm enim aliquis quippiam alteri tollere vult, ad quod varios inquirit modos, ne hoc per violentiam facere videatur, sed aliquid rationis habeat, est calumnia. Nec vi opprimes eum. Istud est alterum præceptum, & pertinet ad præcedens præceptum: nam calumnia & violentia, de qua hic agitur, in aliquo communicant, &c. Quæ quidem caussæ præsenti apprimè congruunt, ubi ad opprimendos Indos per calumnias proceditur, per coloratas inquam rationes, de fraudatione mercedum violentiæ copulata: circa quod præceptum sequens: Nec morabitur opus mercenarij apud te usque mane. Circa quod præfatus Scriptor sic subdit: Istud est alterum præceptum, quod immediatè pendet à superiori, scilicet à violentia, & Deus jusserit nullam calumniam aut violentiam inferendam pauperibus, &c. Quod quidem sic evenit, dum ad substractionem mercedis simulatæ rationes conquiruntur, & pauperes Indi sine subsidio genuino labori desudant. Ubi Dominus quidem videtur supponere nullum electo in populo ita futurum crudelem, ut laboranti mercedem sit penitus subtracturus. Unde pro eo præceptum non imponit, sed jubet tantùm ne merces moretur usq;usque mane, ne scilicet operarius fortè dormiat incœnatus. Quid ergo de ijs dicemus, qui penitus mercedem subtrahunt, & pro subtractione frivolas & vanas prætexunt
rationes? & quid ad hæc Deus? Audiendus Exodi 22. v. 23. & 24. ubi sic clamat: Si læseritis eos, vociferabuntur ad me: & ego audiam clamorem eorum: & indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, & erunt uxores vestræ viduæ, & filij vestri pupilli. Quàm formidabilem comminationem ad eos spectare, qui mercenarijs laboris pretium remorantur, præfatus affirmat Interpres, quam & experientia non verbalem tantummodò, sed penitus efficacem multipliciter comprobavit. Videmus enim & viduas & pupillos, quærentes panem, quem laborantibus Indis inhumani parentes denegarunt.
923
*Quid si aliquod hostilis adventus in
Quid belli tempore.
dicium? Ibi quidem instantiùs, sed minori, si fortè aliquo stipendio laboratur. Ubi non solùm circa Indos, sed circa undique coactos alios sic actum, ut ab hostibus dubitari possit an essent graviora incommoda perpessuri. Ubi dolendum sanè regnum hoc opulentissimum, cujus divitijs regna omnia totius Orbis exultant, ita suam negligenter peragere defensionem, in militum stipendijs solvendis, aliorumque maritimorum opificum, nescio quo politico respectu in gubernatione tardissimo. Licet sint alia opportuna præsidia, ut nequeant sibi hostes de invasione solliciti fortunatum in ea exitum polliceri. Et nulli quidem ita ad imprecandum proni ut milites, unde illis in ore frequens illud erga Proreges: Numquam ad Hispaniam feliciter pervenias. Et videmus tribus sic Proregibus accidisse, Christianis valde principibus, sed in negotio, de quo agimus nescio an ita providis, ut communis necessitas exigebat. Neque imprecationes dictæ tales
orationes sunt, ut audiri à Domino, aut exaudiri potiùs mereantur, cùm ab animis desperatione abreptis oriantur. Et tamen illis annuit Deus, non ad id, quod est damnabile in ipsis, attentus, nisi ut puniat, sed ad molestiæ inhumaniùs illatæ gravitatem, quæ eos in hujusmodi damnabilia & sibi ingratissima maledicta propellat. Maledictio matris eradicat funda
Eccli. 3. v. 11.
menta, Eccli. 3. v. 11. Etiam vi furoris erumpens, pro quo apud P. Oliverium inter alia sin
gulare illud Therasiæ matris Alfonsi VI. Regis Hispaniæ habetur exemplum. Cùm enim eam in vincula conjecisset, illa Deum precata his verbis filio maledixit: Quia crura mea vinculis strinxisti, & me honore debito privasti, Deum precor ut ab hostibus capiaris, & crura tua fracta conspicias, sicut mea ferro vinxisti: quod paulò post expletũexpletum est. Extat & aliud mulieris Gentilis, quæ furore correpta omnes Tartari furias contra duos filios invocavit. Et dictum factum. | Ubi manifestum est imprecationes dictas non eas habuisse orationis conditiones, propter quas exauditionis possent effectum emereri. Exauditæ tamen ob dictam rationem: quod & in ijs, de quibus agimus, similiter usurpandum. Et hæc quidem eatenus ad Regem, de quo est Titulus, circa quem versamur, pertinere possunt, quatenus ad ipsum spectat pro Indorum, indefessa vigilantia, oneribus sublevandis excubare. In quo quidem primi illi Indiarum Domini Ferdinandus & Isabella gloriosissimè præluxerunt, & singulari quadam eminentia; Serenissima Regina, ad quam potiùs Indiarum dominium pertinebat, ut in Clausula Testamenti ipsius luculenter continetur, quam adducit Episcopus Chiapensis, & cujus est, quæ
sequitur, pars: Y no consientan, ni den lugar (Filia Joanna & Princeps) que los Indios vecinos è moradores de las dichas Indias è tierra firme, ganadas, è por ganar, reciban agravio alguno en sus personas, ni bienes, mas manden que sean bien, y justamente tratados. Y si algun agravio han recebido, lo remedien y provean por manera, que no excedan cosa alguna de lo que por las letras de la dicha Conceßion (Pontificia) nos es injungado, y mandado. Sic illa: quod & à Catholicis filijs accuratum scimus, & accurandum minimè dubitamus.
§. VIII.

§. VIII.

Quomodo se gerere debeat Rex Catholicus erga gremium Mercatorum.
924
*NOn est Regia providentia ad Indo
rum curam solùm proroganda, licet ex eo titulo illarum sibi dominium, ut nuper vidimus, competere recognoscant, & ingenuissimè protestentur. Sunt in his regnis Hispani multi, & præcipua eorum portio Mercatorum in qua & nobiles multi, cùm jam invaluerit consuetudo, ut genus hoc quærendi censum pro vitæ commodioris sustentatione, nihil nobilitatis prærogativis officiat; unde ex equestribus Ordinibus plures, videmus hoc agendi modo distentos, & divites, in hoc præsertim Limano Commercio, Indicorum omnium opulentissimo, sicut & regnum, ob Petrunum montem, & alios, auro & argento fœcundos, per universum orbem tantoperè celebratum. Ex quo fit ut Regia Gaza ex Commercij dicti fructibus, plusquàm ex alijs commodorum Regalium fructibus augeatur. Factum hinc ut cùm pro Indicæ classis sumptibus, universis illius Provincijs competentes fuerint pecuniæ quantitates designatæ, uni Peruviano commercio major quàm ceteris simul sumptis, facto etiam ex bursa Fiscali suo etiam concursu, fuerit designata, trecentorum scilicet & quinquaginta millium ducatorum, quæ summa resultat ex quadringentorum octoginta unius millibus, ducentorum & quinquaginta octo regalium adjectione 481. U 250. cum quodam Regio Indulto, de quo dictum Tomo 2. Auctarij. Neque hoc solùm adeò considerabili subsidio Regi suo servire contentum, sæpè alijs momenti magni servire solitum, unde & à Regia providentia & benignitate debet uti portio regni magnoperè utilis pertractari. Cùm aliàs commercij emolumenta adeò sint ingentia, ut communis expertorum sensus habeat ex thesauris trium classium, eum, qui uni respondeat classi, ad Regias bursas devenire.
925
*Sed quando hæc scribo est cur Com
mercium dictum apud Regiam Majestatem magno animorum sensu conqueratur. Revera enim ejus vires debiliores modò, magna quidem mercium copia, sed languida venditione, civium etiam quamplurium ad paupertatem vergente statu, & ijs, qui fortuna meliori gaudent, ad moderantiam sumptuum prudentiori experientia redactis. Cùm ergo sic res se habeant, ecce CommerciũCommercium à Regio CōsilioConsilio Indiarum ducentorum milliũmillium octo regalium in dicta solutione mulctatur, eo quòd ex eorum minùs prompta navigatione, qui ad nundinas pergunt Portobellum simul cum Thesauro Regio, expeditio Cellaensis fuerit retardata, ex quo factum ut quæ ex Hispania classis opportunè advenerat, coacta sit diutiùs expectare, non sine gravibus salutis & expensarum incommodis, quæ quidem à pręfatopræfato Commercio jussa ingenti adeò pecuniæ cumulo compensari. Et illi quidem ut se ab onere gravissimo solutionis expediant, satis habent urgentes rationes, quas qui propè adfuimus, & rei processum pervidimus, non leves possumus contestari. Et licet nostri inferioris valde subsellij non sit in caussa præsenti, sicut & in alijs, absolutum proferre judicium, neque quod hoc loco dictum fuerit, pro favore Commercij sit futurũfuturum, si quidquam momenti in illis, opportunum: censui tamen non omittendum aliquando forsitan profuturum. Itaque Regi nostro Limanum debet Commercium memoria dignissimum haberi sua, & Indiarum Concilio peculiaribus benevolentiębenevolentiæ significationibus commendari. PręterPræter obsequia enim suæ Majestati frequentia, communi bono illius liberalis pietas multipliciter est proficua. Inde Hospitalium felix constantia, piorum operum promotio, eleemosynæ frequentiores, & splendor numerosior civitatis.
926
*Ubi difficultas peculiaris occurrit an
mulcta, sic pro ea urgente mandato Regio, ad executionem perducta, possint Commerciarij ad eos, quorum accepere & implicavere pecunias, habere recursum, ut pro rata & ipsi solvant, quandoquidem Commercianorum sumptus majores prædicta ex caussa redduntur: & revera si ita futurum scivissent sic cum ipsis fuisset actum, ut plus ab ipsis peteretur, vel in Indulto ampliùs gravarentur. Quod quidem non defuit qui censeret juri esse & rationi conforme, ob eam, quæ modò insinuata est. Sed revera aliter videtur dicendum, quia pecuniam dantes & accipientes aucto pretio contrahunt ad omnem eventum, neque ad ea quæ per accidens superveniunt obligationem extenderunt, & quæ extra contractus materiam accidunt, præsertim quæ ex illegitima administratione procedunt. Et quidem qui pecuniam tribuunt, aut per modum damni, ut dicitur, id | præstant, aut commercio aptandam, emptis mercibus, cum pretio commendæ. Si primum, obligatio cessat, quia contractus talis ab omni alio respectu absolvitur, & salva novi obligatio consummatur, non enim qui tribuit, vult se contractibus alijs immiscere. Et qui accepit, ea uti valde fructuosè potuit, ut non obstante mulcta quavis lucrum caperet ingens, vel si minus, illi se voluntariè, sicut ad majus exposuit. Et præmia hujusmodi talia esse solent (sic enim vocantur præcipuæ pecuniæ incrementa, quæ tradentibus cedunt) ut lucrandi potiùs, quàm perdendi conditio subeatur. Si autem emptæ merces & suis jam dominis traditæ, idipsum apparet, quia sine ulla traditæ obligatione. Quòd si onus illud, de quo agitur, supervenit, sibi ipsis Commendatarij imputent, quibus est à Rege impositum, nullam de alijs faciens mentionem. Neque antecedenter potuit esse locus, ut in prorata pro Indulto, qui suas pecunias tribuerant, gravari possent, quandoquidem de mulcta non est in distributione hujusmodi cogitatum. Ubi neque allegari potest Commendatarios in dicto casu inculpabiles extitisse: licet enim reverà ita sit, stat nihilominùs ratio perfecti contractus: & quia Commendatarij quamvis suo judicio inculpati, timere tamen aliquid ejus generis potuerunt: quo non obstante, traditione mercium sine admonitione aliqua suspicabilis oneris, suo sunt officio perfuncti. Unde etiamsi aliqualiter pecuniæ domini, & jam mercium, gravari aliqualiter possent, id videntur Commendatarij remisisse. Pro quo non leve est argumentum ab ipsis nihil requiri: etsi requirendum censerent, suum ad tribunal, vel aliud fori competentis contendentes requisissent. Et hæc quidem juxta satis recepta in materia contractuum principia procedunt, ut non sit opus Auctores pro ijs confirmandis congessisse. Nec plura de Rege, quem scimus in his felicibus suæ gubernationis auspicijs, & adolescentiæ flore, Vasallos Indicos ad has regiones venientibus Gubernatoribus singularis affectus significationibus commendasse. In quo quidem Serenissimam matrem Regnorum ejus Gubernatricem imitatus, Mariam Annam nomine, sed zelo & magnitudine spiritus Isabellam, Caroli quidem & ipsam, si non matrem aviam tamen, ut de felicitate prolis valeamus faustè & feliciter ominari.

CIRCA REGIVM Indiarum Consilium.

Section
DE illo est Titulus 2. de quo & in Tomo 2 Auctarij, unde hîc non multa pro ipso, in quo cùm primaria sapientiæ præsint lumina, magisterij potiùs quàm disciplinędisciplinæ oportet eminentiam agnoscamus. Sit tamen pro illo
§. I.

§. I.

Circa Decimalium caussarum cognitionem.
927
*DE illa Cap. 6. ubi scio aliquem ex
ex doctis Senatoribus offensionis lapidem invenisse, eo quod cognitionem hujusmodi ad Regium non spectare Consilium conatus fuero demonstrare. Sed quidem non debuit ex eo occasio offensionis assumi. Cùm enim litigiosa agitetur caussa, licet profectò parti, pro jure, quod sibi arbitratur competere, efficaciter declamare. Decimalium autem caussarum cognitionem ad Consilium non spectare erant quæ probarent multa, & Religionibus nimis quantùm intererat sic evincere, de Pontificia enim sententia non poterant dubitare; jam enim circa hoc indictum fuisse silentium pridem me audivisse recordor, ex quo & pro favore Religionum, etiamsi caussa in Consilio ageretur, non leve argumentum suppetebat. Sed Religiones suo sunt eo in articulo defraudatæ conatu, & Consilium cognitionem hujusmodi ad se spectare ineluctabili sententia pronuntiavit. In quo cùm docti, probi, & verè Christiani judices intervenerint, est quod debeamus meritò revereri. Sed decretum hujusmodi ut Consilij quidem, non ut Concilij œcumenici, infallibile prorsus amplectit. Unde & impugnationi locus relinquitur, cùm in opinalibus simus, & qui non posse aliquid fieri gravi ductus ratione contendit, si fiat, contendere dicto & scripto potest minimè fieri potuisse, salva judicum reverentia, & sententiam velit nolit amplexus. Id quod in caussis spiritualibus præcipuè locum habet, in quibus ut à Tribunalibus laicis assumantur, urgentissimæ & clarissimæ debent intercedere rationes. Unde vidi viros doctos & in jurium tractatione versatos, atque ad hujusmodi tribunalia promotos, circa hæc magno cum timore procedere, & quantùm in ipsis erat eorum judicium declinasse. Nihil ergo à Nobis in discursu præfato alienum à ratione, aut debita Regio Indiarum Consilio reverentia perpetratum, dum de sola actum defensione, idq́ue non levibus, ut luculenter constat, fundamentis.
928
*Sed jam nobis pacis amatoribus, & cum
Ecclesijs obsequiosa habere officia cupientibus, ab altercationibus præfatis felix terminus supervenit, compositione peracta: ut scilicet sic res ista in hac Metropolitana Ecclesia procedat, sicut in Hispania, in qua non decima, sed vicena solvitur, aut vigesima, quod nomen erat antiqui vectigalis: ita cum proportione, juxta receptam in hoc consuetudinem, medietas sola solvatur. Quam quidem compositionem Excellentissimus Prorex Regio Fiscali audito, utpote Patroni vices gerens probavit, supremo Indiarum Consilio prærogativa postremi judicij reservata, aut ijs, quibus Rex caussam detulerit terminandam. Circa quod nihil occurrit, in quo possit Patronus hærere, cùm sit res juxta Juris dispositionem legitima partium con|ventione transacta. Siquidem juxta illud compositio licet, ut constat ex Cap. Ex multiplici,
de Decimis, ibi: Mandamus, quatenus Abbatem & Monachos, ut eamdem conventionem (non obstante dicto privilegio, nisi de ipsa contineatur in eo) inviolabiliter teneant, & observent, vel exinde secum pacificè conveniant, appellatione post posita compellatis. Et Cap. Dilecti, eod. Tit. ibi: Man
Cap. Dilecti.
damus, quatenus de prædijs, quæ conduxistis in Parochijs suis, de quibus consueverunt decimas percipere plenariè solvatis eisdem, vel cum ipsis amicabiliter componatis. Ex Cap. Suggestum. ibidem: Discretioni vestræ mandamus, quatenus cum præ
Cap. Suggestum.
dicto Abbate, & Fratribus supra ipsis decimis componatis &c. Quod quidem & à Pontificibus, ita dispositum, ut videri præsertim potest in Bulla Innocentij X. pro Ecclesijs Poloniæ litem intendentibus Societati.
929
*Neque opponi potest ad compositio
nem prædictam opus fuisse Regio consensu, eo quòd ratione duorum Novenorum, in eo de commodo, aut interesse, quod dicitur, agatur: Nam quod ad illos spectat sine dependentia ulla ab Ecclesijs Indiarum peragitur, dum locantur decimæ, & Patroni loco Regij Senatores assistunt, & ita illi quasi secundarium quid veniunt principali annexum, ex urbana Ecclesiarum recognitione, per quam jus in ipsos acquisitum. Neque Ecclesiæ aliam subiere obligationem recognitione prædicta, quàm solvendi illos juxta eam quantitatem, quæ ex administratione ab eisdem peracta resultaret, opponi etiam nequit Reginam Gubernatricem à Religionibus pro compositione supplicatione
Alia ex Reginæ responsione.
interposita requisitam, etiam non expectato pro eo Ecclesiarum mandato suis Procuratoribus transmisso, cum respectu omnium, præ illarum distantia difficile esset ipsum obtineri; & decimarum dominium, (sic fateri coëgit necessitas) apud suam Majestatem extaret. Ad quod quidem, sententia Consilij audita, respondit id salva fieri non posse justitia. In quo videtur Consilium veritati conformiùs censuisse. Non inquam opponi potest, quia ex eo potiùs videtur, quod est ab Ecclesia Limana factum comprobari. Regina namque compositionem desiderat, & in eo Religionibus gratificari: ex defectu autem consensus mandato expressi eam non posse fieri declaravit. Illam enim Ecclesiæ & Religiones per se ipsas facere recusabant. Posito ergo ex parte illarum consensu, non est jam Reginæ, quod desideretur officium, aut etiam Regis jam regimine potientis. Non enim quod ipsis inerat ex Pontificijs decretis jus, poterat salva auferri justitia: cùm tamen Regina in hoc negotio minimè à se violandam protestetur.
930
*Potest insuper apparentiùs objici com
positionem factam Sede vacante, cùm tamen Jus clamet Sede vacante nihil innovandum. Tit. 9. Lib. 3. Sed quidem neque ex hoc capite compositio facta potest infirmari, quia nihil per ipsam factum est, quo jus fuerit Episcopi aliquatenus læsum, aut emolumenta Episcopalia tantisper imminuta, immò ejus caussa utiliter gesta, ut reipsa habeat, quod dubia sub spe, clausa in arca inutiliter dormiebat. Et quidem quòd Sede vacante nihil innovetur ideò sanctissimè constitutum, quod non sit, qui, Episcopale jus tueatur, quæ sunt verba Innocentij
Tertij Cap. 1. suprà. Atqui in casu nostro fuerunt qui jus Episcopale tuerentur, quod erat cum Capituli jure connexum, & ad quod pariter utilitas pertinebat. PręterquamPræterquam quòd res agebatur ad Patronum spectans, & cùm sic accidit, ad Capitulum dispositio spectat in eo quod est maximè proprium Episcopo, quia momenti maximi, collatio scilicet Beneficiorum, de quo Tit. 19. n. 31. & 32. Ex eo autem ad illud, quod est minus, posse argumentum fieri ibidem dictum in fine n. 32. Pro quo & faciunt, quæ diximus Tit. 18. n. 13. Capitulum scilicet posse disponere circa bona mensæ in ijs, in quibus nihil constituunt contra Episcopi jurisdictionem, aut contra jus commune, de quo & Tit. 19. n. 1. Quod quidem in casu nostro verum habet, si & addamus administrationem decimarum etiam Sede plena ad Capitulum pertinere, & Episcopum circa illam tamquàm unum tantummodo de Capitulo suffragari. Quæ omnia ostendunt ritè & rectè compositionem fuisse dispositam. Et quidem cùm de illa agi cœptum, Sedes erat plena, & Dominus Archiepiscopus præ reliquis in favorem Societatis propendebat, unde quod est factum proculdubiò comprobasset, ut habere pro certo possimus, successoribus placiturum: quòd si non placeat patienter laturus, quia Capitulum jure est usum suo, utpotè quod in plenitudine potestatis succedit, nonnullis exceptis, de quibus Jus ipsum, in quibus id, quod versamus, minimè continetur, juxta receptissimam doctrinam Scriptorum, de qua plurimis adductis Dom. Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 36. nu. 9. Videantur etiam dicta nu 88. citati Tituli 19. ubi de unione Beneficiorum.
§. II.

§. II.

Circa Registrum pro Religiosa gubernatione.
931
*DIctum de illo magis in speciali in
Additionibus ad Tomum 1. pro Cap. 7. præsentis Tituli, & 8. Tituli 4. Circa quod quia dum hæc scribo gravis concertatio extat, & Partium studium sibi undique præsidium conatur adsciscere, ea, quæ à me dicta aliquale putantur habere momentum, unde & hinc & inde uti faventia utrisque proferuntur. Materiam concertationi præstitit Reverendissimi P. Generalis Augustiniensis familiæ rescriptum, in quo pro assumendo convenientiori modo circa Provincialis Capituli præambula, ne ad breve unius diei spatium redacta, ea orirentur incommoda, quæ diuturna experientia comprobarat, peculiarem, consultatione PP. Magistrorum præhabita, concedebat facultatem. Quod quidem non fuit Consilij registro subjectum: atque ea de caussa à multis minimè esse admittendum conclamatum suit, quia in eo Alternativæ jus, juxta temporis circumstantias videbatur infirmari, aut alia erga plures | gravamina resultare. Unde ad Regiam Audientiam recursus habitus, vox data Fiscali, qui pro registri defectu plura sua in responsione congessit, & res adhuc sub judice est; sed me non tali, unde hoc loco conabor tantùm quod in præfato dixi, luculentiùs explicare, ne aliqua in eo compugnantia esse videatur.
932
*Rescriptum, de quo agitur, registro
non egere, ex eo probari potest, quod dictum nu. 55. & 56. in priori enim generalis illa habetur conclusio: O cosas, que innovaren en las Religiones, y no fueren en el gobierno ordinario de ellas. Quod quidem de innovatione notabili videtur accipiendum: nam ut nu. seq. dicitur gubernatio ordinaria multas novitates admittit; sunt enim illæ pro varietate temporum necessariæ: & ita in Capitulis Generalibus & Provincialibus passim disponuntur. Sunt enim illæ ad bonum Religionum regimen, & observantiæ redintegrationem aut conservationem necessariæ, & ita obstare nequeunt conversioni Indorum, aut tranquillo regionum Indicarum statui, unde ad ordinariam gubernationem spectare dicendæ sunt. Quod ut roboretur, supponamus id quod pro Peruviana Provincia concessum est, pro universa Religione dispositum. Tunc equidem registro non esset opus, quia ratione novæ illius dispositionis nihil esset, quod Indicum Provinciæ statum ita immutaret, ut inconvenientibus esset obnoxium, & jam ad ordinariam gubernationem pertineret. Cùm ergo etiamsi generaliter non sit dispositum, eodem modo res se habeat, dicendum pariter, non esse pro registro obligationem. An autem Reverendissimus Generalis potuerit dictam concedere facultatem, alia quæstio est, quæ ad Tribunalia laica non spectat, cùm sit de jure, & non de facto, & pro potestate præsumendum sit, ac legitima Instituti proprij intelligentia in eo, qui supremam obtinet dignitatem, & Assistentes ac consiliarios apud se habet non contemnendæ peritiæ, vt hic etiam locum habeat Cæsarei Juris effatum, sacrilegium esse de potestate Principis dubitare.
933
*Jam quòd præfatis non obstantibus,
registro opus sit, ex dictis n. eodem potest ostendi, siquidem ibi dicitur, quod licet Regiæ Schedulæ cùm de ordinaria gubernatione loquuntur, non debeant ita accipi, ut ordinarium prout est delegato oppositum, ulla ratione designent, sed prout extraordinario, quod adductis exemplis demonstratum: in eo non videri consequentiam dispositionis, & quodammodo sibi contrariari quòd inter extraordinaria, qualia sunt illa, de quibus ibi, & n. 55. 64. & seqq. numerentur Magisteria, & Declarationes Constitutionum, juxta dicta nu. 54. cùm tamen ad ordinariam gubernationem pertineant, quamvis secum afferant novitatem. Sicut & multa alia, quæ delegationem important, de quibus ibi. Cùm autem, quidquid de apparenti compugnantia sit, quam nolumus Regijs mandatis adscribi, constet registro subjicienda Magisteria & Declarationes Constitutionum aut Actorum Capitularium, ex eo videtur fieri etiam dispositionem illam, de qua est quæstio, registro exponi debuisse, non enim declaratio, sed plusquàm declaratio est, cùm manifestam circa Capitulorum formam inducat novitatem.
934
*Et hæc quidem juxta dicta citato in
loco. Cùm autem à me noviores citentur schedulæ desiderarunt aliqui eas à me in speciali proferri, quia præter citatas à Dom. Solorzano nullæ aliæ inveniuntur. Ad quod quidem ingenuè fateor eas me non vidisse, & fortasse illæ non extant, sed ad stylum esse Regij Consilij referendum, quod cùm de rescriptis Prælatorum majorum ageretur, & opponeretur ab aliquibus non fuisse registro subjectas, censuit illud obstare ipsis prædictum defectum. Quocumque autem modo id acciderit, parvum est in eo discrimen. Et ut cum sufficienti possem loqui fundamento, justam diligentiam adhibui; licet quidam affirment Magisteria apud ipsos sine registro transire. Quod quidem ex eo forsan evenit, quia pro eo stat qui se opponat nullus, juxta dicta nu. 48. Quod equidem & circa rescriptum, de quo est controversia, potuisset fieri, si contradictionis spiritus defuisset.
935
*Jam circa dicta, quibus utraque pars
Auctoris explorata mens.
se tueri conatur, si attentè legantur, comperietur duo tantùm me ostendere voluisse. Primum ordinariam gubernationem multas admittere novitates, unde difficile esse Regium decretum cum omnibus, quæ continet, ad cohærentiam verosimilem revocare. Secundum, id quod de ordinaria gubernatione dictũdictum non esse ita accipiendum ut omne delegatum ad registrum compellere videatur, quod est priori conforme, quia pro ordinaria gubernatione novitates aliquæ necessariæ sunt, in quibus locum habeat delegatio. Ex his autem est quod elici pro utrâque parte non inverosimiliter possit. Pro contendente non esse necessarium registrum, si probet, etiamsi novitatem afferat, ad ordinariam gubernationem pertinere. Pro quo si exempla suppetant, magnum indè pręsidiumpræsidium adsciscendum. Nescio autem an facile id futurum. Qui verò registrum necessarium conantur evincere, habent pro se PP. Minorum exemplar, de quo nu. 54. ubi licet scrupulosè in eo actum à Regio Consilio diximus, actum tamen; unde ab eo non videtur recedendum documento. Accedit extraordinariam valde dispositionem videri, cui nulla alia similis pro Religiosa illa familia, & ita turbationibus, & scandalis obnoxiam. Unde poterunt Regij Senatores ut benè illis visum fuerit, pro ipsorum eximia probitate & sapientia judicare.
936
*Sic cùm scripsissem, posteà comperi
facultatem Reverendis. Generalis non esse pro decidendis vocalium caussis, & jure suffragandi ante duos menses futuri Capituli: quod quidem postulatum, penitus tamen denegatum, sed universaliorem, ad interpretandas scilicet Constitutiones, cum Diffinitorij concursu, & certo numero Magistrorum. In quo quidem pro doctrina tradita nihil est momenti alicujus unde veniat alteranda. Licet non pauca scripta sint, ut ostendatur Reverendis. Gene|ralem non potuisse facultatem dictam delegare, quæ quidem non adeò videntur firma, ut quibusdam apparent, & arbitror posse illis non difficilè responderi. Et ut jam dixi, ad recollectionem Scripti, de qua agitur, minimè esse talis articuli disceptationem necessariam, quam neque laicum potest tribunal usurpare. Unde secluso respectu ad registrum, non possent Religiosi ad illud habere recursum, contra suum Generalem querelantes, eo quòd sui officij terminos transiliret. Ubi dicit forsan quispiam, ad expeditionem caussæ, de qua agitur, oportere dignosci an decretum præfatum ad ordinariam gubernationem spectet: pro quo supponendum est illud esse legitimum, si enim tale non sit, neque ad ordinariam, neque ad extraordinariam gubernationem potest pertinere, & ita transitus denegandus. Sed hoc non urget, quia Regium tribunal Generalium decreta debent legitima supponere, quia præsumptio stat pro ipsis, utpotè sui muneris plenam cognitionem habentibus, neque eos inauditos condemnare: esset enim absurdissimus alius agendi processus, & Religiosæ observantiæ certissima corruptela. Puncto ergo legitimitatis intacto, eo ipso quòd turbationum videatur occasio, quæ ex hujusmodi ad laica tribunalia recursibus potuit non ægrè deprehendi, potest illi registri defectus opponi, etiamsi aliquomodo videri possit spectare ad ordinariam gubernationem, quia sic vitari inconvenientia illa possunt, quæ legibus registri à Catholicis nostris Regibus intenduntur, juxta doctrinam Dom. Solorzani nu. 53. & 54. adductam.
937
*Pro quo & vidi meam adductam ex
nu. 48. ubi licet dixerim Regias Cancellarias posse aliquando circa litteras Patentes sine registro acceptas dissimulare; duas tamen exceptiones adjeci, ut scilicet notitia extrajudicialis esset, & quod non essent turbamentis caussam allaturæ. Cùm tamen in casu nostro notitia judicialis, & turbationum appareat irrefragabilis certitudo. In quo quidem applicatio est genuina, sed supponendo scriptum, de quo agitur, ad ordinariam gubernationem non pertinere, de qua id, quod ibi est traditum procedebat; unde ulteriùs probandum restat illud tale esse, quod non est negotium valde difficilis probationis, cùm nihil tale in usu fuerit ab exordio Provinciæ, & tantopere ea de caussa, atque singulari decernendi forma in nulla alia pervisa Provincia, admirationem alumnorum, ac exterorum pariter concitarit, cujus oppositum si pars adversa probaverit, magnam equidem victoriam reportabit. Ubi forsitan id, quod est dictum nu. 57. à sapientibus judicibus observabitur, in favorem supremi Prælati sententiam moderatis, uti in re dubia. Sed quidem aliud est rem esse dubiam, & aliud probabilem, juxta communem Doctorum sensum, de quo Nos alibi non semel. Si autem in quocumque eventu scandala timeantur, & dubium cessat, & probabilitas, cùm pro certo haberi debeat opponi debere registri defectum. Potest autem aliquando ex oppositione hujusmodi suum etiam timeri periculum, unde & transitus opportunior judicari, & ita quasi pro regula habenda major Religionum pax, quam Reges nostri enixè desiderant, & Gubernatoribus commendant, estq́ue adeò Religiosis necessaria, ut sine illa eorum claustra, Acolita sint, dum ipsi intra claustra fremunt, & extra illa id quod apud vatem sequitur: & terras turbine perflant, Virgil. 1. Æneid. Sed meliora
Deus. Et meliora poterunt non immeritò judicari, quæ Regio Senatui sunt visa talia, dum in favorem transitus judicavit, licet non omnium fuerit ita judicio peractum. Cùm enim sex judices fuerint, discordia extitit, tribus hinc, inde tribus arbitratis. Vocati ergo ad depellendam illam quatuor Criminalium caussarum Senatores, ex quibus cùm tres pro transitu censuissent, à parte est adversa supplicatum, & in novo sine Criminalibus consessu, uno ex Auditoribus, qui contra transitum steterat, ob respectum nescio quem communiter illaudatum, mutante sententiam, caussa est ista acerrimo partium agitata conatu terminata: quod sperari potest non sine Religiosæ Provinciæ commodo processurum.
§. III.

§. III.

Circa cessantem rationem legis, ut illa non obliget, pro Pontificiarum Bullarum valore, sine Registro. Ad Cap. 8.
938
*DIctum ibi nu. 45. usum Bullarum
Pontificiarum in Indijs esse legitimum, & posse sine peccato stare, etiamsi registro subjectæ non fuerint. Ubi præter probationem aliam, juxta multorum sensum, propriam exhibuimus ex cessante ratione illius, ne scilicet pacificus Indiarum status in spiritualibus vel temporalibus per aliquam earum ex minori notitia profectam aliquomodo perturbetur. Quandoquidem in Indijs ipsis plena rerum habetur notitia, & ita penitus inconveniens abest, ratione cujus posset executio retardari. Quod quidem juxta quamplurium Scriptorum sententiam procedit, ex quibus dati aliqui, asserentium cessante ratione legis, ejus obligationem cessare, quando non in particulari aliquo, sed communiter cessatio contingit: (cùm tamen & sint, qui etiam in particulari cessatione obligationem cessare penitus arbitrentur.) Id quod præter citatos tuetur, & doctè ac efficaciter probat P. Herincx Tomo 2. Tract. 3. Disput. 3. Quæst. 16. §. 1. Diana Parte 1. Tract. 8. Resol. 75. P. Guiniperus Disput. 5. Quæst. 1. Sed magis ex professo P. Bonæ-Spei Tomo 4. Tract. 3. Disput. 8. ubi contra Dom. Caramuelem magis in speciali discurrit multa interserens, quæ non videntur penitus admittenda. Et pro non sufficientia cessationis in particulari adducit Auctores quamplures n. 35. sed quidem non omnes in eo sensu loquentes, quem intendit Resolut. 2. nu. 33. scilicet nullum esse casum in quo cesset finis legis, sive naturalis illa sit, sive humana, cùm tamen Dom. Caramuel in utraque illud admittat & probet in Theologia Fundamentali nu. 383. ex quo varias | indicat deduci posse conclusiones, pro quibus tamen in 2. editione id statuit, quod est juri, rationi, & receptissimo Doctorum sensui conforme, ut videri potest à n. 638.
939
*Et quidem hic Scriptor pro sententia,
quam P. Bonæ-Spei amplectitur de non sufficientia dicta agmen AuctorũAuctorum satis numerosum exhibet nu. 636. sicut & pro opposita, pro qua stat varijs distinctionibus subjunctis, neque ut dubium relinquit, quod P. Bonæ-Spei ita existimat, dum n. 17. & 18. ita proponit & impugnat. Cùm tamen in 2. editione dubium omne abroget, & ita decernat, sicut ipse Pater recognoscit n. 54. ipsius verbis adductis ex n. 644. licet aliunde quod impugnaret invenerit, pro quo n. 56. & 57. Sicut & n. 68. post quem & additæ breves impugnationes; circa quas non est operæ alicujus pretium immorari. Iuxta eum ergo nullus est casus, in quo cesset absolutè finis legis, qui semper est bonum publicum, & in singulis talis respectus invenitur, unde non videtur eos admittere casus de quibus Dom. Caramuel, quorum nullam intulit mentionem. Sunt autem illi n. 637. in lege prohibente tales cibos, quia nocivi: & similiter pernoctare in tali loco, aut in tali flumine voraginoso natare. Ubi si solùm ad hominum salutem attenditur; illi, quibus cibi minimè nocituri sunt, aut pernoctatio, aut strenui natatores, minimè legis vinculis arctabuntur. Idem in lege interdicente venditionem ciborum noxialium, si enim venditor eos sciat ita condire, ut nullum nocumentum inferātinferant, cessat obligatio. Hoc ergo totum negat P. Bonæ-Spei, & simi
lia, dum nihil excipit. Et revera in prædictis exemplis non deest rationabilis caussa cur lege comprehensi debeant judicari. Pro quo est doctrina ipsius Dom. Caramuelis citato n. Vers. Hic enim, ubi ita scribit: Leges publicæ non solùm damna, sed etiam pericula cavent. Vnde notare oportet hoc argumentum, quod videtur fortißimum, claudicare, videlicet: Mihi ægroto interdi
P. Caramuel.
cuntur à meo Prælato tales & tales cibi propter valetudinem conservandam. At, si esset certum, quòd illi mihi non nocerent, esset certum quod cessaret adæquatus legis (seu præcepti) finis, & possem illis uti. Ergo si est probabile quod mihi non nocebunt, erit probabile quòd cessabit finis, & quòd uti illis potero. Concessa enim utraque præmissa poterit consequentia negari, in eo videlicet casu, quo tanti meam valetudinem faciat superior, ut non solùm nolit me esse ægrotum, sed neque me esse in salutis amittendæ periculo. Et quia omnes Superiores sunt providi, & suos diligunt subditos, hæ lineæ maximè sunt considerandæ. Hæc ille. Iuxta quæ ad casus ab ipso propositos responderi potest, in illis non cessare legis finem, evitationem scilicet periculi, quod revera timeri potest; licet nocumento adhibitis præfatis modis posse videatur occurri, ut consideranti patebit. Etsi enim aliquoties contingat nocumentum evitari, non semper esse attentio potest, & quemadmodum in strenuis taurorum agitatoribus evenit, tandem aliquando sua strenuitate fraudantur, unde & proverbio locus, magis strenuum taurorum agitatorem in cornibus eorum mori: Ita etiam de strenuo natatore dicendum: quod & alijs adaptandum.
940
*Insurgit etiam idem P. Bonæ-Spei
Exempla adducta à P. Arriaga.
contra P. Arriagam, n. 32. quatenus Disput. 27. de legibus nu. 19. pro assertione de cessatione finis in particulari tria adducit exempla. Primum, si in Monasterio aliquo prohibeatur ne quis se exponat ad fenestras versus plateas propter ædificationem; vel ob vitandum periculum turpis aspectus, & quis in media hieme, in summis tenebris, sæviente pluvia & ventis, se exponat. Secundum, si ob negotium grave prohibeatur quis loqui, eo quod secretum oporteat observare, & quis in medio aperto campo de eo loquatur demissè, ubi vera quidem loquela est, & talis ut sufficere possit ad incurrendas pœnas in hæreticos impositas. Tertium, si gestare arma sit prohibitum, & quis ea gerat, quando scit se solùm esse in civitate. Sic ille, qui n. 9. exempla adduxerat infirmi, & eidem assistentis, qui ab auditione Sacri penitus excusantur, sicut & prior à lege jejunii.
Circa quæ, quòd ad priora attinet, respondet, malè citato n. 10. circa primum ob fines dictos futuram legem imprudentem, & sic non obligare. Si autem præscindendo à circumstantijs dictis, & solùm secundùm substantiam, obligationem extare. Videtur autem idem asserere de duobus alijs exemplis, licet obscurè loquatur, dum ait, & sic proportionaliter de alijs, cùm possit ad circumstantias referri, de quibus immediatè, licet prius verosimilius videatur. Quod quidem juxta modum loquendi ipsius
Efficaciter improbatus.
Patris Arriagæ meritò potest improbabile affirmari. Et quidem imprudens esset lex, ut dicitur, circa prædicta in circumstantijs dictis, & ita non obligaret. Tunc sic. Lex prohibens expositionem secundùm substantiam, nullo habito respectu ad fines prædictos, esset imprudens, quandoquidem & irrationabilis, ut est manifestum, cùm omnis lex finem aliquem honestum habere debeat, & ut ipse Auctor inculcat, ad bonum publicum ordinari. Ergo in lege tali fines prædicti attendendi sunt: & ita stante eorum defectu in particulari, ejus deficiet obligatio. Patet Consequentia, quia esset imprudens in particulari, sicut & talis in communi est; unde & idem de duobus alijs dicendum exemplis, licet quod ad secundum attinet pro secreto, clara videatur prohibentis intentio, ut scilicet nullus cum alio de negotio loquatur; & ita ad loquentem modo dicto minimè prohibitionem extendi videatur manifestum.
941
*Quod ad ægrotantem graviter, & illi
assistentem sic expedit n. 14. non benè citato P,. Arriaga n. 9. cùm sit 19. dicens legem audiendi Sacrum non obligare quidem prædictos, sicuti neque legem jejunij; sed hoc aliunde, quàm ex cessatione finis legis: nam licet finis jejunij præcisè esset imitatio & honoratio Christi, qui graviter infirmos obligare potest, & in graviter infirmis persistere, aut certè nullus, adhuc lex illa ipsos non obligaret, quia imprudens per se est, & irrationabilis, quod est contra essentiam legis. Sic philosophatus ille, & doctè quidem. Sed verò quod ad laborantes | attinet circa legem jejunij non est allatum à P. Arriaga, & prudenti quidem animadversione, nam circa illos expressa est legis prædictæ declaratio Pontificia auctoritate: quia verò apud citatum Patrem legitur Graviter laborantes, quod supra ægrotantes cadit, fuit qui ad præcisè laborantes censuerit, referendum. Quod parùm interest. Sed oportuit adnotasse ne quispiam exemplum illud alijs posse adnecti minùs prudenter arbitretur. Et quod attinet ad auditionem sacri in graviter ægrotantibus dici etiam posset superiori auctoritate constare, quatenus Parochis præcipitur ut ægrotantibus sacram in suis domibus Eucharistiam administrent, non solùm ut Viaticum, sed etiam pro implendo Ecclesiæ præcepto, ubi supponitur minimè esse ad audiendum sacrum obligatos. Pro quo etiam facit certissimum dogma de potestatis defectu in ordine ad impossibilia præcipienda, de quo Concilium Tridentinum Seßione 6. Cap. 11. quod neque in Deo ipso locum habere potest, Deus impoßibilia non jubet. Quæ sunt verba Concilij. Neque defectus in illo propriè dicendus est, cùm sit potiùs summa in eo perfectio rationabiliter operari; unde neque in Ecclesia, cui implicat talem potestatem convenire. Quod verò ad jejunium spectat similiter discurrendum: & etiam ex eo quòd circa laborantes dictum; cùm constet in ægrotantibus majorem esse rationem.
942
*Iuxta quæ quidem valde difficile ar
Quid pro extrema resolutione.
bitror futurum casum, in quo ob cessationem finis cesset obligatio legis in particulari, eo præcisè respectu servato. Cùm in multis, qui afferri possunt, aliæ subsint rationes. Unde quod ad mores attinet ex discrimine circa ista, non videntur conscientiæ gravamina vel minui, vel augeri. e., exempli g.gratia, In casibus nuper propositis de Sacro, & jejunio. Item in tribus illis alijs, in quibus esset impertinens velle Superiorem obligare, ex quo non aliud infertur, quàm quod ex finis cessatione. Appono alia. Præcipiat Superior subdito irrigationem horti certis diebus, quibus tamen copiosa pluvia descendat. Tunc enim minimè urgebit præceptum. Unde mirabile illud obedientięobedientiæ specimen, apud P. Nadasi in Anno dierum memorabilium S. I. die 28. Iulij, ubi de Joanne Ortunio Scholastico
P. Nadasi.
nostro: Iussus certæ hortuli parti tres situlas quotidie aspergere, id præstitit etiam ijs diebus, quibus
Mirum obedientiæ exemplum.
copiosus imber cadebat. Sic ille. Ubi obligationem non fuisse irrigationis manifestum est; ideò enim prædicta obedientia laudatur. Et erit qui dicat id proptereà fuisse, quia finis præcepti cessavit. Alius autem, quia præceptum pro eo casu esset imprudens. Et quid ex hoc discrimine ad morale negotium momenti alicujus? Deinde (ut alia omittam) sit exemplum, ex quo pro præsenti discussione, sumpsimus occasionem, Bullarum scilicet Pontificiarum, quarum usus licitus in Indijs, etiam sine registro, quod quidem ad cessationem finis referri potest, ut citato n. 45. Sed erit qui dicat id aliundè provenire: ex eo scilicet, quòd Pontificium præceptum urget, pro cujus executione nullum occurrit hic & nunc impedimentum. Et quomodocumque stet non urgere obligationem, quidquid aliàs dicatur, non est cur anxiè sit curandum. Cùm etiam sit observandum legem registri non imponi directè Ecclesiasticis, sed laicis magistratibus, ut scilicet non permittant Scripta, quæ ad Indias spectant, sine registro transire, aut executioni mandari, quæ compererint transijsse, de quo apud Dom. Solorzanum in Politica pag. 728. & Tomo 2. Lib. 3. Cap. 26. nu. 29.
§. IV.

§. IV.

Circa obligationem legum à Consilio conditarum. Ad Cap. 10.
943
*PRo legum talium obligatione dictum
nu. 105. colligendam illam ex condentium intentione, de qua si nihil speciale habeatur, ex legum ipsarum ut vulgò dicitur importantia; ex gravitate inquam materiæ, pro quasi obligatio sub mortali non imponatur, sint inutiles futuræ, de quo & Cap. 1. & 9. Circa quod P. Herincx Tomo 2. Tract. 3. Disput. 3. cùm nu. 163. affirmet à voluntate legislatoris pen
P. Herincx ut faveat.
dere obligationem legis, ut scilicet sub mortali, veniali, aut ad pœnam tantùm adstringat, quod benè probat contra P. Vasquez, num. tamen 169. statuit, quòd supposita aliundè sufficienti gravitate materiæ, per se loquendo ad gravitatem obligationis sufficit quòd Legislator simpliciter aliquid præcipiat vel prohibeat fieri, etsi enim in actu signato non dicat se velle obligare sub mortali, id tamen dicit in actu exercito, cùm vis præcepti exerat se in materiam juxta ejusdem & finis capacitatem, quando aliunde non restringitur. Verbum enim Præcipio, Impero, Iubeo, Mando, aut Verba inhibitoria, qualia sunt Prohibeo, Inhibeo, Veto, Interdico, eam vim habent, juxta Clement. Exivi; de Verbor. significat. ubi Communiter Doctores: quæ etsi in particulari agat de Regula S. Francisci, habet tamen hac in parte vim juris communis, cui est inserta. Quæ quidem doctrinæ à Nobis propositæ videntur conformia; licet quod de præfatis verbis addit, quantùm ad eorum vim non omnes admittant, de quo nu. 98. Qui tamen id admittunt, quando aliter non videretur communi bono provisum, ut ibidem dictum.
944
*Sed insurgit P. Bonæ-Spei Tomo 4.
P. BonæSpei ut adversetur.
Tract. 3. Disp. 5. Dub. 3. Resolut. 2. affirmans & probans, quòd si lex civilis non exprimat intentionem Legislatoris circa obligationem sub peccato & pœnam (etsi gravem, ut v.verbi g.gratia, capitis) pro transgressoribus taxet, sive materia sit gravis sive levis, ut rectrix politiæ civilis, ad solam pœnam obligat: ut interpretatrix verò, & determinatrix legum naturalium, obligat, prout hæ obligant. Distinctionem illam rectricis, & interpretatricis habet Dub. 1. nu. 4. ut prioris generis sint leges additæ naturalibus, & illis conformes, pro politico regimine: posterioris, quæ naturales interpretantur, declarant, aut determinant, ut cùm de restitutione agitur, aut adulterio vitando, & similibus. Id probat, quia cum judicis aut politiæ civilis | rectoris proprium non sit judicare de obligatione interiori sub peccato mortali, vel veniali, sed de externa dumtaxat sub pœna corporali vel pecuniaria, præsumi non debet sub peccato obligare, licet possit, quamdiu lex id non exprimit: nam odia sunt restringenda, favores autem ampliandi; quod maximè in casu, de quo agitur, locum habet: id quod confirmat ex Regulis PP. Dominicanorum, Minimorum, & Societatis Iesu. Addit nu. 45. quòd si lex nullam pœnam determinet, futura est arbitraria: ad quam semper lex obligat in conscientia. Doctores autem, qui communiter contra sentiunt, solùm volunt legem civilem ut interpretatricem &c. obligare sub peccato modo dicto. Neque omnis pœna, etiam capitis præsupponit culpam, Præcipere enim v.verbi g.gratia ne quis venetur in silva, aut monetam etiam veram cudat, sub pœna suspendij, non supponit culpam, & potiùs dicendum istam pœnam esse nimis gravem: maximè cùm lex civilis potiùs bonum corporeum, quàm animarum respiciat, & de obligatione in conscientia, parùm curet, in quo multùm distinguitur à lege Ecclesiastica. Ideoq́ue communiter Doctores ubi gravem pœnam imponit, ut v.verbi g.gratia Excommunicationis majoris, grave peccatum in transgressione supponit, Sic doctus Scriptor.
945
*Ubi quidem in primis minùs videtur
Efficaciter impugnatus.
consequenter locutus, dum Resolutionem suam probat ut vidimus, ex eo quòd politiæ civilis rectoris proprium non fit judicare de obligatione interiori sub peccato, sed de externa dumtaxat. Ergo judicare de illa interiori sub peccato, illi absolutè non competit. Patet consequentia, quia id competit, quod proprium illius est: Atqui judicare modo dicto proprium illius non est: ergo non competit. Deinde, ut ille ex Scriptura probat potestatem obligandi sub peccato n. 31. ex Scriptura, & quia obligatio in actu 2. est à Deo ut universali legislatore, qui utroque modo obligare potest. Lucæ 10. Qui vos audit, me audit. Rom. 13. Qui resi
Lucæ 10.
stit potestati, Dei ordinationi resistit, &, Qui au
Rom. 13. v. 5.
tem resistunt, ipsi sibi damnationem requirunt. Item, Nedum propter iram, sed propter conscientiāconscientiam, quod addit n. 41. Atqui modus præcipiendi communiter non est sub peccato, & vix tale aliquid in legibus civilibus invenietur, ergo ut sub illo obligent non est talis expressio necessaria. Ubi & adverte priorem locum non haberi Lucæ 10, v. 16. juxta accommodationem Auctoris; non enim Christus Apostolos civiles magistratus constituebat: cùm tamen Resolutio de istis procedat, & inter eos Auctor illud discrimen assignet, quod suis verbis expressum dedimus. Locus autem Apostoli Rom. 13. v. 5. sic habet: Ideò neceßitate subditi estote, non solùm propter iram, sed etiam propter conscientiam.
946
*Prætereà juxta ipsum omnes leges
Vrgetur impugnatio.
sunt pœnales, contra receptissimum Theologorum & Canonistarum sensum. Id quod & earum series comprobat. Et quidem leges Ecclesiasticæ complures non sunt pœnales: ergo & civiles tales esse possunt cum obligatione sub peccato. Patet consequentia, nam alioqui potestas pro eo esset frustranea. Iam quod de gravissima pœna asseritur, quæ non supponat culpam, aliorum quidem est: quod cùm P. Herincx censeat probabile generaliter loquendo nu. 171. tamen n. 167. sic loquitur: Pœna de
P. Herincx.
bet proportionari delicto: adeoque gravis pœna præsupponit gravem culpam: qualis sola est illa, quæ est peccatum mortale. Quod maximè dicendum est de pœna mortis aut mutilationis: cùm enim vita & membra non subsint potestati Reipublicæ, sed solus Deus sit illorum Dominus, nequit Respublica auferre illa, nisi per modum pœnæ ob culpam gravem. Eadem autem faciliate, qua non omnino improbabiliter à Nonnullis (inter quos Navarrus) asseritur sufficere ad hoc gravem culpam politicam, hoc ipsum à Nobis negatur: præsertim cùm sic tolli videatur fundamentum, ex quo adstruitur gravem culpam in conscientia necessariò prærequiri ad gravem pœnam spiritualem: ad quam alioquin sufficere similiter videretur per se loquendo gravis culpa politica. Hæc ille, & satis quidem doctè ac solidè: sed in eo quod ad probabilitatem attinet, diversimodè locutus, dum absolutam probabilitatem videtur denegare.
947
*Et quidem quod in cudenda moneta,
etiamsi vera, grave peccatum non sit, non videtur ullatenus admittendum, & ita pro eo dicendum est urgere graviter Principum voluntatem. Est enim manifestum nolle eos monetæ sic cussæ valorem conferre ut ad publicum usum deserviat; unde non solùm contra eorum voluntatem delinquitur, sed contra materiam ipsam, cujus valor falsò tribuitur, quem revera non habet, cùm hic à Principum etiam pendeat voluntate, sicut rerum pretia: licet aliàs probabilis sententia sit valorem monetæ non esse juxta libitum Principum constituendum, sed debere esse materiæ aliquatenus accommodatum. Cùm etiam stet posse illos sub peccato præcipere; nec sit dicendum potestatem istam, numquàm ad actum reduci: hic certè illud maximè asserendum, ubi adeò gravis est materia, ut quod circa alia vix eveniat, circa illam exerceatur, ignis inquam supplicium. Si enim interroget quis cur hujusmodi peccato adeò atrox inferatur supplicium, cùm tale alijs non sit legibus destinatum? Responderi quidem convenienter non potest, nisi majoris malitiæ reddita ratione. Unde assertionem prædictam non possum non periculosam pronuntiare: licet apparens aliquod fundamentum sit, ex eo quòd non videatur Reipublicæ nocumentum inferri, sed potius commodum, multiplicata pecunia, cujus inopia solet communiter deplorari. Sub illa enim apparenti convenientia latent gravissima incommoda, immò sunt illa comperta. Videatur miraculosa submersio duorum navigiorum orante Venerabili Virgine Marina, qui pleni moneta cuprea in Hispaniam veniebant Parte 2. Lib. 2. Cap. 12 col. 2. & 3. Ubi si dicatur pro moneta aurea & argentea aliam esse rationem. Non quidem sit satis: in illa enim timeri semper potest aliquid vitiosum. Qui enim aurum & argentum habet facilè potest legitimas pecunias comparare. Cùm ergo id refugiat, & de cudendis agat, plus vult aliquid, admixtione | vilium metallorum. Unde suppositum illud de veritate pecuniæ est quidem physicè possibile, sed quod moraliter negandum. Et ut verum aliquando esse posset, stat contra illud ratio adducta de repugnante legis voluntate, & manifesto illam vitiandi periculo, cùm nequeat peritia illa sine administris constare, unde &
ingens illum superveniet incommodum, quod ante annos aliquot totam pervasit Europam, & Indias infestavit.
948
*Non ergo circa præfata doctus licet
P. Herincx solidior doctrina.
Scriptor audiendus, bene tamen citatus alius n. 173. ubi ita scribit: Si lex pœnam moderatam apponens non utatur verbis præceptivis, aut æquipollentibus, sed indifferentibus, de quibus nu. 170. (scilicet volumus, decernimus, ordinamus, statuimus, sancimus) patet non adesse obligationem in conscientia. Similiter si lex tantùm sub conditione aut disjunctione comminetur aut inferat pœnam illis, qui hoc vel illud fecerint, aut omiserint, non obligat in conscientia: quia tunc præceptum non afficit, nisi ipsam pœnam. Cujusmodi sunt multæ leges civiles, quæ apponunt pœnam dupli, confiscationem rei, vel similem pecuniariam pœnam, aut corporalem non ita gravem: ut lex ne merces aut pecuniæ extra regnum efferantur, ne ligna in silva communi cædantur, ne ab alijs, quàm à certis mercatoribus merces comparentur aut vendantur: ne vinum in loco privilegiato ematur ab ijs, qui non habent privilegium: ne quis capiat pisces in flumine communi, aut venetur in certo loco, & similes, de quibus prudens judicabit. Hæc ille: qui dum pœ
nam corporalem non ita gravem ait, alludit ad suam illam doctrinam, de qua nu. 746. Ergo si pœna capitis aut mutilationis sit, sub reatu culpæ mortalis obligabit, etiamsi verbis dictis proponantur, de quibus idem, & ita regula illa non videtur generaliter admittenda, sed cum exceptione dicta, ut ejus possit stare doctrina. Et quod ad casum nostrũnostrum attinet, si quæ lex fertur, supra rem magni momenti cadat, & videatur futura inutilis, nisi sub gravi reatu culpæ feratur: existimandum est graviter obligare, quibuscumque illa verbis proponatur. Si autem pœnalis sit, & ratione pœnæ utilis videatur esse futura, quia erga eos versatur, qui plus pœnam quàm culpam formidabunt, quod est satis frequens, poterit multorum sententia sustineri. Circa quod ritè habet illud P. Herincx nuper adductum: De quibus prudens judicabit. Circa quod illud est profectò certissimum
neminem debere suo arbitratu obligationem legis depellere, sed magna id consideratione & consultatione faciendum. Quod & in viris doctis locũlocum etiam habet, nisi quæ ad hanc materiam spectant, habeant satis superque perspecta, & ex principijs apud Doctores fixis, & saltem probabilibus, valeant verosimiles elicere conclusiones. Pro Confessarijs autem id facit, neminem esse, qui de violata lege non se accuset. Et tunc rogandus quale putaverit esse peccatũpeccatum, & juxta conscientięconscientiæ qualitatem ferendum judicium, quæ erronea esse multoties solet. Et periculosum, si dicatur ipsi non esse lethalem transgressionem, sic enim in eam faciciliùs incurret, in quo suum est etiam non leve incommodum, cùm leges valde oporteat observari. Monendus ergo ille ut deinceps observet, dum circa obligationem non consulit. Cùm enim de violatione se accuset, & circa illam deinceps vitandam habeat non leve propositum, suæ est conscientiæ dictamini relinquendus: sic enim & cum mancipijs agimus de furtis se accusantibus, ne circa illa efficiantur Confessariorum indulgentia promptiores, & ad non licita avidiùs, & periculosiùs sibi & dominis prorumpant. Et isthæc satis circa Regium Indiarum Consilium.

CIRCA PROREGES INDICOS. Ad Titulum 3.

Section
MUlta circa illos alibi occurrentia discussa, unde & circa illos hoc loco erimus breviores, pro quibus sit
§. I.

§. I.

An sit expediens Prælatos Ecclesiasticos esse Proreges.
949
*VIdetur equidem futurum illud ma
gno Indiarum commodo. Quod enim ad mores attinet, de quibus Cap,. 1. quis dubitet futuros in Prælatis præstantiores? Pro quo Divus Anterus Pontifex ita scribit Episcopis Hispaniæ: Absit ut quidquam sinistrum de
Cap. Absit 11. q. 3.
his arbitremur, qui Apostolico gradui succedentes, Christi Corpus sacro ore conficiunt, per quos etiam Christiani sumus: qui claves Regni cælorum habentes, ante judicij diem judicant. Sic habetur 11. q. 3. Cap. 14. Id quod in ijs specialiùs videre licebit, quos Regia Majestas elegerit, utrique non impares dignitati. Et honor regis judicium
Attentio regum in electione.
diligit. Sic Rex & Vates honoris æquissimus distributor Psal. 98. v. 4. Ubi licet honor regis idem sit ac regia dignitas & auctoritas, juxta
Psal. 98. v. 4.
doctos Interpretes, sensus etiam satis congruus etiam ille, juxta quem ad honoris impartitionem referendum, ut scilicet rex judicium diligat, quando est honores & dignitates largiturus. Diligat inquam attentionem, & discretionem, sic enim exponit Titelmanus, & est
Titelman.
pro eo illud Ierem. 4. v. 2. Et jurabis: Vivit Do
Ierem. 4. v. 2.
minus in veritate, & in judicio, & in justitia. Circa quod sic D. Thomas 2. 2. q. 89. arti. 3. in Corp. Ad bonum autem usum juramenti duo re
D. Thomas.
quiruntur. Primò quidem quòd aliquis non leviter, sed ex necessaria caussa & discretè juret: &
Iudicium pro juramento.
quantùm ad hoc requiritur judicium, scilicet discretionis ex parte jurantis &c. Licet de Deo sermo sit, dum sic loquitur Vates communi nomine, quid in Regibus exigat voluit manifestum. Quòd si in honore ac dignitate qualibet id est curandum, quid quando illæ & sublimiores sunt, & pariter geminantur?
950
*Pro eodem facit id, quod incommo
dissimum Indicæ nobilitati longa experientia demonstravit, non futuros scilicet apud Prælatos eam famulorũfamulorum ac familiarium turbam, qui advenientes Proreges comitantur, & ad officia honoratiora, & lucris opportuniora, alijs relictis & bene meritis, & indigentibus, eliguntur: Unde cōmuniscommunis & insanabilis dolor, atque tempestas querelarum. Quæ quidem quacumque regni in parte timendæ, sed in remotioribus præ alijs, ad quas, si ægrotare humorum perturbatione contingat, ægrè poterit remedium pervenire. Et utinam licet ægrè, perveniat, cùm soleant humores dicti plagas insanabiles parturire. Comederunt alieni robur ejus. Sic Osee 7. v. 9. Quod
Osee. 7. v. 9.
autem sit robur Ephraim, de quo ibi Dominus, P. Gaspar Sancius exposuit dicens: Totam regionem opibus & ornamentis exhauriunt. Sic ille. Sic ergo exhausto robore, quis non videat exhau
P. Sancius.
stas provincias infirmari? Et quæ tunc sanitatis spes, quandoquidem infirmitas recuperato est robore medicanda, & quæ exhauriuntur, numquàm sint ad corpus, ex quo sunt extracta, reditura?
951
*Ab uxoribus & filijs sua etiam quan
doq́ue calamitas, de quibus dictum Cap. 2. Uxores & filios scimus viris & parentibus ditiores in Hispaniam redijsse: quibus & fuere qui Salomonicum illud adaptaverint Proverb. 30. v. 15. Sanguisugæ duæ sunt filiæ dicentes:
Prov. 30. v. 15.
Affer, Affer. Unde & cuidam ex hujusmodi impositum nomen, Que me trae? quia in ejus ore dominæ id frequens, cùm de volentibus ipsam invisere certior reddebatur: Quid mihi affert? & ut sua plures laude non fraudemus & modestissimas, & hujusmodi in affectibus temperatas; cùm ad obtinendam virorum gratiam ea sit facilis & validior via ab ipso mundi exordio infeliciter comprobata, auro illa & argento complanatur: ut dici quàm verissimè possit, quod apud eumdem Cap. 31. v. 29. Mul
31. v. 29.
tæ filiæ congregaverunt divitias. Et de aliqua: Tu supergressa es universas. De qua in Hispaniam remittenda scio deliberasse virum Christianis dotibus ornatissimum: quod tamen executioni mandatum non est, Deo res aliter disponente.
952
*His addendum quòd in Prælatis radix
omnium malorum cupiditas. 1. Timoth. 6. v. 10. minùs timeri possit, unde & non erit locus venalitatibus officiorum frivolis aliàs titulis obvelatis, cùm sit tamen ratio agendi in illo status splendore perspicua. Neque artes aliæ pro cumulandis lucris suberunt utentibus indecoræ. Quid enim faciunt sordes animorum in splen
dore natalium? ut Theodoricus ore Cassiodori locutus post adductum D. Pauli locum, de quo nuper, & Theodadum regiæ stirpis magistratum ad restitutionem possessionis cujusdam compellentis, in cujus ablatione sordes deprehendit, quas malorum omnium radix avaritia congerit, etiamsi circa pretiosa versetur, quæ sunt in splendore natalium fædiores. Fiet & inde ut Rex non teneatur ingentia stipendia conferre, cùm Prælati satis superq́ue habeant, unde possint & sibi, & familiæ, ac pauperibus providere: quibus competenti aliquo adaucto subsidio, id quod splendoris additur, poterit rationabiliter sustineri.
953
*Pro eodem præclara exempla succur
Ab exemplis.
runt utroque in Orbe notissima, de quibus possunt Valentia, Neapolis, Panormum, Mexicum, & civitates aliæ contestari; sicut & Compostella, cujus Gubernator licet titulum Proregis non habeat, prærogativis tamen proregalibus decoratur. Ubi & ex praxi circa Præsides Regalium Audientiarum sumi etiam comprobatio potest; cùm videamus illis viros Ecclesiasticos adhiberi, ut ex minori ad majus non leve fieri possit argumentum, ubi de proportione agitur in dignitatum connexione servanda. Et speciale ut aliquid in hac generalitate dicamus, habet Novæ Hispaniæ Regnum, sorte quidem felicissima, Proregem Excellen
Singulare D. Payi de Ribera.
tissimum Dom. D. Payum de Ribera, Illustrissimum pariter Archiepiscopum Mexicanum, ea in utroque munere excellentia præfulgentem, ut desiderari nihil majus possit, quin etiam & æquale, si ex præteritis & præsentibus ad futura, prudens sit auguratio deducenda. Circa quæ libens excurrerem, nisi me hoc onere, levi licet, nuper levasset illustris Dominus Doctor P. Didacus Andreas Rocha,
Criminum Quæstor, & Iudex in Regia Cancellaria Limana, & post hæc scripta jam Senator, sua in Epistola gratificatoria præfato Præsuli & Proregi, in qua, quæ illius est & elegantia, atque eruditio, summa cum pietate & veritatis amore connexa, illius præmittit elogium; quod meo voluit subjectum esse judicio, & probavi, & laudavi, probaturus sæpiùs, & identidem laudaturus. Vivat utinam & Ecclesiæ, & Regno, & Regi, & orbi, quem non minùs egregijs lucubrationibus, quàm morum splendoribus pergit illustrare, ut Horatianum aliquid cum brevi legat auctario:
Et bonus, & sapiens, & nobilis, & generosus,
Vnus erit Prorex, Præsul & unus erit?
Vnus erit certè; non hæc ad munera plures,
Vnus erit PAYVS, non habet ille parem.
954
*Et hæc quidem pro Prælatis faciunt,
ut eis convenienter possit dignitas Proregis attribui; jam quid pro parte adversaria militet oportet videamus, & in primis illud Cassiodori verissimum Lib. 6. Form. 7. ubi ita scribit: Quando duarum dignitatum gloriosa quidem cura,
Cassiodorus.
sed & laboriosa custodia est &c. Id quod in dignitatibus, de quibus agimus, specialiùs apparet, cùm sint illæ præ alijs operosæ, & integrum hominem earum quælibet sibi debeat vendicare. Et quod ad Proregem Indicum spectat est sanè compertum; sunt enim plura quàm alijs ad eorum curam spectantia, ut ipsi solent ingenua cum querela testari. Quod & de Prælatis non aliter sentiendum; quorum diœceses amplæ, & pro diversis gentium statibus culpæ multiplices; cùm non deceat eos illis sepositis, genio turpiter indulgere. Forma facti gregis ex
1. Pet. 5. v. 3.
animo. Sic eorum primarius post Christum & magister & pastor, 1. Petri 5. v. 3. Forma inquam ex animo, id est, forma, quæ instar animæ sit: & ita operationibus vitæ semper incumbens, à quibus cessasse, mori est ejus spiramine destitutum.
955
*Deinde (quod & ad nuper dicta
Visitationis obligatio.
etiam spectat) inter præcipuas Prælatorum curas, quæ ad visitationem pertinet quantum urgeat, ipsis non potest non esse perspicuum, de qua Tomo 2. Tit. 13. n. 63. Circa quam Venerabilis Dom. Turibius Mogrobejo Archiepiscopus Limanus ita sedulò intendit, ut mira de ipso hac in parte referantur. Quod cùm ita fuerit, à Congregatione Sacrorum Rituum, apud quam de ipsius publico cultu agitur, jussum diligenter inquiri, sicut & circa Synodorum celebrationem: meritissimò arbitrante Sanctitatem Prælatorum sine illa, dum legitimè impediti non sunt, minimè posse constare. Ubi obvia est responsio de impedimento legitimo, tale siquidem æstimari debet, quod à Regia descendit voluntate. Atqui hoc caussæ præsenti non videtur suffragari. In primis enim modestæ possunt excusationes obtendi, quibus multoties Regia observantia consentit. Deinde ut demus legitimum esse impedimentum, disputatio ista ad Regem ipsum dirigitur, cùm quæratur an sit conveniens Prælatos fieri Proreges, & consequenter an expediat visitationem, tantoperè ipsorum conscientias urgentem impedire. Ad quod dici potest utilitatem hujusmodi regiminis præponderare posse visitationis utilitati, quia & in ea non solùm temporalis convenientia vertitur, sed etiam spiritualis, ad quas sine immunitatis violatione potest se Regia potestas extendere, & quæ ab ipso derivatur, & specialiter ob prærogativam Patronatus. Quod quidem ita reverà evenire potest: sed in casus contingentia id attentiùs perpendendum; quia difficile apparet ad eos urgentiæ terminos veniendum; ubi & Pontificia oportet conniventia suffragetur.
956
*Prætereà alienum sanè videtur à
PręlatorumPrælatorum statu civilibus caussis se penitus immiscere: penitus inquam, quia, ut dicebamus nuper, Proregale munus totius hominis adhæsionem exquirit, ut quodammodò Prælatum se oblivisci debeat, qui Prorex est non tantùm nomine, sed re, & veritate futurus. Pro quo celebris est D. Pauli sententia Timotheo scribentis & discipulo & Episcopo: Nemo militans
2. Tim. 2. v. 4.
Deo implicat se negotijs sæcularibus, ut ei placeat, cui se probavit. 2. Tim. 2. v. 4. Ubi Nicolaus Pontifex legit Implicet, & ita scribit: Cùm
militum Christi sit Christo servire: militum verò sæculi; sæculo, secundùm quòd Scriptum est; Nemo militans Deo implicet se negotijs sæcularibus. Quòd si sæculi milites sæculari militiæ student; quod ad Episcopos, milites Christi, nisi ut vacent orationibus? Sic ille, & habetur in Cap. 19. 23. q. 8. scribebatq́ue Ludovico & Carolo Galliæ regibus, sui eos officij admonens, ut non debeant Episcopos ab ijs, quæ ipsorũipsorum sunt muneris impedire. Et quidem inter sæcularia negotia illud ante alia Episcopos dedecere conspicuum est, quod ad armorum spectat tractationem, de quo ibidem Pontifex. Et D. Ambrosius. Arma Episcopi lachrymæ sint & Orationes ut Quæst.
D. Ambrosius.
eadem ante Can. 1. Cùm tamen necessarium sit Proregem ab hac se tractatione non penitus expedire.
957
*Est etiam consideratione dignissimum
debere Episcopum suis se ovibus amabilem exhibere, id quod titulus non vanus futurus Pastoris ostendit piam solicitudinem præse ferens, aut solicitam pietatem, cujus se Christus primarium producit exemplar. Pro quo D. Petrus Chrysologus Sermone 6. circa Psalmum 99. ita scribit, Sicut militem tuba terribilis producit
D. Petrus Chrysolog.
ad bellum, sic oves ad pascua dulcedo jubilationis invitat. Bellandi ergo fremitum pastorali lenitate mitigare convenit, ut gentes tam mitis gratia salvaret, quas diu peremerat feritas naturalis. Hinc est quòd oves suas Petro vice sua ut pasceret, ad
Ioan. 24. v. 15. & 16.
cælum remeaturus commendat. Petre, inquit, amas me? pasce oves meas: & ut tenuia redditus primordia non cogeret potestate, sed pietate portaret, repetit: Petre, amas me? Istis agnis collega pastoris Petri Paulus, piè pastu plena lactis ubra porrigebat, dicendo: Lac vobis potum dedi, non escam. Sensit hoc Rex beatus, & ideò pro balatu
1 iCor.Cor. 3 v. 2 Psal. 22. v. 1.
clamat: Dominus pascit me, & nihil mihi deerit &c. Quæ cùm ita sint, ex ijs habetur in Prælatis Proregibus non posse, ut opus est, pastoralem dulcedinem amoris in ovibus validissimum irritamentum inveniri. Prætorialis enim cohors pro foribus excubans difficilem tenuioribus reddit accessum, & pastoralem quodammodo absorbet aspectum laicalis ille & contrarius prorsus apparatus. Quibus accedit officiorum honorabilium, & pro lucris captandis exoptabilium distributio: pro quibus cùm concurrant plurimi, nec possit omnibus fieri satis, suo frustrati desiderio, & fervidiore conatu, Proregi redduntur infensi, ex ovibus redditi lupis ferociores, ponentes in cælum os suum, dum in Pastorem etiamsi moribus sit cælestibus non verentur blaterare.
958
*Et quid ad hæc? Aut quantum aut
Quid pro conclusione.
quale judicium meum, ut in re adeò & gravi & ambigua, debeat ab eis, quorum interest, suprema decisio, aliquantulum æstimari? Ne verò incassum laborasse videar, id quod pro parte est negante positum, arbitror ita urgere, ut nonnisi necessitate aliqua cōpellantecompellante ad extrahendas èex suis sedibus res, quas illis altissima providentia concessit, sit veniendum, ne improsperis successibus regnorum tranquillitas exponatur. Alia est ratio rerum sæcularium, alia
Divinarum, ut scribit Divus Leo Marciano Imperatori, & habetur in 3. parte Concilij Chalcedonensis. Ex quo fundamento statuit inter Laicalem & Ecclesiasticam potestatem removendam confusionem, ut unaquæque intra suos se contineat terminos divinitus præfinitos, sicut & in ipsis EcclesiarũEcclesiarum inter se terminis docet esse servandum, Anatolio Constantinopolitano Antistite eo in genere culpabili graviter reprehenso. Quod autem de necessitate dictum potest ex eo, quod in præfata Epistola Sanctissimus habet Pontifex, luculenter comprobari. Cùm enim ita sit firmum, quod ab ipso est dogma stabilitum, ut alia sit ratio rerum sæcularium, alia Divinarum: quo nomine Ecclesiasticas comprehendit, unde neque Imperatori licet earum tractatum usurpare. Quod quidem probè ipse Marcianus agnovit, unde à condendis legibus etiam in Ecclesiasticorum | utilitatem futuras religiosissimè temperavit, de quo in 1. part. citati Concilij Act. 6. Cùm ita inquam sensus utriusque consentiat, sic tamen in præfata Epistola illius Auctor Imperatorem allocutus: & ideò sciens gloriosam Clementiam
Idem ut necessitati cedat.
vestram Ecclesiasticæ studere concordiæ, & his, quæ pacificæ congruunt unitati, pijßimum præstare consensum, precor, & sedula suggestione vos obsecro, ut ausus improbos, unitati Christianæ præcipuè contrarios, ab omni pietatis vestræ abdicetis assensu, & fratris mei Anatolij nocituram ipsi (si perstiterit) cupiditatem salubriter comprimatis. Hæc ille, Imperatori circa Anatolij comprimendos audaces impetus plenam tribuens potestatem: quia scilicet ita illorum temporum necessitas exigebat; cùm & illa frequenter cogat brachij sæcularis auxilium implorare: quod è converso dici potest accidere in electione, de qua agimus, ubi quodammodo brachij Ecclesiastici auxilium imploratur. Nisi dicamus velle Reges nostros sic Ecclesiasticas honorare personas, quos Catholicæ pietatis respectus æquissimum est recognitione humillima prosequamur. Et sic cùm scripsissem, ecce inopinata catastrophe, Peruvianus emicuit Prorex Illustrissimus DD. Melchior de Liñan & Cisneros Archiepiscopus Limanus: à cujus cælesti indole amplissimum hoc regnum prospera omnia generali cum plausu pollicetur. O utinam nullus sit Satan, neque occursus malus, sed gloriosa auspicia felici exitu coronentur. Quod non ita accidisse Excellentissimo, & erga utramque Majestatem fidelissimo prædecessori, dolemus.
959
*Ubi & dubitatum ab aliquibus an in
Prælato Prorege, proregalis titulus debeat præcedere, & consequenter qui illi respondet Excellentiæ, ut dicendum sit quoties compellationis occurrit occasio, Excellentißimus & Illustrißimus, aut potiùs è converso. Et primum quidem Proregi placuit, fortè ut dignitatem suam tueretur, cui in publicis actibus & sedes, & priores obsequiorum observantiæ deferuntur. In mensa quidem si concurrant, ut aliquando vidi, dextrum latus Prorex, sinistrum Archiepiscopus occupabat. In Ecclesia Pacem Proregi Diaconus confert, Prælato Subdiaconus; & Concionator honorariam salutationem priùs ad illum dirigit, & deinde ad istum. In concursu ad Festa Prælatus ut inchoentur officia Proregem expectat; cùm tamen Prorex non ita cum Prælato se gerat, unde ob expectationem dictam, quam quidem est Prorex suspicatus, non inchoatis officijs, quod quidem alia ex caussa accidit, molestè tulit, & sine admonitione noluit defectum hujusmodi pertransire. Sic & alia; neque id mirum cùm ratione sublimis dignitatis Regiam repræsentet Majestatem, sitq́ue aliquo modo alter ipse, ut Jurisperiti loquuntur.
960
*Sed quidem quidquid aliàs sit, in pun
cto, de quo agitur, prior locus debet concedi Prælato, quod ex eo in primis ostenditur, quia ipsius titulus est dignitatis ordinariæ, & ut sic loquamur, per sestantis, cùm alia adventitia, accessoria, & quasi accidentoria sit respectu principalis: unde potest adesse & abesse sine illius, ut loquuntur Philosophi, corruptione. Inde est, ut & Reges ipsi Proreges suos priùs suis in rescriptis compellent titulis, Duque, Conde, Marques, Principe, mi Virrey, ut passim occurrit. Et idem observatur in superscriptionibus litterarum. Licet autem Cardinalatus adventitius esse soleat, primo tamen loco ea dignitas nominatur, quia Pontificiæ proxima, cui tamen honorifici aliundè tituli solent adnecti, ut apud nonnullos Scriptores occurrit. Eminentissimum & Reverendissimum vocat æterna dignissimum memoria Dom. Baltassarem de Sandoval y Moscoso Cardinalem & Archiepiscopum Toletanum P. Eusebius Nieremberg in Dedicatoria Tomi 4. Virorum illustrium S. I. Illius dignissimum Successorem Dom. Paschalem Aragonium, Excellentissimum ob Neapolitanam gubernationem P. Fr. Thomas de Riera Augustinianus in editione Summæ Mag. Ioannis Antonij Bacò ab ipso correcta & aucta. Titulus Clarissimi Principis à D. Quintanadueñas Cardinalitio præscriptus Tomo 2. Singularium, omitti potuit eo loco, unde & error typographicus irrepsit, ubi minimè illi futurus esse locus videbatur.
961
*Argui etiam pro Episcopali titulo
deinde potest ex eo quòd in Sacro Missæ Canone nomini Regio præponitur, sicut & Proregio in Collecta privilegiali, licet pro eo omittendo jam extet à Superiori potestate mandatum. Id autem proptereà sic statutum, quia Episcopalis dignitas sacrum quid est, sicut & nomen, unde & meretur pręlationemprælationem. Neque dici potest id ita dispositum pro sacris officijs. Id enim non satisfacit, nam ex ipsis officijs sacris arguimus: & cùm in illis ita accidat, ex eo ritè & rectè colligitur quomodo sit extra illa procedendum. Si dicas rationem istam nimiùm probare, cùm constet Proregem in multis præferri, juxta dicta n. 959. Contra est, nam quidquid aliàs sit ob Regiam repræsentationem, in eo, de quo agimus, non est cur sit admittenda prælatio, cùm nihil circa personam fiat, cujus in publico oportet auctoritatem accurari, ob respectum dictum. Ubi autem prælatio introducta non est, Ecclesiastica debet consuetudo servari. Et ita quidem factum ab Illustrissimo Acacio de Velasco nondum Episcopo erga Dom. Fr. Petrum de Urbina Archiepiscopum Valentinum aliquamdiu Proregem. licet cum eo loquens Excellentiæ tantùm titulo usus, quod, si meum quidquam valeret judicium, deberent hi Domini, præsertim Religiosi recusare. Video autem alios omnem Episcopalis tituli usum ablegasse: sic enim P. Antonius de Escobar & Mendoza in volumine 4. Problemat. disquisitionum. Et P. Andreas Mendo in Statera opinionum benignarum erga clarissimum Archipræsulem Compostellanum, Galleciani Regni Gubernatorem, Dom. Petrum Carrillum de Acuña, solius enim Excellentiæ titulo erga eum usi. Contra quos, & alios Curialium peritos urbanitatum; cùm negotium istud non admodùm ad conscientiam pertineat, non oportet diutiùs, & ferventiùs litigare. Unde ad alia.
§. II.

§. II.

Circa Commercia Proregum Indicorum. Ad Cap. 3.
962
*QUæ dicta ibi, si observentur, pote
runt equidem illi conscientias suas in tuto collocare. Sed ea quandoque videmus, ut humeros arctare cogant, & quomodo à Christianis & pijs fiant Principibus admirari. Et supervacaneum quidem reputo circa multa ex illis instituere quæstiones, cùm sit meridiana luce clarius ea non licere, sicut & septimum Decalogi præceptum obligare. Circa quæ & alibi dixi, essetq́ue maximus cordi meo dolor, si ijs accideret, quod de Herode Divi Marci habemus narratione compertum. Herodes enim me
Marci 6. v. 20.
tuebat Ioannem, sciens eum virum justum & Sanctum: & custodiebat eum, & audito eo multa faciebat, & libenter eum audiebat. Marci 6. v. 20. & quid audisse, & multa fecisse profuit, omisso eo, circa quod clamor ille cælestis tubæ tantoperè personabat: Non licet tibi habere eam. Foveantur pia, religiosa promoveantur, & sacramentorum frequentia conscientiæ ostendatur integritas, Christianisque exemplis ad imitationem populus provocetur. O quàm illa laudanda! Sed quàm dolendum, si hæc multa sint, non omnia, errante calculo circa justitiæ inviolabilem æquitatem? Si ab invitis extorquentur pecuniæ, reddendæ quidem cum præmio, invitis tamen, & eo in contractu lucraturis parùm, multùm perdituris? Si mercium quarumdam recollectio urgetur, ut lucretur unus, quod erant plurimi lucraturi? Si verò etiam inducantur illæ asportatæ aliundè, magno cum incommodo mercatorum? Sic clamat Joannes, si enim ille vox clamantis in de
Ioan. 1. v. 23.
serto. Joan. 1. v. 23. Id est clamans, ut habet Arabicus, & plures exponunt Interpretes. Et ubique est vox clamantis legis divinæ & humanæ: Non licet tibi habere eam, quam injustis
Leges ut clament.
modis aut exquiris pecuniam, aut retines. Et Joannes quidem interfici potuit, unde & ejus voci silentium imponi. Vocem autem legis nulla est interficere valens, aut silere quæ faciat imperiosa potestas. Pius Secundus acerrimi vir ingenij, referente Platina, ita de legibus sentiebat, ut licet valde convenientes sint, in plebem tantùm vim habeant, in potentes mutæ sint. Censebat ergo ille leges vocales esse, sed potentium obmutescere surditate. Quod licet verùm bono in sensu sit, de clamore tamen divinarum legum non licet dubitare: ideò enim cum clamore buccinæ decalogus intimatus. Clangorq̃;Clangorque buccinæ vehementiùs perstrepebat. Exodi
Exodi 19. v. 16. & 19.
19. v. 16. Et inferiùs: & Sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, & prolixiùs tendebatur. v. 19. ut esset documento sonitum hujusmodi futurum prolixum, neque cum legis promulgatione finiendum, ut scilicet semper, ubique, & ab omnibus, auribus interioribus audiatur.
963
*Ubi illud juvat inquirere, an uxorum
interventu præfata fieri queant? Ubi quidem si ea, de qua citato in Capite dictum, moderatio servetur, non gravabimur connivere. Si autem in manifestam injustitiam degeneret, neutiquàm admittendum, non solùm respectu illarum, sed virorum, neque enim illi dissimulare possunt, neque credibile est ijs inscijs, quæ sunt tanti momenti tractari. Estq́ue illud penitus exploratum, ad extorquendas pro commercijs ineundis pecunias non minùs suis viris uxores esse potentes: timentur enim & illæ, quarum nequeunt innoxiæ haberi repulsæ. Nota illa excusatio Adami exprobranti Domino inobedientiæ pravitatem. Mulier, quam dedisti
Gen. 3. v. 12.
mihi sociam, dedit mihi de ligno, & comedi. Genes. 3. v. 12. Sed quæ venia indigna, stante in eo erga uxorem divinitus tradito dominatu. Circa quod sic D. Joannes Chrysostomus homil. 17. in Genesim: Videntur hæc quidem defensionem
D. Chrysost.
quamdam præseferre, sed prorsus venia carent. Qua enim venia dignus es, inquit, qui mea præcepta oblivisceris, & quod mulieris datum meis verbis præferendum putas? Majorem enim fidem mandato meo te habere oportebat, & non solùm ut tu ipse ab esu caveres, sed & ut mulierem doceres peccatorum magnitudinem. Caput enim es mulieris, & propter te illa producta est: tu autem ordinem invertisti, & non solùm illam non correxisti, sed & ipse simul abreptus es. Et post multa alia sic de suo ille: Audiant viri, audiant mulieres: & illi quidem ut ne ferant mala consulentes: hæ autem ut ne talia consulant (aliàs Confidant.) Nam si hic culpa in mulierem rejecta, nullam veniam assecutus est, qualem quis haberet veniam dicens: Propter uxorem hoc & hoc peccavi, & hoc & hoc feci. Ea enim de caussa sub tua potestate facta est, & Dominus ejus pronuntiatus es, ut illa tibi pareat, & non caput pedes sequatur. Verùm non rarò videmus contrarium, ut is, qui suo ordine caput esse deberet, neque pedum ordinem servet; & ea, quæ in pedum loco est, in caput constituatur. Hæc Doctor Sanctus, concionando quidem, sed ut Theologiæ profundus & irrefragabilis magister, ad juris divini & humani normam locutus, ut & nos loquimur, ne quis absurdè objiciat, dum sic agimus, Theologicum rigorem non attendere, ut concionari potiùs, quàm Theologum agere videamur. Non enim ex ijs erat Theologis adductus nuper, qui alia pro Scholis, alia pro suggestu apparanda censeret, subtilia quidem, levia, & quæ qui solida amant, gravia, & matura despiciant, irrideant, & quandoque etiam execrentur. Semper ille Scripturæ Sacræ inhærens litteræ, & ita inhærens fonti veritatis, eo felicitatis gradu, quem ex Sacrorum Oratorum classe nullus alius assecutus. Pro filijs pari utere discursu.
964
*Est verò in præfatis Principibus illud
pro firmando liberiori modo procedendi perfugium, ridiculum sanè videri, si viri tales Hispaniam deserere, longos, molestos, & periculosos, novosque terrarum insalubrium tractus obituri credantur, sine magni alicujus commodi expectatione, neque Regem eos velle ut veniunt redituros, à quibus donativa solet satis pretiosa recipere, de incrementis lætus, quibus splendorem domus & familiæ adaugent, quod in Regum ipsorum gloriam constat redundare. | Unde & credendi sunt contractibus annuere, & dispensare pariter in multis, circa quæ alij arctantur legibus, & pœnis, si transgredi contingat, constringuntur. Sed quidem ut hoc verum, aut saltem tolerabile sit, id tantùm ex favorabili eo habetur discursu, ad ea se posse Proregum licentiam extendere, ad quæ & Regum Christiana concessio, aut non damnanda permissio: ubi autem de sacro justitiæ imperio agitur: si violari contingat, nihil ibi de Regis permissione suffragari potest, cùm manifesta in ipsum committatur injuria. Pro quo sic Cassiodorus Lib. 3. Epist. 15. nomine Theodorici:
Cassiodorus.
Injuria quidem nostra est, læsa justitia. Sic rex hæreticus. Quid ergo dicere oporteat excellenti prærogativa Catholicum? Sint ergo lucris Proreges Indici, quæ habere satis ingentia possunt, sed servata justitia, contenti. Magna ipsis messis à Regia liberalitate conceditur, metant, colligant, sed minimè falce missa in messem alienam à fidelibus vasallis multo sudore paratam. Et de restitutionis obligatione dictum citato Capite, & in Auctario, ubi & be
nignè cum sic agentibus actum, quantùm rerum circumstantiæ patiantur. Et in hac generalitate, quod de navi, quæ dicitur de permisso, dici poterat, continetur, de qua in eodem Capite, videndum enim an in ejus transmissione justitia violetur, & violari quidem non erit difficile deprehendi, si consideratio competens adhibeatur, & locum non esse opinionibus pariter comperietur. Ad quæ quidem potest doctrina n. 962. quæ huc vergit, aptari.
§. III.

§. III.

Circa munerum acceptionem. Ad Cap. 4.
965
*MUlta ibi & alibi circa munera, &
solidis, ut reor, fundamentis roborata, ut plura in eo genere desiderari non posse videantur. Et dictis quidem sto, ne reus arguar, aut violatæ, aut interpollatæ veritatis. Micheæ 3. v. 9. 10. & 11. Audite hoc principes do
Micheæ. 3. v. 9. & seqq.
mus Iacob, & judices domus Israel: quia abominamini judicium, & omnia recta pervertitis. Qui ædificatis Sion in sanguinibus, & Ierusalem in iniquitatibus: Principes ejus in muneribus judicabant &c. Quæ adducens P. Licinius à S. Scholastica in Iustitia Christiana, libello verè aureo pag.
Licinius à S. Scholastica.
449. ita scribit: Tres sunt dotes veri Prophetæ Domini, sicut & Doctoris: fortitudo, ne blanditijs aut muneribus emolliatur & capiatur: judicium seu rectitudo animi ad discernendum verum à falso, & virtus, id est, animi constantia & robur cum efficacia sermonis, cui nullus poßit resistere, ut dicitur de Elisæo: Nec superavit eum verbum aliquod: His potißimum indigent, qui contra Magnates, Proreges &c. debent loqui. Sic ille. Censet ergo præfata Prophetæ verba ad Magnates, & Proreges pertinere, & tunc maximè, quando Proreges sunt Magnates, ut in Indijs quandoq́ue accidit, & scio multis displicuisse, quia liberiùs agunt, plures secum afferunt, nobiles despiciunt, corradunt plura, & perfunctorium habent syndicatum.
966
*In illis ergo Deus ore prophetico duo
illa conjungit & carpit, ædificationem in sanguinibus, & munerum acceptionem, ex ijs etenim illa, quam P. Gaspar Sancius cum D. Hieronymo, & alijs ita exponit: Hieronymus, cui frequentes alij subscribunt in Sione ædificata domos intelligunt, quas sibi ac suis principes & judices luculentas ædificant. Quo etiam vitio nostra sæcula vehementer laborant. Videmus ab his, qui præsunt, aut publica tractant negotia, excitari insanas ædificiorum moles, quas non immeritò basilicas appelles, id est, regias domos. Quòd si unde tot sumptus emanaverint, quæras non aliunde quàm ex tenuiorum sanguinibus invenies, id est, ex bonis, quibus utcumque parcè & exiliter suam, suorumque vitam sustentare debuerant. Quare qui bona eripit ad victum & indumenta corporis necessaria, ille sanguinem exugit, & ex eo suam sibi habitationem ædificat. Sic vir ille modestissimus, & temperatissimus non minùs morum integritate quàm verbis. Quæ quidem erit qui censeat non posse Indicis Proregibus adaptari, dum munera prophetico spiritu damnata recipiunt; ille enim non à tenuibus, sed à superioris fortunæ hominibus offeruntur. Sed quidem stare commodissimè potest: id enim quod offertur ab Indorum labore descendit, quibus nulli tenuiores, & ex ijs ædificantur regiæ domus, ut à Venerabili Interprete vidimus affirmatum. Unde timeri id potest, quod ab eodem Propheta in sequentibus prænuntiatur.
967
*Et est quidem in illo observandum
aliquid præsenti satis consonum instituto, dum ita subdit: & super Dominum requiescent dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrûm? non venient super nos mala, v. 11. Dicebant enim fieri non posse, ut stante templo rueret Iudæorum fortuna, neque Deum unquàm defuturum illis, qui in ipsius cultum quotidianas in templo victimas immolarent &c. Sic Scriptor idem, & videmus quidem tale aliquid in his, de quibus agimus; habent enim, & egregiè ostentātostentant, quas devotiones dicimus, in quibus non possunt non esse laudabiles, & quibus omnia tuta sibi, & putant, & pollicentur. Quod utinam sic eveniat, sed Propheta, ubi justitiæ non servantur jura, & munerum prævalet multitudo, nec pietati erga templum, nec quotidianis ait esse victimis confidendum. Centurio ille cum admiratione laudatus à Christo de quo Matth.
Matth. 8. v. 5. & seqq.
8. v. 5. & seqq. sic laudatus à Iudæis Lucæ 7. v. 5. Quia dignus est ut hoc illi præstes: diligit enim
Lucæ 7. v. 5.
gentem nostram, & Synagogam ipse ædificavit nobis. Laudant quidem piè affectum erga Sacra & divina, nec parcentem sumptibus, ut in SynagogęSynagogæ ædificatione compertum. Sed non id laudat Christus, sed fidem, dum ait: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Matth. 8. v. 10. Sed qualem fidem? Charitate formatam, ut exponit Abulensis Quæst. 29. in cita
Abulensis.
tum Caput Matthæi, quam luculenter ostendit in singulari solicitudine erga servi sanitatem. Qui illi erat pretiosus. Lucæ supra v. 2. Audien
tutionem. Lucæ 7. v. 2
dus ille: Iste Centurio laudatur hîc ut vir bonus, & apparuit ex magnitudine fidei ejus: ideò potius | videtur quòd moveretur ex charitate, scilicet quia diligebat servum, dolebat quòd periret, & tali affectu Christus magis condescenderet, quàm desiderio lucri, vel evitandi damnum in uno divite, qualis erat iste Centurio: ideò debet exponi, Erat ille pretiosus: id est charus: ita enim communiter exponitur: nam ea, quæ nobis valde chara sunt, in magno pretio habemus. Hæc ille. Ubi cum charitate justitiæ etiam ornamentum affulget, dum lucri cupiditas abest, neque pauperes lucro stimulante gravantur. Hoc laudat Christus, hoc admiratur, hoc felici petitionis exauditione fortunat: non aridam erga sacra devotionem: quęquæ si in Centurione laudabilis, ex justitiæ & charitatis adjunctione habuit, parùm aliàs valitura. Sua sit ergo inclytis Proregibus laus, quibus & devotio & pietas promereri culmen felicitatis potuit: sed justitiæ & charitati erga pauperes & debiles maritata. Et quæ dicta sunt, serviant futuris pro Christiana & necessaria penitus cautione. Quæ laudabilia sunt laudo: si qua non talia forsan occurrerint, quod absit, non meo, sed prophetico ore condemno, quamquàm & meo damnare non renuam, à Deo in hac qualicumque docendi cathedra, hoc est, à veritatis fonte clarissimo, constitutus.
968
*Sed ut aliquid favorabile etiam ad
Notanda circa restitutionem.
jiciamus, præter ea quæ diximus citato Capite §. 2. circa probabilitatem sententiæ affirmantis leges Hispaniæ de hoc agentes ad restitutionem, non obligare, occurrit P. Palaus Disp. 2. de Iustitia commutativa Puncto 21. §. 2. ab
P. Palaus.
solutè affirmans non extare talem obligationem, adducens P. Rebellum 2. parte de obligat. just. Lib. 18. quæst. ult. nu. 5. ubi per errorem in Auctore Quæstio ultima dicitur, quæ revera talis non est, loquitur autem circa leges Lusitaniæ, addens id, quod est generaliùs accipiendum, si videlicet liberaliter sint data, quod ex circumstantijs erit iudicandum, secus si non liberaliter, sed caussa redimendæ vexationis, quod frequenter evenit: nisi fortè posteà liberaliter remitti à partibus verisimiliter credatur. Adducit etiam P. Molinam Disput. 88. post medium: ubi quidem de legibus Lusitaniæ locutus juxta id, quod ex P. Rebello positum, subdit non plus Castellæ leges obligare, adductis tantum L. 5. & 6. lib. 5. Tit. 9. Novæ recopilat. non tamen adducit l. 56. Tit. 5. Lib. 2. in qua major vis obligationis exprimitur. Ex eo autem quòd ita sit generaliter locutus, etiam pro sententia negante obligationem citatur à Cardinali Lugo à Nobis adducto Tomo 2. de Iustitia & Iure Disput. 37. n. 134. Citatur etiam P. Vasquez Opusc. de Restitut. Cap. 7. Dub. 6. n. 61. ubi ita scribit: Sed non facilè constat an ju
P. Vasquez.
dices inhabiles sint ad dona recipienda: in legibus enim solùm continetur prohibitio recipiendi, quæ non sufficit: & in nostro Regno solùm circa Secretarios vidi legem, quæ ipsos inhabiles facit ad recipiendum munera. 2. Lib. Recopilat. Tit. 18. Lib. 1. Sic ille, qui licet absolutè non inficietur obligationem, quia tamen in id videtur inclinare, etiam pro absoluta negatione adducitur à citato Cardinali. Et quidem si præfatam legem 56. attendisset aut perpendisset, non facilè obligationem extare in illa, sicut in alia Lib. 9. tit. 1. l. 21. eos asserere, qui eamdem asserunt, deprehendere potuisset. Iuxta quæ P. Palaus non ita faventes habet, quos uti tales dubio procul allegat, licet aliquomodo favere videantur, quod ejus promovere poterat institutum. Cùm & pro se habeat Cardinalem Lugo, qui præfatos censuit ejus sententiæ manifestos assertores, qui tamen expressè de legibus Hispaniæ non locutus, nisi quatenus eos, qui de illis agunt, pro sententia, quam uti valde probabilem videtur sequi, sine peculiari examinis cura producit. Habent ergo Proreges pro ea parte non ita premens conscientiæ gravamen.
969
*Sed est aliud apud eumdem Scripto
Quid absolutè faveat.
rem, quod eisdem videtur admodùm placiturum, sic enim scribit §. 3. n. 3. Cùm autem contingere poßit (etsi rarò) nullum adesse periculum,
P. Palaus.
sed te liberum & expeditum esse, ac si munera non accepisses ad ferendum judicium, nequaquàm eo in eventu recipiendo munera peccabis. Sic ille. Videant ergo Proreges an ea animi constantia se præstantes sentiant, quam & experientia probaverint, ut minimè se à recto deviaturos ob munera accepta præsentiant, & tunc eis dicta potest docti Patris sententia suffragari. Et in viris quidem adeò sublimis status, & nobilis conditionis, non ita rarum censeri poterit; cùm aliàs circa judicialia in materia justitiæ non suam accommodent potestatem, & munera ipsis tradita ad alios fines dirigantur. His autem videtur non leviter adversari, quod tradit Cardinalis Lugo supra n. 129. ubi ait ex rarò contingentibus non posse fundamentum desumi in hoc genere, sicut in alijs, & ita absolutè asserendam obligationem. Adducit pro eo exemplum in fornicatione, quæ absolutè illicita est ob damnum prolis, licet possint esse aliqui, à quibus possit proles commodè educari. Sed quidem id nimiùm videtur probare, scilicet seclusa quacumque humana lege, illicitam esse munerum acceptionem, quod nec ipse admittit, nisi in munere magnæ quantitatis, & peculiaribus circumstantijs; cùm tamen moderatum etiam juxta illius discursum videatur urgere. Sed sit hoc ita, ut ille philosophatur: hoc quod rarum dicitur in casu præsenti, non ex illorum est genere, in quibus raritas non attenditur, sed lex urget ea non attenta, quia doctrina illa non est universaliter accipienda. Sic
enim leges in pręsumptionepræsumptione fundatęfundatæ etsi quandoque obligent, non tamen omnes juxta doctrinam communiter receptam, etsi rari sint casus, in quibus locum nequit habere præsumptio. Pro quo etiam sunt aliæ, ex quibus celebris illa in lege veteri, quæ ad parientium mulierum purgationem pertinebat: & ea non fuisse Virginem obligatam communis Doctorum, & antiquorum Patrum concors sententia est, ut videri potest apud P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disput. 16. Sect. 2. eo quòd verba legis in ea locum habere non possint: licet casus esset rarus; immò & singularis. Prætereà sicut citatus Scriptor plures admittit casus, in quibus munerum acceptio licita est, quia in illis non apparet pervertendæ justitiæ periculum, non habita ratione an frequentes, an rari sint: ita & in præsenti, ubi, juxta dicta, peculiares ra|tiones occurrunt, quia de judicibus inferioribus ad decisionem adhibitis non agitur, pro quibus rara illa pronuntiatur exceptio, sed de Proregibus, in quibus esse non rara integritas potest, minimè in re momenti magni acceptione munerum temeranda. Ut stet positio illa probabilis, cum irrefragabili suppositione illa, de qua P. Rebellus suprà, munera scilicet liberaliter impartiri, in quo forsitan rarior avis in terris: licet Proreges ad exquisitum circa hoc examen non videantur obligandi, cùm ex circũstantijscircumstantijs id non veniat verosimiliter judicandum. Ubi & non improbabiliter dici posset, licere etiam in dubio, quia melior est conditio possidentis, suam inquam libertatem, ad acceptandam liberalem donationem. Ad illud autem
Fornicatio unde illicita.
quod de fornicatione dicebatur, id sit satis dixisse modò, præceptum illam prohibens esse alterius ordinis, & urgentioris obligationis, cùm nullo in casu liceat, sicut licet munerum acceptio; constatq́ue congressum viri & mulieris ad solum licitum usum fuisse à Deo destinatum, ex Genesis 2. Ratio autem adducta non leves patitur difficultates, quam tamen meliùs quàm alij firmat & explicat P. Arriaga Tomo 5. Disput. 58. nu. 34. reclamante Dom. Caramuele in Theologia morali nu. 1600. Iuvat autem pro communi sententia de intrinseca deformitate rationem satis verosimilem adduxisse, quæ ex eo sumitur, quòd in homine appetitus Venereus non sit, sicut est in brutis, sed ut in subjecto rationali, & ita cum moderatione futurus illius usus, sicq́ue rationabilis: Atqui talis non esset, si ad mulierem quamlibet liceret accessus; hoc enim brutorum est, & ex se manifestum, si homines more brutorum & generarentur & nascerentur, magnam futuram in eo deformitatem, nec rationi congruam. In generatione enim hominis, utpotè nobilissimæ creaturæ, & rationalis, rationabiliter debere procedi lumen ipsum rationis ostendit, unde brutalis illa licentia ab eo penitus removenda. Pro quo hæc satis.
§. IV.

§. IV.

Circa venditionem Officiorum. Ad Cap. 5.
970
*AD illius finem sic dictum. Hinc se
quitur nec posse officia suis familiaribus vel aulicis dare ut ea ipsi vendant: in quo & dantes & accipientes gravißimè peccant, & supra se onus restitutionis assumunt; & est hoc malum usu frequentißimum. Sic ibi. Quod quidem non gravor iterùm affirmare. Et genus istud sic venditi officij dicitur beneficiare, cùm revera potiùs ma
leficiare dici posset, quidquid de proprietate vocis circa Latinos sit, aut etiam apud Hispanos, apud quos stare id potest, sed in significatione altera, quando scilicet ex pacto cum dæmone aliquis maleficium infert, ut miser aliquis dirissimè torqueatur: quod in mulieribus vilissimæ conditionis non rarum, quæ maleficæ compellantur. Sed majus est, de quo
Quæ in eo mala.
agimus, malum: ibi enim corpus; hic autem & anima, & multorum corpora interventu dęmonisdæmonis cruciantur. Cùm enim id stare salva conscientia nequeat, est consequens illam graviter, & sine cessatione torqueri, nisi ex illarum genere sit, quas cauteriatas vocat Apostolus 1. Tim. 4. v. 2. Cauteriatam habentium conscientiam, quod propter dedolentiam mali dictum ex P. Francisco Turriano habet P. Tirinus, non enim dolent, ubi dolere maximè debuissent: quod est malorum maximum, eo quod fiat malum ea de caussa immedicabile, cùm dolor sit medicina doloris. Jam quod ad corpus additur, ex eo ostenditur, quòd Indi in exequendis mercimonijs ad laborandum plusquàm debeant aut possint, adigantur.
971
*Sed inquirendum an via aliqua inve
An stare licitè possit.
niri possit, ut sine gravi conscientiæ gravamine id possit stare. Et occurrit bona fides accipientium in eo fundata, quòd Proreges nullo injecto scrupulo id agant, conferentes officia ut tradantur alijs, emolumentis inde competentibus reportatis. Possunt enim sibi non immeritò persuadere, cùm homines illitterati sint, nullum in eo conscientiæ versari periculum, quandoquidem Christiani Principes Confessarios habentes doctos sic agant, sicut & antecessorum multos egisse compertum habetur. Tunc enim si ei tradant, qui Christiana cum moderatione se gesturum verosimiliter credātcredant, videtur conscientiæ gravamen abesse, moderatione etiam in beneficiatione, quam vocant, observata. Quod quidem absolutè impossibile non est: sed quia valde difficile, minimè consulendum. Et in hoc commercij genere majus apparet conscientiæ gravamen: siquidem quando res cum primario collatore agitur, minùs profectò confertur, quàm aulico contrahenti: unde ab eo, qui plus tribuit, plus est laborandum, ut datum compenset, & insuper ejus commodum non leviter augeatur, cum tertij damno.
972
*Jam quod ad restitutionem attinet ad
Quid circa restitutionem.
dantes & accipientes extendi dictum. Ad Proreges inquam & aulicos; nam qui ab his acceperunt, non videntur ad restitutionem aliqualem obligati, immò ipsis facienda restitutio, à quibus est acceptum, quod accipi salva conscientia non potuit; nisi bona illa fides accedat, de qua dictum, & Proreges quidem in subsidium, si alij non restituant. Ubi & habenda ratio damnorum, quæ Indis contigerit intulisse. Sed quidem cùm is, qui officium ab aulico accepit, ad commercium hujusmodi se libenter obtulerit, & rogatus an omnino gratis voluerit, sine ulla recuperationis spe, id quod tribuit, à se penitus abdicare videatur annuens responsurus: ex eo potest restitutionis onus submoveri. Et reverà nisi ita se res haberet, nullus esset, qui contractum præfatum vellet inire, sciens scilicet se ad restitutionem constrictum remanere. Et hoc modo Proregum conscientiæ levari possent in ijs, quæ nullis injectis violentijs, accipiunt. Quandoquidem minimè accepturi essent, si se ad restituendum obligatos percenserent. In quo eorum, qui ab
Pro usuris doctrina.
usurarijs pecunias accipiunt, observandum discrimen: licet enim qui eget ita solvere usuras | sit dispositus, ut libenter vellet solvere, etiam sine onere usurarij ad restitutionem: illius tamen urget obligatio, quia ut sic velit necessirate compellitur: ex quo fit ut contractus mutui, qui ex conditione sua debet esse gratuitus, reddatur onerosus: neque ex eo quod quis vellet, judicium est formandũformandum, sed ex eo quod reipsa vult; & qui sub usuris accipit, eo accipit modo, qui solet in prædicto contractu servari. In casu autem nostro non ita evenit, quia is qui tribuit, censetur actu velle sine aliqua restitutionis obligatione tribuere, eo quòd accipiens non esset aliter accepturus. Unde & in ipso contractu usurario, si quis solvens usuras vellet eas sine restitutionis onere solvere, eo quòd inhonorum sibi duceret id, quod promiserat, non penitus adimplere: nulla in eas recipiente obligatio restitutionis remaneret. Ubi & charitas locum habere posset, ut scilicet recipiens gravi contra justitiam peccato neutiquàm gravaretur.
§. V.

§. V.

Circa opiniones, quas sequi Iudices teneantur. Vbi & de Proregibus. Ad dicta Cap. 9. num. 65.
973
*POsse judices in actu judicij opinio
nem minùs probabilem amplecti significatum ibi juxta plures, quos adducit Diana Parte 1. Tract. 13. Resolut. 3. de quo & alibi. Dixeram autem n. 29. probabiliores & receptiores amplecti debere sententias. Quod non videtur quomodò stare queat. Sed stare quidem potest; nam priori loco de opinione probabili agebatur, juxta quam judices, de quibus ibi, ad restitutionem acceptorum munerum non tenentur in conscientiæ foro, cùm tamen Nos contrarium ut probabilius fuerimus amplexati, in quo videbamur quodammodo, quæ dicta fuerant infirmare. Huic ergo objectioni conati sumus respondere, & inter alia sic diximus, Et quidem de omnibus loquendo, valde dissonum rationi esset, viros sapientes, & sapientium præcipuos, qui in judicando aliorum caussas, probabiliores debent & receptiores amplecti sententias (quidquid de gradu obligationis sit) in negotio salutis æternæ, & propriæ suæ damnationis periculo, minùs securas & plenas inconvenientibus consectari. Sic ibi obligationem aliquam supponendo, sed obligationis gradu non determinato. Ex quo fit, ut qualiscumque ille gradus statuatur, legitima illatio sit. Est autem aliqualis,
quem ipsi recognoscunt, nam judicem teneri judicare secundùm probabiliorem & receptiotiorem, ac communiorem sententiam, tenent communiter Canonistæ & Legistæ, ut affirmat Joannes Angelus Bossius Tomo 1. n. 486. ubi quamplures adducit. Deinde judex non potest
Bossius.
semper juxta opiniones minùs probabiles judicare, quia id stare sine scandalo nequit. Et quidem si semper ita judicaret, vel ex eo id faceret, quòd omnes minùs probabiles censeret veras: quod quidem moraliter est impossibile, & ita etiam incredibile. Vel quia secundùm aliorum sententias semper in judicando procederet; quod esset absurdissimum, ut constat, animumq́ue depravatum in sui muneris exercitio declararet. Et hoc quidem ad Proreges etiam referendum, quia vel litterati sunt, ut non semel accidit, vel Assessorum consilijs re
Circa Proregum Assessores.
guntur, qui eos debent juxta probabiliores opiniones instruere, minùs etiam probabilibus & receptis indicatis, ne cœco modo procedant. Quem quidem casum Scriptores non tangunt, cùm de Advocatis, consiliantibus, & alijs agant, in quæstionibus de probabilitate. Licet enim rogatus à Prorege Assessor, & respondens juxta receptam communiter sententiam, pro qua ipse stat, nullum suo responso nocumentum inferat, cùm sit expediens Proregem juxta illam judicare. Nihilominùs necessarium est Proregem plenè esse instructum, cùm absolutè judex sit; nisi ipse ita sapientiæ & integritati, de illis satis conscius fidat, ut quod Assessor dixerit, pro oraculo ipsi sit, unde ab ejus numquàm sit judicio recessurus.
974
*Juxta dicta ergo nulla est inter duo
asserta compugnantia, de quibus suprà. Cum obligationibus siquidem prædictis circa opinionum probabiliorum, & receptiorum amplexum stat posse aliquando minùs probabilem judicem amplexari. Ubi cum distinctione, & declaratione ampliori oportet incedere. Qui enim secundùm propriam sententiam judicat, semper etiam judicat juxta probabiliorem. Nullus enim majori probabilitate alicujus sententiæ cognita, potest oppositæ assensum præstare, ut alibi ostendi, & ratio videtur manifesta: Nam cùm sentio aliquid ita esse, & verum judico, ut in assensu probabili contingit; consequenter judico oppositum non ita esse, & ita falsum. Atqui implicat ut falsum judicem, & pariter majus fundamentum veritatis esse pro illo, ut debet de magis probabili affirmari. Neque est eadem ratio de electione minoris boni in conflictu melioris, quod eligi quidem potest ex imperio voluntatis, juxta probabilissimam sententiam. Nam licet voluntas imperare possit assensum respectu opinionis, quia non est sufficiens vis in objecto ad necessitandum intellectum ob illius obscuritatem, sicut non est sufficiens vis in bonis particularibus ad necessitandam voluntatem: non est tamen vis in illa ad imperandum in casu nostro, quia in eo est specialis repugnantia, ut vidimus, genus scilicet quoddam contradictionis ex eo consurgens quod intellectus necessitari nequit cōtracontra apertam veritatem: in casu autem præsenti, licet objectum, de quo agitur, non sit evidens, est tamen evidens probabilitas, unde & clarè dignoscitur majus esse in sententia probabiliore fundamentum veritatis, & ex eo id sequitur, quod diximus compugnantia inquam illa assensuum. Et ut demus majorem probabilitatem non cognosci evidenter, evidenter tamen apparet talis, & ita eumdem producit effectum; quandoquidem majus fundamentum pro veritate adesse judicatur. Stet ergo semper probabiliorem sententiam, quam quis amplectitus absoluto assensu reputari. Potest autem quis | sine assensu dicto probabilem, & probabilio
rem sententiam judicare: & tunc juxta minùs probabilem operari, quia ex eo repugnantia nulla emergit, ut aliàs dictum, & juxta satis probabilem sententiam idem de judicibus pronuntiari, quod ex professo ostensum Tomo 2. Auctarij contra P. Antonium Perez. Et juxta id locuti sumus citato nu. 65. probabilitate tantùm ostensa, ut gravamen conscientiæ, de quo ibi à Proregibus posset removeri. Unde etiam umbra etiam contrarietatis exclusa. Et juxta priorem procedendi modum, cum as
sensu videlicet opinativo, dici aliquomodo potest operari quempiam juxta minùs probabilem opinionem, quatenus illa, contra quam agit communiter probabilior reputatur, & plures pro se habet Auctores: qui quidem licet probabilitatem conferant, extrinseca tantùm est: unde contra intrinsecam nequeunt prævalere, quam quis in opinione, quam sequitur contra illos, potest deprehendere. Sicut enim dicitur Conscientia mille testes: ita & intima rei penetratio multis est potior testibus, cùm possit contingere ut multi non plus videant quàm unus, sicut in visu corporeo contingit, si quis ceteris visum habeat acutiorem.
975
*Neque semper necessarium est ut ad
sequendam opinionem minùs probabilem in sensu dicto, plus quispiam fundamentum pro ea occurrens penetret, ut nullus alius penetraverit: cùm sufficiat ad assentiendum ipsi id vidisse, quod alij, etsi pauciores, ante ipsum perviderunt. Ubi & auctoritas conducere multùm potest, si inter pauciores illos aliqui emineant, quorum habeat perspectam eminentiam: tunc enim persuadere sibi poterit rem ita se habere, & illos veritatis fundamenta meliùs penetrasse. In festo Ascensionis Christi sumus, & audio Divum Marcum narrantem quòd novissimè Christus apparuit undecim, & exprobravit incre
Marci 16. v. 14. & 15.
dulitatem eorum & duritiam cordis, quia ijs, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Marci 16. v. 14. Credendum ergo ijs, qui se vidisse asserunt incorruptęincorruptæ fidei testibus etiam non juratis. Et quia visio firmius est veritatis fundamentum, ijs cum proportione in mentali perspicientia credendum, qui videre pro majori intellectus divinitus illustrati lumine amplius potuerunt. Unde & post increpationem Dominus Discipulos Ecclesiæ Doctores instituit dicens: Euntes in mundum universum prædicate &c. v. 15. ut intelligamus inde circa Ecclesiasticam doctrinam cæleste documentum derivandum, ut ijs, qui meliùs videre potuerint; ampliùs deferamus. Nec plura circa hoc, quia plura alibi.

CIRCA REGIOS AUDITORES. Ad Titulum 4.

Section
DE nullis alijs ita diffusa tractatio, unde hoc loco addenda perpauca, cum videri etiam possint, quæ habentur in Additionibus, & alibi occurrentia.
§. I.

§. I.

Circa accuratam diligentiam in Auditorum Indicorum provisione. Ad Cap. 1.
976
*ET possent quidem quæ ibi dicta pro
hujusmodi attentione sufficere, neque modò quidquam adjiciendum censuissem, nisi post scripta ante annos 20. infelix experientia quàm sit illa necessaria ampliùs demonstrasset. Audientiarum aliqua ad nihilum ferè redacta, Auditoribus dissipatis, ad quod illaudabiles eorum processus coëgerunt, & in nonnullis alijs licet non talia, ea tamen, quæ maturiori electione oportuisset summoperè præcaveri. Novi & nosco aliquos insignes sapientia & pietate viros, qui venerandum illud tribunal condecorarunt, & modò condecorant, dignissimi altiori: Sed hi qui sunt inter tantos? & quidem res Indicæ tales sunt, ut viros exigant majoris abollæ. Unde Regibus nostris curæ inter primarias fuit, ut litteratissimos illis Auditores providerent, ex quibus Bejaranus, Polus, Matienzus, Robles de Salcedo, Alfarus, Solorzanus, & alij suis lucubrationibus commendati. In quibus licet nonnumquàm ea morum non respondeat puritas: sapientiæ tamen splendor eum quodammodò videtur defectum obumbrare, integritate in judiciali agendi modo recognita: rarissimè enim sapientes in judicio deviant, legum, quas probè callent, reverentia continentes. Quàmvis reverà, ut citato Capite admonui, illos oporteat esse castissimos. Pro quo quidem, si defectus obrepat, excusatio electoribus in promptu erit, se scilicet non esse prophetas, ut futura prænoscant, & passionum vehementium abortus assequantur. Quod quidem ut ita sit, humano tamen modo conjecturæ captandæ, & in negotio præsenti satis opportuna erit, si viri eligantur modesti cum præfato consortio litterarum, modestia enim castitati cognata est, unde eam D. Paulus castitati & continentiæ proximam designavit, cùm dixit: in enumeratione fructuum Spiritus sancti tribus illis postremis assignatis: Modestia, con
Gal. 5. v. 22.
tinentia, castitas.
977
*Er quia hæc etiam quandoque fallere
poterit conjectura, expediat circa modum procedendi eorum fidelem notitiam accurare, Proregibus, & Præsidibus, atque etiam Episcopis | admonitis, ut circa hoc invigilent, & Regem sui interventu Concilij de inhonesta agendi ratione faciant certiorem. Tunc enim Regia correptio cum seria comminatione, non poterit non magnum pro emendatione momentum importare. Sub hoc ipsum tempus, quo hæc scribo, Anno scilicet 1677. decurrebat sacrum Quadragesimæ jejunium Arequipæ, & Præ
dicatores pro morum reformatione, ut moris est, in sacris pulpitis, & plateis sancto pleni spiritu personabant; nec tamen peculiaris aliquis agnoscebatur fructus, sed qui in sordibus erant, insordescebant adhuc, & jumenta suo in stercore putrescebant. Quando ecce mons, ad cujus radices illa fundata est, fumare cœpit, & ex cacumine igniti cineres evomi, & flammęflammæ horribiles apparere. Quid tunc Christiano in populo? Id equidem quod in Ninive Jona sanctissimo prædicante. Abiere odia, in amicabilem concordiam versæ simultates, in connubiale fœdus traducti pellicatus, clamare in templis, & raris pœnitentiæ significationibus supplicationes per publicas vias procedere, neque aliud nisi de morte, & divini judicij adventu proximo cogitari. Et res in eo erant statu, quando postremæ ad nos delatæ litteræ, & quid tandem evenerit, aut sit eventurum, ignoramus. Et tale aliquid in comminatione Regia futurum arbitror, audiens sapientissimum regum dicentem: Indignatio regis, nuntij mortis.
Prover. 16. v. 14.
Proverb. 16. v. 14. Quia videlicet ut Vulcanius mons ignes revomens. Unde id quod sequitur: Et vir sapiens placabit eam. Ubi Versio Chaldaica sic habet: Et vir sapiens extinguet eam, ut
Versio Chaldaica.
potè ignem, ad quem solum spectat extinctio. Et cùm de viro sapiente agatur, ad eos quidem videtur spectare specialiùs, de quibus agimus, & quorum necessariam sapientiam demonstravimus, si quidquam hæc veritatis fulgura valitura.
978
*Et nunc quidem temporis propè ha
Funesta alia pro eodem.
bemus ex præfato gremio unum stricta in custodia ex remotiori Cancellaria ob fœdissimum crimen adductum, quod negat ille, non solùm inter angustias, sed inter miserias plurimas miser & miserabilis constitutus. Circa cujus caussam moveri aliquæ possent, nec leves, nec faciles quæstiones, quas alijs discutiendas relinquo. Et quidquid de illis sit, dedecus hoc tribunali adeò sublimi illatum, provida potuit circumspectione in provisione adhibita præcaveri, sicut & alterius, quem depravati mores inhonorum magis quàm vulgata sanguinis nota reddideruut. Scio obviam futurāfuturam responsionem sic res humanas jampridem fluere, ut bonis admixta sint pessima, neque humanam providentiam omnia posse futura incommoda prævenire. Sed scio etiam etsi non omnia, multa tamen posse, & quandoque ex circumspectionis defectu evenire illa, quæ si fuisset adhibita,
neutiquàm evenissent. Et quidem persuasio illa futurorum damnorum tantùm abest ut excusationi esse queat, quòd ex ea potiùs providentiæ sit subtilitas geminanda. Si enim ita non fiat, malorum profluvio supervenientium obruemur. Rempublicam na
Navis Respublica.
vem esse & prophani & Sacri Scriptores affirmant. Ex prioribus ille, apud quem obvium istud:
O navis, referent in mare te novi
Horatius.
Fluctus. O quid agis! &c.
Ex alijs Divus Gregorius Lib. 17. Moralium
D. Gregor.
Cap. 14. ubi circa navem Petri, de qua Lucæ 5. subtiliter ac profundè discurrit. Scimus autem necessarium esse ut in navem per rimulas aqua subintret. Unde & gubernatoris est providentia necessaria, ne si desit, id accidat, quod idem Doctor sanctus aliàs narrat Lib. 3. Dialog. Cap. 36. Totumque vas navis quassatum magnis fluctibus, ab omni fuerat sua compage dissolutum Rimis itaque patentibus, intravit mare, atque ad usque superiores tabulas implevit navem, ita ut non tam navis intra undas, quàm undæ jam intra navem esse viderentur. Et absorbenda illa proculdubio, nisi magno miraculo periculum evasisset. Juxta hæc ergo etsi futura mala; etsi in navem Reipublicæ intraturæ aquæ, pro hauriendis illis providentia debet gubernantium excubare; aliàs ex eorum incuria se fluctus infundent, & navis peribit, nisi ad miracula libeat inaniter provocare. Iuvat & pro navi & providentia subdere, quod apud Lipsium occurrit Lib. 3. Po
Lipsius.
liticorum Cap. 1. ubi sic ille: Prudentiæ ad omnes res humanas usus: sed ad imperium maximè: quòd sine ea non solùm infirmum sit: sed ausim dicere, nullum. Quis navim mihi dirigat sine ferro, quod affricuit Siderites? &c. Præstat & ex Cassiodoro illud lib. 3. 48. Providentiæ (aliàs Pruden
Cassiodorus.
tiæ) nihilominus est cavere ea, quæ non putantur emergere. Et inferiùs: Non est in mundo, undis humanæ res mutabilitate quatiuntur, & ideò providentia dicitur, ut quæ sunt futura tractantur. Sic ille, ubi deesse aliquid videtur, sed circa quod non est magnæ operæ pretium distineri.
§. II.

§. II.

Percurruntur aliquot Regiorum Auditorum obligationes.
979
*SIt prior illa, de qua pauci curant, dum
pro amicis auctoritatem interponunt suam, ut mercatores illis merces credita pecunia vendant, dum designati Prætores ad provincias tendunt, & ex mercimonio lucra ingentia quæsituri. Sed quidem ut sunt illi in promittendo faciles, ita in solvendo difficiles, ex quo fit ut mercatores magna subeant detrimenta. In quo, si bona procedatur fide, neque in petitione peccatum erit, nec pro restitutione obligatio. Sed verò in viris sapientibus non videtur facilè bonæ fidei excusatio admittenda, cùm scire debeant modum istum agendi aliquam includere coactionem, & quid illam obligationis annexæ consequatur. Potest enim non immeritò existimari merum in eo intercedere, ex illorum genere qui cadere possunt in constantem virum. Cùm enim Auditorum adeò ampla potestas sit, & quotidiana ab ipsis dependentia, timeri meritò eorum indignatio potest, si repulsam dum petunt patiantur. Neque excusari ex eo possunt, quòd licitum | contractum petant, in quo & lucrari possint, cum eo ulteriori commodo captatæ benevolentiæ petentis, quæ illi esse possit non parùm utilis, etiam in ordine ad ea, in quibus mercimonium exercetur. Non inquam ea valet excusatio: Nam experientia constat Prætores, ut in plurimùm perperàm satisfacere creditoribus, ut ipsęipsæ Regiæ etiam capsæ hoc soleant detrimento laborare. Deinde etiamsi possit utilis esse contractus, cùm tamen involuntarius, damna ex eo emergentia non possunt non vim inferentibus imputari, unde & obligatio restitutionis accedit: sicut in compellente ad ludum, juxta dicta Titulo 8. n. 20. In quo & non apparet adeò stricta obligatio: ludens enim ad lucrādumlucrandum & perdendum exponitur, cum ęqualiæquali contingentia: quod tamen ut vidimus, secus accidit in casu præsenti, ubi est perditionis ferè certa conditio. Ut si quis ad ludendum compelleret cum aliquo, cujus major esset nota peritia. In quo eventu nullus erit qui dubitare circa obligationem restitutionis queat, sicut nullus dubitat quando importunis precibus metus adjectus, juxta ibidem dicta. Factum hinc ut cùm petenti cuidam Prætori à mercatoribus merces, esset qui dare vellet nullus, ipse Excellentissimus Prorex se fidejussorem extrajudiciali assecuratione præstiterit, sitq́ue facta traditio; & nescio quem sit res exitum habitura. Et ex præfatis potest sufficienter intelligi quo in loco juramentum Prætorum circa contractus habeatur, quando de illis sic ipsi judices sentiunt, ut & favere & promovere minimè vereantur, ut stet quod diximus Titulo 6. Cap. 1.
980
*2. Circa vestes vitare tenentur, quæ
non decent Senatoriam gravitatem. In quo quidem notatus in nonnullis excessus, dum politissimos volunt civium imitari. Et visus quidam domi adeò indecoro ornatu, ut qui eum non nosset, histrionum quempiam posset reputare. Pro toga ipsis propria multos Auctores cōgeritcongerit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 4 Cap. 4. n. 22. & seqq. ubi inter alios Chassanæum in Catalogo Gloriæ gent. Parte 1. Considerat. 26. ubi
Chassaneus.
de toga nihil, quæ indicet honorem ipsis deferendum, neque de alijs, pro quibus plura post plures alios, quos allegat, & doctè cōgererecongerere affirmat. Solum Consideratione 23. ex Glossa in l. 1. C. Nulli sicut. Lib. 11. ait togam advocatum demonstrare, sicut vestes alias alios, de quibus ibi. Et Advocatum vestiri debere pro officij sui gravitate & majestate, quod quidem meritò Auditoribus adaptandum. Citat etiam eumdem pro eodem Lib. 7. Considerat. 27. ubi ne verbum quidem. Et Alexandrum ab Alexandro cum Tiraquello Lib. 5. Genial. Cap. 2. ubi & pro instituto nihil, bene tamen Cap. 18. Quidquid de hoc sit, circa quod jam admonui aliquoties non esse multum fidendum Juristarum allegationibus, in quibus Dom. Solorzanum comprehensum nolim: quod ad institutum de vestium honestate & gravitate conducit, ex omnibus potest Scriptoribus ad Regios Auditores derivari, in quibus omnis est decentiæ futurum exemplar. Tertullianus de Pallio Cap. 3. sic scribit: Senex jam eruditus idem Cato juridicinæ suæ in tempore humerum exertus, haud mi
Tertullian.
nùs palliato habitu Græcis favit. Sic ille. Circa quòd ita eruditissimus Scholiastes: Oratores
P. Cerda.
sanè humero extra togam erant, judices verò intra togam: sic enim decentiùs agebant: atque exseruisse humerum Catonem cum esset cum toga, insolitum videbatur: eo itaque habitu Græcis favit. Sic P. Cerda. Erat ergo toga omnis decentiæ magistra etiam in illa Ethnicismi caligine, ut videant Christiani Auditores, quanto eam debeant studiosiùs custodire, ut dicere eorum quivis possit, quod apud Tertullianum Libro eodem Cap. 6. habetur; De occursu meo vitia suffundo. Ad quos ritè dirigitur illud Theodorici regis verbis Cassiodori Lib. 3. 17. Vestimini mo
Cassiodorus.
ribus togatis, qui scilicet toga gravitati respondeant: Namque erat Romana gravitate digna, uti
Alexander ab Alex.
apud Alexandrum supra, ut pudori meritò sit futurum si Christiana à Romana superetur gravitate. In quo quidem etsi demus lethale peccatum non admisceri; grave tamen in venialium genere non erit qui audeat denegare.
Quale in eo peccatum.
Pro quo sic D. Augustinus Lib. 2. de Sermone Domini in monte Cap. 12. Qui immoderato
D. August.
cultu corporis atque vestitu, vel ceterarum rerum nitore præfulget, facilè convincitur rebus ipsis, pomparum sæculi esse sectator. Sic ille. Pompas autem sæculi à diabolo esse in Baptismi susceptione docemur, ubi qui illum suscipit, Satanæ pompis jubetur renuntiare; quæ & sęculisæculi aut mundi esse comperiuntur. Unde apud TartullianumTertullianum libr. de Corona militis Cap. 13.
Tertullian.
Pompæ diaboli, officia sæculi, in Baptismo inquam ejurata. Pro quo & multi Patres, quos adducit P. Vasquez Tomo 2. in 3. p, Disput. 166. nu. 22. licet circa D. Cyprianum nihil apertè quod faveat, cùm tamen multa apud Tertullianum ipso antiquiorem, & magistrum frequentissimè compellatum. Videndus etiam Sylvester V. Ornatus & Vestes.
981
*3. Circa emptionem, non enim pos
Circa ementes minori pretio.
sunt emere res minori pretio, quàm valeant, quod quidem non tam emere, quàm rapere est. Et nescio qua inexcusabili persuasione possit hoc licitum reputari, in viris præsertim, qui juris non vulgarem notitiam habent, & ignorare justitiæ obligationes nequeunt, & circa ea maximè, quæ quotidiano usu sunt etiam ignorantissimis manifesta. Unum illud videtur dici posse, existimare sic agentes mercatores in pretio excedere, & circa hoc pro sua agere potestate. Sed verò effugium hoc minimè potest subsistere. Nam sic vendere paratos incredibile est cum viris talibus ita se velle gerere, ut pretium excessivum exigant. Deinde vulgare pretium mercium notum omnibus est: neque ad Auditorum quemlibet spectat illud constituere, sed communiter receptum amplexari. Præterquàm quòd mercator iste non potest ab Auditore compelli ut eo pretio vendat alijs, quo sibi vult & urget mercem venditari, ergo neque ut sibi, cùm circa hoc nullo aut divino aut humano privilegio potiatur, & quidem si de excessu ipsi constaret, cùm Reipublicæ teneatur bono consulere, deberet pariter de remedio agere cum Collegis, & supremo Gubernatore. Quod tamen penitus negligit, ut|potè qui revera in eo excessum non extare, neque Reipublicæ incommodum arbitretur. Stat ergo pro restitutionis obligatione irrefragabilis obligatio. Ubi non levis occurrit difficultas
supposita justi pretij distinctione, supremi inquam, medij, & infimi, juxta quod sit illa facienda? Et ut certum statuendum, faciendam esse juxta pretium, quod venditor declaravit sibi esse fixum juxta dictam latitudinem, quia id sine injustitia stare potest, neque ille ad aliter vendendum impelli. Si autem de hoc non constet, juxta medium, juxta receptam scilicet in hac materia doctrinam, cùm de re non agitur diversum successu temporis valorem habitura, circa quod plures agitari solitæ quæstiones. Neque enim verosimile est mercatorem cum Auditore velle summo jure agere. Et licet posset accidere ut infimo pretio venderet, id non est attendendum, quia parum est verosimile, nisi ex circumstantijs aliqua esset verosimilis conjectura.
982
*Et quidem quod de medio pretio
dictum ita videtur uti rationi consonum à Scriptoribus magis supponi, quàm expressè doceri, quod mirum quidem est. Cùm enim asserant reddendam rem furto ablatam, aut aliter apud eum extantem, qui injustè possidet: addunt, si illa jam non extet restituendum valorem. Cùm autem valor seu pretium eam habeat latitudinem, quam diximus, non explicant an juxta supremum futura illa sit, aut aliter computandum: non futurum autem supremum videtur ex doctrina P. Molinæ colligi Disput. 725. nu. 8. ubi ita scribit: Et licet, quan
P. Molina.
do res, quæ in genere suo functionem non suscipit perseverat eadem numero, poßit dominus rationabiliter non esse alia contentus, quàm suas: quando tamen illa restitui non potest, quia jam non existit, certè non minùs compensatur alia æquali in bonitate, quàm valore illius. Immò verò faciliùs tunc attingitur æqualitas reddendo aliam ejusdem speciei & bonitatis, quàm arbitrando pretium, quod intra limites justi magnam habet latitudinem. Sic ille, qui arbitrium in eo futurum asserens videtur planè supponere pretium non futurum necessariò summum. Neque huic resolutioni cen
P. Vasquez.
sendus est contrarius P. Vasquez Opusc. de Restitutione Cap. 5. nu. 77. ubi, cùm præmisisset rem ablatam restituendam esse secundùm valorem, quo à domino esset distrahenda, ita subdit: Quod si nesciatur in quo statu esset eam alienaturus, restituendum est in majori pretio, quod habuit res, quia in eo potuit vendi. Hæc ille, intelligendus enim non de majori pretio intra illius latitudinem, sed comparatione facta ad minus pretium, quod res erat in statu minoris æstimationis habitura; cùm frequenter contingat status hujusmodi variari. Unde & in casu dicto circa reddendum pretium juxta præmissam P. Molinæ doctrinam est adhibendum arbitrium.
983
*4. Auditores nequeunt res, quæ in
subhastatione venduntur, aliquem submittentes, qui suo nomine pretium assignet minus, quàm revera valeant, sibi vendicare, cùm revera credantur futuri, qui pretium adaugeant. Circa quod ita scribit P. Rebellus 2. p. Lib. 9.
P. Rebellus.
Quæst. 7. in fine: Vt nefas est venditori licitatorem interponere ad pretium augendum: sic nefas esse emptori alium, qui contra se licitetur apponere, ex D. Thoma, & Tullio ubi suprà (scilicet 2. 2. q. 77. arti. 1. & 3. de officijs.) Cùm enim simulatus licitator ab emptore appositus multò minùs pretium quàm res valeat polliceatur, ut venditor rem suam in eo foro minùs valere putans viliùs vendat, quis dolum subesse non videat? Sic ille, quem sequitur P. Palaus Disputat. 5. de Iustitia commutativa, Puncto 35. nu. 2. ubi per errorem Iulio, pro Tullio. Ubi quem non est adeò manifesta injustitia, sicut in casu à Nobis proposito. Nam subjiciens licitatorem ut ostendat rem minùs valere, non prohibet quominùs accedere alius possit pretium adaucturus. Quod secus accidit in casu dicto; licet enim Auditoris nomen taceatur, ex circumstantijs satis deprehenditur, quò tendat licitatio dicta, quæ sine notitia tali accedentibus licitationibus alijs frustraretur. Id quod in Iudicibus bonorũbonorum defunctorum potest frequenter accidere, & aliquando constat accidisse. Neque hoc adversatur ijs, quæ citato Capite 4. habentur nu. 43. & 44. cùm tamen valde conformia sint dictis n. 45. ibi enim statuimus justo debere pretio emi: hîc autem de jnjusto loquimur, & oportuit. Quòd si dicas juxta ibi dicta per necessariam consequentiam inferri, quod hîc probamus, sit quidem id verum, oportuit tamen animadversione alia, & quod statutum est auctoritate gravium Scriptorum comprobare, & præcipuè
D. Thomæ.
Divi Thomæ, qui Tullium venditionis prædictæ modum condemnantem adducit. Videri etiam possunt quæ pro Regijs officialibus dicta Tit. 5. n. 16. Ubi & erit qui censeat rationem pro eorum obligatione adductam etiam Auditores constringere, quatenus Regio etiam mandato videntur urgeri circa contractus, & majoribus, quàm Officiales erga suum munus obligationibus urgeantur: cùm etiam bona defunctorum sub Regia recipiantur protectione, ut non minori fide eorum debeat administratio pertractari. Sit hoc ita, si libeat, non equidem multùm repugnabo.
984
*5. Consequenter ad prædicta, do
mos, in quibus habitent, non possunt minori pretio conducere. Neque in ordine ad illas violentijs uti, & solutionem retardare. Id videtur quàm quod maximè exploratum. Videri aliquibus potest domos, quas pro habitatione eligunt, ab ipsis eo pacto ampliùs honorari, & eo respectu, si quidquam de pretio detrahatur, sufficienter compensari. Quæ consideratio fri
vola prorsus est. Ea enim ratione pro omnibus, circa quæ contractatio accidit, posset talis allegari titulus, & Mercatorem, Sertorem, Sutorem, Barbitonsorem, Medicum & alios justo pariter pretio defraudare, & verò pro augendo, quàm pro minuendo pretio potiùs videtur judicandũjudicandum. Majus enim à familia potentium domus accipiunt detrimentum, circa quod nullo illi sunt modo solliciti, ut experientia compertum habetur. Et honor quidem talis est, ut libenter illi domorum domini renuntiarint. Neque mercis est talis ut vendi possit: & ut par pari eo in genere reddatur, domus quidem pulchra, | & ampla habitantem honorat. Inde illud Cassiodori Lib. 7. Formula 5. Prima fronte talis do
Cassiodorus.
minus esse creditur, quale ejus habitaculum comprobatur. Sic ille, ubi & alia ipso digna. Et quidem isti honorabilitatis suæ magnifici laudatores, in eo planè videntur errare, quòd inde honorem quærant, unde potius vituperium aucupantur. Viles etenim: in oculis omnium redduntur turpia hæc, & dignitatis suæ indigna compendia captantes, unde & vocabulis solent ridiculis denotari. Præclarè & circa hoc Cassiodorus Lib. 1. 4. testimonium fidele Cassiodori nomine perhibens de seipso sic locutus: Fuit itaque, ut scitis, militibus venerandus, pro
vincialibus mitis, dandi avidus, recipiendi fastidiosus, detestator criminis, amator æquitatis. Quidnam fuit illi difficile custodire, qui se à rebus alienis decreverat abstinere? Est enim indigni animi signum, famæ diligere commodum, & lucra potiùs odisse caussarum. Sic ille. Ubi lectio alia non Indigni, sed Digni habet, juxta quam meliùs sententia decurrit. Si autem prior sustinenda, pro verbo Odisse aliud reponendum, ut stet aptus sensus: nec commodius, aut verosimilius quàm Adisse: quod cum omni dici proprietate potuit à Cassiodoro, sicut dicitur adire labores, pericula, hæreditatem, &c. ut apud benè Latinos. Sic enim & lucra, dum amantur, nec admittuntur solùm, sed quæruntur. Est ergo sensus indigni viri esse famam diligere, cùm tamen lucra ex caussarum judicialium determinatione quærantur. Quæ sententia non est tantùm ad judiciales actus referenda, ut scilicet ratione illorum lucra captentur: sed ad lucra omnia, quæ à judicibus conquiruntur, quia caussarum sunt arbitri constituti, ob sublimem illam, quam tantoperè æstimandam clamitant, dignitatem.
985
*6. Circa eorum syndicatum, qui mu
nera aliqua publica gesserunt; in quo graviter peccari continget, si ob amicitiam, aut privatum alium respectum impunita delicta relinquantur. Ubi de ijs agitur, in quibus damnum tertij vertitur, & præsertim Indorum, qui fisco ipsi præferendi, sic nostris pijssimis Regibus & volentibus, & jubentibus, cùm de illorum agitur nocumentis. Et quidem Indorum caussam agere, Regis ipsius caussam agere est: ab Indorum enim sospitate Indiarum venit Regium Imperium sospitandum. Quotidie novæ argenti fodinæ deteguntur, quibus Regia possit Majestas splendescere, & contra adversantes sibi armipotentias redarmari. Sed si Indi desint, suis in fodinis delitescet argentum, nihil dum sic cum eo agitur, profuturum. Cùm ergo complicatæ cauisæ dictæ in syndicatu sint finali discussione tractandæ, satis perspicuum apparet privatis illis respectibus gravia posse conscientiæ gravamina à judicibus incurri, & infeliciter devorari. Ubi quidem illud, quod dici solitum de opinione pro amico locum habere non potest, quia in caussis hujusmodi magis ad factum est, quàm ad juris dictamina attendendum: licet facto comperto, suus etiam juri locus tribuendus, & ad id totum ferè reducitur, an is, de quo agitur, debeat aut non debeat solvere ex ijs, quæ administravit, ex quo & videre licet quale possit ijs, qui ex adverso stant, detrimentum generari. Regio scilicet fisco aut miseris Indis, qui paucis se divites æstimant, ea ex parte ditioribus feliciores, si in sua illa tenuitate quieti vivere permittantur. Id autem quod de facto & jure
diximus, cum allusione procedit ad celebrem quæstionem, de qua superiùs circa Proreges §. 5. In qua communis est Scriptorum sensus teneri judicem amplecti opinionem probabiliorem cùm de facto, & non de jure agitur, quia tunc probabilitas ex eo major habetur, quòd una pars meliùs quàm altera suam intentionem probat, testibus scilicet, Scripturis, &c. quam tamen aliqui non esse opinionem dicendam asserunt, si propriè loquamur, ex quibus Joannes Sancius Disput. 44. nu. 51. Vers. In
Ioannes Sancius.
2. statu. Et ratio est quia judex ex justitia obligatur judicare juxta merita caussæ, quæ illi innotescit ex allegatis & probatis, ut videri po
Bossius.
test apud Bossium Tomo 1. nu. 475. Et juxta hæc dicimus in syndicatu Indicorum Prætorum accidere, ubi Iudices vix habent, in quo circa jus laborare oporteat ob rationem dictam, & ita majus est periculum violandæ justitiæ ob respectus memoratos. Itaque aliud est inquirere an aliquid factum sit, de quo si constet, circa sententiam nulla est dubitatio, quia de jure constat: ut solvendum, si non solvit. Aliud quid si de facto constet, circa quod non est clarum jus, unde est locus diversis interpretationibus. Iuxta quod dicta procedunt. Licet autem judicium tale unius non sit, sed integri consessus, potest tamen ille ad se plures attrahere, qui pro sententia sufficiant, & cœco ducatum præbente cœco ex privato affectu, omnes in foveam cadere, ex qua emergere non sit facile, conscientia fluctuante.
986
*7. Si ex affectata libertate Auditor,
Fiscalis, aut alter ex eodem gremio, inurbanè Proregem alloquatur, dum zelare se justitiam, & officij obligationem, Regijq́ue servitij exactum implementum ferventiùs profitetur. In quo grave esse peccatum, ob reverentiam viro tanto debitam, qui Regiam Majestatem repræsentat. Numquàm equidem tali agendi modo opus est, cùm sit ad omnia utilis & necessaria modestia. Neque accommodata est responsio: Ego exequor officium meum. Exequi enim potuit sic locutus officium suum aptiùs & efficaciùs, solidis adductis rationibus verborum moderatione, & animi non exulcerati significatione propositis. Quàm illud apud Cassiodorum dignum effatum Principe! Adesse
Cassiodorus.
debet scientia juris, cautela sermonis; ut nemo debeat reprehendere, quod Principem constiterit censuisse. Opus erit prætereà firmitas animi, ut à justitiæ tramite nullis muneribus, nullis terroribus auferatur. Nam pro æquitate servanda, & nobis patimur contradici, cui etiam oportet obediri. Sic Lib. 6. Formula 5. Ubi priora nectenda postremis: contradicendum scilicet Principi pro æquitate servanda, sed cum cautela sermonis. Quibus & illud consonat quod circa finem: Exerce potestatem Principis, conditione subjecti. In quo quidem & suo debent bono nomini illi consulere, ne censeantur rustici, & ex rusticis paren|tibus procreati, aut quidquam deterius aliud.
Cùm ex præfatis quidam Proregem nescio quibus verbis zelo bono prolatis offendisset, eumque posteà placare studens manus officioso respectu tetigisset, illud inde reportavit commodum, ut id narrans posteà Prorex diceret eo manuum contactu asperas contingentis deprehendisse manus, significans eas aratro assuetas, unde & rusticũrusticum moribus & genere pronuntiavit. In quo quidẽquidem deceptus planè, sed documento alijs, ut juxta Cassiodorum sit in illis non qualiscumque, sed accuratissima cautela sermonis, cùm sciant se conditione subjectos. Funestius aliud exemplum prætereo, quod in Peruvica habetur historia, ejus, qui Proregem primum verbo intemperatè effuso ita commovit, ut pœnam statim fuerit capitalem expertus, à Prorege ipso pugione confossus, ex quo lamentabiles tragædiæ suscitatæ, usquè ad Proregis interitum seditioso in bello, à defuncti fratre triumpho turpissimo decantato. Garcilassus de la Vega. Recentiora alia etiam exempla subticeo, quibus idem probari posset intentum: sed intelligentibus pauca, si ad hæc legenda descendisse contingat.
987
*8. Vitandæ inter Togatos rixa
rum occasiones, quæ ex verbis inordinatè prolatis, sicut de hæresibus dixit aliàs Divus Hieronymus, oriri solent. Indignissimum quidem est viros tales ad pugnam, etiamsi pugnis tantùm sit ineunda, venire. Temperatè quidem loquendum; sed intemperatiùs prolata verba temperatè sufferenda, ne si veniatur ad manus, ij, qui in oculis omnium sunt tamquàm primaria Reipublicæ lumina, ludibrio ejusdem exponantur, fiantq́ue fabula populorum. Lego apud Lipsium de Magnitudine Romana lib. 4. Cap. 2. quod ejus verbis non fuerit ingratum excepisse: sic enim ille: Illos si inspicias, qui
I. Lipsius.
propriè sedebant ad clavum, proh Deus! quanta gravitas, sapientia, majestas? Vt qui ordinem eum ex regibus constare dixit, unus veram ejus speciem cepisse Livio videatur. Is fuit Cineas legatus Pyrrhi:
Livius. lib. 9.
Ad regem redijt, & interroganti, quid de hostium sede sentiret: Vrbem templum sibi visum, Senatum regum esse concessum fatebatur. Sic ille. Fateor Senatores nostros non illa, qua Romani majestatis gloria coruscare: Senatores tamen Regij sunt, & quod de humano est minùs splendore, Christianæ professionis excellentiam non adæquare modò; sed & superare compertum. Quomodo ergo indignissimum, & indecorossimum non sit, si Viri tales pugnis se impetant, & honoris sui adeò prodigi corrixantur? Sed, ut dixi, harum indignitatum pericula linguæ moderatione antevertere curandum utrimque est: pro quo & nuper dicta faciunt: quandoquidem eorum dignitas condigna debet reverentia tractari, in quo alijs debent exemplo prælucere, facilè enim, dum apud seipsos contemptibiles sunt, ut modus collocutionis ostendit, poterunt ab alijs haberi contemptui. Geminæ illæ Regiorum ministrorum dotes, de quibus num. præced. Scientia juris, cautela sermonis, huc etiam advocandæ. Quod enim cautela dicitur, specialem innuit curam circa sermonem, viris sapientibus, & juris apprimè conscijs necessariam. Pro quo & Siracides sublimiori testimonio adest dicens: Est tacens qui invenitur sapiens: Eccli. 20. v. 6.
Ubi Syrus Interpres sic habet: Est qui quando tacet, cogitat sapiens. Circa quod sic P. Cornelius. Q. d. Est sapiens, qui dum tacet, cogitat sapienter quid agere, quid loqui, vel silere debeat. Sic ille, quibus benè in Sapiente designata cautela sermonis. Et id quidem ad eum etiam referendum, quem verbum intemperatè prolatum potuit offendere: nam & ille debet sapientiam suam tacendo reddere ampliùs manifestam, vel temperato responso, quod erit sapientiæ efficacius argumentum. Circa quod iterum Siracides audiendus, sic enim ibidem v. 29. Sapiens in verbis producet seipsum. Ubi non solùm patientiæ meritum apud Deum ostenditur, sed magnum illud commodum quod viri sapientes, de quibus agimus, possunt moderatione linguæ reportare. In Græco enim textu verbo Producet respondet προὰξει, Proaxe; id est, Promovebit. Unde & Tigurina habet Provehet. Circa quod sic citatus Interpres: Oppo
Idem.
nit stulto mendaci sapientem veracem, qui suo sermone vero & prudenti seipsum promovet, ut placeat magnatibus, ab eisque ad honores, & regimen exaltetur, uti contigit Iosepho, Danieli, Mardochæo, Esdræ, Nehemiæ, & alijs. Sic ille juxta id, quod sequitur vers. eodem: & homo prudens placebit magnatis. Sic enim usu venit, ut ex Regijs Audientijs earum eligantur Præsides, immò & ad Ecclesiæ sublimiores Cathedras provehantur.
988
*9. Peccare graviter Togati possunt,
Circa injustas defensiones.
dum in litibus, quæ apud Ecclesiasticum tribunal habentur, partem aliquam etiam contra Religiosos promovendam assumunt, ut & Advocatos, Assessores, & judices precum importunitate fatigent, ut miraculum reputari debeat, si pars adversa post tempestates hujusmodi ad justitiæ valeat portum pervenire. In quo quidem validiores feminæ, vel quia uxorum amicæ, vel respectu alio, non quidem turpi, nisi quatenus ad omnem justitiæ transgressionem, in viris præsertim talibus, se extendit turpitudo 1. Tim. 3. v. 8. Turpe lucrum
sectantes 1. Pet. 3. v. 2. Turpis lucri gratia. Sic & turpe patrocinium, ut dixisse contingat medium corpus pro eo addicendum inferno. Et quid hoc turpius, etiamsi ludicrum, & per exaggerationem, non solùm verbo, sed scriptione firmatũfirmatum? Quid si alius pro sententia urgens judicem, ipsi dicat ut illam sine remorsu conscientiæ proferat, nam quod ad hoc forum spectat, supra se ipse assumit, cùm is sit, qui circa caussam, de qua agitur, possit securissimè judicium interponere, & probabilem opinionem facere? Cùm tamen revera caussa talis fuerit, ut judex non obstantibus his & alijs validissimis instantijs se in utroque foro constrictum recognoverit ad sententiam contra omnes illas pronuntiandam. Est ergo cur formidare Domini possint, ne quod ab uno eorum de medio est dictum corpore, ad totum, & ad animam pariter extendatur. Quod ne sic accidat Deum enixè oro, pro quorum, ut per viam salutis incedant, excitanda cura, hæc non mea, | sed sublimioris Cathedræ documenta propono. Et quidem qui ita in caussis, quæ ad eos directè non spectant, se gerunt, non obscurè ostendunt in alijs ad ipsos spectantibus sibi similes inveniri. Quod illis Judex judicum Deus exprobrat terribilis interminatione judicij Psal. 81. cujus initium: Deus stetit in synagoga Deo
rum: in medio autem Deos dijudicat. Ubi de judicibus esse Sermonem communis sensus Patrum & Interpretum firmat. Quia verò Deus in synagoga eorum stare dicitur, videntur specialiter Regiæ Audientiæ designatæ, sive ut alibi, Parlamenta, aut Concilia; unde conventus, aut consessus judicum docti explicant. Est autem in HebręoHebræo nomen Dei ‎‏אלהימ‏‎ Elohim, habetq́ue illud specialem energiam, ut exponit Cardinalis Bellarminus sic dicens: Deus, inquit,
Cardin. Bellarmin.
stetit, id est semper aßistit præsens invisibili majestate in synagoga Deorum, id est, in conventu & consessu Iudicum, dum caussas populi judicant: & dum illi judicant populos, Deus in medio eorum præsens aßistens judicat ipsos Iudices.
989
*Sequitur quod ad præsens specia
Peculiaris comprobatio. Idem.
lius spectat institutum: Vsque quò judicatis iniquitatem, & facies peccatorum sumitis? vers. 2. Circa quod sic citatus Scriptor: Facies, sive personas peccatorum accipitis: hinc enim oriuntur iniqua judicia, quia Iudices non attendunt ad merita caussæ, sed ad gratiam hominum divitum & potentium (adde & divitum etiam feminarum) qui hoc ipso peccatores sunt; quòd cupiant à Iudicibus gratiam suam justitiæ anteponi. Porrò sumere faciem alicujus in judicio, nihil est aliud nisi talem sententiam ferre, non qualem justitia exigit, sed qualem requirit amicus, vel benefactor, vel cognatus. Et hoc ipsum est respicere in faciem hominis, non in regulam justitiæ. Sic Eminentissimus non minus Sapientia, quàm splendore dignitatis Interpres. Ut & hinc agnoscant Iudices, Deum suo in judicio eorum facies non esse sumpturum, id est, dignitatis respectum habiturum. Nulla quidem facies Luciferi facie pulchrior, naturæ sublimitate perspecta: & tamen illam in judicio non sumpsit Deus: pro quo & sequitur: Vos autem sicut ho
Psal. 81. v. 7.
mines moriemini, & sicut unus de Principibus cadetis. v. 7. quod de Diabolo, cum Hieronymo, Augustino, Theodoreto & Euthymio exponit qui suprà. Ubi & quod dictum circa faciem peccatorum, ad facies etiam feminarum advocandum, ne scilicet illas attendant Iudices, ut vel ea de caussa judicium pervertant, aut earum sumentes defensionem pro perversione in alijs
Audientiæ Limanæ laus.
adnitantur. Finio & claudo quæ ad Audientias spectant, cum singulari Limanæ hujus præconio, in qua modò est quod laudetur multùm, ob verè Christianum in ejus Senatoribus agendi modum. Utinam sit illud felici successione perpetuum; sic enim & illud quod est optandum maximè, & apud Cassiodorum occurrit Lib. 3. 34. poterit obtineri: Nullum denique op
Cassiodorus.
primi iniqua præsumptione patiatur, sed omnes cogat ad justum, unde semper floret imperium. Sic ille.

CIRCA REGIOS OFFICIALES. Pro patrimonij Regij administratione. Ad Titulum 5.

Section
OMnium eorum, qui in 1. Tomo Thesauri continentur, Titulorum, Quintus est maximus, ob plurima, quæ ad ipsos spectant, & habent multiplicem varietatem, unde circa illum erit forsitan quod nos cogat diutiùs occupari. Sit ergo.
§. I.

§. I.

Circa Majores Rationarios. Ad Cap. 1.
990
*ILlud videtur speciali discussione
dignũdignum, de quo nihil ibi. An scilicet Rationarij omnes ad cuncta Tribunalis sui onera pariter teneantur. Pro quo supponendum est esse supernumerarios aliquos, qui donativi nomine, aut Regij servitij considerabilem pecuniæ summam conferentes, Officium obtinuerunt, sed cum sola salarij medietate, donec deficiente ex numerarijs aliquo, qui in ejus locum successerit, sit integrũintegrum accepturus. Ratio dubitandi est obvia: quia numerarijs integrum salarium uti competens labori tribuitur: ergo dimidium non est competens reputandum. Ergo neque labor ex integro adhibendus, cùm nonnisi juxta medietatem habeant proportionem: sic enim & in laborantibus circa ministeria alia
Notanda resolutio.
videmus observari. Nihilominùs oppositum est prorsus sustinendum, quia sic Officium accipiens cum Rege circa exactam illius executionem sine aliqua exceptione paciscitur: sibi autem imputat quod circa salarium voluntarius acceptavit. Neque enim à Rege compulsus id egit, sed ultrò, & petens, & rogans, & instans: merces autem ultroneæ vilescunt. Et licet dicatur quod circa tertiam partem; cùm tamen hic sit circa medietatem: considerandum est in officio non solum salarij habendam esse rationem, sed honorum, & commodorum aliorum, & spei ad futuram integritatem. Pro quo videnda quæ habentur Titulo 8. nu. 31. ubi de famulo se ultrò ad serviendum offerente. Ubi & addi potest, quando ministri tales augentur, minorem esse laborem, cùm in plures dividatur. Nec proptereà numerarijs quidquam est de salario decerpendum; non enim placent Regi minutiores istæ observationes, quæ & esse possunt seminaria scrupulorum. Cùm stet aliàs ministros dictos esse pauciores, unicumque aliquando, unde labor necessariò geminandus, cui laboris auctario non est majus salarium designatum. In quo quidem melior est Præben|dariorum conditio, quibus absentium distributiones accrescunt, ex eo scilicet quòd bona Ecclesiastica sint sacris eorum muneribus deputata. In quibus videre licet simile aliquid præsenti casui: sunt enim Dignitates, Canonici, Portionarij, & Semiportionarij, quibus valde inæqualia stipendia respondent, cùm tamen labor sit æqualis quantùm ad assistentiam in sacris attinet: idque sine injustitia aliqua, sic enim omnes servire volunt, quod & cùm obtinent, magnum sibi præstitum beneficium arbitrantur. Neque satisfacient in conscientiæ foro, si eo quòd minus accipiant, labori parcant, unde ad restitutionem urgebit obligatio: sicut & Rationarios.
991
*2. Circa obligationem dictam pro
gradu culpæ, de quo etiam dictum Tit. 4. n. 77. juxta quam est restitutionis obligatio computanda. Et juxta dicta utrobique ex lata culpa resultare illam communis Scriptorum sententia est. Sed inquiri ulteriùs potest id, quod pro alijs etiam materijs potest deservire. An scilicet restitutio sit integrè facienda, ut proculdubio esset, si res furto sublata fuisset, aut aliter apud iniquum detentorem. Pro quo est notanda doctrina, quam cum alijs proponit P. Philippus à SS. Trinitate Tomo 3. Disput. 5. de Iu
P. Philippus à SS Trinitate.
stitia & Iure Dub. 7. Vers. Probatur quarta pars, ubi ait obligationem restitutionis ex damno dato exurgere ex hoc quòd tale damnum infertur voluntariè: propter quod asseritur communiter quòd si damnum non sit voluntarium, non est obligatio restitutionis: unde ceteris paribus quo damnum est magis voluntarium ex parte ipsius, eo major est obligatio restitutionis: & quo minùs est voluntarium, eo minor est obligatio. Sed quando quis infert damnum alteri voluntariè quidem, at tantùm indirectè & interpretativè, damnum non est ita voluntarium ex parte etiam sui, ac quando quis illud infert voluntariè formaliter & directè, ut ex se patet; non enim sic prævidetur, nec planè eligitur voluntarium indirectum & interpretativum, ac planè prævidetur & eligitur voluntarium directum & formale: ergo qui infert damnum alteri, voluntariè quidem, sed tantùm indirectè & interpretativè, non habet tantam obligationem restitutionis, nec tenetur ad tantam restitutionem, ac ille qui infert damnum formaliter & directè: unde cùm ille teneatur ad integram restitutionem, iste tantùm tenebitur ad aliqualem, sive ad aliquam compensationem ad arbitrium viri prudentis. Et sic non est attendendum tantùm in ordine ad restitutionem quale sit damnum, sed etiam qualiter fuerit prævisum, & in seipso volitum. Sic doctus Pater. Iuxta quæ in his, de quibus loquimur, restitutionis videtur quantitas regulanda: quandoquidem revera damnum Regiæ Gazæ non intendunt directè, sed minùs providi, etiamsi aliquando ex aliqua damnabili confidentia ex privato affectu orta veniant damni caussa reputandi. In quo quidem non multùm illis concedimus; illud enim quod pro integritate damni desit, adeò est exiguæ considerationis respectu ingentis jacturæ, ut neque sic satisfacturi credantur, etiamsi eorum magnæ fuerint facultates.
992
*P. Bonæ-Spei Tomo. 5. Disput. 17. nu.
49. de culpa officio commissa loquens asserit, si sit levis, non esse obligationem restituendi prout ex culpa gravi, sed proportionaliter ad culpam commissam, pro quo citat P. Rebellium referens se ad dicta nu. 36. ubi quidem, ejus resolutio est admodum singularis. Cùm enim sententiam P. Lessij; & P. Sancij, juxta quam ex veniali culpa non resultat obligatio restituendi, & retulisset, & improbasset, ita subdit: Quia inquam, ita Sanchez, Leßius, & multi alij (qui id in praxi tutum putant) ita sentiunt; rationi omnino consonum puto talem non teneri sub mortali, aut deviatione gravi &c. integrum damnum resarcire: prout ille qui illud per mortale peccatum, aut deviationem gravem intulisset, sed sub veniali, ex parte injustæ acceptionis, & sub mortali ex parte rei acceptæ, cùm gravis sit: unde sic ex parte utriusque conjunctim sub mortali, integrum damnum resarcire tenetur. Sic ille: qui
Impugnatur multipliciter.
dum aliquid speciale conatur dicere, nihil revera dicit in ordine ad præsentem quæstionem de obligatione restitutionis, quandoquidem sive uno, sive alio modo contingat damnum, eadem resultat obligatio. Neque dubium esse poterat si in uno damnificandi modo peccatum mortale interveniat, & veniale tantùm in alio, majus esse in uno, quàm in alio motivum. PręterquàmPræterquàm quòd hîc agimus de obligatione restitutionis ratione iniquæ acceptionis, & non rei acceptæ, juxta communem Theologorum distinctionem, unde ille præsertim attenditur: quòd si ratione illius non est obligatio sub mortali, sed tantùm sub veniali, absolutè talis eritni velimus omnia confundere. Urgeo, Ratione iniquæ acceptionis est tantùm obligatio sub veniali restituendi. Quidnam? Illud certè quod acceptum est. Atqui illud est materia gravis; ergo non est obligatio restituendi illam nisi sub veniali, neque separabiles sunt illi respectus. Loquimur autem de acceptione, lato modo, quatenus is, qui damnum intulit, etiamsi reipsa nihil acceperit, videtur quodammodo aliquid detrahere domino rei, & quasi de proprio disponere, dum ejus culpa deperditur; quod accedit in alienorum bonorum administratore.
993
*Unde diversa est in illo ratio, ac in
Notanda doctrina.
iniquo utcumque acceptore. Si enim quis per actionem venialiter culpabilem rem alienam substraxerit notabilis æstimationis, quæ scilicet sufficiat ad culpam mortalem, tenetur proculdubio, si extet apud se, illam restituere, siquidem ad id teneretur, etiamsi in ablatione nulla culpa intervenisset. Si enim prius illud ita decurreret, fieret ex eo quòd homines abstraherentur ab immiscendo se rebus alienis cum præjudicio humanæ societatis, si ex veniali negligentia aut inconsideratione, quæ facilè obrepit, sic oriretur adeò gravis, & difficulter tolerabilis obligatio. Et quod ad obligationem sub veniali idem ostenditur ex eo quòd mirum videretur obligari aliquem sub veniali ad restitutionem gravissimæ materiæ v., verbi g.gratia, centum mille aureorum, à quo proinde aliàs non | posset absolvi. Nec facile inveniretur quid præ
staret: ac proinde modicum hæc obligatio emolumentum afferret, ut arguunt docti Scriptores apud P. Herincx Tomo 3. Disput. 5. de Restitutione n. 28. & 34. Ex quibus & argui potest contra P. Bonæ-Spei circa peccatum illud veniale quod agnoscit: licet ipse Pater censeat, quod libenter concedi potest, ad securitatem conscientiæ aliquam moderatam transactionem futuram convenientem, ut damnum passo aliquo usque fieret satis. Sed quidem stante opinione adeò probabili, absoluta securitas est, quod ipse non negabit, ut videri potest Tomo 2. Tract. 2. Disput. 4. nu. 23. ubi specialiter de restitutione communem sententiam amplexus, etiam circa minùs probabilem, de quo alibi non semel. Iuxta quæ ij, de quibus agimus, non obstante culpa dicta integrum poterunt levare salarium, quia Rex non videtur alio modo velle contrahere, cùm sit certum id, quod nuper dicebatur, venialem culpam facilè obrepere. Cum quo tamen stare potest vt in exteriori foro ad restitutionem compellantur, quia constare defectus poterit, & non gradus culpæ in foro animæ, in quo judex Deus. Quia vero eorum in syndicatu judices circa hæc oportet plenè esse instructos, dum malitiam in modo agendi, quæ non difficilè constare solet, deprehenderint, possunt & debent rigorem sententiæ temperare; quod à Regio Indiarum Concilio fieri frequenter videmus circa ea, quæ finali ad ipsum terminanda judicio deferuntur. Pro quo & faciunt quæ habentur nu. 10. circa pœnalis legis benignam interpretationem.
994
*Et citatus quidem P. Bonæ-Spei pro
sententia sua, ut vidimus citat P. Rebellium, sic enim ibi: nu. 49. Adde tamen 1. ex culpa levi non esse obligationem restituendi prout ex culpa gravi, sed proportionaliter ad culpam commissam, ut rectè notat Rebellius, juxta præmissa à nobis Dubitat. 4. Resol. 2. nu. 36. Sic ille. Atqui P. Rebellij sententia valde diversa est eo loco, quem ipse non designat, scilicet 1. parte lib. 1. quæst. 10. nu. 17. Sic enim ibi: Theologica culpa, si tantùm venialis sit, secluso contractu, non obligat in conscientia ad restitutionem integram damni illati, quamvis, si damnum fuisset notabile, posset obligare sub mortali ad restituendam aliquam notabilem partem ejusdem damni. Iuxta proportionem igitur culpæ Theologicæ, quoad gravitatem spectatæ arbitranda erit quantitas restitutionis faciendæ: tam levisque poterit esse culpa, ut nec centesima fortè pars totius damni restituenda sit: sicut juxta latitudinem venialis tam gravis esse poterit, ut ad decimam partem damni obliget, præsertim si maximum non sit: immò quando constaret esse culpam Theologicam, & æquè dubitaretur essetne lethalis, an venialis, ad dimidium totius posset obligare: quamvis si æquale dubium esset an intervenerit culpa, necne, interpretandum foret in meliorem partem, cùm in eo casu melior conditio poßidentis esse debeat. Hæc ille, addens deinde alia contra Petrum Navarrum partem contrariam propugnantem. Ex quibus apparet quàm sit diversa illius sententia ab ea, quam P. Bonæ-Spei vidimus sustinere & quidem P. Rebellius rem satis difficilem ad satisfaciendum obligationi restitutionis proponit: quòd scilicet latitudo illa, quæ esse potest in peccatis venialibus secundùm majorem & minorem, ac minimam gravitatem perspecta habeatur, ut vel centesima, vel decima sit pars restituenda. Quomodò enim hoc etiam per prudentes conjecturas discerni queat? Deinde quod de dubio circa mortale aut veniale asserit, restituendum scilicet dimidium, ex eo refelli potest quod de dubio circa veniale dicitur, ex eo scilicet quòd melior sit conditio possidentis. Ubi non potest possessio ad rem aliquam, quæ possideatur, referri, cùm tantùm de damno agatur per peccatum illato: unde aliter accipienda, & quomodocumque accipiatur, cum communi apud Iurisperitos & Theologos regula est componendum, quòd scilicet in pœnis benigna interpretatio est facienda, de qua in præsenti Titulo nu. 10. & alia circa reum, cui potiùs favendum, quàm actori, & generalis doctrina, quòd peccatum non præsumitur, nisi probetur; circa gravitatem etiam locum habere debet. Si dicas in casu præsenti eum, qui damnum intulit, à nemine judicari, nisi à seipso, qui de gravitate peccati dubitat, unde nulla ibi intervenit injuria. Id non obstat: nam licet ipse solus dubitet, non majorem sibi ipsi pœnam debet imponere, quàm ab alio imponeretur, juxta termi
Notandum documentum.
nos justitiæ loquendo: nam in foro Pœnitentiali alia est ratio; major enim satisfactio imponenda est pro peccato, quod an fuerit mortale dubitatur, quàm pro veniali in eodem genere. Et ratio discriminis est, quia in Tribunali dicto purum conscientiæ negotium agitur juxta qualitatem peccati, cujus Iudex Deus, & ejus nomine Sacerdos. In alijs autem, quæ ad humanos contractus attinent, ipsi homines sibi leges statuunt, & cùm de bonis agatur externis, possunt ut voluerint arbitrari, sibi ipsis condonantes, ut non sint adeò graviter urgentes pœnæ: qui enim modò est actor, potest subinde esse reus, unde ad paria judicantur, qui & damnum pati, & pariter possunt inferre, ut benignè cum omnibus agatur. Et quod ad peccata in officio commissa spectat, de quibus præsertim agimus, id etiam locum habet, quia & qui sub cura aliorum est, potest alterius curam habere, præter rationes adductas n. præced. Vide etiam nu. seq.
§. II.

§. II.

Circa Regios Officiales. Ad Cap. 2. & quatuor sequent.
995
*IN priori de muneribus agitur, & stan
dum dictis. Videtur autem non esse damnabile si officiali benevolè se gerenti erga aliquem, in occasionibus obtinendi solutionem, quando de ipsa non agitur, licet sit deinceps forsitan, immò & certò agendum, aliquid conferatur: tunc enim non ut officiali, sed ut amico conferri videtur. Id quod in Religiosis potest minùs periculosè contingere, qui in his regionibus multùm solent à præfatis ministris dependere. Posse autem judici ut amico con|ferri munera communis resolutio est, de quo & Nos suo loco, & pro quo etiam P. Pereyra in Promptuario & Summa morali Tomo 1. nu. 1448. quem post superiùs scripta §. præcedenti vidi, &
n. 563. affirmat cum P. Turriano constare inter omnes Theologos ex peccato quocumque etiam veniali deliberato insurgere obligationem restituendi. Ubi quidem si de materia gravi sit, id stare nequit quod videtur supponi: qui enim graviter damnificare intendit, mortaliter peccat, ut est innegabile. Solùm ergo id stare potest quando materia est levis, tunc enim obligatio est restituendi etiam sub veniali. Subdit quando veniale ex indeliberatione contingit, stare etiam obligationem, ex eo probans, quod æquitati naturali repugnat, ut quis mea culpa patiatur damnum, quin ego tenear illud compensare. Et observandum ait cum Maldero & Molina peccantem venialiter ex imperfecta deliberatione non teneri ad totam summam, si illa maxima sit, sed ad partem pro ratione culpæ commissæ. Secundò, omnem illam obligationem ortam ex veniali tenere solùm sub veniali. Quia effectus nequit esse major sua caussa. Tertio eum, qui per deliberationem semiplenam damnum intulit famæ alterius, teneri sub mortali non ex justitia, sed ex charitate restituere, si possit absque magno onere, unde rejicitur Vasquez C. 2. de restitut. §. 2. nu. 20. & 24. asserens damnificantem graviter etiam per culpam levem ex semiplena deliberatione teneri ad totam Summam sub mortali. Addit & cum P. Rebellio num. 564. eum qui damnificavit graviter, & dubitantem an mortaliter peccaverit post factam diligentiam circa deliberationem, non teneri sub mortali restituere, quia juxta commune axioma, in dubio nemo præsumitur malus. Ubi quidem ratio ab ipso reddita non pro P. Rebellio, sed pro Nobis militat, ut vidimus nu. præced. siquidem ille in dubio an culpa fuerit mortalis an venialis, ad dimidium asserit obligare, unde juxta ipsum non sufficit dubium circa mortalem. Errat ergo circa hoc citatio, sicut & circa locum, positus est enim Liber 2. pro 1. & nu. 16. pro 17. Iuxta id autem quod asseritur, de obligatione tantùm sub veniali, si quis illud confiteatur, nec sit paratus restituere, poterit quidem absolvi juxta opinionem negantem absolutè obligationem, quam probabilem præfatus Scriptor affirmat, non verò juxta aliam, quia juxta certam Juris regulam non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, quod pariter currit in veniali. Et ratio est, quia absolvi nequit etiam à veniali, qui in voluntate circa illud perseverat. Si autem post illud commissum doluit cum voluntate restituendi, quam tamen posteà retractavit, absolvi poterit, quod circa mortale nequit stare, quia tunc perseverat voluntas non restituendi, quæ mortalis est, & jta est indispositus ad absolutionem, cùm nequeat unum mortale sine alijs dimitti, quibus pœnitentis conscientia prægravatur.
996
*Circa Caput 3. occurrit quod de emptione eorum, quæ subhastatione venduntur, ibi est statutum, de quo & n. 983. Addi tamen potest, si in emptione per interpositos amicos nihil sit de pretio detractum, sed res ita empta ab illis, sicut à quolibet alio emenda foret, in eo nullum esse grave peccatum, nisi forte ratione scandali, cùm res apud Officialem tandem videatur. Verùm id genus scandali revera tale non est, cùm ex facto tali nullus ad similiter faciendum cum gravi peccato moveatur. Nisi fortè Officialis alius, qui non debet temerè existimare in eo grave delictũdelictum extitisse: quòd si & ipse veritate cognita tale aliquid velit facere, non plusquàm ille peccaverit. Ex eo autem quod aliqui factum condemnabunt, aut saltem injustitiam in eo fuisse commissam suspicabuntur, non est gravis in eo malitia, utpotè caussa talium, asserenda. Nam sic cogitantes credent se in eo non peccare, illo fundamento ducti: vel si peccare se putent, ideò erit, quia insufficienti fundamento se ductos putabunt, unde peccatum erit ex malitia, pro quo vitando non est generaliter obligatio, & in casu præsenti rarò continget graviter delinqui ex hujusmodi suspicionibus. Et quia circa pretium debere illud esse intra latitudinem justi à Nobis dictum. Vidi autem posteà contrarium ita praxi firmatum, idque à viris conscientiæ timoratæ, ut non possim non eorum sententiam valde reputare probabilem, qui praxi hujusmodi suffragantur.
997
*Ex quibus P. Tamburinus Lib. 8. in
Quid de pretio in illa
Decalogum Cap. 7. nu. 13. cum multis, quos citat, affirmat tanti posse rem vendi, quātùmquantùm sine fraude possit extorqueri, etiam infra, vel supra
P. Tamburinus.
dimidium, quo res extra subhastationem valeret. Dom. Caramuel in Theologia morali lib. 2. n. 847. quem citat P. Tamburinus licet loco numeri prætermisso, sed non probans illius assertum nu. 24. quatenus asserere ait, quòd si quis roget amicos ne supra certam summam offerant, ut ipse emere possit pretio minore infimo, justè id fieri posse. Quod tamen ille nul
D. Caramuel defensus.
lo modo affirmat tantùm dicens, quòd si in foro externo infimum pretium fuerit quatuor aureorum, & quis emat tribus, id stare posse, quia illud est justum pretium ob paucitatem emptorũemptorum, ratione enim dicta possunt pretia variari, neq;neque esse contra justitiam cooperari ut illa remittantur. Ex eo autem decipi dictus Pater potuit quòd apud D. Caramuelem sic habeatur: Respondeo rerum pretia mutari, & non esse contra justitiam cooperari ut rerum pretia remittantur, sed emere eas injusto pretio. Sic ille, in eo sensu acceptus, ut res possint emi injusto pretio. Cùm tamen legitimus sit: tantùm esse contra justitiam emere res injusto pretio: cùm tamen contra illam non sit cooperari ut pretia remittantur, tunc enim remissum pretium est justum ob rationem dictam. Unde impugnatio ab ipso Patre adducta nullius est ponderis dum ait, quòd sic jam tolleretur substantia subhastationis, quæ sola dat licentiam vendendi & emendi quanti potest sincerè, & sine fisco (corrige fuco) & fallacia. In casu enim dicto sincerè, & sine fuco ac fallacia proceditur, & stat assertio ejusdem Patris nuper adducta, qui post alias rationes sic cum Bonacina concludit: Quia justum pretium in eo modo vendendi, ex praxi omnium etiam timoratorum est quanti minoris | emere, vel quanti majoris vendere potes. Sic doctus Pater.
998
*P. Pereyra n. 1209. post adductas sen
Quid P. Pereyra.
tentias circa præsentem quæstionem ita scribit: Existimo tamen probabilius nullos posse huic pretio terminos præfigi, sed id relinquendum esse arbitrio prudentis, qui iudicabit spectatis circumstantijs, præsertim copia & raritate emptorum. Nobis favent Navarra Lib. 3. Cap. 2. nu. 35. & Azor Parte 3. lib. 8. Cap. 21. sub q. 6. quatenus tenent pretia rerum neque minui, neque augeri ex modo vendendi, nisi prout res sub tali modo habet plures, vel pauciores emptores. Sic ille & cordatè & doctè. Et quidem in subhastatione sola emptorum raritas videtur pretium diminuere posse, quod communiùs ita evenit: cùm tamen contingat etiam plures esse aliquando emptores, unde & pretiũpretium supra infimum, immò & medium augeri, & quandoque supra summum, quod nuper vidimus in prædij cujusdam venditione. Ubi res ipsa clamare videtur: cùm enim sint qui pretium augeant, manifestum est non posse mi
Observatio notanda.
nus offerenti vendi. Quòd si plures vellent, sed pretio minore, nec sit qui plus offerat, quàm unusquispiam oblator primus, tunc revera emptorum parcitas est, & sic non rarò evenit pluribus idem pretium offerentibus, ex quibus qui prior tempore, potior est jure, nisi fortè solutio non sit ita prompta futura: circa quod Judex poterit auctoritatem suam interponere. Pro eo autem quod dicitur de prudentis arbi
Notandum monitum.
trio, ad notandum quando res dicto modo venduntur Judicem aliquem solitum assistere, & is ex illis, qui circa rerum pretia parùm esse instructi solent, qui & facilè plus offerenti rem statuit esse vendendam: cùm tamen id minus consentaneum æquitati videatur. Et ita peritus in arte adhibendus. Quia verò juxta probabilem sententiam videtur procedi, non nimis urgendum. In eo autem gravari conscientia sine probabilitatis refugio potest, si statim ac res venditioni exponuntur, primis licitatoribus exiguo pretio vendantur, cùm verosimiliter expectari possint futuri brevi temporis intervallo. Ubi quidem multùm poterit, quod dictum est arbitrium prudentis adjuvare. Nam & vereri poterit venditor rerum alienarum, ut accidit in spolijs Episcoporum, & bonis defunctorum, ijs non admissis, qui tunc primùm volunt emere, alios non futuros.
999
*Circa Officiales, qui in Portubus ad
jura Regia curanda assistunt, de quibus Cap. 6. addendum id jam ab annis aliquot non per officiales dictos, sed per aliquem ex mercatorum præstari gremio, quia ab ipso suscepta est obligatio certam summam reddendi Regi, ex quo agendi modo & illis & Regi ipsi majora emolumenta comparantur. Ille ergo sic assistens cum competenti salario, cùm mercator etiam sit, non debet plus indulgere sibi quàm alijs, sed eadem regula se metiri, quæ non lesbia, sed recta futura supponitur. Nec talis erit, si ut licere plus erga sua possit ipsi, nimia erga alios indulgentia defungatur: sic enim fieri poterit ut reddenda Regi summa ægrè queat colligi, & nova sint gravamina subeunda. Neque erga mercatores, & alios, ad quos etiam solvendorum Jurium obligatio spectat, ita se gerere debet, ut vellet ipse secum agi, si alius esset administrator: nam mercatores sine scrupulo circa defraudationem Jurium procedunt, quia suum, non aliorum negotium agunt salario ad tuenda Jura penitus obligati, ut obligatur ipse. Quod tamen non tollit quo minùs id facere licitè queat erga sua, quod aliàs posset, licet cum aliqua defraudatione, quæ in alijs futura supponitur, etiamsi erga illos moderata, quæ satis est, diligentia adhibeatur. Pro quo & facit administratorem hujusmodi à gremio mercatorum constitui, qui probè sciunt quomodo res istæ procedant, unde majorem obligationem ei non intendunt imponere, quàm sit modo eorum agendi familiaris, & utili processui consentanea. Quod notandum quidem est, quia casus peculiaris.
§. III.

§. III.

Circa pretiosorum metallorum Quintationem. Ad Cap. 8.
1000
*OBligare illam in conscientia dixi
mus, quod & tenet P. Pereyra nu. 516. Vers. Observo primò. Idem colligitur ex P. Herincx Tomo 1. Disput. 4. de Iust. & Iure nu. 152. ubi ita scribit: De argenti & auri fodinis denique censendum eas quidem spectare ad dominum fundi, uti venæ lapidum & fontium: nisi leges speciales aut consuetudines aliud decernant. Prout venas auri & argenti plerumque Principes per leges sibi reservant, sive ex toto, sive ex parte, ad onera publica. Neque adeò irrationabiliter; non solùm quia venæ hæ sunt maioris momenti, quàm ut debeant instar accessorij sequi fundum: sed etiam, quia videntur, à natura non tam ad usus privatorum, quàm ad bonum publicum concessæ. Sic ille. Juxta quem cùm pars reservata non spectet ad dominum fundi, & quinta reservata sit ad Regem spectat tamquàm ad dominum. In ratione autem convenientiæ, quam reddit, illud Adeò debuisset omitti. Videtur enim significari Principes irrationabiliter sibi venas dictas sive ex toto sive ex parte reservare, licet non adeò. Et rationabilem hujusmodi reservationem esse, rationes ab ipso adductæ convincunt. Pro quo & P. Bonæ-Spei Tomo 5. Tractat. 1. de Iure & Iust.
P. BonæSpei.
Disput. 3. nu. 97. sic ait: & solùm nota. 1. venas istas esse altioris æstimationis, quàm vilißimo fundo, & per hunc domino fundi cedant: secus venæ ferri &c. Juxta quem discursum legitimè infertur, quòd cùm ad Principem spectent, aut ex toto, aut ex parte, juxta legem, pro reservata parte conscientiæ obligationem urgere.
1001
*Juxta eamdem rationem putat cita
tus P. Pereyra venas dictas sub nullius dominium cadere, subdit tamen sic: Observa primò dominum agri habere ius extrahendi metalla, & alios prohibendi ne suũsuum agrum excavent. Nam metalla habent maiorem coniunctionem cum terra, quàm animalia, & tamen dominus agri habet ius venandi, & alios ab agro arcendi. Sic ille. Quod quidem non videtur cum ejus posse assertione componi circa dominium, quod negat domino|si enim ejus non est, quomodo potest extrahere, quidquid de prohibitione aliorum sit? Deinde videtur sibi contradicere, dum dominium negat, & tamen conjunctionem metallorum majorem cum terra, & cum ejus domino consequenter agnoscit. Neque dici potest, licet ejus non sit ante inventionem, esse tamen post illam, sicut alia non habentes dominum sunt primò occupantis. Hoc enim cum ejus nequit doctrina constare, sic enim priùs habet: Dices, venæ saxorum & aquarum spectant ad dominum agri: ergo & venæ metallicæ. Respon. neg. conseq. Disparitas est, quia venæ saxorum & aquarum, cùm sint vilioris naturæ, censentur quid accessorium, & partes agri: non ita venæ auri, argenti, & aliorum metallorum propter magnum pretium, quo agrum ipsum longè excellunt. Hæc ibi. Ex quibus manifestè convincitur non posse adductam ab Auctore reddi rationem, quandoquidem etiam post inventionem nequit ad inventorem pertinere. Quidquid autem de hoc sit, quod de obligatione quintationis asserit in conscientiæ foro ante omnem judicialem sententiam, bene ex eo deducitur, quòd venæ prædictæ ad dominium nullius privati pertineant, sic enim dum apud Principem residet, quidquid obligationis cum traditione imponitur, manifestum est ad conscientiam pertinere, sicut ea, quæ ex contractu quocumque legitimè celebrato resultat: ut si Rex prædium traderet cum onere quintæ partis fructuum, aut aliud simile.
1002
*Quærit deinde idem Scriptor utrùm
tales venæ repertæ in fundo Majoratus, vel dotali, spectent ad possessorem Majoratus & dotis. Et respondet cum P. Molina Tract. 2. Disp. 54. nu. 5. si venæ illæ renascantur, pertinere ad possessorem Majoratus, & ad maritum, quia uterque habet jus percipiendi fructus ex talibus prædijs. Si autem venæ non renascantur, ad possessorem Majoratus, & non ad maritum spectare. Disparitas est, quia possessor Majoratus, cùm sit dominus, capere potest quodcumque emolumentum ex Majoratu, dummodò illum deteriorem successoribus non relinquat: maritus verò non est dominus bonorum dotalium, sed administrator tantùm, atque adeò solos fructus capere potest. Verùmtamen cùm Auctor contra P. Molinam asserat ad dominum agri, in quo sunt venæ, non spectare dominium illarum, inconsequenter locum præbet quæstioni, & cum P. Molina respondet; quandoquidem neque possessor Majoratus, neque maritus habere possunt venarum dominium, quod ad nullum privatum potest pertinere; propter magnum pretium, quo agrum ipsum longè excedunt, ut ille loquitur. Si autem resolutio ex suppositione procedat, quòd venæ præfatæ sint à Rege inventoribus adjudicatæ cum obligatione quintæ partis: ut affirmat procedere in Lusitania, id quidem debuit explicari; cùm tamen resolutio absolutè procedere videatur, sicut in toto illo discursu procedit. Unde non de inventoribus loquitur, sed de dominis: illis enim, & non istis facultas dicta conceditur, inquirendi scilicet etiam in agris alienis, ut apud eumdem habetur, de quo & Moure Parte 1. Cap. 14. §. 5. nu. 3. de quo & Nos n. 44. Capitis, in quo sumus, P. Rebellio adducto, & ratione reddita cur eadem dispositio debeat in tota Hispaniæ Corona locum habere, cui non obstat, quæ supervenit insperata divisio, circa quam non est utilis operæ pretium distineri. Addendum ergo consequenter ad Lusitaniæ leges in quæstione præfata venas prædictas futuras possessoris Majoratus, si ipse inveniat, & mariti si ipse inventor: neque ad Majoratus successores debere transire, cùm non sint Majoratui adnexæ, sed industriæ inventoris, uti de similibus pronuntiandum.
§. IV.

§. IV.

Circa argentum vivum. Ad Cap. 11.
1003
*DIctum & de illo aliàs, modò autem
circa illud occurrit. Primò non videri quomodò salva cōscientiaconscientia possint Gubernatores debita minerarijs tempore aliorũaliorum GubernatorũGubernatorum cōtractacontracta non solvere, ex collato hujusmodi metallo secũdùmsecundùm firmas & ratas pactiones. Id enim usu venit, ut Gubernator, si debita suæ gubernationis tempore contracta persolvat, magnum facinus egisse videatur. Quòd si præstitissent omnes, nullo pacto debitorum ingens cumulus excrevisset. Pro quo quidem non video quod possit momenti alicujus fundamentum afferri. Exemplaria siquidem in hoc genere vitanda quidem sunt, non uti regulæ Christianæ gubernationis inducenda, ut est Christiano, immò & naturali jure compertum. Ubi mirabile quidem fuerit, si tales ingentem metalli copiam in qua commercium exercere possint, aliò transportandam curent, immenso lucro sibi futurum: & ad solvenda debita ijs, qui inter graves versantur angustias, nullam valeant industriam invenire. Ex eo autem hic modus agendi invaluit, quod solutione hujusmodi debitorum minor redditur argenti cumulus Regi statis temporibus transmittendus, pro cujus augmento Gubernatorum solicitudo suspirat; illi enim meliores suo in munere censendi videntur, qui plus mittunt, mittendi ratione penitus ignorata. Sed cùm Reges nostri utpotè per excellentiam Catholici, & justissimi, & pijssimi sint, alienum penitus ab eorum genio est ullum sibi præstari obsequium cum injusto gravamine vasallorum: eorum præsertim qui in majus illius, & regni commodum collaborant, uti minerarij dicti, in colle illo celeberrimo Huancavelicensi, quem Excellentissimus Dom. D. Petrus de Toledo y Leyva in præclaro scripto Matriti edito postquàm Peruviana fuerat gubernatione perfunctus, pretiosissimam Orbis hujus Margaritam compellavit. Uni enim illi omnes debentur thesauri, qui depauperata Hispania mundum potuerunt reddere locupletem. Pro quo & luculentius testimonium extat Philippi II. Regis nostri in schedula anni 1588. ad Marchionem Canneti Proregem Peruvianum, Reddite ergo Christiani Princi
Matth. 22. v. 21.
pes quæ sunt Cæsaris, Cæsari; & quæ sunt Dei, Deo. Nam quæ justè debentur hominibus, & Deo debentur, suo præcepto conscientias | arctissimè constringenti. Circa quod quidem non est opus congessisse Doctores, in re scilicet penitus explorata, ubi omnes illi, & cum illis, ac sine illis ratio naturalis clamat debitorum non posse differri solutionem, & dilatorem ad damnorum compensationem teneri, quæ ex dilatione provenerint. Vide Escalonam in Gazoph. pag. 52.
1004
*Est etiam circa metallum dictum
Circa excessivum pretium.
satis intolerandum absurdum, de quo in NovaHispania, ubi quintalis pretium ad trecentos octoregales ascendere testes fidelissimi contestantur. In quo quidem Regiorum officialium conscientiæ gravissimè possunt onerari, cùm exonerationis spes valde difficilis videatur. Et quidem juxta Regiam taxam id stare nequit: unde ergo adeò insolens incrementum? Dicetur ex metalli indigentia procedere, quod parva illius sit copia, & juxta receptissimam Doctorum mentem, illa est sufficiens ratio pretium adaugendi. Sed contra est: quia quando tale quid accidit, ad vendentem spectat pretij qualecumque augmentum, vel si administratoris in eo versetur industria, non ad illum, sed ad eum, cujus administrantur bona: administratori sui laboris præmio destinato. Tunc sic: Qui vendit est Rex, vel si ejus officiales, nihil ex eo habetur unde stare venditio talis possit. Rex enim moderato pretio fieri vult & imperat venditionem: ergo excessus ad eum non spectat, nec in ejus commodum derivatur. Officiales autem ad industriam in modo distributionis tenentur adhibendam: ideò enim à Rege competens ipsis salarium exhibetur. Si quid ergo ulterius extorquent, extortio planè est cum manifesta restitutionis obligatione. Neque credibile est velle Regem tali annuere venditioni, ex qua majora ejus Regium patrimonium patitur detrimenta: sic enim multi ex minerarijs à venditione abhorrent, & emptionem detrectant, modisq́ue alijs minùs utilibus pro argenti depuratione laborant, unde & quintorum minor portio, & exilis processus commerciorum. Quòd si contingat metallum dictum non ex Regia ordinatione, sed aliunde haberi, pro quo quidem gravissimæ sunt pœnæ constitutæ: illudq́ue Officiales emant ut cariùs vendant, in quo jam non se ut Officiales gerunt: in eo conscientiæ etiam notabile gravamen incurritur: tum ob pretij excessum: tum etiam quia infideles Regi: ad eorum namque curam spectat hujusmodi extralegalibus venditionibus occurrere armata manu, & quod sic venditioni exponitur Regio fisco adjudicare: quo emolumento violata justitia privatur, unde & restitutionis obligatio supercrescit, quomodocumque illa à Doctoribus explicetur. Et quamvis dici fortè queat apprehensionem talẽtalem ad Officiales non spectare, sed ad judices, qui & exequi pœnas possunt: nihilominùs dum Officiales huic se commercio immiscent, contra officij obligationem agunt, ratione cujus debent talibus excessibus obviare, & dum illis incumbunt, Regij fisci cooperantur detrimentis, unde onus præfatum nequeunt evitare. Quæ doctrina juxta id, quod accidere potest, procedit: unde si circa factum sit quidquam, ex quo variari judicium queat, habet Provincia illa viros apprimè doctos ex nostra Societate, ut sua etiam sit laus alijs, qui possint quod hîc non valemus, dilucidiùs explicare.
1005
*Et circa Huancavelicensem fodi
nam nova est his diebus controversia suscitata: Vir enim nobilis illius, quia eam invenit, nepos, suam esse contendens, eam Regi donare intendit, quibusdam & honoris & utilitatis compendijs non levibus postulatis. Cui tamen se alter opponit, jus erga eamdem sibi etiāetiam esse contendens, & pro eo legale proferens instrumentũinstrumentum. Circa quod quidem dum apud Regium Prætorium agitur, non est cur ego præjudicium inferam non rogatus. Et verò P. Stephanus de
Avila circa contractum quemdam cum detectore celebratum à quodam qui solvendo non fuit, & alium ab isto rogatus respondit; sed professus majorem se circa negotium illud notitiam ad exactam decisionem exoptasse. Juxta illam autem, supra quam resolutio cecidit, id habetur prorsus certũcertum detectorem fodinæ, quæ Detectoria dicebatur, Nobilem inquam præfatum, eam uti propriam vendidisse ter centum quinquaginta mille octoregalibus, quos cùm is, qui emit, integrè solvere non valuisset, ipsi est reddita judicis auctoritate. Et ab eo, qui emerat peculiaris pro recuperatione modus inventus, & de contractu actum, qui dicto P. Stephano non placuit, quia usurarius videbatur. Non constat autem ex ipsius Scripto an fuerit ille executioni mandatus, & ex alio colligitur sic actum circa annum 1588. quando Mina dicta ad Regium patrimonium pertinuisse supponitur, quandoquidem contractu conductionis à præfato Patre possideri insinuatum: sic enim ille: Esta relacion es conforme al arrendamiento del año de 88. Id quod etiam constat ex Regia Schedula, de qua nu. 1003.
Regia schedula.
sic enim ibi: Y aunque aya otras personas, que quieran hazer baxas en los dichos precios, no los admitireis, si vieredes que los dichos Mineros se acomodan à lo que fuere justo, pues como està dicho, mi voluntad es que sean preferidos à otros qualesquiera, y el bien del negocio no està tanto en que sea el precio poco mas, ò menos, como en que se saque mucha cantidad, y que para poderlo hazer, anden descansados y sobrellevados. Sic pijssimus, & prudentissimus Philippus, cujus verba ob finalem clausulam præsertim adducta, quibus apertè significat quàm suæ fuerit voluntati conforme, ut Minerarij prædicti sine gravaminibus eorũeorum satis arduo labori adjectis suo in ministerio adeò utili, immò & necessario progrediantur. Ut stat quod circa hoc dictum citato nu. 1003. Nullum gravamen majus, nullum premens magis quàm pecuniæ indigentia, quæ futura pro Indorum laboris compensatione promptissima; quod stare nequit, dum circa debita, de quibus dictum, adeò dormitatur. Neque enim credendum est aliam esse mentem Clarissimi Principis successorum, quos constat ejus pietatem verè Regiam, verè Catholicam exæquasse.
1006
*Circa id autem quod de donatione
Circa donationem Regi factam.
dicitur Regi facienda, jam pridem juxta id, | quod in præfato Scripto habet P. Stephanus, pręivitpræivit exemplum. Circa quod ipse ita censuit, ut esset sanè invalida in adductis ab ipso cirumstantijscircumstantijs, eo quod involuntaria videretur, ob ingens rei donandæ pretium: numquam enim talis libera & spontanea præsumitur, juxta D. Antoninum 2. p. tit. 1. Cap. 7. & Navarrum in Summa Latina Cap. 17. nu. 209. Sed quidem dum cum Rege agitur, respectu cujus vexatio nulla, & in re præsertim, quam Rex poterat sibi antecedenter vendicare; difficilè poterit nullitas contractus ostendi. Cùm aliàs sit rei, in cujus possessione non statur. Et licet revera ita contingat, ut ad hujusmodi donationem ex necessitate aliqua deveniatur, quæ si non adstaret, neutiqam de donatione ullatenus ageretur. Quando tamen, ut dixi, cum Rege agitur, omnis est adhibenda sinceritas, unde ita paciscendum, ut donans omni velit Regem obligatione restitutionis immunem. Immò Rex ipse ita se gerere potest, quidquid de intentione donantis sit. Si enim sincerè agit, benè quidem, si autem non ita, in pœnam perfidi agendi cum ipso modi, potest quod est donatum licitè retinere. Cùm aliàs obsequia ista remunerari abundè soleant, ad quid solent in ipsis donātiumdonantium respectus intendi. Nemo enim unquam car
Ephes. 5. v. 29,
nem suam odio habuit. Ephes. 5. v. 29. & de bonis fortunæ dici solet in carnem & sanguinem converti, unde odio ampliùs janua cordis obseratur. Nec de his plura, de quibus & dictum aliàs, & infrà Tit. 9. Cap. 5.
§. V.

§. V.

Circa præscriptionem. Ad dicta Capite 14. §. 4.
1007
*PRo sufficientia ignorantiæ non so
lùm facti, sed etiam juris dictum ibi, cum qua stat bona fides ad præscriptionem Iure Canonico requisita. Contra quod insurgit P. Bonæ-Spei Tomo 5. Tract. 1. de Iure & Iustit. Disput. 3. nu. 108. & seqq. Ubi distinguit inter bonam fidem Theologicam & civilem, asseritq́ue ignorantiam juris non posse impedire bonam fidem Theologicam, benè tamen civilem, quæ non minùs requiritur quàm Theologica, ut clarè colligitur ex l. 24. ff. de usucap. quæ ita statuit: Vbi lex usucapionem inhibet, bona fides (videlicet Theologica, ut exponit Auctor) usucapiendi nihil prodest. & l. sed etsi §. Si ante ff. de heredit. petit. quæ ita: Post litis contestationem omnes malæ fidei (videlicet civilis, ut idem) possessores sunt: Et ratio est, quia præscriptionis privilegium Iure Civili approbante Canonico, introductum est. Sic cùm pro
Ejus fundamenta diluuntur.
bet, nihil sanè evincit, quia distinctio prædicta sinesufficienti fundamento asseritur, cùm nulla alia bona fides sit, nisi quæ ad conscientiam spectat, & ab ipso vocatur Theologica, juxta quam Jus Canonicum de illa loquitur, & decernit. Unde Innocentius Tertius Cap. ultimo de Præscription. juxta Concilij Lateranensis decretum, ita statuit: QuoniāQuoniam omne, quod non est ex fide,
Cap. Quoniam de Præscript.
peccatum est, Synodali judicio diffinimus, ut nulla valeat absque bona fide præscriptio tam Canonica, quàm Civilis. Sic Pontifex & Concilium juxta D. Pauli profundum effatum: Omne, quod non est ex fidè, peccatum est. Rom. 14. v, 23. Id est ex conscientia, ut habetur etiam de Pœnit. dist. 3. ad fin. §. Illud. Nullam ergo bonam fidem civilem agnoscit, quia illa cum peccato stare posset, quod & in Canonica & civili præscriptione depellit. Neque urgent leges adductæ. Quod enim in priori statuitur, ut jacet admittitur, scilicet bonam fidem non prodesse, ubi lex impedit, ut certum est in aliquibus inhibere. Quod autem in altera benignè exponendum est, quia impossibile est ut bona fides, quæ fuerit, in malam transeat, dum pro ista certum non subintrat fundamentum. Unde & contingere potest ut post litis contestationem, si actor in lite succumbat, aut ab ea desistat, bona fides continuetur. Pro quo Covarrubias in Regulam Possessor. Parte 3. nu. 4. Vers. Secunda conclusio. Ubi licet videatur juxta aliorum mentem loqui: Vers. tamen ultimo id absolutè amplectitur, sic enim ibi: Et videtur non esse locum
Covarrubias.
in hac specie Regiæ Constitutioni: siquidem ex litis contestatione non fit interruptio præscriptionis, cùm actor succumbit: quemadmodùm superius in hoc ipso §. probavimus. Sic ibi. Quidquid inferiùs videatur dubitare, neque ad præmissam doctrinam referendum. Pro quo & facit id, quod habet n. 6. ver. Superest in fine, ubi pro eodem jus stare concludit: Nam leges in contrarium pro communi allegatæ, intelligendæ sunt, quoties mala fides manet apud poßidentem vel præscribentem, quæ sunt illius verba. Si autem bona, non quidem talis, sed mala præsumitur ex civili interruptione, ut ipse subdit, ut indicet non obstare illam, quia in præsumptione fundatur. Et juxta hæc videtur posse Juris regulam explicari, ut ignorantia Iuris non relevet, quia non videtur in bona fide, & conscientiæ securitate fundari. Et quidem juxta explicationem dictam satis expeditè in hac materia proceditur, & multarum difficultatum culmi una falcis circumductione secantur.
1008
*P. Pereyra Tomo 1. nu. 531. diversi
modè circa ignorantiam Iuris manifesti sentit: ait enim ignorantiam ejusmodi etiam in foro conscientiæ tollere præscriptionem ordinariam, qualis est trium, decem, & viginti annorum, & probat, quia præscriptio omnem vim habet à Jure humano: illud autem eam non admittit, ut constat ex l. 4. Iuris. ff. de Iuris & facti regul. quod præcipuè intelligitur de præscriptione ordinaria requirente titulum, qui cum tali ignorantia non datur. Asserit deinde probabile esse ignorantiam talem invincibilem impedire pręscriptionempræscriptionem etiam longissimi temporis. Quod P. Molina Disput. 64. ita censuit certum, ut oppositum dixerit improbabile. Quo non obstante statuit probabilius esse per ignorantiam dictam non tolli præscriptionem dicti generis, quia leges de illa loquentes fundantur in præsumptione, ut constat ex l. 20. n. 6. Qui contra Iura mercatur, bonam fidem ha
bere non præsumitur. Ergo si cesset præsumptio, cessabit lex, & dabitur præscriptio. Unde si quæ Jura in contrarium adducuntur, explican|da sunt, vel de præscriptione ordinaria, vel in foro externo. Sic ille philosophatur, & quoad ultimum meritò audiendus: in assertione autem priori, si locutus similiter fuisset, major esset consequentia doctrinæ: ex fundamento enim posterioris potest idem de priori convinci: leges scilicet in præsumptione fundari: neque enim major in quibusdam, quàm in alijs diversitatis occurrit ratio: id quod in prædicta lege, ex qua ille arguit, manifestum apparet: neque enim in adductis verbis pro extraordinaria præscriptione speciale aliquid indicatur.
Generalis probatur.
Et est quidem illa eisdem verbis Regula 82. in 6 ubi Glossa uti communem accipit. Circa quam & Dynus ita scribit: Hujus Iuris est ratio, quia
Dynus.
aut emptor sciebat à Iure prohibitum: & sic fides mala concluditur à parte: aut ignorabat: & tunc mala fides propter Iuris errorem præsumitur. ff. de usura l. si fur. Sic ille. Jam quod de legibus in contrarium adducibilibus dicitur ad eas, quęquæ ut favorabiles adduci possunt, venit pariter applicandum, ut scilicet de foro loquantur externo, si quidquam urgere videantur, & quòd sic procedant, ut ad ordinariam & etiam extraordinariam præscriptionem spectant, cùm pro discrimine indicium nullum extet.
1009
*P. Herincx Tomo 3. Disput. 4. de Iust.
& Iure n. 169. communem sententiam sequitur circa ignorantiam Juris, & probat, quia sic leges disponunt, à quibus translatio dominij nascitur, pro quo specialiter adducit l. Num
l. Nunquam ff. de usup.
quam 31. ff. de usurp. & usucap. ubi sic habetur: Numquam in usucapionibus Iuris error possessori prodest. Quod quidem ait Doctores intelligere de Jure claro, ut circa usuras, & impotentiam alienandi in Religioso & pupillo. Sed quidem lex dicta, sicut & aliæ, explicari de foro externo possunt. Et licet ab illis dominij translatio nascatur, id post sententiam declaratoriam sufficienti ratione salvatur. Id quod in Testamento videre licet, ratione cujus, & beneficio legis solemnitatem præscribentis, dominium ad heredem transfertur: & tamen probabilissima sententia est deficiente solemnitate, si quis de voluntate sit defuncti certus, posse relicta bona apud se extantia retinere. Id quod etiam de confiscatis bonis proponit Auctor n. 177. Quod efficacissima potest ratione convinci. Nam leges civiles præscriptionem admittunt etiam in possessore malæ fidei, quod est, ut vidimus, ab Innocentio Tertio in CōcilioConcilio Lateranensi damnatum. Tales ergo leges in Cæsareo Jure contentæ ad conscientiæ forum minimè pertinebant, cùm essent injustæ, & consequenter aliæ ad præscriptionem spectantes, quia in omnibus publici tantùm status commodum spectabatur, pro quo Covarruvias Parte 3. in citatam Regulam Possessor Vers. 1. Pro & quo in l. ult. ff. Pro suo, ita loquitur Juris
L. ult. ff. Pro suo.
consultus Neratius: Ergo usucapio rerum constituta est, ut aliquis litium finis esset. Sic ibi. Non ergo conscientiæ agebatur negotium, quando & legislatores Ethnici erant, & à Christianis Principibus nihil est adjectum, ratione cujus negotium animæ agi videretur. Pro quo & facit, quod de Regno Siciliæ loquens habet P.
P. Tamburinus.
Tamburinus Lib. 8. in Decalogum Tract. 1. Cap. 14. §. 2. n. 3. sic enim ibi: Iurisperiti Regni nostri, qui paßim varias Decisiones de Præscriptione Typis evulgarunt, solùm loquuntur in foro iudiciali, quod ad ipsos pertinet &c.
1010
*Sed instari potest. Nam legibus
Instantia urgens.
præscriptionis non extantibus, res ad aliquem pertinens ad dominum semper pertineret, in cujuscumque potestate esset, quantolibet temporis lapsu: Atqui stante lege prohibente præscriptionem eodem modo se habet res ac si leges præscriptionis non extarent: ergo res sic ab aliquo possessa ad dominium legitimi domini pertinebit. Major est certa juxta omnium sensum, & rationem manifestam, ideò enim adinventa est præscriptio, ut dominium possidenti cum legitimis conditionibus conferretur, unde & supponitur apud priorem dominum extitisse, quia nequit dici fuisse nullius, sicut accidit in rebus vacantibus, de quibus in præsenti capite, sic enim domino comparenti non esset res necessariò reddenda, si deficerent conditiones ad præscriptionem requisitæ. Minor autem ostenditur: Nam lex prohibens dominijtranslationem illud non transfert: neque est alia ratione cujus id possit haberi. Quænam enim illa? Non videtur equidem ostendi posse, cùm aliàs, juxta dicta leges præscriptionis circa forum conscientiæ non versentur, unde & quoad illam in eodem statu censendæ sunt remanere. Ergo &c. Quæ quidem instantia non parùm videtur urgere: potest tamen responderi, concessa Majori negando Minorem. Et admittendo quidem translationem dominij non fieri virtute legis prohibentis, negando tamen id haberi non posse virtute aliarum. Sunt enim multæ leges, quæ positis legitimis conditionibus dominium transferri statuant, quæ generaliter procedunt; unde cùm aliæ subsecutæ in quibusdam casibus id prohibentes, commodam accipiunt explicationem, ut de foro externo veniant accipiendæ. Licet autem legislatores forum conscientięconscientiæ directè non spe
ctent in dominij translatione; dum tamen absolutè de illo disponunt, consequens est, ut sine cōscientiæconscientiæ reatu res possideri queant, sive Christianus quisque sit, sive talis non fuerit: nam in statu etiam Gentilium suus etiam reatus esse conscientiæ poterat, ut est penitus exploratum, cùm in eo legis naturalis vigeret obligatio, & ita restitutionis, à qua virtute legis alicujus juri naturæ conformis poterat liberari. Leges autem quæ absolutè de dominij translatione in Cæsareo Jure disponunt præter alias sunt: l. 3. ff. de Vsucap. l. Ad quiritur §. Non solùm. ff. de adquir. rer. dom. l. Traditionibus. C. de pactis Authent. Nisi tricennale. C. de bonis matern. Ex quibus Covarruvias suprà Vers. Ceterùm contrariam, probat non solùm dominium utile, sed directum transferri per textus, de quibus ibi, Et hęchæc quidem dicta sint ut probabilitatem, de qua nu. 102. præsentis Capitis adstruamus. Ubi circa Covarruviæ citationem erratum in numero, positus enim est 10. cùm sit 9. & hoc quidquid alibi dixerit.
§. VI.

§. VI.

Circa Regia emolumenta ex Gabellis. Ad Cap. 15. 16. & 17.
1011
*IN priori circa Alcavalam Cardinalis
Circa Alcavalam.
Toleti rigida est censura proposita: qui & circa illius initium minùs videtur exactè locutus, dum illud ad tempus belli Granatensis refert, cùm tamen Alfonsi Undecimi tempore fuerit inchoata, nisi bellum Alguirense libuerit Granatense nuncupare. Pro quo novissimè Dom. Doct. Franciscus Ramos del Manzano Regius supremi Consilij & Cameræ Consiliarius, ac Regis nostri Caroli Secundi dignissimus Magister in Historialibus animadversionibus pro magnorum Regum in pueritia comparatis imperijs, ubi circa præfatum Regem Alfonsum ita scribit: En las mismas Costas
P. Ramos del Manzano.
de Alcalà se acavò de otorgar por todos los Reynos al Rey el impuesto de la alcavala y veintena de las rentas, para la guerra de los Moros. Aviase pedido algunos años antes, en Cortes de Burgos para la empressa de las Algeciras, y deteniendose en concedarleconcederle los de Burgos, les dixo el Rey, que quando no se le concediessen, el por la Santa Fè, y por la salud de sus Reynos, con tres mil Caballeros, que podria juntar y mantener con sus rentas, entre los de su casa, iria à poner su Real à la puerta de la Algecira, y alli estaria bastahasta dar fin à la empressa, como Caballero, y como Rey Christiano, por sus Reynos, y por la Christiandad. Razonamiento ò habla, que oida por los de Burgos y suceßivamente por los Prelados, Ricos hombres, y fidalgos de aquellas Cortes, y de otras de Castilla, otorgaron luego la alcavala, teniendo por merced à Dios, que les ubiesse dado un tan buen Rey.
Sic ille. Ex quo habetur compertum fideles vasallos in contribuenda pecunia esse promptissimos, quando pro illius impositione est etiam comperta caussa, quæ in bonum publicum cedat, & Christianæ fidei defensio & propagatio pertractatur: ac circa illud pij & providi Regis desudat industria. Quod si desit, mirum non est sub impositionum onere congemiscere, & pro benedictionibus maledictiones jaculari. Solet autem in hujusmodi gravaminibus id accidere, quod experientia satis testatum reddidit, & P. Mariana Lib. 15. Historiæ Hispanicæ Cap. 11. de Ferdinando Alfonsi præfati parente loquens
P. Mariana.
sic eleganter & prudenter admonuit: Ferdinandus bello Maurico comparando Vallisoleti conventus regni habet, pecunia conquisita collataque propensa provincialium voluntate æquo animo ferentium damnum pecuniæ; gravitatem vectigaliũvectigalium præ cupiditate impiæ nationis extirpandæ: neque cogitantiũcogitantium honestis sæpè occasionibus jura imminui libertatis: dum malis Reipublicæ temporibus concessa vectigalia, sedata etiam tempestate imperantur, retinenturque. Sic ille, ad Alcavalam respectu habito, cujus initia extitere tunc temporis, & sub filio Alfonso irrevocabiliter prorogata. Sed quidem quod videtur præfatus Scriptor innuere etiam necessitatis tempore debere subditos populos circa contributionem cogitare, ne suam honestis, quæ obtenduntur, caussis, amittunt libertatem, humanam superat providentiam, cùm necessitas lege careat, nec sit fas Principem inarmatum velle, & certis periculis illum, seq́ue pariter obnoxios remanere. Ni
hilominùs quando sic aliquid postulatur, & necessitas urget, non est spes recuperandæ libertatis penitus abjicienda, sed id, quod postulatur quoad quantitatem & tempus cum moderatione concedere, promittente Rege pro certo temporis spatio exactionem futuram, nisi eadem persistat necessitas, neque tale aliquid nisi facto regni conventu, ut leges statuunt, exacturum. Et quidquid de hoc fuerit, illud opportunissimum, si Alcavalæ gravamen levius redderetur, sic enim quod plus esset in bonis eam solventibus, in Regis commodum aliundè redundaret, & sicut Deo debent, ita & Regi vasalli cum lætitia deservirent.
1012
*Cap. 16. de vectigali Almoxarifazgo
Almoxarifazgo unde.
actum, quod nomen nescio quomodo in Hispania retentum, juxta ea, quæ habet P. Mariana citato lib. 15, Cap. 21. sic enim ibi: Iosephus Iu
P. Mariana.
dæus ad rationes regiorum vectigalium compulsus, (cùm fidem non satis probasset, & occasio evertendi hominis quærebatur, neque deesse poterat) ærarij præfectura abijt: cautumque ne deinceps externæ religionis homini demandaretur. Almoxarifi vox Arabica odij mitigandi caussa, Præfecti thesaurarij appellatione mutata, in ea re universæ provinciæ abs rege gratificatum. Sic ille. Sed circa hoc non est cur diutiùs occupemur. Occurrit autem citato in Capite n. 123. in fine defectus syllabæ, propter quem sensus contrarius redditur in re, de qua ibi. Dicimus enim in mari Australi non videri opus esse vectigali dicto ob illius securitatem ab hostilibus incursibus, propter quos constat fuisse constitutum, sic tamen conclusum: Quod ad vectigal pro mercibus ex Hispania
Circa typographicum errorem.
adductis referri potest, adeò accrescens ex ejusdem maris enavigatione, in qua onerarias numquàm pro securitatis commodo naves Regiæ comitantur. Sic ibi: quod tamen ut jacet constat esse à veritate penitus alienum; cùm Regiæ naves in earum ordinario concursu onerarias comitentur. Quid igitur? Itáne manifestæ injurij veritati? Absit. Sed error inde: quod particulæ Numquàm negativa detracta particula, scilicet Non, cùm Nonnumquàm dici debuisset. Tale aliquid & in sacris libris non semel occurrit ob inscitiam librariorum. Sic illud Iob 22. v. 12.
Similis alius Iob 22. v. 12.
ubi ita quidam: An cogitas quòd Deus excelsior cælo sit? Quod quidem contrarium habet sensum legitimo & tenendo addita particula Non, hoc modo: An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit? Quod à Francisco Luca adnotatum. Et juxta priorem lectionem Commentarius D. Gregorij decurrit, egregia quidem doctrina, sed minùs Literæ congruenti. Jam quod circa
securitatem in hoc Australi mari diximus, Deo benè favente, hucusque verissimum comprobatum: Deo inquam benè favente; nam quæ immani maris interstitio adscribi potuit, superiori debet providentiæ potiùs adscribi: transitus siquidem redditus est non ita arduus inimicis, ut antea credebatur. Unde inter suspiciones vivimus repentinorum incursuum, quos | utinam ejus, quem certissimum nostræ felicitatis Auctorem agnoscimus, favor continuatus avertat. Et quidem illis, si quidquam attentaverint, de humanis etiam pręsidijspræsidijs erũterunt majora, quàm suspicari ipsi poterunt & terræ & maris obstacula: & circa hæc expediet vectigal, de quo loquimur, pro quo & constitutum, insumi: his præsertim temporibus, cùm pro sumptibus Classis ex Hispania venturæ Indultum, quod Commercium præstat, de quo aliàs, abundè sufficiat. Negotium ergo conscientiæ videtur agi in caussa præsenti: absurdissimum enim videtur, si Peruvium, divitiarum fons, & exercituum Europæorum animatum robur, indefensum relinquatur.
1013
*Pro Averia dictis Cap. 17. addi po
test quod dudum dicebamus de obligatione insumendi illam in defensionis commodum, quia ea est de caussa, ut ibidem expositum, instituta. Prætereà circa obligationem in foro conscientiæ, quod dictum n. 132. de illam defraudantibus, qui nullo circa hoc conscientiæ remorsu pulsantur, confirmari potest ex eo quod habet P. Pereyra Tomo 1. nu. 1562. ubi quærit an lex obliget in conscientia imponens tributum, sed nihil exprimens de ipsius petitione. Et adducta P. Sancij sententia Lib. 2. Consilior. Cap. 4. Dub. 10. n. 5. asserentis cum multis talem legem tantùm obligare ut nullus ex industria occultet merces, & utatur fraudibus pro defraudatione; non verò ad hoc ut ipse inquirat exactores, eisque sponte offerat tributum. Et aliorum apud eumdem n. 11. qui eamdem doctrinam extendunt ad eum, qui ex industria occultat merces & contractus, ne gabella exigatur, quod probabile ille judicat, sed oppositum probabilius, ita concludit: Mihi videtur
consuetudini standum esse. Sic ille. Cùm ergo ea circa Averiam vigeat consuetudo, quam vidimus, videtur eidem standum. Neque contra hoc facit id, quod tradit citatus Scriptor immediatè ante præfata, ubi sic ait: Illud mihi certum est, tributa justa deberi in conscientia eo modo, quo lex justa obliget, ut solvatur absque alia nova petitione sic solvi debere, ut contingit in decimis Ecclesiasticis, quas Ecclesia præcipit solvi etiam non petitas. Tantum ille. Cùm ergo Rex Averiam etiam non petitam solvendam statuat, & cùm obligationem exprimat in foro conscientiæ, ut constat ex adductis n. 130. pro hac videtur parte stare, neque illud, quod subdidit, suffragari. Sed quidem quod ab ipso traditũtraditum, ad casum est præsentem extendendũextendendum, quandoquidem stante Regis declaratione, circa illius tamẽtamen praxim ea, quam diximus, viget consuetudo. Ubi & dici potest legem dictādictam non esse receptāreceptam quoad hujusmodi obligationem, ut mōstravitmonstravit usus, neq;neque pro eo speciale quidquāquidquam à successoribus adjectũadjectum, idq;idque satis prudenter, quia nullus ex eo colligendus fructus, & oporteat valde cōscientięconscientiæ laqueos evitare. Hinc factum ut cùm à me tale aliquid post navigationis terminum peteretur, prorsus abnuerim, immunitate prætensa, unde non est in petitione processum. Non enim gravamen tale supra rem cadit, sed supra personam, unde afficere nequit exemptam. Neque circa hoc ulla videtur extare lex, & ita à navium Regiarum gubernatoribus apparet inventum, hinc inde compendia conantium cumulare. Contra quos tamen militat adducta ratio soluti pretij transvectionis; neque enim dici potest exactionem hujusmodi ad illud pertinere, quandoqui
Vide in Indice verb. Averia.
dem circa illud nihil est cum gubernatore conventum, unde neque accrescere debet obligatio penitus insperata.
§. VII.

§. VII.

Circa pœnas Commissi. Ad Cap. 18.
1014
*QUod n. 141. dictum de mercibus
De praxi contraria legi.
Sericis ex Sina adductis, jam his temporibus adeò est practicabile redditum, ut non solùm pro Ecclesijs, sed pro quibuscumque alijs, nescio qua de novo introducta indulgentia, liceat illas comparare. Ubi quidem si à Rege illa non descendit, negotium quidem est non levi scrupulo obnoxium, si de Gubernatoribus loquamur: est enim expressa pro eo prohibitio in magnum, ut creditur, Indiarum commodum, unde quæ & debeat generaliter observari, quidquid de interpretatione benigna aliquando sit, de qua dictum Tit. 3. Cap. 3. Erit autem major scrupulo locus, si mercimonium tale ad ipsos Gubernatores spectet, licet aliorum ministerio, minimè occulta agendi ratione. Accedit ex eo jura Regia imminui, quæ ex mercium ex Hispania comportatione ad cumulum magnum assurgunt, & satis absurdum est ut id cooperatione Gubernatorum eveniat, erga quos Regia confidentia eminet, ut quod pretiosius in bonis habet, illis committat, & eorũeorum diligentiam ampla compensatione remuneret, aut remuneratione cōpensetcompenset, pro adventu & reditu ad sumptus necessarios attentus, ut in nullo ipsius providentia deficiat; sicque & defectus in administratione præveniat, ut tales erga se experiatur, qualem ipsi erga seipsos providum & attentum Argum experiuntur.
1015
*Circa id autem quod pro Ecclesiæ
immunitate dictum, ut ex prohibitis mercibus emere liceat, videtur posse non inverosimiliter responderi, Regiam prohibitionem erga Ecclesias non versari; sed erga mercatores, ut scilicet illis non liceat merces præfatas cuicumque vendere, etiamsi pro Ecclesijs dicantur adductæ. Quod quidem non videtur contrarium Ecclesiasticæ immunitati, sicut in alijs potest accidere, quæ vendi prohibentur. Et in casu præsenti potest ratio specialis pro expressione Ecclesiarum occurrere, quia eo prætextu possent mercium dictarum arcæ quamplures introduci, & quidem ratione immunitatis non tenetur quis vendere ijs, qui illa gaudent, si non vendat alijs, quæ ipsius sunt: in eo enim uti suo dominio potest. Quod ergo facere sic potest, etiam poterit obligatus, salva immunitate: quia in eo neque directè, neque indirectè contra illam tenditur: & de directa tendentia ex eo ostenditur, quia incredibile est legem à Catholico Rege latam, & obsequentissimo Ecclesiæ filio, contra ipsam velle aperto Marte militare. Item ex qualitate ipsius | legis, in qua nullum gravamen Ecclesiæ, sed bonum publicum, immò & Ecclesiæ ipsius accuratur. Ecclesiarum namque pretiosior ornatus ex publici commercij locupletiori proventu accrescit, unde & pretiosiora possunt ornamenta, Europæa scilicet, expectari. De indirecta autem probari potest ex doctrina Cardinalis Lugo, cujus est optima explicatio Disput. 34. nu. 136. ubi ait tunc contingere quando lex ex suis verbis non tendit directè ad gravandos Ecclesiasticos: dantur tamen tales circumstantiæ, ex quibus ostendatur id præcipi ad eos gravandos per circuitum v., verbi g.gratia, si laicis prohibeatur ne vendant sine expressa licentia magistratus, ea intentione, ut non detur licentia vendendi Ecclesiasticis, de quo Nos aliàs. In casu autem præsenti nihil est invenire tale ut liquet: prohibitio enim minimè ex tali intentione procedit, sed ex motivis prædictis, neque ullus est circuitus, aut illius umbra. Quòd autem de Ecclesijs inducta mentio, nihil tale arguit: sed cautio quædam est occurrens credibili prætextui, ne scilicet ab Ecclesia damnum veniat, cui sine ipsius immunitatis læsione potest obviari.
1016
*Et præfatus quidem discursus vide
tur non inverosimilis, unde legem prædictam non penitus immunitati contrariam pronuntiavimus, sed scrupulum circa eam movimus ob adductas rationes, non equidem leves, aut contemnendas, unde est cur circa hoc procedi magno cum temperamento debeat. Et quod videtur certum, si res jam emptæ sint, & dominij Ecclesiæ privilegium eminens consecutæ, extrahi violentia illata nequeunt, cùm & ratione dominij, & quia intra Ecclesiam, debeat illis hæc reverentia minimè denegari. Et verò etiamsi extra Ecclesiam apud Sartores inveniantur. Tum quia privilegium dictum stat pro ipsis: nec non quia id non videtur credibile futurum Regiæ consonum voluntati. Et quia verba legis ad illud neutiquam videantur extendi, cùm de adductis pro Ecclesiæ cultu aut ornamentis procedant; & ita non de ijs, quæ jam sunt divino cultui dedicata. Est autem ex præfatis mercibus æstimabilius illud, quod Raso de Canton dicitur, ut nullum ejus generis ex Europa adductum illi valeat exæquari. Et illud quidem Ecclesiæ ornamentis aptissimum, sicut & alijs non sactis usibus. Ubi quidem verosimile non apparet velle Reges nostros in Peruvio illius usum penitus removeri: deberet enim alio ex Hispania transmisso, ut in mercibus alijs usu venit, illius suppleri defectus. Circa hoc ergo benigna est interpretatio Regijs legibus adhibenda.
1017
*Extat & prohibitio alia circa arma
ex Europa transportanda, de qua nu. 142. Cujus esse ratio potuit, ne pro ijs, qui prioribus illis temporibus ad seditiones propensi regiones istas perturbabant, nova essent fomenta furoris, quibus sibi addictos roborarent. Sed experientia docuit necessaria esse illa, offensiva pariter & defensiva, non solùm propter timores nocturnos, sed diurnos etiam, ad Peruvianas divitias anhelantibus externis, & intra propria regni viscera quandoque periculosis motibus excitatis. Et quid ad Chilense regnum attinet dubitari nequit, unde Serenissimæ Reginæ nostræ providentia ad opportunam hujus generis, sicut ad alia omnia, provisionem attenta, copioso dudum apparatu succurrit, qui & circa hoc nostrum desideratus, ne nimia nos securitas in pericula, ut sæpè accidit, irreparanda conducat. Neque enim arma in hoc regno fabrefieri commodè possunt; & magnis quidem expensis, si quæ conficiantur, obveniunt, licet quod attinet ad majora tormenta, nulli cedat, habet enim & plura & pulcherrima, non ferrea, sed ænea, quibus Callaici portus muri resplendent, & quæ possint etiam eò ubi opus fuerit, convehuntur. Circa Paraquarios Indos, quia ab hostibus Brasilicis, nomine Christianis, invasi, ut eos in servitutem redactos in Sacchari cogant officinis rara inhumanitate servire, cùm jam zelo & Apostolica Operariorum nostręnostræ Societatis industria ad oppida essent ex silvarum habitatione traducti, & Christianis moribus usque ad miraculum conformati; experimentis compertum est valida defensione indigere, & ita tractandorum, arcabusiorum peritiam edocti, securitatem sibi post egregia facinora compararunt. Sed ecce spiritus contradictionis insurgit, & zelo nescio quo arma subtrahuntur, & hostium incursibus obnoxij relinquuntur. Ergo redeunt illi magno innocentium damno, ut fuga sibi consulere opus fuerit, & magni Christianæ religionis progressus interrupti. Conclamatum proptereà à Patribus, & apud Excellentissimum Proregem pro remedio peroratum: quod & benignè adhibitum armorum redhibitione, hoc ipso, quo hæc scribo tempore, currente anno 1677. & quis ille fuerit, superiùs dictum, nec gravabor repetere, præclara memoria dignum Dom. D. Baltassarem de la Cueva Comitem de Castellar, & Marchionem de Malagon, magnæ & sapientiæ & prudentiæ Principem: quam memoriam debet illi Societas, ut de me taceam supra meritum honorato, sine adulationis fumo, & Deo sub teste locuto. Stet ergo oportere Peruvianam non solùm majestatem, sed etiam tenuitatem esse armatam, inde etenim & majestati sui gloriæ processus, suæ commendatio inclyta potestatis.
§. VIII.

§. VIII.

Circa Confiscationes. Ad Cap. 20.
1018
*DIctum in eo specialiter de Confis
cationibus S. Inquisitionis Tribunalis, & aliquæ cautiones pro Receptore adhibitæ, tum illarum, tum aliorum ad S. Tribunal spectantium, ex quarum observationis defectu monstrum vidimus hoc in genere horrendum erupisse. Incuriosa enim & damnabili prorsus administratione annorum plurium, cùm ad reddendam rationem peculiari supremi Tribunalis commissione à fidelissimo & peritissimo Domino Inquisitore Receptor cogeretur, inventus est minus habens: & adeo minus, ut debitum ad multa millia Octoregalium excre|verit, ad quædam tantùm genera ratione contracta, pro quorum solutione, etsi locuples ille, minimè sufficere potuerint facultates. Et ut posset dicere, Omnia perdidimus, etiam vitam perdidit, utinam non & animam, quod piè possumus conjectare. Desideratum est quidem ut cùm magis legali declaratione suæ obligationis decederet, pro quo & consilium amicabile non defuit, ad quod tamen ille: & meus honor? In quo quidem manifestè deceptus, potuit enim declaratio ita disponi, ut & conscientiæ fieret satis quod erat optandum maximè, unde & honoris apud Deum & homines præcipuus splendor, & quod ad humanos spectat respectus etiam honorificè dispensari. Et bene quidem verum est juxta receptissimam apud Theologos doctrinam non extare obligationem restitutionis bonorum inferioris ordinis cum bonis superioris, & famam pecuniarijs commodis anteferri. Sed hic non erat his locus, neque opinio esse apud Christianos etiam improbabilis potest, juxta quam liceat ob tuendum honorem in rationibus administrationis reddendis minùs verum, ne dicam apertè falsum, admisceri. Et ita gravatum relinquere creditorem, cui constat eum, qui rationem reddit, magnis esse nominibus obligatum. Potuit itaque Receptos præfatus sic testari: Declaro me administrationem bonorum ad S. Tribunal Inquisitionis spectantium habuisse: & quia in ea potui ex humana fragilitate delinquere, pro debitorum compensatione omnia mea bona relinquo, si quæ fuerint legitimè comprobata. Nulla in hac ingenua confessione honoris jactura, sed in ejusin ejus manifestum. Quid enim detrimenti incrementum declaratione adeò temperata esse queat, quando contra administrationem extabant plenissimæ probationes, quibus contraire, in illa præsertim hora reddendæ Deo exactissimæ rationis, non poterat esse honorificum, sed penitus indecorum. Quæ quidem licet jam remedio esse non possint, admonitioni tamen poterunt deservire, ut circa hoc attentione quàm magna procedatur, & fidatur nulli, aut ejus pecunia relinquatur arbitrio: sed ratio frequens recuperatæ, & insumptæ à Dominis habeatur: quòd equidem non solùm occasione præfata, sed aliundè satis instructus possum veteranus minister admonere.
1019
*Ubi inquiri potest an Receptor pos
sit pecunijs, quas pertractat, negotiari. Et grave in eo futurum peccatum, dictum nu. 156. quod & nunc assero, quia pro certo habeo esse contra S. Tribunalis Iudicum voluntatem: quo non obstante lucrum erit fructus industriæ, & sine restitutionis onere, sicut de Regijs Officialibus habetur Cap. 3. n. 14. & pecunia hujusmodi cùm ex confiscationibus procedat, ad Regem spectat, unde pariter circa illa philosophandum. Sed insurgit difficultas ex eo quòd
qui ita negotiatur, pecuniam periculo amissionis exponit, ut frequenter evenit: & ita ratione hujusmodi periculi aliquid debet refundere domino: nemo enim pecuniam suam cuiquam tradet cum periculo amissionis, aut difficilis recuperationis, nisi ratione illius aliquid ultra sortem accipiat, cùm sit illud pretio ęstimabileæstimabile, & extra simplicis mutui rationem. Ergo licet propriè mutuum non extat in casu præsenti, cùm tamen ratio subsit eadem, pariformiter debet judicari. Ad quod quidem dici in primis potest si Receptor aliàs habeat unde satifacere ex integro possit, difficultatem cessare: quidquid de gravi peccato sit ob expressam prohibitionem in quocumque eventu: est enim usus rei alienæ contra expressam domini voluntatem, licet sine periculo damni proximi: sic enim & remotis obviatur: pro quibus nihil ultra sortem dari debet, quia mutuum simpliciter sumptum semper tale aliquid importat, & ita apud homines non habet peculiarem æstimationem. Et potest quidem mutuans à mutuatario securitatem exigere pignoris, aut fidejussoris: quibus etiam extantibus pericula remota non cessant; nam & pignus varijs est accidentibus expositum, & fidejussor potest mori, aut impotens reddi pro fidejussoria obligatione. Ante menses aliquot res accidit scitu digna. Ante illos enim Rectori Collegij nostri Arequipensis remissa sunt decem millia, si bene memini, Octoregalium, quibus opus erat quoddam pium, externo institutore, fundandum. Cumque is, qui ea exportaverat in Patris cubiculum detulisset, & coram utroque fuissent pomeridiano tempore numerata: instrumentum traditionis fieri delator postulavit. Cui respondit Pater defessum se non posse diutiùs circa isthæc immorari. Cui tamen ille, Absit, inquit, mi Pater: nam possibile est ut hac nocte P. V. moriatur. Annuit, & confecto cum instrumento bonus pecuniæ delator abscessit: qui prophetico videtur ore locutus, nam paulò post repentino mortis jaculo Rector trajectus expiravit. Repentino quidem, sed non improviso; erat enim egregiæ probitatis vir, & conscientiæ suæ solertissimus explorator, magnis Religiosæ sanctitatis præconijs publicitus honoratus. Nulla ergo est humana in conversatione securitas, ut meritò debeat quantùm fieri prudenter possit periculum præcaveri.
1020
*Jam quod ad illud attinet in eo, cui
Doctrinalis resolutio.
non suppetit unde queat, si res eveniat improsperè, debito satisfacere, inutilis resolutio est improspero stante successu; qui enim pro solvenda sorte non erit, quomodo ad aliquid superaddendum sorti prævalebit? Sed prosperè procedat, & ex voto lucretur. Quid tunc? luxta dicta Tit. 9. nu. 120. dicendum nihil præter sortem deberi, quia pro hujusmodi obligatione debet pactio præcedere, qualis in casu nostro abest penitus. Neque urget quod dicebatur de contingentia illa pretio æstimabili: quia cùm mutuum illam specialem obligationem secundùm se non importat, ut obligatio circa illam accrescat, debet in pactum deduci: forsitan enim sic mutuum accipere intendens, ab eo desistet, sicut de lucro cessante, & damno emergente communiter Scriptores affirmant. In casu autem præsenti nihil tale accidit, cùm dominus pecuniæ adeò alienus à contrahendi intento reperiatur, quandoquidem prohibitione sua contractationem omnem se aversari manifestissimè protestatur. Sed instari potest. | Nam ut obligatio aliqua contrahatur sufficit
rei, quæ usurpatur, aliquid pretio æstimabile etiam extrinsecus adhærere, etiamsi voluntas contrahendi utrimque non extet: Sic qui rem furatus est, aut injustè detinet, tenetur ad lucrum cessans, & damnum emergens: ergo similiter in casu est præsenti dicendum. Quæ instantia non levis apparet. Respondetur tamen juxta communem agendi modum de hujusmodi respectibus, ex quibus damuum nullum reipsa sentitur, minimè homines curare: licet ut caveatur damnum possint pericula ad contractum advocari. In adductis casibus, in quibus damnum incurritur, diversa profectò ratio est, nam & lucrum cessans dici etiam damnum potest. Quæ quidem sit satis per occasionem disceptasse.
§. IX.

§. IX.

Circa terras auctoritate Regia distributas. Ad Cap. 21.
1021
*PRo distributione hujusmodi habetur
Regium rescriptum nu. 162. tenoris sequentis: Con que lo que se les repartiere, no lo puedan vender à Iglesia, so pena que lo ayan perdido y pierdan, y se pueda repartir à otros. Quod quidem ut jacet contra Ecclesiasticam diximus esse immunitatem, licet adducti ibi duo docti Scriptores illud conentur defensare. Quibus accensendus D. Caramuel generaliter statuens sine licentia Regis non posse bona sæcularia fieri Ecclesiastica, contra quem latissimè disputat P. Joannes de Cardenas in Crisi Theologica Parte 1. in fine, ubi Disputatio pro eo unica
23. instructa Capitibus, & satis quidem docta, atque intentum irrefragabili efficacitate concludens, ut non sit opus hoc loco quidquam adjecisse. Et quidem quod ad dominium illud, quod in Principibus ultra jurisdictionale ponitur, ut possit pro bono publico de omnibus Reipublicæ bonis disponere, non est cur gravemur concedere, & admissa ad emptionem bonorum facultate, quæ Ecclesiastica eo ipso reddantur, aut gratuitæ donationis gratia, dominium illis prædictum remanere, quod ad usum videmus non semel advocari, quando Ecclesiæ aut Religiosæ domus, defensioni civitatis comperiuntur incommodæ: tunc enim ad demolitionem aut ex toto, aut ex parte sine scrupulo tenditur, ex dominij excellentis potestate, & quodam naturali jure, per quod licet publico bono consulere, sicut & quandoque privato, cum rerum sacrarum jactura. Sic grassante incendio ne ulterius progrediatur, destrui Ecclesia potest, & me invadentem in ea inimicum occidere, si aliàs vitare mortem nequeo, & sic multis in alijs eventibus. Ex quo habetur pro emptione non esse licentiam necessariam, quandoquidem cessat ratio illam postulandi, excellentis inquam dominij detractio; & aliqualis suffuratio.
1022
*Iam quod attinet ad dominium il
lud potentiale, quod in omnibus privatis constituitur, ut possit quisque rem habere, quæ per venditionem aut donationem Ecclesiæ alienari nequit, & ita lædi asseritur, à P. Cardenas doctè quidem & ut dixi, concludenter expunctum; & credo equidem non opus fuisse tot machinis ad leve satis inventum, & murum cespititium diruendum: eoq́ue ipso quòd illæ adhibitæ, plus delatum ipsi, quàm ejus apparens moles mereretur. In nullo siquidem præter eum, qui dominus rei est, dominium extat, quod violari dicendum sit, dum Ecclesia illud acquirit. Licet enim nullum videatur habere inconveniens, si dicatur aptitudo illa ad dominium habendum dominium potentiale, cùm non sit de vocibus contendendum, sine injuria ulla stat præoccupatio actualis dominij, quia id est ad humano modo vitam transigendam omnino necessarium, aliàs necessarium esset ut ab omnibus tale dominium potentiale habentibus, qui sunt innumeri, & per diversa loca dispersi, licentia peteretur; & quia illa pretio æstimabilis est, deberet omnibus congrua fieri compensatio, quod quàm sit à ratione alienum constat, ut & ridiculum etiam possit meritò judicari. Ad quod quidem responderi nequit nisi novis figmentis; sicut neque ad sequentia. Habet quis potentiale dominium erga omnes mulieres, ut possit matrimonio cum illis contracto maritale dominium supra illas exercere, quod quidem ex vi institutionis contractus hujus naturalis habetur. Ergo dum cum una contrahit, jus aliorum violat, qui nequeunt jam cum illa nuptialem contractum exercere. Crescit autem injuria ex eo quòd etiam cum consanguineis, aut affinibus intra quartum gradum contrahi matrimonium nequit, unde multiplex resultat erga plures impedimentum. Dici potest circa hoc inter homines convenire ut unusquisque ut velit nubat, quia sic est humani generis multiplicationi conveniens. Ergo similiter dicendum circa alienationes, quia sic etiam est conveniens, & valde conveniens propter divinos & humanos fines, quibus permoti Pontifices & Reges talem agendi modum approbarunt, & quod ad Ecclesiam spectat ita certum, ut ad fidem videatur pertinere, vel proximè ad illam spectet ob Decreta Pontificum & Conciliorum. Deinde dici nullatenus potest pro matrimonio licentiam ullam requiri, quia independenter à quacumque illa à Deo institutum est, quod est fidei dogma certissimum juxta Christi, & D. Pauli doctrinam Matth. 19. & 1. Cor. 7. v. 39. Cui vult nubat. Licet ab Ecclesia certus circa hoc modus præscribatur, unde & additum ab
Matth. 19. 1. Cor. 7. v. 39.
Apostolo, Tantùm in Domino. Ad quem modum licentia prædicti generis minimè spectat, neque in mentem venit cujusquam etiam somniantis. Ergo neque circa alienationem aliter discurrendum. Patet consequentia, quia Deus rerum dominium non aliter tradidit hominibus, & quando rerum divisio facta est, nulla circa licentiam prædictam, neque à Deo, neque ab hominibus est obligatio constituta, unde eadem quæ de matrimonio extat dispositio.
1023
*Prætereà Auctoritate Principis
Vlteriores instantiæ.
potest fieri alienatio dicta. Rogo jam in qua | potestate hæc faciat? Respondetur, ex eo quòd Princeps ratione boni publici potest privatos omnes dominio potentiali privare. Rogo ulteriùs unde hæc in illo potestas? Dicetur illam competere ratione officij, ad quod superior illa providentia spectat. Tunc ultra. Ergo officium secum affert privationem illam dominiorum actualium, quando constiterit expedire. Ex quo habetur dominia talia nullius esse considerationis, quia defacto nullum effectum habent, sicut habent dominia proprietatis, & de possibili possunt penitus extingui auctoritate Principis, unde si quod verum dominium debet agnosci, ad dominium est potius Principis revocandum, de quo jam dictum. Et quidem sicut ex eo quod quis habere dominium proprietatis potest, dicitur habere potentiale, contra quod militat alienatio, ita etiam quia habere dominium jurisdictionale potest, erit etiam in illo dominium jurisdictionale, & idem est de dominio, quod politicũpoliticum vocatur, & ita consequenter circa illa erit philosophandum. Atqui de talibus dominijs mentio nulla. Si dicatur ideò esse, quia agitur de rebus, circa quas esse alienatio potest. Contra est, nam id non tollit dictam potentialitatem, & ex eo evidenter infertur potentialitatem dictam nullius esse considerationis. Præterquam quòd dominia dicta possunt in aliquibus esse perpetua. Quid ergo tunc? Nam & ad commune bonum potest judicari conveniens, quod & aliàs admittitur, juxta dicta. Addi potest non omnes posse habere domi
Aperta demonstratio.
nium potentiale circa rem modo præfato alienabilem, quia cùm pretij soleant esse magni, quæ sic acquiruntur, ad pauciores est potestas hujusmodi referenda, nisi de potentia valde remota agatur, quæ nullius esse æstimationis solet, ut fatentur omnes. Ex illis etiam qui locupletiores, aut habere illam per donationem possunt; & hæc etiam potentia nullius pretij est, cùm sit rarissimè contingentis, & sic nullus erit, qui pro ea vel obolum dare velit. Vel emptione: Atqui de eo vix est qui cogitat, & ut optaret quispiam, nulla illi infertur injuria, quandoquidem alienans poterat rem talem vendere alicui, qui eam heredibus transcriberet, sine ullius injuria, ex quo habendi illam moralis potentia vanescebat. Ubi ergo illa communis injuria, ubi apparet nullus, cui possit inferri? Qui discursus non probabilem tantùm vim præ se fert, sed est proculdubio moralis demonstratio. Unde nihil addidero ultra, ne quod minùs probare visus sum circa prolixos discursus in re apertè futili (quod bona sit cum venia ingeniosi Auctoris dictum) videar immemor amplexari. Neque circa illationes alias ex fundamentis præfatis elicitas immorari juvat, circa quas P. Cardenas, quæ quantum habent novitatis, tantumdem & inverisimilitudinis, utpotè fulcris debilibus superstructæ. Et alia me vocant, crescente volumine, præsentis instituti propria, ad quæ oportet properare.
§. X.

§. X.

Circa leges invitis impositas. Ad Cap. 22.
1024
*IN ejus n. 176. & 178. occasione le
gis circa renuntiationem vendibilium officiorum, quæ fieri nequit pro filijs non valentibus servire, quod durum apparet multis, id tactum, circa quod §. præsens versatur. Et ibi quidem Dianam adduxi ex Parte 1. Tract. 10. Resolut. 2. Vers. Sed quidquid, uti expressè affirmantem legem invitis non posse imponi & revera ita ibi statuit, & consequenter non peccare eum, qui non acceptat, etiam absque sufficienti caussa, nisi grave incommodum inde Reipublicæ proveniret. Sed quidem in fine Resolutionis, ita scribit: His tamen non obstantibus post hæc scripta & edita, puto non esse recedendum à communi sententia asserente peccare subditos, si sine caussa non recipiant legem legitimè promulgatam. Sic ille: quod & oportuisset adverti, ab ipso Auctore in novis editionibus, de quibus ille loquitur in editione Lugdunensi An. 1638, ubi de Octava, Resolutionemq́ue aliter fuisse dispositam, ut mentem suam congruo declararet loco, & sic errandi circa illam periculis obviaret. Est enim valde absurdus doctrinæ proponendæ modus, si aliquod præmittatur assertum, quod tamen intendit Auctor statim retractare, ut sit sensus: Sic modò sentio & judico: sed statim quod sic sentio & judico retractabo. Quod quidem & in iteratis editionibus constat dissonare, & Auctoris non congruere dignitati. Et meritò quidem eam retractavit sententiam, quæ ab Alexandro VII.
cum alijs est falsitatis & scandali notis dignissima pronuntiata, & est, n. 28. tenoris sequentis: Populus non peccat, etiamsi absque ulla caussa non recipiat legem à Principe promulgatam.
1025
*Pro ea nihilominus stat D. Cara
muel ibidem adductus, contra quem multis agit P. Cardenas Parte 2. Tract. 3. Disput 29. Cap. 2. Arti. 2. & 3. de quo & n. 126. Et quidem illius asserta, ut jacent, transfixione præfata Alexandri VII. videntur comprehensa, ut non immeritò P. Cardenas eam ipsis censuerit applicandam. Sed videndum an possit aliquatenus à notis præfatis liberari. Ille ergo Disput. 58. n. 829 in Regulam S. Benedicti: ita scribit: Asserendum est primò leges tam Civiles, quàm Pontificias ante populi consensum acceptationemque nullo modo obligare. Sic cùm statuat, allegatis Auctoribus ita prosequitur: Hanc sententiam ante omnes docuit
2. Cor. 13. v. 10.
D. Paulus 2. Cor. 13. ubi asserit Christum dedisse potestatem Principibus Ecclesiæ, non in destructionem, sed in ædificationem: ex quo aliqui doctè argumentantur sic: Atqui esset summum gravamen Christianorum, si ijs renitentibus obligarent leges, & hinc non sequeretur ædificatio virtutum, sed morum destructio, & pacis exterminatio: ergo leges Ecclesiæ non obligant nisi acceptatæ. Hæc ille. Juxta quæ ita videtur ejus accipienda sententia, ut tunc leges non acceptari non sit peccatum, & earum obligatio propter acceptationis | defectum non subintret, quando ex acceptatione non ædificatio futura est, sed destructio & inconvenientia illa timentur, quæ ab Auctore referuntur. Jam recognoscenda Propo
Vide Par. 8. Auctarij n. 332.
sitio ab Alexandro proscripta, & invenientur verba illa: Etiamsi absque ulla caussa non recipiat legem. Ubi ergo caussa est, locum non ha
bet Pontificia damnatio. Est autem manifestum non esse sufficientem caussam, non acceptandi affectationem libertatis, ut non sit lex, quæ aliquid aut prohibeat aut imperet, sic enim non possent populi convenienter gubernari, quod quidem legibus est justis & prudentibus transigendum. Unde non apparet credibile futurum aliquem in Christiana Republica, qui ex eo solo irrationabili respectu acceptationi legis reluctetur, si in eo quidquam observantiæ Christianæ resideat. Quia tamen esse aliqui possunt judicij præcipitis, contra ipsos ab Alexandro severè actum, quos & melior Theologia jam priùs condemnarat. Neque ex eo quòd aliquale gravamen lex quævis adducat, acceptanda non est, quia eo ipso quòd legis propriam rationem habet, illud debet importare, quod quidem commodis, quæ & secum affert, non compensatur modò, sed etiam cumulatè superatur. Secus accideret, si verosimiliter judicaretur legislatorem circumstantias legem reddentes difficilem ac duram ignorare, probabili inquam conjectura, pro loco, tempore, ac consuetudine, ut concludit severus aliàs hoc in genere Giuniparus Disput. 6. de Iure Pontificio Quæst. 3. in fine. Unde id à proscriptione procul.
1026
*In eo autem D. Caramuel minùs
legitimè philosophatur, quòd ex præfata D. Pauli auctoritate deducit, cùm aliàs asserat posse à Pontifice leges invitis imponi, licet de facto aliter res se habeat: sic enim ille scribit in Theologia fundamentali n. 673. Vers. Et profectò: Sed nullas leges ante acceptationem
D. Caramuel.
obligare, certum est. Ecce effectum communem, quia à non acceptatione sequitur non obligatio. Sed cur leges illæ non obligant? Quia neuter Princeps (Ecclesiasticus & sæcularis) in tali casu subditos invitos obstringere vult, & iste non potest. Sic ille. Qui cùm ex D. Pauli auctoritate arguat ut invitis leges nequeant imponi, illam tamen reipsa ipsis concedit, & solùm pro actuali obligatione denegat voluntatem. Si enim ex invitorum obligatione destructio & non ædificatio timeri potest, non velle Pontificem ad potestatis est referendum, sicut & in Principe sæculari, defectum. Et esset equidem inutilis potestas numquàm ad actum reducenda. Divus
ergo Paulus leges invitis non damnat impositas, quia & illæ esse in ædificationem possunt, & non in destructionem. Ex quo clarè infertur quomodocumque imponantur debere acceptari, quia existimandum est esse in ædificationem, cùm aliter nequeant imponi: nisi aliquid interveniat, quod ad factum spectat; ex quo supplicandum circa obligationem videatur, ob quam rationem multęmultæ Pontificiæ Bullæ in Regia Cancellaria concluduntur. Non ergo habenda ratio est solius repugnantiæ: aliàs in pœnas non erit vitabilis incursus, quas præfatus SS. Alexander in taliter sentientes pronuntiavit; licet non in sic agentes: solius enim doctrinæ ratio habita est ab ipso; nam & cum recto circa doctrinam sensu stare potest culpabilis transgressio, ut passim videre est in peccatis fidelium, qui vident meliora, probantque, cùm tamen sequantur deteriora. Et ut ad D. Paulum pro peculiari adservatione calamum revocem, est illa dignum ex præfato loco oppositum manifestè elici D. Caramuelis positioni, sic enim ibi: Oramus autem Deum ut nihil
2. Cor. 13. v. 7. & seqq.
mali faciatis &c. v. 7. & seqq. Post quæ ita subdit: Ideò hæc absens scribo, ut non præsens duriùs agam, secundùm potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, & non in destructionem. De potestate ergo ad duriùs agendum cum Corinthijs, sicut & cum alijs fidelibus loquebatur, pro quo illi non poterant se præstare invitos, & hoc ad ædificationẽædificationem & non ad destructionem pertinere pariter protestatus. Pro quibus hæc satis, non enim præstat contra D. Caramuelem ex instituto belligerare, antagonista stante validiore, à me aliàs ob ingenium, & singularem erga Societatem nostram affectum & æstimium collaudatum: licet in decursu quæ minùs verosimilia occurrerint, non sim veritus detrectare.
§. XI.

§. XI.

De Monopolio Nivis, & quibusdam alijs Regijs emolumentis. Ad Cap. 24. 25. & 26.
1027
*PRius illud fuit annis transactis,
quando de illo est actum, exequentibus quæstuosum; cùm tamen jam vix tertiam attingat partem, eo quòd magnis illud constat expensis, & minus sit lucrum, plus invalescentibus caussis, propter quas dictum ibi minus profectò emolumentum posse ad Regem pervenire. In hujus tamen mercimonij praxi illud notandum occurrit, cùm pretium librarum sit justa cum moderatione taxatum, in pondere ferè semper esse defectum, circa quod sine scrupulo videtur procedi, non enim adhibetur statera, sed ad bonum, ut dici solitum, traditur oculum, cùm tamen revera bonus non sit, cùm prædictus in eo defectus comperiatur. Et ut tolerari possit favet modus ipse vendendi, in quo non potest, ut dixi, commodè adhiberi statera. Cùm ergo ad oculorum sit examen
recurrendum, venditor sibi potiùs debet consulere quàm emptori, in repræsertim, in qua defectus aliqualis non videtur in consideratione habendus, quia nullum ex ipso emptori infertur considerabile nocumentum. Quòd autem sibi potiùs venditor consulere debeat quàm emptori ex eo probari potest, quod ante traditionem est rei legitimus possessor, & melior debet esse conditio possidentis, quod non solùm in dubio verum habere debet, sed etiāetiam in possessore certo, cui in pari caussa semper faveri debet, in qua est potior, l. in pari caussa de
L. in pari caussa.
Regul. jur. 171. Ubi & accommodari potest | quod de dubio dicitur, cùm aliquid intercedat circa justum pondus. Item sicut ad emptorem spectat sibi circa emptionem consulere, ita & ad venditorem circa venditionem: Atqui hic modus sibi consulendi videtur satis conveniens, quia circa illum nullus alius potest intervenire: si enim aliquis, maximè emptor; ast ille nequit, quia ad eum tantùm spectant quæ emptionem concernunt. Et hoc quidem videtur verosimile, si tantùm dicto modo praxis præfata procedat. Stare autem alio modo potest, si videlicet scienter de pondere detrahatur, quod quidem absolutè loquendo fieri nequit, ut est apud omnes Doctores compertum, qui & obligationem restitutionis in cumulo minutiarum istarum agnoscunt, & modum ostendunt eamdem faciendi.
1028
*Potest tamen ex eo injustus non esse,
quòd revera nivis libra plus valeat, & substractione particulæ ad pretij æqualitatem redigatur. Id quod fieri posse tradunt Cardinalis Toletus, P. Valentia, P. Rebellius, Dominicus Sotus, quos adducit & sequitur P. Salas de Contractibus Disput. 45. Dub. 35. n. 4. & plures alij, quod ut probabile amplectitur P. Tamburinus Lib. 8. in Decalogum Tract. 3. Cap. 6. §. 11. nu. 5. Quod quidem convenienter adjectum, neque enim certum est generaliter id fieri posse, ut apud P. Rebellium sine limitatione affirmant plures 2. par. Lib. 9. Quæst. 10. nu. 7. qui nu. 8. perniciosam & omnino damnandam judicat talem doctrinam, nisi quis injustè coactus vendat, vel ars vendendi tales res sit Reipublicæ necessaria. Et hoc ultimum in casu nostro locum habet, ut sine scrupulo possit praxis præfata decurrere, stante majoris pretij dignitate; non vendentium præcipitato judicio, sed cum verosimili fundamento veritatis. Sic idem Pater minimè damnabiles censet panificas minores panes conficientes eo quòd ars pistoria Reipublicæ necessaria sit. Licet autem ille cum tanto rigore loquatur, alij circa hoc benigniores sunt, ex quibus Cardinalis Toletus, cujus est in delectu opinionum explorata maturitas, solùm rationabilem caussam sufficere affirmat Lib. 8. Cap. 49. nu. 4. Vel propter aliam
Card. Toletus.
caussam rationabilem. Satis autem rationabilis caussa est rei venditæ pretium non amittere, & indemnem se in contractu servare, nullum qui emit detrimentum patiente. Pro quo & P. Pereyra Tomo 1. nu. 1183. cum P. Molina Disput. 35. in fine limitationem quamdam adjiciente, quæ huic loco opportuna non est. Addi ulteriùs potest pro justitia praxis dictæ illam à Magistratibus tolerari, ne si violentiam circa id inferant, pœnarum inflictione, ut in alijs accidit, ab eo contractus genere arceantur, ex quo gravis molestia civibus inferetur. Unde & videtur posse aliquantulùm pretium augeri, quod minimè momenti alicujus incommodum judicatur, cum ex eo damnum considerabile non possit timeri, & fortè in multorum cedet commodum, quibus potus nimiùm frigidus posset non leve detrimentum comparare. In quo tamen quia potest esse notabilis excessus, circa id poterit, & debebit eorum ad quos hoc spectat, providentia vigilare. Quis autem sit notabilis excessus non erit nimis operosum deprehendi: neque cum aliarum rerum vendibilium æstimatione quod ad nivem attinet mensurandum, in hac enim minùs incommodi, quàm in alijs, juxta nuper dicta.
1029
*Circa Tabernas vinarias, in qui
bus & vendibilia alia ad esculenta spectantia, & pro frequenti usu necessaria, singulari apud Indias nomine dictum Cap. 25. & novum pro recollectione pecuniarum inventum pro debita erga Reges nostros observantia defensatum. De quibus breviter D. Solorzanus in Politica Lib. 5. Cap. 1. pag. 751. ubi de illarum agit nomine, scilicet Pulperia, & ait coincidere cum nomine Pulqueria, à Pulque usitatissimo in Nova-Hispania poculo, & easdem esse cum ijs, quæ in Hispania dicuntur Abacerias; quod nomen apud ipsum tantùm legi, & parum in usu communi esse arbitror, à me in Hispania auditum numquàm, sed communissimum Tienda, sicut & Taberna in qua solum vinum venditur. Quia vero Latinis generalius illud, à me pro ijs, de quibus agitur usurpatum, in quibus vinum, mel, oleum, panis, candelæ, & alia communioris usus, & quotidiani ut plurimùm recursus venditantur. Et quod ad nomen attinet conjectura est quidem verosimili pronuntiatum, sed non certo originis fundamento, circa quod non est profundioris operæ pretium distineri. Et quidem in Peruvio Pulque incognitum poculũpoculum est, nec facilè credendum ex NovaHispania nomen sine significato adductũadductum, & si adductũadductum, cur non integrum conservatum? Multa quidem hujusmodi occurrunt, quorum ignorantur origines. Et in receptissimo illo Tienda id videre licet, quia neque Latinam, neque Arabicam habere potest, unde in Hispania illæ frequentissimæ. Quod enim à Tentorio dictum
autumat eruditus Covarrubias in Thesauro Hispanico, nimis longè petita hallucinatio est. Sed quidquid de hoc sit, quod ad rem attinet, designatæ auctoritate Regia prædictæ tabernæ sunt, & contingit non semel Tabernarios istos ære alieno gravatos insalutato designatore fugere. Quid tunc? An debitum Regi alijs præferendum? Communis sensus Doctorum Fiscum inter privilegiatos creditores constituit, & leges circa hoc statuentes obligare in conscientia apud ipsos occurrit de ordine restitutionis agentes. Sed quidem genus hoc debiti ad illa non videtur pertinere, de quibus procedunt leges, dum de purè personalibus non disponunt ratione contractus, neque aliquid extat: supra quod cadere executio possit, ut est pro hypotheca requisitum. Ut omittam quod Navarra tradit Lib. 4. Cap. finali nu. 52. scilicet
Navarra.
leges in Hispania locum non habere, quæ Cæsarei juris sunt, juxta quas talis ordo videtur constitutus: quæ autem Hispaniæ propriæ sunt ante sententiam non loquuntur: licet addat regulariter ac ferè semper locum habere in foro conscientiæ. Modus autem obligationis prædictæ talis est, ut meritò possit non comprehensus in regulari illo processu judicari. Et talium fuga, sicut & aliorum, qui domos ad Religiones pertinentes quas inhabitarunt, clam deserunt, nihil de solutione conductionis soli|citi, valde frequens est, neque ut ex privilegio Ecclesiæ prælatio esse debeat accuratur, debitis talibus inter communia computatis.
1030
*De vineis actum Cap. 26. & n. 201.
errore typographico habetur, Multùm, cùm tamen esse debuisset Mustum. Et multa ibi circa legum obligationem, & interpretationem, occasione earum, quæ contra vinearum plantationem sunt à Regibus nostris jampridem schedularum usu constanti transmissæ. Et quidem jam vinearum proventus minor. Ubi & mirabile illud, cùm minor sit vini copia, pro illa pauciores extare emptores, & plenum usitatis vasis Callaicum emporium videatur. Id quod & in rebus alijs est cernere ad victum spectantibus, ut nescio quo indigentiæ imperio homines sint ad prudentis parsimoniæ cultum revocati. In quo equidem erit quod damnetur nihil, nisi fortè quod ad servos attinet, qui jejunare pro dominis compellantur. Sicut & de Indorum servitio in agris, de quibus aliàs dictum. Ut verò ad vindemias admitti queant,
de quo cit. n. 201. id ulterius conducere potest, sine ipsis stare illam non posse, & vinearum dominos, si eo destituantur subsidio, magnis incommodis obnoxios remansuros, cùm tota pro vitæ sustentatione substantia ad vineæ proventum redigatur, ex quo non solùm illorum sequitur commodum, sed publica utilitas. Pro quo deservire potest id, quod pro communi regula proponit P. Tamburinus Lib. 5. in Decalogum Cap. 1. §. 4. nu. 16. ubi ita scribit: Sit regula universalis: Ex caussa rationabili, justa nimirùm
Regula pro indifferentibus.
& proportionata non committit peccatum, nec consequenter onus restitutionis contrahit is, qui scienter participat, seu scienter cooperatur cum aliqua (cor
P. Tamburinus.
rige Aliquo) in actione, quæ non est intrinsecè mala, sed in se considerata indifferens est: si ipse illam actionem ordinet ad finem bonum, id est, vel ad suam neceßitatem avertendam, vel ad suam utilitatem consequendam, quamvis alius ea abutatur ad peccandum. Sic ille: pro quo & P. Pereyra n. 478. 479. & 1169. ubi se ad dicta refert loco priori. Licet autem illi de venditione præsertim loquantur, & de alijs, in quibus admiscetur peccatum: casui nostro non ea tantùm ratione videntur adaptanda, quia stare potest ut Indi multoties mortaliter non peccent, sine sufficienti consideratione mustum haurientes: unde quod videtur specialem difficultatem ingerere, periculum eorum est, ex loci & vini contrarietate descendens, unde frequenter interitus. Ad quod id tantùm dici potest eos in præfata functione spontaneos laborare: Et quando id accidit, necessitatem admissioni favere, ut non culpabilis habeatur. Et quidem Doctores, juxta quorum mentem Regula adducta procedit, casum periclitantis vitæ modo dicto non excipiunt, licet de morte violenta aliter loquantur, regulariter loquendo; nam & de illa etiam admittitur, si caussa proportionata succurrat, de quo omnes, ut non debeat præfata positio inverosimilis penitus judicari.
§. XII.

§. XII.

Circa Papyrum signatam.
1031
*DE illa Cap. 27. ubi & probatum
non esse gabellam, & præter dicta ibi, id videtur apertè colligi ex tenore rescripti Regij Anni 1641. ad Marchionem de Mancera; jubetur enim sub hac forma verborum: En
Regium rescriptum.
todas las partes y lugares de las Provincias de las Indias se ha resuelto por su Magestad se disimule en los Tribunales Ecclesiasticos el no uso del papel sellado, ni en los lugares, donde los Clerigos fueren à litigar, y que mientras no se determina otra cosa en contrario, se cumpla lo referido, y se procure por parte de los Virreyes con buena maña, y intelligencia se vaya introduciendo en el estado Eclesiastico, sin hazer en orden al intento fuerza, ni declaracion alguna, aunque por parte de los Clerigos se pida.
Hæc ibi, in quibus primum illud, ut dissimuletur non usus in tribunalibus Ecclesiasticis. Si autem de gabella ageretur, non erat dissimulatione agendum, cùm manifestum esset Ecclesiasticos ad illam non teneri. Deinde dicitur ut dum aliud non statuitur in contrarium, sic procedatur. Supponitur ergo contrarium statui posse, & ita Ecclesiasticos ad observantiam pragmaticæ posse Regio mandato constringi. Id quod stare nullo pacto posset, si de gabella ageretur, quod Regi est, & ejus Consiliarijs exploratum. Prætereà Proregibus indicitur, ut sagaci industria curent apud Ecclesiasticos usum prædictum introduci. Ubi supponitur Ecclesiasticos posse in illum sine conscientiæ gravamine convenire. Atqui hoc admitti nequit, quando lex gabellaria est: Ecclesiastici enim non possunt suo privilegio renuntiare, ut dictum Tit. 4. n. 121. & magis
Concil. Lateranensis.
juxta terminos præsentis materiæ Tit. 3. n. 114 ubi ex Concilio Lateranensi sub Leone X. illud Neve à sponte etiam dantibus &c. Cùm ergo sic habeatur mens Catholici Regis nostri Philippi Quarti perspecta, non videtur posse circa præsentem articulum dubitari.
1032
*Difficilius illud, an licet non ut ga
bellaria debeat improbari lex, bene tamen quatenus aliundè Ecclesiasticæ contraria libertati: id quod nobis ita visum, si ad Ecclesiasticos tenderetur. Contra quod tamen potest non leviter argui ex præfatis verbis Regiæ decisionis: Mientras no se determina otra cosa en contrario. Potest ergo in contrarium aliquid determinari, ex quo evincitur id quod determinatum fuerit, non futurum libertati præfatæ contrarium, contra quam impium est velle agere Reges nostros, non asserere quidem, sed etiam suspicari. Item. Lex suo primario tenore omnes comprehendit, unde in illa pro Ecclesiasticis exceptio nulla. Sic Anno 1638. & in alia 1639. Id autem quod ad Ecclesiasticos spectat, An. 1641. quia benè visum est supersedere executioni, eo quod fuerit contra obligationem indicatam in illis ab aliquibus non mediocris auctoritatis conclamatum, sicut & Limæ vidimus. Et satis indicat Dom. Arauxo | severa censura. Si enim Ecclesiastici fuissent apertè, & in praxi etiam excepti, non erat cur pro Ecclesiastica immunitate adeò acriter ageretur. His addendum quod de Clericis disponitur litigantibus in laicis tribunalibus, de quo inferiùs. Et quid ad hæc? Illud sanè Regem opinionem amplexum, quæ Consiliarijs suis visa est secura, quia probabilis; cùm tamen opposita Theologis plus placeat, idque optimis ductis fundamentis, quod in alijs hujus generis videre licet, circa quas multus Diana. In casus ergo contingentia nihil turbidum attentandum, cùm spes non sit futura exitus felicioris, & quidem D. Escalona citato Cap. 29. §.
D. Escalona.
3. ad marginem n. 12. exceptionem dictam circa Ecclesiasticos juridicam agnoscit, ubi ita scribit: Clerici non tenentur ad munera personalia, Authent. item nulla. C. de Episcop. & Cleric. l. jubemus C. de Sacros. Eccles. l. 11. tit. 3. lib. 1. recopilat. Montalvo in l. §. tit. 6. part. 1. l. 6. tit. 19. lib. 9. recopil. Garcia Glossa 9. n. 53. Sylva respons. 7. part. 5. Trident. Seßion. 23. Cap. 6. Sic ille: qui Iuristarum more in citationibus parùm fidelis, siquidem in citato Tridentini loco
Concilium Trident.
nihil ad rem. Melius posset adduci Caput. 20. Seßionis 25. de Reformat. ubi de immunitate, & omnia circa illam statuta commendantur & innovantur, ac obligationis suæ Christiani Principes admonentur.
1032
*Post adducta verba sic additur juxta
Regiam dispositionem: Y en caso que muy voluntariamente no la admitan, los Eclesiasticos que litigaren en los Tribunales seglares reusaren pagar todo el precio, no se les ha de llebar por el mas, que tan solamente lo que montare la costa, que tuviere hasta llegar à cada Provincia. Ubi quidem compugnantia circa Regiam jussionem apparet. Cùm enim circa Clericos apud sæcularia Tribunalia litigantes dissimulandum jubeatur: non videtur hujusmodi dispositioni conforme ut ad usum papyri adigantur, cum moderata illa sumptuum erga ipsam factorum quantitate. Sed quidem quod esse videtur inconsequens facili explicatione componitur. Dissimulandum circa Clericos in sæcularibus Tribunalibus litigantes, si nolint solvere taxam generaliter constitutam, non verò circa id, quod ad sumptuum compensationem attinet. Lex ergo sic litigantes comprehendit: ex quo habetur id, quod nuper dicebamus, illam scilicet etiam ad Ecclesiasticos directam, sed posteà moderatione adhibita temperatam. Sed alia est via planior, ut nulla umbra contrarietatis admittenda sit, sed æquivocatio ex errore typographico. Ubi enim habetur: Ni en los seglares, donde Clerigos fueren à litigar. Videbatur error, & Ni positum pro y: cùm tamen neq;neque Ni, neque y ponendũponendum sit, sed No, quo pacto sine offendiculo dispositio decurrit. Quia verò id, quod ad sumptuum solutionem attinet, minimum quidem est, & ad praxim minimè adaptabile, Clerici sic litigantes more aliorum solvunt. In quo quidem si juxta Regium mandatum vellent illi debitam fieri æquitatem, in papyro, quæ majoris pretij est, deberet moderatio proportionata servari, folium siquidem pretij supremi, scilicet 24. regalium, neque dimidij regalis sumptu constat: cur ergo Clericus ad 24. solvendos adigendus? v.verbi g.gratia, pro præsentatione ad Beneficium à Patrono facta, juxta id quod dicitur in signorum designatione: Despachos de gracia y mercedes, quaque se hizieren en las Provincias de las Indias per los Virreyes, Presidentes &c. Ubi hærere aliquis posset eo quòd præsentatio talis non sit gratia, cùm teneatur Patronatum exercens digniorem præsentare. Sed quia in eo gratiæ aliquid frequenter exercetur: ex eo capite non videtur scrupulus injiciendus. Licet hoc inquam ita sit, ut Clerici dicto modo possent agere, non tamen sic agitur, sed integrum pretium solvunt, id non recusantes, quod vident esse Regiæ conforme voluntati.
1033
*Illud postremum circa materiam
Circa Religiones.
præsentem: Los despachos y contratos tocantes à las Religiones Mendicantes se han de hazer en el papel sellado, que està aßignado para pobres de solemnidad, segun lo que se estila en Castilla, en razon de este punto. Pro quo citatus Escalona citat Epistolæ partem Scriptæ Licentiato D. Didaco de Carasquilla Quitensis Audientiæ Præsidi die 27. Ianuarij 1646. Quod tamen in Tribunalibus alijs non video servari, sed Religiosos cum sæcularibus Clericis stylo pariformi procedere. Id autem quod ad pauperes de solemnitate dicitur, pro Indis Regia in lege disponitur n. 8. quibus ibidem adnumerati. Et quia Religiosi ut tales habendi, id, quod ibi circa signum 4. statuitur, debet consequenter observari. Unde licet quod in Epistola præfata circa Religiosos habetur, ad omnes ex vi illius videatur propagatum: ex vi tamen primariæ decisionis eo debent stylo tractari, cùm constat in Hispania ita cum illis agi, nec debeant in Indijs deterioris esse conditionis. Quod
autem de Mendicantibus dicitur, Religiosi qui tales ex instituto non sunt, sed Mendicantium privilegijs gaudent, ad se etiam pertinere poterunt, si voluerint, proclamare. Quamquam de privilegijs à Rege concessis alia videatur esse ratio, quæ potest ille ijs, qui sibi bene visum fuerit, & non alijs, dilargiri. Reverà enim etsi Religiones aliquæ Mendicantium privilegijs perfruantur, dici nequeunt Mendicantes. Quemadmodum licet Patres Minores privilegijs Societatis potiantur, nequeunt dici Jesuitæ, aut è contra. Quia verò de Indis mentio inducta, non est omittendum quod post exceptionem erga ipsos factam subditur: Por quanto la intencion de su Magestad:
Quid circa Indos.
y su voluntad siempre ha sido, y es, aliviarles de qualquiera carga y gravamen.
Quod quidem ad omnia, quæ ad eos spectant, applicanda veniunt, ut onera & gravamina removenda sint, quæ nec justitia, nec ratio, nec prudentia, nec pietas poterunt sustinere, unde à voluntate Regum nostrorum penitus aliena.
§. XIII.

§. XIII.

Circa Bullam sanctæ Cruciatæ. Ad Caput. 28.
1034
*MUlta in illo de ipsa, & in Addi
tionibus, atque Auctarijs, unde non multa hoc loco, relinquenda alijs, quorum justa volumina extant, ex nostra præsertim Societate, cùm instituti nostri præsertim sit ea, quæ ad Indias spectant, lucidare. Cùm prætereà doctissimus P. Andreas Mendus novam promittat editionem, ex quo fiet ut nihil eo in genere desiderari jam possit, licet pruritus contradicendi non sit in aliquibus defuturus. Et ego quidem in nonnullis dissentiens, ingenij tamen, & multigenæ eruditionis triumphali voci, nec potui, nec potero dissentire. Unde quod nu. 300. Capitis, in quo sumus, de incuriosa circa difficultatem, de qua ibi, lectione dictum, cum hoc æstimationis gradu certissimo componendum. Neque enim mirum est si quandoque bonus dormitet Homerus, & aliquid præproperè legenti minùs consonum paginis, quas versat, obrepat: quam
quàm & hoc erit qui vitio vertat, cùm minimè deproperata esse lectio debeat ad hoc legenti ut scribat, non sibi, sed luci publicæ, in qua & ipsi atomi dispiciuntur. Sed verò & in Aristarchis istis non futurum quidquam, quod & alij queant oculo castigante dispicere, non facilè crediderim, cùm experientia magna sit hac in parte magistra, etiam tacente Horatio in Arte, cujus notissima pro nimis acutè cernentibus reprehensio. Sed de his satis, & unusquisque pro Dei gloria juxta creditum sibi à Domino talentum negotiari pergat, certus ejusmodi inculpatis lapsibus nihil de substantia Iucubratorij moliminis periturum. Num. 284. error extat adjectione particulæ Non, dum dicitur: Excipiendæ non sint, ex quo sensus variatur. Ubi & P. Mendi sententia minùs videtur placuisse, sed certè contra illam non est penitus pronuntiatum. Benè tamen n. 347. circa non reservata, in quo tamen est eum secutus Doctor Joannes Matthæus Lozanus in Tractatu adjecto Medullæ Theologiæ moralis P. Busembaum Cap. 1. Dub. 14. Arti. 3. Neque sine Auctoris laude recessus noster, ut videri potest nu. 351.
1035
*Circa reservata cum P. Mendo sen
Quid circa reservata.
tit Auctor idem, cujus vestigijs ferè semper insistit, circa quod Nos præter dicta hoc Capite, alibi sumus etiam pro veritate & Religione efficaciter colluctati. Sed quo fructu, sicut & alij pariter depugnantes? Non equidem magno, ut suspicor, cùm pars adversa, cui tres inimici animæ, plusquàm docti Scriptores, suffragantur, vires assumat eundo, præsumpta potiùs, quàm indulta libertate. Mag. Acacius
de Velasco Tomo 1. Resolut. 128. post adductas quatuor sententias circa præsentem controversiam, ita concludit nu. 15. Todas estas sentencias referidas tengo por probables, y que con mucha seguridad se pueden seguir, porque todas tienen por su parte muy graves Dotores, y muy fundamentales razones, y muy probables: pero la primera elijo por mas probable, porque tiene mas fundamento, y es mas en favor de los Religiosos, que tanta neceßidad tienen de tener algun desahogo en esta materia. Sic ille minimè profectò audiendus, dum
Improbatus ille.
in omnibus præfatis opinionibus æqualem securitatem affirmat: & in secunda quidem securitas tanta est, (in ea scilicet, quæ in Bulla prætensam illam asserit minimè contineri facultatem) ut in ejus usu dubium esse nullum queat. Quomodo ergo aliæ illi possunt quoad gradum securitatis comparari? Nisi recurratur ad sententiam, quæ in omnibus opinionibus probabilibus æqualem, quantùm attinet ad vitandum peccatum in ejus usu, securitatem agnoscit, quam licet sequatur Auctor Tomo 2. Resolut. 316. ibidem tamen majorem & minorem securitatem profitetur n. 8. illis verbis: Ademas
Idem.
que sino fuera cosa licita y segura el seguir la opi
Circa securitatem opinionum.
nion probable dexando la mas probable y mas segura, sin duda que pecarian los Dotores y Maestros, que enseñan opiniones probables &c.
Quod quidem in caussa præsenti aliunde ostenditur manifestè. Nam multi & gravissimi Doctores sunt, qui cùm magnis & irrefragabilibus fundamentis censent tres illas opiniones ab Auctore relatas esse improbabiles, ut habetur hoc Capite nu. 326. & 327. cum sequentibus. Ergo cùm circa probabilitatem adeò ingens sit dubitatio, nequit cum opinione secunda, circa securitatem fieri comparatio, sicut neque circa probabilitatem, juxta quam securitas regulanda.
1036
*Deinde quod dicitur de valdè fun
damentalibus rationibus ipsi negamus: nam quæ adducit, & quibus assentitur; revera tales non sunt, & à Nobis apertè disiectæ. Illud autem, in quo plura verba consumit, nullius constat esse momenti, ex eo enim suppositum tollitur quæstionis, scilicet usum talem apud Religiosos vigere, & Prælatis scientibus, neque contradicentibus sustineri. Circa id enim dubium non est, cùm quæstio solùm stante licentiæ defectu procedat. Et id quidem non esse generale exploratissimum habetur in multis Religionibus, ex quibus Societas nostra. Pro quo & faciunt quæ n. 330. dicta, ubi ostensum quod plures Religiones apud Apostolicam Sedem efficaciter institerunt pro obtinendis privilegijs, ut Cruciatæ concessiones, & similes minimè apud earum Religiosos vim haberent. Ex quo evidenter colligitur usum prædictum apud ipsas neutiquam tolerari, & quidem cùm Patres Prædicatores & Carmelitani pro impetranda declaratione usui contraria adeò fuerint soliciti, ut ex Bullis Clementis & Urbani VIII. compertum habetur, quis possit usum prædictum apud eosdem nisi temerè suspicari? Ut de alijs Religiosis Scriptoribus taceam ita loquentibus, ut minimè illum suis in Religionibus cum amplitudine dicta locum habere significent.
1037
*Jam quod de convenientia dicitur,
ut Religiosi laxamentum illud habere possint, quod dicitur Desahogo, omnino adversum menti videtur esse Pontificum, iuxta dicta | nu. 329. Itaque Pontifices nolunt Bullam ad Religiosos extendi, ne illi hoc habeant exitiosissimum laxamentum. Et pro ratione ut extendi debeat ipsum laxamentum adducitur. Ut autem id, quod de laxamenti hujusmodi pernicioso usu dictum ampliùs confirmetur, juvat doctissimum Lezanam Tomo 2. Verb. Bulla Cruciatæ nu. 29. sic loquentem excepisse: Vnde esto
Mag. Lezana.
priùs opposita sententia probabilis videretur, modò tamen post prædictam Bullam, ut Diana in Addition. secund. Resolut. 9. ait, non est probabilis, nec tuta in praxi. Quod ait intelligendum saltem, dum vivit idem Sanctißimus, quem Deus conservet. Addo ego, adeò odiosum & contrarium disciplinæ Regulari esse, ut Regulares absolvantur à casibus reservatis suis Superioribus contra eorum voluntatem, ut de nullo Pontifice sit credendum id concessurum, nisi clarè id exprimant: cujus signum est quòd plures Pontifices declararunt suam intentionem non esse ut in hoc Bullæ privilegio Regulares comprehendantur. Sic ille, qui locutus etiam de eodem Tomo 1. Cap. 19. nu. 29. tenore consimili. Religiosissimus Carmelita, qui de procurata declaratione ex parte suæ Religionis, sicut & Patrum Prædicatorum testimonium protulit citato n. 19. Unde non apparet quomodo præfatus Scriptor ex illis unus de usu potuerit quod vidimus pronuntiare. Notabiliora sunt, quæ habet Alfonsus de Casarrubios in Compendio privilegiorum Fratrum Minorum Verb. Cruciata, ubi adducit concessiones Pontificum contra prædictum laxamentum, & Religiosæ observantiæ stragem ex illius introductione multis prosequitur lectu dignissimis: & quod Pontifices circa hos suam intentionem declaraverint scribebat ante Annum 1532. Et quidem ex reservatis, id quod ad votum castitatis spectat tale est, ut difficultatem afferat, quæ oportuerit concessione Pontificia mitigari. Vix enim quidquam aliud occurrere potest, quod pudor reddat difficile conscientiæ judicibus aperire. Cùm ergo pro laxamento, quod Desahogo vidimus compellari, contraria suffocationi significatione, adeò acriter decertatur, magna profectò necessitas erga illud in Religionibus indicatur: quod equidem non potest non ipsis valde indecorum existere, in quibus exi
mia est cura circa observantiam voti prædicti, à quo major in ipsis splendor, & honorificentia singularis: O quàm pulchra est casta generatio cum claritate: immortalis est enim memoria illius,
Sap. 4. v. 1.
quoniam & apud Deum nota est, & apud homines. Sap. 4. v. 1. Ubi Religiosi Ordines præsertim designati. Unde P. Cornelius habet CastorũCastorum cœtus, cujus & illud post exornatam multipliciter expositionem, cum Divis Ambrosio & Basilio:
P. Cornel.
& apud homines, tum probos, castosque: tum improbos & incestos, qui Virgines, & castam vitam suspiciunt & admirantur, ut Angelicam & divinam, &c. Cessent ergo illi pro laxamento dicto tantopere decertare, ut sic & claritas & gloria major accrescat de sua benè meritis conscientia. Pro quibus hæc satis.
1038
*Circa id, de quo n. 1034. dum sen
tentiæ P. Mendi fecimus mentionem, addendum affirmasse illum Indulgentias, quæ sunt communes Religiosis & sęcularibussæcularibus non revocari, cui in hac parte favet citatus Magister Resolut. 127. nu. 2. cum aliquibus, quos citat in margine, nulla addita ratione. Ibi rem esse dubiam diximus, & dictis stamus, dum nihil urgentius exploramus.
Resolut. 129. in fine rogans an approbatus in
Circa semel approbatos.
una diœcesi possit in alia eligi virtute Bullæ, affirmativè respondet, additq́ue sic: Y Ortiz trae un privilegio de Clemente VII. concedido à los Mendicantes, que una vez aprobados por una Diocesi, se tengan por aprobados por todas las Diocesis. Del mismo vienen tambien à ser (scilicet, parecer) que (los que) esto defienden del Confessor seglar, porque corre la misma razon de entrambos. Sic ille, qui cùm sic proponat, nec quidquam addat, videtur approbare. Sed res profectò est ampliori consideratione dignissima, & quod ad privilegium attinet, refert etiam illud antiquior Scriptor P. Fr. Joannes Baptista in Animadversionibus pro Confessarijs Indorum fol. 439. pag. 1. Patribus Minoribus concessum, ex quo & docti Magistri resolutionem præfatam comprobarunt. Sed post ipsos ex Pontificum Decretis alia fundamenta succurrunt, propter quæ videtur contrarium non verosimile tantùm, sed certum multis, de quo à Nobis dictum Tomo 2. Tit. 12. Cap. 11. §. 5. & in Auctarij Tomo 2. Urget enim validissimè Decretum Urbani VIII. An. 1628. de quo Cardinalis Lugo Disput. 21. de Pœnitentia n. 29. Quidquid dictum sit citato Cap. 11. n. 340. & 344. de aliquali probabilitate. Pro quo & videndus Lezana Tomo 1. Cap. 19. n. 4, qui & n. 5. prudenter admonet in hoc cautè procedendum; præsertim stante declaratione novissima Clementis X. in Constitutione edita die 21. Iunij 1670. de qua Tomo 2. Auctarij Parte 8. nu. 653. Videnda etiam dicta Tomo 1. Parte 2. Sect. 10. & 14. & Parte 3. Sect. 8. & 11. Extensio autem illa de Religiosis ad sæculares fundamento satis debili innititur. Porque corre la misma razon de entrambos. Quia in omnibus currit eadem ratio. Nam in Religiosis ratio extensionis est privilegium, ut asseritur, quo quidem minimè sæculares Sacerdotes perfruuntur. Aliud erit si de ijs loquamur, qui virtute Bullæ eligi possunt; tunc enim sufficere semel habitam approbationem censent aliqui, quibuscum citatus Scriptor Resolut. 130. n. 2. quòd tamen juxta id quod tradit cum Ludovico de la Cruz in fine Resolut. intelligendum, si approbatio non sit propter defectum scientiæ revocata.
1039
*Circa quod orta est annis proximis
difficultas, cùm Archiepiscopus Limensis sæculares Sacerdotes audire Confessiones vetuisset, donec coram ipso comparerent de ipsorum sufficientia certiorando, & acceptam facultatem reddituro. Et volebant aliqui licere illud, pro quo videtur eorum suffragari sententia, qui asserunt approbatum pro limitato tempore, eo transacto eligi posse, quia Bulla approbationem quidem exigit, sed non actualem. Sic Acosta, & Ludovicus à Cruce, & alij, quod valde probabile judicat citatus Mag. Acacius citata Resolut. 130. nu. 4. & videtur amplecti. Eadem enim videtur esse ratio, cùm reverà ij, circa quos extitit prohibitio, legitimè fuerint | approbati. Ubi & addendum minimè fuisse reprobatos, sed sufficientiæ tantùm voluisse dictum Prælatum notitiam comparare. Nihilominùs id mihi visum neutiquam admittendum, non solùm quia sententia nuper adductæ contraria, probabilissima est, pro qua citatus Scriptor allegat P. Henriquez, Ledesmam, & Joannem Gutierrez, cùm posset plures alios, ex quibus P. Mendus Disput. 22. Cap. 7. ubi benè asserit Cardinalem Lugo juxta sua principia idem debere consequenter tenere, & meritò. Tum etiam quia alia est ratio de revocatione, circa quam non est qui dissentiat, ut videri potest apud P. Mendum l. c. n. 37. Circa praxim autem Leander Tomo 1. Tract. 5. Quæst. 65. ita
in fine scribit: Immò idem dicendum censeo de alijs Confessoribus, à quibus licentiam audiendi CōfeßionesConfeßiones auferre solent Episcopi: quòd scilicet nisi simul cum revocatione licentiarum, approbationem auferant, semper remanent eligibiles virtute Bullæ. Sic ille, citans Llamas, Thomam Hurtadum, & P. Mendum. Sed Auctores isti de praxi, quam ille prætendit, minimè locuti, sed de Parocho tantùm, qui licet officium dimiserit, eligi potest virtute Bullæ, de quo & Nos Tomo 2.
Minimè sustinendus.
Auctarij, unde modus ille dicendi est singularis, & minimè sustinendus. à P. Mendo efficaciter impugnatus suprà nu. 37. contra quem est prætereà, eo stante revocationem talem futuram nullius momenti ubi Bullæ usus, quia nullus Sacerdos de revocatione curaret, quod quidem sine maximo esse inconvenienti nequit: sic enim possent multi in ignorantia erga administrationem Sacramenti adeò necessarij consenescere. Præterquàm quòd approbationis titulus etiam licentiæ nomine explicatur; datur enim sic approbato facultas ut confitentes audire possit electus ab eo, qui supra oves proprias jurisdictionem habet. Unde cùm Episcopi vulgatur edictum, in quo confitendi licentiæ dicuntur revocari, indubitabile est audire confessiones non posse illos, ad quos edictum dirigitur; sicut si diceretur sic: Nullus confeßiones audiat, nisi coram N. compareat. Quis enim possit hærere, & subterfugia quæritare, cùm evidens sit verè audire, qui approbatus audit ab eo electus, qui eligere legitimè potest? Neque prohibentium intentio aliter potest rationabiliter conjectari: cùm eò generaliter tendat ut sufficientiam exploret, & manifestissimum sit non solùm in licentiatis, sed etiam in simpliciter approbatis magnos posse defectus inveniri, & in his potiùs, quia cum limitatione approbati sunt, quandoquidem nulla est eis jurisdictio demandata. Quæ quidem videtur aperta demonstratio, ut modus dicendi prædictus nequeat sustineri. Omitto communes difficultates aliàs apud citatum Mag. Acacium, pro quibus habet ille Resolutiones probabiles, secutus ferè semper Auctores Societatis. Neque enim ex illis est, qui Cajetano, Soto, Sylvestro, Ledesmis, Cabezudo, Navarrete, & nonnullis alijs, doctissimis quidem, contenti, fastidiunt alios, ex Societate præsertim, ut vix ipsos, nisi fortè ut impugnent, censores severissimi, dignentur allegare. Unde & cum veneratione & affectus ingenua applicatione legendus, vulgari lingua non vulgarem eruditionem complexus, sine styli affectatione, ut decebat Episcopalis celsitudinis candidatum.

CIRCA TITULUM VI. De Prætoribus Indorum.

§. Unicus.

Aliqua circa ipsos percurruntur.
1040
*QUidquid eorum potest onerare
conscientias conati sumus compendiarijs assertis explicare. Et addi quidem non pauca possent, si de modis, Regia vulnerata auctoritate, furandi, quos nonnullorum non cessat avaritia insatiabilis parturire, utilis esset operæ pretium disputare. Et quomodo disputationi locus sit, ubi dubitationi esse nullus potest, nisi velimus circa furtum inquirere, hoc aut illo modo perpetratum, an licitum sit. Sunt enim adeò manifestæ iniquorum quæstuum artes. ut nihil Theologis discutiendum relinquant, cùm circa illas Theologus esse quicumq;quicumque possit doctrinędoctrinæ ChristianęChristianæ rudimenta pernoscens. Cur ergo non jam in æquivoco, sed in univoco pessimo laboremus, cùm Prætor & fur pro eodem stent, ut ipsi per
Vide Tit. 7 n. 6.
jocum dicere soliti? Pareneticè potiùs videtur agendo exhortationibus Christianis, quàm Theologicis documentis. Sed, ut cum Persio loquar, Quis leget hæc num tu istud ait? Nemo
Persius. Satyr. 1.
hercule nemo. Nemo inquam opportunè, ut esse remedio possit, etiam per digniorem canalem ad aures dociles perventuro. Miseret me hominum istorum, ut cum docto ex Nostris auctore loquar, de quibusdam alijs lucifugis disserente. Et quomodo non misereat, ubi adeò certa perditio, & formidabile præcipitium. Qui non in
Ioan. 10. v. 1 & 7.
trat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliundè, ille fur est & latro. Christi verba sunt Joan. 10. v. 1. Circa quæ sic celebris & eruditus Inter
Novarinus.
pres: Ascensus iste non tam ascensus est, quàm præcipitium. Malè de ovibus agitur, cùm, qui illas recturus est, ascensum tantùm cogitat, non curam: & culmen spectat, neglecta ovium solicitudine. Ille fur est & latro. Fur, qui surripere, latro qui mactare oves quærit: Sed cum ovibus etiam se: sicque dum furatur alienum, perdit se: dum occidit ablatum, sui est carnifex. Sic ille. Indorum provincia ovile quidem est. Quid enim illi nisi oves imbellis indolis, & quanti quanti sunt communibus utilitatibus destinati? Nisi quandoque accidat, ut eos desperatio reddat armatos, & violatæ contra divinas Regiasque leges vindices libertatis. Ad hoc ergo ovile, dum non per ostium, sed aliundè paratur ascensus juxta expositionem dictam, perditio est, & pręcipitiumpræcipitium, & propria ascendentis carnificina. Jntrandum ergo, non ascendendum, sursum cupiditatis | igne tollente; intrandum inquam per ostium. Et quale ostium? Ego sum ostium: per me si quis introierit salvabitur. v. 7. Per Christum ergo intrandum, sin minùs, de salvatione actum. Christianè intrandum, Christianè agendum, & ita tractandæ oves, ut esse utiles possint; erunt enim, salvo Christianarum obligationum in Christiano Prætore respectu.
1041
*Et sunt quidem multi per ostium
intrantes, circa juramenti obligationem attenti, ijsq́ue contenti, quæ moderata cum industria potuerint comparare. De quibus id usurpare non immeritò possumus, quod post adducta nuper verba à Christo additum: & ingredietur, & egredietur, & pascua inveniet. Ingredietur inquam per ostium ChristũChristum, Christianè scilicet,
Ioan. 10. v. 7.
& egredietur pariter Christianè, & sic pascua inveniet, commoda videlicet non spiritualia solùm, sed temporalia, per pascua designata, sic enim Psal. 22. v. 1. In loco pascuæ ibi me col
Psal. 22. v. 1.
locavit. Pro quo & illud Pastoris summi Matth. 6. v. 26. Respicite volatilia cæli &c. & Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris est is
Matth. 6. v. 26.
illis? Ubi supplendum, quod ab ipso omissum, & satis volebat intelligi: Nonne vos magis pluris estis illis, ut vos Pater cælestis pascat? Ut in loco pascuæ vos curet Paterna solicitudine collocare. Inveniant ergo ij, de quibus agimus, egredientes pascua, quia ipsis oves utiles cum Christiana moderatione tractatæ, & sic commodis competentibus divitati, quibus honestè vitam transigere queant, eorum antipodæ, qui aliundè ascendentes, etsi multa corradant, nihil tandem inveniunt in manibus suis, de quibus vates Rex Psal. 75. v. 5. Dormierunt somnum suum, & nihil invenerunt omnes viri divi
Psal. 75. v. 5.
tiarum in manibus suis. Ubi quod non inveniant, ad mortem referunt communiter Interpretes, ex quibus Cardinalis Bellarminus ita scribit: Toto tempore vitæ bujus quasi sopore gravi concu
Cardinalis Bellarmin.
piscentiæ & ignorantiæ oppreßi quietè dormierunt, somniantes se divites & beatos esse: sed ubi per mortem evigilaverunt (pœna enim aperit oculos, quos culpa clauserat) nihil invenerunt in manibus suis: & tunc intellexerunt, bona huius vitæ non vera bona, sed ludibria somniantium fuisse: & ex ijs nihil sibi remansisse, nisi vermem conscientiæ, & pœnæ sempiternæ reatum. Sic ille. Sed non sic tantùm illi, de quibus sermo; quia ante mortem etiam ex ijs, quæ somniantes futuros se felices collegerant, nihil inveniunt in manibus suis, nisi vermem conscientiæ, & sempiternæ pœnæ formidinem, justo Dei judicio malè partis cursu brevissimo dissipatis.
1042
*Ex dictis id satis habetur perspi
Circa juramentum ut obliget.
cuum quanto conscientiæ gravamine ij, ad quos electio Prætorum spectet, possint in illa prægravari; dum sine delectu huic muneri præficiuntur, de quo dictum aliàs: quod & oporteret ipsis frequentiùs inculcari. Quoad juramentum circa contractus, de quo Cap. 1. dictum, addi potest id, quod circa illius interpretationem Doctores tradunt, faciendam quidem illam in favorem jurantis, quia qui jurant se quantùm possunt minùs intendunt obligare, salva juramenti veritate, & expressa se obligandi voluntate. Quod equidem in juramento Prætorum potest sæpiùs accidere: multi siquidem jurant, quid jurent non penitus percallentes, unde ad convenientem intellectum revocandi sunt, juxta dicta ibidem. Id quod si aliquando fallit, in hac certè caussa debet maximè locum habere, ubi de amovendis injustis oneribus agitur, Indorum scilicet miserabilium maximè personarum; quandoquidem juramentum spontaneum non est, sed à lege dispositum & minimè in jurantium utilitatem. Ratio
Regula pro interpretatione.
enim quæ pro regula præfata adducitur, quia semper præsumitur jurans minùs voluisse suæ libertati nocere, ut ex mente Doctorum, quos citat, & aliorum, quos citare posset, proponit P. Tamburinus Lib. 3. in Decalogum Cap. 3. §. 4.
P. Tamburinus.
nu. 1. id tantùm videtur intendere, quod de spontaneo juramento, aut etiam ad spontaneos contractus applicatur, non verò quando de non gravanda aliorum, miserorum præsertim, libertate agitur, pro qua tantùm à lege dispositum invenitur. Unde interpretationes, quæ in materijs alijs esse verosimiles possent, in præsenti non sunt generaliter admittendæ, sed standum exactè legis verbis, & legislatoris intentioni, ac legis fini, ne aliàs inutilis ferè reddatur. Et cùm hoc loco de ijs præsertim agamus, qui Dei timore postposito, juxta dicta non verentur Indorum, ac suimetipsorum esse carnifices, non est cur pro illis favorabiles intellectus conquiramus, qui tamen pro alijs Christianè agentibus possunt meritò in Auctoribus inventi, aut ab eisdem verosimiliter indicati, ministrari. Extat etiam apud citatum Scriptorem recepta doctrina nu. 2. quòd si ex
circumstantijs certus sit jurans se promisisse observantiam statutorum, ad ea tenetur. Itaque licet expressè de promissione non constet, quia neque expressa ac formali voluntate, si tamen ex circumstantijs voluntas saltem virtualis aut legi conformis colligatur, pro certo habendum est juramentum, licet tergiversari quis velit, quando observantia urgere incipit. Id quod in casu præsenti usu venit, ubi jurans ex circumstantijs certus esse debet de sua promissione, cùm legis intentioni debuerit esse conformis, & res ipsa ita clamet, quia aliàs Catholicorum Regum circa hoc providentia inutilis redderetur. Accedit quod circa dubium non cadens circa juramentum ipsum, sed supra rei juratæ conditionem habet P. Suarez Lib. 2. de Iuramen
P. Suarez.
to Cap. 35. nu. 10. quando scilicet dubitatur an rei juratæ sit tanta facta mutatio, ut juramentum desinat obligare: tunc enim stat pro juramento possessio. Idem enim est quando de modo juramenti dubitatur, cùm constet revera fuisse juratum: stat siquidem pro eo possessio, quia stat etiam jurandi legitima consuetudo, & legis minimè dubia intentio, unde & duplex est possessio. Perinde namque est de varietate rei juratæ dubitare, aut mutatione facta circa illam, ac de occurrente secundùm jurantis apprehensionem, quia difficilior apparet, circa quam tamen difficultatem an sit sufficiens dubitatur.

CIRCA TITULUM VII. De Indorum Commendatarijs. §. Unicus.

1043
*DIctum & de illis suprà nu. 906.
& quia de juramento dudum disseruimus, præmittendum circa simile Commendatiorum juramentum quod extat n. 16. ubi de violata lege circa habitationem in oppidis Indorum, in quo & juramenti violatio ab eisdem præstito circa Indorum defensionem, & sic à Nobis pronuntiatum: Videant ergo quomodo hoc præstent, qui servitijs addictos tenent. Si dicant se non ita cogitasse cùm jurarunt, non erunt quidem juramenti rei in foro animæ, secus in exteriori, quia lex ad hujusmodi defensionem, uti ad præcipuam vult dirigi juramentum, & poterunt ut violatores ejusdem puniri Commendæ privatione, ut in Rescripto citato (n. 5.) habetur expressum. Sic ibi: quod tamen non videtur prædictis nuper consonum, quòd scilicet stet juramenti obligatio, in Prætoribus, quidquid cogitaverint, cùm esse debeat juxta intentionem legis ad hoc præcipuè, Indorum scilicet protectionem directæ. Ad quod dicendum in primis non esse eamdem rationem de dubitante ac de expressè excludente: dubium enim juramenti possessionem non tollit, juxta dicta: qui autem apertè exclusit, in suæ est adhuc libertatis possessione. Et hoc modo est, quod diximus de non cogitante accipiendum, ut scilicet de tali obligatione putaverit ad juramentum minimè pertinere, hoc est enim de illa non cogitare, dum obligatio non cogitatur, aut putatur, juramenti esse materiam, sicut sunt alia in illius formula comprehensa. Qui ergo juravit, de habitatione nihil penitus cogitans, illam suo juramento est proculdubio complexus: nam ad summum potest aliqua suboriri dubitatio, quam tamen non sufficere remanet comprobatum.
1044
*Prætereà quod dictum Cap 3. circa
protectionem Indorum, non scilicet cessare hujusmodi obligationem ex eo quòd in oppidis Indorum prohibeantur habitare, ex eo ostenditur quod Generalis Protector Limæ existat, neque obligatio ulla ipsum urgeat, ut populos Indorum adeat, sicq́ue eorum necessitates pervideat, ut sic de procurando possit remedio agere cum sublimiori Magistratu. Ad eum ergo veniant Indi, licet Commendatarius non vadat ad ipsos. Quòd si quidquam offerant gratuiti animi significatione dubitari potest an liceat illud accipere. Ad quod dicendum non licere, si res considerabilis pretij sit, quia non videtur gratis oblata, sed quasi laboris pretium, ad quem est Commendatarius obligatus. Ex cujus acceptione is qui offert, conjicere non immeritò poterit, si deinceps opus sit futurum auxilij, neque simile aliquid allatum, non ita ut necessarium fuerit in negotio procedendum, cùm tamen onus importabile pro ipsis sit, quoties subsidio opus fuerit, illud pretiosis muneribus emereri. Si autem vilius aliquid fuerit, non videtur grave in eo futurum conscientiæ gravamen: cùm aliàs Indi ægrè ferre soleant, si munuscula ab ijs oblata repellantur. Erit autem generosi Commendatarij attentione dignum, si illa retributione benigna compenset; cùm & attentio talis sit ipsi admodum futura proficua, quandoquidem cùm Indorum negotium agit, proprium suum agere est manifestum, ex quo & evincitur pretiosum non posse munus accipere, sibi enim arat, & sibi occat, unde & fructus impensi laboris sperat. Quia verò solent esse Indi divites, ut Caciquij, & Provinciarum gubernatores, circa horum munera plus videtur posse aliquid indulgeri, dum & illi veniunt justis querimonijs auxilium contra Parochos, Prætores, eorum locum tenentes, pannificiorum dominos, aut quoscumque alios petituri, neque enim eorum sufficere solet potentia ad subditorum incommoda depellenda. Et circa munerum acceptionem nihil est lege dispositum, unde solùm est juxta naturæ certa principia discurrendum, circumstantijs attentis, juxta quas est à Nobis verosimilis omninò discursus efformatus, juxta quæ & Doctores discurrere in consimilibus materijs solent, ad quæ est etiam à Nobis respectus habitus in præmissa resolutione.
1045
*Est etiam dictum Cap. 5. in fine quòd
si ignoti sint Indi, quibus facienda restitutio, ea non possit prædicatione, qua indigere solent, fieri, quia bonum est alterius generis, quidquid Auctor ibi citatus fuerit arbitratus. Sed quidem id ita intelligendum, si nihil pecuniæ eo in ministerio pro bono Creditorum insumatur. Sic enim D. Thomas ibidem adductis restitutionem admittit verbis illis: Scilicet dando
D. Thomas.
in eleemosynas pro salute ipsius. Si ergo quis ut prædicaret sumptus competentes faceret, qui in eleemosynam cederent, aut Prædicatorem congrua pro labore compensatione conduceret, in creditorum spirituale commodum, non videtur cur non queat obligationi satisfecisse veraciter affirmari. Licet enim prædicatio in audientiũaudientium utilitatem penitus dirigatur, sumptus tamen circa eam facti in creditorũcreditorum possunt spiritualem utilitatẽutilitatem destinari. Et esset sanè modus restitutionis satis utilis, si debitum considerabilis esset quantitatis, Missionem à Religiosis quotannis faciendam dotare, sive in oppidis, ad quæ creditores spectabunt, sive in alijs, in quibus major necessitas videretur. Sic à quibusdāquibusdam factum, consilio equidem salutari: quamvis de Commendatario quopiam nihil tale sit mihi compertum; utinam dispositione hujusmodi opus ipsis no fuerit, sicut neque alia simili, Christiana conscientiæ libertate, mammonæ nescientis damnabiliter subservire. P. BonæSpei Tomo 5. Tract. 1. de Iure & Iust. Disput. 19.
affirmat tamquàm probabile debita incerta ex contractu retineri posse. Unde existimare quispiam forsan possit debita incerta Indorum posse retineri, quia ex contractu sunt ut in plurimum, dum eorum labori merces proportionata non solvitur, operas enim locant suas congruam mercedem accepturi, emunt etiam & vendunt, | licet circa pretium defraudati. Sed id neutiquàm accipiendum, quia revera debita ex delicto sunt, de quibus citatus Scriptor ibidem distribuenda esse pauperibus contestatur, secundùm eam quantitatem, in qua justitiæ violatio accidit, per exceilum aut defectum. Hac enim ratione Doctores omnes ad restitutionem esse obligatos censent rerum quotidiani usus venditores, qui in mensurarum complemento ementes defraudant, cùm tamen inter eos, uti inter contrahentes agatur. His addendum cir
Contra Indos non præscribi.
ca debita prædicta locum non habere præscriptionem, tum quia est possessio malæ fidei. Etsi demus esse bonæ aliquando, urget principium in materia præscriptionis certissimum, scilicet illam concurrere contra eum, qui ob impedimentum nequit quod est suum repetere, præter titulos alios, de quibus in Additionibus Tomi hujus nu. 141. & seqq.

CIRCA TITULUM VIII. De Capitulis Civitatum &c. §. Unicus. Pro urbanis Senatoribus, & Officialibus alijs breves discursus.

1046
*CIrca electionem, de qua Cap. 1.
& subornationes ex quibus restitutionis obligatio non oriatur, addendum probabile esse ratione illarum non reddi invalidam electionem: siquidem verba illa legis: No aya, ni pueda aver, el tal officio, quæ sunt unicum pro electione invalida fundamentum, non videntur ita urgere in ordine ad dictum effectum. Nam modus ille loquendi, Non poßit, stare cum valore electionis potest, juxta dicta Tit. 3. n. 24. & 25. & ita videntur supponere Doctores adducti hoc Capite negantes obligationem restitutionis, & nihil circa invalidæ electionis certitudinem statuentes: & meritò. Si enim eo ipso quòd aliquid suffragatoraccipiat, officij comparatio nulla sit, & illud teneatur restituere qui eo pacto compararit, nihil equidem comparat, unde neque qui voto suo cooperatur electioni, quidquam accipere potest, quia quod datur, pro aliquo datur pretio æstimabili, & non pro nihilo, in quo nullus apparet titulus acceptioni. Est ergo probabile juxta gravissimorum Scriptorum sensum validam esse electionem, licet possit sic electus per sententiam officio sic comparato privari. Cui tamen videtur posse sententiam satis receptam opponi asserentium pro senten
tia injusta posse aliquid accipi sine obligatione restitutionis; cùm tamen sententia injusta minimè sententia sit, neque jus ei conferat, pro quo est à judice pronuntiata, & ita quod datum est, revera est datum pro nihilo. Ad quod quidem dicendum instantiam esse non levem, sed quæ probabilitati non obstet. Et prætereà est diversa ratio, quia ex injusta sententia commodum aliquod reportat ille, in cujus favorem lata est, non secus ac si justa esset, quandoquidem eo est animo, ut re, circa quam lis est peracta, fruatur, ac si propria esset: qui verò munus pro electione accipit, sciens electionem futuram nullam, minimè acciperet, quia de re secundùm se iniqua non agitur. juxta ordinarium procedendi modum, ubi supponitur eum, qui officium ambit, illud ita velle, ut nullam subeat ipsum restituendi obligationem. Ex quo fit, si aliquid alio respectu accipitur, pro nihilo accipi, quia officium non admittendum nihil est. Quæ explicatio si non placeat, ab ea equidem probabilitas dictæ sententiæ non pendet, cùm alias habeat pro se solidas rationes. Et quod ad allatum attinet, negando pro sententia in justa quidquam recipi posse, fit satis instantiæ, & negari quidem cum multis potest tunc non esse obligationem restitutionis, ut videri potest apud P. Vasquez in Opusculo de Restitutione Cap. 7. in 4. & 5. sen
P. Vasquez.
tentia ubi Auctores refert & n. 28. & 29. ubi propriam profert illis conformem juxta juris positivi obligationem, quòd cùm pro sententia justa quidquam recipi prohibeat, & incapacem receptionis reddat: potiori ratione prohibet dari aliquid pro sententia injusta, & ad illud restituendum obligabit faciendo judices incapaces. Quæ sunt illius verba: neque modò circa illud oportet disputationem texere longiorem, cùm hæc dicta sint occasione præmissæ probationis, ubi pro superiùs statuta positione contendimus, ut ejus possit probabilitas sustineri.
1047
*Cùm de electione Alcaldorum agi
tur, non teneri ad digniorum electionem urbanos Senatores, dictum Cap. 2. & n. 12. additum futurum grave peccatum veniale, si quis manifestè deprehendat majorem alicujus dignitatem, & propter humanum aliquem respectum minùs dignum eligat. Quod quidem erit qui fortè improbet, eo quòd non leve damnum Reipublicæ inferatur; & cùm absolutè obligatio sit, eaq́ue in materia grave, plusquam venialis apparet obligatio, vel certè nulla asserenda est. Sic enim & contra Dianam argumentati sumus Tit. 1. nu. 147. asserentem tan
Diana.
tùm esse culpam venialem in vendente res indifferentes illis abusuro, eo quòd emptor, si ipsi ab illo negetur, ab alio sit proculdubio empturus: quod parum Theologicè dictum asseruimus, & ex eo probavimus. Nam aut mortale propter cooperationem ad mortale esse debet, aut nullũnullum, eo quod revera cooperatio non sit, quandoquidem etiam tali actione non stante, non desineret peccatum perpetrari. Sed verò id non est præfatæ assertioni contrarium. In citato siquidem contra Dianam, & nonnullos alios ab ipso citatos loco de cooperatione ad peccatum mortale agitur, quæ si revera est, ut esse videtur, quandoquidem peccatum in ea recognoscitur, plusquàm veniale est, quia non ex indeliberatione, ut constat, neque ex parvitate materiæ: quia hic & nunc tale peccatum non fieret sine hujusmodi cooperatione. In casu autem nostro de peccato mortali non agitur, sed juxta eam suppositionem proceditur illud in electione non agnoscentem: quid|quid autem addi eo in genere potest, intra lineam venialis peccati continetur. Itaque ex Reipublicæ damno argui nequit, quod intra dictam lineam supponitur etiam grave non esse futurum. Erit autem grave intra lineam venialis ex acceptione personæ, cùm in ea, quæ omittitur, dotes plus multò æstimabiles elucescant. Ubi & tales illæ esse poterunt experientia commendatæ in magnum Reipublicæ beneficium, ut non immeritò affirmari possit, in ejus omissione mortale peccatum extiturum. Dixi Experientia commendatæ, quia si ita non accidat, non est plena in talium electione securitas, ut etiam experientia comprobavit; cujus etiam magisterio notum viros plures mediocrium talentorum optimos evasisse Reipucæ Magistratus.
1048
*Circa Capitis 3. materiam, cujus amplitudo diversarum est capax quæstionum, non est cur ampliùs immoremur; si enim quæ ibi dicta sunt, observari felici Reipublicæ electione contingat, non est cur desiderari alia debeant, nisi fortè quæ ad judicialem stylum spectant, legibus, consuetudine, & fori apicibus regulandum, unde ad Juris civilis professores forenses remittenda, cum pro conscientijs una sit nobis solicitudo præcipua, unde & Theologos potiùs, quàm Jurisperitos agere studeamus, id Jure ex vtroque delibantes, quod instituto possit nostro deservire. Prætermissis
ergo alijs, circa circumstantiam peccati addendum ex P. Bonæ-Spei Tomo 4. Disput. 5. nu. 37. & 38. ubi ait circumstantiam personæ nullam addere peculiarem malitiam, quæ in Confessione aperiri debeat (& tenet ille aperiendas circumstantias notabiliter aggravantes) nisi ex peccato oriatur scandalum, deturq́ue alijs liberior peccandi occasio. Exemplum in Episcopo, Generali, & Prælato fornicante constituit, intelligens ratione officij, nam ratione voti castitatis alia est ratio, circa quam esse dubitatio nequit, de quo Auctor n. 12. Quando ergo in Judice scandalum est, certum item aggravantem in eo esse circũstantiamcircumstantiam. Sed ex eo quòd Judex sit, speciale aliquid habeat, quandoquidẽquidem etsi judex non esset, scandali circũstantiacircumstantia in ejus reperiretur peccato, hoc videtur denegari, & ita dum peccatur occultè circumstantia est nulla. Sed quidem pręterpræter communem illam rationem aliam esse ratione officij, ex SS. PatrũPatrum doctrina compertum habetur, ut vidimus n. 15. ex eorum enim peccatis etiam occultis fit, ineptos reddi ad similium correctionem, circa quam si quid attentent, valde superficiali manu negotium pertractabunt. Si & addamus peccata hujusmodi occulta esse vix posse, ut in exemplis adductis videtur manifestum. Quomodo enim Episcopi occulta esse poterit turpitudo? & sic de alijs.
1049
*Pro obligatione assistendi in Sena
Circa assistentiam in Senatu.
tu, etiamsi contra id, quod Senatorum quibusdam placet concludendum sit, de quo Cap. 4. argui ulteriùs potest ex Regijs Auditoribus, quibus abesse non licet, quomodocumque sint caussæ concludendæ. Pro quo & faciunt quæ adducit P. Fragosus Tomo 1. Lib. 7. Disp. 19. n. 3.
P. Fragosus
scilicet quòd Decuriones regulariter non egent abundantia populi ad res urbanas gerendas. In quibus tamen id erit amplectendum, non quòd major pars Concilij, seu Decurionum senserit, sed quod sanior pars deciderit. CōstatConstat ex Cap. 1. & 2. de his quæ fiunt à majori parte Capituli & 3. dist. 65. Cap. Plebs dist. 64. ubi quamvis regulariter sanior pars censeatur valida, quæ fit à majori parte: nihilominùs etsi hæc censeatur sanior ac præsumatur secundùm Glossam in Cap. de his, quæ fiunt &c. & Cap. Dudum de electione, id intelligitur nisi contrarium appareat, quòd major pars irrationabiliter moveatur, & minor pars rationabiliter, ut declarat Hostiensis in Summa, de his quæ fiunt à majori parte Capituli §. finali. Non enim sunt numeranda suffragia, quando constat, de meliori sensu, Gregorius Lopez in Glossa 1. tit. 14. l. 10. part. 1
per textum ibi expressum. Lucas de Peña in l, si quis extra ordinem. de excusat. artific. lib. 10. dicens standum esse majori parte Concilij, nifi à minori parte aliquid rationabiliter opponatur, quod deducit ex dicto Cap. 1. de his, cujus hæc sunt verba: Nisi à paucioribus & inferioribus
aliquid rationabiliter objectum fuerit & ostensum. Juvat Aviles prætor. Cap. 3. Vers. Iuridicion. n. 28. fol. 105. quatenus ait rebus, quæ tendunt ad utilitatem, vel saltem non tendunt ad malum, videri quod sit à tota universitate factum, quando major pars concordat, secus verò quando actio tendit ad damnum, necesse est ut omnes concordent, & contradictionem unius censeri potentem ne censeatur gestum. Pro quo & textus alij apud Scriptorem citatum. Ex quibus videtur apertè deduci Decuriones ad Concilium vocatos debere concurrere, neque obstare prætextum dictum de certa in contrarium conclusione, quandoquidem rationabiliter decernentis suffragium, etiamsi non audiendus videatur, tanti possit esse momenti. Ubi & dubitari possit, an si sciat à majori parte concludendum juxta illius sensum, teneatur accedere, videtur enim tunc adducta ratio cessare. Sed dicendum debere: tum ex eo quòd major est futura decretis auctoritas, nec apparet quo possit titulo rationabili se excusare. Tum etiam ex dictis, nam in Concilio esse aliqui poterunt, qui rationabiliter adversentur, quibus auditis sit sententiam mutaturus. Hac enim ingenua dispositione animi ad Concilium accedendum, sicut ad quemlibet habendum Christiano ritu consessum, qui pro deliberatione prudentissimè institutus. Et in hoc præsertim, de quo agimus, ubi Decuriones totam repræsentant civitatem, in quorum illa solicitudine requiescit. Videndus citatus Pater Disp. citata ab ejus exordio, ubi pro Decurionibus plurima, sicut & pro Ædilibus aut Alcaldijs Disput. 21. Circa id autem quod circa pretium rerum ad ordinarium usum pertinentia Cap. 5. sunt dicta: multa congerit etiam citata Disput. 19. §. 2. pro quibus & infra circa Tit. 9. unde ad alia transeundum,.
1050
*Agit etiam ille de Receptoribus, seu
Circa Depositarios.
Depositarijs, (de quibus & Nos Cap. 6.) Disput. 22. nu. 15. & seqq. Et juxta communem doctrinam procedit de obligatione ex culpa lata, levi. ac levissima, ubi de foro interno nihil, | unde videtur in eo etiam ipsius resolutiones procedere: licet ad speciales depositarios descendens de obligatione in foro conscientiæ determinet: sic enim Vers. Hinc fit, nautas & stabularios, aut caupones, qui aliquid recipiunt, in utroque foro teneri tamquam valde probabile proponit, aliquos pro eo adducens, juxta quos tamen secus sentiendum, si hospites tam in navi, quàm in diversorio, nautis & stabularijs videntibus res suas deponant, neque illis specialiter in custodiam tradant, ubi sic addit: Mihi tamen placet teneri dumtaxat in foro conscientiæ
P. Fragosus.
de culpa levi, in hoc eventu nautas seu caupones, quamvis in exteriore foro teneantur de levißima. Sic ille: pro quo ratio esse potest, quia prædicti eo ipso, quod ratione officij habeant hospites simul cum eorum rebus recipere, eas tenentur custodire. Sed quidem ex hac ratione fit etiam in conscientia teneri, quia res præfatæ eo ipso quod recipiantur, obligationem important, non secus acsi specialiter fuissent commendatæ: unde idem debet esse effectus. Quod ex eo manifestiùs ostenditur ab ipso addito, scilicet in foro externo de levissima teneri. Esset siquidem injustissimum talem per leges obligationem imponi: pro culpa tali ijs, quibus neque in speciali, neque ratione officij commendatæ res fuissent. Magis ergo est rationi conforme, si nulla tunc in conscientiæ foro obligatio compensationis cujuslibet admittatur. Subdit etiam ex Alciato quòd si Depositarius pro custodia modicum salarium accipiat, si res pereat, vel deterior fiat, apud eum, non teneri de levi, quia adhuc censetur deposita in gratiam deponentis. Id quod pro Depositarijs Indicis non militat, qui satis competens salarium accipiant: unde juxta ipsum de levi, & consequenter in foro conscientiæ tenentur, cùm etiam commoda alia habeant, de quibus dictum.
1051
*Concludit Vers. Vltimo circa res de
Ex assertis redarguitur.
positas pereuntes, cùm tamen res propriæ Depositarij evaserint incolumes, quidquid de foro judiciali sit, standum conscientiæ foro. Et quidem tunc contra Depositarium stringendum judicium, quia dolus præsumitur, ibidem habetur: ex quo & fit idem semper attendendum, cùm eadem generaliter ratio esse videatur. Et in alijs ad negotiationem, aut usum rerum depositarum conformiter ad tradita à Nobis nu. 18. per incuriam omisso, & seqq. Est autem notandum, quod habet nu. 21. Cùm enim statuisset acquisitum negotiationem non esse subjectum restitutioni, sic subdit: Nec refert
quòd Baldus neget in l. 1. quæst. 10. C. pro socio, & Alexander in l. si non sortem in princip. de condict. indebiti, quia debent intelligi in foro externo, non verò in foro conscientiæ, ubi standum est veritati, non verò errori, quia qui errat, non consentit, nec censetur errans rem suam amittere. l. Si procurator ff. de acquirend. rer. domin. &c. Quæ quidem doctrina in ordine ad praxim videtur inutilis. A quo enim sic errans petiturus est? A depositante? Irridebit ille, cùm pro se habeat Doctores possessioni faventes. A judice? Ast in foro externo rata est habenda traditio, ut asseritur. Id tantùm dici posset, licet petitio futura videatur inutilis, posse ratione aliorum locum esse compensationi. In quo quidem licet affirment communiter Scriptores debitum debere esse certum, probabile tamen est opinionem probabilem sufficere, de quo alibi. Et ut id aliàs sustinendum non sit, in casu tamen præsenti id est valde verosimile, quia sententia prædicta, quidquid Baldus & Alexander dicant, receptissima est, & à Theologis, quibus adhærendum potiùs vix ullo reclamante his est temporibus approbata, ob solidissimas, quæ pro illa militant rationes, quod & de Prætoribus, ac Regijs Officialibus, suis locis comprobatum. Pro quibus non plura.

CIRCA TITULUM IX. De Consulatu Mercatorum & eorum contractibus.

§. I.

§. I.

Circa Tribunal Consulatus.
1052
*DIctum de illo Cap. 1. & 2. & plura etiam alibi, & specialius Tomo 2. Auctarij Parte 8. n. 89. & seqq. & 513. & Tomo 3. Verb. Domus Contractationis, post quæ in manus venit eruditum opus circa Contractationis ejusdem Tribunal, vulgari lingua, sed non vulgari
D. Iosephus Veitia.
exornatione, cujus titulus. Norte de la Contratacion de las Indias Occidentales, Auctore illustri Equite D. Josepho de Veitia Linage, in eodem Tribunali Thesaurario, ex equestri Ordine Divi Jacobi, qui Lib. 1. Cap. 17. de Con
sulatu Mercatorum agit dilucida expositione. & nu. 39. id habet, ex quo firmari potest quod à Nobis dictum circa Assessoris judicium, quod non debeant semper Consulatus Judices amplexari, sic enim ibi: Que el Iuez Oficial, que lo fuere de Alzadas, ò apelaciones del Consulado pueda tomar parecer de Letrado en los casos que lo juzgare necessario, se le permite por una Cedula de treze de Noviembre de 1554. en la qual se dexa à su alvedrio sin necesitarle à que lo haga: y en consequencia della, siendo yo Iuez de apelaciones, he sentenciado sin usar de la permision, aviendo estado conformes los Adjuntos de que no necesitaban de parecer de Letrado. Sic ille: qui Auditor quidem Regiæ Audientiæ non erat, ut esse Limæ solet, & tamen neque ipse, neque duo mercatores adjuncti necessarium esse Advocati consilium judicarunt. Et Regia quidem Schedula, non imperans, sed permittens, id apertè indicat. Ubi & plus Mercatoribus videtur deferendum, quandoquidem Judex hujusmodi minùs ea in arte valet, unde Adjunctorum illi consortium injungitur cum judiciaria potestate.
1053
*Idem Scriptor nu. 30. post adductas
Circa ludum Factorum.
Regias schedulas prohibentes ne Factores, seu Commendatarij in Indijs, aut in navigatione | ludant, exponentes sorti pecunias, pretiosa monilia, aut merces, sub pœna dupli, & carcerationis menstruæ, scilicet per triginta dies: Y como quiera que quando faltase esta Cedula (que
Scriptor idem.
deben hazer guardar los demas Cabos de Galeones y Flotas) bastava la razon de los daños y perjuiçio de tercero, que se siguen de semejantes juegos, seria grande lastima, y accion no libre de grave culpa, que por el interes, que à los Cabos se les sigue de que jueguen en sus navios, permitan que se contravenga à tan justa Ordenanza, y à uno de los Capitulos de sus Instrucciones.
Ubi quidem aliter concludendum videbatur; cùm etiam seclusis Schedulis, grave in talis ludi permissione peccatum esse dicatur: & ita ad divinæ potiùs legis transgressionem peccati gravitas referenda. Sed utcumque illud sit, quod de peccati gravitate dictum, est sanè verissimum. Dubi
Dubium circa ludum proprij.
tari tamen potest an obligatio tunc tantùm urgeat, quando Commendatarius non propria, sed aliena ludo exponit; nam tales solent & ipsi esse divites, vel certè non leviter pecuniosi. Et videtur affirmativè respondendũrespondendum; quia si ludentes perdant propria, periclitantur aliena, ut vel ludo exponantur, vel in reddenda ratione fraudes plurimæ committantur. Rogari etiam
ulteriùs potest an sic ludentes alienorum expositione, si lucrentur, possint ea, quæ lucrati fuerint, sine restitutionis gravamine retinere, quando collusor commendatarius non est, vel si fuerit, bona tamen propria exposuit ludo. Ad quod dicendum Commendatario obligationem incumbere lucrum omne restituendi, si id, quod ludo exposuit; suum esse significavit, quia per fraudem nocivam induxit alterum ad ludendum, ubi manifesta intervenit injuria, unde resarcire debet damnum omne subsecutum, ut cum Patribus Salas & Sancio observat Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iust. & Iur. Disp. 31. n. 59. Vers. Adverte tamen. Et cum PP. Molina, & Lessio P. Pereyra n. 1387. Quod videtur irrefragabile. Nisi fortè Commendatarius in ludi exordio aliquid exposuit de bonis proprijs, & fortunatis jactibus, aut sortibus alijs lucrum est quantumlibet assecutus.
1054
*Quamvis autem mihi irrefragabile
visum fuerit, quia & evidens: sunt tamen qui stante bona fide ex parte collusoris sentiant stare posse contractum: quod & cum P. Lessio amplectitur citatus Cardinalis. Et P. Lessius Lib. 2. Cap. 27. nu. 37. id probat ex l. rem alienam tit. de contrahenda emptione. Sed quidem ille quod ad restitutionem attinet, minimè contrarius est, cujus est illud nu. 32. Cùm alter luden
P. Lessius.
tium non potest rem depositam alienare, ut si sit Religiosus, vel filiusfamilias; Religiosus absque consensu Superioris non potest quidquam ludo acquirere, quia sine eo non potest quidquam in ludum deponere, unde si lucretur, tenetur ad restitutionem, sicut & ille tenetur, qui ab eo lucratus fuerit. Sic ibi: qui de filiofamilias respectu bonorum, quorum habet plenum dominium, ut sunt castrensia, & quasi castrensia, aut directum saltem, ut adventitia, aliter determinat: de profectitijs autem non intulit mentionem; quia cùm illorum nullum habeat dominium, idem de illo quoad hæc, quod de Religioso judicandum. Quomodo ergo stare id potest quod de contractus valore asseritur, aut quem potest ille habere utilem in ordine ad praxim effectum? Respondet idem Pater: Vbi tamen victor
Idem.
sciverit rem, quam lucratus est, esse alienam, tenetur illam curare restitui: sed tunc filius familias tenetur illi de evictione, manetque obligatus ad compensandum. Hæc ille. Atqui non est hic casus, in quo sumus, sed cùm è converso, qui alienare non potest victor existit: unde lex nihil ad rem, quæ sic habet: Rem alienam distra
l. Rem alienam.
here quem posse, nulla dubitatio est: nam emptio est & venditio, sed ut emptori auferri potest. Sic Ulpianus. Et quid inde ad intentum? Ubi non jam de venditione agitur, sed de ludo, pro quo speciales habentur conditiones.
1055
*Sed quid jam si bona fides utrimq;utrimque
desit? Cardinalis Lugo sic pro eo scribit: Difficultas esse potest quando uterque sciebat impotentiam alienandi. Quo casu Leßius & alij dicunt contractum esse invalidum, & à neutro posse lucrum retineri. Contrarium tamen docet cum alijs Bonacina Disput. 2. de Contractibus (corrige, de Restitutione) q. 3. p. 2. nu. 13. & alij, quos affert
Card. Lugo ut annuat.
Layman Lib. 3. Tract. 2. Cap. 21. nu. 6. & alij multi quos affert Sanchez Lib. 7. in Decalogum Cap. 19. nu. 85. qui eam sententiam probabilem fatetur, quam etiam amplectitur alijs citatis Diana 1. tom. Tract. de Contractibus Resolut. 67. Recolenda sunt quæ diximus Disput. 17. de obligatione restituendi ex re accepta Sect. ult. in fine, ubi vidimus aliquando in alijs saltem contractibus à venditione posse contractum validum exerceri etiam cum mala fide utriusque contrahentis, quia potest aliquis velle se obligare alteri solùm propter actionem naturalem illicitam, quam alius in sui gratiam exercet. Sic ille, qui citato ab ipso loco sic post alia: Potest quippe emptor offerre & dare pecuniam venditori, non pro dominio rei, sed pro illa materiali posseßione, quæcumque sit, qua res ipsi tradatur. Sicut enim pro actione injusta potest illicitè, sed validè dari pretium, & homicida posset retinere pretium sibi datum pro homicidio patrando &c. Ex quibus applicatio pro ludo ea esse videtur, ut qui proprium perdit, collusore alienum exponente, id ratum velit ob voluptatem ludendi, vel ob spem lucrandi aliena, & eorum gaudendi qualicumque possessione.
1056
*Sed inprimis in Scriptore tanto de
Illius improbata dectrina.
sideratur peculiaris illius doctrinæ congrua ad institutũinstitutum præsens applicatio. Deinde licet sententia, quam amplectitur, probabilis sit, doctrina autem illa, ex qua illam deducere contendit, valde difficilis est, ut ex applicatione nuper adducta patescit, dum alia apud Auctorem non occurrit. Quis enim propter fines dictos perdere pecunias velit, cùm ludus sine illis possit gravaminibus exerceri? Deinde quod de spe dicitur, valde est frivolum, si pecunia ludatur: nullum enim commodum perdenti obvenire potest, ex amissione pecuniæ, ut in exemplis à præfato Scriptore allatis, jam enim rejectum est, quod ad voluptatem spectat. Lucrum autem in spe cum voluntate transferendi dominium in perditione nequit nisi stultissimo in aliquo, & alieno à ratione componi. Sensus enim ita agentis est: Quia spero lucrum rei | alienæ volo perdere propriam. In pecunia autem exemplum appositum, quia illa est, quæ ludo frequenter exponitur. Nam potest casus confingi, in quo res aliqua valde exoptabilis alicui pro usu, ludo exponeretur. Quo eventu peculiaris esset ratio, cùm tamen assertio præfata generalis sit. Si dicas juxta dicta nuper tolli casum ab omnibus Doctoribus propositum, negantibus plurimis, & nonnullis affir
Fit satis instantiæ.
mantibus, ut videri potest apud P. Thomam Sancium citato n. 85. & 86. Respondeo non tolli, quia stare potest ut quis ludat cum eo, qui perdere nequit, sperans victoriam, & tamen perdens: nego tamen tunc transferri dominium. Et cùm Scriptores id admittunt, minimè audiendi sunt, si voluntas transferendi manifesta non sit. Quòd autem aliquando talis esse queat ex liberali condonatione, ob nobiles aliquos respectus cum omnibus admittimus. Sic accidit cum ludens Philippus Secundus cum Magnatibus chartis pictis dixit post inspectas, quæ illi obtigerant: Modò per vitam Reginæ Victor ero, & exponens illas, qui meliora habebat puncta, illa suppressit, ne Regis illud juramentum (qualecumque illud fuerit) falsum redderetur, & non levem perdidit, voluntate tamen promptissima quantitatem. Illud sanè difficillimum iterùm dico quod doctissimo placuit Cardinali, nam quidquid aliàs sit de actione peccaminosa in gratiam alterius facta, id certè casui præsenti nequit applicari, & ut pro ea, quæ in admittendo ludointervenit, aliquid posset recipi, non tamen proportionatum pretium est tota pecuniæ summa, quæ perdi potest. Pro quo & est argumentum aliud, scilicet non teneri ad quidquam dandum si victor evadat, sola enim restitutione faciet satis, cùm tamen si aliquid pretio æstimabile in ipsius gratiam fuisset factum, ad exhibendum pretium teneretur: quod nullus hucusque somniavit. Et de his satis per occasionem disputatis.
1057
*Cùm Indicum commercium adeò
attenuatum sit, ut significat citatus D. Josephus de Veitia nu. 14. non videtur quidem rationi conforme id, quod habet idem n. 49. ubi ita scribit: Por Cedula de 19, de Iulio de 1610. encargò su Magestad al Consulado la perpetua administracion de la Alcaydia de la Lonja. Y aunque en la misma se le diò tambien facultad para alzar la tabla de lo que se cobraba para su edificacion (que era un tercio de uno por ciento) no podra esto tener efecto ya, supuesto, que aviendose impuesto tributos sobre este derecho, fue visto perpetuarle. Sic ille. Non inquam videtur rationi conforme, ut peracto opere, pro quo est tributum impositum, illud ulteriùs solvatur, & præsertim quando ij, ad quos gravamen spectat, ad tenuiores sunt redacti facultates, & faveri potiùs indulgentijs debent, quàm gravaminibus onerari. Circa quod cum Scriptores uno ore quod est dictum de perfecto opere, pro quo est tributum impositum, valenter clament; illa apud eosdem limitatio extat, nisi aliud simile, pro quo similis sit necessitas, apertè succedat. Quæ ratio his temporibus impositiones omnes facit esse perpetuas: & possunt illæ facilè verosimiles ostendi. Sed verò durus est hic sermo, potest hîc opportuniùs dici, ubi de Regum nostrorum pietate nequit subire animo dubitatio, etiamsi hostilibus petantur incursibus, quibus illud cum Regio sanguine memorabile traductum effatum, suadente Ministro quodam novam nes
cio quam impositionem, Absit, suadere desine: Magis enim timeo populorum gemitus, quàm arma inimicorum. Sic ex nupero Scriptore: Sed luculentius P. Mariana Lib. 19. Cap. 14. in fine, ubi ita scribit: Ejus illa vox fuit: Populi se execrationes ampliùs quàm hostium arma formidare: eoque thesauros congeßit, innoxios tamen, & sine subditorum gemitu: cura tantùm Regiorum vectigalium, modestiaq́ue: quæ magna Principum laus est. Sic ille. Iuxta quæ quanta cum moderatione agendum sit in tributi præfati ab ijs, ad quos id spectat, exactione, satis ex dictis compertum habetur. Quomodò autem novarum impositionum gravamine minimè Regium sit patrimonium adauctum, sed potiùs notabiliter imminutum evidenter ostendit citatus D. Josephus de Veitia eodem Libro, Cap. 18. n. 9. qui & n. 8. ex benigno agendi modo cum Mercatoribus quantopere Regia emolumenta concrescant, laudato quodam Administratore, præmiserat, de quibus à Nobis alibi dissertatum, & ab eodem Scriptore iterùm n. 22.
§. II.

§. II.

Circa contractum Pinnarum argentearum. Ad Cap. 3.
1058
*DIctum ibi non licere contractum,
quando is, qui ad illas tradendas certo tempore obligatur, Minerarius non est, neque ejus generis mercimonium versari solitus, cum illis, de quibus ibi, circumstantijs, usurariam labem importantibus. Si autem moralis potentia sit pro habendis pinnis, etiamsi Minerarius quispiam non sit, aut ejusmodi negotiationi assuetus, possit tamen emere, ut reddat, non est contractus talis usurarius computandus, in eo enim quod emat majori pretio, non gravatur specialiùs, quandoquidem, idipsum majus pretium est emptori redditurus: & ad id quidem tenetur, nisi emptor pretio sit accepto contentus, ut ipse emat. Et pro hoc adductus Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut. 26. errore typographico, cùm sit 16. qui Vers. ultimo, ita scribit: Notandum est verò quòd si non
habens frumenta, neque poßibilitatem habendi, nihilque de hoc cogitans, ad subveniendum suæ necessitati, & bona fide ita contrahit, quia alij in foro ita solent communiter contrahere, puto supradictum non peccare, neque ad restitutionem teneri: quia talis contractus, licet materialiter sit illicitus, ex objecto tamen, & formaliter est licitus. Ac ita etiam sentiunt aliqui Theologi ex Societate IESV à me de hac re consulti. Sic ille, qui in eo quod de necessitate ait non videtur congruè doctrinam applicare, qui enim emit, & ad quem spectare poterat restitutionis obligatio, non est qui necessitatem patitur, sed qui vendit. Doctrina autem illa difficilis est, neque bona fides injustam | accèptionem materialiter pro restitutionis obligatione est judicanda sufficiens in eo, in quo quis locupletior evasit, juxta receptissimum in Theologia dogma. Neque assertionis præfatæ ullum adducitur fundamentum. Quia verò propter probabilitatem extrinsecam sustineri potest, poterit etiam contractui pinnarum applicari, eo quòd receptus in foro videatur: non equidem quòd pinnæ publicè vendi possint, si quintatione careant: sed quia inter Mercatores sic agi solitum. Si & addamus fuisse nonnullos, qui contractum prædictum licitum censuerunt, ut ibidem dictum: licet revera tantæ auctoritatis non fuerint, ut eorum judicio stare securum meliùs rem expendentibus videretur.
1059
*Adducta pro eodem à Nobis pro
babilissima sententia, juxta quam, si quis tradat mutuo certas mensuras tritici, accepturus tot alias tempore, quo plus creditur valiturum, usurarius sit contractus; pro qua tantùm inductus P. Lessius Lib. 2. n. 152. qui proculdu
P. Lessius.
bio ad sententiæ, quæ adeò verosimilis non esset, probabilitatem fundandam suffecisset. Sed sunt proptereà plures alij, ut videri potest apud P. Pereyram n. 1090. qui limitationem à Nobis traditam apponit, si videlicet mutuans non erat triticum in tempus, quo plus valeret, servaturus, quàm ante ipsum tradiderunt alij gravissimi Scriptores, quibuscum P. Palaus Disp. 4. de Iustitia Arti. 13. n. 5. Qui n. 6. adducit Cardinalem Toletum & PP. Molinam, Sà, Rebellium, & Lessium asserentes sententiam pręfatampræfatam procedere etiam quando mutuatario liberum fuit rem mutuatam reddere tempore, quo minus erat pretium, sibi enim tunc imputare debet reservationem in tempus pretij majoris. Quod quidem ipse Pater non admittit
cùm P. Salas Tractatu de Vsuris dub. 14. nu. 8. ex eo probans, quia eo non obstante mutuans rem accipit pretiosiorem. Sicut usurarius quis esset, si mutuaret ea lege, ut si mutuatarius noluerit intra tale tempus solvere, solvat aliquid ultra sortem. Sed quidem si in casu stemus, de quo & ille, & alij adducti, non videtur circa hoc esse posse controversiam: quòd scilicet triticum mutuans, illud fuerit in tempus amplioris valoris servaturus: debet ergo juxta valorem prædictum reddere in eadem quantitate: unde & ratio adducta nullius est roboris, non enim accipit mutuans rem pretiosiorem absolutè loquendo, quia pretiosiorem
erat, si non mutuò dedisset, habiturus. Dixi autem post assertionem præfatam cum P. Lessio stabilitam, aliquos generaliter asserentes in mutuo semper posse exigi eamdem mensuram intelligendos, si is qui mutuò dedit, non erat id quod dedit, in tempus valoris supercrescentis servaturus. Quod quidem de aliquibus potest non immeritò verosimiliter sustineri; sed revera sunt qui in omni id eventu pronuntient, idq́ue ex eorum ratione compertum videatur; ut videri specialiter potest apud Cardinalem Toletum Lib. 5. Cap. 34. cum Dominico Soto loquentem: volunt enim in mutuo rem ipsam, & non pretium attendi, quia accidentarium quid est respectu illius, quod secus in moneta accidit à qua est pretium inseparabile.
1060
*In ejusdem Capitis nu. 19. D. Ca
ramuelis inserta doctrina, quatenus asserit posse licitè tradi pecuniam solvendam tempore messis in tritico pretio eidem assignato, quod non debet esse currens messis tempore. Circa quod non hærendum: benè tamen circa id quod addit, obligationem scilicet non exigendi usque ad dictum tempus esse pretio æstimabilem. Sic ille in Theologia morali nu. 746. & 747. Quod
tamen à Nobis improbatum sic absolutè probatum, cum excusatione tamen Auctoris præfati, qui casum necessitatis, seu indigentiæ mutuantis videtur tantùm tetigisse. Quæ tamen excusatio locum habere non potest stante ejus absolutissima assertione in Theologia FũdamentaliFundamentali nu. 1798. sic concludens: Tam enim sunt certa, quæ doceo, ut si dares Deum, Angelos, aut quemcumque infallibilem judicem, etiam capitalem sententiam (videtur deesse aliquid, ut Proferre, aut verbum simile) sine ulla formidine pro defensione hujus veritatis appellarem: contraria enim, quidquid de auctoritate aut æquivocatione sit (his enim fulcris succollatur) stando Deo, & rationi, videtur omnino improbabilis. Sic ille. Contra quam tamen stat damnatio sententiæ præfatæ inter proscriptas ab Alexandro VII. ordine 42 tenoris sequentis: Licitum est mutuanti aliquid
ultra sortem exigere, si se obliget ad non repetendam sortem usque ad certum tempus. Quo uno Davidico lapide animositas appellationis nuper audita prosternitur. Appellationis inquam à Deo. Et ad quem? Divum Parentem nostrum Ignatium quidam pro concione laudabat, & cùm raptum illum Manresanum hebdomadæ integræ attulisset, & pro exornatione celeberrimum D. Pauli, in quo plures Doctores divinam essentiam clarè vidisse testantur, qua in visione tres exactos asseruit dies, sic exclamavit: Si D. Paulus tribus illis diebus divinam essentiam vidit, quid dicemus D. Ignatium septem dierum vidisse spatio? Ad quæ quidam Religiosus auditor, & ipse prædicatione celebris: Certe, inquam, nisi spatia imaginaria vidit, nescio quid amplius videre potuerit. Ad quem modum de appellatione dicta proferre possumus. Si enim à Deo appellandum, non videtur nisi ad spatia imaginaria posse, ô ludricram insaniam! appellari. Et effatum prædictum adducit P. Cardenas in Crisi Theologica
Et à P. Cardenas sic notata.
Parte 1. Tract. 1. Disput. 9. n. 159. & 320. cum Pontificia transfixione. In loco autem priore citatio videtur ad editionem aliquam priorem referri, scilicet 1782. in posteriori autem ad noviorem Romanam, scilicet 1798. ubi revera extat. Nihil autem præfatus Pater circa multa pro stabilienda sententia sua à D. Caramuele adducta censuit adjiciendum, quia ad ejus institutum non conducere arbitratus est, id unum ostendisse contentus, quod ad Pontificiam auctoritatem spectat, ut scilicet possit sententias à suis Auctoribus non solùm probabiles, sed certas judicatas, probabilitatis prærogativa privare, circa quod D. Caramuel propositionem protulerat duriorem.
1061
*Sed quidem, quidquid de nimis
Vt queat ille defendi.
projecto effato sit, quod erit qui probet nullus, sententia D. Caramuelis non videtur PōtificiaPontificia damnatione rejecta, si illius attendamus verba, quæ adducta præcedunt, sic enim ille: Iterùm dico: Mihi tam evidens videtur hæc senten
D. Caramuel.
tia, ut numquàm crediturus sim Theologos, qui citantur, habuisse opinionem contrariam, egerunt enim, ut video, de obligatione non repetendi præcisa à damno & periculo emergente, aut concomitante: & si id sit verum, summa est omnium Theologorum concordia: si falsum, illos, sine formidine erravisse pronuntio: tam enim sunt certa &c. Non ergo ille ob solam designationem temporis, intra quod mutuans se non petiturum obligat, aliquid supra sortem accipi posse contendit, sed ratione damni, & periculi emergentis. Quod autem damnum & periculum semper mutuo sit adnexum, ita ut semper illud sit pretio æstimabile, alienum ab ejus mente est, sic enim habet nu. 1783. in fine, & hic obiter nota,
Petrus de Ledesma.
illam pecuniam, quam snprasupra sortem posse recipi Ledesma affirmat, reduci ad titulum damni emergentis, aut lucri cessantis, non autem ad durationem puram temporis. Si enim certum esset toto illo tempore me non usurum illa pecunia, nec ob ejus carentiæm incursurum esse damnum, aut perditurum lucrum, nihil possem supra sortem recipere, & nota id benè. Sic ille benignè interpretatus Ledesmæ sententiam, cujus ille apud ipsum tenor: A esta dificultad se ha de responder, que si la obligacion de no lo volver à pedir es por mucho tiempo, se puede muy bien estimar con precio, y por razon de aquella obligacion se puede muy bien llebar el justo precio sin usura ninguna. Esto enseñan los Discipulos de S. Thomas, por que la tal obligacion es estimable con precio. A la razon de dudar se responde, que en el tal caso no se lleba el dinero por el emprestito, si no por la obligacion do no lo volver à pedir por mucho tiempo. Sic ille, qui de damno emergenti, aut lucro cessante nihil, solam obligationem non petendi sufficientem ratus, ut supra sortem aliquid recipi possit, juxta quem sensum ex verbis manifestum Pontificia proscriptio cadit, sicut & caderet supra assertionem D Caramuelis Ledesmæ sententiam absolutè probantis, ut ejus verba præ se ferunt, cùm tamen ille de ipsa sic loquatur immediatè post adducta ejusdem verba n. 1784. Hæc do
D. Caramuel.
ctrina vera est, sed non benè intellecta à nonnullis, qui duo illa mutui fundamenta, quæ posui (videlicet Charitatem & Invidiæ negationem) meditari non volunt. Sic ille. Non ergo Ledesmæ sententiam ut jacet amplectitur, sed secundùm profundiorem sensum, quem solus ipse introspexit: & ita proscriptione dicta non venit similiter ejus assertio damnanda. Id autem quod
de charitate & invidiæ privatione ait juxta id dictum, quod habet n. 1780. scilicet mutuantem cum propria indemnitate ex charitate agere, quia amat proximum sicut seipsum: eum autem, qui indemnis cùm esse possit, non mutuat, esse invidum, quia miserijs proximi delectatur. Sed quid inde ad intentum? Ille inquam, qui ex charitate mutuat, etiamsi certum designet tempus, immò tunc maximè, illam exercet: ergo ratione designati temporis nihil accipere potest. Quid jam de invido? si mutuare nolit, invidus quidem erit, sed non injustus. Si cum præmio ultra sortem, injustus equidem fuerit: quis hoc neget? aut quæ circa hoc profunda meditatio necessaria?
1062
*Et æquivocationem ille Theologis
ferè circa hoc universis objicit, ut vidimus, cùm tamen eam potius ipse patiatur: citato siquidem nu. 1783. Vers. 1. formulam istam mutui proponit: Do tibi quingentos aureos mutuos, cùm primùm indiguero, aut etiam voluero, recipiendos. Circa quam sic inferiùs: In prima mutui puri essentiam agnosco. Qui juxta primam aliquid dederit, inibit contractum puri mutui, & nihil poterit recipere præter capitale. Atqui hoc mutuum non est, sed precarium, si ita detur, ut statim repeti possit, unde translatio dominij inutilis reddatur, & nullum interveniat discrimen qualiscumq;qualiscumque materia eorum contractuum sit. Debet ergo mutuum pro tempore tali dari, ut intra illud inter medium spatium nequeat esse locus repetitioni. Unde & citatus Scriptor approbat quod à Mag. Ledesma dictum verbis illis: Porque siempre que ay emprestito, ay por lo
Mag. Ledesma.
menos obligacion virtual de no pedir el emprestito por algunos dias.
Et quidem commodatum à precario in eo distinguitur, quod illud non est ad nutum revocabile, secus istud: unde duo diversa genera contractus à Doctoribus reputantur. Atqui si in ratione dati voluntarij cum translatione dominij, & reddendi obligatione duo essent similes dandi modi, duo etiam contractus genera constituenda essent: quod tamen nullus admittit hucusque, idque proptereà, quia modus dandi precario similis extat nullus; cùm semper res mutuò tradita ad certum tempus tradita censeatur. Et ex eo naturam mutui neutiquàm variari. Et hæc quidem, circa præfati Scriptoris sententiam, quæ neque ita favent, ut improbanda sustineant: neque ita adversantur, ut damnabilem penitus ostendant, ubi favori esse locus possit, licet sint qui se erga ipsum gerant severiores. Pro quo & faciunt quæ dicta in Annotationibus nu. 120. Vide etiam infra §. 6.
§. III.

§. III.

Circa Barrarum negotiationem. Ad Cap. 4.
1063
*NOn leves circa ipsas difficultates
Circa legem ponderis.
expeditæ. Quod est tamen dictum nu. 25. de solutione Regalium jurium, cujus obligatio incerta sit: ubi quidem de jure quintationis non agitur, sed de alijs, eo quòd leges circa illa pœnales esse videantur, juxta satis receptam circa illas sententiam Scriptorum. Aliunde autem potest circa hoc dubitatio sub
oriri; ob jus transvectionis in ijs, ad quos illud pertinet, Magistros scilicet argenti, Maestres de plata, quibus quidquid est illius generis traditur, aut alijs, de quibus D. Josephus de Veitia Lib. 2. Cap. 9. & præsertim quoad jus dictum nu. 4. cùm idem pro Barra, majoris ponderis | ac pro minoris solvatur, dum per fraudem obtruduntur, sitq́ue jus illud ratione onerosi contractus, pro custodia scilicet & securitate. Unde revera videtur obligatio in foro conscientiæ subesse, juxta taxam Regia auctoritate designatam. Id quod ex eo roborari potest apud eumdem Scriptorem adnotatum, Regem ipsum etiam compensationem illam laboris & industriæ tribuere pro ijs, quæ ad ipsum pertinentia transvehuntur. Videndum ergo quomodo res ita in praxi decurrat: si enim prędictiprædicti Magistri circa illāillam deprehendantur soliciti, obligationi est compertæ faciendũfaciendum satis: si autem parùm curent, cùm sciant fraudes intervenire frequentes, non sunt scrupuli suscitandi, quia pro lege haberi potest quandoque consuetudo. In dubio autem pro obligatione standum, quam lex importat, juxta certa in negotio justitiæ principia; nullus enim credendus est debita velle remittere, nisi pro eo non levia suppetant argumenta.
1064
*Illud autem circa Barras gravissi
mum potest conscientiæ gravamen inferre, si in earum exploranda qualitate, perfectione inquam metalli, ab eo, ad quem ratione officij id spectat, cura competens non adhibeatur. Ex cujus defectu, undecumque ille processerit, ex incuria scilicet, imperitia, aut malignitate, incommoda sunt gravissima deprehensa, de quibus citatus D. Josephus à Vietia Lib. 1. Cap. 20. nu. 28. & Cap. 33. nu. 15. Ex tali siquidem exploratione valor est dignoscendus, qui adjecto indicatur signaculo, & solet ipsi fides adhiberi, cùm tamen falsò adhibitum sæpissimè fuerit deprehensum. Et qualitatis quidem examen extracta Barræ particula fieri solet ignis beneficio depurata. Quem laborem ut declinaret officiarius, examine unius contentus similes sibi visas alias sonitu explorabat, & juxta illum signaculo comprobabat. In quo quidem errores frequentes inventi, & Hispanæ fidelitatis apud nationes exteras incursa jactura, cum ingentibus alijs in pecuniario censu detrimentis. Factum hinc ut illi, qui exploratoris
officium magno emptum pretio retinebat, gravis admodùm fuerit pœna decreta, & reipsa inflicta: cùm tamen ille non per se, sed per alium functionem prædictam exerceret, essetq́ue revera innocens: quia ita in more positum, ut qui officium emunt, solentq́ue esse primores viri, non per se, sed per expertum officiarium, manus, quod dicitur Ensayatoris exequantur. Unde & dubitari meritò potuit an illi ad damna ex officiarij incuria subsecuta resarcienda tenerentur. Ubi quidem si circa officiarij peritiam non est ea, quæ oportuit, accurata notitia, cùm res tātitanti momenti fuerit, extra dubium est ad damnarũdamnarum compensationem esse obligatos. Si autem eam, quam erga res proprias adhiberent, cùm ita in usu sit, ut exercitium dicti officij per alium obeatur, diligentiādiligentiam adhibuerunt, non apparet cur debeant castigari, si conscientiæ tribunal attendamus: immò etsi exterius, unde circa hoc admittendæ probationes: quod & sic factum & jussa reddi sequestrata bona, sed difficili exitu; semel siquidẽsiquidem Regijs inclusa arcis ad dominos redire ægerrimè permittuntur. Cùm enim sint cum alijs ad Regem transmissa, licet jubeantur reddi, durum id accidit, quia extractione hujusmodi ex noviter illatis, ad minorem copiam argentea massa redigitur, cùm tamen ut minor non sit enixè caveatur, & sic solutio de die differtur in diem, & ad speciales, quos vocant, effectus transmissa, creditores miseri molestissima expectatione torquentur. In quo quidem quanta conscientiæ admisceantur gravamina meridiano est lumine manifestius, ut non sit opus circa illud sicut neque circa alia nuper dicta, Auctores aggerare.
1065
*Inventum est etiam in Barris qui
busdam ex Nova Hispania missis diabolicum absurdum, de quo citatus Scriptor citato Cap. 33 n. 17. animam enim, ut ille loquitur, habebant cupream. Et simile aliquid in pinnis accidisse scimus animam habentibus lapideam, ut indicio esset in hujusmodi absurdorum auctoribus animas esse consimiles, speciem Christianitatis habentes, & cupream aut lapideam duritiem, sicut & cor, quod auferendum promisit Dominus Ezech. 11. v. 19. Auferam cor lapideum. Et circa venditionem ab eo factam, qui in emptione deceptus, certum est vitio rei venditæ comperto, ad restitutionem teneri, quantùm interest damni, si is, qui emit stare contractui velit. Et communis quidem sententia est emp
tori competere actionem redhibitoriam ad rehabendum pretium, & reddendam rem. Potest autem dubitari an quando res secundùm partem vitiosa non est, & à vitiosa potest commodè separari, talis actio competat, vel debeat secundùm partem non vitiosam stare contractus. Et videtur quidem standum contractui, juxta id, quod habetur in l. 1. §. proinde l. ob quæ vitia & seqq. ff. de ædil. action. iuxta quas non vitium quodlibet præstat redhibitoriam, sed quando res notabiliter est inutilis ad effectum, pro quo emitur. In casu autem nostro non ita accidit; nam major pars est argenti puri ad quemcumque effectum utilis. Quod si ad specialem aliquem plus erat necessarium, id scilicet, quod ratione cupreæ animæ aut lapideæ defecit, id potest aliundè facilè comparari. Quod si revera id, quod defecit, aliundè haberi non posset, jam ex ea parte notabiliter inutilis pars major haberetur, & ita redhibitoria actio emptori competeret. Pro quo videri poterit P. Molina Disp. 353. Vers. Media autẽautem via, post septimam Conclusionem. Et etiam Vers. Observandum prætereà est, ubi ait quòd si multęmultæ simul res emāturemantur, & una tantùm vitiosa sit, ita ut redhibenda sit, contractus quoad alias si separabiles sint, non dura separatione, validus sit habendus, secus si una deficiente reliquæ sint futuræ inutiles ad effectũeffectum, pro quo sunt emptęemptæ. QuęQuæ doctrina casui præsenti congruit, curritq́ue non solùm in foro externo, sed etiam conscientiæ. Unde quod dixi superiùs, Si emptor stare contractui velit, intelligendum est juxta datam explicationem. Pro quo & videri potest Cardinalis Lugo Tomo 2. Disput. 22. nu. 81. qui in Summario habetur, & desideratur inter nu. 80. & 81. & P. Pereyra n. 1186. apud quem Antonius Gomez Tomo 2. variar. Cap. 2. nu. 48. & exempla con|nexorum, in multis tibicinibus ad Chorum, & in multis equis curalibus ad currum trahendum: secùs si non habeant talem connexionem; tunc enim rescindendus contractus tantùm in re vitiata.
§. IV.

§. IV.

Circa Argentum vivum. Ad Cap. 5.
1066
*DIctum de illo suprà, & in Auctario
non semel, de quo & D. Josephus de Veitia Lib. 1. Cap. 14. ubi præsertim de illo, quod ex Hispania in Indias transmittitur, ex Minera Almadenensi erutum, aut ex Germania adductum, copia non modica. Id autem specialius quod circa prohibitionẽprohibitionem transportationis ex Peruvio in Novam-Hispaniam profert n. 6. ob inconvenientia gravia experimentis comperta, eo quòd ex illa merces Sinicæ, & ex Europa advectæ, referrentur, quibus Peruvianum Commercium detrimenta maxima sustinebat. Et quidem hoc non classe aliqua, sed unius aut alterius navigij transcursu gerebatur. Quid ergo si copia jam mittendi metalli facta, inconvenientibus præfatis non curetur occurri, & ex conniventia quæstuosa, inde illa inferantur in Peruvium, quibus commercium detrimenta patitur manifesta? Nec jam de Sinicis mercibus tantùm sermo, sed de Europæis, quæ in Regnum illud faciliùs pervehuntur unius navigationis directo, nec prolixo adeò cursu, unde quæ superesse solent, magni æstimant earum domini, si vendere possint moderatis pretijs, in Peruvium revehendas. Quæ & privilegio quodam gaudent prælationis circa venditionem, non Regio quidem, sed à nescio quo indeclinabili fulmine, veniente. Utinam hæc videant, qui videre, prævidere, & providere tenentur, ut in Christiana Republica & Dei, & Catholici Regis respectu debiti reflorescant.
1067
*Citato Cap. 14. n. 12. ita loquitur
D. Iosephus à Veitia.
citatus Scriptor. No le ha quedado por intentar à la codicia de los que con varios pretextos han solicitado comercio por Buenos ayres el que por aquel puerto se encaminassen Azogues, ponderando que
les tenia mucha costa conducir à las minas de Potosi los que se sacan en las de Guancavelica, sobre que se hizieron grandes esfuerzos el año de 1657. pero prevaleciò la razon, y con ella se denego lo que pretendian, como convendra que se execute con las permisiones y licencias, que se solicitan para aquel puerto, aciñendolas à la moderacion que tiene informada el Tribunal, y de cuya importancia lo està el supremo Consejo de las Indias.
Sic ille, qui in eo quod trajectionem metalli prædicti per Portum bonarum aurarum, seu Fluminis argentei à Minerarijs procuratam, avaritiæ ipsorum tribuit, non sine ipsorum locutus injuria. Neque enim avaritiæ tribuendum est id apud Regem obtinere non levium rationum propositione conari, quod & conantibus prodesse potest, & bono publico, ac Regi ipsi. Id quod in caussa, de qua agitur, potest luculenter comprobari. Ubi tamquàm certum supponitur metalli prædicti copiam posse ex Europa deferri. Quo stabilito fundamento, si aliunde conster minoribus id constare expensis posse reliqua sunt evidentia. Sic enim Minerarij suo commodiùs vacabunt muneri: sic major copia erit argenti. Et quid pro bono publico majus, quid pro Regio gratius possit esse servitio? Illa autẽautem inconvenientia, quæ indulto per portũportum præfatum commercio proferuntur, sint equidem talia. Sed nihilominùs navigiorum aliquorum permissio est frequens. Cur ergo in illis metalli prædicti copia non possit adduci? Ex quo id habebitur, pro quo jamdiu est apud Reges nostros iterata petitio, ut Indorum ad Huancavalicenses fodinas compulsorum misertus, remedium Catholica pietate dignum pergat adhibere. De quo quia superiùs actum, non est cur ampliùs peroremus, cùm sit cur oremus tamen, quem clamantem audimus Psal. 11. v. 6. Propter
Psal. 11. v. 6.
miseriam inopum & gemitum pauperum, nunc exurgam.
1068
*Aliud apud Scriptorem eumdem
animadversione dignum occurrit, sic enim ille n. 13. Ordinariamente es mucha la flema con que se remiten à Sevilla los Azogues de lamina del Almaden: lo qual ha obligado algunas vezes al Tribunal, que con el ardiẽteardiente zelo, con que solicita siempre lo que juzga por mas importante al Real servicio, aya despachado Comissarios al camino à dar
P. Iosephus à Veitia.
prisa à las carretas y requas, y Correos al Almaden; aviendo producido estas diligencias el fruto, que se intentaba con ellas. Lo qual he querido referir aqui, por lo que pudiere suceder en lo de adalanteadelante, y que no por escusar un corto gasto, se dexe de procurar el adelantamiento de qualquiera cantidad, que pueden llebar mas las Flotas.
Sic ille: cujus est satis opportuna & laudanda conclusio: scilicet propter excusandas leves expensas non esse diligentijs parcendum, ut majora vitentur detrimenta. Sic enim videmus non rarò accidere, quod in domibus frequens, ut ruant, & pereant multa ruinis involuta, eo quòd ob leves vitandos sumptus damnorum non est initijs obviatum. Quod equidem in ijs, quæ ad Regiam caussam spectant frequentia experimenta manifestant. Ubi timor mulctæ quandoque in caussa est, quia Regium Consilium ægrè ferre solitum sumptus ex gaza Regia: cùm tamen irrationabilis ille sit, nec possit de tantorum virorum prudentia, post accuratam rei actæ notitiam tale aliquid pertimeri. Illud equidem admirationi tamen fuit & dolori quibusdam ex Regijs Auditoribus in mulcta comprehensis ob decretum, in quod non consenserant, ut ex libro secreti poterat constare consessus, in quo sensum contrarium sua subscriptione firmaverant. Unde ergo pœna, ubi culpa nulla? vel quare socij in pœna, qui in culpa non fuerant? Neque enim Auditores eam obligationem subeunt, quam Regij Officiales, de quibus Titulo 5. Cap. 7. ut ex indiviso ad solutionem debiti ratione officij teneantur: unde & ipsi sic coacti solvere, & alij etiam rigorem sunt hujusmodi vehementer admirati. Cujus ego fundamentum nullum invenio, unde mysterium hoc inscrutabile cogimur venerari, sicut | & suo modo etiam illud de argento vivo non mittendo, cùm possit mitti, & pro eo rationes adeò validæ videantur militare.
§. V.

§. V.

Rebus vendibilibus ut pretium taxari queat. Circa Cap. 8.
1069
*PRo Mercatoribus mercium ultra
marinarum præcipua ibi disceptatio, & tempora erant tunc incommoda, qualia & experimur modò attenuato commercio, unde quod circa probabilitatem dictum in venditione pro libitu, sed non irrationali, locum habere potest potiorem. Abundant enim merciũmercium multarum genera, cùm desint alia: unde quod circa illa habetur minus, potest aliarum raritate compensari. Pro quo & stat generalius D. Josephus à Veitia L. 1. Cap. 18. n. 10. ubi ita scribit: Disputa Don Iuan de Solorzano, si puede à los
D. Iosephus à Veitia.
tratantes en Indias limitarseles en ellas el precio de algunos generos, y aunque lleba que avia algunos casos, en que se puede: con licencia de tan gran varon parece muy duro, que (quando confiesa los grandes cuydados, afanes, y riesgos, que les cuesta este trafico, y quan merecidas tienen por esto qualesquiera ganancias que logren) deben de tener fuerzas las mismas Cedulas expedidas en su favor que alli refiere, y yo tenia apuntadas para el intento: una dada en Madrid à 25. de Iunio de 530. Secretario Iuan de Semano, mandando que las mercaderias y mantenimientos, que se llebassen à Indias, las vendiessen los dueños de primera venta à los precios que quisiessen y pidiessen, sin ponerles tassa. Y aviendo hecho replica sobre esto el año de 1559. la Audiencia de Mexico, se le mandò que sin embargo se cumpliesse aßi. Y lo mismo se ordenò al Virrey del Peru por Cedula de 19. de Setiembre de 1580. que mandasse observar. Y tambien se halla ordenado para en quanto à la venta de los Esclavos por otra Cedula de 15. de Setiembre de 1571. que es la que Don Iuan de Solorzano refiere por del año 1581.
Fuit ergo error circa annum, nec novus, nec rarus, & in caussa præsenti non multùm curandus. Et hæc præfatus Auctor.
1070
*Circa quæ dubitari nequit quo mi
Quid circa illum.
nùs ille rationabiliter proloquatur, sed Dom. Solorzani sententia stabit inconcussa semper, quæ, ut ille ait, certis in casibus poterit & dedebit meritò ad praxim advocari. Neque casus hujusmodi Regiæ Schedulæ comprehendunt, in quibus ratio aliter operari compellit, quæ est anima legis. Moritur Rex, & toto in regno fidelium Vasallorum dolor pullo est & lugubri vestimento testandus. Quid ergo justius, quid magis rationi conforme, quàm ut panno ejus generis pretium moderatione convenienti designetur? Túncne Mercatoribus triumphandum, cùm exultandum venditione pannorum, & ceræ pariter pro tumulis congerendæ? Venient, venient equidem lætitiæ dies successoris ingressu, & pro celebratione festiva multa, & pretiosa vendentur, ubi non jam taxæ vinculis arctabuntur. Et quidem nulla est natio, provincia, Respublica, in qua rationis lumen affulget, quæ Mercatoribus non faveat. Commercia siquidem necessitas induxit: unde l. pretia 63 ff. Ad leg. Falcid. sic dicitur:
l. 63. ff. ad l. Falcid.
CommerciorũCommerciorum mater neceßitas. PropriũProprium ergo, & maximè utile negotium agitur, quando commerciorum administris præstatur favor. Et tamen, ut ostendimus præsenti in Capite, in omnibus circa rerum pretia moderatio aliqualis invenitur constituta: de qua Cassiodorus Lib. 7. Form.
Cassiodorus.
23. ita scribit: Nec enim irremuneratus jaces, si & populos peregrinos prudenter excipias, & nostrorum commercia moderata æqualitate componas. Sic ille, apud quem etiam Lib. 4. Epist. 5. quod sequitur: Cum victualibus speciebus tantùm proficiscantur ad Gallias, habituri licentiam distrahendi, sicut inter emptorem venditoremque convenerit. Grande commodum est cum indigentibus pacisci, quando fames totum solet contemnere, ut suam neceßitatem poßit expellere. Nam cùm ambitioni suæ serviat, propemodùm donare videtur, qui vendit rogatus. Ad saturatos cum mercibus ire, certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui victualia potest ferre jejunis. Sic ore illo verè aureo
Theodoricus. Ex quo tamen generalis regula elicienda non est, ut liceat semper pro arbitrio vendi, instante sola lege necessitatis. Est enim tantùm sermo de asportatis ab exteris victualibus, quibus taxa nequit convenienter imponi: ut communiter affirmant Scriptores, sicut & de alijs valde necessarijs. Immò pro parte contraria potest præcedens doctrina torqueri; cùm supponatur in casu non simili arbitrariam illam rationem pretij locum non habere. An autem ab asportantibus ementes possint vendere eodem pretio, quæstio est apud Scriptores obvia, de qua P. Palaus Disput. 5. de Iust. Com
P. Palaus.
mut. Puncto 8. nu. 2. ubi distinctionem adducit asportationis per mare, aut per terram, & de priori concedens, sed minimè solida ratione, ut legenti constabit, nec vacat modò circa omnes obversantes discurrere, aut excurrere quæstiones.
1071
*Illud tamen non prætermittendum
duxi, quod cùm hæc scribo præ manibus habetur. Ex regno Chilensi Sebi copia adducitur in Limana hac civitate valde necessaria pro conficiendis candelis. Cùm ergo proximis defuisset mensibus, advenit dudum navis, & in ea non quidem magna mercis illius copia, ratione cujus posset pro necessario usu abundantia censeri. Et pretium quintali satis est moderatum publica auctoritate præfixum. In quo & aliud accidit minùs tolerandum: totum enim quantum erat prædicti generis judiciaria potestate assumptum irrequisitis dominis, & inter eos distribuerunt, ad quos conficiendarum candelarum officium pertinebat. Et erant in congerie illa portiones aliquot ad Religiosos ordines pertinentes, uti gregum propriorum fructus, & ijs inscijs, distributio circa illos indiscriminatim peracta, & ijs traditæ, de quorum fide non constabat ipsis, quæ etiam potuit ab alijs formari querela. Ubi quidem multa minimè probanda concurrunt. Primum circa pretium octo argenteorum ponderum, majus enim esse debuit. Pro quo deservire potest id, quod habet P. Molina Disput. 364. Vers. Conveniunt etiam | Doctores, sic locutus: Quo tẽporetempore in Eborensi Aca
P. Molina.
demia, regnante Sebastiano, hæc ex suggestu exponebam, accidit, ut cùm taxa mensuræ tritici, quæ eo in regno Alqueira vocatur, justè anno tũctunc præterito sex vigenorum fuerit constituta, superveniente maxima sterilitate accreverit pretium in foro publico ad quindecim, aut sedecim vigenos, quo ab exteris, quibus taxa in eo regno non erat constituta, vendebatur: supervenit autẽautem judex, qui more solito, ad inquirendum de aliquibus criminibus fuit missus, cœpitq́ue punire eos naturales Transtaganæ regionis, qui triticum æquè bonum ultra sex vigenos vendiderant. Sed id erat iniquum, cùm restituendi onere, tum pœnas, tum etiam quæcumque damna judex ea de caussa intulisset. Admonitus ergo continuò, ut tenebatur, destitit. Sic doctus Pater. Ex quo habemus pretium tritici posse non duplo tantùm, sed & triplo majus esse legitimo, unde etiam & vulgari eidem respondenti. Et quidem cùm ita receptum sit, ut in ijs, quæ ad victum, aut ordinarium usum spectant, taxa non apponatur, non videtur cur non etiam apud nos idem debeat observari. Et sic recepta communiter consuetudo indicat in tali vendendi modo injustitiam non admisceri. Unde & qui taxam adeò improportionatam tempori præscripserunt, juxta id, quod ex P. Molina excepimus, ad restitutionem tenentur, sicut ille præfatum judicem censuit obligatum ad damna inde secuta; cùm magnum profectò damnum sit lucri competentis detrimentum. Ubi bona fides tantùm excusationi esse poterit, si fortè adfuit. Et ad damna etiam pertinere potest id quod est in distributione Secundum traditam scilicet copiam dictam officialibus, de quorum fide minimè dominis illius constabat, unde & gravem poterunt pati jacturam, & difficultates satis molestas circa solutionem experiri.
1072
*Jam quod ad Religiosos spectat, sine
gravi stare violatæ immunitatis nequit conscientiæ gravamine, ut videtur compertum. Si enim Religiosi id, quod ad ipsos spectabat, conarentur abscondere, & excessivo pretio vendere, aliquos poterat non ita irrationabilis esse prætextus: cùm tamen nihil tale suspicari posset, pro succurrendo necessitati essent prorsus exprompti, cur sic violenter actum, neq;neque justitia, neque æquitate, neque decoro, neque urbanitate servatis? & in casu etiam, quo reservare vellent, & commodius expectare tempus, vis inferri non poterat, sed exhortatione agendum apud Prælatos: neque ullus est ita alicnus à rationali respectu futurus, ut in negatione persistat. Sic enim & agendum in contributione justa vidimus Tit. 3. nu. 126. Sicut etiam quid Prælatis renuentibus faciendum n. seq. & posset quidem violentia tantùm existimari rebus facta, & non personis, & ita non contraria Ecclesiasticæ libertati, ut in furto accidit, si non adesset aliud, per quod injuria in personas redundaret; adest tamen, quia judiciali decreto impediuntur rebus suis uti, ut possent si illud non interveniret, vendendo scilicet quibus vellent, & cum convenienti securitate. Sic enim læsio libertatis prædictæ intelligenda venit, sicut est etiam citato Tit. 3. explicatum n. 109. & contra hujusmodi decreta militat Canon. 15. in Bulla Cœnæ ibi: Seu quævis alia decreta. Et valde dolendum est ad
Canon. 15. Bullæ Cœnæ.
hæc non attendi, & quia læsi tacent, ne turbas cieant, nihil grave in eo, cùm sit sanè gravissimum recognosci. Ubi & Judices Ecclesiastici quandoque eadem de caussa dissimulant, quia & vident eorum officium non requiri, quod utinam prodesse posset stylo juridico requisitis. Nec de hoc plura.
§. VI.

§. VI.

Circa titulum lucri cessantis. Ad Cap. 9.
1073
*NVm. 104. in fine sic dictum etsi non
sint defuturi, qui Caramuelis amplectantur doctrinam dicentis n. 735. (Theologiæ moralis) pecuniam numeratam plus valere quàm numerandam, & ita Mercatores viliori pretio vendere parata pecunia posse, quàm paranda. De quo aliàs. Non inquam sint de futuri, quia & sunt errorum subtilium juratissimi amatores, sed suo, & non levi periculo, ex prædicta siquidem
doctrina usuras esse licitas manifesta ratiocinatione concluditur. Pecunia numerata plus valet: Atqui major hic valor est pretio æstimabilis: ergo ratione illius potest aliquid in mutuo accipi. Major est ipsa Auctoris doctrina, & Minor consequenter est evidens, juxta eumdem: Unde & Consequentia est irrefragabilis, licet in syllogismo non appareat vis formalis illationis, quam tamen virtualiter continet, ad quam reduci facilè poterit in hunc modum: Pro eo quod est in mutuo peculiaris valoris potest aliquid exigi: pecunia ut numerata talis est: ergo pro illa in mutuò potest aliquid exigi. Pecunia ergo numerata non plus valet quàm numeranda, si cùm mutuò detur, futura esset otiosa, ut supponitur, unde lucrum nullum cessat. Vel si futurum sit, ipsi mutuator cedat liberali traditione. Quod quidem commodo exemplo declarat P. Bonæ-Spei contra citatum Scriptorem agens Tomo 5. Tractat. 1. Disp. 9. n. 72. statuæ æneæ, quæ anno 1. 2. & 3. valet decem aureis, & ejusdem pretij, sive anno 2. sive demum 3. restituatur. Quod & in ipsa numerata pecunia videre licet, quæ si hodie otiosa sit, non ideò minùs valebit cras, aut post multos dies, quia tunc deservire poterit, & fortè feliciùs. Atqui de mutuata idem accidit, sicut enim post dies aliquot numerata utilis esse poterit, ut est hodie, ita & illa, cùm supponatur habenda præfixo tempore. Quòd si ob possibiles eventus pecuniæ æstimatio varianda est, circa numerandam equidem & illi esse infortunati possunt, nec tamen proptereà æstimatio variatur.
1074
*Id autem quod à Nobis dictum cir
ca non defuturos modo præfato sentientes, etiam apud P. Bonæ-Spei habetur suprà n. 73. qui & n. 74. eorum rationes adducit, quas n. seq. convellit. Itaque ajunt, quòd præcisè ratione lucri, quod hic & nunc facere possunt, si velint pecunias ad negotiationem applicare. | possit aliquid accipi supra sortem, licet hîc & nunc nolint pecunijs suis negotiari: exemplumq́ue ponunt in veteranis illis Mercatoribus, qui ultra negotiari nolunt, & pro eo arguunt adductis exemplis ejus, qui habeat equum, qui per annum ad quinque supra alium fructificare possit: potest enim illum elocare quinque supra alium, licet eo uti nolit; & sic de prædio quoad pastionem, fluvio quoad piscationem, silva quoad venationem. Ad quæ quidem citatus Scriptor ita respondet, ut videatur id, quod objicitur exemplorum adductione, sicut de pecunia negare. Et de illa quidem
P. BonæSpei ex faveat.
meritò asserit, dum neque ad negotiationem applicatur, aut de applicanda cogitatur, interesse illius esse merè possibile, & ita non magis pretio æstimabile, quàm pecunia purè possibibilis, aut quàm meritum purè possibile sit præmio dignum, peccatum purè possibile gehenna dignum, & sic subdit: Loquere proportionaliter
Vt minùs veniat probandus.
de lucro equi, prædij, fluvij, silvæ &c. In quo quidem non videtur admittenda negatio, quia eorũeorum & pecuniæ diversa est ratio. HęcHæc enim ex se fructifera non est, nisi quatenus ad negotiationem applicatur: cùm tamen in adductis exemplis aliter se res habeat. Licet ergo quis illis non uti decreverit, cùm tamen occasione certa, illa uti in suum commodum vult, intentionem mutat, & ex fructiferis fructum colligere jure optimo potest.
1074
*Adduxerat etiāetiam n. 63. & seq. sententiam
D. Caramuelis, quam & n. 69. improbabilem pronuntiaverat, quatenus asserit in mutuo propter obligationem non repetendi illud posse aliquid supra sortem exigi: sic enim sensisse illum adductis ejusdem testimonijs ostendit, de quibus & Nos §. 2. Sed nu. 76. ejus allatis verbis, quæ & Nos dedimus nu. 1061. & alijs ex nu. 1795. his videlicet: Concludo igitur nihil
D. Caramuel.
posse supra sortem recipi ratione mutui: nihil ratione temporis etsi longi: nihil ratione gravaminis non revocandi formaliter sumpti, nempe ratione molestiæ non repetendi. At posse aliquid ratione circumstantiarum, lucri cessantis, damni emergentis, sortis periculi, quæ aliquando certò sæpè probabiliter, gravamen istud obsident, quæ numquàm evidenter omnino absunt. Hæc apud suum Auctorem, quæ tamen mutila apud P. Bonæ-Spei, ita ut sensum aptum non reddant, quia post verbum Molestiæ desunt omnia quæ sunt posita usque ad sortis periculi exclusivè. Illis inquam allatis ita scribit n. 77. Sed contra. D. Caramuel hîc (fortè hac) sua resolutione rem totam, ut alibi sæpè, tam obscuram relinquit, ac eam sua fusißima propositione fecit. Nam quod reipsa quæritur est, an lucrum, quod sub mutuo longi temporis esse potuit &c. Illud non resolvit Caramuel, sed aliud. Et consequenter, cùm ibi velit &c. Censeo (sic. n. 78. omissis alijs non satis perspicuis) D. Caramuelis doctrinam periculosam esse, & contradictoria involvere: præsertim cùm omnes penè Theologi juxta Decisionem Rotæ Romanæ, quam refert Seraphinus Decisione 186. n. 6. & praxim Neapolitanam, Venetianam, Romanam &c. ad hoc ut in foro externo poßit lucrum vi mutui cessans exigi, requiratur, ut mutuans probet se solitum negotiari, nec moraliter negotiationem abdicasse. Sic ille: idq́ue ante damnationem Propositionis, de qua §. 2. & in eo revera audiendus, quòd in D. Caramuelis resolutione confusionem aliquam & contradictionem inveniri pronuntiet. Pro quo & expendi debent ultima illa ejusdem verba: Quæ numquàm evidenter omnino absunt, scilicet respectus illi, de quibus ibi. Ex ijs enim videtur evidenter sequi semper in mutuo adesse titulum aliquid ultra sortem accipiendi, cum numquàm evidenter omnino absint, & juxta eumdem sufficiat adesse probabiliter, ut ibidem habetur. Quia verò in confusione & contradictione ista, non est manifesta adeò illius mens, cui directè, attentis omnibus ab ipso congestis, Pontificia possit adaptari damnatio, meritò potest P. Bonæ-Spei admitti Censura, & id stare quòd à Nobis est ante lectionem ejusdem adnotatum dicto 2. §. id scilicet quod ad periculum attinet, videtur manifestum, ob fundamentum, quod præbet damnatæ propositioni; quoad alia nota est probabilitas, & de bono opere non condemnamus eum, sed &c.
1075
*P. Herincx Tomo 3. Tract. 3. Disp. 3.
n. 37. Circa præfatam censuram consentit, asserens præfatam sententiam esse valde periculosam, pro verissima autem optimas rationes adducit, & inter alias postremam illam, ex eo instructam quod ratione dilatæ solutionis nequit carius vendi, ex Cap. Consuluit de Usuris, quod tamen falsum foret, si præsens pecunia sit per se majoris valoris, quàm non præsens; quæ quidem ex concludentibus est. & nu. 39. circa praxim Mercatorum ita scribit: Quare hoc pretium interdum est sex pro centum, aliquando septem, octo, vel amplius; habita ratione copiæ, vel inopiæ pecuniæ, multitudinis cambiorum, mercimoniorum, omniumq́ue lucrandi rationum (ob quarum parcitatem hodie Antverpiæ pretium hoc satis exiguum) vetante Carolo V. ne sub pœna usuræ & nullitatis, unquam Mercatores ultra duodecim in centum recipiant, idque non nisi ad annum, exclusis etiam non Mercatoribus, sub pœnis usuræ & confiscationis pecuniæ, quæ sic ab eis ad lucrum data fuerit. Vide Codicem Belgicum V. VVoecker & Zypæum suprà (scilicet) in Analysi Iuris Pontif. Lib. 5. Tit. de Vsuris num. 2. Contractus quoque, quibus pecuniæ pupillares dantur mutuo seu (ut vulgo loquuntur) in deposito sub annuo lucro, quod interesse vocant, & cum facultate repetendi capitale pro nutu, declarantur usurarij & nulli. Sic ille. Ubi in primis animadversione dignum Antverpiæ, quod inter præcipua Europæ numerabatur, Emporium, parcitate commerciorum laborare, quod & de Hispali superiùs dictum, sicut & de Peruviano, & nonnullis alijs, in quibus & Gallica, ut vix jam florens aliquid, ut olim, in Europa, aut America, & in Asia etiam, pro ea parte, quæ ad Indiam spectat, reperiatur. Quòd si caussam disquiramus, occurret illa statim, pacis videlicet generale exilium, & bellorum tempestas continuata. Temporibus bello infectis, & Marte inimico Mercurij, queis cuncta palàm commercia cessant. Quod à P. Millieu teste experientissimo dictum. O quàm ergo orandus Deus ut illam jam tandem dare pergat, quam mundus dare non potest pacem, una enim illa Christiani Imperij omnia emolumenta conducet.
1076
*Illud insuper disquirendum occur
rit: An non obstante Caroli V. prohibitione, liceat in foro conscientiæ contractus lucri cum excessu supra duodecim, si videlicet prohibitione sublata, attentis circumstantijs, licitus haberetur? Et videtur affirmativè respondendum; quia lex illa purè pœnalis apparet, ut ex ejus tenore colligitur. Nec non quia in præsumptione fundatur, quod scilicet in lucro supra duodecim excessus fraudulentus misceatur. Contra quæ tamen opponi potest receptissima sententa circa pretium legale, quod in conscientiæ foro obligat. Sed id non videtur vigere, quia in casu, de quo est sermo, similis doctrina admittenda est illi, quæ circa rerum pretium legitimum est apud Doctores sensu communiore recepta: non esse videlicet obligationem circa pretium legitimum, quando rationi conforme non est, eo quòd circumstantijs temporis non sit adaptatum, eo quòd in illis constet intervenire varietatem, & quod
specialiùs instituto præsenti conducit, si frumenti legitimo pretio v., verbi g.gratia, stabilito, frumentum aliquod, non modicè tantùm, sed valde melius sit, quàm illud, quod solet communiter vendi, non obligat lex communis pretij taxativa, ut tenet P. Molina Disput. 364. Vers. Posito, taxationis legem, & alij communiter, ex quibus citatus P. Herincx Disput. 4. n. 17. Vers. 1.
P. Molina.
ubi ait servari debere pretium legitimum justè taxatum in favorem illius, cui lex favet, quando merces non sunt notabiliter alijs meliores. Et hoc
P. Herincx.
quidem si admittamus legem prædictam Caroli ex earum propriè esse genere, quæ pretium rebus imponunt, non enim talis esse videtur, ut sic debeat præfata resolutio verosimilis judicari, non pro Antverpiensi tantùm commercio, sed pro alijs, Indicis præsertim, in quibus lucrum esse majus solet, si fortè accidat taxam aliquam stabiliri.
1077
*In eo autem quod de contractibus
dicitur, quibus pecuniæ pupillares dantur, legis ratio satis est manifesta, quia videlicet pecuniæ tales ad eos spectant, qui negotiantes non sunt, & poterant satis comprehensi censeri exclusiva illa, Exclusis etiam non mercatoribus. Sed pupillorum expressa mentio, ut eorum cura non censeretur omissa, provida adjecta cautione, qua permittuntur contractus prius initos in legitimos reditus mutari, sublata facultate repetendæ sortis, quod perinde est ac census ex pecunia tali constitui. Sed cùm facultas dicatur concedi, videtur de censu non agi, quia pro eo constituendo non erat facultas Principis necessaria. Sed id non obstat, in eo siquidem benignè cum pupillis actum, ut pœna prædicta contra non mercatores imposita, eos minimè coarctaret: sed ita ut talis pecunia modo convenienti ipsorum statui servaretur. Census enim personales apud Belgas in usu haberi præfatus Scriptor affirmat Disp. 4. n. 78. & esse licitos cum multis Auctoribus, quos citat, contra Navarrum ostendit. An autem non obstante lege dicta possint illi & alii, qui mercatores non sunt, mutuare ut alij in foro conscientiæ, affirmari verosimiliter potest, si pecuniam ita habeant dispositam, ut minimè otiosam esse velint, quod erit mercatores esse secundùm quid, licet eo nomine in Republica tales non habeantur. Lex enim eos tantùm contractus prohibere intendit, qui vel usurarij sunt, vel ad eos valde accedunt, cùm ex otiosa aliàs pecunia lucrum conquiratur.
1078
*Et in hoc quidem otiosæ pecuniæ
genere difficultas alia peculiaris occurrit, an scilicet qui otiosam habet pecuniæ aliquam quantitatem, & aliam negotiationi destinatam, possit in mutuo illud ipsum ratione lucri cessantis accipere, quod exigere aliàs posset, si otiosam pecuniam non habere decrevisset. Circa quod P. Bonæ-Spei supra n. 54. ita scribit:
P. BonæSpei.
Notandum autem hîc, Tradere mutuum ex pecunijs negotiationi destinatis, ubi quis otiosam habet ut mutuum det, & lucrum cessans reportet, esse valde periculosum, nec plusquàm fictum & palliatum lucrum cessans, quandoquidem mutuans sine ullo incommodo, tam ex otiosis, quàm ex illis, mutuum dare poßit. Sic ille: qui dum ait, Otiosam habet ut mutuum det, duplex sensus verbis hujusmodi inesse potest. 1. ut otiosam habeat ab alijs generibus negotiationis, illam tamen pro mutuo reddendo, suo cum lucro reservet. 2. ut nihil aliud sibi velit, quàm habere illam, ex qua mutuum possit tradere, cùm tamen non tradat. sed aliam lucro per negotiationem destinatam. Et quod ad priorem attinet: non videtur præsenti commodus quæstioni, in qua supponitur pecuniam non esse destinatam negotiationi; cùm revera destinata negotiationi sit, sed usurariæ, si tantùm mutuando velit negotiari, ab omni alia negotiatione penitus abstenturus. Circa secundum autem id addit, ex quo licitæ traditionis titulus aperitur, sic enim claudit: Otiosæ tamen non censentur pecuniæ, quæ pro casu subito ineendij, naufragij, filiarum dotis, obtinendi officij, conservandæ familiæ &c. servantur, ut notant Auctores, quia debita providentia est pretio æstimabilis. Sic ille. Circa quod P. Herincx Disput. 3, nu. 33. sic loquitur Quòd si Mercator aliam pecuniam otiosam teneat, quam non decreverat negotiationi exponere, adhuc locus esse potest lucro cessanti, quando saltem pecuniam istam prudenter reservat in casus seu neceßitates occurrentes: verè enim ei tunc cessat lucrum ex mutuo. Immò contra Cajetanum, Toletum, Petrum Navarra, & alios, id censet Molina, Salas, & plures alij etsi illa pecunia reservetur ex avaritia aut pusillanimitate: eo quòd cum nihilominùs eam nolit impendere, revera ei videatur cessare lucrum ex mutuo. Quamquàm juxta Lugo Disputat. 25. Sect. 6. §. 1. aliud prætereà lucrum eidem tunc cesset ex propria voluntate, ratione pecuniæ scilicet, quam otiosam relinquit. Sic ille.
1079
*Et Cardinalis quidem Lugo citato
§. 1. num. 90. revera ita sentit cum P. Molina, Lessio, Valentia, & Navarro ac Palacios, observans circa P. Salas errorem esse typographicum in editione Lugdunensi Operis de Contractibus, & innumeros alios, unde ait pro verbo substituendam scripsisse Typographum Sustinendam, dum ille Dub. 20. nu. 6. assertum
P. Salas.
præfatum verum esse ait quando certum vel probabile est reliquam pecuniam non esse mutuanti in negotiatione sustinendam: Si verò | certum sit sustinendam, non posse de lucro pacisci. Sensus quidem est ex pecunia non destinata negotiationi lucrum haberi non posse, nisi reliqua pecunia certò aut probabiliter in negotiatione sit expendenda; secus si expendenda non sit. Ubi quidem sensum aptum non esse, si verbum sustinendam apponatur, affirmat Cardinalis, unde censet Substituendam reponendum. Sed quidem eo etiam sensus minùs aptus habetur; quia pecunia negotiationi exposita non substituitur loco alterius, quæ otiosa remanet, sed per se, & proprio titulo negotiationi subservit. Videtur ergo posse retineri lectionem præfatam, ut sustinenda idem sit quod tenenda, occupanda, in negotiatione, quod verbo præfato elegantiùs expressum, quàm solo tenendi verbo, sicut apud Ovidium Lib. 9. Tristium Eleg. 2.
Barbara me tellus, Orbisque novißima magni,
Ovidius.
Sustinet.
Sustinere enim nihil aliud, quàm tenere est, sed elegantiori dictum verbo. Et quidem dictus Cardinalis quod in Opere P. Salas typicorum errorum deprehendit, effugere in suis non potuit Lugdunensis pariter editionis, sunt enim innumeri, & in ipso §. in quo sic ille nec longiori illo: Vers. 2. aliquid deficit, ubi dicitur, An poßit exigere, aliquid scilicet, aut quid simile. Circa finem Injuria pro Incuriâ. Et paulò post ante Verbum Exponenda aliquid deest, ut legenti constabit: & ex defectibus erronei etiam sensus oriuntur.
1080
*Quidquid de hoc sit, Doctoris tanti
sententia verosimilior prorsus est, unde sine scrupulo sustinenda (ecce sustinenda pro tenenda) quidquid P. Bonæ-Spei usurarium suspicetur sub palliato prætextu. Nec verum est potuisse mutuantem sine ullo incommodo rem peragere; cùm aliter agens lucrum amitteret, quod apud homines conditionis hujusmodi incommodorum omnium maximum est. Id autem quod addit verbis illis: Quia debita providentia est pretio æstimabilis, sic generaliter prolatum difficile sane est sub hac verborum generalitate: non enim omnis debita providentia pretio æstimabilis est, gubernativa enim politica, paterna, œconomica, tales non sunt. Esse quidem possunt aliquæ, quæ ad serviendum aliquomodo spectant, ut cùm aliquis administrationem aliquam suscipit, in qua curam debeat peculiarem adhibere, ut in villicis, pastoribus, præfectis mancipiorum ministerijs, & similibus. Quod quidem instituto præsenti non congruit, ubi nihil quod ad providentiam debitam pertineat, ad mutuatarium transfertur: si enim aliquid, pecunia reservata, circa illam enim tantùm debitam dicitur providentiam exerceri: Atqui illa intacta permanet: ergo nihil pretio æstimabile ad mutuarium transit: unde doctrina illa non est casui, de quo agitur, applicabilis. Neque id ullo modo necessarium est secundùm resolutionem nostram, quæ etiamsi otiosa habeatur pecunia procedit. Neque in opposita, quæ in eo fundatur, ut vidimus, quòd sine incommodo potest pecunia mutuari, eo quòd aliqua otiosa sit: cùm constet non esse otiosam, sive id pretio æstimabile sit, sive non. Cùm etiam dici possit pretio esse æstimabile in eo, ad quem talis providentia pertinet, eam detrahere portionem, quæ mutuo tradatur: quodquidem in considerationem venire poterit, si mutuetur rogatus.
§. VII.

§. VII.

De titulo periculi iuin mutuo. Ad Cap. 10.
1081
*ESse illum sufficientem ostensum ibi,
quod & tenent quotquot post adductos vidi, ut sit jam sententia ista plusquàm communis. Videri possunt pro illa P. BonæSpei Disputat. 9. nu. 84. qui circa Cap. In Civitate, de quo Nos præsenti in Capite ita n. seqq. scribit: Respondeo Pontificem solùm velle esse usuram, vendere aromata pluris ob dilatam solutionem præcisè, non verò ob dilatam solutionem, concurrente lucro cessante, damno emergente, periculo sortis, fidejussoris &c. quæ, ut per se patet, in essentia mutui non includuntur, & ubi cessant, mutuantem obligare mutuatarium ut ipsum assecuratorem eligat, usura est palliata. Sic ille, commoda utens explicatione sine recursu ad textus novationẽnovationem. Sic etiam P. Philippus à SSma. Tri
P. Philippus à SS. Trinit.
nitate Tomo 3. Tract. 2. Disputat. 8. Quæst. 78. Vers. Dubitatur septimò, ubi citati Capitis non meminit, utpotè in quo nihil esse existimavit, quod resolutioni posset obstare. P. Herincx Disput. 3. nu. 35. qui nu. 36. circa Caput præfatum sic ait: Ad quod tamen Doctores respon
P. Herincx.
dere conantur diversimodè: nempe quòd agatur de eo, qui cogit mutuatarium ad jungendum mutuo hujusmodi assecurationis contractum: vel de fœnore nautico, quo non solùm ob periculum, sed simul ob mutuum dabatur menstruum lucrum: vel (ut Malderus Tract. 5. Cap. 2. Dub. 9. & ex eo VViggers Cap. 7. Dub. 7. nu. 103. sed non satis appositè ad constructionem textus) esse Sermonem de periculo ipsius mutuatarij: quo non obstante exigatur à mutuante lucrum supra sortem: vel de suscipiente periculum, quod verè non subest, aut non tantùm, seu non proportionatum lucro: vel de præsumptione fori externi, ob frequentem in hac re defectum. Sic ille, audiendus etiam inferiùs.
1082
*Sed nunc illud, quod ex Maldero
Cap. Naviganti, de usuris.
adductum, & quod P. Herincx affirmat non stare appositè ad constructionem textus, oportet expendamus. Textus sic habet: Naviganti, aut eunti ad nundinas, certam mutuans pecuniæ quantitatem pro eo quòd suscipit in se periculum, recepturus aliquid ultra sortem, usurarius est censendus. Vult ergo Malderus, & eum secutus Wiggers, illud Eo quòd suscipit in se periculum,
ad eum referendum, qui mutuum accipit, & suscipit in se periculum. Et opponit P. Herincx non stare congruam constructionem: cùm tamen quòd ad constructionem attinet, nullum in quo hæreri possit obstaculum videatur: cùm revera stare possit ut accipiens mutuum, in se etiam periculum suscipiat, id est quod ratione periculi aliquid solvendum paciscatur, quo non obstante Pontifex velit mutuantem censendum usurarium. Ubi quidem | quod ad Grammaticales leges attinet peccatum nullum: benè tamen in eo quod spectat ad Auctores sic constructionem retinendam judicantes. Cùm enim ex ijs sint, qui usurarium contractum non esse censent, modum debent convenientem inquirere ut Pontificia decisio sarta & tecta custodiatur. Nec proptereà qui contrariācontrariam amplexus sententiam fuerit, ex constructione tali poterit illam securè firmare, negatione enim illius facilè poterit infirmari, eo quòd constructio alia sit universim recepta, & antiquissima acceptione Glossarum & Interpretum roborata.
1083
*Pergit jam P. Herinx sic locutus:
Denique Tuldenus in Codice de Nautico fœnore, & varij, tum Theologi, tum Iurisperiti censent textum esse vitiatum, adeoq́ue legendum esse; Vsurarius non est censendus. Cùm supposito vero periculo, & ad pretium proportionato, spontaneoque mutuatarij consensu, non sit appetentia usuræ in hoc pacto, in quo nil ratione mutui exigitur: cumq́ue contextus ipse vehementer indicet, in quo alia exempla subjungantur, in quibus pariter non subest usura, idque non per adversativam (ut deberet aliàs fieri, sed conjunctivam copulam quoque) subditur enim: Ille quoque qui dat decem solidos, ut alio tempore, &c. non debet ex hoc usurarius reputari, &c. Sic citatus Scriptor, qui adducta explicatione post alias diversorum Auctorum, & non rejecta, videtur in ea conquiescere. Sed quàm immeritò, à Nobis ostensum, cùm pro alterando textu nullum ex antiquis exemplaribus fundamentum afferatur, & sola voluntaria conjectura, quæ ex dictione quoque desumpta firmari studeatur, & est sanè levissima. Quòd si in favorem sententiæ, quam quis sequitur, fas est, alterare textum, dicam ego, & majori cum fundamento in dictione quoque errorem extare, & pro dictione Autem posita: ex quo & veritas in decisione Pontificia, & legitima habetur constructio. Et quidem in eo quod dicitur varios tum Theologos, tum Jurisperitos censere textum esse vitiatum, revera ea non est, quæ significatur varietas, ut videri potest apud D. Barbosam in Collectaneis ad cita
D. Barbosa.
tum Caput, qui diligentissimus Collector cùm sit, nullam in eo videre est talem varietatem, vix enim præter adductos quemquam adducit, & ultimo quidem loco Velascum, ex quo sic statuit: Et hæc videtur mens & intentio hujus textus, ut quando datur simpliciter pecunia mutua ituro per loca periculosa, vel aliàs, & mutuans eam simpliciter suscipit ipsius pecuniæ periculum, & pactus est sibi dari aliquid ultra sortem, non exprimens an accipiat pro assecuratione & susceptione periculi, vel ratione mutui, præsumit vehementer lex Canonica in præsenti, quod pro mutuo, & quod assecuratio seu periculi susceptio fuit interposita ad palliandam usuram: & sic ad tollendam istam palliationem usuræ sub colore assecurationis, & ad hoc est lata constitutio hujus textus. Sic ille. Juxta quem quando in ipso pacto susceptio periculi habetur expressa, nihil contra canonem delinquitur in præsumptione fundatum. Pro quo & facit id quod habet Glossa ibi, scilicet quod non solùm abstinendum est à malo, immo & à specie mali. Nec quia D. Barbosa, citato Bernartio sic asserit: Vbi ait in principio hujus textus mendum irrepsisse omißione voculæ Non; ut clarè colligitur ex connexione sequentiũsequentium verborum ibi: Ille quoque, &c. Non enim juxta propriam loquitur mentem, sed ejus, quem citat, Auctoris, unde & Velascum secus sentientem statim inducit. Quicumque autem illi sint, qui ex ijs, quæ sequuntur, claram habere illationem existimant, egregiè falluntur. Si enim adeò clara, non ita ut videmus in Sacro Canonum voluminum per tot sæcula constitisset, & occulatissimi Interpretes adeò circa id caligassent, ut à Bernartio veniant eorum, & sequentium aperiendi oculi, men di clarissimi detectione.
1084
*P. Gibalinus Lib. 2. de usuris Cap.
4. Art. 3. circa prædictum Cap. Naviganti eruditè discurrit, & post multa circa Nauticum pignus, de quo superius inducta mentio, & expositiones alias, in eam, quæ irreptionem mendi tuetur tandem eruditionis suæ pondus inclinat. Et arguit Primò n. 25. ex eo quod aliter sequentia non cohærent. Subdit enim Pontifex duos casus, in quibus negat reperiri usuram propter periculum futuri eventus: quod periculum multò majus est in hoc casu, in quo usuram agnoscit. Deinde istos casus in conjungit cum priore illo ut appareat continuatam esse orationem, pro quo textum adducit. Qui contextus aliàs esset ineptus. Secundò ex particula quoque, quæ est implicativa, ex legibus & Auctoribus, de quibus ibi: qui & similitudinem importare probant: unde in jure numquam stat adversativè, juxta Beroium. Tertiò ex casu 3. in quo extat particula Etiam virtutis ejusdem, & planè ampliativa. Quartò quia voces non sunt contra suam naturam accipiendæ, maximè in principum responsis, quæ vim legis habent, & ex quibus definiendæ sunt graves controversiæ etiam à judicibus in foro externo. Quintò, quia accipiendo istas particulas Quoque & Etiam in sua natura, & communi significatione habetur clarior Pontificis mens, consequentia in dictis, conformitas decisionis cum recta ratione, attenta periculi æstimatione; aliàs ineptè, imperiteq́ue illum loquentem faciemus, in difficultates inducti, èex quibus hactenus Interpretes exire non potuerunt. Error autem ex eo accidit, quòd imperitus Librarius, cùm audisset quidquid accedit sorti usuram esse, ubi legit in responso Pontificis, Recepturus aliquid ultra sortem usurarius non est censendus, existimavit mendum esse, & particulam Non ineptissimè expunxit. Tandem adducit Scriptores ita sentientes, scilicet Gudelinum, Joannem à Bernartio, Alphonsum Narbonam, Barbosam, P. Layman & P. Palaum.
1085
*Sed verò præfata non urgent ut sa
cro textui auctoritatem detrahere possint ab ejus origine convenientem, cùm nullus ex antiquioribus inveniatur Scriptor, apud quem cùm citata legatur particula, quam specialiter explicat & defendit Abbas, illāillam cum particula quoque componens, probans esse adversativam, quamvis benignior esse explicatio possit juxta dicta à Nobis, quod & tradit Straccha de | Assecurationibus. n. 34. dicens importare similitudinem in facto, & demonstrare diversitatem in jure. Ad Primum ergo respondeo ne
Ad 1.
gando decisionem subtracta negatione non cohærere cum sequentibus. Et quod ad periculum attinet, in illis equidem nulla illius mentio in contractu, de quo ibi, neque apparet unde majus esse possit: quod si aliquod est, illud certè ad contrahentem utrumque spectat, unde ratio est omnino diversa. Secundùm eum sensum, quem Pontifex intendit, qualiscumque ille sit; cùm & Nos dicamus textu illo non obstante posse ratione suscepti periculi aliquid supra sortem recipi. Quod autem sub una continuata serie casus illi contineantur, nihil obstat, quando pro illis nota diversitatis à Pontifice est addita. Ad Secundum jam di
Ad 2.
ctum de significationis vi in particula Quoque, pro quo plura in Capite præsenti. Ad Tertium
Ad 3.
de particula Etiam similis poterat esse responsio, si ubi est Quoque, fuisset posita. In eo autem loco, in quo habetur, nulla est difficultas, quia sequitur post casum similem, in quo negatur usura. Ad Quartum totum admittitur,
Ad 4.
quod affertur, negatur tamen particulam Quoque non habere id, quod ibi requiritur. Ad Quintum negatur addita negativa particula
Ad 5.
claram restare Pontificis mentem, quando pro subtractione militat antiquitas, & Ecclesiæ auctoritas, juxta quam volumen sacrorũsacrorum Canonum est propositum, sic à D. Raymundo ordinatum, antiquorum seu veterum & authenticorum Codicum ope redintegratum, & ad Romanum exemplar diligenter recognitum, ut dicitur in editione Horatij Cardon Lugdunensi anni 1618. Ex quo & habetur nimis audacter dici Pontificem non addita negationis particula ineptè, imperiteq́ue locutum. Jam quod de Librarij imperitia subjunctum, levissimum sanè est. Rogo enim quisnam Librarius iste fuerit? Anne Pontificis amanuenfis, qui id, quod scripsit, ex ejus ore suscepit? Quis hoc credat, quod & leve & ridiculum meritò judicandum? Erit ergo quispiam alius. Erant ergo ante illius depravatam scriptionem exemplaria alia cum addita particula negationis. Atqui nulla talia novit antiquitas; cùm tamen non potuerit ignorare, quandoquidem unius tantùm Librarij error fuerit, Librarijs alijs aliter prolocutis. Itaque unius Librarij error contra omnes alios potuit authenticos Codices prævalere. Testimonia hæc incredibilia facta sunt nimis. Jam quod ad Auctores attinet, sunt illi perpauci comparatione innumerabilium ex Theologica & Canonistica Republica, quibus quod ad factum attinet, ut de jure nihil, fides est inconcussa & irrefragabilis adhibenda. Et de D. Barbosa jam dictũdictum; licèt autem non displiceat P. Palao, quatenus satis probabile id reputat, expositiones tamen alias præfert, & præsertim Navarri, qui ad forum tantùm exterius decisionem Pontificiam censuit pertinere. Jam quod ad negotium præcipuum attinet, de licito scilicet auctario supra sortem ratione periculi, cùm nihil obstet decisio Pontificia, perinde est ac si negationis particulam contineret. Unde dici potest ex eo capite ritè potuisse subdi particulam Quoque: quia revera Pontifex ita censuit quod ad forum conscientiæ attinet, de quo & in sequentibus pronuntiavit. Pro quibus hæc satis.
§. VIII.

§. VIII.

De titulo damni emergentis. Circa Cap. 11.
1086
*OMnes jam illud admittunt magno
præeunte Magistro D. Thoma 2. 2. q. 78. art. 2. ad 1. Ubi ita scribit: Ille qui mutuum dat, potest absque peccato in pactum deducere cum eo, qui mutuum accipit, recompensationem damni, per quod subtrahitur sibi aliquid, quod debet habere: hoc enim non est vendere usum pecuniæ, sed damnum vitare: & potest esse quòd accipiens mutuum majus damnum evitet, quàm dans incurrat: unde accipiens mutuum cum sua utilitate damnum alterius recompensat. Sic Doctor San
ctus: circa cujus doctrinam hærere quispiam possit, quomodo scilicet recompensatio damni stare queat, quandoquidẽquandoquidem accipiens mutuum, majus damnum evitat, quàm dans incurrat; ex eo enim manifesta apparet inæqualitas. Ad quod quidem dicendum magnum mutuatarij damnum accepta evitari pecunia, quæ supponitur ad id sufficiens: unde non tenetur ad tantumdem reddendum pro damno, quod mutuans pateretur, & minus etiam supponitur; nullus enim cum magno suo damno sciens & prudens mutuatur. Ex eo autem nequit iste totius damni à mutuatario reparati aut evitati compensationem exponere, quia pro illo effectu gratis pecuniam contulit, unde tantùm pro damno proprio id potest. Ubi pro justificatione hujus tituli addendum, quod licet quod ad damni compensationem attinet, possit in pactum deduci; non videtur tamen mutuatarius obligandus ad paciscendum de certo pretio; sed relinquendus suæ libertati, si maluerit resarcire damnum, & ad id se obligare. Sic P. Philippus à SSma. Trinitate Tomo 3. circa ci
tatam q. 78. vers. dubitatur quinto: Quod ex P. Lessio desumpsit Lib. 2. Cap. 20. n. 76. quem secutus P. Gibalinus Lib. 2. de Vsuris Cap. 5. Artic. 6. n. 7. Pro eodem ita scribit P. Herinx
P. Herincx.
Disput. 3. n. 32. Potest quoque mutuans (si mutuatarius ita cupiat, cui alioquin liberum esse debet experiri aleam eventus) ab initio pacisci de damno, vel cessante lucro, quanti nempe valet probabilis eventus, seu periculum damni: vel spes justi lucri cessantis, sicut mutuatarius tantùm teneatur ad summam taxatam, sive tanti, sive pluris, sive minoris interesse contingeret. Cùm enim poßit mutuans stipulari indemnitatem, quidni incertum ejus eventum ad certum pretium bona fide redigere, sicque aleam eventus vendere? ac ille.
1087
*Ratio autem cur mutuatarius ne
Ratio pro negatione pacti.
queat ad pactum sub certa periculi compensatione compelli, ex eo firmatur quod illi fieret injuria eum obligando ad distinctum contractum minimè necessarium ad damni reparationem: id quod est contra rationem mutui, quia | obligatio talis est pretio æstimabilis. Itaque in mutuo quando damnum ratione illius evenire potest, solùm est obligatio ut mutuans servetur indemnis: non verò obligari potest mutuatarius ad obligationem aliquam specialem ratione contractus minimè necessarij. Cùm enim ex natura sua id non habeat, nequit ex mutuantis libitu nova obligatio superaddi. Pro quo & Cardinalis Lugo Disput. 25. n. 71. Qui videtur significare juxta contractum hujusmodi ex natura rei solùm esse obligationem damni, si obtigerit. Sic enim ille: Sciendum
Cardinalis Lugo.
est autem hoc pactum dupliciter fieri posse. Primò ut mutuatarius se obliget ad solvendum damnum exurgens, si contigerit, quodcumque illud sit. Secundò si statuatur certa quantitas justa, quæ attentis circumstantijs, & timore talis damni, prudenter taxetur, & absolutè obligetur mutuatarius ad illam ultra sortem solvendam, sive damnum majus vel minus, sive etiam nullum reipsa subsequatur. Sic ille. Tunc sic. Ponamus mutuatarium solùm de damno pactum inijsse, nullo certo pretio designato. Ponamus etiam reipsa nullum evenisse damnum. Tunc quidem nihil poterit mutuans ultra sortem accipere. Atqui hoc contra justitiam est, quia timor damni, attentis circumstantijs, est pretio æstimabilis; & etiam admittitur illis non obstantibus posse non subsequi damnum. Non ergo videtur doctrina illa generaliter sustinenda, & ita affirmandum, etiamsi non subsequatur damnum, obligationem extare aliquid supra sortem numerandi. Juxta quod obligatio servandi indemnem mutuantem, quod tantùm ex natura rei dictus contractus importat; ita explicanda est, ut non intelligatur tantùm de damno certo, sed etiam probabili, attentis, ut dicebatur, circumstantijs, sicut de periculo dictum. Et
re quidem vera, cum obligatio circa damna possit in pactum deduci, & non subsecuto damno illa eadem obligatio subsit, quæ ex pacto circa taxatum pretium resultat, etiamsi expressè articulata non sit: non videtur cur non & expressè possit in pactum deduci: siquidẽquidem non videtur onerosa mutuatario: quandoquidem aut damnum compensaturus est, aut damni periculũpericulum, quod minoris est gravaminis. Unde videtur posse id probabiliter sustineri, & plures quidem Scriptores conditionẽconditionem pręfatampræfatam omittunt, unde non videntur necessariam censuisse: pro quo præsertim P. Molina, qui nihil indictum videtur, ex ijs præsertim, quęquæ ad substantiam contractuum spectant, reliquisse.
1088
*P. Pereyra n. 1103. Vers. Dico Tertiò pro Sententia adducta stat, & pro ea citat
D. Sebastianum de Coutu in Manasse, de mutuo rationem pro ea reddentem, quia sicut mutuans potuit servari indemnis, & potest damnum esse majus, quàm ejus periculũpericulum ęstimeturæstimetur: ita mutuatarius non potest licitè cogi, ut pro periculo pactum faciat: satis enim servabit indemnem mutuantem paciscens de solo damno. At si ambo conveniant, ut de solo periculo pactum fiat, justum erit, & servandum. Sic cum statuat videtur sententiæ prędictæprædictæ singularem auctorem eum, quem producit, agnoscere, cùm dicat illam non exprimere citatos à se Scriptores pro Conclusione 1. scilicet Mag. Sotum, & PP. Molinam, Azorium, & Lessium: quod licet verum sit de tribus prioribus, ex quo & Nos argumentati sumus, in postremo autem verum non habet, cùm apud P. Lessium adducto loco apertissimè reperiatur, pro quo etiam sunt alij superiùs citati, quos & forsan vidit laudatus ab ipso D. Sebastianus, & præsertim P. Lessius, ex quo alij: unde apud antiquiores
Probabilitas roborata.
conditio prædicta pro justificando hujusmodi contractu non extat, ex quo & urgeri potest ut supra pro roboranda probabilitate. Sicut ex eo quòd de periculo agitur: nam pro illo Auctores conditionẽconditionem præfatam non apponunt. Et quidem ex eo quod admittitur, scilicet quod si conveniant mutuans & mutuatarius, stare queat obligatio, etiam potest instari: nam si contractus cum obligatione dicta sic contendente mutuante usurarius est, nequit etiam annuente mutuatario ab usuræ labe purgari, quia licet videatur voluntarius annuere, revera sic mutuum accipientes non omnino esse voluntarij solent; & ita neque usuræ haberi licitæ ex voluntaria exteriùs largiendi promissione, ut est in confesso apud omnes. Sic ergo & in eo qui sub certo damni pretio contrahit; quod quidem mutuanti commodius esse potest: sic enim compensationem certam habet, etiam non subsecuto damno: Vel si superveniat, vitationem litigiorum circa illius æstimationem, quæ satis esse molestæ solent. Pro quo ita scribit P. Gibalinus supra n. 8. His omnibus adde utrique contrahenti commodius esse pacisci absolutè de aliqua certa summa pro damno emergente, & lucro cessante, quæ juxta moralem æstimationem justa & proportionata sit spei futuri lucri, aut metui damni, ad præscindendas omnes difficultates, quæ deinde probatione aut æstimatione ejus tum damni, tum lucri suboriri possent. Ideoq́ue sapienter monet Iurisconsultus l. ult. D. de prætorijs stipulat. In ejusmodi stipulationibus, quæ quanti res est promißionem habent, commodius est certam summam comprehendere, quoniam difficilis plerumque probatio est quanti cujusque intersit, & ad exiguam summam deducitur. Sic ille. Cùm ergo certæ summæ designatio commoda utrique contrahenti sit, ex eo habetur verosimile posse mutuatarium ad illam obligari, nec velle mutuantem aliter pacisci, sicut velle posset, nisi mutuatarius ad damnum emergens se penitus obligaret.
1089
*Probatum Capite, in quo sumus,
posse supra sortem in mutuo aliquid accipi, si mutuans se in quocumque eventu ad non repetendum obligaret. Et additum n. 130. in hunc modum: Quia verò eventus isti inopinati rariores sunt, non debet præmium æquale esse illi, quod propter probabile periculum peti potest, ut videtur clarum: & quia rarißimè his temporibus aliquod periculum recuperationis abest, licet illud notabile non sit, titulus iste præfato potest adjungi, & ex utroque majoris præmij exactio justificari. Sic ibi. Ex quo non licet inferre his temporibus ex mutuo quocumque licitum esse supra sortem ulterius aliquid reportare, nisi quatenus titulo illi priori potest addi iste periculosæ recuperationis. Hunc enim non esse sufficien|tem ex eo habemus quòd Pontifex ita decernit, contrariam proscribens assertionem, quęquæ quidem de his sunt accipienda temporibus, ut est compertum, quia & in his stare mutuum potest & debet secundùm nativam & simplicissimam rationem. Et quia licèt possit recuperationis intervenire periculum, circa illud nihil est pactum, unde mutuum secundùm naturæ suæ certa privilegia procedit; cùm aliàs stante recuperationis difficultate, sua sint juris & facti remedia, nec tamen sit certum semper illam futuram, aut etiam ita probabile, quòd possit probabiliter affirmari. Quòd autem titulus iste adjunctus alteri aliquem possit habere in ordine ad præmium aliqualis considerationis effectum, nullibi nota aliqua inustum invenitur, & cùm pro eo stet ratio non levis, sustineri potest, quando scilicet attenta mutuatarij qualitate pro eo speciale fundamentum contigerit deprehendi.
1090
*Pro quo & facit quod post addu
cta adjectum, dum sic dictum: Non videtur autem necessarium ut hoc expressè in pactum deducatur, sed eo ipso quòd à persona, quæ ab usurarum cupiditate reputatur aliena, & moribus Christianis vivit, aliquid more solito ratione damni petatur, intelligendum est ad non petendum debitum ante tempus designatum obligari, quandoquidem alius non apparet titulus, quo præmium peti poßit. Sic ergo etsi circa damnum ex difficultate recuperationis non præcesserit expressè pactum, ex circumstantijs petitionis intelligi potest non dari nisi sub conditione obligationis ad ipsum, quando simul circa obligationem non repetendi ante tempus præfixũpræfixum modo præfato proceditur, cùm revera obligationis existat fundamentum, difficultas inquam pretio æstimabilis, sed exiguo inquam ex ea parte, quod titulo alteri conjunctum possit considerabile aliquod efformare.
1091
*His addendum ex Cardinali To
Cardinalis Toletus.
leto Lib. 5. Cap. 32. in fine quod his verbis tradit: Cum verò quis sponte mutuavit, licitè potest exigere damna, quæ acciderunt, si quando mutuavit, erant ante formidata & mutuatario ea manifestavit, quamvis nullum fecerit pactum, & mutuatarius tenetur reparare: non tamen si non erant formidata, &c. Juxta quæ non est pactum necessarium quando mutuatario sunt damna manifesta, & verosimiliter formidata. Ex quo argui potest pro superiori positione; semper enim mutuatario manifestum est damnum, quod potest verosimiliter formidari, quando ipse est futurus illius caussa, & probè noscit difficultatem, quæ in solutione succedet. Neque enim manifestationem à mutuante fieri necessarium est, quando res aliàs est manifesta, juxta Regulam juris, quod scilicet eum, qui certus de re aliqua est, non oportet ampliùs certiorari.
§. IX.

§. IX.

Circa contractus Ecclesiasticorum. Ad Caput 12.
1092
*MUlta in eo, sed non circa om
nia oportet immorari. Circa contractus autem Ecclesiasticorum id maximè his temporibus negotium facessit, de quo à Nobis dictum in 2. & 3. Auctarij Tomo: & ad Bullam Clementis IX. spectat contra negotiatores Ecclesiasticos in Indijs fulminantis, & quidem non contra omnes, ut nonnulli censuerunt, & censent (pro quo & Synodus Diœcesana Huamangensis C. 33. n. 4. & 34. n. 23.) sed contra solos Missionarios, efficaciter probatum: quod & approbarunt viri docti in Hispania, ad quos est revisio Operis Typographicæ editioni prævia remissa à Superiori potestate, qui & circa examen in his, quæ ad prædictam Bullam spectant, attentiorem indaginem contulerunt. Viderant & docti ante transmissionem. Et tenor quidem adeò videtur perspicuus, ut nullus ex ijs, qui apud Prophetam dicuntur docibiles Dei, possit ali
ter judicare. Licet aliqui suo plusquàm oportuisset indulgentes judicio, non sine scandalo, & nescio quanto cum fructu, ad praxim nimis rigidam advocarint, priori quadam ejus inducti clausula, cùm posteriorem potiùs animadvertere & observare debuissent. Una e
nim clausula declarat aliam, ut est apud Jurisperitos compertum, & videri potest apud Barbosam Tract. de Clausulis in principio num. 18. juxta communem Doctorum sensum loquentem; licet leges, quas adducit, minimè instituto subserviant. Nam in L. qui filiabus §. Si servus plurium, & §. ult. ff. de legat. 1. talis §. Servus plurium non extat. Et in ultimo nihil ad rem. In L. Quæsitum. §. §. Papinianus quoque ff. de feudo instrum. (corrige de instructo, vel instrumento legato) nihil etiam, ut id constet quod aliàs admonui Jurisperitis circa citationes cautè fidem adhibendam.
1093
*Et tota quidem universalitatis vis
Quæ urgeat in Bulla.
quoad obligationem illis in verbis constituta est: Et earum cuilibet sub nomine, &c. Mißionariorum, aut quovis alio titulo pro tempore missæ fuerint, aut in illis partibus quomodolibet morabuntur. Quod autem illa commodam explicationem habere debeant, & ad Missionarios restringi ex clausula inferiùs apposita videtur convinci, dum sic agentes, id prætextu faciunt sumptuum, qui sunt pro Missionum quæstuoso ministerio necessarij. Et quia in
Quid faveat.
præmißis, vel circa ea delinquentes, &c. Ubi in primis delinquentes tantùm Pontificio fulmine feriuntur: nec tamen delinquere dicendi sunt, qui servato juris ordine contractus exercent aliquos, à Doctoribus omnibus, vel uno aut altero dissentientibus, approbantur. Neque enim agitur de delinquentibus post Bullæ publicationem, sed de ijs, qui anteà ita delinquere deprehensi sunt, ut Pontificem ad severissimum remedium adhibendum provocarint: id | quod ex Bullæ ipsius tenore habetur manifestum. Ubi nec dici potest ita à Pontifice proferri eo quòd contra Urbani VIII. prohibitionem deliquerint, quandoquidem Bulla Urbani contra Missionarios fuerit tantùm expedita.
1095
*Sed dici ulteriùs potest, licet ve
rum sit clausulam unam per aliam explicari, id commodiùs, aptiùs, & veriùs accidere, quando posterior clausula per priorem explicatur: est enim majoris efficaciæ secundùm Glossam & Bartolum in L. Quisquis ff. de legat. 3. cum concordantijs ibi citatis: Pro quo & Matienzus in Lib. 5. Recopilat. Tit. 11. Lib. 7. Glossa 81. n. 6. ad finem. Verùm ex hoc nullum emergit obstaculum, quandoquidem testatissimum est apud Scriptores oppositum dogma; clausulam scilicet in fine positam ad omnia præcedentia extendi, & hæc per illam consequenter declarari. Navarrus Consil. 17. n. 2. Tit. de Sent. excom. Lib. 5. in antiquiori editione. Joannes Gutierrez Practicar. qq. Lib. 3. quæst. 29. n. 11. apud quem Decius, Bartolus, Matthæus de Afflictis P. Thomas Sancius Lib. 3. de Matrimonio Disput. 7. n. 17. apud quem Jason circa L. Talis
L. Talis Scriptura.
Scriptura §. fin. ff. de legat. 1. ubi sic habetur: Hanc autem Scripturam non solùm ad præcedentia legata, sed ad universa, quæ testamento adscripta sunt, extendi verum est, & sic alij. Ac præ omnibus Cardin. Tuschus Tomo 1. Lit. C. Conclus. 291.
1096
*Et ut daremus clausulam priorem
Amplior refutatio.
majoris esse efficaciæ, id certè non est generaliter accipiendum, quando in clausula posteriori specialis est aliqua qualitas determinata: per adducta à Joanne Gutierrez suprà nu. 12. ex
Ioan. Gutierrez.
Abbate, & talia sunt manifestè in nostro casu, ut ex ejus tenore liquet, cùm in eo præcipua ratio oppositionis ad legem Pontificiam habeatur. Pro quo & est id, quod habet P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrimonio disput. 108.
D. Thomas Sancius.
n. 3. ubi ita scribit: Vbi enim fit divisio per paragraphum, vel versiculum, clausula posita in uno paragrapho, vel versiculo, non refertur ad alium paragraphum, vel versiculum, juxta doctrinam Gloss. Unic. Verb. Sic scilicet: de postulat. Prælat. in fin. quam notabilem dicit Alexander de Nero dict. Cap. Laudabilem n. 9. & Rubrica de Sponsal. n. 3. & in hoc posteriori loco limitat, nisi esset adjectum verbum, ut præfertur, vel in præmißis. Sic ille. Atqui in nostro casu divisio non solùm per paragraphum & versiculum, sed per paragraphos & versiculos extat, unde clausula posterior vim peculiarem continet, quæ non potest per priorem infirmari.
1097
*Nec prætereundum quod ex Joan
Ulterior alia.
ne Gutierrez occurrit Consilio 12. n. 28. Ubi ita loquitur: Nec obstat quòd clausula præcedens
Ioannes Gutierrez.
est majoris efficaciæ ad declarationem sequentium, quàm è converso, juxta Glossam. 1. in L. Quisquis & ibi Bartol. ff. de Legat. 3. tradit Iason in L. Pacta novißima. n. 4. & ibi Andreas Alciatus n. 12. C. de pactis tradit. Tiraquellus in de utroque retr. tit. 1. §. 1. Gloss. 14. n. 25. & 26. fol. 98. Quia cum hæc sit clausula correctiva, ut supra probatum est, non debet intelligi repetita; ut tradit Alexander Consil. 42. n. 1. Lib. 3. fol. 36. Sic ille, ex quo habemus, quod etiamsi clausula præcedens eam vim habeat ubi nihil obstat; nihilominùs esse aliqua posse quæ illius valeant efficaciāefficaciam retardare. Et quemadmodùm id habet ex eo quòd correctiva sit, ita pariformiter ex eo quòd correctiva subsequatur, limitans scilicet illud, quod videbatur generaliùs constitutum.
1098
*Sed est apud eumdem aliud, ex quo
Urgens & altera.
possit positio nostra firmari: Consilium enim illud circa casum versatur emphyteusis cum quibusdam conditionibus, cum hac tamen po
Idem.
strema clausula: E para que las podades vender, dar, donar, trocar è cambiar, è enagenar, è facer de ellas, como de cosa vuestra propria, &c. Et ut valeat prædicta dispositio adducit. n. 38. communem opinionem de feudi & emphyteusis alienatione Universali, & pro ea Rolandum à Valle, Celsum, Hugonem, & Julium Clarum cui licet non assentiatur, ex eo id probat quòd postrema illa clausula sit contra naturam contractus emphyteutici: supponens vim habiturāhabituram, licet cōtrariacontraria pręcedentibuspræcedentibus appareat, si contra dicti contractus naturam minimè militaret. Atqui in casu nostro ex eo quòd clausula, de qua agimus, vim habeat secundùm sensum, quem prępræ se fert, nihil contra dispositionem habetur aliam, sed solùm ut præcedens clausula cum limitatione subsequente accipienda veniat, & congruum recipiat intellectum de Missionarijs: debet ergo ita recipi, explicari, & congruentissima judicari, cùm sit illius capax; etiamsi oporteret priora verba aliquatenus impropriari, ne admittatur contradictio, aut contrarietas, ut cum Celso Hugone tradit idem Joannes Gutierrez n. 39.
1099
*Cardinalis Tuschus etiam audien
dus, qui multa habet ex quibus potest præmissa assertio roborari. Et in primis citata Conclusione 291. cùm absolutè asserat. n. 1. clausulam in fine positam referri ad omnia præcedentia,
De clausula in fine posita.
ex Boerio subdit hoc esse regulare. Et ex Alexandro n. 6. id stare in clausula qualificante, quia si potest referri ad omnia, salva ratione recti sermonis, semper refertur ad omnia præcedentia. Id quod quidem est pro casu pręsentipræsenti commodissimum. Et n. 8. ita scribit: Et ideò si statutum dicat, si quis fecerit incendium, vel furtum, postea addat qualitatem: putà de nocte, vel in platea: illa qualitas qualificat simpliciter omnia præcedentia: quod notandum dicit Alexander dicto Consilio. 48. &c. Cùm ergo in casu nostro qualitas delinquentium circa sumptus pro Missionibus generaliter apponatur, non quidem ad alios pręterpræter affectos qualitate hujusmodi constitutio debet applicari. Neq;Neque obstat quod sequitur nu. 9. ubi sic ille: Contrarium tenet Aleander dicto Consilio 48. n. 8. verb. Confirmantur Lib. 1. ubi quòd clausula, quæ non stat per se in fine posita, sed qualificatam respicit dispositionem, numquam refertur ad omnia, sed ad proxima; & sic erit restrictio. Non inquam obstat, quia sic subdit: Si verò est clausula, quæ stat per se; refertur ad omnia, si non subest diversa ratio. Sic ille pro nobis totus: est enim clausula per se stans, ut constat, neque ulla est quæ subsit diversa ratio, ut qualificatio non debeat ad omnes continuos extendi. Num. 16. Sic ex Calderino: Amplia, quòd clausula restrictiva in fine | posita, quæ potest referri ad omnia præcedentia, ad omnia refertur. Quæ est casus nostri expessa decisio. Omitto alia, quæ in eâdem Conclusione occurunt, & possunt non parùm instituto præsenti deservire. In conclusione etiam 289. ubi de
De clausula præcedente.
clausula præcedente, & illius majori efficacia ad determinationem sequentium, juxta ibi citatos. Ex quo clarè infertur non extendi, quando in sequentibus est specialis determinatio, ut in casu præsenti videre licet, in quo determinatio specialis ex dispositione Pontificia circa Missionarios habetur. Itaque clausula illa: Aut in illis partibus quomodolibet morabuntur, per sequentẽsequentem potiùs determinatur, de ijs, qui ratione sumptuum pro Missionibus negotiantur. Conclus. 290. quæ de clausula in medio posita procedit sic nu. 1. habet: Clausula in medio posi
De clausula in medio.
ta etiam restrictiva quoad nuntiationem terminorum non restringit latitudinem finalis, & conclusivæ clausulæ. L. Si servus plurium. §. inquit lex. ff. ad L. Aquil. Baldus Consil. 205. Præmißis verbis
Baldus.
in fin. lib. 4. & adducit regulam quia genus post speciem ampliat & non restringit. Sic ibi casui satis opportunè. Clausula enim dicta, Aut in illis partibus, media est, unde restrictivam subsequentem, & quia in præmißis non restringit, sed si aliquid erga illam præstare potest, potiùs ampliabit.
1100
*Pro eodem faciunt multa, quæ habet
citatus scriptor Tomo 2. lit. D. circa Verb. Dispositio, præsertim Conclus. 493. cujus titulus est: Dispositio non habet locum, ubi verba non conve
Card. Tuschus.
niunt. Ubi & specialius illud n. 16. Ubi deficit qualitas, cujus respectu aliquid disponitur, cessat dispositio. Constat autem in casu nostro deficere qualitatem, de qua in postrema clausula, respectu eorum, qui missionarij non sunt, aut circa ea delinquunt, quæ Missionarijs prohibentur. Et quidem quòd verba dispositionis non congruant, ut ex illis debeat prohibitio generalis cum toto illo rigore deduci, manifestum est, quia multi ex ijs, qui in Indijs commorantur Ecclesiastici ordinis, neque Missionarij sunt, neque circa illos quidquam agunt ex ijs, quæ in Bulla præfata prohibentur. Si ergo ad omnes debet extendi, non debuit universalis illa adhiberi locutio, In præmißis, vel circa ea delinquentes, sed ista: & quia nonnulli in præmißis, vel circa ea delinquentes, ut videtur manifestum: participium enim universalem habet significationem: Sic enim Psalm. 24. v. 8. Dulcis &
rectus Dominus: propter hoc & legem dabit delinquentibus in via. Ubi D. Hieronymus: Delinquentibus in via, peccatoribus in vita ista. Quòd si dicamus cum Cardinali Bellarmino non de omnibus delinquentibus esse sermonem, ideo equidem erit, quia de illis, ut ipse existimat, statim addit Vates: Diriget mansuetos in judicio, &c. Circa quæ sic ille: Declarat quod dixerat,
Cardinalis Bellarminus.
legem dabit delinquentibus, ac dicit non de omnibus delinquentibus id esse intelligendum, sed solùm de mansuetis & mitibus, qui non resistunt Domino docenti, immò cupiunt doceri. Sic ille. Propter adjunctum ergo universalis significatio participij dicti limitata reperitur. Cùm ergo in casu nostro limitatio nulla adsit, cum sua debet universalitate dictum participium admitti. Neque credendum limitationem sine mysterio omissam, & dum ea non exstat, copia nobis est facta juxta subjectam loquendi formam sentiendi, ipsius Pontificij juris auctoritate munitis, dum in eo legimus, quod Pontifex si voluisset, expressisset. Cap. Ad audientiam de decimis. Ubi Alexander Tertius. Et Cap. Inter corporalia de Translat. Episcop. ubi Innocentius etiam Tertius post Alexandrum, & sæpè alibi.
1101
*Quia verò Dictio illa Quomodolibet,
in priori clausula apposita nimis videtur urgere, de qua Cardinalis Tuschus Tomo 2. Lit. B. Conclus. 355. Et D. Barbosa Tract. de Dictionibus, Dict. 330. apud quos eam vim habet ut importet omnem modum, comprehendat omne jus directum sive indirectum, commune & speciale, consuetudinem, præscriptionem, privilegium Apostolicum, & tam latam habeat significationem ut operetur quocumque modo res spectat ad eum, ad quem dispositio loquitur, includat omne jus etiam minimum, etiam ultra expressa, nullum respiciat casum, & significet omnem modum, qui excogitari potest. Nihilominùs restrictionem patitur juxta subjectāsubjectam materiam, de quo Cardinalis n. 16. & scriptor alter, priorem citans n. 5. & ille etiam Tomo 8. Lit. V. Conclus. 95. n. 22. Ita scribit: Dictio, seu
Cardinalis Tuschus.
verba, Quomodolibet res spectet, & pertineat ad aliquem, teneatur ad collectas, licet dictio Quomodolibet importet omnem modum, tamen secundùm subjectam materiam debet intelligi, ita quòd fructus faciat suos, prout emphyteuta, qui poßidet; secus in Colono, qui non poßidet. Alexander Consil. 35. Viso proceßu. n. 10. & seq. Lib. 4. Sic ille. Pro
Ioannes Gutierrez.
quo & Joannes Gutierrez Practicar. qq. Lib. 3. q. 17. & 18. n. 208. Ubi ita loquitur: Nec datur dispositio, etiamsi loquatur per verba Quomodo (deest liber) vel quovis modo, quin nihilominùs restringantur ad modos proportionabiles. Geminian. Concil. 29. in fin. Iason Cons. 43. Col. 3. Ruynus Consil. 25. n. 22. Lib. 1. Etiam si lex uteretur distributivo illo Quibuscumque, pro ut latißimè tradit Tiraquel. de retractu. ligna. §. 1. Gloss. 6. n. 20. Hæc vir ille doctissimus. Juxta quæ stare in casu nostro potest quod intendimus, non obstante adeò restrictiva illa dictione, seu mavis ampliativa & penitus comprehensiva, ex ipsiusmet auctoritate, qui illam adhibuit. Ubi & aliud addendum, ex quo penitus vis objectionis eliditur; concedimus enim dictionem dictam cum omni suæ significationis vi posse clausulæ, in qua invenitur, aptari, ut scilicet dispositio in terminis, in quibus loquitur, intelligatur de quocumque in Indijs quomodolibet commorante; nam dictio, sicut & clausula supra commorantes cadit: & ita fatemur quicumque illi sint, si pro Missionibus mercimonia exerceant Pontificia Sanctione percelli: per quod omnia expedita & plana relinquuntur.
1102
*Quamquàm & circa commoratio
nem sua esse limitatio possit, ut non comprehendat eos, qui moram in partibus dictis non fecerint, ut propriè dicantur morari, aut commorari, quod est morari cum alijs, sed recessuris, si post negotium aliquod brevi peragen|dum advenerint. Verùm tales, etiam comprehensos, veriùs apparet, cùm & verbum Morari ad brevem etiam possit mansionem extendi: Sic enim locutus Cæsar Lib. 2. de bello Gallico: Paulisper apud oppidum morari. Unde & cùm dicitur: Quomodolibet morabuntur, ad brevem etiam debet commorationem dirigi, ut sic intelligendi veniant Capellani Classis In
dicæ, si fortè in ordine ad Missionum sumptus quidquam vendant, sic enim circa ea delinquunt, quæ Pontificio anathemate prohibentur. Sic inquam ut negotiatio ad Missionarios pertingat; emere enim sine illa poterunt, ut est planum, ad necessariam sustentationem: neque qui vendit circa hoc nimiùm debet esse solicitus, sed viros sacris & Apostolicis ministerijs addictos, ea, qua par est, favorabili existimatione complecti, suæ obligationis neque inscios, neque immemores arbitratus, ut quæ emere contigerit, ad revenditionem comparent, & sic indignè, & turpiter negotientur. Et
hæc in præsenti caussa sit addidisse satis, quæ dum scriberem, litteras heri ex Hispania accepi, in quibus vir eximiè doctus, cui solicitudo est impressionis suo pro munere demandata, convenientiam hujusmodi disceptationis agnoscens, sic fatur: Sobre la explicacion de la Bulla
P. Franciscus de Florencia.
de Clemente IX. (que à mi ver es oy un punto bien necessario, y de V. R. muy bien tratado) tuve, &c. & inferius. Con que emviòenviò su parecer (Revisorum unus) como los otros dos, y todos tres con debidas estimaciones de su doctrina de V. R.
Sic ibi. Et est aliud ab eo, quod dictum n. 1092. & illius confirmatio: quod equidem non uti laudem Scriptoris exhibeo: cùm jam diu sit quòd illas à Scriptis vulgatis arcendas judicaverim, sed ut specialis doctrinæ circa punctũpunctum, quod maximi esse momenti asseritur, his temporibus, commendationem virorum adeò sapientum judicio stabilitæ redderem manifestam. Licèt enim illi studiorum sint diuturnitate, quia & ætate & magisterio minores, ipsorum est mihi veneranda censura, scienti esse in Societate multos, qui judicare senes (absit similitudo caussæ) possint meritò, Danieles. Præ ceteris autem Romanæ est sedis suspi
Auctoris protestatio.
cienda, & suscipienda sententia, cujus sicut obedientiæ, ita & judicio est addicta peculiaris observantiæ Sacramento Societas, quod in me placidissimè recognosco, & jam pridem sum debita cum subjectione testatus: cùm enim veritati militare studeam, inde profectò, & ibi, haurire illam speravi & spero, quæ columna est & firmamentum veritatis. 1. Tim. 3.
1. Tim. 3. v. 15.
v. 15.

CIRCA TITULUM X. De Minerarijs.

§. UNICUS.

Nonnulla circa illos.
1103
*MUlta sunt, & satis gravia, quæ Mi
nerariorum gravare conscientias possunt, quæ & à Nobis breviter explicata, neque omnia quidem, quia neque opus videtur explicatione, cùm sint ipso rationis lumine perquàm nota, sicut & ex numeratis plurima, si homines hujusmodi velint non esse rebelles lumini; quod grande malum immoderantia cupiditatis, qua terræ perforantur viscera, solet importare. Profundissimè in illa descenditur, ubi lumen nullum, ut indicio sit rationis etiam lumen, & cælestes mentis illustrationes, quodammodò sepeliri, ut splendorem suum non valeant Christianis in pectoribus explicare. Pro quo S. Asterius Homilia 1.
Avaritiæ caligo.
quæ est de divite & Lazaro, circa illud: Mortuus est autem dives, &c. Lucæ 16. v. 22. ita lo
Lucæ 16. v. 22.
quitur: Mortuus quippe peccator verè sepelitur, quoniam corpore & animo juxta terre
S. Asterius.
stris est, ac naturalem hujus dignitatem conjunctione ac sympathia carnis, ad sordes fæcesque terrenas deorsum trahit. Sic ille. Ut sciamus avari hominis animam, jam sepultam; unde & in tenebris habitatio ejus: ubi & Minerariorum, qui licet non semper corpore ad viscera profundiora terræ descendant, animo tamen plusquàm laborantes miselli descendunt. Pro quibus & illud apud eundem: Ejusmodi profectò mortalium anima quasi lactæa quadam aqua degustata, sui prorsus obliviscitur: quæ & ipsa sit, & cui conjuncta, quodque hæc copula aliquando solvetur, ac deinde, redivivo corpore, rursus integrabitur. Hæc Divus ille parens & alia magno illius spiritu digna. Pro quibus & Homil. 3. Sed meliora pijs, si qui inter illos, quod non abnuo, quibus poterunt quęquæ sunt dicta deservire, & quæ desiderium non deviandi penitus à Christianæ rectitudinis tramite ministrabit.
Circa illos autem his diebus id accidit, quod
curæ multùm, sicut & dispendij, sub ingentis compendij expectatione pertraxit. Ex Minerarijs unus post repetita experimenta deprehendit multò majorem argenti copiam ex peculiari depuratione post admixtionem argenti vivi, seu azoguij, extrahi posse, breviori tempore, minori azoguij consumptione; quod quidem si ita se haberet: ut promittebat inventor, incredibile est quantùm Peruvij opes execresserent, ut novum quoddam Peruvium sine tragica expugnatione inventum, posset meritò judicare. Et inventor quidem magna post fidem promissi liberatāliberatam expetivit præmia apud Proregem agens, quibus ille in ijs, quæ ad ipsius potestatem spectare poterant, libenter an|nuit. Ventum ergo ad authenticam experientiam, & Argyropolitano Præside præsente, cum multis alijs, inventor quod promiserat est luculenter executus. Et quid non ad hæc publicæ exultationis adjectum? Concrepuerunt turrium artificiosa æra, habitæ solemnissimæ supplicationes, insonuerunt pulpita, & altaria, Sacrificiorum iteratione, ut in raris cæli beneficijs fieri solitũsolitum, choris plaudentibus, reboarunt. Quæ quidem non potuerunt non Gubernatoris Principis promptissimam erga DeũDeum, & Deiparam pietatem commendare. Non enim poterat non magni beneficij loco haberi, augeri opes eo in Regni statu, in quo illis opus ipsi, ut nusquàm aliàs, & Regi nostro adeò copiosa supervenire præsidia, quibus posset pro defensione sua feliciùs agere, & pro offensione hostium justissima communiri. Quo in
Opes à Virgine.
negotio quantùm sit deferendum Virgini, quis fidelis ignorat, quis præsertim Hispanus? Felicitati per ipsam, visitati dum viveret, & facta D. Jacobo Patrono æterni patrocinij cautione. De quo aliàs à me dictum. Illius sanè vox est: Mecum sunt divitiæ & gloria; opes superbæ,
Proverb. 8. v. 18.
& justitia. Proverb. 8. v. 18. Justitia inquam, ut eas digna se munificentia justè dispenset, ut ipsius gloriæ justa etiam manu dispensatæ subserviant, quod in Catholicis nostris Regibus constat feliciter adimpleri.
1104
*Sed post exultationem tantam ecce
insperata turbatio, & invento, ac inventori à PetosinisPotosinis Minerarijs objici, dudum laudatoribus, vanum esse illud, fallax, immò & noxiale, unde ad nova experimenta deveniendum fuit, & cùm minùs fidele fuisset deprehensum, nihil in præcipuo illo argentearum opum emporio utilitatis desideratæ repertum, sed magnum profectò & Regi & privatis, Minerarijs præsertim, detrimentum, notabili diminutione quintorum. Novi enim beneficij occasione (Sic vocatur industria depurandi argentum ad nativam simplicitatem redactum) per menses aliquos ab ordinario labore cessatum. Et quidem inventoris omninò inculpabilis debet haberi conatus, qui revera id, quod fuerat pollicitus, adimplevit. Cujus & agendi modo in mineralibus alijs cùm usi fuissent plures, magno id suo emolumento peregerunt: non sic alij, neque ipse semper inventor. Unde latet hoc hucusque mysterium. Et revera mihi difficile semper apparuit, adeò ingens incrementum, eò quòd incredibile videatur in eo depurādidepurandi modo, seu beneficio, per ignem & aquāaquam, à viris valde expertis usitato, ingentes adeò quātitatesquantitates deperditas, licet perditionem aliquam intervenire valde possit verosimiliter judicari. Et quidem cùm beneficium illud novũnovum puri argenti, crassioris farinæ instar admixti procedat: suspicari juvit an novi argenti productio aliqua ex terra benè disposita gigneretur. Id enim nullis philosophicis principijs videtur repugnare.
1105
*Fuit autem quorumdam altè radi
cata suspicio MinerariorũMinerariorum oppositionem contra veritatem cognitam extitisse, vel quia Indos in Mineris & Ingenijs, (ut vocant) laborantes ad minorem numerum redigendos esse existimarunt, vel quia ęgrèægrè tulerunt novum quoddam tributum Regi & Inventori solvendum, juxta argenti futurum singulis in depurationibus incrementum. Quod equidem si ita fuisset, de gravissimo conscientiæ gravamine nequit dubitari. Et qualis esse restitutio poterit, ubi debitum majus Evangelico illi decem millium talentorum? Et quorumdam non omnium, adeò esse solet cauteriata conscientia, ut sine temeritate etiam potuerit judicari. Pro quo narratio satis funesta, sed ve
rissima occurrit, dum hoc ipso die, quo hæc scribo, scilicet 19. Iulij, apud P. Nadasium in Anno dierum memorabilium S. I. quem quotidie lego. Circa virum Apostolicum P. Joannem de Ribera, sic habetur: Tribus, qui mineris præerant, Sacramenta procrastinantibus minaciter prædixit fore ut sine Sacramentis morerentur, nec Deum invenirent, cui nunc vocanti parere contemnerent. Ita evenit. Etenim eorum unus repentino morbo, alter inter cænandum à Mauro servo in jugulo saucius. Tertius ab eo, qui eum cum sua uxore impudicè versatum fuisse suspicabatur, confossus, citra Pœnitentiæ & Viatici Sacramenta interiere. Sic ille. Et quidem quod ad genus illud tributi spectat non miror recusatum ab ipsis, quia revera gravamen satis molestum præ se ferebat, eratq́ue magnis controversijs obnoxium; quod & Rex meritò potuit amandare, quandoquidem Quintorum incremento affatim ipsi erat beneficij novitas profectura. Unde Inventor magis se præbere oportuisset ingenuũingenuum, Regiæ se gratitudini & liberalitati committens, cùm experientia sit multipliciter exploratum, numquàm illum hujusmodi obsequia irremunerata reliquisse. Et patriæ decebat illum suæ bene
Amor patriæ quantus futurus.
ficium non vendere, sed donare, sic enim benè mereri de illa generosi solent spiritus. Herodes Julius Atheniensis in Sermone, cujus ti
Herodes Iulius.
tulus, Quales in patriam esse debeamus, inter alia sic locutus: Est autem & alia ratio quæ non tantùm æquali, sed majori etiam, quàm simul ambos parentes honore patriam afficere monet: neque solùm ipsis enim præfert, sed etiam uxori, & liberis, & amicis, & absoluto sermone rebus alijs omnibus post Deos. Hæc ille, & alia, qui id, quod Sermone, re ipsa est luculentiùs protestatus, opibus, quas assecutus fuerat thesauro invento, permagnis in patriæ splendorem impensis, stadio & theatro ædificatis, teste Philostrato in ejus Vita.
1106
*Ut autem ad illud, quod de actis
gratijs Deo & Virgini redeamus, censuerunt equidem viri prudentes non pauci nimis deproperatum obsequium, in quo præter ingentes civium & Religionum expensas, ipsius pietatis periculum vertebatur, dum post impensum illud, nihil ex ijs, propter quæ sic actum fuerat, apparebat. Sed quidem præfatis ChristianęChristianæ devotionis officijs id tantùm agebatur, ut quod habebatur pro explorato, Præsidis authentica fide, & communi suffragio, divinis favoribus acceptum haberetur, & illi pro continuati beneficij felicitate peterentur. Erat ergo de subjecto non supponente, ut scholarum more loquamur: unde non est cur divina pietas in contemptum veniat, dum exorata durescit; neque enim ad exoranda miracula gubernantium | & populorum pietas ferebatur: neque quia erratum in facto, id ad divinæ beneficentiæ minorem æstimationem temerè & stultè trahendum. Et tale aliquid visum aliàs in comperto est, ut omittam successum illum, qui modo loquendi nostro dedit initium, No tan bendito. Cùm enim quis beneficium se à Deo, quod desiderabat, accepisse crederet, nescio quo ex rumore, in vocem gratiarum actionis erupit dicens: Benedictus Deus, &c. Cui alter ritè conscius adjecit: Non tam benedictus. Potest autem celebrius aliud in confirmationem adduci, ex 2. Reg. 6. &. 1. Paralip. 13. Solemnis ubi supplicatio habetur, & festiva ac plena jubilo pompa, qua David Dei Arcam ex Cariatharim in palatium suum, in quo locum ipsi cōstruxeratconstruxerat, deferebat. Et beneficium ille sibi persuadebat impensum, ut eo die domus ejus pignore adeò pretioso condecorata resplenderet. Ideo David & universus Israel, ludebant coràm Deo om
ni virtute in canticis, & in citharis, & psalterijs, & tympanis, & cymbalis, & tubis. Paral. suprà v. 8. Sed aliter Deo visum, occasione enim interfecti Ozæ: nam iratus est Dominus contra Ozam, & percußit eum, eo quod tetigisset arcam, & mortuus est ibi coram Domino, Arca non est in Davidis palatium illata, & lætitia illius est in tristitiam commutata. Contristatusq́ue est David eo quòd divisisset Dominus Ozam, & ob hanc causam non adduxit eam ad se, sed avertit in domum Obededom. v. 10. 11. & 13. Licèt autem instituta solemnitas ad desideratum non fuerit effectum juxta Davidis pijssima vota, perducta; Dei tamen & Arcæ gloria hujusmodi in celebritate, eo sic inspirante, præfulsit. Et ait ad omnem cætum Israel: Si placet vobis, & à Do
vers. 2.
mino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, &c. v. 2. Juxta hæc ergo dici in casu nostro potest, Dei & Virginis, veræ fœderis Arca gloriam non sine inspiratione cælesti præfatis lætitiæ significationibus accuratam, quæ, qualiscumque occasio fuerit, in subjecta dignissima collimabat. Ubi & spirituales fructus esse potuere quamplures singulari Dei providentia dispositi: neque enim ipsius, sicut & Matris gloria sine nostro solet esse profectu, cùm utriusq́ue sit illud: Qui elucidant me, vitam æter
Eccli. 24. v. 31.
nam habebunt. Eccli. 24. v. 31. Quia & æternæ Sapientiæ, & Virginis felix & fausta vox. Qui elucidant, id est, qui gloriam & fructus in
P. Oliverius Bonartius.
lucem proferunt, ut ait P. Oliverius elegantissimus & eruditissimus Commentator.
1107
*Nihilominùs in hujusmodi rebus,
Cavenda pietas inconsulta.
sicut & in alijs, erga demonstrationes publicas, etiamsi pietatem redoleant, lento oportet pede procedere. Neque enim felicem habere exitum solet pietas inconsulta, & Dei ac Virginis rationabile esse debet obsequium. Rom. 12. v. 1. Habemus Isaiæ 28. v. 16. divinam equidem
Isaiæ 28. v. 16.
monitionem, Dei enim est illud: Qui crediderit, non festinet. Quod quidem suprà rem omnium præstantissimam cadit: promissionem inquam Christi, fundamentum splendidissimum & pretiosissimum futuræ Ecclesiæ. & erga illud non esse festinandum admonemur: quia circa illustriora, sanctiora, & diviniora, potest esse irrationabilis festinatio, cùm id accidere quod festinantibus solet nec rarò possit, ut cadant scilicet, & id etiam sequatur, quod & in cadentibus videre est, ut pudore & confusione,
Vide P. Gabrielem Alvarez.
dum ab alijs visi fuerint, afficiantur. Unde & versio 70. Interpretum, quam Apostolorum sunt Principes amplexi Actor. 4. v. 11. 1. Pet. 2. v. 6. Rom. 9. v. 33. pro Non festinet, habet Non confundetur. Circa quod docti Interpretes nostri modum loquendi usitatissimum apud Nos satis opportunum adducunt, dum pro pudefieri dicitur correrse, quedar corrido, quod ad festinationem potest commodissimè referri. Hi ergo qui erga sanctiora quæque, dum nimis sunt creduli inconsulta devotione festinant, pudorem caveant, & ne confusi (corridos) maneant, providè vereantur. Et de vera quidem apud Prophetam fide, ut ex eo pro ea, quæ humano, & fallibili fundamento innititur, documentum urgentius hauriamus. Lucæ 18. v. 19. & 20.
Lucæ 18. v. 19. & 20.
notandum illud: Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam poßidebo? Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi solus Deus. Ubi cælestis Magistri increpationis amaritiem in responsione admixtam mirantur Interpretes. D. Hieronymus sic ait: Non bonitatis te
D. Hieronymus.
stimonium renuit, sed Magistri absque Deo exclusit errorem. Sic S. Doctor. Non ergo Christum esse Deum planè ille credebat; & tamen illum Deo soli proprio celebrabat epitheto. Festinavit igitur, nondum stabilita fide; nec placet Domino festinatio ista, & admiro quidem cum Magistri præconio divinitatis elogium, quando pro ijs fuerit eorum credulitas roborata. Nec de his plura, circa quæ forsitan multa dudùm insinuata, nec cognita, posteritati naturæ arcana reservantur.

CIRCA TITULUM XI. De Protectoribus Indorum, & nonnullis alijs.

§. UNICUS.

Circa præfatos quædam.
1108
*PRotectores Togatos vidimus, qui
bus ea demandata munia, quæ in Præfatione Tituli memorata. Et cùm eorum jam provisio desijsset minimè utpotè conveniens judicata, non surrecturam ejusmodi generationem adjectum, ut bonis poterat firmari conjecturis. Sed quæ est judiciorum diversitas, & succedentium capitum in gubernatione sententiarum varietas, conjecturarum firmitudinem superarunt. Vidimus namque iterùm Togatum Protectorem, & virum quidem laudatum à me aliàs, D. Didacum de Leon Pi
D. Didacus de Leon laudatus.
nellum, Sacrorum Canonum Primarium Professorem, præclarum quidem sapientia, nec probitate minorem, unde & majoribus dignissimum muneribus, ijs ad quos eorum dispensatio spectat, si mens non læva fuisset, tunc ad de|liberationem saniorem erecta, quando mors, quod dilatum honoris fuerat intercepit. Mortuum ergo Regij Fiscalis designatio reperit, ampliores procul dubio ascensus habiturum. Et ut audio à nonnullis pro gradus prædicti continuatione certatur. Res siquidem magna videtur eisdem Senatoria toga, Senatorius consessus, & in Audientiæ Regalis corpus quodammodo cooptari. Circa quod, cùm non sit disputandum de gustibus, per me quidem licèt ipsis ut voluerint opinari. Quamvis revera
Togati ut minus conveniant.
togatis decor sine substantia togæ, sine munijs inquam Senatorijs, sine salario, minùs quidem decens viris aliàs præstantibus videatur. Unde tales minùs solent dignis vocabulis compellari, sicut Collegiorum majorum Familiares, & Religionum Donati. Unde & actum, ut nullus ex prioribus illis Protectoribus promoveretur, quod & ita peractum; unde & circa eum, quem adeò præstantem eruditione ac pietate perspeximus non aliter videbatur agendum, nisi Excellentissimi Comitis de Lemus Puriviani Proregis, cujus erat Assessor valida instantia post annos plures id, quod diximus, impetrasset. Ubi & illud non gravamur adjicere, pro Indis, de quorum protectione agitur, minùs esse aptum Senatorium illum apparatum, cùm esse illis facilis debeat aditus, & paterna adhibenda tractatio, ad quam togæ Senatoriæ majestas mirum erit si, ut par est, se dignata fuerit inclinare. Sic equidem nobis censere datum: quid opportuniùs censerint alij, & verò etiāetiam fuerint executi, cum veneratione captandum. Et utinam quantùm auctoritatis & splendoris huic accuratur muneri, ipsius implemento tantumdem curæ & solicitudinis impẽdaturimpendatur: ne in tolerando absurdo plus de accidentibus, quàm de substantia procuretur.
1109
*In Additionibus à n. 141. plura ha
bentur, propter quæ Indi Protectoris egere assistentia censeantur. Et in primis probatum miserabiles esse personas. Circa quod notanda doctrina Gabrielis Pereyra, quem adducit P. Pereyra in Promptuario juridico n. 1276. asse
P. Pereyra.
rentem quamvis miserabilium privilegium in totum remitti nequeat, tamen in casibus particularibus personas miserabiles suo privilegio renuntiare posse. Circa quod dubitari de Indis possit, an scilicet sine Protectoris assistentia id præstare queant. Et dicendum non posse in re momenti considerabilis: & quia pro illis tale esse potest, quod respectu aliorum non esset tale, id in casuum contingentia dispiciendum. Et quod ad personale commodum attinet, rarò eveniet ut Indi in eo graviter peccent: quia verò potest tertij interesse verti, v.verbi g.gratia, filiorum, tenentur se privilegij usu defendere, & ita Protectoris officium implorare. Addit Auctor idem ex Michaele Reynoso privilegiũprivilegium fori Ecclesiastici abijsse in desuetudinem. Quod intelligendum quoad plenarium usum, non verò juxtà limitationem, de qua dictum n. 175. Agit etiam præfatus Auctor de privilegijs dictis in sua Academia n. 475. Unde peti aliqua pro materia præsenti poterunt. Et quod in Ordinationibus Lusitanicis habetur circa dictum privilegium, esse generale, & nullum tempus limitatum requirere ut quis reputetur pro miserabili ex Melchiore PhęboPhæbo habet idem Scriptor. estq́ue Indis penitus adaptandum, quia in generali pro omnibus ratione fundatur: & ut in nonnullis conditionibus generalis non sit, pro illis equidem nulla videtur excipienda, in quibus pro aliquarum supplemento caussa religionis militat, cùm de illorum exacta agatur conversione.
1110
*Occasione privilegij Indorum circa
De testamentis militum.
testamenta dictum etiam de privilegio Indicorum militum circa illa §. 4. Pro quo & P. Pereyra suprà nu. 1262. & seqq. ubi ex Alvaro Valasco speciale illud, testamenta dicta non subjacere querelæ inofficiosi testamenti, si exheredent parentes suos vel filios. Id quod ad
Peculiare aliquid pro Indis.
Indos meritò etiam referendum, in quibus inconsideratio dicta locum habere frequenter potest, & applicandum juxta dicta §. præfato. Ex Georgio Cabedo, Milites stationarij seu limitanei, & qui sunt in arcibus non gaudent privilegijs militaribus circa testamentorum confectionem. Contrarium à Nobis traditum n. 170. & quidem cùm privilegium sit, meritò debet ampliari. Licet de nostris loquendo qui Limæ & in Callaico existunt portu, ubi magna est pro testamentorum solemnitate commoditas, non videatur cur non debeant ad illius observantiam obligari: nisi quatenus inopinato successu non potuerint legales circumstantias custodire. Pro quo & facit quod subdit ex Antonio à Gamma, quòd scilicet privilegia militum hodie competunt his, qui parati sunt ad Reipublicæ defensionem, quamvis in castris non existant: & ideò suis concubinis donare nequeũtnequeunt, nisi pro servitijs sibi impensis. Id quod semper allegari poterit, cùm sit illa frequentissima concubinatus excusatio, sine concubinæ subsidio ad multa necessario vitam non posse nisi ægerrimè sustentari. Sed quid uxorati? Etiam & illis sua non desunt impensa servitia. Unde quod ad statutum præfatum attinet, vix esse alicujus momenti poterit. Quòd si in conscientiæ foro obligare dicamus, & cum impedimento circa dominij translationem, nova quidem emergent conscientiæ ligamina, nec de restitutione quæ cogitet futura est aliquando concubina: unde circa hoc non multùm urgendum. Infelix miles resti tartarea circumclusus, sufficit ei malitia sua.
1111
*Omissis alijs, quæ ad Protectores,
De Secretario gubernationis.
& nonnullos alios spectant, de quibus præsenti in Capite, & in Additionibus sufficienter, juvat nonnihil pro coronide circa Secretarium gubernationis adjecisse. Pro eo quidem qui ea, quæ ad gubernationem spectant, & à Prorege uti gubernatore procedunt, & justitiæ non esse dicuntur, suo testimonio reddit authentica, ritu honorifici tabellionis. Et officium quidem magno emitur, quia & quæstuosum, & inter honoraria suis etiam prærogativis excellit. Circa quod potest Proregum conscientia non leviter gravari. Cùm enim habeat
illud ex Regio præscripto certam designatam sphæram, & nihil in illa non quæstuosum, frequentem querelam audiri multum ab ipsis detrahi de emolumentis officio consignatis, dum | per alios nonnumquam præstant, quod fuissent Secretarij interventu præstituri: unde & restitutionis gravamen emergere non assequor quomodo queat, nisi ex bonæ fidei processu, dubitari. Sed est non leve etiam illud, quod Se
Modus agendi perversus.
cretarius incurrit. Habet enim ille pro negotiorum expeditione officiales suos, plumarios ministros, quibus stipendium annuum non solet assignari. Ex quo fit ut ab ijs, quibus authentica sunt testimonia reddenda, quibus non paucæ quandoque implentur paginæ, laboris compensationem accipiant, cùm sit aliàs auctoritate Regia publica in tabella scripta, quæ uti inviolabilis Secretario debeatur. In quo quidem quàm gravia admisceantur absurda erit qui non videat & abhorreat nullus. Quod equidem sic se habuisse ante annos non multos, & longa firmatum consuetudine, ex viro hausi probitatis eximiæ, qui invitus per tempus
Christianus alius.
aliquod assumpsit & exercuit officium: & modum administrationis iniquæ deprehendens, officialibus duobus annua & competentia assignavit stipendia, conditione addita minimè temeranda, ut præter stipendia sua nihil essent à concurrentibus, prout singulis intererat, accepturi. Quo Christianæ dispositionis arbitrio nihil cogitari opportunius potuit, nisi etiāetiam & ibi radix omnium malorum cupiditas introitum invenisset. Dum enim qui negotio incum
Unde temeratus.
bunt suo celeritatem expeditionis accurant, lentum in officialibus agendi modum prompta largitione depellunt, inscio Secretario. Et solet illa non æquare modò, sed & superare stipendium Secretario pro functione hujusmodi designatum. Quia verò hoc nequit semper fieri, ideò quod de annuo stipendio dictum; nequit non valde conveniens haberi; immò & necessarium, sicut in officijs alijs, in quorum usu opus est ministros adhiberi.
1112
*Sed quid circa obligationem resti
De obligatione restitutionis.
tutionis? Urget illa, quia in eo qui largitur, suam redimit vexationem, ut est certa apud Scriptores omnes resolutio. Quod quidem tunc verum habet quando qui tribuit non habet animum ita tribuendi, ut licet invitus tribuat, de recuperatione deponat penitus voluntatem. Sic enim quod tribuitur, habetur pro derelicto, unde is, cui tributum est, potest illud, quamvis injustè accipiat, sine restitutionis onere possidere. Quo pacto circa nonnulla alia philosophati sumus. Est autem pro officialibus istis speciale illud, quòd scilicet ea, circa quæ ipsorum versatur industria, ad gratiam potiùs quàm ad justitiam videntur spectare, unde non ita ægrè quæ pro obtinendis testimonijs ad investituram necessarijs impendenda sunt, dictis ministris, sed liberaliùs agendo conferuntur. Et quidem vix erit, qui si restitutionem admittat, vel qui ut remittat rogatus, non sit penitus remissurus. Et remissionem quidem ab onere restitutionis eximere, per se notum est, quando illæ conditiones concurrunt, de quibus P. Molina Disputat. 757. pro quibus
hîc nulla, quæ obstare queat. Dixi Quamvis injustè accipiat: quia potest in acceptione esse injustitia, eo quòd cùm Secretario ita pactum sit, ut ultra stipendium ab ipso assignatum nihil recipiendum sit. Ex cujus tamen pacti violatione nulla Secretario ipsi restitutionis faciendæ obligatio urget, quia neque ratione rei acceptæ, quandoquidem ab alio, & non ab illo processit acceptio. Neque ex modo accipiendi, quia ille comitatur rem, & eum respicit, ad quem illa pertinet, qualis non est Secretarius. Neque aliunde eidem illatum damnum pecunia compensabile. Si ergo injusta acceptio ex eo accidat, quòd is qui tribuit, omnino tribuat invitus, quod evenire potest; sed cum voluntate illa pro derelicto relinquendi, cùm res sit parvi momenti comparatione gratiæ à Prorege comparatæ, licet aliàs materia peccati lethalis attenta quantitate. Ad eum modum, quo peti
Notanda doctrina.
aliquando peculiaris eleëmosyna solet, rogato pro petitione primario aliquo ex Senatoribus, aut consimilis auctoritatis. Quæ cùm confertur, quoad excessum respectu frequentiorum, invitus penitus est, collator: sed ita confert, ut pro derelicto habeat excessum, nusquam repetendum. In quo quidem qui petunt, ex bona solent excusari fide: quamvis revera cum debita sit cautela in postulationibus hujusmodi procedendum. Accidit aliquando in postulatione simili ut quidam pecuniam cum præfato largiretur excessu, quam cùm porrexisset, unum manu levavit ex porrectis denarium dicens: Hoc propter Deum tribuo: cetera propter. Tacenda reliqua. Quæ tamen possent proferre plures, cùm tacendum potiùs humani respectus presso altè dolore compellant. Et hæc quidem verosimilia satis apparent, quandoquidem & receptis conformia in morali Disciplina principijs: circa quęquæ si secus alij censuerint, id pro certo habeant homines hujusmodi restituros numquàm, & sine fructu vigorem hac in parte futurum: cùm possit esse fructuosa benignitas, post factum quidem, & non ante illud: pro quo hæc satis, sicut & pro Tomo Thesauri priore.
Loading...