RECOGNITIO TOMI PRIMI PROBLEMATVM THEOLOGICORVM.

Preface
Pro illo, sicut & pro Secundo, qui occurrunt errores, typographiæ Peruvianæ sunt formis adnotati, & errorum summa ad calcem adjecta, quod fieri commodè potuit antequam ij, qui ex Europa transmißi, distraherentur, uno eorum per antecessum accepto, quam quidem, cùm ad omnes per Europam dispersos non fuerit deproperare poßibile, hîc exhibebimus, ut prosit quod poßit, seu quantùm poßit, errorum enumeratione vitata, quæ non potest non tædium & molestiam aggerare. Id quod circa Epithalamium & Amphitheatrum præstari non valuit, unde circa illa id est, quod jam vidimus, observatum. Recognitiones ergo alio modo procedent, ut series ipsa monstrabit. Sit ergo
§. I.

§. I.

Circa Prolusionem. Vbi pro definitione purißimi Conceptus Virginis nonnulla momenti non exigui proponuntur.
483
*PRolusio tota pro de
finitione militat, in cujus Num. 54. adductus Alexander IV. & cùm in auctographo sic esset IIII. quarta littera omissa, aut non expressa atramenti defectu; vel compressionis III. legitur errore manifesto. Sicut n. 135. in principio, ubi sic habetur. D. Eusebio, ubi post D. deficit E, quod ex contextu liquet, & n. 137. & 194. Xepes pro Yepes. & nu. 182. Quintus pro Sixtus, lapsu inexcusabili, qui si de Sixto V. ageretur, poterat tolerari: cùm autem de Quarto trium illarum, de quibus ibi, Bullarum auctore, neutiquam excusandum. Ubi quidem de Virginis purissima Conceptio
ne agitur, & dici quidem meritissimò potest eos, qui circa illam errant, non habere sui erroris excusationem. Cùm enim piè & rationabiliter hanc gloriam Virgini possimus asserere, pro qua debet semper Christiana pietas militare, & ad ita sentiendum Ecclesiæ sensus festiva celebritate, Indulgentijs, & religiosis alijs significationibus ardentis devotionis invitat: quomodo non errare censendus sit, qui hac luce despecta proprij judicij vult dictamen erraticum consectari? Stultus homo despicit ma
Proverb. 15. v. 20.
trem suam. Et quæ mater ut Ecclesia? Et quæ stultitia major, quàm eam despicere, dum illius non statur judicio, sed pertinaciæ proprij posthabetur? Aptiùs ad intentum & vivacius illud Eccli. 3. v. 3. Et judicium matris exquirens fir
Eccli. 3. v. 1. 2. & 3.
mavit in filios. Deus inquam, de quo ibidem: Deus enim honoravit patrem in filijs. Vult ergo
ille ut filij matris judicium amplectantur, pro quo solicitum se curatorem affirmat. Audiendus ibi P. Cornelius sic locutus: Iudicium hîc significat tum jus, auctoritatem, & imperium, tum sententiam & præceptum. q. d. Deus vult cuique suum jus servari: unde exquirit, id est, severè jubet, exigit, & punit, ut judicium, id est sententia, & auctoritas matris conservetur & fiat à filijs: atque hoc ipso sancit & confirmat matris jus, auctoritatem, sententiam, & præceptum apud filios: ut filij illud quasi Dei præceptum audire, eiq́ue obedire teneantur: ei enim suam, id est, divinam auctoritatem addidit, dum jußit & statuit, ut filij obediant parentibus quasi Vicarijs suis. Hæc ille: Juxta quæ satis superq́ue intelligitur, quanti sit Matris Ecclesiæ judicium habendum, quanta promptitudine amplectenda sententia. Ubi ad illam hoc loco adlusum prior versus indicat, dum sic ille: Filij sapientiæ, Ecclesia justorum. v. 1. Ut penitus inexcusabiles sint, qui tali judicio ac sententia posthabitis, periculosum judicium, & formidandam sententiam proprij cerebri, ac devij spiritus, amplectuntur.
484
*Ante non multos dies Scriptorem le
gi, apud quem aliqui ita de opinione censebant, ut impossibile judicarent rem sub ea positam posse ab Ecclesia decerni. In quo quidem si ita res sub opinione sit posita, ut utraque pars æqualiter aut ferè æqualiter probabilis sit, non infirmo id nititur fundamento: nam res in eo statu posita revera dubia est, & valde verosimile eum, cui res æquè probabiliter proponitur pro utraque parte, nulli posse assensum absolutè præstare. Dum enim quis assensum præstat, & asserit rem ita se habere, re etiam | vera absolutè non dubitat, nam absolutè asserere, dubitare non est. Id autem stare nequit, quia stante æquali probabilitate ante assensum res absolutè erat dubia: post assensum autem nihil est adjectum, ratione cujus potuerit dubium submoveri. Id autem quod respectu privati cujusque accidit, respectu etiam Ecclesiæ potest accidere, si res sub illa indifferentia proponatur: licet possit opinione uti pro commoda occurrentis negotij dispositione, ut non semel actum scimus, de quo dictũdictum aliàs. Si autẽautem probabilitas talis non sit, sed valde inæqualis, definitio locũlocum habere potest juxta dicta §. 8. Quod evidenter ostenditur in casu, de quo agimus; nam ante annos aliquot sub opinione fuit an Ecclesia celebraret Conceptionem Virginis celebratione in origineam directa puritatem, cùm essent qui contenderent solam celebrari sanctificationem incerto factam instanti, præcedentem tamen Nativitatem, quæ proptereà ut sancta potuit celebrari. Atqui jam penitus talis cessavit opinio post Constitutionem Alexandri Septimi contrarium definientis: ergo simile aliquid poterit circa alia contingere ex concursu circumstantiarum succedente, Spiritu sancto Pontificiam mentem illustrante.
485
*Ubi objici potest ab Ecclesia non
posse nisi id, quod est certum, definiri, & ita ante definitionem tale esse debere, ac proptereà opinioni rem suppositam non esse definibilem, quia ante definitionem statum opinionis retinet, post quem cùm nihil novum erga ipsam extat, ex quo acceperit mutationem, ut nuper post assensum opinati arguebamus. Sed hoc urgere non potest, cùm in casu adducto Constitutionis Pontificiæ omnes debeant respondere, & in similibus alijs, de quibus citato §. 8. Dicendum ergo rem opinioni suppositam ante definitionem gradum aliquem habere certitudinis, & per illam ad superiorem alium elevari, unde opinio respectu Pontificis jam statum opinionis amifit, & ita sine formidine ad definiendum progreditur. Sicut in Canonizatione Sanctorum accidit: antequam moralis certitudo procedit, quæ per definitionem ad gradum evehitur sublimiorem. Quoad alios verò, qui ad definitionis præambula proximè non concurrunt, res sub opinione perstat. De proximè autem concurrentibus, illis inquam, per quos mens Pontificis informatur, & à quibus pro definitione concluditur, videtur etiam asserenda certitudo, cùm ex illorum consilio sit ad illam procedendum. Ex quo apparet non esse eamdem rationem de assensu opinativo in casu, de quo suprà: ibi enim res eodem modo se habet, neque qui assensum præstaret, eam posset ad altiorem gradum certitudinis elevare.

Circa probabilitatem occasionalis discußio, cum conformatione sæpiùs stabilitæ doctrinæ.

486
*ANte dies aliquot, ut dicebam nu
Circa nuperum Scriptorem.
per, ad manus venit præproperè evolvendus liber molis non exiguæ, ementiti nominis Auctoris clancularia impressione, in quo de conscientia, ac regulis & principijs pro illius directione agitur. Et cùm nova promittat Auctor, vix est aliquid, quod in auctoribus alijs non inveniatur. Fatetur se diu cum communi doctrina de probabilitate docendo, & agendo vixisse: sed consideratione posteà ad profundius examen adducta palinodiam recantasse. Unde ex professo probandum assumit opinionem probabilem sic generaliter assumptam, non posse uti regulam rectæ operationis adhiberi. In quo quidem jam præiverant Fagnanus, Bonæ-Spei, Mercorus, Barron, & Gonet à Nobis impugnati. Deberi tutius, aut probabilius amplecti operaturum honestè. Et hoc apud citatos, juxta varios modos explicandi. In opinionum æqualitate non posse cuilibet assensum præstari. Id quidem, ut vidimus, & Nos approbavimus: posse tamen cum solo probabilitatis assensu licitè operari: id quod ille negat, & est præfatis consentaneum: sicut neque posse quempiam juxta alterius sententiam agere, Caramuele specialius impugnato. Cùm ita severè cum sibi adversantibus agat, pro stabiliendo recto conscientiæ dictamine affirmat non esse pro licita & honesta operatione necessarium assensum, quo quis affirmet & pro certo habeat se hîc & nunc minimè peccare, sed sufficere probabilem, in quo quidem laxiùs philosophatur, quàm illi, qui pro certa regula probabilitatem adstruunt, quatenus ea posita certum formatur de operationis honestate dictamen, ex certo illo principio, quod licitum est operari juxta opinionem probabilem: licet suo illo in asserto patronos habeat, quos & Nos alibi dedimus. Sed cùm stante probabilitate pro parte contraria, videatur necessariò asserendum probabile esse eum peccare, qui pro lege aut præcepto non operatur, unde & dubium remanet, cum quo non licet operari asserit operantem practicè non dubitare, quia licet cognoscat & dicat non repugnare, seu possibile esse quod objectum aliter se habeat, in sensu tamen composito nequit dicere, fortè objectum non est ita. Quemadmodùm in amicitia & humana fide, licet possibile sit eum, qui pro amico habetur, minùs fidelem esse, & eum fallere, cum quo communiter agimus, & experientiam servatæ fidelitatis habemus: non ideo cum formidine illa procedimus, ut in omnibus, qui occurrunt, casibus, quasi dubij procedamus. Pro quo etiam facit certitudo illa, quam de statu in gratia habemus, quæ quidem omnimoda esse non potest, juxta Concilij Tridentini doctrinam sine speciali revelatione: nec tamen proptereà cum stimulo illo dubitationis in omni operatione, pro qua est status gratiæ requisitus, post adhi|bitam diligentiam pro justificatione procedimus. Et dubium quidem actuale ex eo removendum censet, quòd teneatur quis opinionem probabiliorem sequi relicta minùs probabili: tunc enim gradus quidam certitudinis datur; qui licet sit infimus, est tamen sufficiens, & tunc accidit, cùm res, de qua agitur, ferè semper ita se habet, ut matrem diligere filium. Ad eum enim modum de probabiliori est opinione censendum. Sed quia casus accidere potest, in quo secus se res habeat, cum eo onere talis modus operandi conceditur, ut si quid contra opinionem probabiliorem occurrat, id debeat diligenter expendi, nec verendum circa illam decernere ex intrinsecis principijs legitimum discursum efformando. Id quod in sententia communi pro licito usu probabilium affirmat accidere. Cùm enim illam magis probabilem reddant tot graves Scriptores, sitq́ue communiter recepta: Nihilominùs quia sunt qui clamant & reclamant aliqui, & præjudicialem talem doctrinam agnoscant, meritò circa id inquiri potuit, quod & factum ab ipso, nonnullis zelo pro simili collaudatis, & rationibus quibusdam adductis, quas & Auctores, quibuscum à Nobis actum, adducunt, & plus verbis, quàm pondere muniuntur.
487
*Ad quæ quidem quatenus ea concer
Illius explosa doctrina.
nunt, de quibus aliàs dictum, præsertim Tomo 1. & 2. Auctarij, aut respondendum, aut annuendum, juxta Ibidem dicta. Modus autem ille philosophandi circa securitatem in operatione ex eo quòd probabilior debeat opinio eligi, quia rarò accidit ut vera non sit, negotium sub confusione & perplexitate penitus indiscussum relinquit. Nam in casu occurrente statuere, quæ sit probabilior sententia, valde difficile, immò & impossibile est, cùm circa illud diversimodè ab Auctoribus sentiatur; & quam quisque sententiam amplectitur, eam reputat probabiliorem. Non ergo doctrina illa de ferè semper accommodari convenienter potest, quia non apparet cui ex duobus probabilibus possit applicari. Cumque applicatio deficiat, ex eo habetur peccare eum, qui juxta opinionem probabilem operetur, quandoquidem periculo se exponit contra legem operandi, juxta Scriptoris præfati mentem, de qua dictum. Et quidem quod de modo operandi sine aculeo illo formidinis dicebatur, eatenus verum est, quatenus qui habet assensum opinativum, non est in statu purè dubio, cùm statuat rem ita esse: quia verò de suo est incertus assensu, dubium penitus non excludit, cùm dicere possit: Ego quidem censeo, v.verbi g.gratia, me non esse ad restitutionem aut jejunium obligatum: sed certus de eo non sum, & forsitan meo in judicio fallor. Ex eo autem quòd in sensu composito id dicere nequeat, si rationabiliter operaturus sit, securitas operationis constare asseritur. Atqui dici illud proculdubio potest: nam admittitur posse dici non repugnare ut objectum aliter se habeat: ergo & dicere, fortè nunc non ita est: quia hoc non magis repugnat, quàm illud, cùm sit propositio particularis sub universali contenta; nec magis incertitudinem excludens quàm illa. Sicut in exemplo adducto de statu gratiæ, quid vetat aliquoties quempiam supra seipsum
reflectere, ut stet Concilij Tridentini doctrina Seßione 6. Cap. 9. ubi sic dicitur: Nam sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi meritis, deq́ue Sacramentorum virtute & efficacia dubitare
Concilium Trident.
debet: Sic quilibet, dum seipsum, suamque propriam infirmitatem, & indispositionem respicit, de sua gratia formidare & timere potest: cùm nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum. Sic Concilium: juxta quæ convenientissimum apparet ut fidelis quisque circa incertitudinem gratiæ quandoque considerationem inflectat: sic enim actus amoris & contritionis eliciet, quibus securitas adstruatur. Licet hoc non sit nimis frequenter faciendum, ob molestiam, & anxietatem, quam consideratio talis potest ingerere, per quod fiducia de divina misericordia, Christi meritis, & Sacramentorum virtute, videtur aliquatenus infirmari. In amicitia autem & fidelitate, si demus ita procedendum, ut asseritur, nihil ex eo contra nostram resolutionem, & pro firmanda adversantis elucet, quia ibi non agitur de lege aut præcepto violandis, sicut ex eo quòd quis dum per calles civitatis incedit non applicet animum ad considerandum posse tegulam aliquam cadere, & caput graviter conquassare: quod exemplum etiam adducitur. Præterquàm quòd in amicitia & fidelitate, ut sincerè & sine formidine procedatur, adest lex justitiæ & charitatis, ut non temerè de proximis judicemus. Sicut etiam de statu gratiæ potest esse moralis certitudo, quæ anxietatem depellat, licet sanctum illum timorem, de quo est dictum, aliquoties admittat: sic enim aliquando in filijs suboriri suspicio potest de matrum amore, ne scilicet illum aliqua in ipsis demerita propulsarint.
488
*Cùm ergo præfato philosophandi
Vrgetur impugnatio.
modo non vitetur inconveniens illud de incerta regula pro directione conscientiæ, quæ in absoluta probabilitate ab auctoribus receptissimæ sententiæ constituitur, alius est à præfato Scriptore quærendus: vel si in sua illa velit persistere, majus profectò debet devorare. Et arguit quidem ille ex eo quòd in reddenda ratione alicujus demonstrativi discursus non est admittendus processus infinitus, sed ad principium aliquod veniendum, quod non indigeat probatione. Tunc sic. Cùm pro licito usu cujuslibet opinionis probabilis arguitur, pro fundamento assumitur universalis illa: licitus est absolutè usus opinionis probabilis: ergo & hujus, & illius, sive probabilior, sive minùs probabilis simul proponatur. Atqui negari assumptum illud potest, ut negatur à multis. Debet ergo illud alio fundamento probari. Quod ergo illud? Dicetur fortè, ipsam rationem probabilitatis hoc secum importare: nam probabile est id, quod potest absolutum assensum terminare. Sed cùm id etiam negetur, pro eo ratio alia reddenda est, quæ non extat apud Scriptores hujus sententiæ patronos, vel si reddatur, talis erit profectò ut in ea non possit conquiesci. Quod quidem argumentum posset validum censeri, si non idem contra sic arguentem posset instaurari. Dicitur enim posse quempiam opi|nionem sequi contra legem, si opinio sit probabilior quàm ea, quæ pro lege stat. Sed id negatur, quia etiamsi probabilior sit, non cessat periculum faciendi contra illam, conceditur enim assensus, quo decernatur non repugnare ut objectum aliter se habeat. Quid ad hæc? Id scilicet, quod jam vidimus: probabiliorem sententiam habere gradum certitudinis sufficientem, eo quòd rarò contingat objectum aliter se habere. Quod tamen cùm impugnatum manifestè sit, quærenda est ulteriùs ratio fundamentalis, quæ apud Auctorem desideratur; cùm sibi sufficiens visa fuerit illa, quæ ex ipso adducta est. Sicut ergo illi visa est sufficiens, ita & sufficiens videri potest cōmunissimacommunissima pro sententia ab ejus patronis reddita, qui plures & gravioris notæ, in qua meridiana luce non debuit ille cespitare. Et quidem in præsenti statu non sine gravissimis inconvenientibus agi potest de scrupulis injiciendis circa modum operandi cum opinione probabili, cùm sit illud multis peccatis obnoxium, & injuriosum doctissimis & gravissimis magistris in Theologia Principibus suadendo fidelibus illos minimè audiendos. Quamvis aliàs existimare quispiam possit de hoc non esse curandum: adeò enim altas radices receptissima sententia in cordibus fidelium misit, & tot primariorum luminum splendore collucet, ut nihil à parvulorum sagittis, aut angularibus lucernulis, timendum videatur.
489
*Er rogare quidem præfatum Scripto
Et concludens improbatio.
rem juvat an in editione præfati libri probabiliori sit opinione usus, vel non? Si hoc ultimum, id quod conatus est ædificare destruit: contra suam doctrinam adeò commendatam agens, ex quo libro auctoritati nimis quantùm derogatur. Si secundum, ergo probabile, immò & probabilius est, Religiosos sine licentia PręlatorumPrælatorum suos posse libros edere; & nomen invertere pro ipsis eludendis. Quod quidẽquidem quàm sit absurdum statim apparet, cùm stent contra illud Conciliaria Decreta, Lateranensis scilicet, & Tridentini Seßione 4. ubi Lateranensis Decretum confirmat, & observandum præcipit. In quo cùm adeo graviter à Religiosis fuerit terminis deviatum, habemus unde doctrinam lucubrationis dictæ minùs veritati consonam censere debeamus. Deus enim veritatis lucem hujusmodi spiritibus lucifugis, & simulatione utentibus, minimè lucem veritatis ostendit. Unde D. Jacobus in sua Catholica
Iacobi 3. v. 17.
Cap. 3. v. 17. ita scribit: Quæ autem desursum est sapientia, primùm quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, & fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. Ubi circa nonnullas ex prædictis qualitatibus posset non sine veritatis manuductione discurri; sed omittens alias, quòd suadibilis dicitur, instituto præsenti congruit, sic enim Syrus Interpres, Obediens, Obsequens, ut ibi P. Cornelius, qui circa simulationem illud Sap. 7. v. 13. uti bellè consonum attexit: Quam sine fictione didici, & sine invidia commu
Sap. 7. v. 13.
nico, & honestatem illius non abscondo. Non inquam abscondo Prælatis, unde nec mea sapientia judicans est; judicium scilicet eorum fugiens, ad quos illud, Deo sic jubente, spectat, & mihi illud usurpans, judicio aliàs mihi inhonoro, & formidabili judicandus. Conclusio operis sic se habet: Atque hæc, Domine, post examen annorum assecutus sum, te utique donante, si
Scriptoris finales preces.
vera sunt, quæ de probabilibus, & dubijs, ac nostris opinionibus redderem tibi tua: sicubi verò nesciens aberro, atque latentior paßio, aut culpa fefellit, ignorantias quæso meas ne memineris, ac misericordiam consequar, quia ignorans feci: sit autem tibi gloria in omnibus, & per omnia. Hæc ille, laudanda quidem, si quæ desiderantur, suadibilis, non judicans, sine simulatione, & absconsione, laudabiliter præstitisset. Cumq́ue ille non admodùm de sui laboris veritate confidat, non est cur nobis debeat ille quidquam negotij facessere. Unde standum dictis, & cum moderatione à Nobis aliàs requisita, in negotio probabilitatis cum magnis in Ecclesia luminaribus procedendum.
§. II.

§. II.

Circa existentiam Dei in spatijs imaginarijs. Circa Sect. 3. Probl. 2.
490
*TVetur sententiam à Nobis traditam
citato loco P. Sebastianus Izquierdus Tomo 1. Operis Theologici Tract. 3. Disput. 6. n. 89. & seqq. & solidè ac erudita subtilitate corroborat. In explicandis autem spatijs imaginarijs, pro quibus nu. 81. & seqq. & fusius Disput. 5. Quæst. 2. singularem dicendi modum amplectitur, dum ait independenter à cogitatione nostra dari spatium locale, quod consistit in reali possibilitate præsentiarum realium verorum entium infinita diffusa undequaque: quæ possibilitas capacitas quædam est, non realitate existentiæ, sed realitate essentiæ, seu quidditatis, aut possibilitatis, de quo in Pharo scientiarum Disputat. 10. Quod quidem non caret dif
Difficilis ostenditur.
ficultate, quòd scilicet spatium sit capacitas realis realitate essentiæ, sed non existentiæ. Nam realitas aut asseritur respectu ipsius spatij, aut præsentiarum. Si primum, respectu illius non est distinctio realitatis essentiæ & existentiæ, cùm verè existat juxta eum existentiæ modum, qui illi competit. Si secundum, cùm realitas hujusmodi extra illius quidditatem sit, per illam non potest constitui, & ita neque declarari. Addit spatium dictum non posse negatione constitui, qualiscumque illa sit, id quod à Nobis aliter stabilitum. Et pro
bat, Primò, quia negatio nullum esse actuale habet, cùm non in esse, sed potiùs in non esse constituat. Quod argumentum est contra Aristotelem, & receptam Philosophiam, juxta quam privatio est principium generationis. Dicendum negationem consistere in non esse ejus, quod negat, non tamen sui ipsius, & ita suo modo posse existere. Secundò, Quia negatio nequit habere extensionem necessariam ad locale spatium, quia tantùm competere potest extensio ratione extensionis positivæ, quam removet. Negatur tantum, sicut & negationem esse extensionis actualis, sed eo modo, quo | est à Nobis explicata, unde cum extensione actuali corporis supervenientis potest consistere, juxta dicta Ibidem. Quidquid Auctor obluctatur contra P. Charletonem. Tertiò. Quia negatio nequit esse capacitas extensionis positivæ, ut videtur per se notum. Id nego de negatione æquivalente rei positivæ, & illius quodammodo habente proprietates, de quibus cum præfatis discursus exhibitus. Neque plura addam circa Propositiones alias perdocti Scriptoris, propriam defendisse contentus, & difficultatem circa modum philosophandi ipsius, indicasse.
P. Bonæ-Spei Tomo 1. Disputat. 2. nu. 30.
negativæ sententiæ adhæret referens se ad Tractatum 3. Physicum, Disput. 9. Dub. 2. & adducens D. Thomam in 1. dist. 37. q. 2. art. 3. ubi sic ait: In quocumque est aliquid, illud oportet
D. Thomas.
esse, quia in nihilo nihil omnino est, & D. Bernar
D. Bernardus.
dum Lib. 5. de Consideratione Cap. 6. sic locutum: Non est ut quæras ultra ubi erat: præter ipsum nihil erat, ergo in se ipso erat, & non in alio. Objicit prætereà sibi magno numero adversarios à P. Quiros citatos, & respondet asserentibus Deum esse extra mundum, ita quidem esse, quia est inquam in seipso, & non tamquàm in spatijs imaginarijs, cum præsentia ad distinctum à se, pro quo refert Lezanam, & Michaelem à Bononia. Concludit autem sic: Nec certè video quomodo Deus magis dici poßit ibi esse in spatio imaginario cum præsentia ad distinctum à se, quàm species in Eucharistia dici poßint esse in subjecto imaginario cum inhæsione ad subjectum à se distinctum, quod non admittitur. Sic ille. Ad quæ dicendum Divi Thomæ mentem
Vtriusque commoda explicatio.
expressam haberi 3. p. Quæst. 57. arti. 4. ubi affirmat & probat Christum ascendisse, & esse supra superficiem Empyrei: & huic potiùs resolutioni standum, quàm insinuationi cuilibet alteri. Potest prætereà adducta auctoritas explicari, ut in nihilo nihil sit quod sit purum nihil, & non æquivaleat propter speciales aliquas rationes rei positivæ. D. Bernardus eo locutus modo, qui videbatur sufficiens non agenti cum Theologo, sed Jurisperito; neque enim erat ibi locus philosophicis difficultatibus immorandis sine quibus res Theologica non poterat expediri. Potest siquidem verè dici Deum esse in se, quatenus per se subsistit, sine indigentia sustentantis, & ratione circuminsessionis, quæ de divinis personis in Theologia admittitur & explicatur, & suo modo potest de divinis perfectionibus affirmari. Iam quod
attinet ad explicationem illam de existentia Dei extra mundum, quia est in seipso, quis non videat esse frivolam: ex ea enim sequitur non existere in mundo, quia in mundo etiam est in seipso, & ratione ejusmodi rationis essendi in seipso dicitur esse extra mundum. Deinde cùm Patres eo modo loquendi utuntur, explicare intendunt Dei magnitudinem, ut non sit ad mundi quantitatem arctata, sed extra ipsum diffundatur, ut constat ex adductis à Nobis, & præsertim ex similitudine infi
niti maris, in quo esset finita spongia, à D. Augustino adducta. Quod de speciebus Eucharisticis objicitur nullius est ponderis, non enim sunt, neque esse possunt in subjecto imaginario, quia illud penitus nihil est, neque à natura datum, nisi ut existens suo fungatur officio, sicut res omnes ad sua propria destinatæ. In spatijs autem peculiaris est ratio sufficienter explicata. Item si revera species dicerentur esse in subjecto imaginario, id esset contra doctrinam Catholicam juxta quam sine subjecto existere pronunciatur. Imaginaria autem existentia ineptè confingeretur, neque esset casui pręsentipræsenti adaptabilis, in quo non dicimus Deum imaginaria præsentia, sed vera in spatijs imaginarijs existere, juxta congruam imaginarij explicationem.
491
*Redeo ad Thomam, qui in Corpore
citati Articuli de Christi ascensu sic locutus: Nec est ibi aliqua potentia susceptiva alicujus corporis, sed potentia illuc perveniendi est in Christo. Hæc S. Doctor, ex quibus videtur colligi in spatio imaginario illam non esse capacitatem, de qua diximus, sic enim & potentia esset. Sed verò id non urget, nam explicandus est de potentia vera, reali, & physica pro continentia corporis Christi. Quod autem spatium concedendum sit, ex adductis verbis constat, dum dicitur: Sed potentia illuc perveniendi. Ergo est ibi Illuc. Quid ergo illud? Si merum nihil? ergo in nihilum pervenit, quod perinde est ac non pervenisse, juxta modum arguentes, quem adversantes usurpant. Commoda erga explicatio adhibenda est, ut stare posset Illuc, & istuc & ibi, & alibi, ac aliæ loci varietates. Sed est quod in antecedentibus verbis debeamus etiam observare, sic enim illa: Vnde nihil prohibet, corpus Christi esse extra totam continentiam cœlestium corporum, & non esse in loco continente: nec tamen oportet quod extra cælum sit vacuum, quia non est ibi locus. Sic ibi Doctor Sanctus, affirmans non esse locum supra cælum, & ideò non esse vacuum, quia vacuum designat corpus plenitudine carens, & loco sua inest plenitudo, cùm juxta Aristotelem sit superficies corporis continentis, & nihil tale supra cælum est. Itaque cùm ait Non oportet, ita exponendum est ut perinde sit ac si diceret: Licet supra omnem corporum continentiam sit, & ita ubi nullum est corpus, non ideò vacuum admittendum est, quia non est ibi locus Aristotelicæ considerationis. Sed cùm aliàs admittatur Illuc, & consequenter aliæ differentiæ loci, videtur locus admittendus alterius considerationis, quem non est Aristoteles assecutus. Sicut idem Doctor sanctus ibidem tradit sic concludens: Quod autem Aristoteles probat. 1. de Cælo,
D. Thomas.
quod extra cælum non est corpus, intelligendum est de corporibus in solis naturalibus constitutis, ut per probationes apparet. Sic ille. Et Aristoteles quidem propter dictam rationem inficiatus est vacuum extra universum, quia scilicet est naturalis incapacitas, ut corpore repleatur; quod tamen admiserunt ex Philosophis non pauci, ut videri potest apud P. Henao in Empyrologia Lib. 3. Exercitat. 11. n. 36. ubi spatium imagina
rium explicat per negationem superficiei, quæ sit immobilis, per quam definitur locus, unde adveniente corpore spatium imaginarium esse desinit. Qui explicandi modus sua etiam diffi|cultate laborat, neque est conformis explicationi nostræ, licet existentiam Dei in illo affirmet n. 40. Et quidem cùm talis existentia Deo tribuatur in tali spatio, minimè aptum videtur si dicamus, Deus est in carentia veri loci: per quod minimè intelligitur ubinam esse dicatur, aut sit. Cùm aliàs auctor dictus spatium imaginarium dicat esse locum extrinsecum, in quo sit Empyreum. Est quidem in spatio imaginario, dum non repletur, carentia veri & positivi loci, quæ illo adveniente destruitur: sed est prætereà spatium, quod adveniente possit repleri: Atqui non repletur carentia, sed spatium, & ita à carentia debet ut quid distinctum computari. Neque contra præfatum Auctorem plura; sicut enim in Problematibus à spiritu contradictionis calamum revocavimus, ita & modò circa eadem volumus, quia non tam contradicenti spiritu agimur, sed quærendæ, illustrandæ, & defendendæ veritatis.
492
*Guilielmus Herincx Tomo 1. Tract. 1.
Modus dicendi P. Herincx.
Disput. 5. Quæst. 3. negat Deum esse in spatijs imaginarijs eo communi argumento, quia nihil sunt; nihilominùs asserit, reipsa & actu extra mundum esse, quia est in spatio, quod immensitas sua formaliter extendit, cui immensum spatium creatum potest coextendi. Itaque Deus ratione suæ immensitatis existit modo tam illimitato, ut possit esse indistans respectu omnis entis in infinitum multiplicabilis extra mundum absque aliqua sui mutatione: adeò ut ubicumque imaginamur creaturam, extra hunc mundum produci posse, ibi (quamquam impropriè dicatur ubi & ibi, cùm illi termini connotant aliquid reale) Deus de facto sit, cum aptitudine coexistendi creaturæ ibi creabili: ita ut ratio cur Deus extra mundum non sit alicubi, vel in aliquo solùm sit defectus termini, cui possit dici præsens, vel respectu cujus possit dici esse alicubi: sive (ut loquitur D. Bonaventura. A. 37. p. 2. arti. 1. q. 3.) id non sit propter limitationem suam, sed loci defectionem. Sic ille adducens pro Conclusione Smising, & Patres Lessium, Suarez, & Præpositum, in explicatione autem secutus specialiter P. Lessium, & ita in eo, in quo nostræ adversatur sententiæ, similiter impugnandus. Et quidem cùm ratione formalis extensionis sint spatia, in quibus dicatur esse, quæ non impropria asserantur, aliàs impropriè dicetur esse in seipso, non videtur posse negari cum proprietate dici Ibi. Deinde quòd respectu spatij distincti etiam dici possit, ex eo ostenditur, quod dictum n. præced. cum S. Thoma circa particulam Illuc: nam Christus per motum illuc pervenit: ergo terminus motus esse potest. Atqui hoc non dicitur omninò impropriè & abusivè: ergo. Prætereà cùm dicitur Deum esse ubicumque, imaginari possumus Deum creaturam posse producere, fatendum necessariò est nos imaginatione tali non confingere ens aliquod rationis sine fundamento, quia in eo Deus producere creaturam nequit, ut est compertum: ergo aliquod non fictum est, sed revera actuale eo modo, quo ea, quæ ejusmodi esse possunt, possunt existentiam habere, ut tenebræ, cœcitas, surditas, & similia. Tandem inter partes illas spatij, in quibus imaginari possumus Deum posse creaturas producere, est vera distantia: quod ex eo patet, quia potest priùs perveniri ad unam quàm ad aliam per verum motum: Atqui in spatijs illis intra Deum nihil tale admitti potest, quia omnia sunt una simplicissima & indivisibilis entitas: sunt ergo omnino distincta. Omitto alios dicendi modos, qui fortè apud alios occurrent, & vel impugnari possent, vel ex ipsis doctrina à Nobis stabilita fulciri, cùm satis pro illa esse possint, quæ & in Problemate, & superiùs adducta, paucioribusq́ue sint graves Scriptores contenti, quos Nos indecorum non fuerit æmulari.
§. III.

§. III.

Circa æternitatem Dei, & tempus imaginarium, difficultates quædam expeditæ.
493
*ÆTernitas per coexistentiam ad
tempus imaginarium communiter explicatur: ideò investigare oportet quid tempus imaginarium sit. Circa quod P. Izquierdus Disput. 9. Quæst. 3. n. 104. remittens se ad dicta Disput. 8. n. 39. & 40. docet non esse aliquid reale & verum actui existens à parte rei, sed esse extensionem quamdam successivam, seu fluxum quemdam successivum ad instar motus, perpetuum, utrimque infinitum, carentem scilicet principio & fine, invariabilem, incorruptibilem, à Deo distinctum, & independentem ab ipso Deo: & consistere in reali possibilitate durationum successivè fluentium, serie quadam continua à parte ante & à parte post infinita: quæ possibilitas dicenda est capacitas quædam realis omnium, quæ existere & durare possunt, non realitate existentiæ, sed realitate essentiæ quidditatis, seu possibilitatis, juxta dicta de spatio imaginario, nu. 537. In quo
quidem non levis difficultas occurrit, sicut in spatijs diximis. Et quidem res possibilis ab existente non distinguitur: nam id ex terminis videtur constans: quod enim potuit esse, id revera est, & quod est, idipsum est, quod esse potuit. Si ergo reale tempus in tempore imaginario est, erit in seipso: dicitur enim tempus imaginarium invariabile, & incorruptibile, ac proinde in eo existit, quidquid existit. Deinde, juxta probabilissimam sententiam duratio non distinguitur realiter à re durante: ex quo fiet, si præfatus dicendi modus admittendus sit, idem de illis dicendum. Sed quia hæc indistinctio negari potest, & negatur reipsa à multis, aliter instruenda probatio, ex eo scilicet quòd si realitas essentiæ sumatur pro necessaria connexione prædicatorum essentialium, si res extitura sit, hæc non consistit in fluxu, ut liquet, & licet in qualibet instanti temporis imaginarij id verum habeat, non ideò est, quia in tali fluxu consistat; sed quia quod verum est, semper tale est, & ut tale potest cognosci & enuntiari. Si autem sumatur pro essentia ipsa, ut est ab existentia distincta, & diversum habet statum: id nequit admitti, quia de illa | affirmari nequit quod de imaginario tempore vidimus pronuntiatum, & præcipuè illud esse independens à Deo: neque enim sola rerum existentia, sed res ipsæ secundùm essentiam à Deo sunt, ut est dogma fidei certum. Præterquàm quòd possibilitas durandi per tempus non potest reddi pro ratione, cur dicenda sit in tempore duratura: quia pro ratione redditur capacitas, quæ aliud quid à possibilitate dicit, siquidem nihil est capax sui ipsius. Item, durans per tempus aliquod determinatum, nequit dici durasse per infinitum tempus, etiam realitate essentiæ entitativè sumptæ, & ut reipsa existit secundùm propriam rationem, aliàs fuisset prior seipsa. Tandem tempus imaginarium consideratur ut fluxus quidam perpetuus, cui æternitas virtualiter coextenditur, & ita ut unica duratio, cùm tamen possibilitates rerum successivarum sint infinitæ, unde & infinita erunt imaginaria tempora. Et ut dicamus omnia illa per modum unius considerari, consideratio talis non congruit, quia sicut res existentes non constituunt unum tempus, nisi quatenus sub una aliqua communi mensura sunt, ut motus cæli communiter dicitur, unde eodem aut diverso tempore esse dicuntur: ita de ipsis ut possibilibus dicendum est, ut præter possibilitatem essentiæ sub mensura sint imaginarij temporis, ut distincti à possibilitate genere aliquo distinctionis.
Quid ergo imaginarium tempus? Non est
Aptior explicatio.
quidem facile illius proprium conceptum exactè declarare. Videtur tamen certum non esse purum imaginationis inventum, quia sicut de spatio imaginario diximus in quocumque imaginabili spatio Deus revera est, quomodocumque explicetur, ita & de temporali dici potest, ut scilicet Deus per æternitatem eidem coexistat. Itaque mundus creatus est tali reali puncto, à quo cœpit annorum computatio: & potuit illum creare puncto antecedenti, inter quod & illud, in quo creatus est determinatum spatium fluxit respondens anno, mensi, horæ aut plus, minusve. Quemadmodum si Deus destrueret mundum, & post aliquod spatium illum reproduceret, spatium hujusmodi esset similiter mensurabile; ad eum modum, quo si inter duo corpora poneretur vacuum, distantia esset determinata, & mensurabilis per passus, ulnas, aut palmos. Hinc etiam fit ut si Deus creasset Angelos ante mundum corporeum, quod plures ex antiquis voluerunt, inter eorum creationem & productionem mundi spatium determinatum effluxisset, cùm tamen tempus non fuisset, quod cum motu cæli dicitur incœpisse, de extrinseca loquendo mensura. Videtur autem fluxus hujusmodi spatij non adhærere rebus possibilibus, quasi earum duratio, quia, ut nuper dicebamus, res per determinatum durantes tempus non habuerunt fluxum æternum, licet potuerint in quolibet imaginabili produci; unde consideratur ut quid per se stans, neque est aggregatum omnium possibilium durationum, quod & nuper dictum: & in eo imaginarium potest dici, quod velut positivum quid sine interruptione decurrens apprehenditur, & per modũmodum substantiæ, & non accidentis adfixi subjecto. Est autem negatio quædam per se stans, quæ à Deo resultantia quadam necessaria fluxit, & fluit, ficut de spatio imaginario dictum; negans quidem verum tempus non subjectivè, sed entitativè, unde & cum eo valens consistere, & æquivalens aliquo modo positivo, quatenus potest mensurari, sicut de spatio imaginario propter similes cum positivo proprietates aliquas dicebamus. Quem explicandi modum qui non admiserit, meliorem proferat, quem libenter admittemus.
494
*Sed est circa illud, sicut & circa aliud
quomodocumque explicatum non levis difficultas in sententia eorum, quam & ego in Scholis Philosophicis sum amplexus, asserentium res successivas ab æterno esse non potuisse, quia æternitati repugnat prioritas & posterioritas, sine quibus successiva nequeunt ulla ratione constare. Imaginarium autem tempus æternum asseritur, cùm dicatur infinitum à parte ante, & à parte post, scholarum more loquendo. Neque enim dici potest primum illius punctum æternum fuisse, & inde fluxum derivatum, quia necessarium fuisset punctum illud fuisse æternum, unde non posset partibus immediatis uniri, quas per æternum spatium præcessisset: de illo loquendo ac si verè positivum quid esset, quia ita loquendum est, considerata genuina ejus, qualecumque illud fuerit, fluxione. Si enim in ea non deprehenditur quidquam contrarium æternitati, neque rebus successivis in mundo videtur deneganda. Cùm aliàs nequeat designari punctum, in quo incœperit, quia quocumque signato, fuit aliud & aliud prius, cui fuit æternitas coextensa per virtualem extensionem. Ad quod quidem videtur dicendum tempus imaginarium æternum dici tantum syncathegorematicè, quia ascendendo à tempore modò fluenti versus initium, non poterit inveniri primum, ad eum modũmodum, quo de æternitate à parte post philosophamur: numquam autem inveniri in æternitate poterit pars aliqua spatij, quæ fuerit æterna, quia successioni cathegorematicè repugnat æternitas. Non est autem simile de infinitate generationum, quam tradidit Aristoteles, quia ille in principijs erravit fidei, mundum ab æterno constituens. Contra quem etiam ex eo argui potest, quod cùm non neget Deum esse mundi creatorem, licet latè creatione sumpta, quia juxta ipsum ex nihilo nihil fit, in qualibet rerum specie ad aliquam caussam deveniendum est, quæ sit primum principium successionis, cùm Deus per se ipsum ad illius individua non concurrat ut caussa particularis. Illa ergo prior caussa successionis immediatè à Deo producta erit æterna, quandoquidem generationes dicuntur ab æterno, & non erit æterna. Patet, Quia primum concedi necessario debet juxta dicta de æterna successione. Secundum item, quia clauditur terminis, generatione inquam & prima, & ultima, quod est contra infiniti rationem hucusque receptam, & Aristoteli ipsi conformis, quidquid nonnulli obstrepant, in Scholis Societatis neutiquàm audiendi. Demonstrationem de | caussis ut necessariò deveniendum sit ad unam non productam, quæ sit Deus, doctè prosequitur P. Izquierdus Disputat. 1. nu. 124. & seqq. & supposito quod ad Deum deveniendum sit, unum aliquod sit individuum ab eo solo producendum, ratio nostra procedit. Posset etiam Deus plura individua producere, quęquæ se ipsa propagarent, & diversas familias diversa successione fundarent: quo eventu eamdem vim discursus haberet, cùm esset primum & ultimum. Quomodo autem generatio hominis æterna esse non possit, ostensum. n. 882.
§. IV.

§. IV.

Circa impoßibilitatem naturæ, cui naturalis esse Visio beatifica queat.
495
*SEctione 4. Problem. 1. statuta illa. Cir
ca quod P. Izquierdus Disputat. 18. Quæst. 14. Proposit. 1. statuit, si rationi standum sit, probabile esse non repugnare: id quod pergit ostendere solutione rationum, quæ pro parte negante congeruntur. Proposit. 2. affirmat ratione auctoritatis non esse improbabilem, quia plures & docti Theologi pro ea stant ab eo adducti. N. 133. Proposit. 3. concludit substantiam supernaturalem, cui dona supernaturalia debita sint, probabiliter defendi posse ab impetu argumentorum, quibus impetitur, pro quo in sequentibus. Proposit. 4. asserit absolutè esse probabile non repugnare substantiam supernatutalem, cui visio beatifica, aut alia supernaturalia dona connaturalia sint. Ubi respondens argumento P. Arriagæ, qui pro impossibilitate arguit, ex eo quod nulla est repugnantia in eo quod Deus habeat aliqua accidentia, quæ nulli sint debita substantiæ: ex quo infertur talem esse gratiam justificantem & visionem beatam. Id negat, affirmatq́ue prætereà nullum esse acci ens posse, cui non respondeat connaturale subjectum; quia accidens est entis ens, & non tam pro se est, quàm propter substantiam: & consentaneum est rerum naturis, ut quodlibet accidens possibile substantiæ possibili proportionetur, atque eatenus naturale sit. Quæ quidem doctrina
In verosimile ostenditur.
parùm verosimilis apparet. Et quidem P. Arriaga ex eo urget, quia ex terminis videtur notum, id ad divinam perfectionem spectare, ut plura possit beneficia creaturis præstare, quàm ipse creaturæ exigere queant. Item ut possit Deus plura efficere ut Auctor supernaturalis, quàm ut Auctor naturæ. Ad quem etiam modum nos argumentati n. 350. addentes ita id ad Dei perfectionẽperfectionem spectare, ut semper agere possit supra ordinem naturæ proprium, & non tantùm conferendo bona ordinis prædicti, licet individuo indebita sint: non enim cuicumque sunt debitæ divitiæ, sed quia ordinis naturalis sunt, dum illas Deus providentia ordinaria tribuit, juxta naturæ ordinem operatur. Si ergo supernaturalis substantia crearetur, cui debita essent gratia, visio &c. ex eo fieret, quòd licet Deus dona aliqua non debita conferret, ordinem illum supernaturalem aut gradum non excederent, qui esset ipsi naturalis: cùm tamen Dei perfectio exigat ut semper supra naturam possit operari. Nec satisfacit doctus Pater dum ait, Deum tunc accidentia superioris naturæ in ordine supernaturali posse inferiori conferre: superiori autem alia indebita defectu tituli, licet ipsi improportionata. Non inquam satisfacit, quia quod superiori naturæ conferretur, cùm proportionatum asseratur, intra gradum supernaturalem est, & ita Deus non operatur juxta illum, cùm tamen, ut contendimus, ad ejus perfectionem spectet posse supra naturam semper operari. Unde & ad id quod dicitur de accidentibus naturæ inferiori collatis idem dicendum, siquidem neque tunc Deus supra gradum supernaturalem operatur: juxta illum enim stat ut substantiæ nobilioribus, quàm exigant accidentibus decorentur: ficut in ordine naturali supra illius gradum non fit, quando aliqua accidentia nobilioris conditionis, quàm substantia aliqua exigit, conferuntur: sic enim ferro ignis videmus additas qualitates, & terrestre corpus in avibus elevari. Iam ex eo quod nullum sit supernaturale ac
Inconveniens speciale.
cidens, quod naturale sibi non exigat subjectum, ex eo improbandum, quod à Nobis dictum n. 358. de lumine gloriæ, & idem est de gratia sanctificante, esse scilicet extra naturale subjectum, unde & contra naturalem inclinationem, & cum genere quodam violentiæ, quod est incredibile: cùm aliàs violentia illa sit in æternum duratura. Ex quo & fiet visionem beatam aliquid hujusmodi participaturam, quod est incredibilius, & contra rationem ultimi finis, in quo est totalis, plena, & undequaque perfecta quies.
496
*Num. 343. argumentati sumus ex na
turali filiatione Dei: cui citatus Scriptor respondet in primis ex eo quòd concedatur substantia supernaturalis, non sequi gratiam habitualem futuram illi connaturalem, quia ut ait n. 248. potest esse tātùmtantùm perfectione æquivalens complexo ex habitu fidei aut scientia infusa. Deinde admissa connaturalitate gratiæ, respondet n. 259. & asserit futurũfuturum filium adoptione alterius generis possibili, quia erit filius per affectum dumtaxat, debitum tamen aliquo modo suæ naturæ. Cui consequenter naturale erit jus ad hereditatem gloriæ: non quòd à filiatione tali opposita adoptivæ nascatur, sed quod à filiatione adoptiva, seu affectiva naturaliter conveniente proveniat. Contra quæ in primis, quod ad complexum illud attinet, monstrum equidem apparet, & talia multa à sic opinantibus confinguntur, ex quibus statim inverosimilis eorum sententia comperitur, pro quo & inferiùs. Admisso autem complexo illo, non est negabile aliud ex substantia & gratia, quia & pro illo similiter argui, si standum sit consequentiæ doctrinæ. Deinde quod ad filiationem spectat, minimè responsio satisfacit, quia præterquàm quòd novum genus filiationis adoptivæ confingitur, nequit illa talis dici, cùm minimè in solo affectu consistat, sed in physica divinæ naturæ participatione. Et constat ex eo quòd circa hereditatem consequenter dicendum est, ad quam non est tantùm jus | ratione affectus naturaliter debiti, sed ratione participationis physicæ & intrinsecæ hujusmodi substantiæ convenientis. Melius ergo dici posset esse filiationẽfiliationem alterius generis possibilis, quæ neq;neque naturalis sit nec adoptiva. Et hoc ipsum inverosimilem ulterius reddit sententiam dictam, dum tot in ea iterantur figmenta. In quo quidem cum P. Izquierdo non ago, qui tantùm eo loco ab improbabilitatis nota conatur illam vindicare.
Circa argumentum ex impeccabilitate de
sumptum, de quo n. 360. & seqq. multa habet citatus Scriptor n. 248. dicens in primis non sequi impeccabilitatem ex admissione substantiæ supernaturalis, nec reveritus asserere peccatum per actus supernaturales, quod equidem inverosimile prorsus apparet, & ex terminis implicatorium, cùm peccatum maximè contra naturam sit, & prætereà actus supernaturalis ex speciali Dei motione contingat, sitq́ue aliquid in ordine gratiæ. Dicit etiam posse veniale peccatum admitti, id quod in confirmatis in gratia aliquomodo accidit, id tamen ex speciali Dei protectione, sed cum absoluta potentia ad lapsus graviores; quidquid de Virgine fuerit, pro qua peculiares militant rationes. Et quidem substantia hujusmodi supernaturalis perfectiori cognitione prædita esse debet, quàm naturalis quælibet, ob gradum superiorem. Non ergo veniale peccatum ex cognitionis imperfectione continget. Erit ergo ex levitate materiæ; ubi jam supponitur posse illam esse gravem, & consequenter circa illam graviter posse quisquis fuerit ille peccare. Præterquam quòd figmentum imaginarium apparet, naturam hujusmodi constitui, quæ in sublimi ordine intellectuali sit, & Deum non videns, cui solùm leges cum obligatione sub veniali ponantur, idq́ue ita exigente illa ex vi propriæ constitutionis: cùm legis naturalis præcepta gravem materiam concernant, neque ab illis exempta pro statu viæ possit rationalis natura confingi. Sed admittitur tandem impeccabilitas contra communem SS. Patrum sensum minimè commoda explicatione. Contra quod argumentum nuper factum potest instaurari de obligatione legis naturalis: ubi nequit opponi, quod ex Virgine dictum, quia id ex privilegio habitum, & non ex naturali exigentia. Et ut dicamus deberi dignitati Matris, ea ipsa dignitas accidentarium quid naturæ est, & ad ordinem unionis hypostaticæ spectans. Addo implicare naturam, quam Deus suis legibus non possit obligare: id enim contra supremum illius dominium foret: posita autem hujusmodi obligatione, id sequitur quod modò dicebamus, & quidem ut impeccabilitatem Christi cum divinis præceptis componamus non parum ingenia fatigamus, cùm illius sit salvanda libertas. Quid jam ubi libertas absolutè concedenda est, & non adeò compertum peccati impedimentum? ut indicio sit nihil tale in alijs illo carentibus posse reperiri.
497
*P. Bonæ-Spei Tomo 1. Tractatu 1.
P. BonæSpei ut adversetur.
Disput. 4. à n. 180. impugnandum assumpsit P. Quiros, qui 1. p. Disputat. 20. communem est sententiam amplexus, & doctè ac subtiliter conceptum supernaturalitatis, explicuit, illustravit, roboravit. Contra quem non solùm asserit posse dari naturam, cui visio sit naturalis, sed etiam unio hypostatica, immò & oculo corporeo in virtutem mentis quodammodo converso, virtualiter æquali visio beatifica creata (si possibilis) vel saltem unio ad increatam, si ista impossibilis sit, ut ipse latè probat Dubio 2. Probat autem id, quod ad unionem hypostaticam spectat & consequenter ad visionem, n. 194. & seqq. quia sicut ex eo quòd unio hypostatica creata petens essentialiter uniri ut Quo Personalitati Verbi, sit possibilis, rectè infertur quòd unibile creatum essentialiter petens uniri ut Quod sit possibile, idq́ue à fortiori, cùm perfectio tanta potius enti solido perfectiori convenire debeat: ita ex eo quòd unio creata petens essentialiter uniri ut Quo visioni Dei increatæ possibilis sit, de quo cit. dub. 2. rectè infertur quod unibile creatum petens essentialiter uniri ut Quod, visioni Dei increatæ sit consequenter possibile: Atqui non est ratio cur negetur intellectum altioris perfectionis esse tale unibile: Ergo &c. Idem est proportionaliter de dicto oculo corporeo. Item quia unio illa est intrinsecè accidens, aut saltem modalis substantia: Atqui omne accidens ex genere suo, & idem est de forma modali substantiali, esse debet alicui subjecto proportionatum, naturale, & proprium. Sic ille
philosophatur; sed quidem non urgens: Nam ex unione ad unibile benè quidem arguitur, ut esse necessariò queat: sed quòd esse debeat supernaturale ex parte utriusque extremi, infirma profectò consecutio est. Id quod evidenter ostenditur: nam juxta ipsius doctrinam, de qua n. 181. aliquid omnino naturale potest supernaturaliter uniri rei etiam omnino naturali, eo quod ipsi indebitum sit, ut calor in summo aquæ, & Angelicus intellectus homini. Licet autem ille citato loco dicat calorem & intellectum esse supernaturales respectu aquæ & hominis: id quidem non tollit, quin absolutè naturalia penitus entia sint: neque ratione talis unibilitatis absoluta admitti supernaturalitas potest, ratione cujus res elevatur ad superiorem ordinem. Unde sicut calor in summo potest in aqua constitui, ita frigus in summo in igne, sicut & intellectus humanus in Angelo, si ab illis distinguitur, nec tamen proptereà ad superiorem gradum elevantur.
498
*Deinde. Unio hypostatica est modus
ita affixus extremis, ut per nullam potentiam possit extrema alia copulare: ergo non petit subjectum aliud præter humanitatem, cùm persona Verbi subjectum esse non possit. Atqui humanitas supernaturalis non est, ut constat: ergo ineptè arguitur de unione ad subjectum ejusdem rationis. Ex eo autem quòd unio sit modus imperfectior, non benè arguitur pro unibili ut Quod, solido & perfectiori: quandoquidem modus omnino necessarius est, non verò solidum. Cùm enim natura per accidentia indebita perficiatur, vel per modos, unio necessaria omnino est, non ita solidum, in cujus existentia inconveniens esse potest, | licet ut quid perfectius falsò concipiatur. Itaque solidum quod revera esse possit, si in eodem gradu sit cum accidente & modo, perfectius erit, sicut gratia perfectior est unione ipsius, & unio hypostatica minimè æquat Verbi perfectionem: & sic modus arguendi posset censeri legitimus: at modus alius argumentationis vitiosus prorsus est, quia de subjecto non supponente. Unde arguenti sic: Unioni convenit supernaturalitas: ergo & solidæ substantiæ: neganda consequentia est. Si pergatur: Solida substantia est perfectior, si de existente, cujus est modus, sit sermo; de persona Verbi admittendum; si de humanitate admittatur, & ex eo argui debeat, fiet humanitatem esse supernaturalem. Si de solido creato supernaturali, aut quod esse tale supponatur, suppositio falsa est, & ita neganda. Et est quidem vitiosus arguendi modus, quan
Notanda doctrina.
do ex eo quòd aliquid imperfectum est ex conceptu suo, infertur in eo genere perfectius aliquid esse debere. V.Verbi g.gratia. Materia prima ex conceptu suo imperfecta est: ergo in genere materiæ primęprimæ debet dari aliquid perfectum. Ad eum modum: In ratione substantiæ supernaturalis datur aliquid imperfectum: ergo & perfectum dari debet, si de creata supernaturalitate sermo sit, eodem vitio laborat argumentum.
499
*Ulterius insto. Nam si unio hyposta
tica connaturalis esse potest: ergo & erit substantia, cui connaturalis sit unio simultanea cum tribus divinis personis. Patet: nam secundùm receptissimam sententiam illa est possibilis, ad illud autem quod possibile est supernaturaliter, potest esse exigentia naturalis, juxta citati Scriptoris mentem. Quis autem non videat, alienissimum hoc esse à mente omnium Theologorum, & contra excellentiam unionis, quæ est omnium maxima gratiarum, & ideò talis, ut supra omnem exigentiam sit, & id potiùs quod in eo genere satis monstrosum apparet? Et quidem jam non erit adeò mirabile Incarnationis mysterium ex unione distantium extremorum Dei scilicet & creaturæ in unam personam, cùm naturale esse possit. Probo autem & modò naturale dici posse juxta id quod de oculo corporeo asserit præfatus Scriptor, n. 140. & 153. ac seqq. posse scilicet elevari ut Deum videat, & n. 194. ut id possit ex debito naturali contingere, eo quòd in conditionem sublimiorem potest elevari: Ergo & humanitas ita elevari potuit. Quod si potuit, unde non ita accidisse poterit comprobari. Quòd si objiciantur SS. Patres asserentes fuisse gratiam, adhiberi poterunt aliquæ ex responsionibus ejusdem Auctoris. Quæ quidem admittenda non sunt; sed juxta illius doctrinam veniunt admittenda, aut principia unde verosimiliter derivantur.
500
*Et de prodigioso illo oculo naturali
ter potente videre Deum etiam materiali visione, loquendo, satis quidem mirabile est, ut cùm visio talis etiam per absolutam potentiam impossibilis à Doctoribus judicetur, jam non solum possibilis, sed connaturalis & debita penitus asseratur. Circa quod aliquas Assertiones statuit. Prima est Deum non posse videri oculo corporeo, ut corporeo, id est visione simili illi, quam oculis corporalibus videndo experimur. Quam esse ait omniũomnium Theologorum, à quibus oppositũoppositum dignum gravi censura judicatur, ex quibus adducit aliquas. Sic n. 141. Secunda videri posse per visionẽvisionem spiritualem à Deo infusam & oculo unitam. Ita nu. 147. Tertia, Per visionem materialem, ad quam potest elevari, quâ elevatione oculus corporeus in virtutem mentis quodammodo convertitur, & spiritualis efficitur. Sic n. 153. Et utroque modo visuros post resurrectionem Beatos affirmat & probat Dubio 6. Quarta circa connaturalitatem, de qua. 193. & 194. Sed quidem quidquid pro Prima adducit, censuris dignissima, contra Tertiam militat, & multò magis contra Quartam. Id probo. Nam Sancti Patres & Doctores absolutè negantes corpoream visionem, etiam modos, quibus id contendatur fieri posse, repellunt, cùm manifestum esset excogitandos illos & lucem aliquāaliquam superiorem conferendam, cùm objectum adeò superexcellens sit, & experientia cōstetconstet in lucidissimum objectum corporeum aciem non posse oculorum intendi. Unde censuræ Doctorum non cadunt solummodò supra visionem primo modo acceptam, sed supra supernaturalem, quæ purè corporea sit, ut videri potest apud P. Suarium
Censuræ contra illam.
Lib. 2. de Attributis Cap. 6. n. 5. ubi ait esse dogmati fidei propinquam. Cùm enim statuat sic eo loco: Secundò certum est nullo modo posse vi
P. Suarez.
deri Deum per oculum corporeum, atque ita Deum esse invisibilem corporeo visu, per absolutam etiam ejus potentiam, sic inferiùs subdit: Estque jam recepta hæc sententia, ut licet non poßimus dicere esse dogma fidei, proximè ad illud accedat. Sic ille P. Vasquez Tomo 1. in 1. p. Disput. 40. affirmat esse errorem manifestum. Et mitiùs quidem illorum est judicium, quam Patrum Valentiæ & Arrubal, quos adducit P. Izquierdus Disputat. 17. n. 123. Quod & alios censere testatur P. Martinon Tomo 1. Disputat. 7. n. 1. nec rejicit, ex quibus Theodorus Smising, Disput. 6. nu. 46. P. Amicus Tomo 1. Disputat. 9. n. 122. ubi ait esse sententiam Catholicam. Sed P. Recupitus Lib. 6. de Deo, Quæst. 10. nu. 6. & P. Ripalda in Manuscriptis apud P. Izquierdum suprà, temeritatis tantùm notam adversæ sententiæ inurunt, quam P. Franciscus de Lugo Disput. 21. Cap. 1. n. 11. non plena asseveratione profert, sed addendo fortè. Ubi tamen P. Ortega Tomo 1. Controversia 1. Disput. 5. Certam. 2. addit ut minimum. Sed verò cùm præfatus Scriptor eos Scriptores adducat, qui severiorem sunt censuram amplexi, & illi de absoluta potentia loquantur, aut non benè ipsos allegat, vel eorum debet contra se censuras sustinere.
501
*Et quidem ille in hujusmodi Asser
Auctoris distinctio convulsa.
tione, cùm de oculo loquitur addit, Qua corporeo, & in eo sensu Auctores appellat: Atqui visio, quam admittit, corporea est; ergo qua corporeus est oculus ad videndum assurgit, & quidem distinctio illa, solis videtur vocibus adornata ad imperitorum elusionem, dum dicitur oculum corporeum in virtutem mentis | quodammodo converti, & spiritualem effici. Rogo enim quomodo hoc contingat, cùm reipsa corporeus remaneat, & visio corporeæ conditionis sit? Si dicatur ideò esse, quia visionem elicere potest ad petitionem principij deveniendum, id enim est quod quærimus, quomodo scilicet illam possit elicere, cùm corporeus sit? & respondebitur: Quia in virtutem mentis convertitur, & hoc ipsum est quod rogamus, quomodo scilicet converti queat, cùm intra sphæram corpoream maneat, & actum eliciat ejusdem conditionis. Quomodo etiam spiritualis efficiatur, cùm corporaliter operetur. Dicetur forsitan ideò spiritualem dici, & ita in virtutem mentis converti, quia ad spirituale objectum, quod proprium est mentis, elevatur. Sed recurrit instantia: hoc enim est quod urgemus, quomodo scilicet materialis facultas ad hujusmodi actum elevari possit quæ intra sphæram corpoream jacet, & actum elicit merè corporalem? Itaque oculus ut oculus Deum videre nequit: Atqui in visione quæcumque illa sit, præsertim materiali, semper operatur ut oculus: ergo nequit absolutè Deum videre. Facilis & captui aptior responsio esset, si diceretur oculum ut oculum secundùm sua naturalia Deum videre non posse: benè tamen ut elevatum. Et tunc rationibus, quæ apud Doctores occurrunt, urgendus & prætereà discursu præcedenti, dum singularem mavult loquendi modum amplecti. Contra quem prætereà argui specialiter potest ex ex eo quod ipsum affirmasse vidimus, posse scilicet oculum corporeum nostrum ut spiritualem, & in virtutem mentis quodammodò conversum, connaturaliter Deum videre. Supra quem dicendi modum censuræ omnes adductæ magis speciali ratione descendent, neque ij, qui de temeritate locuti, illa erant contenti, ubi additum adeò exorbitans deprehenditur. Et arguo insuper ut suprà. Oculus ut oculus concurrit ad visionem naturalem: Visio prædicta est talis: ergo ad illam ut oculus concurrit. Est ergo distinctio illa verborum umbratile tantùm figmentum.
502
*Et Auctores quidem dicti de corporeo
oculo secundùm præsentem naturæ statum ut vidimus, decernunt, ita contra Scriptorem præfatum eorum censuræ procedunt, cùm tamen & plures de possibili etiam corporeo visu pronuntient, pro quo P. Gonet Tomo 1. Disputat. 1. de Visione Dei n. 58. Patres Suarium
P. Gonet.
& Vasquium eisdem assentiens adducit, addens P. Valentiam, & Recentiores alios, quibus studium est nihil certum statuere, sed omnia in dubium revocare, de oculo possibili aliter sentire. Quibus bonus Pater suum illum in Societatis Auctores pium affectum voluit eo novo argumento reddere manifestum. Et Pater quidem Valentia Tomo 1. Disputat. 1. Quæst. 12. Puncto 8. ita scribit: Non satis autem constare videtur implicare quoque contradictionem ut potentia aliqua sensitiva sic à Deo condatur, ut vel natura sua, vel saltem ex dono aliquo gratuito superaddito valeat non solùm octa sensibilia corporalia, sed etiam aliquod objectum spirituale, atque adeò Deum ipsum percipere. Sic ille, minimè plenum assensum ejusmodi positioni præstans, sed tantùm asserens non ita videri apertam in eo contradictionem, sicut in certo visu, pro quo certam de fide statuit assertionem. Id autem in eo neutiquàm probandum quòd pro potentia sensitiva, quæ natura sua possit videre Deum non censuerit apertam esse repugnantiam, ipsi concedens, quod non conceditur, nec concedi potest intellectui.
503
*Ubi audiendus P. Drexelius in Tribu
Vt obstet P. Drexelius.
nali Christi Lib. 2. Cap. 15. §. 4 Tomo 1. sic locutus: Gregorius de Valentia (non citat locum) ingenuè fassus est eos, qui sentirent oculis corporeis Deum aspici posse, opinionis falsæ minimè damnandos esse. Nec desunt recentiores Theologi, qui hanc pro viribus propugnent. Sic illi ratiocinantur: Si corporeus inferorum ignis potest torquere spiritum, cur corporei oculi non possunt videre spiritum? Ignem avernalem esse corporeum in Theologia notum est. Hinc illud Augustini (Lib. 21. de Civit. Dei. Cap. 10.) Torquentur miris, sed veris modis. Sic ille, qui deinde arguit ex potentia obedientiali activa, & sic prosequitur: Accedit
Iob. 19. v. 26. & 27.
divini Voluminis auctoritas. Clarißimè Iobus 19 v. 26. & 27. In carne mea, inquit, videbo Deum meum. Quem visurus sum ipse, & oculi mei conspecturi sunt, & non alius. En meridianum solem, si suo permittantur verba significatui. Quod si lubeat, verborum interpretem audiamus. Meliorem Augustino nullus postulaverit. Augustinus ergo &c. locum adducit ex Lib. 22. de Civit. Dei Cap. 29. apud omnes obvium de hoc agentes post D. Thomam, 1. p. q. 12. arti. 3. adhibita cōmodacommoda explicatione in responsione ad. 2. Ubi quidem
Ejus fundamenta disiecta.
pius & eruditus Pater non videtur P. Valentiam suo in fonte legisse, sed aliorum non fideli usus attestatione. Cùm ex manifesta ipsius sententia constet de facto ita certum putare Deum non videri, aut videndum corporeis oculis, quibus nunc præditi homines, ut de fide esse asserat constantissimam veritatem. Quod verò ad possibile attinet non assertum ab ipso etiam vidimus. Quod de igne inferni objicitur nullius momenti Scriptores judicant, id modis diversis exponentes, & ut hic quod de potentia obedientiali activa dicitur applicemus, pro visione diversa est ratio, cùm sit potentiæ vitalis corporeæ actus habens limitatum objectum, ratione cujus ab alijs differt. Locum Iobi immeritò meridianum compellavit solem ad positionis propositæ claritatem, ad aliam potiùs advocandum ex contextu obviam. Sic enim v. 25. Scio enim quòd Redemptor meus vivit, & in novißimo die de terra surrecturus sum. Et rursum circumdabor pelle mea; & in carne mea &c. Ubi illud Vivit, ut Divus Hieronymus, D. Thomas & alij plures exponunt, idem est ac Resurrexit. Ait ergo visurum se Christum resurrectione gloriosum, quod quidem oculis corporis poterit obtinere, & sic videre Deum, cùm revera Christus Deus sit, & licet ejus non videatur Divinitas, ratione personalis unionis stare proprietas locutionis potest. Ubi & addendum, quod de oculis dicitur, non esse necessarium ut ad corporis oculos referatur, ut tradit Venerabilis P. Gaspar
P. Gaspar Sancius.
Sancius ita scribens: Aut oculos intelligit meta|phoricos, qui cùm propriè sint corporis, ad animos tamen transferuntur, qui videre familiari sermone dicuntur illa, quæ intelligunt. Quomodo dicimus, vide quàm acutè hæc dicta sint, aut quàm parùm consentanea: quod animorum est, non oculorum opus. Sic doctus Pater, & exactus semper interpres.
504
*P. Esparza Tomo 1. Lib. 1. de Deo Quæst.
11. Arti. 1. ad. 3. statuit & probat sententiam de impossibilitate absoluta respectu cujuslibet potentiæ. Et Arti. sequenti ita scribit: Concesso igitur antecedenti, quidquid in contrarium excipiant de potentia materiali poßibili Ripalda, & nonnulli alij, aususque sit quoad de facto Drexelius (non indicato loco) fretus conniventia Augustini Lib. 22. de Civitate Dei Cap. 23. (Corrige 29.) quem tamen exponit legitimè D. Thomas, q. 12. arti. 3. ad 2. tamquàm disputativè solùm & conditionaliter ibi locutum, cùm absolutam repugnantiam visionis Dei in se per oculos corporeos docuisset ex professo Epist. 6 &c. Audacem ergo in assertione proposita doctus Scriptor pium, eruditum, & elegantem Scriptorem, non dubitavit, & jure quidem optimo pronuntiare. Ubi tamen pia pariter dicenda audacia est, sed non omnes laudabiles pietates, dum à firmis Theologiæ principijs aberraverint. Nec sine laude ille, cui fundamentum præstitit, dimittendus: sic enim claudit: Verùm animi mei non erat, hic judicem agere, aut quidquam hac in re definire, sed Augustini, & aliorum cum illo sentientium mentem aperire. Cum priscis sapere plerumque tutius. Sic ille. Sic ergo & sapere cum Augustino tutum, ubi ille mentem suam nobis apertam voluit, quod citatâ Epistolà egregiè ab ipso præstitum, & alibi.
505
*Iam circa Assertionem 2. P. Bonæ
Spei, de qua n. 550. similiter videtur procedendum, quod ad factum attinet, cùm absolutè dicatur Deum videri corporeis oculis, & id censuris dictis feriatur. Quod verò ad possibilitatem spectat, eam communiter Auctores negant cum P. Suarez suprà, sed eam admittit P. Salas Tomo 1. in 1. 2. Tract. 2. Disput. 5. Sect. 1. quem cùm referat P. Martinon Tomo 1. Disp. 1. n. 4. subdit, idem cohærenter loquendo debere asserere quicumque putant quidlibet posse elevari ad quodlibet: & potentiam obedientialem creaturarum non esse metiendam ex entitate & viribus ipsarum, sed ex virtute omnipotentiæ divinæ, cui subordinatur, quæque potest uti qualibet creatura ad omnia in seipsis possibilia, quod ipse improbat. Sed quidem cohærentia doctrinæ minimè id exigit, quia
quod de potentia obedientiali dicitur, suas habet limitationes. Et in casu nostro benè à P. Becano sic scriptum. Tract. 1. de Deo Cap. 9. Quæst. 6. Vbi nota, visum duobus modis spectari posse 1. ut est potentia vitalis. 2. ut est creatura
P. Becanus.
quædam Deo subjecta per potentiam obedientialem. Priori modo non potest ferri extra suum objectum, & ideò impoßibile est ut aliqua visio corporalis versetur circa rem spiritualem, aut circa sonum, vel odorem: quia hæc non sunt objecta potentiæ visivæ. Posteriori modo potest assumi à Deo tamquàm instrumentum ad producendum quemcumque effectum, qui non indiget principio vitali in sui productione. Vide Conimbricenses Lib. 2. de Anima Quæst. 3. Arti. 2. ad 2. & Suarez in Metapbysica Disput. 30. Sect. 11. nu. 2. Hinc confirmatur illud, quod suprà dixi Quæst 4. Conclus. 1. visionem beatificam, cùm sit actio vitalis, non posse elici ab intellectu, nisi ut à potentia vitali, & vitaliter agente, non autem per solam potentiam obedientialem. Nam si hæc sola potentia sufficeret, cur eadem visio non posset fieri ab oculo corporeo? Hæc ille.
506
*Et quidem juxta id, quod à me tradi
Vt queat aliqualiter admitti.
tum in Philosophia, intellectio tria involvit, actionem, passionem, & terminum, scilicet verbum, aut speciem expressam, cùm necessariò sit motus à se immanẽterimmanenter operantis, de quo & dixi in Tomo, circa quem versamur. n. 548. Si ergo solum verbum mentis à Deo infunderetur, neque intellectus ipse eo intelligeret, quid jam corporea potentia? Ubi juxta receptam doctrinam de potentia obedientiali dici potest oculum corporeum ad illius productionem concurrere posse, sicut de Sacramentis affirmat satis recepta sententia respectu gratiæ & characteris. In eo autem potest esse difficultas an oculus respectu verbi in ipso recipiendi eamdem potentiam habeat, eò quòd materialis sit, & verbum spirituale. In quo multi nullum inconveniens deprehendunt, licet P. Suarez citato n. 6. censeat id non esse admittendum. Eo autem admisso videtur posse argui ut oculo corporeo videri Deus possit; Quia assumi potest ut instrumentum ad verbi beatifici productionem: ergo esse illa vitalis potest. Illatio ostenditur: Nam intellectus licet sit instrumentum respectu visionis, de quo Problemate 10. ad illam vitaliter concurrit. Ad
Notanda doctrina.
quod congrua est explicatione respondendum: non quidem futuram vitalem, quia non est ab oculo ut vitali, sed secundùm generalem potentiam, juxta quam concurreret etiamsi non esset vitalis. Ad eum modum, quo speciem immittit, qua videri possit, qualem emittit & mortuus. Cùm tamen potentia vitalis specialem habeat rationem, sicut & modum tendendi in objectum, ratione cujus illæ inter se distinguuntur. In intellectu autem respectu visionis alia est ratio, quæ ex dudum dictis elucet: elevatur enim ut peculiaris potentia est, & talis est concurrendi modus, ut multi instrumentum esse negent, sed partialem caussam esse contendant ad formalitatem ipsi correspondentem, de quo in citato Problemate, ubi discrimen diximus esse de nomine.
507
*Et hęchæc quidem occasione peculiaris do
ctrinæ P. Bonæ-Spei circa ocularem visionem circa quam P. Arriaga, quod ad præsentem naturæ statum spectat, cum alijs, de quibus suprà impossibilitatem statuit, ita ut nulla potentia corporea sit, quæ ad Dei possit visionem assurgere, immò neque ad cognitionem objecti spiritualis. De possibili autem minimè repugnare, quod ad spiritualia objecta attinet, ex quo non sequitur, ut ad Dei possit devenire conspectum, cùm pro eo summa ejus perfectio possit obstare. Ita Disputat. 5. de Anima Sect. 1. & 2. & Tomo 1. in 1. p. Disput. 6. Sect. 1. in cujus n. 5. & 6. ita scribit: Hoc in ordine ad | consequentiam: absolutè autem, an aliunde possit reperiri repugnantia in tali potentia, dubium valde dixi esse: posseq́ue probabiliter doceri imperfectionem rei materialis, licet non sit tanta ut impediat ne ulla res materialis possit cognoscere aliquid spirituale: quia tamen est imperfectio aliqua, impedire ne nobilissimum objectum inter omnia spiritualia, scilicet Deum, cognoscere possit; fortassè id etiam reipsa non repugnat. Vnde meritò P. Valentia quæst. 12. disput. 1. punct. 6. (corrige 8.) dubiam hanc dicit esse quæstionem. Hæc ille ubi propter defectum debitæ interpunctionis, confusus redditur sensus, cùm ante verbum Impedire, comma adhiberi debuerit, ut à Nobis adhibitum, & ante Fortasse major nota pro explicatione. Et circa P. Valentiam jam dictum nu. 552. Quidquid de hoc sit, imperfectionem materialitatis obstare quo minùs possit videri Deus, ut ille asserit, & illam non esse impedimento pro visione aliarum rerum spiritualium, ægrè sustineri potest, quia res omnes purè spirituales carent omnimodò materialitate: ergo quod materiale est nequit ad earum cognitionem pertingere. Deinde, Ergo saltem poterit Deus cognosci abstractiva cognitione, quæ imperfecta est, aut intuitiva secundùm rationem spiritus & peculiarem aliam, quas præcisiones præfatus Pater admittit. Alij aliter Conclusionem dictam impugnant, quibus illa non placuit, ut ipse affirmat citato n. 6. contendentes eo ipso quòd admittatur potentia materialis potens cognoscere objectum spirituale, debere admitti posse ab ipsa videri Deum, quibus ipse conatur satisfacere, utrum exactè, viderint alij, mihi enim pro instituto præsenti, prædicta sunt satis, cùm oporteat ad finem properanti à prolixis discursibus abstinere. Unde sit jam
§. V.

§. V.

Circa lumen gloriæ, de illius certitudine Ad Problema 2.
508
*SIne nota aut censura posse defendi non
esse habitum, dictum ibi. & n. 381. adductus Theodorus Smising inter eos, qui Clementinam Ad nostrum, ex Concilio Viennensi non urgere pro habitu protestantur, & plus aliquid ipsum arbitratum; non tamen citato loco, eo quòd visus antea ex amicabili cujusdam commodatione, tunc præ manibus non haberetur. Arbitratur ergo lumen gloriæ non esse ab ipsa visione & divina essentia objectivè concurrente distinctum Tract. 2. Disputat. 2. n. 38. & seqq. & Disput. 6. n. 93. putans & probans esse juxta mentem Scoti; in quo tamen ait Herincx Disputat. 5. nu. 47. forsan falli, Scotista ipse, sed probabilem illius sententiam pronuntians, cùm uti valde probabile statuat n. 46. esse habitum à specie impressa distinctum, idq́ue conformius reputat menti Scoti, pro quo & Scotistas producit plures. Pro simili Concilij intelligentia adducit plures P. Bonæ-Spei Disputat. 4. §. 4. in quibus de Societate sunt P. Arriaga Disputat. 7. Sect. 1. n. 1. & 2. & addere sequentes alios potuisset. Nihilo
P. Arriaga.
minùs n. 6. concludit quod licet non sit de fide, sit tamen ob communem consensum certissimum. Sed cùm communis adeò consensus non sit, non est pro eo summa illa certitudo superlativo termino declarata. P. Martinon 1.
P. Martinon.
Parte Disputat. 8. Sect. 2. n. 14. ita scribit: Neque his contradicit Concilium Viennense damnans Beguardos, ajentes animam non egere lumine gloriæ ipsam elevante ad Deum videndum. Nam vel Concilium loquitur generaliter de lumine gloriæ abstrahendo à creato vel increato, ut multi affirmant; vel, si ut alij malunt &c. Iuxta quæ sententia sic exponentium nulla est digna censura, cùm sint multi, & quidem doctissimi; unde non est pro opposita intelligentia consensus ille, quem P. Arriagam vidimus protulisse P.
P. Quiros.
Quiros 1. Parte Disputat. 27. Sect. 1. nu. 1. sic scribentem: Existimo præcipuæ curæ Concilij fuisse definire quòd natura ex se non sit beata, ut volebant hæretici: quare id solùm desinitum est sine auxilio adjuvante naturam non posse Deum videre, sive elevatio consistat in concursu actuali, juxta Scotum in 3. dist. 14. quæst. 2. sive in visione ipsa juxta Aureolum apud Capreolum in 4. dist. 49. quæst. 3. sive denique in concursu in actu primo extrinseco. Ita tenent Bannez, Molina, Suarez, Vasquez, Salas, cum Smising in præsenti Lib. 2. Disput. 6. n. 78. Sic ille Disputat. 28. unde corrigenda citatio: sicut & quæ apud eumdem Patrem extat, cùm revera ij, quos citat, non ita ut ipsis attribuit, fateantur. Licet enim non fuisse expressè & directè definitum asserant, indirectè tamen, & non leviter indicato Patrum Conciliarium sensu, illius assertè veritatis præbuit fundamentum, ut videri potest apud P. Izquierdum Disput. 9. n. 16. qui multorum ex præfatis censuras congerit. Et in ipso Patre id videre licet, qui ante præfata verba id indicatum voluit: & ideò non unicęunicæ curęcuræ Concilio fuisse protulit, sed præcipuæ, hæreticos condemnare.
509
*Adducit etiam P. Bonæ-Spei, Patrem
Vekenum 1. Part. Disputat. 12. Cap. 1. n. 3. qui ut præfati discurrit, adducto in speciali Patre Vasquez, aliosque generatim laudans pro eo Recentiores; commendatq́ue ante alias explicationem de auxilio actuali, quale conceditur infideli ad conversionem, & à Concilijs & Patribus illuminatio dicitur. Pro quo est illud in Concilio Tridentino Sessione 6. Cap. 5. Ita
Quomodo lumen.
ut tangente Deo cor hominis per Spiritus sancti illuminationem &c. ubi de justificatione est ser
Concilium Trident.
mo, & libertate necessaria ad ipsam. Contra hoc tamen arguit P. Izquierdus supra n. 15. ex eo quòd hoc sensu, (pro habitu scilicet) acci
Impugnatio P. Izquierdi.
piunt lumen gloriæ communiter Scholastici, estq́ue sensus magis proprius: nam sicut hoc lumen corporeum qualitas est disponens & prævia ad visionem corpoream, ita lumen beatificum, ad quod à corporeo nomen translatum est, qualitas quædam debet esse prævia ad beatificam visionem, si cum aliqua proprietate loquendum sit: Concilium autem absque dubio censendum est loqui de lumine juxta acceptionem magis propriam. Ad quod re|spondeo acceptionem illam non esse ita com
munem, ut non sint, & fuerint multi, ut superiùs vidimus, qui aliter nomen luminis usurparint. Ad aliud de similitudine luminis dico ita quidem esse potuisse, si ad intentum Concilij aliquid interesset quòd lumen cum illa proprietate ab Ecclesiæ filijs reciperetur: quod tamen secus habet, cùm ejus intentio aut unica aut præcipua fuerit hæresim Beguardorum, qui visionem Dei viribus attribuebant naturæ, propulsare. Et quidem licet minùs de proprietate videatur habere divini auxilij lumen, id quod ex ea parte deficit, luminis excellentia suppletur. Deus siquidem lumen est tantoperè in Scripturis prædicatum: & hoc lumen habituali permanentia intellectibus Beatorum assistit cum æterna illustratione.
510
*Deinde arguit. Quia Concilium de
lumine elevante animam ad Deum videndum agit, nihil autem magis propriè quàm habitu infuso dicitur elevari. Respondetur, & si id magis propriè dicatur, ad Concilij scopum nihil conducere, juxta dicta, quod de elevatione summa non est locutum, & cùm ea, quæ modo nuper replicato contingit, satis propria sit, per illam satis est ipsius fini satisfactum. Prætereà instat, quia communi TheolgorumTheologorum consensu, quorum multi putant esse de fide, per habitus infusos & permanentes elevantur potentiæ nostræ ad actus supernaturales fidei, spei, & charitatis, aliarumq́ue virtutum. Ergo potiori jure ad præstantissimum actum visionis beatificæ censendus est intellectus noster pariter elevari, tum ex mente Concilij. Respondeo rationem dictam congruentiam non excedere de qua & Nos nu. 382. id autem quod additur de mente Concilij negatur, quia licet pro habitibus præfatis de Ecclesiæ mente constat, pro quibus opportuna fundamenta succurrerunt, pro visione Dei nihil tale expressum, & contentum supernaturali elevatione, reliqua Theologorum disputationibus reservavit, sciens varios esse explicandi modos circa divinitatis manifestationem, & illapsum illum, quo Beati similes Deo evadunt videntes Deum sicuti est. 1. Ioan. 3. v. 2. Tandem. Quia licet de potentia absoluta possit intellectus noster adjutus auxilio extrinseco absque habitu sibi infuso videre Deum, connaturalius est quòd per intrinsecum habitum ad id muneris elevetur: ergo de facto talis habitus concedendus est in Beatis, illumq́ue subinde Concilium nomine luminis intelligere. Ad quod similiter respondetur, in eo scilicet congruentiam ostendi: sed Concilium non ad omnes congruentias attendisse, quæ sub opinione sunt, sed ad scopum superiùs ponderatum. Post præfata quatuor argumenta (tertium enim omissum, quia nil videbatur urgere) ita subdit doctissimus Pater: Propter hæc concors jam Theologorum assertio est intellectum Beatorum de facto per habitum permanentem supernaturalem & infusum elevari ad videndum Deum, talemq́ue habitum nomine luminis gloriæ venire appellandum. Sic ille subdens statim aliquorum Theologorum censuras; de quibus n. præced. cùm tamen ipse non adjiciat suam, licet aliquam adjici debere, videatur indicare. Sed quidem quod de concordia asseritur Theologorum in præfata assertione, non ita esse ut profertur, ex dictis perspicuum habetur, unde ex ea parte non venit illa gravibus subjicienda censuris.
511
*Circa quod quidem P. Rhodes Disput.
2. Quæst. 2. Sect. 2. §. 1. valde severum se judicem præstat, asserit enim Concilij esse claram definitionem, quia de lumine gloriæ statuit
necessariò ad elevationem pro Dei visione: esseq́;esseque manifestum per visionẽvisionem ipsam non elevari intellectum. Sed cum alijs modis elevari intellectus possit, & non per solam unionem, contra illos ut staret ejus censura, agere debuisset. Et quidem quod ipsi est visum manifestum, adeò manifestum non est ut oppositum à P. Antonio Perez indubitabile fuerit judicatum Disputat. 2. n. 165. Divum Augustinum allegante Libro de CorreptioneCorruptione & gratia, ubi beatitudinem compellat adjutorium. Audiendus ille sic locutus: Itemque ipsa adjutoria distin
D. Augustinus.
guenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non fit, & aliud est adjutorium, quo aliquid fit. Nam sine alimentis non possumus vivere, nec tamen, cùm adfuerint alimenta, eis sit ut vivat, qui mori voluerit. Ergo adjutorium alimentorum est, sine quo non fit, non quo fit ut vivamus. At verò beatitudo, quam non habet homo, cùm data fuerit, continuò fit beatus. Adjutorium est enim non solùm sine quo non fit, verùm etiam quo fit propter quod datur. Quapropter hoc adjutorium, & quo fit est, & sine quo non fit. Quia etsi data fuerit homini beatitudo, continuò fit beatus, etsi data numquàm fuerit, numquàm erit. Sic Doctor Sanctus. Cùm ergo in Dei visione consistat beatitudo, dici illa adjutorium potest: & cùm adjutorium idem ac elevatio sit, ad id quod natura non prævalet, dici convenienter potest visione ipsa & adjuvari & elevari ad videndum, Lumine gloriæ ipsam elevante ad Deum videndum, & eo beatè fruendum, quæ sunt verba Concilij. Ubi observatione dignum non esse à Concilio dictum, Ipsam elevante ad visionem, sed, ad videndum: per ipsam siquidem visionem elevari perspicuum est: & elevatur ad videndum, ad affectum scilicet formalem videndi Deum, & sic ad eo benè fruendum. Eo autem ipso quod per visionem elevetur, supponitur elevatio quasi habitualis, ut nuper dicebamus, unde non in sola visione consistit elevatio, nisi quatenus actum secundum importat, quo dicitur elevari.
512
*P. Bonæ-Spei citatus n. 558. cum Au
ctoribus ex Societate adductis alios congerit pro eadem assertione, quod scilicet ex Concilio Viennensi nihil deduci possit pro luminis gloriæ habitualis firmanda veritate. Et Disput. 5. n. 13. affirmat nihil præter plurium TheologorũTheologorum auctoritatem suadere lumen glorięgloriæ esse habitum creatum. Unde & ipse in negatione persistit, sed singularem magis dicendi modum amplexus, scilicet Deum à Beatis videri per ipsam Dei increatam visionem eorum intellectui infusam, seu immediatè unitam, ita ut nec species impressa, seu, verbum mentis, aut species expressa sint, nec esse possint, in actu beatificæ visionis. Sic Disputat. 4. Dubio 2. ubi multorum quidem erudita congeries, paucis, ut | æstimo, placitura, sicut non placuit Patri Herincx Disput. 5. n. 36. qui assertionem est admiratione ingenti prosecutus: licet ibi de Beatorum visione directè non loquatur, sed de paradoxo alio, quatenus visionem increatam omnibus Prophetis communicatam affirmat Auctor. Sed est quod mirabilius apud ipsum occurrit, dum communicationem dictam non solùm intellectui, sed etiam corporeo oculo asserit convenire, sic enim n. 13. citatæ Disputationis, de quo & dictum n. 547. Circa quæ multa quidem dici possent, & erunt qui dicant multi, cùm mihi non opportunum accidit fusioribus controversijs distineri. Sed ut ea penitus non faciam missa, urgeo probans etiamsi visio increata uniatur, lumen gloriæ immeritò negari: Quia visio increata unitur intellectui media Unione ab ipsa distincta, de qua n. 77. & seqq. & de eadem nu. 79. in fine ita scribit: Vnde actus visionis, haud magis creatus esse potest, quàm essentia divina, quæ est actus visionis Dei, nec proinde id, quod lumen gloriæ ex parte intellectus Beati producit, aliud esse potest, quàm vinculum &c. de quo nu. 78. Sic ille, qui citato n. rogat quid S. Thomas per unionem & conjunctionem intelligat, ubi an sit vinculum à Beatorum intellectu productum inter se & Deum ut visionem increatam? & sequenti affirmativè respondet. Atqui Disputat. 5. Resolut. 3. statuit lumen gloriæ realiter non distingui à visione beatifica sub munere elevantis intellectum. Pro quo citat Scotum, Bannez, Moli
Infidelis Auctorum citatio.
nam, Vasquez, Smisigum, quorum nullus tale aliquid somniavit. Sed cùm neget, & quibusdam Scripturæ locis probare contendat, in quibus pro asserto illo succi nihil, licet aliàs concesserit, urgendus est qui sic voluerit deviare. Nam visio increata unitur creata unione: ergo ad illam potest intellectus concurrere. Constat illatio, quia nullum pro concursu tali potest obstaculum allegari, neque illius meminit præfatus Auctor, qui sic ConclusionẽConclusionem probat n. 6. Probatur. Quia ex præmißis Disput. 4.
Redargutio valida.
Dub. 2. statim citato Resolut. 2. Visio nostra beatitifica est visio Dei increata intellectui nostro supernaturaliter unita: Atqui visio illa est lumen gloriæ, de quo dubium hoc procedit: Ergo &c. Atqui unio visionis non est Visio: ergo potest ab intellectu produci. Dici potest visionem ut elevat esse lumen gloriæ, & ad lumen gloriæ non dari aliud lumen. Sed contra. Nam hoc pacto non tollitur quin intellectus possit ad unionem concurrere. Eo autem admisso manifestè sequitur posse à Deo conferri habituale principium hujusmodi concursus. Tunc autem quæstio erit de nomine an lumen gloriæ compellandum sit. Et pro affirmatione est evidens fundamentum: Quia lumen gloriæ à Doctoribus, jam à D. ThomęThomæ temporibus dictum est principium visionis; non quòd illud sit vitale aliquid intellectum illustrans, per quod sublata visione haberi quidquam gloriæ substantialis possit, sed ex eo quòd principium esse illius possit: Ergo & virtus illa permanens, qua visio increata uniri potest. Neque obstat visionem ipsam habere munus luminis posse, quia non implicat dari duo lumina, increatum unum, creatum aliud. Vel dicendum potius visionem increatam non gerere munus luminis gloriæ, licet enim elevet, non tamen in actu primo, quod est lumini gloriæ proprium. Qui discursus videtur manifestus.
513
*Addo & alium satis efficacem. Nam
Discursus efficacissimus.
intellectus creatus non est privandus nobilissima operatione, qua finem ultimum consequitur sine magno aliquo & urgentissimo fundamento. Atqui nullum est tale. Ergo Major est evidens, & Minor ostenditur. Quia ex Scripturis nullum affertur, quod momenti alicujus sit. Sic illud Isaiæ 60. v. 19. Et erit tibi Domi
nus in lucem sempiternam. Et Psal. 35. v. 10. Quoniam apud te est fons vitæ, & in lumine tuo videbimus lumen. Quæ quidem commodissimas habent expositiones, neque hucusque fuit interpres, qui sensum illum peregrinum fuerit verosimilem neque per somnium arbitratus. Dominus erit in lucem sempiternam. Sit D. Joannes Evangelista præ alijs & interpres & testis Apocal. 21. v. 23. Et civitas non eget sole, neque
Apocal. 21. v. 23.
luna, ut luceant in eo, nam claritas Dei illuminavit eam, & lucerna ejus est Agnus. Quod sequitur sua se luce manifestat: In lumine tuo videbimus lumen. Nam, ut ait Cardinalis Bellarminus, nihil aliud significat, nisi in te ipso, qui lux, & fons luminis es, videbimus te lumen inaccessibile & indeficiens. Nunc enim videmus Deum, sed in speculo creaturarum &c. Addit explicationem de lumine gloriæ Theologico, sed priorem expositionem concludit videri magis litteralem. Expendit autem cohærentiam cum versu præcedenti: Torrente volup
Cardinalis Bellarmin.
tatis tuæ potabis eos, ita scribens: Vtitur autem David nomine fontis, ut persistat in metaphora tor
Psal. 35. v. 9.
rentis, quasi dicat, Torrente nos potabis, quia apud te est fons unde torrens iste descendit: Sic ille. Beatitudo ergo formalis, ut ab objectiva distincta, torrens est, non fons ipse, qui nequit dici descendere à seipso. Conatur etiam ex Divis Augustino & Thoma idem expromere, sed invitis, ut adeunti constabit. Nam prior id tantùm habet quod & Apostolus. 1. Cor. 13. v. 12. Videmus nunc per speculum in ænigmate:
1. Cor. 3. v. 12.
tunc autem facie ad faciem. Alter unionem & conjunctionem cum Deo tradit: quam nullus negat. Quod autem aliquando asserit essentiam divinam posse comparari ad intellectum creatum ut speciem intelligibilem, qua intelligit, ex lib. 3. contra Gentes Cap. 51. Nihil indicat aliud, quàm quòd divina essentia se habet ad modum, quo species ex parte objecti præsens intellectui, & constituens in actu primo potentem ad eliciendam visionem simul cum alijs, quæ se tenent ex parte potentiæ. Sed clarissima est illius mens, 3. p. q. 9. arti. 2. ubi sic ait: Ad secundum dicendum quòd ex ipsa unio
D. Thomas.
ne homo ille est beatus beatitudine increata, sicut ex unione est Deus. Sed præter beatitudinem increatam oportuit in natura humana Christi esse quamdam beatitudinem creatam, per quam anima ejus in ultimo fine humanæ naturæ constitueretur. Hæc ille: ad quæ citatus Auctor respondet n. 87. Disput. 4. post verbum Creatam supplendum ut quo, id est unionem. Ubi egregius apparet supplendi modus, unum pro alio statuendo. | unionem scilicet pro beatitudinem creatam. Sed audiendus iterùm Doctor sanctus in Responsione ad primum, juxta quam est doctrina pro secundo adhibita regulanda: sic enim habet: Ad primum dicendum quòd divinitas unita est humanitati secundùm personam, non secundùm essentiam vel naturam: sed cum unitate personæ remanet distinctio naturarum. Et ideò anima Christi, quæ est pars humanæ naturæ, per aliquod lumen participatum à natura divina perfecta est ad scientiam beatam, qua Deus per essentiam videtur. Quid hoc clarius? Nequit equidem hîc locum habere expositio illa ut quo, & de unione, quia unio non est lumen participatum juxta Auctorem, qui solam divinam visionem ait gerere munus luminis gloriæ, quatenus intellectum elevat, neque etiam scientia beata, qua natura perficiatur, cùm divina scientia perficere illam dicatur participata scientia, pro qua est lumen.
514
*Sed ad rationes veniamus. Ad unam
omnes illæ revocantur, quòd scilicet cognitio creata similitudinem importet pręsertimpræsertim ratione speciei expressæ, quæ si detur circa Dei visionem, erit media inter intellectum & Deum, & sic non videbitur immediatè in se ipso. Deinde quia impossibile est dari accidens, quod sit imago repræsentativa intuitivè Dei, quia neque accidens dari potest quod imago sit intuitivè substantiæ. Item species impressa Dei repugnat: ergo potiùs expressa, quæ habet perfectiorem repræsentationem, & ita majorem repugnantiam, quia in Deo ratio utraque reperitur, unde & utraque species essentialiter superflua est: ex quo evincitur ipsa Dei visione videndum Deum. Contra quæ id stat quod nuper dicebamus, & hîc evidentius apparet, rem adeò magnam sine magno non esse fundamento affirmandam, & ita quæ asseritur modò hujus esse generis, pro qua adeò est leve, quod affertur. Cùm enim ab auctoritate nihil sit, quod urgeat, in rationibus idem defectus reperitur. Nego igitur in primis Deum immediatè non videri, quia inter visionem & Deum mediat nihil: visio autem specie expressa constituitur. Deinde non est imago repræsentativa intuitivè ut Quod, sed ut Quo. Ex eo etiam quòd species impressa repugnet, non sequitur expressam repugnare, ut illius repugnantiam concedamus; quia pro illa obstat præsentia objecti perfectissima, non ita pro ista, cùm potiùs pro ea faciat, quia est in ordine ad visionem illa, quam cum objecto habet conjunctionem.
515
*Arguo insuper. Quia si visio, utpotè
Instantia urgens.
actus intellectus, & cognitio, in sola actione consisteret, ut volunt multi, nullum esset im
Vide infrà in fine.
pedimentum quo minùs Deus videri immediatè posset, tunc enim neque species impressa necessaria esset, sicut neque modò juxta satis receptam sententiam, neque expressa, quæ qualitas quædam est, & similitudinem importat. Ergo neque etiamsi intellectio expressam speciem in suo conceptu præ se ferat. Patet consequentia, quia intellectus æquè erga objectum se habet, & species juxta communem loquendi modum est actio grammaticalis, quia cognitio & intellectio actionem sonat, & Deum habet pro termino immediato. Hinc est ut si ratione speciei aliquid obstare Dei visioni videretur, dicendum potiùs esset per eam non produci verbum, quàm rarum illud prodigium in scholas invehere unitæ divinæ visionis cum tot illis aggravantibus circumstantijs. In illo enim nihil novum & insolens, nec malè audiens in scholis diceretur, cùm tamen in hoc secus accidere videamus. Sic scriptor noster n. 58. inducit Auctores plures negantes speciem expressam, cùm tamen fateatur ipse non ideò negare visionem creatam, cujus commodam explicationem ex ipsis adducit, in qua nullus reperit offendiculum. Nec de his plura, illud solùm pro coronide addendo, sententiam eorum, qui asserunt posse dari potentiam materialem adeò perfectam, ut elevata possit videre Deum, ab scholis Societatis relegatam cum nonnullis alijs. Quid de illa, quæ corporeo oculo præsentis naturæ status tribuit? Quid de asserente id stare posse per ipsam Dei visionem, de qua nuper. Addo insuper juxta citatum Scriptorem visionem esse puram actionem, pro quo Disput. 5. n. 25. referens se ad libros de Anima. Ex quo adductum contra ipsum argumentum roboratur.
§. VI.

§. VI.

Circa æqualitatem visionis non obstante intellectus inæquali perfectione.
516
*STabilita illa Problem. 11. Contra quam
P. BonæSpei ut obstet.
tamen insurgit P. Bonæ-Spei Disput. 5. Dub. 3. gratis admittens communem sententiam de lumine gloriæ, & probat Primò ex D.
1. Auctoritate.
Augustino de peccator. meritis. Cap. 5. ubi sic ait: Adjutor noster Deus dicitur: neque adjuvari potest, nisi qui aliquid sponte conatur. Et in Psal
D. Augustinus.
mum. 78. Qui enim adjuvatur etiam per seipsum aliquid agit. Et ex D. Thoma 1. p. q. 12. arti. 5. ubi sic inquit: Cùm virtus naturalis intellectus
D. Thomas.
creati non sufficiat ad Dei essentiam videndam, oportet quòd ex Dei gratia supercrescat ei virtus intelligendi: & hoc augmentum intellectivæ virtutis illuminationem intellectus vocamus. Sic illi. Ex quibus infertur perfectionem intellectus ad perfectiorem effectum conferre. Sed qui
Cui fit satis.
dem vis illationis non apparet. Divus enim Augustinus tantùm probare intendit hominem adjutum à Deo aliquid de suo etiam conferre cum Dei adjutorio, sicut & nos concedimus intellectum operari, quicumque ille sit, ubi de instituto præsenti nihil; sicut neque in D. Thoma, cum quo augmentum virtutis elevatione luminis confitemur. Qui Arti. 6. satis mentem suam aperuit ita dicens: Facultas vi
Idem.
dendi Deum non competit intellectui creato secundùm suam naturam, sed per lumen gloriæ: unde intellectus plus participans de lumine gloriæ perfectiùs videt Deum. Quibus non satisfacit præfatus Scriptor asserens solùm velle id competere intellectui ut elevato, quod conceditur, idq́ue perfectiùs, perfectiùs elevato. Non inquam satisfacit, siquidem Doctor sanctus omnem | respectum ad naturam secundùm se spectatam removet, quod admissa inæqualitate dicta stare nequit. Addit Confirmationem nu. 21. ex qua tantùm habetur lumen gloriæ non esse totam rationem agendi, quia aliter esset intellectus.
517
*Secundò. Effectus caussæ perfectio
ris ut perfectioris debet esse perfectior effectu caussæ imperfectioris. Atqui visio Angeli, v.verbi g.gratia, est effectus caussęcaussæ perfectioris in ratione caussæ visionis, visione hominis ut caussæ imperfectioris in ratione caussæ visionis. Ergo &c. Consequentia patet, Major probatur. Quia alioqui caussa illa esset perfectior in ratione caussæ visionis, & non esset; ut supponitur enim esset, & non esset, quia non haberet effectum perfectiorem sibi in ratione caussæ ut perfectioris propositionatum. Ergo &c. Sic cùm arguat, adducit statim responsionem P.
Negatur & probatur.
Arriagæ dicentis non semper perfectiorem caussam perfectionem effectam operari, ut patet in sole producente calorem non ita intensum ut ignis. Contra quem insurgit, quia quidquid de effectu sit, actio debet esse perfectior, & visionem esse actionem. Deinde solem non producere calorem ut caussa perfectior est, secus Angelum. Sed quidem hoc ultimum probare debuisset, scilicet Angelum dum concurrit ad visionem, ut caussam concurrere perfectiorem; id enim negatur, non enim ejus intellectus concurrit nisi ut elevatus, & ita juxta mensuram elevationis.
518
*Tertiò. Quia intellectus habet vir
tutem inchoatam in ordine ad visionem, & non concurrit ut Sacramenta, in quibus illa non est, & ita in ordine ad productionem gratiæ per accidens se habet major materiæ perfectio, aquæ, scilicet, olei, balsami &c. aliàs major illo perfectio erit otiosa in ordine ad visionem, quod non est admittendum. Ergo &c. Non ampliùs urget, & negatur in intellectu
Non urgere ostenditur.
ob inchoatam virtutem aliam esse rationem. Neque proptereà major illa perfectio dicenda est otiosa, quia licet non inducat excessum perfectionis, inducit tamen varietatem, de qua in Problemate §. ult. Deinde otiosa non est, quia physicè concurrit ad visionem, quatenus non est quid distinctum ab intellectu, & etiam necessarium ut hæc species intellectus constituatur, & ita ut hæc etiam species intellectus secundùm se totam elevari possit.
519
*Quartò, Nihil est quod possit con
cursum luminis gloriæ temperare, ut non secundùm suam perfectionem concurrat, quia caussa libera non est: ergo neque concursum intellectus perfectioris ut perfectioris. Consequentia probatur, quia si esset aliquid, maximè lumen ipsum gloriæ: Atqui ex illius præsentia id stare nequit, quia hoc illius vires auget, non minuit, ut omnes post Tridentinum, Augustinum, & D. Thomam fateri tenentur. Concilium quidem eatenus tantùm citat, quatenus temperare indifferentiam dicit libertati propriam, & in supernaturalibus actibus ad justificationem, & illius progressum, necessariam statuit, de quo n. 21. & Disput. 4. nu. etiam 21. Nam de lumine gloriæ nihil apud illud. Augustinum autem & Thomam pro dictis n. 566. Ex quibus haberi tātùmtantùm potest, quod illius serviat intento, elevari quidem & adjuvari intellectum, quod verissimum est: sed non temperari illius activitatem, quia cùm temperari aliquid dicitur, supponitur potentia ad effectum, quem aliàs posset producere, quod in casu præsenti non accidit, cùm constet sine gloriæ lumine non posse intellectum actum elicere visionis.
520
*Quintò. Duo intellectus æquales
5. Ex absurdo.
cum inæqualibus gloriæ luminibus visionis perfectiorem & imperfectiorem producunt: Atqui hoc stare non posset. Ergo &c. Probatur Minor, Quia non est ratio cur potiùs lumina gloriæ inæqualia cum æqua libus intellectibus producant visiones perfectiorem & imperfectiorem supernaturales, quàm intellectus inæquales cum luminibus gloriæ æqualibus. Nam (præterquàm quòd mutuò supra vires naturales elevent ad producendum istum actum supernaturalem: intellectus quidem lumen gloriæ quoad vitalitatem, sed è contra lumen gloriæ intellectum, quoad supernaturalitatem: nec unum sit magis caussa adæquata ist iusmodi actus, quàm aliud) lumen gloriæ tam est caussa connaturalis illius actus, quàm intellectus perfectior & imperfectior sit suæ intellectionis naturalis perfectioris & imperfe
Quod negatur.
ctioris caussa connaturalis. Verba sunt omnia Auctoris, qui longas habet in usu frequenti parentheses. Cui fit satis negatione sequelæ. Et ad probationem negatur pariter quod assumitur, & ad id, quod additur, concedo paritatem. Sed quid inde? Certè non video, cùm intellectus respectu visionis caussa connaturalis non sit. Licet autem lumen gloriæ non sit magis caussa adæquata, est tamen elevans, & ad effectum hujusmodi elevatio potiùs attenditur, juxta dicta in Problemate.
521
*Objicit sibi deinde in hunc modum.
Si intellectus ratione majoris perfectionis, cum lumine gloriæ ut quatuor, v.verbi g.gratia, producere posset visionem supernaturalem ut quinque; quintus gradus refundetur in vires naturales solius intellectus, ac sic intellectus sibi relictus aliquid poterit in ordine ad gradum supernaturalem: Sed consequens sapit Semipelagianismum: ergo & illud ex quo sequitur. Ad quem modum nos argumentati. Respondet autem negando dari quintum visionis gradum, qui à solo intellectu producatur, cùm tota visio ab aggregato intellectus & luminis in suo genere completè partialibus producatur totalitate effectus: nam uti lumen gloriæ ad supernaturaliratem elevat intellectum, ita intellectus elevat lumen gloriæ ad vitalitatem: Sed verò responsio hujusmodi non satisfacit. Nam aggregato & lumini gloriæ nequit quintus gradus respondere, quia cùm lumen gloriæ ut quatuor sit, elevatio tantùm esse potest ut quatuor, & sic illi correspondens operatio: ergo si datur quintus, intellectui tantummodò respondebit.
Id autem quod in fine additur, satis peregrinum in Theologia apparet, intellectum scilicet elevare lumen gloriæ ad productionem supernaturalitatis, ut sit reciproca elevatio. In quo & | aperta repugnantia involvitur, quod scilicet supernaturale principium à naturali possit elevari. Et hæc pro adducta responsione, quæ est apud ipsum p. secunda.
522
*In priori autem arguit retorquendo
argumentum hoc modo. Si intellectus ratione suæ vitalitatis cum lumine gloriæ ut quatuor v.verbi g.gratia, producere possit visionem supernaturalem ut vitalem, vitalitas actus supernaturalis in vires naturales solius intellectus refundetur, & non in lumen gloriæ, cùm vivens non sit: ergo intellectus sibi relictus aliquid poterit in ordine ad actum supernaturalem per Adversarios identificatum: quod sapit Semipelagianismum. Sed est satis infirma retortio: nego enim vitalitatem supernaturalem in vires naturales refundi, cùm stare illa sine elevatione queat. Et ubi contra hoc probatio? quod procedit juxta receptissimam sententiam, juxta quam intellectus non concurrit ut caussa partialis, sed ut instrumentalis. Iuxta aliam verò etiam est argumenti infirmitas manifesta; cùm solum evinci queat vitalitatem in intellectum refundi, licet revera supernaturalis sit, quia respectu illius alia caussa est, unde vitalitas supernaturalis nequit dici soli intellectui respondere. Videtur autem argumentum istud non ex deprehenso in ipso aliquali pondere ab Auctore vibratum, sed quasi vellicatum verbis illis ab aliquo prolatis de sapore Semipelagianismi, unde eisdem voluit terminis arguentem lancinare. Nos ab hujusmodi acerbitatibus ducimus temperandum.
Sed notanda succurrit quædam Auctoris
ejusdem doctrina in præsenti circa salvandum Ecclesiæ dogma de æqualitate præmij pro æqualitate meritorum; quod stare non posset si habenti perfectiorem intellectũintellectum major ea de caussa gloria accresceret, quo argumento communiter utuntur Auctores. Ait enim visionem ut est gratia remuneratoris non dari nisi ob merita, secus gratiam Creatoris: & talem esse in præsenti illam, qua perfectior est: cùm totum sit à gratia indivisibiliter, ab aggregato inquam intellectus & luminis, cui est connaturalis, unde citra mira culum visio perfectior impediri non posset. Quod quidem non videtur sanæ doctrinæ conforme: nam gratia Creatoris ut talis, gratia est non superans naturæ ordinem: ergo ratione illius nequit stare supernaturalis effectus, & is præsertim, qui in ordine gratiæ summus est, visio inquam beata. Prætereà cùm visio dicatur secundùm se totam indivisibiliter ab aggregato procedere, quomodo stare potest diversitas illa remuneratoris & creatoris, & gratiæ ac beneficij naturalis? PręterquāPræterquam quòd si posito aggregato dicto impossibile est non sequi effectum perfectiorem: ergo perfectio necessariò est connexa cùm effectu, & ita nequit ad ordinem naturæ, & respectum Creationis pertinere.
523
*Argui insuper potest contra eumdem
ex doctrina 39. ubi tradit juxta propriam illam ipsius sententiam de visione increata unionem illam ab intellectu productam ejusdem perfectionis esse quacumque intellectus posita perfectione: ergo & de visione pariter asserendum. Nec satisfacit ex eo quòd dicatur unionem hujusmodi non esse vitalem, quia etiam sublato respectu vitalitatis potest esse major & minor perfectio: sic enim unio hypostatica respectu animæ Christi perfectior est unione ad corpus. Unde instaurari argumentum potest ex eo quòd intellectus agit ut caussa perfectior, & ita debet effectus respondere perfectior. Quòd si dicatur ut elevatus concurrere, id certè poterit Auctor argumento suo pariformiter applicare. Præterquam quòd non videatur cur unio illa, quatenus actus intellectus est, non sit vitalis, cùm sit assecutio ultimi finis, ad quem sicut per actus vitales tenditur, ita & per illos obtinendus, in quo major perfectio intervenit, ut est rationabiliter discurrentibus manifestum.
524
*Circa dicta in Problemate §. 4. de
unitate specifica visionum peculiarem habet philosophandi modum P. Izquierdus Disput. 21. Quæst. 2. dicens actiones non diversificari per ordinem ad principia & objecta, sed ex diverso modo tendendi, de quo in Pharo Disput. 16. Quæst. 4. quem quidem non habent visiones: quia dissimilitudinis nullum vel leve extat indicium: omniaq́ue prædicata, quæ in illis intrinseca novimus, similia sunt; nimirum esse cognitiones Dei in seipso, & creaturarum in Deo intuitivas, judicativas, claras, certas &c. Probat insuper, quia aliàs juxta perfectiores intellectus perfectiora essent præmia, etiamsi merita essent æqualia: quod est erroneum, cùm sit certũcertum secundùm fidem pręmiumpræmium gloriæ meritis commensurandum esse. Sed quidem talis philosophandi modus peregrinus in Scholis est, & parùm verosimilis, quia de actione ut respicit principium loquendo, est exercitium virtutis, in qua continetur, & ita quodammodo ipsa virtus continens, ac proptereà per respectum ad illam illius essentia mensuranda. De objecto autem, quia est ipsum in fieri, si factibile sit; si autem merè speculativum, est illius similitudo, & ita etiam quodammodo ipsum. Inconveniens autem, quod pro visionibus proponitur, non admittitur, ut cōstatconstat ex dictis citato §. 4. Pro quo & Theologi probabiles alias explicandi rationes adducunt, neque illis pro inconvenienti illo vitando visum est ad novam illam philosophiam provocare, ut neque à principijs, neque ab objectis, aut ab eorum aliquo speciem accipiant actiones. Ingenio quidem & eruditione valet Auctor, & ut stet dictis in Pharo, non senili opere, maturiora opera pergit eisdem conformare. Et quidem maturum Auctoris cum ingenij subtilitate judicium, non libenter sustinet modos philosophandi à communi sensu deviantes, ut videre licet citata Disputat. 21. Quæst. 5. n. 54. Ubi quemdam dicendi modum impugnans P. Quiros circa visionem prout attingit perpetuitatem, & ita videtur à Deo destrui non posse, sic locutus: Hic tamen modus etiam est rejiciendus, primò quia philosophiam inducit alienam à communi. Similia habet n. 56. Nec plura circa beatificam visionem, cùm non sit animus novum texere de illa Tractatum, sed nonnulla adjicere, quæ stabilitis à Nobis possent liberũliberum & expeditum | progressum impedire: unde neque omnia convellere, quæ displicent, ut in Præfatione admonui, tædet enim semper in pugna versari: cùm non levis fructus laboris esse possit ingenij, invenisse. Et addidisse aliquid, quo res divinæ & sacræ possint noviter, sed securè ampliùs illustrari. Sit ergo jam
§. VII.

§. VII.

Ex ratione substantiæ spiritualis quomodo scientia legitimè deducatur.
525
*DEduci quidem probatum Problem. 1.
Sectionis 5. Sed insurgit P. BonæSpei Tract. 1. Disputat. 8. Dub. 1. sic arguens: Cognoscitivitas, intellectivitas, discursivitas &c. neque ad rationem substantiæ præcisè sequitur, ut patet ex substantijs inanimatis & animatis non cognoscitivis, ut v.verbi g.gratia plantis: neque ad rationem spiritualis, ut patet in gratia habituali, charactere, &c. neque ex ratione substantiæ & spiritualitatis simul: quia quod neutra ratio seorsum habet inchoatè, inadæquatè &c. neutra illud habere potest conjunctim adæquatè: ut patet ex materia & forma accidentali gratiæ habitualis, characteris, si illi supernaturaliter, ut possunt, uniantur. Secundò quia licet constet hominem esse intellectivum, in ratione tamen naturali præcisè sistendo difficulter probatur habere animam spiritualem, de quo ipse in libris de Anima. Tertiò. Quia esse substantiam spiritualem ex conceptu suo formali, aliud non est, quàm esse substantiam inextensam ut sit tota in toto loco, & tota in qualibet parte ejusdem loci; quæ sicut in suo conceptu formali non importat vivens, ita multò minùs importat esse intellectivam, discursivam &c. ut patet in gratia, charactere &c. sic extensis, & tamen non intellectivis, discursivis &c. à quibus ad talem substantiam possibilem bona est consequentia. Ad rationem ergo D. Thomæ respondet negando consequentiam, & ad sequelam ex illa distinguit Assumptum: Quo substantia est immaterialior, si simul sit intellectiva, ut homo, Angelus &c. eo magis est cognoscitiva, quantùm ab enumeratione substantiarum, quas defacto esse spirituales intellectivas per fidem cognoscimus. Concedit Assumptum. Si sit substantia spiritualis præcisè, quàm esse possibilem contendit, negat Assumptum. Sic citatus Scriptor, sed parùm urgens.
526
*Ad Primum ergo respondeo, & insto.
Nam licet neque ex præcisa ratione spiritus, neque ex præcisa ratione substantiæ debeatur cognitio, de qua agimus, etiamsi addatur ratio viventis, potest esse debita substantiæ spirituali. Neque generalis illa doctrina vera est de necessaria convenientia inadęquatainadæquata, in disjunctis, ut conjunctim in aliquo haberi possit ratio illa, de qua fuerit actum. Id enim non ostenditur: exemplum de gratia unita substantiæ non est ad rem: siquidem juxta omnes compositum ex substantia & accidente accidentale est, quia attenditur unio, & denominatio sequitur debiliorem partem, sicut conclusio. Immò etiam si extrema substantialia sint. Ut in sententia ipsius Patris complexum resultans ex intellectu, & visione Dei unita ipsi, & eo mediante, Angelis, aut animæ, accidentale est, etiamsi extrema substantialia sunt. Quod verò ratio aliqua conveniens complexo non debeat etiam inadæquatè disjunctis convenire manifestum est evidentibus exemplis. Et in ipso quod Auctor inducit clarissimè apparet. Nam ratio compositi accidentalis est in conjuncto illo: cùm tamen ratio accidentis in uno tantùm extremo sit. Prætereà in composito vivente ratio vitæ in materia prima non est secundùm se spectata. Idem est de ratione corruptibilis, cùm tamen materia ingenerabilis & incorruptibilis sit, unde & de ratione geniti idem dicendum, sicut de ratione discursivi in homine, & sic de innumeris alijs.
527
*Ad Secundum animam esse spiritua
Ad Secundum.
lem licet difficulter probetur, ut ipse contendit, secus sentientibus alijs, ex eo tantùm elici poterit cognitionem non repugnare substantięsubstantiæ materiali: quod verò cognitio propria ratione spiritualis substantiæ, dari sine cognitione possit, minimè inferri potest. Unde ex prædicta ratione sumi argumentum contra sic arguentem potest. Nam substantiæ materiali non repugnat cognitio: ergo spirituali, tantopere profectiori, quæcumque illa sit, minimè repugnabit. Qui est discursus Divi Thomæ.
528
*Ad Tertium, circa rationem spiritus
Ad Tertium.
in quo illa consistat variæ sententiæ sunt. Quidquid autem de illis sit, certum est dogma in Ecclesia dari spirituales substantias, quas Theologi omnes nobilissimas inter omnes recognoscunt, nec per solum modum illum existendi in loco exponunt, unde & nobilissimum modum cognoscendi illis attribuunt, & alijs sunt dotibus ita præditæ, ut copiosissimam exhibeant materiam Theologicæ tractationi. Cùm ergo tales agnoscantur eo quòd spiritus sint, sicut & anima ex philosophicis & Theologicis principijs: meritò asseritur cognitionem esse illis genuinam. Ubi & argui potest ex gratia & charactere in argumento adductis, retorquendo illud: nam gratia & character ad substantiam intellectivam pertinent, licet intellectivi perfectionem formaliter non contineant. Substantia autem ad gradum intellectivum spectans, cùm alterius additamentum non sit, perfectionem hujusmodi debet formaliter continere.
529
*Iam quod ad D. Thomam attinet,
adducta responsio satis apparet inepta. Cùm enim distinctione respondetur propositioni illi: Quò substantia est immaterialior, eò est magis cognoscitiva, de facto admittitur propter hominem & Angelum. Alterum autem membrum distinctionis futurum hoc: De poßibili nego. Ex quo sequitur de possibili non futuram magis recognoscitivam substantivam, etiamsi immaterialior sit; quod evidenter constat esse falsum. Cùm autem non ita disponatur, sed absolutè negetur, D. Thomæ assertioni apertè contraitur.
530
*Objicit sibi prætereà Patrem Quiros
hic (scilicet Quæst. 14. Arti. 1.) ex eo arguentem, quòd licet immaterialitas præcisè non sit ratio cognoscitivi, ratione tamen perfectionis id habet, quod explicari debet juxta dicta à Nobis ad Tertium, & quia excessum dicit super rem omnem materialem, qui sine gradu intellectivi nequit intelligi. Ad quod respondet omnimoda negatione, quia non apparet cur inter vivens sensitivum, & vivens intellectuale non sit possibile vivens spirituale individuatum à parte rei, sicut animal nec rationale, nec irrationale. Sicut neque probatur titulo perfectionis debere immaterialem sumi, ut ei intellectio debeatur. Sed quidem P. Quiros discursus satis est verosimilis, & ut dixi, conformis dictis n. 578. & quidem excessus dictus ex eo evincitur, quia est supra substantias cognoscitivas: ergo cùm ratio spiritus eam habeat excellentiam, quam arguit independentia à materia, & alia à Nobis explicata, necessariò est illi tribuenda cognitio, unde medium illud spirituale chymericum est, quidquid de alio monstro sit, quòd si materiale penitus sit, non est ad rem; si spirituale, jam constat repugnare, si cognitio ipsi denegetur: secus si concedatur modus alius cognitionis ab eo diversus, qui proprius est speciei humanæ, de quo aliàs, id enim ad præsens non confert institutum.
531
*P. Ortega Controversia 3. Disputat. 1.
Quæst. 3. Certamine 1. rationem P. Quiros etiam refellit; sicut & aliorum pro D. Thoma militantium, & Certam. 2. affirmat possibilem esse substantiam spiritualem, quæ non sit principium cognitionis: idq́ue probat, quia Deus substantia spiritualis est, & tamen non est principium intellectionis. Item Conceptus spiritualitatis est metaphysicè distinctus à conceptu intellectivi: ergo dari potest sine illo. Quæ quidem satis debilia sunt: nam Deus etiamsi principium physicum intellectionis non sit, est tamẽtamen in gradu supremo intellectivi, & ideò idem cum sua intellectione, ex quo fit perfectionem dictam in nullo alio posse reperiri: sed quòd cum minori necessaria sit in qualibet spirituali substantia ex ratione prædicta neutiquàm probatur. Et argumentum prædictum simile est huic: In Deo datur tendentia intentionalis in objectum sine physico influxu; ergo & in aliquo etiam extra Deum stare potest. Item & illud: In Deo est potentia generativa sine actione distincta: ergo &c. sicut & istud: In Deo est subsistentia relativa constituens personam: ergo & dari in creatis poterit. Et sic complura alia. Ad aliud nego conceptum spiritualitatis in substantia spirituali esse metaphysicè distinctum, cùm intelligi nequeat sine illo. Et ut demus aliquomodo distingui, infertur, tamen per legitimas consequentias juxta dicta. Videantur P. Antonius Perez Disput. 3. Cap. 1. circa Arti. 1. citatæ quæstio. 14. & P. Ribadeneira Tractatu de Scientia Disput. 1. Cap. 2. post citatos in Problemate editi. P. Izquierdus resolutionem in alium locum remittit nondum visum, Auctores referens hinc inde sentientes. Tomo 2. Disputat. 23. n. 81. inter quos P. Oviedum pro parte contraria Controv. 5. de Anima. pun. 6. ex dictis refellendum, sicut & Joannem Pontium, quem adducit Herincx Disput. 6. nu. 2. ex d. 5. nu. 1. nec videtur improbare.
§. VIII.

§. VIII.

Circa intellectum divinum an rationem habeat actus primi, & potentiæ. Ad Problema 2.
532
*P. Bonæ-Spei Disputat. 8 Dub. 4. vix
P. BonæSpei ut faveat.
discrepat à sentẽtiasententia à Nobis stabilita, negans ex parte objecti formalitatis cujuslibet distinctionem, & veram rationem potentiæ, quam tamen cum D. Thoma 1. p. q. 41. arti. 4. ad. 3. secundùm modum intelligendi admittit. Objicit autem sibi Patrem Derkennis 1. p.
Disput. 8. Cap. 1. ubi regulam statuit circa applicationem nominis creaturis convenientis respectu Dei. Videndum an in illius significato exclusis omnibus imperfectionibus, remaneat aliqua perfectio, quæ tunc erit Deo tribuenda, sicut & nomen. Ex quo arguit pro intento præsenti: Nam in significato nominis potentiæ intellectivæ, ut elicitivæ, vel receptivæ, post exclusas imperfectiones, non manet aliqua perfectio propria illius significati: quia potentia ut sic positivè excludit actum secundum, nec solùm præscindit: Ergo &c. Ad quod quidem satis confusè respondet post adducta quædam D. Augustini verba ex Lib. 2. ad Simpli
Vt respondeat P. Bonæ-Spei.
cianum Quæst. 2. Distinguit ergo sic Minorem: Atqui in significato nominis potentiæ intellectivæ, ut elicitivæ &c. post exclusas imperfectiones, non manet aliqua perfectio se tenens ex parte objecti & realis propria illius significati, nego Minorem: se tenens ex parte nostri intellectus & intentionalis transeat Minor: sed hinc nihil imperfectionis in Deo, nam totum in intellectum nostrum refunditur. Sic ille. Sensus videtur esse, exclusis imperfectionibus manere aliquid quod revera sit in Deo, sed non prout significatur tamquàm formalitas aliqua. Iuxta quæ quod significatur
nomine potentiæ est revera ipsa divina intellectio, quæ in se est actus purus. Nam ex parte objecti nihil aliud est, ut idem loquitur n 24. Sed est statim obvia instantia: Quia nomen potentiæ intellectivæ non significat actum puræ intellectionis. Neque recurri potest ad actum cognitionis sic apprehendentis & judicantis ex imperfectione sua, quia si judicat esse potentiam, quod revera non est, falsò judicat, & ita non attingit objecti realitatem Videtur
Aptior alia.
ergo clariùs dicendum exclusis imperfectionibus manere aliquid perfectionis quod possit Deo attribui nomine potentiæ non veræ, & physicæ, sed secundùm quod est magis aut minus cognoscibilis, minimè apprehendendo veram rationem potentiæ, & multò minùs judicando, ex eo quòd intellectus creatus est, quo formaliter substantia redditur intellectiva; id quod & in divina intellectione accidit, qua formaliter Deus constituitur in gradu intellectivo. Quod cùm concipitur, intellectio ipsa | concipitur, sed non ita expressè, unde ad modum potentiæ concipitur, ob similitudinem illam in ratione constituendi formaliter intellectivum. Itaque damus P. Derkennis non manere in potentiâ intellectiva elicitiva post exclusas imperfectiones in nomine potentiæ aliquid quod veram potentiam arguat: manere tamen conceptum illum constituendi formaliter in gradu intellectivo, quod potest nomine potentiæ aliqualiter designari.
533
*P. Izquierdus Disput. 23. Quæst. 2.
magis Nobis pręsentipræsenti in negotio novitates inducens adversatur, ait enim sic Proposit. 1. Potentia intellectiva, sive intellectus per modum actus primi, revera reperitur in Deo, sine potentia tamen realiter formaliter productiva aut receptiva intellectionis. 2. Potentia intellectiva Dei formalitas est, ratione nostra distincta ab alio conceptu reali, qui in substantia Dei reperitur, subjecti potentis intelligere, & actu intelligentis. 3. Conceptus intellectivi in Deo principium est à parte rei virtualiter, æquivalenter, seu eminentialiter productivum intellectionis liberæ seu contingentis ipsius Dei. 4. Conceptus intellectivi in Deo etiam est principium à parte rei virtualiter productivum intellectionis necessariæ ipsius Dei. Addit tres alias circa speciem impressam, habitum, & memoriam, juxta ea, quæ à Nobis tradita, unde non est opus illas suis verbis exhibere. Iuxta dicta autem non solùm vitam intentionalem in Deo statuit, sed physicam per realem actuum productionem, id quod n. 53. specialiùs exprimit, & probat, quia vivens perfectiùs ac pleniùs vivere censendum est, quod non solùm vitam intentionalem, sed etiam physicam exerceat. Cumq́ue productio realis formalis Deo nequeat attribui ob multas, quas fert secum imperfectiones, tribuenda est utique realis virtualis, quæ ab omni prorsus imperfectione defœcata est: præstat enim quoad æquivalentiam munia veræ & formalis productionis, cùm verè productio non sit: atque ita commoda productionis formalis sine ejus incommodis secum fert. Sic ille loquitur.
534
*Sed loquatur ut velit doctus Pater
Non probantur; & improbantur.
ingenio indulgens, Nobis enim standum dictis, & vera potentia neganda, sicut & principium, licet enim multa congerat ut Propositiones suas firmet, fateor mei tenuitatem ingenij, dum in illis nihil, quod urgeat, deprehendo. Et quidem ex dictis nuper præstat arguere, dum ait: Munia veræ productionis (quam formalem vocat ut oppositam virtuali) cùm verè productio non sit. Ergo cùm verè productio non sit, neque vera erit potentia, neque principium respectu illius. Consequentia est manifesta. Neque enim dici potest esse veram potentiam virtuatualem. Id enim involvit implicationem: nam illud virtualis est limitatio in adjecto, ex quo evincitur non posse dici absolutè talem: sicut in virtuali productione constat; cùm enim non sit vera productio, limitatio adiecti illam non extrahit à propria sua absoluta ratione. Quod urgeo. Nam Deus non habet potentiam virtualem ad illud, quod si habere posset, esset in illo maxima, immò & minima imperfectio: Id quod evidenter constat in prædicato infructibilis; non enim habet potentiam virtualem ut seipsum facere possit, quia id maxima imperfectio esset. Atqui imperfectio etiam magna esset, si ejus intellectus esset potentia formaliter productiva: ergo respectu illius non habet potentiam virtualem. Idem est de prædicato immutabilis: non enim habet virtualem potentiam ad mutationem, quia si revera illam haberet, esset in illo imperfectio manifesta. Neque dici potest potentiam virtualem tantùm concedi respectu actuum, qui verè esse in Deo possunt. Non enim ex eo vis rationis eliditur: Quia cum ipsa respondetur conclusione, & vitium incurritur petitionis principij. Id enim est quod cōtendimuscontendimus, in ordine scilicet ad prędictosprædictos actus non dari veram potentiāpotentiam, quia ex illius positione maxima in Deo imperfectio sequeretur. Neque hoc tollit quin aliqualis ratio potentiæ, de qua n. 582. admitti possit: illa enim non est per virtualem illam æquivalentiam, respectu eorum, quæ Deo repugnant, sed juxta modum ibidem explicatum.
535
*Arguo insuper. Nam ex præfata vir
Valida probatio.
tualis potentiæ doctrina probari potest non repugnare Deo productionem formalem respectu intellectionis. Ideò enim repugnare dicitur, quia imperfectionem involvit: Atqui absolvi ab illa potest interventu dictæ virtualis potentiæ: Ergo non repugnat. Major admittitur, & Minor ostenditur: Nam sicut dicitur ratione virtutis hujusmodi identitatem æquivalere distinctioni, ita & dici potest distinctio non æquivalere unitati, & ita dici intellectionem & intellectum esse virtualiter unum: quia ad omnia munia identificationis inter se æquivalentia continent. Neque recurri potest ad imperfectionem, quam distinctio importat: quia illa absolutè non repugnat in divinis, ut est de fide in Personis, in absolutis autem imperfectionem absorberi beneficio virtualis principij, quia cùm distinctio æquivaleat perfectioni identitatis, in illa etiam perfectio reperitur. Quòd si dicatur identitatem esse à Concilijs definitam, dici poterit, locuta de identitate, quæ salvari potest ratione æquivalentiæ virtualis. Quod si dicatur novos istos esse in Theologia terminos: id quidem & dici contra modum præfatum philosophandi poterit, quia non minorem illi inducunt novitatem. Concilia enim cùm in distinctionem tradunt, etiam veram potentiam & principium removent, & hoc distinctione illa virtualis & formalis potentiæ & principij, sicut & productionis sufficienter salvari reputatur.
536
*Pergo & urgeo. Divinitas non gene
rat, ut est in Theologia certum: Atqui supposita vera potentia virtuali, id stare posset: Ergo non est admittenda. Minorem probo: Nam ratio cur stare generatio nequeat, est indistinctio realis inter principium & terminum: Atqui hoc non obstat, ut probo. Quia dici potest in divinitate esse potentiam virtualem æquivalentem distinctioni principij & termini. Si dicatur propositionem dictam judicio Ecclesiæ reprobatam. Contra est. Nam dici potest id intelligendum de formali generatione. Si autem contendatur debere intelligi etiam de | virtuali. Instandum cur id ita sit. Neque alia reddi ratio poterit, nisi quia realis identitas etiam virtualem generationem excludit. Ex quo habemus intentum. Et eodem modo explodenda responsio, si dicatur definitionem generationis non posse convenienter applicari, quod scilicet sit origo viventis à vivente à principio conjuncto in similitudinem naturæ. Siquidem ratione virtualis potentiæ etiam admittitur origo vitalis, & principium: & nihil magis conjunctum, quàm quod per identitatem conjungitur, ut omnes explicant in hujus profunditate mysterij, in quo neque identitas similitudini obstat, quomodocumque illa veniat declaranda. Standum ergo principio illi fixo de necessaria distinctione generaliter cùm de productione agitur, applicando.
537
*Id autem quod de vita physica dice
batur necessariò tribuenda Deo, non video quomodo possit cōponicomponi cum eo, quod præfatus Scriptor habet n. 32. ubi ait actum intelligendi in suo conceptu nullam involvere caussalitatem sive actum caussandi, etsi actus vitalis sit: quia non est actus vitæ physicæ, sed tantùm vitæ intentionalis, præcisè ut est actus intelligendi, seu percipiendi objectum. Ubi forsan dicetur rationem vitæ physicæ habere quatenus est productio, sive formalis, sive virtualis. Nam absolutè negatur esse actum vitæ physicæ, unde neque ratione productionis esse actus vitæ physicæ potest. Deinde vita physica & intentionalis diversæ supponuntur, unde actus unius non debent sphæram alterius usurpare, & inter se illi commisceri; unde neque ratione productionis stat eos physicæ vitæ proprios compellare. Hinc factum Recentiores quosdam Scriptores negare conceptum præcisum vitæ, quia intentionalis, cum non physica nullum habet prædicatum commune cum vita physica. Quod licet ego non penitus probem, sicut neque communis Scriptorum sensus; in eo tamen quòd actus utriusque vitæ impermixti sint, omnes videntur convenire. Item. Admissa caussalitate virtuali nequit conceptus hu
jusmodi actus intelligi, nisi involvens objecti perceptionem; per ordinem enim ad illam explicatur potentia virtualis. Quid enim aliud est nisi potentia ad producendam intellectionem: intellectio formaliter est perceptio objecti: Ergo de primo ad ultimum erit potentia ad perceptionem. Neque aptè intelligi potest distinctio illa producendi intellectionem, & potentia intelligendi: quod ex eo fundatur, quia in specie impressa datur potentia producendi, & tamen non datur potentia intelligendi. Quod quidem non urget, quia species non est subjectum aptum natum intellectionis, sicut est intellectus. Unde intellectum posse producere intellectionem, idem est ac posse sibi ipsi conferre effectum formalem intelligendi, sicut potentia ad calorem producendum formaliter est potentia ad reddendum calidum subjectum illius receptivum.
538
*Et prædictum quidem dicendi modum
impugnat P. Ortega Controv. 2. Disp. 2. Quæst. 3 præsertim Certam. 4. ubi contra Patrem Arrubal, qui primus illius videtur Auctor, & Recentiores alios, in quibus fortè P. Izquierdus, dum publicus esset Compluti Professor. Et ipse quidem Quæst. 4. Certam. 2. modum alium, cujus se videtur inventorem agnoscere, uti probabilem proponit: sed qui in summæ difficultatis articulo debeat ab omnibus usurpari. Ait ergo intellectionis in Deo dari veram potentiam & principium re ipsa, quia est vera operatio juxta Aristotelis doctrinam 1. Ethicor. Cap. 8. unde & veram potentiam & principium operans debet habere, quia operatio non est operatio suiipsius. Sed cùm sit operatio intentionalis, non est necessarium ut ratione illius aliquid producatur, sed ut percipiat objectum, id quod in voluntate suo modo est etiam accipiendum. Quòd autem possit dari vera operatio respectu principij realiter non distincti, ex origine activa in divinis habetur perspicuum, quæ à vera potentia generativa & principio est, sine reali tamen distinctione. Et licet id stare non posset, nisi esset terminus realiter distinctus, quia est origo activa: in operatione tamen purè intentionali aliter se res habet, ob rationem dictam. Contra quem dicendi modum, qui est etiam
Efficaciter exploditur.
Patris Quiros Disput. 35. n. 16. & seqq. licet præfatus Auctor non ita ab ipso exactè explicatum significet, ea militant quæ à Nobis dicta Sect. 2. Problem. 2. §. 4. Et quidem cùm explicari res difficilis accuratur, magis videtur implicari, nec posse verum influxum & productionem vitari. Nam cùm dicitur actus primus, non significatur prioritas utcumque etiam cum virtute radicali: sic enim omnia attributa præcedit metaphysicè natura, nec tamen actus primus respectu illorum dicitur, etiamsi eorum radix metaphysicè sit: & intellectus idem habet respectu voluntatis. Amplius ergo aliquid eo loquendi modo designatur. Atque illud nihil esse aliud potest præter influxum, actionem, caussalitatem, aut productionem; Ergo in Deo si concedatur vera ratio actus primi, tale aliquid concedendum est, cùm aliàs expressè admittatur vera potentia, & reale principium. Unde & argui ex origine activa potest, cujus exemplum adducitur. Nam ibi vera actio & productio est, non obstante identitate: ergo tale aliquid ab ipsis debet admitti.
539
*Et urgeo rogans quo genere conse
Instantia urgens.
quentiæ intellectio divina principium suum & veram potentiam subsequatur? Dicitur quidem intellectionem sola posse receptione salvari, si à Deo expressa species infundatur, in qua intellectio creata consistit, & ita ex conconceptu suo non dicere actionem, neque influxum effectivum, aut activum. Sed contra est. Nam licet hoc demus miraculosè loquẽdoloquendo, connaturali tamen modo operandi attento semper verus influxus intercedit: Ergo in Deo connaturalissimè operante ille etiam debet admitti, quandoquidem vera in eo potentia, & reale principium admittitur, sive intellectio formaliter in specie expressa, sive in illius activa expressione inadæquatè constituatur, aut quocumque alio modo ipsam concernat. Deinde, Actus nihil est nisi exercitium potentiæ: ergo illam non utcumque, sed ut tale subsequi|tur: Atqui exercitium potentiæ per actionem est, si potentia sit activa, & per receptionem, si passiva. Sed in Deo posita potentia vera & reali principio non est solum exercitium passivum, ut videtur manifestum: ergo activum. Quod ex doctrina Aristotelis, de qua n. præced. ab Auctoribus prædictis decantata, venit etiam apertè comprobandum, siquidem vitam Dei in operatione constituit, quæ ad mentem spectat. Et eo quidem ipso, quod passivum aliquid proferatur, activum designari debet, à quo descendat passio. Cumq́ue in Deo nullum esse aliud possit præter ipsum, illud erit passivæ denominationis, & effectus, quasi formalis activum principium, quæ videntur quidem indubitabiles consequentiæ. Circa quod nolo nonnullos alios dicendi modos impugnandos assumere, contentus propriam stabilisse sententiam, & oppositas procedendi vias, quæ esse videntur pręcipuæpræcipuæ, efficaciter refellisse. P. Rhodes Disputat. 2. Quæst. 2. Sect. 1. cum Aureolo, P. Herice, ac alijs, de quibus citatis locis, omnem actum primum improbat, minimè à Nobis impugnandus in præsenti, quia modum explicandi nostrum non videtur directè refellisse, & in substantia convenimus.
Et ea, quæ generaliter circa scientiam divi
nam sunt dicta, liberæ, seu contingenti pariter applicanda, cùm nihil positivum addat, juxta dicta Problem. 1. Sectionis 7. §. 2. Videtur autem respectu illius facilius intelligi quomodo esse actus primus possit, cùm major aliquo modo distinctio inter primum & secundum elucescat. Nihilominùs potentia realis, & principium, ob rationem dictam removenda: quamvis nomen actus primi & secundi non ita videantur rejiciendum, cùm esse primus sine secundo possit quoad illius complementum. Pro quo hæc satis.
§. IX.

§. IX.

Deus quomodo se in creaturis, aut ex creaturis poßit cognoscere. Ad Problema 5. Sect. 5.
540
*DIctum ibi Deum se cognoscere in
creaturis, quod cùm admittat & probet P. Izquierdus Disputat. 24. Quæst. 9. statuit tamen Proposit. 2. neutiquam se abstractivè cognoscere, sed intuitivè, & ut est in se: Cùm autem particulam Nullatenus, addat, omnem removet abstractionis modum; cùm tamen Nos illum fuerimus amplexi, quod & tenet P. Bonæ-Spei Disput. 9. Dub. 1. loquens de cognitione, qua cognoscit cognitionem creatam de seipso. Probat autem quia cognitio Dei debet esse perfectissima, & ita comprehensiva, quod non habet abstractiva. Sed certè ratio ista non concludit intentum, admisso enim quòd conprehensiva esse debeat, negatur abstractivam perfectissimam in suo genere comprehensivam esse non posse, quia potest illi definitio comprehensionis penitus adaptari, quæ scilicet talis est, ut nihil lateat cognoscentem: quod quidem ratione cognitionis abstractivæ obtineri potest, & prætereà si dicatur cognitionem debere esse talem, ut adæquet cognoscibilitatem ob ecti; abstractiva in Deo talis esse potest, in eodem enim gradu cum ipso est, & divini divina. Neque dici potest Dei cognoscibilitatem exigete cognitionem penitus intuitivam ob suam infinitam perfectionem, & ita quæ talis non est, ipsi non adæquari, & proptereà non esse comprehensionem. Nam est evidens instantia in casu ipso, in quo sumus. Nam Dei cognoscibilitas ob perfectionem infinitam exigit, ut objectum divinum directè & primariò cognoscatur: Atqui cùm cognoscitur Deus in creaturis, non est objectum directum & primarium: ergo non poterit esse comprehensio, quomodocumque illa explicetur. Et quid ad hæc? Videat illud, qui sic arguit, & solutionem suo adaptet argumento. Nihil certè dici opportunius potest, nisi quod dummodò cognitio sit divina, satis videtur cognoscibilitatem intensivè adæquare, quidquid de diversis modis cognitionis sit, qui verosimiliter à Doctoribus admittuntur.
541
*Habet prætereà duplicem aliam Pro
positionem, in quarum priori statuit Deum se agnoscere intuitivè in quacumque cognitione infallibili de seipso, sive sit fides, sive scientia, ob connexionem cum illo ut caussa, & etiam ut objecto, in quo parum difficultatis est. In altera affirmat Deum nulla ratione se cognoscere in cognitione fallibili de seipso, titulo respectus, quem talis cognitio ut ad objectum habet. Tametsi hujusmodi cognitionem cognoscere non possit, nisi seipsum ut terminum prædicti respectus apprehendat simpliciter. In quo videtur id de cognitione opinionis asserere, quod tamen à Nobis admissum, & tenet etiam P Bonæ-Spei: quidquid P. Derkennis apud ipsum videatur reluctari. Cùm autem ait non cognoscere titulo connexionis, quam cognitio habet per respectum ad objectum, non videtur penitus cognitionem excludere ex alijs titulis, & præcipuè titulo physici effectus; ut objectum autem proptereà negat, quia cùm sit medium fallibile, non est accommodatum ad movendũmovendum circa infallibilem veritatem, licet non possit cognosci sine illius apprehensione. Ubi distingui potest de opinione attingẽteattingente veritatẽveritatem, & non attingente. Et de priori adhuc subdistingui an mediũmedium, quod ab aliquo assumitur, fallibile sit; sæpè enim opiniones veras non veris fundamentis comprobamus, aut ex se infallibiles, licet non ut tale cognoscatur. Et in hoc casu, non videtur denegandum medium esse sufficiens, cùm illius objectum sit revera ut affirmatur aut negatur. In altero verò etiam videtur admittendum, licet non ita se habeat ut objectum sicut in altero; quia cognoscit Deus cognitionem hujusmodi discordare à termino, circa quem versatur: non potest autem discordantiam hujusmodi cognoscere, nisi cognito termino, à quo discordat. Sicut nequit cognosci Petrum esse dissimilem Paulo, nisi cognito Paulo. Neque satis est quod dicitur de cognitione per simplicem apprehensionem: argui enim contra sic asserentem potest ex ipsius | doctrina circa necessitatem comprehensionis ob summam cognoscentis perfectionem. Tunc sic: Ergo & propter eamdem dicendum est Deum non apprehensionem solam, sed etiam posse, & debere necessariò habere judicium.
542
*Quæst. 4. ejus Disput. 1. inquirit Au
ctor idem an Deus se cognoscat ex creaturis, & affirmat cum Albiz, Ribas, & alijs Recentioribus, cùm pro negatione stent apud ipsum Herice, Sfortia, Alarcon, Gaspar Hurtadus, Arriaga, Ribadeneira, & alij Recentiores, quibuscum & Nos in fine Problematis. Id probat, Quia quando unum objectum cognoscitur ob connexionem, quam habet cum alio, ibi sunt duæ distinctæ cognitiones: sic cognoscuntur creaturæ: Ergo & Deus ex illis. Pro Majoris probatione remittit se ad Disputat. 23. Quæst. 6. Propos. 2. & Quæst. 7. Proposit. 3. Sed fundamentalis probatio habetur ante Propositionem 1. & specialiter nu. 133. Ubi quidem non contendit cognitionem connexionis necessariò importare duplicem actum, cùm possit unico haberi; sed possibilem esse cognitionem connexionis determinantem ad alium actum respectu termini. Sic qua nos posse circa Deum philosophari, & philosophari quidem poterit qui, me non multum reluctante, voluerit; hanc enim quæstionem non magni esse momenti reputavi, & ideò ferè illam omiseram, cùm breviter pro negativa parte judicavi, quam & modò satis verosimilem arbitror. Et rationem quidem à me redditam apud P. Aldrete benè illustratam ab ipso habet lector Disputat. 16. Sect. 5. qui nescio quanto cum fructu laboret in rationibus informandis, quas exhibet P. Arriaga, ut à Deo discursum amoliatur, quandoquidem cum eo in substantia assertionis convenit: quod cùm accidit, non est nimium in evertendis rationibus gravium Scriptorum desudandum, quod & alicui ex citatis Scriptor alieni instituti, de cujus tamen piæ voluntatis affectione dubitari possit, exprobravit.
543
*Magister Joannes à S. Thoma Tomo
Mag. à S. Thoma, ut obstet.
1. Disputat. 17. Arti. 2. Difficult. 1. affirmat quidem Deum se cognoscere in creaturis, negat tamen illas esse motivum formale cognitionis. quia id tantum convenit divinæ essentiæ, quæ habet rationem speciei impressæ respectu divinæ cognitionis: unde creaturæ tantùm habent rationem objecti terminativi: quod nihil aliud est quàm Deum cognoscere se finito modo contineri in creatura, & sic terminare relationem in Deum, & totum, quod Deus cognoscit in creatura, tam de ipsa, quàm de se ipso contento in creaturis, totum cognoscit in seipso, tamquam in ratione formali, à qua derivatur ipsa creatura, & modus ipse finitus, quo Deus continetur in illa, & quo terminat relationem illius. Negat ergo cognitionem abstractivam, ratione cujus tantùm posset cum limitatione cognosci. Iuxta quem philosophandi modum vix stare potest Deum se cognoscere in creaturis: quia cognos
Quid inconsequentiæ in illo.
cere se continere in illis, & terminare relationem ad seipsum, non est seipsum in illis cognoscere, ita ut ex penetratione illarum, & connexione cum seipso, se diversa aliquo modo cognitione attingat, quæ sit illa, qua circa creaturas versatur, dum se earum caussam cognoscit, & consequenter omnium earum rationum, quæ juxta proprias ipsis rationes conveniant, cum limitationibus ab essentia derivatis. Hoc enim Deus ex propria & primaria suæ essentiæ penetratione habet, dum ratione ipsius dependentiam à se creaturarum agnoscit, & finito modo in ipsis contineri. Ut quid ergo distincta statuitur resolutio, & probatio ex eo quòd sic Deum cognoscere in creaturis nullam dicat imperfectionem? Quis enim de hoc unquam dubitavit? Dum ergo doctus Magister aliquid in sua schola novum conatur dicere, nihil revera dicit, sed eorum se penitus sententiæ opponit, qui Deum se in creaturis cognoscere asserunt, juxta sensum præsuppositum quæstionis. Et quidem ex eo negatum
Impugnatur multipliciter.
creaturam posse rationem objecti motivi habere, quia nefas est imaginari intellectum divinum uti aliqua specie creata ad intelligendum. Atqui hoc non sequitur, quia ut Deus creaturas cognoscat non eget specie ab ipsis accepta; si autem aliqua intra ipsum illi correspondens sit, jam creata non est. Sed neque illa opus, quæ ex parte actus primi se teneat, cùm sufficiat infinitum lumen divini intellectus ut se ad creaturas extendat: ratione cujus, dum penetrantur in seipsis nova potest resultare cognitio, quin obstare queat id, quod de abstractione dicitur, in quo nullum esse inconveniens jam ostendimus, cùm resultet absoluta comprehensio. Quomodò autem divina essentia rationem speciei non habeat respectu cognitionis ipsius Dei probatum à Nobis cum multis & gravissimis Scriptoribus Problem. 2. §. 3.
544
*Ex alio autem fundamento negari
potest Deum se cognoscere in creaturis, quia scilicet illas in seipsis non cognoscit, sed in seipso, de quo dictum à Nobis Sect. 6. Probl. 2. & est illa communis sententia Thomistarum de possibilibus specialiter loquentium, pro qua & citatus Magister Disputat. 18. Arti. 2. & probat quia nulla cognitio potest in Deo poni, quæ non sit summè perfecta, & per rationem formalem, & medium perfectissimum, quod inveniri possit: ergo si potest dari perfectius medium formale, quàm cognoscibilitas creata, illud debet attribui Deo: Atqui formalis ratio cognoscendi creaturas perfectior est in ipsa cognoscibilitate divina, quàm in creata, siquidem se habet per modum veritatis primæ, quæ altior & perfectior est omni veritate creata. Et hoc procedit etiam admittendo, ut admittitur, cognitionem per rationem formalem divinam, quia cùm illa perfectissima sit, alia non debet admitti, cùm in omni sua cognitione debeat Deus perfectissimus recognosci. Quæ ratio parùm urget, & in doctrina ipsius Magistri apertam habet instantiam: Nam ob rationem dictam perfectissimæ cognitionis Deo attribuendæ, sequitur manifestè ipsi adæquatam & non inadæquatam attribuendam cognitionem, quia ex conceptu suo perfectior est: Atqui ille
Idem Auctor.
sic ait n. 22. Itaque in cognitione creaturarum | poßibilium sub statu poßibilitatis ad plura attributa respicit Deus, & secundùm diversam formalitatem, qua unumquodque attributum respicit illas, potest intelligi, quòd Deus cognoscit creaturas poßibiles inadæquatè, & prius vel posteriùs concipiuntur sub una formalitate, quàm sub alia prioritate rationis nostræ: adæquatè verò intelligit illas sub omni respectu, quem habent ad Deum per omnia attributa, quæ circa creaturas poßibiles quoquo modo versantur. Sic ille, qui doctrinam præfatam suo illi fundamento pro neganda cognitione in creaturis poterit applicare. Stet equidem, si placet, cognitionem per formalem rationem divinam esse perfectissimam: id non tollit aliam ab omni imperfectione liberam esse cum illo compossibilem, quatenus cognitio divina pro objecto habet omnem veritatem, quam luminis infiniti interventu attingit, & perfectissima in suo genere est, sicut perfectissima dicetur cognitio inadæquata cujuslibet formalitatis, juxta dicta. Ad eum modum, quo licet Christo ut homini sit debita cognitio Dei perfectissima, quem ratione beatificæ visionis assequitur, etiam inferior alia competit ratione scientiæ infusæ: id quod etiam in sanctitatis perfectione accidit: quandoquidem cum summa ratione hypostaticæ unionis concurrit alia ratione gratiæ habitualis. Neque dici potest id accidere ex eo quòd humanitas est capax imperfectionis: licet enim ita sit, tamen etiam est capax summæ perfectionis in dicto genere; & ex eo arguimus, quod summo non repugnat cum aliquo inferiori circa formalem effectum communem utriq;utrique componi. Et quod quemadmodùm id stare in humanitate potest cum inferioris formæ imperfectione, in Deo sine imperfectione aliqua possit, quam non involvit cognitio creaturarum in seipsis, quæ & dici potest æqualis alteri, quia id, quod habet cognitio earum in Deo ob adjunctum divinitatis respectum, habet alia, quatenus tendit etiam in Deum; unde aggregatum est ejusdem omnino perfectionis.
545
*P. Bonæ-Spei Disputat. 9. citata Re
solut. 5. singularem modum dicendi circa cognitionem creaturarum amplexus ait creaturas quidem in seipsis cognosci à Deo impugnans Patrem Derkennis, qui talem cognitionem negat, eo quòd superflua, & quòd Deus per rationem formalem divinam, quæ est perfectior cognitionis ratio, eas agnoscat: circa quod nihil est, quod addi oporteat. Asserit insuper Deum creaturas cognoscere in sua scientia, non verò in alijs attributis. Hoc ultimum propter independentiam, juxta plurium aliorum sententiam. Illud autem, quia licet independens etiam sit, habet tamen creaturarum repræsentationem, quæ licet creaturæ redderentur impossibiles, eumdem modum intrinsecæ repræsentationis haberent, quia cognitio objecti, etiamsi illud destruatur, sitq́ue illa intuitiva, perseverare potest, sicut & materialis visio. Quod quidem valde apparet difficile: Nam Deus cognoscens creaturas, illas secundùm proprias earum rationes per formale & expressum judicium attingit: ergo cognoscit illas ita esse possibiles, ut per nullam potentiam reddi impossibiles possint. Atqui si redderentur impossibiles, tale judicium esset falsum, ut est evidens: ergo non posset idem perseverare, quod modò est, & ita neque intrinseca repræsentatio. Ubi manifestè apparet discrimen inter cognitionem divinam, & corpoream visionem, si id stare queat, quod ab Auctore profertur. Circa quod nolo ampliùs distineri.
§. X.

§. X.

Scientia Dei quomodo caussa rerum. Circa Problem. 7. Sect. 7.
546
*MAgister Joannes à S. Thoma Disput.
18. Arti. 8. communiorem inter Thomistas sententiam secutus, scientiam visionis, & non simplicis intelligentiæ, caussam esse rerum doctè & dilucidè probavit, quem allegat, & cum alijs suis nominibus compellatis, citat & sequitur P. Bonæ-Spei; non ita felici perspicuitate, cujus juvat argumenta & proposuisse, ac perspicuè dissolvisse. Arguit ergo Disput. 4. Dubio 3.
Primò. Quia scientia visionis, quæ est caussa
1. Ratio.
rerũrerum, quà caussa rerum pręcisèpræcise, tam contingenter est; quàm res ipsæ per Deum contingenter existant: Sed scientiæ simplicis intelligentiæ id convenire non potest: Ergo &c. Probatur Minor. Quia scientia simplicis intelligentiæ, quà caussa rerum modo sibi proportionato, sive ut ad scientiam visionis antecedenter se habet, non est futurorum præ merè possibilibus, sed est merè possibilium, & ita omnino necessaria. Ergo &c.
Resp. Negando suppositum Minoris, sup
Solvitur.
ponitur enim scientiam visionis esse caussam. Si verò ad meliorem formam reducatur in hunc modum: Scientia, quæ est caussa contingentium tam debet esse contingens, quàm res ipsæ à Deo productæ. Tunc negari potest: quia res productæ sunt contingenter quoad substantiam & modum: cùm tamen scientia, quęcumq;quæcumque illa sit, quoad entitatem positivam contingens non sit. Deinde neganda absolutè est, quia directè opposita sententiæ stanti pro negatione. Et ad probationem omnes Scriptores pro ea stantes respondent ut in Problemate visum. Et modò dico Scientiam simplicis intelligentiæ, & visionis eamdem esse indivisibilem perfectionem, & hanc solum addere id, quod à Nobis est dictum & explicatum Problem. 1. Sect. 7. Iuxta hæc ergo scientia simplicis intelligentiæ sub priori consideratione omnino necessaria est; sub altera contingens. Sed cùm contingentia omnis non possit esse nisi post Decretum liberum Dei: ex eo fit totam caussalitatem ad scientiam simplicis intelligentiæ esse referendam. Quæ quidem licet necessaria sit, effectum tamen potest contingentem habere, quia in ordine ad applicationem subest divino decreto, aut subordinata est. Sicut omnipotentia, cùm sit necessaria perfectio, ad operandum per voluntatis imperium applicatur. Et in arbitrio creato; posita objecti | propositione, intellectus ex se necessariò operans, fit caussa liberæ operationis dum voluntas se determinat ad liberè operandum.
547
*Secundò, Ex D. Augustino Lib. 13.
Confeßion. Cap. ult. Lib. 6. de Trinit. Cap. 10. & lib. 15. Cap. 13. quibus locis asserit Deum non ideò cognoscere creaturas, quia sunt, sed esse quia novit. Resp. mentem S. Doctoris esse manifestam, vult etenim Deum antequam creaturas conderet novisse illas, nec scientiam ex earum in suis temporis circumstantijs existentibus hausisse, ut ex ultimo loco evidenter colligitur, juxta quem aliorum est sensus metiendus. Sic ergo ibi: Vniversas creaturas suas & spirituales & corporales, non quia sunt, ideò novit; sed ideò sunt, quia novit: non enim nescivit quæ fuerat creaturus: quia ergo scivit, creavit; non quia creavit scivit. Sic ille, nihil certè aliud intendens quàm id, quod diximus, Deum scilicet scientem & volentem creasse. Si dicas juxta S. Doctorem Deum creasse quia scivit, & ita scientiam esse caussam, id nego de scientia visionis creaturarum, admitto tamen de scientia ipsius decreti, quod versatur circa illas. Decernens siquidem Deus creationem, suum decretum agnoscit, & ex hujusmodi cognitione ad creationem pro temporum diversitate procedit. Addit D. Gregorij auctoritatem. Lib. 2. Moral.
Circa D. Gregorium.
Cap. 23. & Lib. 32. Cap. 6. Sed eodem modo explicandus. Illud enim: Sed ideò sunt, quia vides. antecessionem cognitionis comparatione existentiæ indicant, ut excludatur notitia in tempore habita, cùm præcesserit in æternitate. Et ita non existentia videndo creet, visione inquam per æternitatem præcedente. Tandem opponitur D. Thomas 1. p. q. 14. Arti. 8. ubi sic
Circa D. Thomam.
post alia: Vnde scientia Dei secundùm quòd est caussa rerum, consuevit nominari scientia approbationis. Sic S. Doctor. Scientia autem approba
De scientia approbationis.
tionis & visionis pro eadem reputantur. Sed licet ita sit ut pro eadem reputentur, cùm tamen de caussatione agitur alio modo est explicanda, quem tradit P. Suarez Lib. 3. de Attributis positivis Cap. 4. n. 11. ubi ait quòd si consideremus etiam Deum scire multa apta, ut ab ipso approbarentur, si fierent, vel quæ approbari ab ipso possent, si ea vellet, seu quæ per simplicem affectum approbat, licet ea facere non decernat. Ideò sub his considerationibus, etiam in scientia simplicis intelligentiæ intelligi potest scientia approbationis. Sic Doctor eximius, juxta cujus doctrinam non solùm circa ea, quæ à Deo non fiunt, sed etiam circa ea, quæ fiunt, debet admitti scientia approbationis. Ante decretum enim pro effectione, quæ à Deo facienda sunt sciuntur apta, ut ab ipso approbentur: si fiant, & per simplicem affectum approbantur. Sic ergo accedente divino decreto, caussa eorum esse potest hujusmodi scientia, & juxta hæc exponendus D. Thomas. Cujus & alia afferuntur verba ex Quæst. 19. artic. 4. ad 4. ubi sic ait: Dicen
D. Thomas.
dum quòd unius & ejusdem effectus etiam in nobis est caussa scientia ut dirigens, qua concipitur forma operis, & voluntas ut imperans: quia forma ut est in intellectu tantùm, non determinatur ad hoc ut sit, vel non sit in effectu, nisi per voluntatem. Sic Doctor Angelicus, & pro Nobis apertè, dum ante imperium voluntatis solam agnoscit scientiam indeterminatam: ergo non scientiam visionis, quæ omnino ut determinata statuitur, & juxta rei veritatem talis est, sed sine caussatione, unde ineptè adeò comperta doctrina ad sensum penitus alienum detorquetur.
548
*Tertiò arguit ex eo quòd Patres, qui
3. Ratio momenti exigui.
adduci possunt contra ejus assertionem, quatenus tradunt Deum res cognoscere quia sunt, congruam habent explicationem, sicut quando asserunt non ideò res esse futuras, quia Deus pręnovitprænovit esse futuras; sed prænovisse futuras, quia futuræ sunt. Sed quidem explicatio illius satis perplexa est, unde ex ea parùm firma probatio emergit ut legenti constabit: nolo enim circa illam immorari.
549
*Quartò ex eversione præcipui funda
menti adversæ sententiæ, scilicet quòd scientia ut sic secundùm rationem est posterior existentia objecti: ergo non potest esse caussa rerum. Atqui hoc non concludit: Ergo &c. Minor probatur: Quia alioqui eadem entitas scientiæ increatæ præsupponeretur sibi ipsi: nam ut scientia simplicis intelligentiæ existentiam objecti præcederet, & ut visionis subsequeretur, quod implicat, & Deo repugnat. 2. Scientia visionis eadem est entitas cum divino de existentia Dei decreto, quod hanc rei existentiam naturâ præcedit: repugnat autem eamdem entitatem esse naturâ priorem ut decretum, & non esse natura priorem ut visionem de eadem re: ergo &c. Responsionem subdit, quæ adhiberi potest dicendo illam eamdem entitatem secundùm varias decreti & & visionis denominationes, quas Deo tribuit, pendere ab extrinsecis connotatis. Contra quam arguit, Primò satis confusa ratione, cui subjicit quinque confirmationes. Quidquid autem de responsione illa sit, facilè satisfieri potest, si dicamus scientiam secundùm diversas considerationes posse esse priorem & posteriorem decreto, licet cum illo realiter idem sint: primum quidem quatenus scientia secundùm propriam perfectionem necessariam repræsentat voluntati res possibiles & convenientias in earum effectione: secundum quatenus posito decreto illud subsequitur cum additamento, qualecumque illud sit, per quod in ratione scientiæ visionis constituitur, de quo Problem. 1. In quo nulla specialis apparet difficultas.
550
*Sed insurgit in 1. Confirmatione:
Nam in eodem indivisibili instanti reali & rationis, quo in Adversariorum sententia scientia simplicis intelligentiæ est caussa rerum, etiam est scientia visionis: ergo non est ratio cur illa potiùs quàm hæc dicatur caussa rerum. Et aliundè ratio est, ut hæc è contra potiùs quàm illa talis dicatur: quia videlicet hæc est rerum existentium, quarum hîc caussam quærimus: illa verò rerum ut possibilium, quorum caussam hîc non quærimus; ergo &c. Responsio est facilis negatione assumpti: nam suâ simplicis intelligentiæ ut talis prior est juxta dicta. Quæ sequuntur autem tam sunt debilia, ut nihil sit opus adjecisse.
551
*Item 2. ex 2. Confirmatione De
Alia ex prioritate.
cretum prout efficax, juxta dicta, præcedit scientiam visionis: Ergo inter illud & scientiam visionis erit vera prioritas, qualis est inter decretum Dei efficax, & rei existentiam. Hoc autem semel posito nullum restabit fundamentum Personas divinas inter se realiter distinguendi, contra Sabellianos, quia distinctio hæc tantùm fundatur in prioritate simili illi, quæ est inter caussam & effectum, principium & principiatum &c. Ergo &c. Negando assumptum discursus iste diluitur, non enim est vera prioritas, sed tantùm per rationem, sive virtualis, cùm sit absoluta identitas secundùm positivas rationes.
552
*Insuper ex 3. Confirmatione Scien
tia simplicis intelligentiæ se habet ad scientiam visionis, sicut volitio possibilis ad actualem: Atqui si Deus non vellet res actu in priori quàm producantur, valdè imperfectus esset, ut patet: ergo similiter si res non videret actu in priori quàm producantur, imperfectus dici deberet: nam sicut multò perfectius est res volendo producere, quàm secus: ita similiter multò perfectius est eas videndo producere, quàm non videndo, alioqui existentiam produceret, quam non videndo, sed cœco & ignoto modo produceret. Probatur Major. Quia scientia simplicis intelligentiæ utpotè in priori concepta existens, se habet per modum potentiępotentiæ actuabilis ad actum in posteriori actuantem, ut rem ipsam (quidquid sit de nomine) penitùs consideranti patebit: nam scientiam simplicis intelligentiæ volitio simplicis complacentiæ comitari debet: & sicut hæc volitionem decreti absoluti per modum possibilitatis actuabilis præcedit, ita & ista scientiam visionis ut sic præcedat necesse est: Ergo &c. Respond. data Majori, quatenus ad amorem possibilem respondet actualis, quo Deus rem productam prosequitur; & subsequitur visionem: & in actu primo vult etiam producere, sed non est eadem ratio de cognitione, quia quod non est, non scitur, licet possit intendi ut fiat, pro quo sufficit cognitio possibilitatis, unde non cœco modo proceditur; quia non est cœcus, qui non videt quæ videri non possunt. Cumq́ue ad Dei volitionem sequatur in Deo rei existentia, quæ est visionis objectum, inde est ut in eo non possit omnino servari proportio. Esset quidem imperfectio in Deo, si non haberet præcedentem actum volitionis, quia nihil posset producere; in cognitione autem nihil tale evenit, ut constat ex dictis: immò sequeretur inconveniens idem, quòd scilicet rem non posset producere, quia cognosceret illam existentem antequàm voluntas circa illam versaretur, cùm sit rei existentis; nec tamen voluntatis decretum præcessisset, quo in esse talis constitueretur, quia illud debet præcedere visio, utpotè applicans voluntatem determinatè ad volitionem, ut dicitur: cùm tamen ex proprio suo conceptu debeat subsequi, visio enim est, ut contraposita simplici intelligentiæ, & solùm existentia videntur, visivi sensus ad instar.
553
*Pergit, & Confirmat. 4. sic arguit:
Ex antecessione temporis.
Nam in priori quàm res ipsæ existant, Deus eas videt, utpotè eas ab æterno videns: Atqui inintelligibile est visionem ut talem esse priorem tempore, & tamen naturâ posteriorem rebus ipsis, quas videt, quod inde sequeretur: ergo &c. Instantia contra arguentem est manifesta in amore complacentiæ, seu gaudij, quo Deus creaturas prosequitur, qui proculdubio earum existentias subsequitur, & tamen cùm posterior in Deo sit, est prior in tempore quàm illæ. Alia est ergo ratio coordinationis actuum in divina providentia ac res servant in circumstantijs temporis secundùm objectivam præsentiam.
554
*Tandem ex Confirmat. 5. Decretum
Vltima nil novi continens.
Dei efficax est caussa rerum: atqui decretum illud non est scientia simplicis intelligentiæ, sed visionis: ergo &c. Major ab omnibus admittitur. Probatur Minor, quia alioqui, ne decretum Dei sit rerum, quatenus rem de esse possibili ad actuale transfert, tam includere debet cognitionem distinctam à cognitione purè possibilium; ac proinde scientiam visionis distinctam à scientia simplicis intelligentiæ, quàm volitionem distinctam à volitione purè possibilium: & sicut ad hanc sufficit immediatè terminari ad rem, quam ponit in actu, ita & ad scientiam visionis: ergo &c. Quod argumentum vix quidquam continet, quod non sit ex dictis perspicuè convulsum. Concessa ergo Majori, negatur Minor, decretum enim neque scientia simplicis intelligentiæ est, neque visionis: pro quo non esse necessariam scientiam visionis jam vidimus, licet necessarius sit distinctus voluntatis, qui est objecti visionis scientiæ factivus, ut nuper est sufficienter explicatum.
555
*Objicit deinde sibi. Scientia visionis
artificis non est caussa arte facti, sed ipsum arte factum præsupponit, ut patet: atqui Deus est supremus artifex: ergo &c. Respondet distinguendo assumptum: In creatis concedit, in Deo negat. Et ratio est, quia Dei scientia ad rem efficaciter terminatur, secus scientia artificis, ut experimur. Sed hoc est quod contenditur, non terminari efficaciter, unde est conclusione ipsa respondere. Deinde artifex juxta regulas artis in artefacti effectione procedens, licet non habeat scientiam visionis, non dicitur cœco modo procedere: ergo neque Deus non operans juxta illam. Prætereà artifex tantùm habet universalem cognitionem circa artefacienda, ergo indiget speciali scientia quando se applicat ad operandum. Atqui hoc non admittitur: ergo fallax est generale illud principium Deo etiam applicatum, in quo minùs necessaria talis scientia est ob comprehensivam notitiam factibilium.
556
*Objicit sibi secundò sic, Scientia
Alia ex fundamentali ratione.
simplicis intelligentiæ habet quidquid necessarium est ex parte intellectus divini, ut à Deo creari possint accedente divinæ voluntatis decreto, & Omnipotentiæ applicatione, non ita rerum ut futurarum prævisio, præsertim cùm objectum voluntati non proponat ut eligibile: | ergo &c. Respondet cum doctrina illa de indifferentia qua antecedenter proponuntur res, & ita ut non habens cum illis conjunctionem: Scientia verò Dei (verba illius sunt) quæ est caussa rerum, decretum illud integrat, & sicut illud majorem conjunctionem habet cum rebus producendis, quàm cum merè possibilibus, ita illa: quia autem objectum eodem indivisibili instanti reali & rationis, quo voluntati proponitur eligibile, eligitur, & est, rectè dicitur per scientiam rationis proponi, & ab ea caussari. Sic ille: qui ex eo refellendus, quòd decretum Dei asserat scientia visionis integrari, cùm enim actus voluntatis sit, nequit ab actu intellectus integritatem habere. Deinde quod de majori conjunctione dicitur, verum est in actu secundo, quando scilicet res productæ cognoscuntur. Cùm autem dicitur in ratione caussæ negatur suppositum, cùm talis caussa non admittatur. Quando autem subditur, in eodem esse instanti, & ideò in eo, quo eligibile eligitur, & est, à scientia visionis proponi, & proptereà ab ea caussari: nimis obscura doctrina est; sed ex ea assumentes à scientia visionis proponi res, sequitur illam antecedere decretum prioritate originis, quam habent actus intellectus respectu actuum voluntatis. Ex quo fit dari scientiam visionis independenter à decreto, quod est monstrum in Theologia inauditum, cùm de scientia agitur rerum creatarum.
557
*Objicit sibi tandem, quid si scientia
visionis sit caussa rerum, imponit rebus futuris antecedentem necessitatem, adeoq́ue libertatem creatæ voluntatis evertit. Ad quod respondet. Primò retorquendo argumentum in decreto, quod omnes admittunt sine libertatis detrimento. Secundò negando Assumptum, quia scientia visionis non aliter necessitatem imponit quàm concursus generalis Dei, aut voluntas nostra ad suos actus, aut quàm præfatum decretum. Sed quidem non est adeò facilis responsio, ut Auctor judicat, qui difficultatis nervum non attingit. Nam scientia visionis statuitur ab ipso ut proponens voluntati divinæ decreti convenientiam, juxta nuper dicta: & alioqui est infallibilis, ita ut ea stante, nequeat non esse id, quod ipsa repræsentat: Atqui hæc necessitas est antecedens, ut constat, quia est ratione alicujus antecedentis decretum, ex cujus suppositione tantùm oriri posset necessitas consequens, quæ fundatur in libera determinatione, eo quod res quando est, necessè est ut sit. Trahit ergo decretum secum necessitatem, ex quo & res creatæ, & inter eas voluntatis creatæ actus, qui nequeunt dici supponi, cùm omnino illos visionis scientia præcedat. Unde non est argumentum, cujus solutio commune negotium facessat, præsertim Auctoribus Societatis habentibus pro hisce satis expeditam explicandi rationem.
Addit Corollarium, in quo aliquorum Patrum auctoritates proponit, qui manifestè proferunt prænotionem in Deo non esse caussam ejus quod futurum erat, sed è contra. Et respondet non esse eorum mentem præscientiam non esse caussam, cùm sit eadem ratio decretorum: sed tantùm prænotionem non esse caussam formalem futurorum constitutivam, sed è contra futura esse caussam formalem prænotionis, quâ contingenter præ ceteris ipsorum, quæ talia, futura sunt. Prænotio ergo se habet per modum caussæ efficientis universalis, & in genere effectus caussæ formalis ab ipsis futuris determinabilis, ut horum contingenter sit, potiùs quàm illorum, prout voluntas & caussa universalis in genere effectus caussæ formalis est determinabilis à sua volitione, ut contingenter sit potius volens quàm nolens, aut non volens. Sic ille, cujus explicatio circa Patrum mentem vix capi potest, & distinctio illa caussæ efficientis & formalis adeò est à sincero & currenti loquendi modo aliena, ut asserere dubio procul possimus nihil tale neque per somnium illis occurrisse. Deinde quomodo scientia visionis caussa universalis est, quandoquidem juxta tantoperè inculcata à docto Patre, determinata esse debeat, ut proptereà scientiam simplicis intelligentiæ à concursu removendam arbitretur? Est ergo & quod defenditur durum, & modus defendendi durior, ut meritò ad leniora, & faciliora captu provocare debeamus.
§. XI.

§. XI.

Circa scientiam Mediam. Ad Problema 1. & 2. Sectionis 8.
558
*POst scripta ibi doctissimi èex Nostris
Scriptores prodierunt, apud quos & argumentorum robur, & eruditionis adeò luculenta supellex, ut non videatur hoc loco quidquam adjiciendum, quod momenti alicujus possit percenseri. Nihilominùs ne controversia ista, adeò Societati nostræ propria sine opportuno additamento pertranseat, dicam aliquid, quod, ut suspicor, non erit inutile aut supervacaneum judicandum, cùm & sint nonnulli non leviter adversantes, quorum oporteat fundamenta discutere, & objectionibus respondere: quia vel in scribendo noviores, aut seriùs ad manus nostras pervenerunt. Sed pro Nobis præter citatos stat eruditissimus Pater Leo Carmelita in Contextu scientiæ di
vinæ Parte 1. Titulo 8. nu. 16. & 17. ubi sic scribit: Est igitur ea scientia media digna Deo, perfectioque illius intrinseca, tum ut sciat universa, etiam futura illa conditionata & libera. Tum ut omnes impleat partes exactæ scientiæ, perfectique regiminis: ut scilicet nihil discat ex casu & eventu, præintelligens illa libera & conditionata. Hæc ille. Et possem nonnullos alios in medium proferre, nisi P. Henao eruditissima lucubratione de historia scientiæ mediæ illos expressisset, sicut & Societatis Scriptores, quibus addendi plures noviorum editionum, qui & ipsum allegant, ex quibus P. Izquierdus Disputat. 28. nu. 107.
559
*Ex adversantibus autem juvat ante
alios producere P. Guilielmum Herincx qui licet adversarium se exhibeat, religioso est tamen temperamento locutus Disputat. 6. n. 58. | & seqq. Cùm enim pro sententia Societatis id præmisisset, quod illius potuisset alumnus, & nominis invidiam, utpote novi fuisset amolitus, sic concludit: Ad rem ipsam quod attinet, etsi non diffitear opinionem, quæ asserit hanc scientiam, esse satis probabilem, & rationi conformem, eo modo, quo à suis Auctoribus defenditur, inhærendo tamen doctrinæ Scoti, Dico 2. & cetera pro Assertione quam probat, Primò, Quia si scien
tia media esset opportuna pro negotio gratiæ & providentiæ divinæ, ut sic cum humana libertate concordia posset explicari, incredibile est à D. Augustino & Concilijs ignoratam, ex quo redditur illa suspecta: cùm eo modo facilis evadat, cùm tamen communis sensus Doctorum fuerit, esse illam valde difficilem. Ad quod quidem responsio est facilis, si dicamus, ut rectè dici debet, scientiam non esse novam; cùm ex Scriptura & Patribus habeatur: quod autem modus applicandi illam novus sit, quid inde? Reservavit illum Deus pro ijs temporibus, in quibus arbitrij humani libertatem à Luthero & asseclis rem esse de solo nomine blateratum, & alia circa necessitatem moralium operationum impijssima asserta proclamata, quibus Societatis tantoperè stabilita doctrina feliciter contraventum, & aperta via ut ad Ecclesiæ ovile innumeræ errantes oves, & luporum obnoxiæ rabidis dentibus, properarent. Quod quidẽquidem ineluctabili discursu convincitur. Nam Societatem divina providentia contra Lutherum & ejus temporis hæreticos Divo Ignatio fundatore directam: inconcussæ est dogma veritatis, dum in sacris illud auditur of
ficijs: Hæresique bellum indixit, eo successu continuatum, ut constans fuerit omnium sensus, etiam Pontificio confirmatus oraculo, Deum, sicut alios alijs temporibus, sanctos viros, ita Luthero, ejusdemque temporis hæreticis, IGNATIVM, & institutam ab eo Societatem objecisse. Tunc sic. Societas in certaminibus contra hæreticos, & facilitanda eorum conversione, qui circa gratiæ cum arbitrij libertate concordiam à fidei regulis exerrabant, eum explicandi modum constantissimè adhibuit, qui scientia media consistit: ergo si consequenter sentiendum & loquendum, illum à Deo speciali providentia his temporibus reservasse, piè est, rationabiliter, & irrefragabiliter pronuntiandum. Unde citatus Scriptor ita scribit: Quæ quidem senten
P. Herincx.
tia ob plausibilem & faciliorem (ut apparet) explicationem providentiæ divinæ & libertatis creatæ contra hæreticos recentiores valde multis arridet. Sic ille. Et quidem, si præfatum argumentum alicujus est ponderis, ita Adversantium præcipuos potest efficaciùs retorqueri. Modus enim defendendi concordiam gratiæ & libertatis per physicas prædeterminationes novus est, & à Magistro Bañez inventus: judicaturq́ue ille omnium aptissimus. Quomodo ergo Concilijs & Patribus adeò ignotus? Quòd si dicant rem quidem ab antiquis descendere, sed explicationem cum novorum nominum adinventione Recentioribus deberi, id quidem & scientiæ mediæ assertores asserunt, ut apud ipsos videre est, quamvis sint aliqui ex Evangelicis illis cœcis, qui oculos habent, & non vident. Pergit doctus Pater & arguit.
560
*Secundò. Quia nequit scire Deus
quid creatura libera ageret, nisi sciat quid ipsemet esset acturus in ijsdem circumstantijs: hoc autem scire nequit, nisi saltem sciat quid ipsemet esset decreturus agere in illis; Atqui hoc non scit priùsquàm aliquid actu saltem conditionatè decernat: Quia antequam aliquid decernat absolutè & efficaciter, non videt quid sit decreturus absolutè: ergo prius ratione quàm aliquid in aliqua circumstantia decernat conditionatè non videt quid sit conditionatè decreturus: est enim par ratio. Quare pro isto priori tantùm videt se indifferentem tam ad unum quàm ad aliud, unde nihil potest scire determinatè. Resp. Concessa Majori,
negando Minorem: & ad probationem posset quidem negari assumptum, quia Deus decreta sua quasi futura cognoscit, de quo aliàs, sed quia solutio ab ea non adeò certa opinione est penitus independens, conceditur, & ratio discriminis redditur: nam cùm agitur de eventu conditionato, supponitur voluntas creata cum omnibus prærequisitis ad operandum, ex quibus unum est decretum Dei volentis concurrere cum voluntate auxilio sufficienti adjuta, si ipsa cum eodem auxilio voluerit operari, quando autem de operatione absoluta agitur, illud ipsum decretum & auxilium in Deo debet intelligi, si concurrere reipsa velit, dum autem ante concursum volitum intelligitur, cognitio decreti non est, neque occurrunt necessaria omnia ad operationem. Æquivocatio ergo & hallucinatio in sic arguentibus accidit ex eo quòd, cùm decretum audiunt, absolutum interpretantur, & non indifferens. Licet autem probabilissima sententia sit actus liberos posse præfiniri, respectu eorum, qui sub conditione videntur, non est præfinitio admittenda, quia in eo non videtur aliquid, per quod possit illorum indifferentia salvari, sicut videtur in statu absoluto, cognitio inquam illorum sub statu conditionato, juxta dicta suo loco.
561
*Tertiò. In objecto scientiæ condi
tionatæ involvitur etiam concursus Dei, per illum enim Deus scit quid creatura libera faceret, si haberet omnia requisita, adeoq́ue concursum & decretum Dei: Atqui illud etiam scit per simplicem intelligentiam uti alias consequentias vel connexiones necessarias: si enim adesset concursus Dei & decretum, indubitatum est quod creatura ageret, cùm concursus iste sit identificatus actioni creaturæ, adeoq́ue eo supposito necessariò sequatur esse actionem creaturæ. Resp. In hoc etiam argumento egregiè hallucinari, nec videntur sic arguentes mentem eorum, quibuscum depugnant, assecuti. Itaque in objecto scientiæ mediæ involvitur concursus Dei in actu secundo, quia videtur actus ipse creaturæ: In actu verò primo tantùm videtur expedita Dei potentia ad concurrendum. Et in hac expeditione junctis requisitis alijs, asseritur involvi necessarias consequentias, ratione quarum ad scientiam simplicis intelligentiæ illæ pertineant: ex quo | habebimus auxilium cum decreto inducere antecedentem necessitatem, quia in nulla creatæ voluntatis potest suppositione fundari. Sumantur ergo ut sumi debent sententiæ nostræ dictamina, & tunc impugnationum obscura turba cessabit.
562
*Quartò. Citra decretum absolutum
& efficax nihil potest esse aut sciri futurum absolutè: ergo citra decretum conditionatum nihil potest esse aut sciri conditionatè, sed solùm tamquàm indifferens ad unum & alterum, seu tamquàm merè possibile. Unde sicut secluso decreto absoluto nequit futurum videri in caussis, sic nec futurum conditionatum in caussis vel conditionibus, secluso decreto conditionato. Respondetur concedendo totum de decreto juxta datam explicationem. Vult enim Deus applicare potentiam suam, sed cum subordinatione ad creatam voluntatem, id quod in statu conditionato proportionaliter invenitur.
563
*Quintò. Scientia media nec requiritur ex parte libertatis creatæ, nec ex parte providentiæ divinæ. Primum patet, quia in statu conditionato debent præsupponi eadem prærequisita conditionatè, quæ in statu absoluto supponuntur: adeóque si lædatur libertas per prærequisita in statu absoluto, illam non salvabit scientia status conditionati: Si autem non lædatur, non requiritur scientia conditionata ex hoc capite. Secundum patet: quia ad infallibilitatem divinæ providentiæ sufficit scientia simplicis intelligentiæ, qua Deus novit quod sit possibile sibi per talia vel talia principia operari cum creato arbitrio liberè concurrente: huic enim scientiæ accedente divino decreto infallibiliter futurum est, & quidem liberè prout ipse Deus decreverit. Responderi in primis potest cum transitione Assumpti, licet enim necessaria non sit ratione providentiæ, est tamen eo quod divinus intellectus ob summam & amplissimam perfectionem debet attingere omnem veritatem; quam cùm habeant determinatam futura contingentia ad se debet necessariò extendere. Sicut in scientia visionis est cernere, quæ rerum existentiam consequitur, quod tenet Auctor n. 36. cum Smising Disputat. 3. n. 115.
564
*Deinde ratio adducta non probat intentum, quia pro statu absoluto aliquid requiritur, quod in conditionato non reperitur; ipsius scilicet status conditionati prævisio: quod juxta dicta ab Auctore, de quibus nu. 591. de necessaria cognitione per consequentias certas, quæ ad simplicem intelligentiam dicuntur pertinere, cùm constet esse illam penitus necessariam. Oportet enim perfectissimum gubernatorem scire quomodo cum omnimoda certitudine, sit creaturas directurus, ut sic non cœco modo procedat. Quod si dicatur id haberi posse per physicam præmotionem, id est quod negamus, & in eo est insignis huius controversiæ cardo præcipuus constitutus. Et hæc circa docti Patris probationes: qui n. 69. objicit sibi, quod non stante scientia conditionata secluso decreto, si interrogaretur Deus an Petrus in tali occasione esset peccaturus, non posset interroganti respondere. Et respondet 1. habiturum Deum decretum circa concursum ac permissionem. 2. Si non habeat, responsurum esse quidem peccatum possibile, sicut & alios eventus, sed in tali conditione futurum, quia secluso concursu est impossibile creatam voluntatem operari, & hanc cognitionem pertinere ad scientiam simplicis intelligentiæ. Sed est utraque responsio difficilis. Prima quidem, quia sine ullo fundamento asseritur Deum circa conditionata omnia decretum habiturum, ex nullo enim capite illa Deo necessitas potest ad scribi. Secunda, quia respondere possibile esse, est non respondere, quandoquidem interrogans id probè agnoscit, & supposita probabilitate circa futuritionem sciscitatur. Deinde & possibile esse & impossibile asseritur, & explicatio est parùm expedita.
§. XII.

§. XII.

Circa sententiam Patris Bonæ-Spei.
565
*CIrca illum P. Henao De scientia Me
dia n. 1174. & seqq. ubi aliqua circa ejus singulares discurrendi modos, & juxta adnotata à Nobis n. 586. & 587. ænigma in illis recognoscit, quod solus aliquis solvere magnus Apollo queat. Sed quia ibi de solvendis illius argumentis non agitur, quęquæ contra scientiam Mediam instruit, operæ alicujus pretium fuerit circa illa nonnihil distineri. Hic ergo doctus & subtilis Scriptor Disput. 11. multa di
cit, quibus & Patrum Dominicanorum sententiam refellit, & Societatis doctrinæ quoad pręcipuumpræcipuum placitum conniveat, cùm tamen scientiam mediam in sensu, juxta quem ab ejus Auctoribus traditur, non esse admittendam arbitretur, sed in alio latiori. In primis ergo n. 6. supponit non magis Deo scientiam cōditionatamconditionatam, sive conditionatorum sine errore denegari posse, quàm scientiam simplicis intelligentiæ, sive possibilium, & visionis, seu realiter aliquando existentium: nam vel conditio, quæ cadit supra futura libera nondum in præcisione rationis, aut numquàm realiter purificabitur, aut certè simpliciter & absolutè purificabitur. Si 1. spectat saltem sub præcisione ad scientiam simplicis intelligentiæ. Si 2. absolutè spectat ad scientiam illam. Si denique 3. spectat ad scientiam visionis, ut omnes fatentur. Ubi quidem contra illos apertè decernit, qui cognosci à Deo contingentia prædicta negarunt, & fuerunt plures, quorum sententia post concertationes Pontificio imperio initas abolita est, licet sint quidam id negantes, ne quidquam eo in negotio debere se Societati fateantur, de quo P. Quiros Disput. 51. n. 5. juxta rei locutus veritatem, sed quæ non omnibus placet, etiamsi sua se luce manifestet. Cùm ergo
ita de sententia illa sentiat, dubitare forsitan aliquis poterit, quomodo illam adeò gravi censura percellat, cùm id contra Pontificiam videatur esse cautionem. Ad quod dici potest Pontifices de sententia agere juxta id, quod est | in concertationibus disceptatum: in quibus PP. Dominicani sententiam illam LedesmęLedesmæ & aliorum quorumdam deseruerunt; unde illa notari censura potuit, utpotè extra disputationum argumentum. Est insuper in suppositione illa præfati Auctoris notandum, asserere illum, si conditio tribus modis sumatur ad scientiam simplicis intelligentiæ, & visionis pertinere: cùm tamen duos tantùm præmittat modos, ut adducta ejus verba præseferunt. Unde necessariò fatendum est aliquid pro sensu exacto deesse. Post verba ergo illa: Nam vel
conditio, quæ cadit supra futura libera, nondum in præcisione rationis, addendum aliquid, scilicet, Purificata est. Sic autem quod tandem concludit omnes fateri quæ ab ipso dicta fuerant, non video quomodo potuerit oculatus adeò Scriptor pronuntiare. Contingentia enim futura, quorum numquàm purificabitur conditio, ad scientiam simplicis intelligentiæ pertinere sciebat ille, & paulò post apertè protulit Auctores Societatis denegare, licet sint quidam, qui scientiam mediam dicant reduci ad scientiam dictam eo quòd sit numquàm futurorum. Quidquid de hoc sit.
567
*Pergit ille, & statuit Resolut. 1. non
dari in Deo scientiam mediam strictè sumptam, quæ scilicet distincta sit à duplici communiter recepta. Probat 1. ex Divis Augustino & Prospero contra Semipelagianos agentibus, & negantibus præscientiam futurorum, quæ numquàm erunt, ut sic eos convincat, qui ob merita aut peccata à Deo prævisa sub conditione, electionem aut damnationem statutam ab ipso confingebant. Cùm ergo cognitionem futurorum ut talium negent, dicendum cognitionem talem ad scientiam possibilium pertinere, juxta quam nullus aut remunerari aut damnari potest. Ad quæ quidem dictum aliàs, & modò assero ex illis nihil elici posse, quòd Auctoris possit intento favere. Ubi enim apud illos cognitionem hujusmodi esse merè possibilium? & quidem si quidquam ex eorum videtur deduci doctrina, illud quidem fuerit, merita & demerita sub conditione Deum non agnoscere; quod tamen juxta Auctorem, ut vidimus, error in fide est, neutiquam tantis Doctoribus adscribendum. Adducit etiam D. Thomam juxta præfatos locutum 1. 2. q. 105. arti. 4. ad 6. & 3. p. q. 1. arti. 5. ad 2. ubi quod urgeat nihil. Vidit Auctor posse ipsi objici quod à Nobis dictum, & respondet quadam intricata responsione, quam qui legerit, me etiam tacente, deprehendet, ut minimè circa illam, quæ & penitus voluntaria, oporteat ocupari.
568
*Addit confirmationem, quæ & nova
2. Ex Scriptura.
esse probatio possit, sic enim arguit: si detur cooperatio bona conditionatè futura à possibili in se, & ab absolutè futura in se & simili, ut medium condistincta, ad Apostolum 1. Cor. 4. dicentem: Ne suprà quàm scriptum est,
1. Cor. 4. v. 6. & 7.
unus adversus alterum infletur pro alio: quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Responderi poterit, Meipsum discerno per cooperationem conditionatè futuram à purè possibili per me distinctam, sive per me potiùs conditionatè futuram, quàm non conditionatè futuram: Si enim hæc habeat esse sufficienter distinctum à purè possibili, consequenter habere debet esse sufficienter motivum ad præmium. Sic cùm arguat, subdit responsionem satis congruam, P. Comptoni Disput. 24. Sect. 6. nu. 9. quæ est & aliorum Societatis Auctorum negantium conditionatè futuris operibus vim motivāmotivam ut meritis vel demeritis. Negatur ergo posse Apostolo respon
Notanda doctrina.
deri juxta arguentem, licet aliàs opportuna esse responsio possit: siquidem Apostolus tantùm intendit gratiam Christi statuere, à qua omnis discretio provenit; unde illi bonæ operationis fructus debet adscribi. Sic autem & in statu est conditionato dicendum, si videantur duo, quorum unus cooperetur gratiæ, resistat alter. Tunc enim illum gratia discernit; & ex eo capite non posset operationi tali meritum denegari, si adessent alia; scilicet absoluta existentia omnino necessaria. Aliàs simul idem & salvari & damnari posset, quia qui in quibusdam occasionibus bene operaturus agnoscitur, in alijs perperam acturus videri potest, unde & essent præmij & supplicij tempora partienda, quod est absurdissimum cogitasse.
569
*Tertiò. Conditio si nihil ponat in
re, subjecti quod afficit, statum sequitur: Atqui futura conditionata sunt talia: ergo non cognoscuntur à Deo ut distincta à possibilibus. Probatur Major, quia Conditio Si ut summum est ens intentionale & transcendentale tam latè patens ac nostra intellectio: ac proinde sicut hæc præcisè facit cognitum quidquid efficit, sive purè possibile, sive existens, sive impossibile, aut chymæra: ita conditio Si præcisè: Atqui cognitio nihil ponit in re: ergo nec conditio. Respondetur distinguendo Majorem: Conditio legalis, concedo: Conditio ad statum pertinens, nego. Et talis est illa, de qua agimus, constituit enim statum conditionatum, qui aliquid revera dicit, quod non important status alij. Nego ulteriùs tam latè patere conditionem, quàm cognitionem, quia status conditionatus non est aliquid ab intellectu confictum aut confectum. Deinde respondeo concedendo Majorem, quia revera conditio nihil actualiter ponit in re. Item & Minorem sub eodem sensu: Sed nego consequentiam, quia stante utriusque propositionis veritate, stare potest ut subjectum, supra quod cadit conditio, conditionaliter varietur, quia revera posita conditione non solùm esset verum rem esse possibilem; sed infallibiliter futuram. Sin minùs quomodo juxta arguentem cognitio talis ad scientiam visionis spectare potest? quod quidem asseritur, cùm ex utraque scientia conflari cognitionem asseratur.
570
*Quartò. Inter esse purè possibile con
ditionis, & esse absolutum ejusdem conditionis aliud esse fingi non potest: quia esse conditionatum conditionis, de quo quærimus quid sit antecedenter ad omne decretũdecretum Dei absolutum, & omnem creaturam absolutè existentem condistinctum ab existentia conditionis | purè possibili, & ejusdem conditionis absoluta existentia: immò cùm aliundè purè possibile sit privativè non existentia, sive non actus, & existens sit positivè actus, oportet ex parte objecti medium assignare inter actum & non actum, ens & non ens, sive existentiam & non existentiam, quod vix fingi potest. Unde apparet quod futuribilitas nihil esse aliud possit quàm futuritionis possibilitas, & futuritionis absolutæ privatio, sive non futuritio absoluta, quæ, utpotè negatio, tolli non potest, nisi per affirmationem, seu per ens absolutum extra Deum, quod antecedenter ad omne decretum Dei absolutum, & omnis creaturæ absolutam existentiam non concedent Adversarij, nec possunt, quin Pelagianismum & Semipelagianismum suscitent: immò quin supponant creaturas independenter à Deo absolutè existere. Sic apud Scriptorem suismet ipsius verbis, multis equidem, cùm paucis posset absolvi, dicendo inter esse possibile cōditionisconditionis & actuale non dari medium, quia illud est aliquid privativum, quod per actuale tollitur.
571
*Ad quod respondeo concedens inter conditionem absolutè possibilem, quatenus consideratur vt privatio, non dari medium, benè tamen ut consideratur secundùm conceptum possibilitatis, qui sine privatione esse potest, unde possibilia ante Dei decretum cum actualibus possunt conjungi. Sic autem concepta possibilitas habere medium potest, unde & est auxilium possibile dari à Deo homini constituto in tali occasione, & conditionaliter considerato, quod in signo sequenti accidit, & actualiter, cùm absolutè decernitur: qui sunt status objectivè diversi, unde pro illis esse distinctæ Dei possunt cognitiones: quod quidem ex eo convincitur: Nam, ut n. 593. dicebamus, si rogetur Deus quid Petrus in tali constitutus occasione faceret, non poterit respondere possibile esse tale aliquid vel tale facere: ergo quia cognitio talis ad possibilitatis statum non pertinet: ergo ad alium, pro quo & scientia est specialis, quæ semper perseverat, neq;neque enim in Deo accessiones & decessiones admittendæ sunt, eo quòd in rebus status variari contingat, unde & possibilitatis cognitio perseverat etiam in statu existentiali, sicut actus odij erga peccatorem etiamsi convertatur, pro illo scilicet statu, quidquid nonnulli inverosimiliter somniarint.
572
*Quintò arguitur ex defectu caussæ
5. Ex defectu caussæ.
in statu conditionato. Ad quod quidem in Problemate responsio extat, quia objectio communis est. Sed instat, tunc esset caussa: ergo & tunc esset scientia, & non modò. Negatur illatio; quia modò Deo objicitur determinata veritas. Sicut ergo ineptè argueretur hoc modo; Res modò non sunt, sunt tamen possibiles: ergo & in Deo scientia modò non est, sed tantùm est possibilis: ita & de contingentibus dicendum, quæ supra possibilitatem addunt aliquid, quomodocumque illud explicetur. Ex quo & fieret, Deum non posse de præsenti respondere juxta nuper dicta, & etiam cognitionem illam mixtam ex utraque scientia non asserendam de præsenti, sed quòd esset, quia non extat objectum, quandoquidem ut tale caussam non habet.
573
*Sextò. Quia si Deus per scientiam
mediam cognovisset Tyriorum & Sidoniorum conversionem, de qua Matth. 11. inanis esset Christi exprobratio incussa Iudæis: siquidem comparativè ad illos stare non poterat reprehensio. Nam sicut Deus dedit gratiam Iudæis in circumstantijs, in quibus vidit illos non operaturos, ita Tyrijs & Sidonijs talem dare potuisset: & sicut etiam vidit per eamdem scientiam circumstantias has, in quibus fuissent cooperati Iudæi: igitur totum ex scientia media descendit, quòd Deus Iudæis gratiam dederit in circũstantijscircumstantijs, in quibus scientia media stricta vidit illos non cooperaturos, & non in illis, in quibus eadem scientia vidit illos cooperaturos: aut certè quòd in his circumstantijs illam gratiam non dederit, qua ista scientia vidit illos in his circumstantijs cooperaturos, si illis daretur. Unde excusatio legitima ab ista scientia petitur. Sic arguit Auctor, contra quem eadem militat difficultas, asserenti Deum futura conditionata infallibiliter cognoscere, unde quid Tyrij & Sidonij facturi, & quid etiam ludæi quibusvis in occasionibus constituti: ac proinde excusatione posse legitima se tueri.
574
*Nec satisfacit quod n. 47. circa lo
cum præfatum habet dicens sensum verborum esse, Væ tibi Corozain &c. quia licet purè possibilis sit Tyriorum & Sidoniorum in cilicio & cinere pœnitentia, sub factibilibus in Tyro & Sidone virtutibus illis: attenta tamen eorum dispositione præsenti, omnino simili dispositioni agentium, qui suppositis virtutibus jam concessis, in cinere & cilicio jam infallibiliter pœnitentiam agunt; ipsi in cinere & cilicio infallibiliter pœnitentiam egissent. Unde Tyriorum & Sidoniorum pœnitentia hoc solo sensu dicitur conditionatè futura, quia illius possibilitas sub istis præcisè præter virtutes illas dispositionibus est similis actuandæ infallibiliter in alijs pœnitentibus, ex simili omninò sub virtutibus istis dispositione. Sic ille discurrit, sed satis confusè, nec faciens satis objicienti sibi, quod ipse objicit fundare conatus Iudæorum excusationem. Si enim Deus vidit sub dispositionibus quibusdam non pœnituros illos, & sub alijs salubriter responsuros, cur illos sub illis, & non sub istis ad pœnitentiam patratis miraculis provocavit, etiamsi pœnitentia ut possibilis, aut quomodolibet aliter asseratur? Ubi quidem de veritate Christi dubitare non licet, neque de dispositione sufficienti, sed alia ad arcanam sunt judiciorum divinorum abyssum referenda. Ar
Efficaciter convulsa.
guo insuper contra doctrinam illam de pręvisaprævisa pœnitentia reipsa acta, quod ad scientiam visionis spectat, ex quo infallibiliter sequitur possibilitas illius in Tyrijs & Sidonijs posita simili dispositione. Nam si Christus in occasione dicta non prædicasset Iudæis, nec miracula in comprobationem doctrinæ peregisset, erat certum, quòd si prædicasset & patrasset miracula, illi pœnitentiam non egissent. Et tunc ille dicere ipsis potuit: Etiamsi vobis | prædicavero, & miracula fecero, non estis pœnitentiam acturi, quod quidem verissimè dicere potuit, & tunc addere, etsi in Tyro & Sidone &c. essetq́;essetque illud verissimum, si & addamus Christum prædicationem & miracula penitus subtraxisse, ita ut nullus, eo sic agente, esset pœnitentiam acturus. Tunc enim non esset pœnitentia, quæ posset scientia visionis agnosci. Quod ut ampliùs declaretur & roboretur, ponamus Verbum non assumpsisse carnem, aut certè mortalem, Adamo non peccante, neque ejus progenie. Tunc quidem nihil fuisset eorum, quæ ad conversionem hominum à Christo patrata sunt. Et tamen ab æterno cognovisset Deus Iudæis non agentibus pœnitentiam, Tyrios & Sidonios acturos, si erga illos ea, quæ apud Iudæos acta, similiter agerentur. Quod quidem negare Auctor nequit, qui, ut vidimus n. 594. sine errore in fide negari non posse apertissimè pronuntiavit. Atqui tunc nihil esset, quod scientia visionis posset agnosci: ergo ad scientiam mediam hujusmodi est cognitio referenda.
576
*Et ex præfatis constat, non esse ad
mittendum quod habet ille Resolut. 2. de scientia media latè dicta, ut constante inquam ex scientia simplicis intelligentiæ & visionis. Habet insuper n. 63. rarissimam quamdam doctrinam, quam necessariam omninò judicat pro conditionatorum cognitione, & prædestinatione operum cum creata libertate salvanda. Ait enim, quòd quoties consentit voluntas, ipsa fuerit ex natura rei determinata ad consentiendum sub dispositionibus, quas habuit, uno vagè & indeterminatè ex multis instantibus, decem v.verbi g.gratia immò fortè uno ex duobus præcedentibus: ita nempe, ut sub illis dispositionibus quolibet istorum instantium determinato possit consentire, vel non consentire, unde plenè salvatur libertas; ut alterutro tamen sine ullo ex illis vago & indeterminato ex natura rei necessario consentiat: alioqui impossibile est Deum certò scire libera conditionatè futura, aut sub antecedenter efficaci ac infallibili operis prædestinatione libertatem salvare. Quibus non obstantibus Deus semper decernet certum, & aget incertum, sed juxta conditionem caussæ creatæ, per quam aget: videlicet incertum indeterminato instanti, si decernat agere, vel agat per caussam certo instanti indeterminatam: & in certum determinato, si per caussam certo instanti determinatam. Scivit tamen Deus, & pręordinavitpræordinavit ab æterno omnia pro eo instanti, quo determinatè fiunt: sed prout hoc instans quatenus Dei æternitatem respicit, est ab æterno: non verò pro ut æternum præcedit hoc instans, vel determinationem ab ipsa caussa secunda, de quo ipse Disputat. 13. Dub. 1.
577
*Et hæc quidem satis notabilia sunt,
quæ tamen inter alia miror Patrem Henaum non adnotasse, de quo n. 594. qui tamen n. 1189. contra doctrinam illam, de qua n. præced. ex læsione libertatis instruit objectionem, nec immeritò. Quod autem nuper proposita admittenda non sit, suadet in primis consensus omnium Theologorum D. Augustino præeunte Lib. 12. de Civitate Dei Cap. 6. ubi de duobus agit pariter dispositis, quorum unus tentationi occurrat ex objecti pulchritudine, alter vincat. Nec veretur Auctor id negare, si de eodem temporis instanti Doctor sanctus loquatur: cùm tamen loqui certum sit in generali casus positione, ut sive eodem, sive diverso tempore propositio objecti accidat, eadem ratio sit: Si enim circumstantia temporis alicujus esset momenti, eam debuisset exprimere, ex qua sumi discrimen posset, quod ille minimè deprehendit. Et quidem de eadem circumstantia temporis locutum verba illius non obscurè ostendunt, dum ait: Ad illicitè uten
D. Augustinus.
dum pulchro corpore, quod videndum pariter ambobus affuit. Sic ille sub circumstantia temporis quamlibet aliam similem comprehendens. Iam quod penes illud sit sumenda libertas operationum, minimè juxta illius sensum potest tolerari, nec absolutè ille loquendi modus, quòd scilicet ex natura rei, qui consentit, necessitetur ad consensum in instanti indeterminato, & quod consentiente uno alium sit necessariũnecessarium cōsentireconsentire. Fuit quidem aliquorum sententia asserentium ratione collectionis auxiliorũauxiliorum, quæ novit Deus posse conferri, infallibilem reddi consensum creatæ voluntatis, sive moralis sit impotentia resistendi, sive etiam physica, de quo post alios P. Aldrete Tomo 1. in 1. p. 30. Sect. 5. Sed hoc valdè diversum est, quando non de collectione agitur, sed de auxilio eodem, seu dispositionibus, ratione quarum necessitas affirmatur.
578
*Contra quod est in primis com
Notanda aliquæ.
munis Theologorum sensus, cui contravenitur sine solido fundamento. Deinde, ponamus eum qui necessitatus est pro vago instanti, cùm sint v.verbi g.gratia decem, usque ad ultimum differre consensum, ut pro suo facere libitu potest: tunc ex natura rei erit ad consensum necessitatus, quod salva fide admitti non potest. Prætereà ex eo fieret eum, qui non consentit, consentire non posse. Patet, quia non habet dispositiones ex natura rei ad consensum necessarias. Tandem (ut alia omittam) quia stare cum eo nequit infallibilis cognitio futurorum contingentium, pro qua cum libertate componenda decertatur. Et quidem cognitio necessariæ operationis ex natura rei ad scientiam non spectat, quam Auctor tuetur pro illis, mediæ inquam latè dictæ, quia ad scientiam necessariorum præcisè spectat: unde & ex ea parte parùm aut nihil favetur libertati. Posito etiam casu dilati consensus ad instans ultimum, Deus prævidet illum ut necessarium: ex quo & illatio eadem est comperta. Denique cùm juxta prædictum philosophandi modum libertas adeò minuatur; quomodo stare possit, ut illius jura meliùs, quàm stabilita omnimoda indifferentia salventur. Itaq́ue posita cognitione operationis sub conditione sine antecedenti decreto, quod pręfatuspræfatus Auctor negat, nulla apparet umbra læsæ libertatis, immò adeò purum illius exercitium, ut sit in eo, quod Adversarij non cessent calumniari. Frustrà ergo pro hujusmodi intento modus ille rarus & indigestus assumitur, qui tantùm dedeceat | Auctorem, quem ego aliàs digno non frustrandum præconio judicavi.
580
*Qui & Resolut. 3. asserit Propositio
nes de futuro conditionato antecedenter ad omne omnino decretum Dei simpliciter esse determinatè falsas: quamobrem Deus nonnisi falsò potest cognoscere illa esse conditionatè futura. Probat remittens se ad rationem Resolut. 1. in qua vim statuit in particulæ Si conditionalis effectu, aut quasi effectu nullo, non secus ac si particulæ aliæ apponerentur ut Io, Heu, Age. Circa quod jam dictum: nec videtur quomodo emergat inde directa probatio. Et verò si de omni Dei decreto sermo sit, non procedit circa id quæstio, cùm saltem conditionatum concedi debeat, & tunc nihil falsum erit in divina cognitione, cùm sit certum sublato Dei concursu nihil efficiendum, unde illud Deus certò cognoscet, sed non per scientiam mediam, verùm per scientiam necessariorum.
581
*In Resolut. 4. statuit Deum non cog
noscere futura conditionata in decretis suis conditionatis antecedenter ad omne decretum Dei absolutum hoc modo: Si decernam hoc, decernam illud: aut sola conditione posita ex parte objecti hoc modo: Decerno hoc futurum, si hoc fiat. Neque etiam in seipsis. Circa quæ non est cur diutius immoremur, insistit enim ille principijs suis de sola conditionatorum possibilitate, quæ non possunt decretum absolutum terminare, & conditionale pariter, ex quo nequit rebus futuritio ulla accrescere, sicut neque ipsis decretis, quod accideret, si Deus diceret, Si decernam hoc, decernam illud: jam enim esset futuritio ipsa intra Deum, quod est manifestum absurdum, in quo verosimiliùs discurritur, quamvis non est absurditas talis, ut defendi aliquo modo non possit, quia non est ibi absoluta futuritio, sed quædam formalis prioritas unius respectu alterius. Sic cùm juxta ipsum Ibidem Decreta Dei in priori quodam considerata abstrahunt à futuritione & non futuritione actuum humanorum, ut ibi ab ipso explicatur: & tamen cùm post præcisionem illam circa ipsos versentur, non dicuntur futura, ob rationem dictam. Aliud certè est si quæramus, An si Deus voluisset hoc, etiam illud voluisset: ubi sermo non est de decretis, quæ Deus reipsa habeat, sed quæ habere potuit, sine conditionali illo contextu, sed circa objecta aut simultaneè, aut cum dependentia aliqua decernendo. In quo juxta dicta in Problemate 4. pronuntiandum, de conditionatis inconnexis secundùm se, aut quæ ex divina ordinatione possunt ad fines aliquos suæ providentiæ connecti; & hæc circa P. Bonæ-Spei, qui non semel alibi calamum provocabit, ut est illius discurrendi genius singularis.
§. XIII.

§. XIII.

Circa Illustrißimum Caramuelem.
582
*IN Theologia fundamentali pag. 46. n. 105.
(per errorem 103.) disquisitionem circa ConditionatorũConditionatorum cognitionem orditur, & n. seq. nonnulla tradit, quæ P. Izquierdus Disput. 28. n. 362. proponit, & quæ contra scientiam mediam sunt, apertè diluit, quæ autem contra physicas prædeterminationes, videantij, ad quos ea caussa spectat, quomodo veniant diluenda. Ante prædictum autem Patrem idem præstiterant P. Borrul de scientia media Disput. ultima, P. Ortega Controv. 2. Quæst. 2. Certam. 5. n. 3. & seqq. & P. Sarasa de arte semper gaudendi Tract. 5. in Appendice, ut ipse citat; cùm tamen Auctor hic Parte 2. Tract. 16. etiam Appendicem habeat, unde ne lector operam in quærendo perdat, & citanda Pars, prima inquam, & Appendix immediata post Tractatum 5. In qua quidem elegantissimus Auctor ita caussam absolvit, ut circa loca Scripturæ à D. Caramuele expositioni supposita, quàm sit absona, quæ ab ipso est adhibita, non utcumque convincat, sed demonstret. Et scientiæ quidem mediæ meminit ipse doctissimus Præsul alibi, scilicet in Dominico, seu Vita Vener. Fr. Dominici à IESV MARIA. In cujus Indice V. Deus sic legitur: An in Deo detur scientia conditionata? An etiam media n. 527. & est ille marginalis. Et in margine quidem eademmet ipsa habentur verba: An in Deo &c. Cùm tamen in textu de tali scientia, nec verbum: solusque proponatur mirandus eventus, qui occasionem potuit pręberepræbere quæstioni. Ex illo autem potest ejus Theorema refelli, in quo statuit Deum conditionata cognoscere in aliquo Dei absoluto decreto circa rem, in qua illud continetur. Iam ergo casum proponamus.
583
*Excipiens publicè Confeßiones, vidit per
templum ingredi Nobilem quemdam, & scamno adhærere: & luce divina perfusus omnes ejus percipit cogitationes. Surgit: illum accedit, inquitque: Illud homicidium, quod perpetrare cogitas, erit notorium Romæ: capieris eâdem hora à satellite: & quòd occideris injustè, justissimè à lictore occcideris. Ergo præstat injuriam condonare inimico, & recitare Dominicam orationem sincere. Audit ille &c. Hic ergo præfatus Scriptor scientiam conditionati eventus agnoscit capiendum scilicet occisorem eadem hora, & homicidij daturum pœnas. Rogandus ergo ille, in quonam Dei effectu futura occidentis comprehensio, & mortis pœna cognosci potuerit? Nul Ius profectò confingi potest, quia neque circa capturam, & ea, quæ ipsam subsecutura erant, cogitatio aliqua quemquam subierat, nec subire potuit, materia penitus non extante. Neque dici potest in decreto Dei cognosci potuisse. Iam enim id est ad alium confugere dicendi modum; cùm tamen & prædeterminationes Thomisticas ipse minimè admittendas arbitretur. Thomisticas dixerim, non | quòd à S. Thoma originem traxisse credam legitimè intellecto, sed quia eorum, qui eo ita gloriantur nomine, ut ad se putent solum lumen Angelicum, ob similitudinem habitus, derivari.
584
*Audiendus iterùm eodem in opere
Alius pro eodem.
elegans Scriptor, sic enim pag. 48. col. 1. Puellus quidem pulcherrimus laborabat delirio, & dum illum Dominicus vellet curare, vidit plurimos Angelos & Sanctos etiam aliquos ægri patronos, à quibus excepit hæc verba: Non expedit hujus pueri animæ ut curetur: permittitur enim huic morbo, ne malitia mutet intellectum ejus, & ne fictio decipiat animam ejus. Si recuretur, abutetur arbitrij libertate, & damnabitur. Sufficit ergo illi, ut Angeli sui Custodis favori & patrocinio commendetur. Quibus dictis disparuere universi, & Dominicus didicit conditionatam scientiam (seu sequi, seu præcedere dicatur divina decreta) esse in Deo, multosque videri miseros & desertos à Deo, quos miseriæ ipsæ juvant, & in gratia conservant. Sic ille. Didicit ergo Dominicus conditionatam scientiam esse in Deo. At qualem? Quæ decretum sequitur. Hæc est dictorum Thomistarum. Seu quæ sequitur. Hæc est Media. Et ubi illa, quam ipse confingit? In casu inquam præfato locum habere non potuit: quia effectus nullus per absolutum Dei decretum terminans designari, ut est planum: & circa locum Sapientiæ, qui tangitur: Raptus est &c. Sap. 4.
Sap. 4. v. 11.
v. 11. à P. Sarasa evidenter ostenditur. §. 6. citatæ Appendicis.
585
*Tomo 2. Theologiæ Regularis n. 3211.
pag. 279 ita scribit: præmisso Titulo de doctrina Thomistarum & Iesuitarum. Vtraque probabilissima est: nam sive defendamus physicas prædeterminationes (nimirum, infallibilitantes quales hodie pleriplerique Iuniores defendunt: nec enim puto aliud neceßitatis nomine intellexisse Thomistas veteres quàm infallibilitatem) sive scientiam mediam, humana libertas salvatur, & exactè cum divina Providentia, & Prædestinatione componitur. Sic ille ante impressionem Romanam Theologiæ fundamentalis, in qua paradoxa illa, de quibus nuper, adjecit. Quibus, ipso etiam fauturo, nulla adhibenda fides, cùm sint apertè contra duas probabilissimas sententias, immò unam & eamdem reipsa, ut ipse contendit post verba præfata, & alibi. quod est aliud egregium paradoxum, pro quo P. Izquierdus suprà n. 370. Neq;Neque cùm paradoxum dicimus cum bona Auctoris venia, injuriæ quidquāquidquam conamur aspergere, sed novum, mirabile, & inopinatum: id enim vox illa sonat: licet communiter apud Scriptores non videatur pro illius, de quo agitur, laude ab eo, qui sic loquitur, usurpari. Et quidem notissimum est ingeniosi hujus Scriptoris volumina scatere hujusmodi pronuntiatis, in quibus si ipse laudem honestam affectat, sit illis, quæ in exordijs illorum extant ligata & soluta oratione contentus, & aliorum, quibus talia placere solent: Sed quanto cum fructu ipsi viderint, ubi meliùs videre soliti improbabilium sinceri judices novitatum.
586
*Et eadem ille theoremata exhibet in
Metalogica Lib. 10. Thesi 6. ubi pro illa de cognitione in absoluto aliquo decreto doctrina firmanda proponit exemplũexemplum, quod ipse appellat clarissimum, sic enim ait: Interdicit Cæsar, v.verbi g.gratia, sub pœna capitis ingressum in urbem Pragensem; & revelat mihi Deus hoc decretum non esse revocandum mense integro, nulli ignoscendum esse, adeoque quemcumque qui ausus fuerit ingredi, statim trucidandum iri. Quid ergo vetat quod ego hac notitia præventus (ubi omnia sunt futura absoluta, nec ab ulla conditione pendentia) subinferam: Ergo si Petrus cras ingrediatur Pragam, trucidabitur. Sanè ista propositio erit conditionata, contingens, & libera, & tamen infallibilis & certa; & ex futuris absolutis per necessariam consequentiam illata. Potuit ergo infallibiliter Deus cognoscere illas duas conditionales infallibiles quin utatur scientia media, aut conditionalibus decretis, sufficiebat enim decreta humana absoluta sufficienti tempore esse mansura, & à Deo scientia visionis ea cognosci. Sic ille, qui meritò clarissimum dixit exemplum, cui innumera alia similia possunt adjungi, sed illa nihil ad rem in quæstione ubi de conditionatis agitur, non habentibus necessariam connexionem, & infallibilitatem consequentiæ, hæc enim ad scientiam simplicis intelligentiæ, aut visionis pertinent. Hæc inquam, si Deus aliquid revelavit, erit illud, scientia simplicis intelligentiæ cognoscitur, sicut & particularis quælibet: Si hoc vel illud de Petro aut Joanne. Si autem reipsa revelavit, consequentia cognoscitur scientia visionis. Applicatio autem ad casus, de quibus in hujusmodi controversia, inepta & hallucinatoria est: nulla enim creata resolutio assignari potest, de qua affirmari possit usque ad effectum, de quo inquiritur, permansuram, ut citati Scriptores evidenti ratiocinatione convincunt, & in casibus videri potest, de quibus nuper, ipso auctore. Addo in casu dicto etiam convinci in absoluto aliquo non potuisse trucidationem agnosci: quia judex & satellites licet voluntatem habuerint interdictum Cæsaris exequendi, ab ea tamen dum dormirent nocte cessarunt.
587
*Quæ circa hanc determinatè numquam fuit: neque erat metaphysicè infallibile incidente occasione illum, de quo agitur, trucidandum, cùm sit sermo de ingressuro Pragam sequenti die, unde voluntas trucidandi hunc hîc & nunc numquàm fuit. Et ita in ea non potuit trucidatio ipsa cognosci: ex quo concluditur Auctorem in scientiam mediam delabi, quandoquidem prædeterminationibus tantoperè infensus comprobatur. Recognoscatur casus, de quo n. 608. Neque dici potest in generali voluntate trucidandi ingressuros, hanc comprehensum, quia incertum est an superveniente occasione circa hunc aliter videretur ob speciales aliquas rationes, ut non rarò accidit. Si ergo Deus certò cognovit, eo certè modo, quem diximus, & ab Auctore sine fundamento negatur.
588
*Et insistens ille doctrinæ hujusmodi
Sicut neque doctrina alia.
in Tomo 2. Theologiæ Regularis n. 3212. ita scribit: Si omittamus creaturas rationales, quæ essent: aut illarum, quæ sunt, operationes, quæ non fient, sed fierent, quarum notitia non est necessaria Theologo, non indigebimus decretis conditionatis entita|tivè: at quia loqui de creaturis quæ essent, est ejusmodi decreta supponere, (Si enim nova creatura aut actio aliqua esset, etiam de ejus existentia decretum esset) non ero prodigus, si illa decreta, ut tibi respondeam supposuero, quæ tu ut interroges, supponis. Dico igitur, ex hac propositione: Si Deus vellet Petrum tota die crastina esse in gratia, Petrus esset ingratia, nasci hanc: Ergo & ipse si tali aut tali tentatione vexaretur, non succumberet. Ergo Theologia, & decretis conditionatis objectivè, & scientia media poterit omnino carere. Sic ille. Circa quæ id, quod nuper dicebamus, replicandum, minimè scilicet conditionata hujusmodi, in quibus necessaria est consequentia, ad præsentem difficultatem pertinere. Dixerat Vers. antecedenti eodem proposito exemplo, sed cum absoluto decreto, sic: Nec ad certitudinem hujus liberæ veritatis requiritur plusquam decreti absoluti certitudo.
589
*Iuxta quæ cùm de conditionata veritate agit, & ait futurum decretum de existentia novæ creaturæ aut actionis, consequenter videtur asserere in tali decreto veritatem illam cognosci, sicut in absoluto. Atqui ex eo quòd creatura esset, non ideò sequitur in tali occasione constitutam determinatum aliquid, cùm libera sit, operaturam. Sed pergamus urgendo. Si Petrus crastina die tentetur, non succumbet, ut dicitur. Sed rogo, unde hoc constet? Dicetur, Quia Deus decrevit. Insto. Cùm auxilium quod est Deus ad vincendam tentationem largiturus, sit accommodatum libertati, & juxta Scriptorem præfatum non prędeterminansprædeterminans, quomodo potuit Deus ibi infallibile decretum habere circa actum resistentiæ? Si dicat esse auxilium infallibilitans, sed non prædeterminans, id quidem dici potest, sed difficultate suo in robore permanente. Prætereà omnes illi eventus, de quibus suprà, potuerunt absolutè non esse, & sub statu conditionato prævideri, in quibus tamen nihil absoluto alicui responderet, & in quibus cognosci posset, sicut in statu absoluto nihil, cui respondeat, invenitur. Nec circa Auctorem præfatum plura, licet alibi difficultatem pręsentempræsentem non semel attingat, sed nihil addens, quod negotium aliquod possit facessere, sicut neque pręfatapræfata, quæ ob viri tanti auctoritatem interjecta sunt, facessere potuerunt.
§. XIV.

§. XIV.

Circa P. Ioannem Baptistam Gonet.
Section
590
*EGi aliàs cum Auctore isto dum de
Notatus Auctor ob stylum &c.
Opinionum probabilitate disputarem, & modò etiam agendum, non ex professo, sed quorumdam adnotatione, in quibus, aut refellendus, aut exacta responsione frenandus, aut minus fidelis profliganda narratio, aut styli acerbitas, qua dictorum auctoritati detrahitur, incusanda. Dolendum enim Auctores nonnullos, quasi veterum certaminum dolentes frigore memoriam, & pacificè, quęquæ fuere olim velut Martialia, tractari, calamos armare convicijs, & pro æternitate litigij interminabilem materiam ministrare. Et quidem non videtur Teresianæ Dedicationi conforme, quandoquidem Diva Parens adeò Societatem amavit, quantùm ejus & historiæ & Epistolæ testantur, circa quas data à Nobis Tomo 1. Auctarij Indici diffusa exornatio, ex ea parte, qua Societati illius visceralis dilectio militavit. Unde & vereri Auctor poterat, ne quod Divæ gratum putabat obsequium, virulentia scriptionis redderet injucundum.
591
*Et habet ille quidem longam contra scientiam Mediam Disputationem 16. cum annexa Apologia pro Calvinismi, & Iansenismi depellenda censura, quam nescio quis Anonymus Scriptor in recentiores Thomistas evibravit, à quibus si respondendum esset per singula, præsenti incommodaret instituto, & actum ferè penitus ageretur, quandoquidem ab Auctoribus nostris res ista ita seriò, latè, & exactè discussa est, ut vix aliquid addi ab adversarijs possit, (quod ad substantiam attinet) quod non in antecessum extricatum sit, & solidæ doctrinæ accumulatione solutum. Unde erunt qui mirentur sic loquentem Auctorem nu. 79. Mirum est quantum hæc argumenta pre
mant, & torqueant Adversarios, unde ut ab illis se expediant, in omne latus se vertunt, nihilque intentatum relinquunt. Sic ille, qui suo loquendi modo argumenta esse levia significat: si enim valde urgentia, & Theologico pondere gravia, mirum non deberet censeri, si Adversarios premerent, torquerent, & in omne latus se vertere compellant, ut se ab illis expediant.
592
*Sed pergit doctus Pater, & sic ait. Om
nes tamen eorum solutiones, quocumquocumque modo explicentur, ad hanc tandem reducuntur, quòd cùm res conditionatè futura non sit effectus absolutè existens, sed sub conditione non requirit influxum divinum præsentem realiter, sed tantùm objectivè, & eodem modo requirit decreti existentiam non exercitam, sed objectivam, id est sufficit quòd Deus cognoscat se habiturum decretum ex hypothesi quòd caussa secunda libera, constituta in tali rerum ordine, & sub talibus circumstantijs operatura sit &c. Hanc responsionem plurimum extollunt quidam Recentiores, eamque putant esse veluti murum æreum ad infringendos omnes impetus, & eludenda omnia tela Thomistarum. Hoc tamen effugium facillimè potest impugnari, & murus ille sine ariete, & sine ullo tormento bellico, penitus infringi. Sic cùm loquatur Auctor, planè se implicat. Cùm enim fateatur Adversarios responsionem dictam veluti murum æreum reputare ad infringendos omnes Thomistarum impetus, ex eo fit illos minimè se premi, aut torqueri sentire, neque in omne latus se vertere, ut ab eorum se expediant argumentis. Quàm autem verum sit murum dictum sine ullo ariete, aut bellico tormento infringi, ex addendis ab ipso constare debuisset, sed quàm sit illud adversum fiet illum audiendo, & projicientem ampullas, manifestum.
593
*In primis enim (verba illius sunt)
sicut ad sonitum & clangorem tubarum Sacerdotalium muri Iericho olim corruerunt, ut refertur Iosue 6. ita ad sonitum Augustiniana tubæ statim corruit murus ille, non æreus, sed luteus Adversariorum. Si enim vera est regula, quam (ut supra vidi|mus) frequenter tradit Augustinus in libris de Prædestinatione Sanctorum, & de dono perseverantiæ, nimirum quòd Deus in sua prædestinatione præscit futura, & quidquid à Deo præscitur, ab illo etiam prædestinatur: manifestum est quòd sicut Deus de facto præscit futura conditionata, etiam de facto illa prædestinat & prædefinit: & quòd si de facto ea non prædestinat, sed solùm prædestinasset, etiam de facto non scit & cognoscit, sed tantùm scivisset, & cognovisset. Hæc ille in primis, cujus loquendi licentiam erit qui probet nullus, nisi qui sit eodem contradictionis vehementi possessus spiritu, qui fortè non defuturus. Augustiniana tuba in Congregationibus Pontificijs, ipsis sæpè præsentibus insonuit, nec tamen murus corruit: non ergo luteus ille, sed æneus, pro defensione solidæ doctrinæ restituta in posterùm potestate. Ubi in consideratè innuitur muros Ierichuntinos luteos fuisse, & ideò ad sonitum tubarum Sacerdotalium corruisse, cùm constet, etiamsi ærei essent, ruituros, & quidem fuisse fortissimos dubitari nequit: si enim tales, non adeò ingenti opus fuisset miraculo.
594
*Id quod verba illa significant: Ieri
Iosue 6. v. 1. Abulensis.
cho autem clausa erat atque munita. Iosue 6. v. 1. Id est, ut explicat Abulensis, tota in circuitu firmis defensiculis constans. Ubi quia in D. Augu
D. Augustinus.
stino sumus, audiendus ille: Sermone 106. de Tempore sic locutus: Denique sacerdotalibus tubis Iericho muri, qui intra se habebant peccatorum populum, corruerunt. Non illos pulsavit aries, non ex
Muri Iericho quales.
pugnavit machina: sed, quod mirum est, sacerdotalis sonus, aut tubæ terror evertit. Muri qui adversus ferrum inexpugnabiles extiterant, sacra tubarum voce collisi sunt. Quis enim non stupeat in illo facto saxa sono dirupta, fundamenta clangore esse quassata? &c. Iam quod ad regulam illam S.
Doctoris attinet, facili explicatione dissolvitur, nisi enim illa adhiberi posset, non fuisset ab Apostolica Sede permissum, ut contra illius mentem sententia, quæ ab Auctore impetitur, publicè doceretur. Loquitur ergo ille de præscientia absoluta. Ex quo non sequitur prædestinata non posse cognoscere, nisi prædestinet, sic enim libertas creata tolleretur; quod in absoluta non accidit, quia supposita præscientia liberæ cooperationis, cùm ad prædestinandum tendit, libertatis jura servantur. Oportuisset quidem ut qui ita pro se Augustinianam tubam jactitant, aliquem ex ipso locum depromerent, & nobis exhiberent, quo S. Doctor pro conditionalibus, quęquæ numquam erunt, absolutum decretum, id est, absolutè in eo existens, testaretur. Id quod nec præstiterunt, nec præstare unquàm poterunt, cùm nihil tale in illo, cujus sunt thesauri omnes sapientiæ ejus in Operibus manifesti. Tale inquam, sine quo nequeant conditionata cognosci, nam esse possibile non negamus, sed posse in illo cognosci, salva libertate.
595
*Arguit prætereà ratione, desumpta
ex eo quòd si cognoscatur futurum sub conditione, etiam Dei decretum cognoscendum est ut futurum: Atqui futuritio divinis decretis repugnat, quia mutaretur, id quod non minus accideret in conditionatis, quàm in absolutis. Sed hoc non urgere liquet ex dictis n. 590. & cùm constet à defensoribus scientiæ mediæ nullum concedi Dei decretum, quod superveniat in tempore, videtur sic arguens nolle intelligere ut benè agat, objiciens mutationem, quæ solùm posset ex superveniente in tempore decreto provenire. Neque est transitus ex conditionato in absolutum purificata conditione, qui mutationem arguat, quia decretum antecedens cum infallibilitate negatur; indifferens autem cum data explicatione semper in Deo perseverat, neque per superveniens, cùm æternùm sit, ulla potest induci mutatio.
596
*Deinde arguit, (ut ipse inquit) prin
cipaliter: Quia sequeretur quod futura absoluta non requirerent aliquod in Deo decretum actuale & exercitum, sed tantùm decretum, quod erit. Probat sequelam: Nam futura absoluta non sunt actu, sed erunt: ergo si effectui, qui erit, sufficiat caussa, quæ erit, ad hoc ut aliquid sit absolutè futurum non requiritur decretum, quod actu sit, sed sufficit, quod erit. Huic suo argumento responsionem adhibet congruentem assignato discrimine ob diversum existendi modum. Sed instat, quia respectu conditionatorum est veritas actualis libera, quęquæ dari nequit sine Dei decreto. Item quia conditionata habent ordinem ad existentiam, qui ordo præsens est, ut docet D. Thomas q. 12. de Veritate arti. 10. ad 2. Ad quæ facilè respondetur, de præsenti non dari objectivam veritatem, quæ est attributum entis; sicut neque datur ens; sed conditionatam, sufficientem tamen ut possit actualem cognitionem terminare: sicut possibile non fundat tantùm cognitionem possibilem, neque præteritum præteritam. Neque aliud significatur per actualem ordinem ad existentiam, quàm conditionatus ipse, quia res esset posita conditione, ubi de actualitate absoluta nihil, licet quodammodo ut actuale concipiatur, eo quòd non cadat sub conceptum puræ possibilitatis.
597
*Aliunde instat ex eo quòd sequere
tur scientiam conditionatorum secluso decreto non esse Deo liberam, licet contingentiam aliquam haberet ratione objecti contingentis. Nam in hoc distinguitur contingens à libero, quod contingens taliter est, quòd potest non esse ratione alicujus extrinseci, v.verbi g.gratia, fructus arboris dicitur contingens, quia potest non esse, & impediri à gelu, vel à gramine &c. liberum autem à principio intrinseco potest esse vel non esse: quod debet divinæ tribui libertati. Prætereà non solùm contingenter, sed casualiter & fortuitò, secluso decreto, talis scientia Deo conveniret, quia id contingeret præter intentionem, in quo est casualitas constituta, cùm nullum pro effectu præcedat decretum. Ad hæc non operosiùs respondetur intellectum non esse potentiam liberam, & ita neque in illius actibus intrinsecam perfectionem libertatis requirendam: quatenus verò cadit supra Dei actum liberum, ille quidem ab intrinseco talis est, quo vult auxilium accommodatum creatæ libertati conferre, & cum subordinatione ad ipsam concurrere: id quod in statu conditionato etiam considerandum. | Neque proptereà fortuita, & casualis dicenda cognitio, quòd decretum prædeterminans desit, quandoquidem ad utrumlibet est pro illo statu voluntas divina disposita; & cùm tale accidit etiam in humanis, non censetur, quod evenerit casuale. Sic enim petenti aliquid, & non accipienti, non est fortuita & casualis negatio, quia scit negari posse, & est pro negatione dispositus. Unde pro casu fortuito non benè asseritur, solum defectum intentionis sufficere, cùm debeat etiam præter opinionem accidere & esse penitus improvisus.
598
*Insurgit ulteriùs, & ait esse contra
principalem solutionem ex eo, quòd decretum indifferens non est sufficiens ad salvandam in Deo rationem primæ caussæ, quia non magis connectitur cum assensu, quàm cum dissensu voluntatis creatæ. In qua probatione remittit se ad tractatum de voluntate, ubi decreta indifferentia fusè ab ipso refelluntur. Et nos pariter negando Assumptum, ac pro depulsione prædeterminantis decreti ad Problema 3. lectorem invitamus. Caussa quidem prima est Deus, quia licet ejus decretum indifferentiam dictam habeat, in eo se talem exhibet, quia libertatis creatæ jura custodit, & creatam naturam convenientissimo quidem modo gubernat, & aliquid antecedenter operatur, auxilium illud inquam præveniens, quod juxta Theologicum dogma, Divo Augustino duce & auspice fit in nobis sine nobis.
599
*Denique sic objicit. Nam si conditio,
quæ suspendit existentiam futuri, suspendat etiam actum decreti, sequitur voluntatem salutis omnium hominum, (quam D. Thomas docet esse conditionatam ex parte objecti) promissiones Dei seu communes, seu privatas, aliquam conditionem numquàm implendam importantes, nullum actum divinæ voluntatis ponere, sed omnes suspendere, & esse merè possibiles, quandoquidem sunt de re conditionatè futura numquàm implenda, quod est absurdum. Sic suismetipsius verbis Auctor, ad quæ nego sequelam; quia in voluntate dicta multi actus divinæ voluntatis, & illorum effectus inveniuntur. Sed tam illi, quàm promissiones, ad negotium præsens non faciunt, ubi de conditionatis agimus circa actus creatæ voluntatis, ad quos illa adjuta à Deo se determinaret. Voluntas autem Dei conferendi omnibus auxilia ad salutem æternam necessaria, promissiones gloriæ rectè operantibus usque in finem, & quædam aliæ, de quibus in Scriptura, conditionatæ quidem sunt, sed solùm ex parte Dei se tenentis, nec utrimque concursum importantes.
600
*Ex quo fit neque urgere, quod sub
dit, dum ait mirum esse, quòd cùm assertores scientiæ mediæ rejiciant decreta conditionata solùm ex parte objecti, quæ admittuntur à Thomistis, & quæ ut fatetur P. Suarez, nullam ponunt imperfectionem in Deo, ipsi tamen affingant decreta conditionata ex parte subjecti, quæ imperfectionem potentialitatis & suspensionis important, velintq́ue conditionatorum scientiam non importare decretum actuale & exercitum in voluntate divina, sed tantùm futurum & ponendum, si poneretur conditio, quod est esse conditionatum ex parte subjecti. Hæc Auctor, cujus admirationi breviter potest fieri satis, si dicamus priora illa decreta lædere libertatem, secus alia, in quibus nulla ratione potentialitatis imperfectio deprehenditur, neque ab Auctore ostenditur: quod si aliquis extare illam sibi persuaderet, quod nonnullis est visum, non multum cum illis nobis fuerit litigandum, dummodo circa priora consentiant, circa quæ est celebris, & momenti maximi controversia. Et hæc sunt, quæ Articulo 5. Auctor profert ad murum pro scientia media stantem diruendum: quæ quidem, etsi luteus ille esset, ad effectum dictum minimè prævalerent: id quod sincero cuique perpendenti constabit.
601
*Progreditur Auctor per plures Arti
culos argumenta congerens, quorum titulis possumus alios ex diametro oppositos congessisse sequenti sorte.
Scientia media constituenda est in Deo uti valdè utilis, immò & necessaria ad dirigendum Deum in suis decretis absolutis.
Illius etiam necessitas ostenditur ad conciliandam humanam libertatem cum prædestinatione & gratia efficaci.
Item ex absurdis & inconvenientibus, quæ ex ejus oriuntur negatione.
  1. Viam sterni errori Iansenistarum &c. qui asserunt libertati solùm obstare necessitatem coactionis.
  2. Similiter viam sterni in 2. propositione, quod interiori gratiæ numquàm resistitur.
  3. Tolli à Deo rationem primæ caussæ.
  4. Tolli à Deo rationem primi liberi.
  5. Tollere supremum dominium in nostras voluntates.
  6. Derogatur divinæ omnipotentiæ, & efficaciæ gratiæ.
  7. Tribuitur Deo modus operandi cum caussis liberis cœcus, vagus, & indeterminatus.
  8. Affingitur Deo modus cognoscendi actus liberos nostræ voluntatis condionatè confusus & indeterminatus.
  9. Sententia contraria apparenter solùm favet libertati, reipsa tamen illam tollit, & in suo primo principio præfocat & extinguit.
  10. Deum facit auctorem peccati, & deterit famam sanctitatis divinæ, hominumq́ue saluti insidiari videtur.
602
*Miraris hæc? Audi breviter funda
Pro eisdem fundamenta.
menta.
Primæ sufficienter indicatum, dum sine scientia media pro cognitione certa ponitur decretum inducens antecedentem necessitatem. De Assertionibus loquimur, quæ ad absurda spectant, nam præcedentium notoria sunt fundamenta.
Secundæ etiam fundamentum liquet, quia licèt dicatur posse resisti in sensu diviso, id ægerrimè explicatur, cùm Concilium Tridentinum sensum compositum importet auxilij & possibilis resistenti. Quod validissimè urgent | Scriptores Societatis, & Nos alibi. Si dicas posse resisti auxilio sufficienti, quod negavit Iansenius. Id non satisfacit, quia licèt ita asseratur, sternitur tamen via ut negari possit auxilium sufficiens, quia non confert absolutam operandi facultatem, quam solum efficax præstat. Unde est propositio illa apud Auctorem nu. 134. Quare cùm dicimus nos sine gratia per se efficaci non posse agere, id hoc uno sensu intelligimus, eum cui deest gratia illa per se efficax, non habere omnia, quæ requiruntur ex parte actus. Huic numquàm resistitur, & præter hanc nulla datur, quia nulla est, cum qua absolutè possit voluntas operari: Ergo absolutè numquàm interiori gratiæ resistitur. Ad quod absurdum sternitur via scientiæ mediæ negatione.
Tertiæ. Quia ratio primæ caussæ exigit, ut cum secundis accommodatè ad earum nativam conditionem concurrat, & ita cum liberis inviolata libertate. Atqui sine scientia media id accidit: pro quo apud Scriptores Societatis extant validissimæ probationes, de quo & dictum nu. 620.
603
*Quartæ. Quia, ut nuper dictum extat, sicut ad rationem primæ caussæ id spectat, quod vidimus, ita etiam ad rationem primi liberi, ita cum secundarijs agere, ut in sua libertate serventur, quod seclusa scientia media stare nequit.
Quintæ. Nam cùm nequeat Deus nisi præmovendo physicè, & ita necessitatem inferens creatam movere voluntatem, manifestum est supremum dominium imminui.
Sextæ. Quia sublata scientia media, non potest Deus creatam voluntatem modo accommodato tractare, & ita quod de dominio dictum, de omnipotentia pariter procedit. Quod autem gratiæ efficacitati derogetur, ex eo ostenditur, quod non relinquatur locus merito, inducta necessitate.
Septimæ. Nam cùm Deus antequam decernat, nesciat quid creata voluntas operatura sit, cœco videtur modo procedere, qui dici etiam potest vagus & indeterminatus, quatenus nihil determinatè cognoscit, nisi sub ratione possibilis.
Octavæ. Similiter propter eamdem rationem.
Nonæ. Ratio est manifesta, & distinctio illa sensus divisi & compositi mera apparentia est, ut nuper dicebamus, & convincunt Societatis Auctores.
604
*Decimæ. Quia statuitur Deum præ
determinare physicè ad materiale peccati, cui necessariò hîc & nunc malitia adnexa est, licèt dicatur illam non velle, quia neque homo quando peccat, illam vult, nemo enim intendens ad malum operatur; illius tamen censetur caussa ob connexionem hîc & nunc inseparabilem. Neque est eadem ratio in generali concursu, ut nostri Doctores explicant, & Nos alibi, ac de prædeterminatione, quæ operandi necessitatem inducit, & importat plusquam moralem inductionem. Ille qui alium ad actionem solicitat voluptatis caussa, cui tamen actioni adnexa malitia est, proculdubio caussa peccati ipsius est, ob inevitabilem malitiæ connexionem. Atqui prædetermina
re multò plus est, ut videtur compertum. Et hac quidem ratione hæretici Deum faciunt auctorem peccati, uti de Calvino eorum in hac parte duce ostendit P. Annatus de Scientia media Disput. 1. n. 121. manifestis ejus testimonijs adductis, quidquid obstrepat P. Gonet nu. 214. & seqq. qui n. 121.
605
*Post adducta quædam P. Becani
Temeraria Gonet verba.
verba, suo indulgens genio ita scribit: Vt quid igitur P. Annatus absolvit ab eo crimine Calvinum, quem nec ipsi rigidiores Calvinistæ absolvunt? Certè & Calvino meritò tandem gratulari possumus, quòd aliquem ex Iesuitis sibi propitium habeat, ipsiq́ue Adversario Calvinum defendenti, hæc Augustini verba contra Iulianum rursus objicere: Monstrabo tibi quòd tu ipse sic adjuvas hæretico
D. Augustinus.
rum damnabilem & nefandæ impietatis errorem, ut nullum talem patronum, nec in suis dilectoribus valeant invenire. Hæc ille tumultuariè non citato libro & Capite, & habetur quidem illud Lib. 1. Cap. 1. ubi S. Doctor non Hæreticorum, sed Manichæorum protulit, quorum patronum in caussa hæresis asserit Iulianum, insignem profectò hæreticum. Et quid hoc, ubi doctissimus, & religiosissimus Pater, Societatis decus pro Calvino stat in eo, in quo ille hæreticus non est, non studio defendendi, sed ut inde in negotio, de quo agebatur, urgentem pro Catholico placito eliciat probationem. Et quidem vereri Auctor potuit, ne ipsi illud S. Doctoris prævium effatum meritissimò pangeretur, dum sic ait: Nunc ergo video te à veritate desertũdesertum, ad maledicta esse conversum. Et id quidem quod à P. Annato assertum, etiam apud alios potuit invenire, si quærere libuisset, aut non dissimulavit inventa. Et omnes quidem Societatis Scriptores de hoc agentes, ejusdem sunt cum P. Annato sententiæ secuti duos Theologiæ Principes, Cardinalem Bellarminum, & P. Suarez, qui in Tractatu Theologico de vera intel
P. Suarez.
ligentia auxilij efficacis &c. Cap. 36. Vers. Hæc verò celata Cabreræ sententia ita scribit: Aut quid ampliùs de illo dixit Calvinus, cùm eum fecit caussam peccati? Legantur quæ de illo refert & refutat Bellarminus toto libro 2. de amißione gratiæ, & statu peccati, & conferantur cum his, quæ Cabrera docet toto illo. §. 12. & intelligetur facilò nullānullam esse in re diversitatem. Sic ibi. Et Vers. Vnde sancti sic ait: Qui sensus (Canonis 6. Sess. 6. CōcilijConcilij Tridentini) etiam patet ex fine Concilij; intendit enim damnare hæreticos hujus temporis, qui non dicunt Deum intendere ac procurare malitiam, sed opera illa, quibus est adjuncta malitia, de quibus ajunt ita esse opera Dei sicut bona opera, & hoc est, quod damnat Concilium. Hæc Doctor eximius.
606
*Neque ex narratione P. Becani ex
Tomo 1. Summæ Theologiæ Cap. 16. Quæst. 1. Vers. Nec difficulter, quidquam circa me novum, nam ex quo ante quinquaginta annos illam legi, duo in illa contenta carmina, memoriæ indelebiliter inhæserunt. Et Pro Auctoris, quocum agimus, promovenda positione nullius profectò momenti sunt. Fassi sunt duo illi Calvinistæ, Calvinum quidem Deum facere auctorem peccati, non ita Calvinistas; unde in operi|bus P. Serarij, & P. Becani, ubi error CalvinistarũCalvinistarum asseritur, illud Starum delendum contendebant. Atqui ut Calvinus dici posset falsæ illius propositionis assertor, satis erat, quod ex ipsius testimonijs habetur, Deum scilicet ad materiale peccati permovere: cùm ergo duo prædicti Sectarij tales se esse negarint, per motionem hujusmodi, & impulsum manifestè pernegarunt. Et quidem P. Annatus testimonia Calvini accumulans, pro hujusmodi positione meritò asserit, dum alia pro contraria non proferuntur, caussam sibi esse adjudicandam. Circa quod Auctor opponit non advertisse illum Calvini scribendi modum, in quo varia, & pugnantia. Sed verò P. Annatus id summa animadversione prævenit, posse sibi responderi, cujus verba sunt.
607
*Nec quisquam dicat, ut est varium, in
P. Annatus.
certumq́ue, ac versatile ingenium hæreticorum, Calvinum dicere contraria &c. Addidit tamen quod jam dictum de adjudicanda caussa, dum nulla in contrarium testimonia producuntur. Quod ut exactè præstet P. Gonet, ex lecto Cap. 4. lib. 2. Institutionum, ex quo P. Annatus desumpsit præcipua testimonia, unum profert, ex quo nihil ad rem, ut legenti constabit. Neque P. Annatus illud omisisset, si quidquam in eo observasset adversum, qui illius Capitis tenorem integrum extricavit. Ad Sehon regem spectat, qui transitum Dei populo denegavit. quia induraverat Dominus Deus spiritum ejus, & obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus &c. Deuter. 2. v. 30 Circa quod ille sic intulit: Ergo quia perditũperditum Deus volebat, obstinatio cordis, divina fuit ad Deum (corrige ad id, vel ad illud) præparatio. Sic ille. Et quid hîc speciale, ex quo volitam obstinationem secundùm formalem malitiam posset conjectari? Non defendimus defensione indignum, qui in hoc ipso quod assertum ab eo asserimus, culpabilem judicamus, dum falsò sibi persuadere contendit, ex negata circa malitiam voluntate, sacrilegam nihilominus assertionem de caussa peccati studebat stabilire, eo pacto plus propagandam, quia minùs invidiæ in illa, explicatione hujusmodi mitigata.
608
*In quo quidem Auctor erga P. Anna
tum incivilem se prorsus exhibuit, ne dicam ingratum. Cùm enim ille defensionem Thomistarum assumpsisset, de qua ipse Arti 9. Apologiæ, ut scilicet eos à Iansenismi nota probaret eximios, cùm tamen circa præfatum cum Calvino commercium id dixerit, quod jam vidimus, quod & Patres Martinon & Ripalda apud eumdem præstiterunt, politicum in eo, (non Christianum & Religiosum) spiritum criminatur, tempori, juxta occurrentes congruentias servientem. Unde initio citati Articuli offensionis plena verba illa ex Novatiano Cap. 18. de Trinitate præmittit: Vt Veritas etiam ab ipsis inimicis veritatis probetur. Sed in Præfatione Apologiæ id fusiùs & invidiosiùs prosecu
tus, cujus illa sunt verba novissima: Sanè eò pervenerunt ut caussam nostram egregiè promoverint, nec feliciùs unquàm quàm à Molinistis, Thomistæ defensi sunt, non perfunctoria, aut levi opera, sed toto quo valebant conatu: quod mirari (erudite lector) desine, ita enim eorum res postulabant: etsi forsitan non adeò suæ famæ consultum sit: vix enim ea scribendi ratio eruditis viris probari poterit, quæ neget & affirmet, accuset & defendat, ut varij affectus animi, aut temporum, & rerum occasiones impellunt.
609
*Hæc ille: qui ne in acerba adeò
verba prorumperet, animadvertere debuit: aliud esse de censurandis sententijs agere, aliud probabiliter disputare, consequentias diversas inferendo, in quibus doctrina damnabilis continetur. Ipse quidem sic locutus Molinistis objicit id, quod de Semipelagianismo vidimus: & tamen, si Molinistis tale aliquid, ubi de censura ageretur Theologica, objiceretur: non dubito iturum obviam sic irruentibus, & eorum futurum memorem, quæ habet nu. 133. & approbaturum etiam libros, in quibus scientia media & alia consentanea ipsi Theoremata clauderentur, immò & ipsam P. Molinæ Concordiam, si recudenda adjunctis alijs ejusdem generis videretur: id quod & R. P. Magister sacri Palatij, suo est ex munere præstiturus. Ita equidem interpretari opportunum illud debuit officium, & religiosum obsequium, ne occasio præberetur dicendi cum Seneca Lib. 2. de Beneficijs Cap. 13. Vanam esse
Seneca.
superbiæ magnitudinem, quæ in odium etiam amanda perducat. Et verò si Adversarij in favorem Molinistarum tale aliquid peregissent, amicabili interpretatione, gratitudinis ingenuæ signa accumulassent. Et MolinistarũMolinistarum compellatio aliena valdè à Scriptoribus, & scholis Societatis est, quod non sincero animo videtur usurpatum. Nullus enim Molinæ se discipulum profitetur, licèt in puncto illo præcipuo specialiùs ille præiverit, neque Suario, neque Vazquio doctior habitus, quorum nullus eum ut ducem secutus, sed in multis ab ejus doctrina discordes, sicut & alij etiam circa explicationem scientiæ mediæ varios secuti dicendi modos, sicut & Thomistæ suo illo in adverso placito: ut quid enim post Bannesium tot alij prodeunt, si eadem sunt, diverso tantùm verborum tenore dicturi?
610
*Prætereà alia, & unum, quod ad eos attinet, qui ex Societate scientiam mediam inficiati videntur, attingens, gloriatur Auctor plures, & præstantis doctrinæ ita sentire, ex quibus aliquos refert, uti exploratissimos assertores. Ex quibus prior.

Cardinalis Bellarminus quid circa Scientiam Mediam senserit.

AGit de illo nu. 97. & seqq. & in primis te
stimonium profert ex Lib. 1. de gratia Cap. 12, ubi sic ille: Prima opinio eorum est, qui gratiam efficacem constituunt in assensu & cooperatione humana, ita ut ab eventu dicatur gratia efficax, quia videlicet sortitur effectum, quia voluntas humana ei cooperatur. Hæc opinio aliena est à scientia (corrige sententia) Augustini, & etiam Scripturarum divinarum: evertit enim fundamentum prædestinationis divinæ, & abutitur voce gratiæ efficacis. Hæc ille: post quæ sic Auctor: | Quid Leßius, Martinonus, alijq́ue Molinæ defensores, huic Bellarmini censuræ opponent? Sed quidem est quod opponant nihil, benè tamen verbis præfatis abutenti.
611
*Doctissimus enim Cardinalis senten
Illa opponens refellitur.
tiam rejicit, quæ apud Societatis Doctores communiter rejecta etiam invenitur, negantes gratiam ex eo solùm dici efficacem, quòd ab effectu talem habeat subsequentem denominationem, cùm illam quidem antecedenter in ipsa recognoscant. Quod quidem P. Suarez dilucidè tradit in Opusculis Lib. 3. de Auxilijs Cap. 6. n. 8. ubi ita scribit post sententiæ præfatæ propositionem: Verumtamen hæc etiam sen
P. Suarez.
tentia hoc tantùm modo declarata, & nihil ei addendo, nobis non probatur, non quia falsa, sed quia diminuta, & quia non satis declarat mentem D. Augustini, ut apertè constat &c. Id quod ex mandato constat Ven. mem. P. Claudij Aquavivæ à nobis exhibito Sectione 7. Problem. 4. n. 787. ubi & illius innovationẽinnovationem videre licet, cujus pars illa est: Nostri imposterùm omnino doceant inter eam
gratiam, quæ effectum reipsa habet, atque efficax dicitur, & eam, quam sufficientem nominant, non tantùm discrimen esse in actu secundo, quia una ex actu liberi arbitrij etiam cooperantem gratiam habentis, effectum sortiatur: altera non item: sed in ipso actu primo &c. Et quidem quàm fuerit alienus à sensu prædeterminantium, in eodem Capite habetur expressum, ubi eorum sententia proposita sic ait: Hæc opinio videtur mihi aut esse
Card. Bellarminus.
omninò eadem cum errore Calvini & Lutheranorum, aut parùm ab illo distare. Sic ille, luculentissima subjuncta probatione. Qui Cap. 13. in fine circa casum à D. Augustino propositum de duobus æquè tentatis, circa quem suprà nu. 603. Quia Deus uni dedit inspirationem, quam prævidit ab illo per liberum arbitrium amplectendam.
612
*Ad quæ quidem peremptoriam, quia
evidentem, ut vocat, adhibet responsionem n. 98. dicens prædicta verba à quibusdam Iesuitis Germanis, qui impressioni libri controversiarum præerant, esse intrusa. Id quod probat ex vitæ auctoribus æquanimiter ab ipso toleratum, sicut ipse dixit P. Benedicto Iustiniano à Patribus Societatis in Germania, pauculas opiniones immutatas, in spem fructus inter hæreticos uberioris. Addit & aliud ejusdem fraudis argumentum, quòd scilicet in editione Lugdunensi quædam circa hanc materiam habeantur, quæ in editione Parisiensi minimè reperiuntur ad finem Capitis 14. Lib. 4. de gratia & libero arbitrio. Iuxta hęchæc ergo æquanimiter etiāetiam passus intrusionem illam ob spem uberioris fructus inter hæreticos. Atqui ex illa oppositum potiùs, (si aliquid erat timendum) timeri potuit: cùm viderent hæretici Catholicorum sententiam in re momenti tanti aut eamdem esse, aut parùm ab illa distare. Deinde, etsi ita fuerit utpauculas opiniones mutari æquanimiter toleraverit, unde constare potest eam, de qua agimus, ex illis esse, quæ, ut diximus, & res ipsa clamat, tanti momenti est, quales non fuisse illas, de quibus vitæ Auctores, ille modus loquendi indicat, pauculas opiniones, id est, non magni momenti.
613
*Prætereà ante impressionem Germanicam in Colonia Agrippina jam Tomus Quartus, in quo libri ad gratiam & liberum arbitrium spectantes prodierant, ut evidenter convincitur; nam impressio illa est an. 1619. cùm tamen ante annos plures citetur à P. Suario, dum scilicet Romæ agebat, & Tractatum elucubravit pro concilianda gratia efficaci cum libero arbitrio, ut vidimus n. 626. Siquidem dicto impressionis anno Conimbricæ, Primarius celebris illius Academiæ Professor, postquàm Compluti, & Salmanticæ, Roma reversus, summo cum plausu prælegerat, Ulysippone duos ante annos demortuus, anno videlicet 1617. Item, Cùm Auctor verba adducta tanti faciat, ut illis contra Societatis doctrinam triumphali voce proclamat; quomodo stare possit: ut illa etiam non fuerint in eodem Capite, à Patribus Germanis expuncta, & alia sine offendiculo subrogata? Insuper, à doctissimo & humillimo Cardinali D. Augustinum secuto Retractationes confectæ, in quibus de tali fraude nihil; cùm tamen in re momenti adeò ingentis, id oportuisset attendere. Neque enim dici potest ad honorem Societatis respectum habuisse; quandoquidem, ut in ejus habetur elogio die 17. Septembris, quæ & ejus obitus, in triclinijs recitari solito, id pro egregia sanctitatis ejus commendatione profertur, eum non humanis respectibus, sed æternis rationibus suas semper actiones moderatum. Tandem (ut omittam alia) turpis ille, irreligiosus, & à Christiana sinceritate tantoperè alienus agendi modus, nequit sine gravi injuria Religiosis Patribus, & Germanis præsertim, candore & sinceritate pollentibus, nisi per summam injuriam adscribi. Id quod mihi satis est jam pridem spiritum Societatis altè rimato conspicuum. Unde quod de non cohærentibus sibi impressionibus addebatur, nullius esse momenti convincitur, quia nec considerabilis est in eo diversitas, & ex impressorum incuria potuit accidere, ut passim experimur, aut ipsius Cardinalis potuit dispositione præstari. Pro quo consulendus P. Possevinus in Apparatu Tomo 3. Lit. R. ubi de illo, & varietate impressionum, ipso Cardinali testimonium perhibente, & ab Scriptore excepto.
614
*Sed pergit, & ut non levem conjectu
ram, sed evidens argumentum intrusionis dictæ, subdit ex eodem libro Cap. 16. manifestum haberi sententiam Thomistarum ut probabiliorem amplecti Cardinalem, dum ita scribit: Altera ratio conciliandi libertatem humanam, & fortè probabilior est, juxta sententiam S. Thomæ, qui docet cooperationem divinam ita concurrere cum caußis secundis, etiam liberis: ut non solùm eis dederit & conservet virtutes operativas, sed etiam eas moveat & applicet ad opus, ut cognosci potest ex 1. p. q. 105. arti. 5. & lib. 1. contra Gentes Cap. 70. & in q. 3. de potentia arti. 7. Quæ sententia videtur valdè consentanea, tum Scripturæ, quæ dicit nos in Deo esse, vivere, & movere, Act. 17. tum etiam rationi & ordini, quem habet prima caussa cum secundis. Hæc ille, ex quibus evidens argumentum Auctoris: quod certè mirari juvat, in re scilicet adeò clara perspicaces adeò | oculos caligare. Quis enim non videat tantùm à præfato Doctore ut fortè probabilius asseri immediatum Dei concursum cum caussis secundis contra Durandum & alios, ponentes tantummodò mediatum concursum, eò quòd Deus virtutes operativas creaturis dederit, & conservet? An hoc P. Molina, an alijs ex Societatis Scriptoribus, inficiantur? Concurrit ergo Deus cum caussis etiam liberis, & eas movet, & applicat, juxta Divum Thomam. Sed ubinam apud illum prædeterminatio physica cum ineluctabili illa necessitate? Stet ergo Bellarminum nostrum pro nobis stare: pro quo & videri potest P. Aldrete Disputat. 29. nu. 3. & seqq. Ubi evidentissima pro hujusmodi veritate argumenta proponit, ut nulli, nisi affectato protervo liceat de illa dubitare. Pro quo hæc satis.

De nonnullis alijs Scriptoribus Societatis.

615
*NVm. 107. & duobus seqq. Patrem
De P. Henriquez.
Henriquez producit præfatus Auctor sententiæ suæ exploratum faustorem. Circa quod non caussabor admittere. Sed quid inde? & hîc quid est inter tantos? Dominicanus aliquando fuit, & antequàm esset, eò affe
ctus, nescio quo minùs laudabili erga suos displicentia ferebatur. Redijt feliciter, sed scripsit quod scripserat, & nescio, qua de caussa illi permissum. Ubi quidem id, quod circa Cardinalem Bellarminum Auctor perpetratum asseruisse vidimus, fieri pariter potuisset, ut in Impressione, unum pro alio poneretur. Quod tamen neutiquàm in cogitationem venit, utpotè à sincero agendi modo in Societate vigenti penitus alienum, & poterit uni huic adversanti ex Nostris èex suis alius contraponi, scilicet Campanella, de quo ille n. 101. cujus sic clau
Contrapositus Campanella.
dit elogium: Vtinam cum magnitudine ingenij, quâ ferè sui sæculi miraculum in Philosophicis videri poterat, parem habuisset erga antiquitatem, & Sanctos Patres reverentiam. De quo & P. Casalas in Candore lilij §. 57. ubi sic de illo: Virum omni
P. Casalas.
litteratura apprimè imbutũimbutum, doctißimorum encomijs celebratum, Oraculum olim Curiæ Romanæ, pòst Gallicæ, nullo adducto vel levi specimine nævorum, quos ei impingis. Sit hoc ita, neque agnoscat in suo Thoma, quod P. Gonet negare non potuit. Vir ille omni litteratura apprimè imbutus, doctissimorum encomijs celebratus, Oraculum olim Curiæ Romanæ, pòst Gallicæ, sine ullo etiam levi nævorum specimine, prædeterminationes abhorruit, & mediam est scientiam amplexus.
616
*Num. 110. alium nobis objicit dome
sticum adversarium, ita enim ibi: Nuper etiam prodijt liber de Ordine, deque priori & posteriori à Claudio Tiphanio Societatis IESV Theologo editum, in quo per multa Capita scientiam mediam impugnat & Cap. 24. n. 4. dicit nullum alium Theologum ante Molinam, neque per somnium de illa cogitasse &c. & quid ad hæc? Auctorem Anonymum libri præfati à P. Gonet baptizatum, & nomen illi impositum, vel levi credulitate falso calumniatori aures faciles propinasse. Et quidem licèt prædictus Auctor scientiam mediam impugnet, prædeterminationes tamen negat, & pro cognitione conditionatorum, modum designat alium ei similem, quem D. Caramuelem vidimus tradidisse. Pro quo P. Aldrete Disput. 27. n. 32. Qui & Disput. 29. n. 9. benè observat universim nostræ Societatis Theologos, diligentia facta per Generalem PrępositumPræpositum nostræ Religionis R. P. Claudium Aquavivam, nulla inter se communicatione facta (quorum aliqui idem publicè dictaverant, antequam Concordia Molinæ in lucem ederetur) in amplexanda scientia media conspirasse, quia non aliter concordari poterat cum libertate humana prædestinatio Dei &c. Ex quibus habemus immeritò ab Anonymo dictum ante Molinam nullum de Scientia media, neque per somnium cogitasse. Ex cujus Capite 41, n. 3. subdit qui suprà, concordiam præscientiæ, providentiæ, & concursus divini cum nostra libertate, ab antiquis, & præstantissimis Theologis, longè meliùs, solidiusq́ue declarari, quàm ab alijs Recentioribus. Quod quidem sic referenti non favet, cùm Recentiorum nomine prædeterminationum magistros comprehendat.
617
*Concludit tandem Auctor adducto
Circa P. Marianam.
P. Mariana Lib. 4 de regimine Societatis Cap. 4. ubi pro sententia PP. Dominicanorum contra Molinam declamat. Circa quod in primis dicendum occurrit, dictum Patrem scripta illa à se composita pernegasse, ut in ejus vita scribit P. Alfonsus de Andrade. Quia verò uti tritici genij proles habita sunt, & ejus expresso nomine, eorum lectio & retentio in Societate sub formali præcepto prohibita, dicendum ulteriùs non esse illius censuræ rationem habendam, qui contra manifestam summi Pontificis Gregorij XIII. cautionem sub pœnis excommunicationis Sedi Apostolicæ reservatæ, & alijs, contra Societatis Institutum, aut aliquem ad illud spectans articulum scribere ausus fuerit, cum exquisitissima ampliatione, ut videri potest in Bulla, quæ incipit, Ascendente Domino, non est veritus scriptitare. Sicut & quædam alia contra nonnullos exterorum, ex zelo quidem, sed non secundùm scientiam profecta, quæ superioris potestatis sunt præceptione suppressa. Aut ergo non scripsit, vel si scripsit, doluit, idq́ue significatum ab ipso liberali, (nec mentiens) negatione. Ex libro de morte & immortalitate Cap. 6. & 8.
618
*Illud additur sic loquentis: Vi
P. Mariana.
deo quæ à Caßiano dicta sunt omnia de gratia & libero arbitrio, à Viris eruditis nostra ætate defendi, quasi pietati consona, neque deflexa à fidei regula sancta. Sic ille. Sed ubi hîc Molina, aut Societas? An si revera ita esset, ab Apostolica Sede id fuisset ulla ratione permissum? Sed sit ita ut P. Mariana suo illo illaudabili zelo extra chorum Societatis Scriptorum saltasse; saltavit & extra adversantium chorum Thomas Elisius Dominicanus adductus à P. Suarez in præfato Tractatu Conciliationis Cap. 43. in fine. Ubi & Reverendissimum Franciscum Romæum Magistrum Ordinis. Generalem: quidquid Auctor obsistat n. 102. cum quo sit hæc satis prolusisse.
§. XV.

§. XV.

Circa peculiarem scientiæ mediæ explicationem.
619
*HAbet illum P. Martinus de Esparza
Lib. 1. Quæst. 18. Arti. 13. ubi sic discurrit, dicens rationem ob quam essentia divina, quantumlibet sit ex se indifferens ad utrumlibet ex cognitionibus oppositis, circa contingens conditionatum potest nihilominus alteram determinatè inducere, illam esse præcipuam, quia cum perfectione ipsius scientiæ simul adest virtualiter & eminenter perfectio propria & peculiaris liberi cujusque arbitrij creati, utpotè præcontenti in illa, tum physicè, tamquàm caussa sufficienti adæquata, tum intentionaliter, tamquàm in specie expressa itidem adæquata ipsius arbitrij, & omnium ac singularum operationum. Ratione namque utriusque præcontinentiæ excludentis ex se omnes imperfectiones proprias rei præcontentæ, & præsertim alligationem ad determinatum tempus, & locum, nec non augmentum perfectionis per operationem propriam, potest essentia divina se sola quasi electivè, pręinducerepræinducere ab æterno cognitionem uniuscujusque electionis creatæ, ut securæ sub qualibet hypothesi absolutè possibili, si hæc ponatur à parte rei. Quæ præcognitio est purè quædam intentionalis præelectio æterna electionis effectivæ creatæ ac temporalis sub eadem cujusque hypothesi. Quia verò istiusmodi præelectio, seu quasi præelectio, non solùm in se intrinsecè est expers omnis imperfectionis necessario adjacentis electioni ipsi creatæ ac temporali in se, sed neque habet ullam connexionem absolutam cum ulla tali imperfectione, sicut habet scientia absoluta visionis circa electiones creatas: proptereà prodire potest à libero arbitrio præcisè ut eminenter contento in essentia divina; licèt scientia visionis dari non possit, nisi determinatè ad ipsam eodem libero arbitrio creato, quatenus existente in se intrinsecè.
620
*Neque liberum arbitrium creatum
Illius prosecutio.
(ut prosequitur Arti. 14.) prout contentum eminenter in essentia divina, est pura perfectio absque imperfectione: cùm includat plures imperfectiones, prout est in se intrinsecè. Potest igitur ut præcontentum in Deitate, inducere intentionalem illam determinationem sui expertem omnis imperfectionis & connexionis absolutè cum imperfectione: tametsi solùm ut est in se intrinsecè inducere valeat determinationem sui connexam absolutè cum imperfectione. Prætereà quia idem arbitrium priùs, nempe ab æterno, existit in Deitate, intentionaliter tamquàm in specie expressa adæquata sui, & suarum operationum, quam existat physicè in seipso, ideò priùs, nempe ab æterno inducit determinationem intentionalem sui, & cognitionem determinatam, quàm determinationem effectivam & physicam. Eodem namque modo comparatur unumquodq;unumquodque principium cum determinatione sua purè intellectuali, quatenus intellectualiter præexistens, quo comparatur cum determinatione sua effectiva & physica, quatenus existens physicè in seipso. Tam igitur necesse est ut existat in Deo determinatio purè intellectualis æterna liberi arbitrij creati, propter præexistentiam intellectualem æternam ejusdem liberi arbitrij in Deo, quàm necesse est ut existat in ipso libero arbitrio determinatio ejus effectiva & physica temporalis, propter existentiam physicam temporalem ejusdem arbitrij in seipso, cùm reipsa ponitur à parte rei, utq́ue illa sit conditionata formaliter vel ęquivalenteræquivalenter, sicut hęchæc est absoluta. Sic ille discurrit; & ne difficilis apud nonnullos assensus ejus doctrinæ sit, ipsaq́ue doctrina mirabilis potiùs & audax, quàm credibilis: recurrendum esse ait ad divinæ scientiæ altitudinem & profunditatem admirabilem à Davide prædicatam Psal. 138. v. 6. dum ait: Mi
Psal. 138. v. 6.
rabilis facta est scientia tua ex me &c. quæ non debet nisi profundis discursibus explicari, quod prosequitur Arti. 15.
621
*Sed verò in ea ego semper cogitatione
perstiti, ut mysteria divina novis additis mysterijs neutiquam defensarem. Hoc enim elucidare non est, sed ampliùs obscurare. Cùm tamen Theologiæ finis sit divinorum, quæ fides proponit adjuncto rationis lumine declaratio, ut & percipi & defendi queant, quod ægrè præstabitur, si pro luce tenebræ auditoribus aut lectoribus obtrudantur. Hinc D. Augustinus Lib. 1. de Trinitate Cap. 3. ita scribit, Quisquis ergo cùm legit, dicit, Hoc non benè
D. Augustinus.
dictum est, quoniam non intelligo, locutionem meam reprehendat, non fidem: & fortè verè potuit dici planiùs, verumtamen nullus homo ita locutus est, ut in omnibus ab omnibus intelligeretur. Videat ergo cui hoc in sermone meo displicet, utrùm alios in talibus rebus quæstionibusq́ue versatos intelligat, cùm me non intelligit: etsi ita est, ponat librum meum: vel etiam, si hoc videatur, objiciat; & eis potiùs, quos intelligit, operam & tempus impendat. Hæc Doctor sanctus & alia ipso dignissima, ex quibus habemus de Divinis scribenti eam esse curam in primis futuram, ut ea, quæ scribit valeant, quo potuerit planiori modo digesta à lectoribus intelligi: aliàs & ipse Augustinus abjiciendus. Quod tamen eveniet numquàm, cùm sint illius scripta lumine cœlesti perfusa, & magni illius intellectus claritudine collustrata, & aspera facta in vias planas. Et quidem nec plana est illa, ad quam se Auctor remittit, de existentia physica futurorum in æternitate, de qua Quæst. 17. ut per unum summè difficile, ad summè difficile aliud quasi prædestinatus videretur.
622
*Iam circa modum præfatum, quoad
rem ipsam, & modum explicandi, & sic etiam intellectu difficilem, ut dicamus aliquid: ad id sanè videtur reduci, ut arbitrium creatum quatenus eminenter contentum in Deo, id intra ipsum præstet, quod reipsa existens pręstarepræstare potest. Sic enim existens electionem obit circa objectum indifferenter propositum, qua posita, illius habetur cognitio manifesta. In Deo ergo, oblatis imperfectionibus liberum arbitrium | suam etiam inducit electionem, quatenus præcognitionem futuri conditionati importat, in qua & est ratio præelectionis intentionalis, ratione cujus conditionatam absolutè habet denominationem extrinsecam: & tantùm conditionatè intrinsecam; ut habet Arti. 1. ad 3. quæ denominatio non est, ut ait ficta, sed verè & realiter convenit effectui contingenti: quia verum est collationem v. g. collatam de facto D. Petro non esse conjungendam cum dissensu, sive ea vocatio ponatur absolutè à parte rei, sive numquàm ponatur. Sic doctus Pater.
623
*Ubi quidem difficile apparet, quomo
Et efficaciter impugnatur.
do intentionalis ordo in præfatis actibus inversatur. Cognitio siquidem debet antecedere arbitrij operationem, & ita electionem, cùm tamen secus videatur ordo iste constitui, arbitrij siquidem continentia & intentionalis quodammodo operatio cognitionem inducit: ideò namque continentia illa inculcatur, ut ratione illius id, quod sequitur, habeatur, si ita est, ut Auctoris mentẽmentem sufficienter assequamur. Deinde. Est quidem in Deo cognitio ita perfecta, ut ratione illius possit attingi quælibet electio creata, si ponatur à parte rei sub quacumque hypothesi, ita ut non sit opus nova cognitione accedente voluntatis creatæ determinatione, sicut de actibus liberis dictum suo loco. Sed tamen aliquid necessariò addendum, nam stante illa sufficientia in ratione cognitionis attingentis objectum sub qualibet hypothesi, stat etiam non poni reipsa id, quod attingitur, sed oppositum: sin minùs neque pro scientia visionis necessarium erit quidquam addi, quod non videtur admitti. Sic autem nequit stare præcognitio illa & intentionalis præelectio, nondum stante determinatione creatæ voluntatis. Unde præcognitio illa, quæ asseritur, & simul dicitur quasi intellectualis præelectio, admitti nequit; quia in tantùm præelectio esse potest, quatenus aliam electionem inducit, eam scilicet quęquæ versatur circa creatam electionem. Et tunc arguo. Nam electio talis necessariò sequitur præelectionem, unde illa antecedit, & ex eo fiet induci antecedentem necessitatem, & ita non esse locum indifferentiæ libertatis, cùm nondum determinatum creatum cognoscatur arbitrium, quando præelectio illa in Deo existens affirmatur.
624
*Neque recurri potest ad indifferentiam arbitrij creati in Deo eminenter contenti. Nam ut sic contentum minimè exercitium intra Deum habere potest; aliàs locum habere poterit physica prædeterminatio, quia dici potest ratione illius tantùm haberi necessitatem consequentem, aut ex suppositione liberi arbitrij, ut contenti eminenter in Deo, & in ipso exercitium suum habentis. Itaq́ue aut totum illud, quod ad determinatam cognitionem futuri conditionati spectat, intra Deum agitur sine ullo respectu ad determinationem futuram creatæ voluntatis, aut cum illo. Si primum, non est locus indifferentiæ in exercitio ipso, juxta pręfatampræfatam illationem. Si secundum: ergo determinatio ipsa objectivè cognitionem antecedit, & in eo idem currit, quod in scientia visionis, quòd scilicet subsequatur objecti positionem. Neque hoc aliquam in Deo imperfectionem arguit, quod scilicet à creato objecto illius scientia determinetur: non enim ita determinatur, ut perfectio aliqua ratione talis determinationis addatur: ut enim nuper dicebamus, quidquid vitalis positivæ perfectionis est, determinationem dictam antecedit: terminatio autem nihil positivum inducit; & in eo modum aliquem dependentiæ habere, perfectionem arguit, quatenus voluntarium dominium sic potest exercere, creatum arbitrium juxta conditionem nativam moderatus. Et pro Scientia hæc satis.
§. XVI.

§. XVI.

Circa controversias de Voluntate Dei, Recentioris cujusdam explosa injuriosa libertas.
625
*P. Gonet, quem suprà genio peracerbo
& pugnaci indulgentem vidimus, in Præfatione ad Tractatum 4. de Voluntate Dei, sic orditur: Prosequimur hac Tractatione de divina voluntate gravißimas Theologiæ difficultates, quibus adhuc scholæ perstrepunt, & gravi interdum vulnere charitas læditur &c. Et quis non crederet ita de charitatis vulnere gravi dolentem, pro illo vitando fore solicitum, & linguæ suæ frænos aureos injecturum? Verùm res multò aliter se habuit, ut sequentia declarant, sic enim ille: Divi Augustini & S. Thomæ vindicias contra Molinam & Iansenium suscipio, quibuscum nihil nobis commune esse, sed ab utrisque æquo spatio recedere, ita compertum facio, & certis argumentis demonstro, ut planè nihil dubius asseruerim eos, qui Molinæ Antesignani vexilla sequuntur, & si ab ijs, Iansenius ultima quæque passus fuerit, propiùs tamen à Iansenio abesse. Hæc ille adeò injuriosa P. Molinæ viro sapientissimo & religiosissimo, & per legitimam consecutionem Pontificiæ Sedi, ut non videam, quomodo illa Censores attenti permittenda judicarint. P. Molinam & Iansenium in eadem constituit linea, quandoquidem æquo spatio ab ijs & se & suos recedere protestatur Iansenius judicio Ecclesiæ damnatus: in eodem cum illo P. Molina gradu: ergo si non damnatus, certè damnabilis. Sed est quo illationis evidentiam temperet, dum subdit: Propiùs tamen Iansenio abesse. Atqui quod parùm distat, nihil distare videtur. Quod & inferiùs non veritus effutire sic dicens: Nam quod ad statum innocentiæ attinet, tanta omnium consensio est, ut pleno ore, nec cujusquam injuria dixeris, aut Iansenium Molinistam, aut Molinistas Iansenianos evasisse. Et hoc quàm insolens & injurius! Quid equidem, ut dixi, in Pontificiam Sedem constat redundare, quæ Iansenium alium triumphare in Ecclesia permittit, ex quo non solùm charitatis vulnera; sed & fidei, possunt meritò formidari.
626
*Et Iansenium quidem à Molinistis ultima quæque passum, ideo videtur assertum, quia ijsdem agentibus, hæretica illius doctrina | detecta est, & à Sede Pontificia, ab Innocentio inquam & Alexandro extrema sententia proscripta. Ex quo duo habemus, Primum, Iesuitas etiam canes esse in Ecclesia, qui ad nova fidei allatrent hostilia commenta, & PontificiũPontificium ostendant, quàm sit inconcussæ veritatis oraculum de instituta contra horum temporum hæreticos Societate, & ita contra hæreses Iansenianas, de quo dictum n. 589. Quod & ipse Pater Gonet in sacris recitat & canit officijs, contra quæ non ausum iri perstrepere, immò nec mutire, quæ est ejus strictæ observantiæ religiosa cura, non est æquum dubitare. Secundum, est illum implicantia involvere: ait enim Molinam & Iansenium sibi esse contrarios, sic enim ibi.
627
*Hinc Molina & Iansenius in diversas &
Compugnantia Auctoris.
oppositas adeò sententias abierunt, ut illud usurpare poßint: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris: ego ad sinistram pergam. Sic ille non indicato Genesis loco ex Cap. 13. v. 9. Cùm ergo sic adversi comperiantur, quomodo stare queat, aut Iansenium esse Molinistam, aut Molinistas Iansenianos evasisse? & quidem in citato Geneseos loco hæsisse aliquantulum oportuit, nec tanta cum festinatione perlegere, ut citatio omitteretur. Ibi enim modus cum Iesuitis agendi, licèt in doctrina, de qua præsens est disputatio, diversis, à Spiritu sancto præscriptus, sic
enim Abraham nepoti Lot. Ne quæso sit jurgium inter me & te, & inter pastores meos, & pastores tuos: fratres enim sumus. Ecce universa terra &c. v. 8.
628
*Et Patrem quidem Molinam non
P. Molinæ gloriosa memoria.
solùm inter moralis Theologiæ Principes, sed scholasticæ etiam præclarum lumen erudita posteritas celebrabit, ipsis celebriorem injurijs, quibus se prodent æmuli, & quanta sit eorum dictis ac dicterijs habenda fides, reddent sinceris lectoribus manifestum, ut dici eorum cui
Matth. 26. v. 71.
libet meritò possit: Nam & loquela tua manifestum te facit. Matth. 26. n. 71. Circa quod ita scribit Novarinus in eum locum: Loquela tua.
Græcè λαλια ςου. Vox λαλία sæpè in malam partem accipitur, ut de libera & inconsiderata locutione dicatur. (Præmiserat posse verti: Loquacitas) Petrus existens in consortio illorum ministrorum, ac arrepta occasione ex taciturnitate ipsius, vel ex spirituali colloquio accusaretur ut discipulus Christi, liberè colloquebatur, & fabulabatur cum illis, se illorum sermonibus conformans. Nihil quippe magis ostendit, cujus quis sit discipulus, quam sermo. Christi discipulus est, qui consideratè & parcè loquitur: in mundi schola eruditus apparet, qui temerè verba funditat. Ab inconsiderato, superfluoq́ue Sermone, in tam immania scelera Petrus lapsus est. Magis nobis timendum, qui minùs cautè loquimur. Sic doctus & pius Scriptor, quem strictioris etiam observantiæ alumni non est cur dedignentur auscultare. Neque de hoc plura, cùm tamen plura in exordio adeò senticoso promittat Auctor, adimpleturus certè, circa quæ ægrè quidem implicamur, honesto defensionis obtentu, cùm sit aliàs pacificus noster ingressus, nec semel, nec leviter comprobatus, Dominicanis Patribus seriò & multipliciter collaudatis.
§. XVII.

§. XVII.

Circa Voluntatem Dei, an ex ratione intellectivi legitimè deducatur.
629
*DIctum de hoc Sect. 9. Problem. 1. &
affirmando resolutum, cui resolutioni se opponit P. Bonæ-Spei Disput. 13. §. Ante Resolutionem, licèt congruam dicat D. Thomæ rationem, ut Thomistæ communiter affirmant in illius expositione; sed non convincere; quia dari potest substantia intellectiva tantùm speculativè, sicut dari potest speculatio à practica cognitione distincta: & quemadmodùm illa frustrà non est, ita neque talis substantia esset, quæ eo ipso non esset volitiva. Addit juxta dicta ab ipso in Porphyrio Disput. 3. Dub. 7. animal immediatè individuari posse à parte rei, & tamen genus magis videtur ab omni specie inseparabile, quàm disparata inter se, prout sunt intellectus & voluntas. Item licèt admittatur intellectum esse propositivum boni, non sequitur quod debeat esse talis respectu volũtatisvoluntatis in eodem secum subjecto. Quandoquidem sicut sonus ab inanimatis excitatus proponit & movet appetitum sonoris extraneum, ita & imagines intellectuales sive boni cognitiones involitivorum, bonum proponere, & movere possunt appetitum intellectivo involitivo extraneum. Admittit tamen defacto id non extare, adductis nonnullis Sanctorum auctoritatibus.
630
*Sed verò præfata non urgent, & quod
Multipliciter in pugnatur.
de substantia merè speculativa dicitur, id ipsum est, quod est à nobis efficaciter impugnatum: dicere enim posse dari substantiam intellectivam & non volitivam, idem est, ac dicere posse dari substantiam merè speculativam. Unde utrumque pariter impugnatum, non obstante ratione illa de actu merè speculativo: quia etiam dari potest actus merè practicus, nec tamen proptereà admittitur substantia intellectualis merè practica. Sicut etiam datur actus meræ apprehensionis, neq;neque proptereà conceditur substātiasubstantia intellectualis merè apprehensiva, & actus etiam opinionis: cùm tamen confingi nequeat substantia merè opinativa, & idem est de fide, & alijs actibus, ni velimus accumulare chymeras. Id autem quod de individuatione
immediata generis dicitur, minimè potest pro fundanda possibilitate dicta conduci, quia difficilius apparet, & quod soli potuit monstri hujusmodi fictori, sicut & aliorum plurium, arridere. Et quidem si id stare potest, etiam dari poterit ens singulare, quòd nihil habeat præter rationem communem entis propter eamdem rationem, & ita in nullo prædicamento collocabile, nec specialis Dei participatio: & nullo in loco, quia nullum exigit, neque in ordine aliquo creaturarum consistere valens, aut determinatam Dei terminare potens actionem. Denique ex eo quod in logica & Metaphysica probatur, genus à differentia realiter non distingui, consequenter habetur non posse realiter separari, & idem est de universa|libus quibuslibet prædicatis. Iam quod de propositione boni respectu alterius dicitur, etiam est rationibus in Problemate adductis improbatum. Nec videtur quomodo propositio illa futura sit, cùm imagines illæ intra intellectum esse debeant. Quòd si dicatur posse ratione illarum ad bonum amplectendum alios excitare: id quidem voluntatis actum importat, dum ad hujusmodi suasionem à seipso movetur, & excitatio ut conveniens alijs proponitur: sic enim moveri est propriũproprium voluntati. Quibus clarissimè apparet id, quod de sono dicitur, nullius esse momenti, quia sonus objectũobjectum est auditus, quomodocumque accidat, & idem de objectis aliorum sensuum: unde & addimus etiam bonum posse à voluntate appeti, quod proponatur objectivè à non habente voluntatem, ut passim accidit in objectis sensatis, quæ in rebus etiam inanimatis occurrunt, circa quæ etiam voluntas operatur, dum ab intellectu proponuntur. Pro casu autem nostro alia est ratio jam adducta, quia imagines internæ sunt, & ita priùs ac potiùs rationem repræsentationis exercere debent respectu ejus, in quo sunt, quàm aliorum: quia bonum proprium illius sunt, & eò quòd immanentes, natæ priùs suum formalem effectum & perfectionem communicare subjecto. Et hæc quidem circa Patrem Bonæ-Spei.
631
*Apud Nostros autem pro D. Thoma
stantes occurrit argumentum illud, de quo & Nos, decretæ scilicet à Deo negationis concursus ad omnem actum voluntatis, quod decretum ipsi, pro quo esset negatio, revelaret. Et dictam implicare revelationem ob manifestam contradictionem, addidiq́ue, dum responsio dicta non convincitur falsitatis, nec quidquam illi, quod obstet, objicitur, in suo perstare robore, & uti probabilem, dum aptior alia non occurrit, sustinendam. Circa quod invenio P. Aldrete Tomo 2. Tract. 3. Disput. 1. Sect.
Quid P. Aldrete.
3. n. 2. prædictam responsionem adducere, & pro ea firmamentum aliquod adjicere ex eo, quòd juxta probabilem sententiam potest Deus immediatè per seipsum infundere errorem in intellectum hominis, & nihilominùs non poterit revelare se infudisse cognitionem illam, alioquin Deus falsum loqueretur. Pro quo nonnulla adducit parùm verosimilia, quibus tamen responsio dicta possit sustineri. Concludit tamen non esse admittendam, quia longè aliter potest difficultati occurri. Impugnat autem statim modum dicendi Patris Herice eodem, quo & Nos argumento. Duas deinde adhibet responsiones, quarum primam de cognitione neque bonum, neque malum repræsentante rejecimus. Secunda autem, de qua n. 7. in eo versatur, quòd judicium illud, quo revelatio cognoscitur, non inclinaret in amorem, quia ipsamet repręsentatiorepræsentatio omninò impediret illāillam inclinationem. Sicut enim impossibilitas objecti cogniti retardat amorẽamorem efficacem, quia impeditur vi cognitionis efficacitas amoris, ita cognitio impossibilitatis totius amoris procedentis ab hac voluntate, habet vim impediendi omnem amorem, ac proinde si repręsenteturrepræsentetur amor ut impossibilis ex aliqua suppositione jam præexistente, non poterit illa cognitio excitare amorem, quia per se, & ex propria natura est impedita, quia repræsentat denegatum fuisse concursum ad amorem. Quòd si non præsupponeretur negatus concursus ad amorem, illud judicium necessariò inferret denegationem concursus ad amorem, sive ad omnem actum voluntatis.
632
*Sic doctus Pater. Ubi quidem quod
de impossibili dicitur non urget: nam licèt circa illud ut tale cognitum versari non possit actus efficax, potest tamen simplex complacentia, quæ est actus voluntatis, ad quem judicium illud inclinaret, quia solùm ratione impossibilitatis dicitur voluntatis actum retardari, qualis simplex complacentia non est. Cùm ergo dici nequeat non inclinare, dicendum est actum hujusmodi posse intercedere. Nec valet, si dicatur id cum decreto negandi concursum non posse consistere, ex eo enim habetur in revelatione contradictionem implicari. Omitto alia, quia non est animus impugnandi omnes dicendi modos, sed quæ dicta à Nobis, labefactare posse videntur, sicut & circa alia admonitum, aut diluere apertè, aut rationabiliter impugnare. Et in Assertione quidem proposita præter adductos in Problemate, alios ex Nostris, aut vulgatos, aut visos posteà doctissimos sanè magistros, fautores acerrimos solicitudo novissima deprehendit.
§. XVIII.

§. XVIII.

Circa actus liberos divinæ voluntatis.
633
*MUlta circa illos dicta à Nobis Sect.
10. Problem. 2. & studio inveniendi aliquid, quod fortè plus placeret, paratus inventis addere, aut etiam præferre, Scriptores non lectos ante elaborata Problemata, quia, ut nuper dictum, aut non editi, aut serò advecti in has tantoperè dissitas regiones, evolvi, nec paucos illos, neque in negotio præsenti concisos, sed longissimis aliquos discursibus exundantes, doctis quidem, subtilibus, & sua se novitate adnitentibus commendare. Sed quidem simplex ingenij mei columba non invenit ubi requiesceret pes ejus. Invenient fortè alij apud Patres Quiros, Aldrete, Izquierdum, Ortegam, Antonium Perez, Esparzam, Derkennis, Rivadeneiram, Rhodes, Joannem à S. Thoma, Godoy, Gonet, Herincx, & Bonæ Spei, qui
singularem præ alijs sententiam amplexus post improbatas alias, & quidem doctè & efficaciter, ait enim Disputat. 13. n. 91. actum Dei quà contingenter liberum, præter ea quæ Deo identificantur, ac proinde præter volitionem Dei necessariam, imbibere aliquid creatum. Et n. 92. Ens illud creatum, quod actus Dei, quà contingenter liber imbibit, actum voluntatis Dei, quà volitionem integrè & adæquatè in Deo præexistentem supponere. Et n. 94. sic ait: Illud ens creatum non potest esse quicumque Omnipotentiæ divinæ effectus, sed actus voluntatis contingenter liber esse debet, ad Divinitatem se habens prout unio hypostatica ad Verbi personalita|tem. Sic ille. Cùm autem ab æterno creatura nulla fuerit, ex eo habetur actum illum voluntatis creatum non posse constituere ab æterno actum Dei, sed in tempore, quando scilicet Deus ad productionem creaturarum procedit. Pro actu autem dicta sufficit in Deo voluntas per modum potentiæ liberęliberæ, quæ ut se ad actum determinet, non indiget prævia alia determinatione.
634
*Cùm autem obvia sit objectio ex
Objectio contra illam.
æterna Dei prædestinatione, & alijs actibus, quos de Deo Scriptura deprædicat, respondet Deum habuisse ab æterno volitionem liberam de mundo creando, quà libera est; non autem quà contingenter liberam. In quo nihil aliud significari videtur, quàm volitionem Dei secundùm omne id, quod est æternum, necessariumq́ue, utpotè cum Deo ipso identificatum fuisse ab æterno, quæ volitio quidem est, & purus actus, sed in ordine ad exercitium libertatis instar potentiæ volitivæ creatæ se habet, quatenus sine antecedenti aliquo, ut nuper dicebatur, potest se determinare.
635
*Sed quidem per hoc non satisfieri ma
Efficaciter roborata.
nifestum est, quia licet ab æterno sit volitio divina secundùm totum intrinsecum, illa secundùm se indifferens est in ordine ad exercitium libertatis, unde ex illa non magis sequitur futurum aliquid, v.verbi g.gratia, prædestinationem Petri, creationem Michaelis, quàm non futuram, ut arguit Auctor ipse n. 61. ubi ait, quod in priori, antequàm Deus sit liberè contingenter volens, spectari debet ut indifferens ad volendum aut nolendum creare mundum: alioqui nullam indifferentiæ libertatem haberet, sed solam spontaneitatem, quod generaliter est contra Iansenium à Pontificia Sede condemnatum. Neque dici potest ratione præsentiæ in æternitate exercitium libertatis dici posse æternum, quam præsentiam admittit Auctor Disput. 10. dub. 1. Nam illam præsentiam, licèt ipse dicat sufficere n. 110. fatetur tamen esse impropriam & secundùm quid: unde n. 109. sic ait: Volitio Dei qua contingenter libera, esse debet totum aliquod, constans Dei volitione necessaria, & aliqua creatura dante ei modum contingenter liberæ; quem cùm dare non poßit, nisi existat volitio Dei libera, haberi non potest, qua contingenter libera, in priori naturæ aut æternitatis, quàm modus ille existat: ac proinde nec ab æterno, simpliciter, cùm illa non fuerit ab æterno simpliciter, priusquam modus ille existat: ne alioqui totum ante partes suas essentiales existere debuerit. Hæc ille, ex quibus evidenter colligitur exercitium libertatis non potuisse in Deo ab æterno fuisse, id quod salva Scripturæ veritate nequit affirmari, 1. Corinth. 2. v. 8. Quam prædestinavit
Deus ante sæcula. Ephes. 1. v. 4. Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem 2. Tim. 1. v. 9. Non secundùm opera nostra, sed secundùm propositum suum, & gratiam, quæ data est nobis in Christo IESV ante tempora sæcularia. Manifestata est autem nunc &c. Et ita est receptissima sententia Theologorum.
636
*Prætereà rogo, Volitio illa creata
Impugnationes aliæ.
quid est? Substantiáne, an accidens? Si Primum, erit persona, & mysterium incarnationis erit frequentissimum, ex quo adducitur similitudo; erit enim unio intrinseca personalis. Si Secundum, dabũturdabuntur infinita accidentia sine subjecto, quot sunt scilicet Dei volitiones. Item. Dabitur actus voluntatis sine actu intellectus proportionati, creati scilicet. Deinde. Talis actus erit vitalis: ergo à Deo vitaliter operante. Atqui hoc stare nequit, quia est operatio ad extra, cùm tamen vita intentionalis intrinsecam immanentiam dicat. Deinceps. Cùm actus dictus intimè ad Deum spectet, non videtur cur non possit esse æternus: quia testimonia Scripturæ, quibus omnia esse creata in tempore dicuntur, supponunt voluntatem Dei in suo gradu ab æterno integrè constitutam, & tantùm procedunt de ijs, quæ extra Deum sunt, omnia enim creata unum constituunt gremiũgremium extra creatorem, & ita quæ ad ipsum intimè spectant, intra illud minimè continentur. Tandem, (ut alia omittam, pro quibus non deerunt strenui bellatores) ad salvandam actuum liberorum in Deo proprietatem, servato etiam præfati Auctoris philosophandi modo, non est opus actum voluntatis creatum ponere: quod evidenter ostenditur: Nam in actu necessario volitionis est quidquid desiderari potest in ratione volendi, ut Auctor recognoscit: Ergo addita libera terminatione habetur, quidquid pro libertate necessarium dici potest. Patet consequentia ex ipsis terminis, & ex Auctore ipso, qui terminationes Deo intrinsecas impugnat, eò quòd illæ Deo identificatæ sint, & ita indifferentiæ nihil in illis relucet, ut videri potest n. 60. ubi contra Auctores, qui terminationes hujusmodi defendunt, resolutivè decernit. Et quidem ille modum esse videtur innuere, dum citato nu. 109. ait, quod jam ex ipso positum: In priori naturæ aut æternitatis, quàm modus ille existat. Licèt enim & in modo suæ difficultates sint, sed non ijs, quas exposuimus, comparandæ: unde & sunt qui Deo attribuant relationes in tempore advenientes.
637
*P. Esparza Quæst. 21. arti. 6. quorum
dam sententiam refert, asserentium actus liberos in Deo ultimatè constitui per determinativum aliquod ab externo existens, quod aptiùs explicatur negativè, quàm positivè, sicut Deus quatenus inest ipsis defectus perfectionis & entitatis, ad eum modum quo inest Deo excessus perfectionis & entitatis, significantur etiam à suis auctoribus aliquando positivè sub nomine (sic aliquid in Auctore desideratur, amanuensis, aut typographi incuria) ab alijs, veritatis objectivæ, ab alijs entis diminuti, seu secundùm quid tantùm: ab alijs entis purè denominativi: ab alijs entis rationis non ficti, habentis ex sensu omnium hoc solum munus, & prędicatumprædicatum reale, sibi intrinsecum, denominandi formaliter ab æterno divinum intellectum & voluntatem ad alteram partem contradictionis, circa omnes & singulas creaturas. Sic illi, circa quorum discurrendi modum citatus Scriptor Arti. 17. licèt in eo specialiter refellendo secundùm modos illos variæ explicationis non duxerit operæ pretium immorari: probans solùm nullo à Deo distincto posse | actum ejus liberum constitui, quia ob summam perfectionem suam nullo extra se indiget, circa quod doctè discurrit, sed ejus rationibus non fuerit nimis operosum respondere. Id quidem quod de negativo prædicato dicitur, consentaneum est modo explicandi nostro, dum complementum liberi actus in extensione eminentiali constituimus, quæ positivam rationem sonat, licet ad negationem ibidem explicatam sit tandem revocandum, quæ meritò dici potest æquivalens, quoad denominationem positivæ rationi. Ubi præsertim de Deo agimus, respectu cujus æquivalentia specialius locum habet ob eminentissimam perfectionem, unde & negationes ipsæ hujusmodi excellentiæ aliquid participant, id quod in unitate gravissimi Scriptores censent, quam supra ens solam dicunt superaddere negationem.
638
*P. Antonius Perez Disputat. 3. de vo
Circa P. Antonium Perez.
luntate Dei, postquam per plura Capita conatus est formalitatem constituentem liberum actum explicare, & illius defectibilitatem n. 93. adducta sententia Cajetani, affirmat esse illam ipsissimam suam, si quod de perfectione à Cajetano dictum, & alia, quæ deceptus in eo addidit, secernantur: putat enim ille formalitatem dictam minimè dicere perfectionem, & quæ est ingeniorum diversitas, P. Aldrete eo ipso quòd identificabilis cum Deo sit, perfectionem esse contendit Disput. 9. Sect. 3. Addit P. Antonius sententiam suam eamdem esse cum sententia P. Salas de additione modi, sed ait illum minùs cautè locutum, dum asseruit potuisse modum illum non esse Deum: censet enim actus Dei liberos eo ipso quòd fuerint æterni non potuisse non esse, & ita nec non esse Deum. Et verò modus explicandi prædicti Patris, juxta quam admittit defectibilitatem diminutam, seu secundùm quid, satis innuit à sententia Cajetani non penitus abhorrere, quoad contingentem additionem & defectibilitatem. Admissa autem sententia P. Salas, magis consequenter videtur ille locutus: ponere enim actuum liberorum juxta constitutionem dictam per modum additum necessariam existentiam, contra rationem libertatis esse videtur, cùm non potuerint non esse.
639
*P. Ortega Disputat. 3. Quæst. 6. Cer
Circa P. Ortegam.
tamine 10. facilem & perspicuam in negotio præsentî, pro quo adeò exoptata illa est, confidenter pollicetur, quam & breviter proponit dicens, divinam voluntatem non esse potentiam physicam respectu suorum actuum, sed intentionalem, idq́ue etiam respectu actuum liberorum, qui deficere quoad physicam entitatem nequeunt ratione identificationis, benè tamen & verè ratione formalitatis intentionalis. In quo quidem doctus Pater inventus est minus habens, quia neque difficultatem enodavit, neque explicationem commodam adhibuit: præterquàm quòd ratio intentionalis tendentiæ in actibus est ipsa eorum essentia, quæ deficere non potest ijsdem permanentibus; nisi nomine tendentiæ terminationem ad creatos effectus intelligat, quæ in ore aliorum valdè frequens est, sed quæ difficultates patitur apud eos improbatas.
640
*P. Aldrete suprà Sect. 4. aliter discur
Circa P. Aldrete.
rit dicens actum liberum esse perfectionem virtualiter distinctam à divina natura & omnino indefectibilem, quoniam constituitur inefficienter per hunc vel illum actum vagè & indeterminatè oppositum: non quod per unius positionem alterius defectus suppleatur, sed quia ex duobus tendentijs intentionalibus consurgit unica perfectio, quæ qualibet illarum posita perseverat: unde non dicitur absolutè deficere, cùm maneat ejus perfectio in illius conceptu specialiter significata. In quo à Cajetano ex eo recedit, quòd ille diversas dicit perfectiones, absolutè defectibiles. Et quidem ingeniosus Auctor, ut suam stabiliat positionem, multa dicit, & hinc inde fulcimenta conquirit, ut rem captu difficilem reddat verosimilem, quod fortè apud aliquos consequetur. Sed sit quidem quod intendit, ut una perfectio sit; revera tamen quidquid illud deficit, licet non deficiat ut perfectio, quæ eadem numero, ut asseritur, in alio extat. Unde dici poterit modum hunc philosophandi proptereà inventum, ut Cajetani sententia reipsa, sed mutatis vocibus teneatur. Et modus hoc dicendi ex illis est, de quibus superiùs dicebamus, nova mysteria inducentibus ut mysteria divina declarentur. In duobus actibus eadem est numero perfectio, quæ uno ablato perseverat. Ecce mysterium simile mysterio SS. Trinitatis, in quo una est in tribus personis essentialis perfectio, cùm tamen inter se distinctæ sint. Pone tres actus, qui esse possint circa rem eamdem, inter se oppositos: erit mysterium Trinitatis.
641
*Unde nec audiendus P. Esparza suprà
Quæst. 22. arti. 2. ad 1. ubi ait non esse prudentis consilij, ut intellectus instructus fide circa unum mysterium Divinitatis, non permittatur, immò non cogatur sequi ductum ejusdem fidei in expositione alterius mysterij admodum similis priori: uti est simile mysterium divinæ libertatis ad extra mysterio fœcunditatis divinæ ad intra, & identitatis invicem separabilium identitati invicem oppositorum cum uno & eodem tertio seu quasi tertio. Non inquam audiendus in applicatione illius doctrinæ, quæ admitti quidem potest, quando pro explicatione unius mysterij adducitur aliud sine nova introductione difficilis mysterij, cujus, explicationi obsit potiùs quàm prosit illius alterius applicatio, si illud aliàs summè difficile sit. Multiplicari enim difficillima mysteria, minimè conveniens esse omnes rectè sentientes arbitrantur. Unde & applicatio doctrinæ præfatæ non congruit pro eo, quod ibidem contendit, & magis ex professo Quæstione sequenti: terminationes scilicet inter se incompossibiles ut creandi mundum & non creandi, distingui inter se realiter, cùm tamen divinæ identificentur essentięessentiæ quando existunt, in quo similitudo illa mysterij Trinitatis collocatur. Ex quo & argui efficaciter potest: Nam terminatio quæ existit in Deo, potuit non esse in illo, sicut modò non est opposita terminatio | realiter distincta: ergo terminatio secundùm se aliquid addit, & non est tantùm aliquid secundùm se absolutè necessarium & absolutè etiam sufficiens ad liberi denominationem, ut contenditur. Illatio probatur: Quia est id, quod potuit non esse, & ratione cujus fundatur realis oppositio & distinctio, juxta dicta.
642
*P. Quiros Disputat 60. n. 14. sic statuit: Volitio efficax & determinata de existentia
Circa P. Quiros.
mundi, ut comparetur cum natura divina tamquàm capaci proximè eam denominandi, seu ut reddat Deum in concreto volentem liberè, requirit pro dispositione se tenente ex parte subjecti modum aliquem creatum vel operationem ad extra, per cujus connexionem absque ullo alio prædictum effectum formalem, aut denominationem communicet. Sic ille. Cujus dicendi modum laudat P. BonæSpei Disput. 13. nu. 94. & eo non contentus illa superaddit, quæ vidimus agentes de ipso nu. 645. Nomine autem operationis non intelligit operationes externorum effectuum, quia ab ipsis nequit Deus in ratione liberè volentis constitui, ut probat ipse nu. 2. unde intelligi aliquid potest modo dicendi P. Bonæ-Spei conforme, & ita pariter impugnandum. Contra quem P. Izquierdus Disputat. 31. n. 223.
643
*Probo autem quidquid illud sit, quod additur, non habere tantùm rationem dispositionis juxta ejusdem doctrinādoctrinam: sic enim ille arguit contra sententiāsententiam prædictam de connotatis extrinsecis citato nu. 2. Quia eadem operatio transiens jam potest ferri propter hanc intentionem, jam propter aliam: itaut, quin eumdem effectum & actionem Deus immutet, eam referat jam ad hunc finem, jam ad oppositũoppositum pro ipsius libito omnino accidentali tali actioni. Ergo volitio libera non cōpleturcompletur in ratione talis ex operatione extrinseca, quẽquem transeũtertranseunter elicit. Sic ille. Tunc sic. Ergo ratione illius, quo completur actus in ratione liberi, attingitur motivum, quo Deus fertur in actiones creatas. Ex quo & illatio alia evidens prodit: Ergo non habet tantùm rationem dispositionis. Patet. Nam dispositio non importat formalem tendentiam, sed est tantùm dispositio ad illam. Quòd autem formalem rationem nequeat ingredi, admitti nequit, juxta dicta contra P. Bonæ-Spei. Et potest ex eo argui, quod n. 15. habet, ut probet nuper propositam Conclusionem: Quòd scilicet in denominatione volentis liberè in concreto includitur aliquid defectibile & realiter productum, ne voluntas se habeat merè passivè. Atqui quod ad activum concursum spectat, non habet tantùm rationem dispositionis, cùm sit exercitium vitæ, ut videtur admitti.
644
*P. Izquierdus Disput. 31. n. 20. hanc
Circa P. Izquierdum.
statuit Propositionem: Conceptus volitivus in Deo sive voluntas, principium est à parte rei virtualiter productivum divinæ volitionis liberæ. Iuxta quam doctrinam mysterium actuum liberorum conatur explicare, & n. 291. & seqq. id fusiùs prosequitur, quasi de modis alijs dicendi triumphans; sed revera abyssum, abysso reddens obscuriorem, & tenebris tenebras densiores. Et quod ad rationem principij attinet explosum à Nobis n. 583. & seqq. de intellectu loquentibus, circa quem similiter dictus Auctor determinat. Iuxta caussam autem præsentem non est sententia illius singularis aut nova, quam jam Nos dedimus in Problemate §. 9. Quibus addi potest, ex illo argumentandi, aut respondendi modo inferri posse nullam in Deo dari distinctionem perfectionum, quam Theologi omnes admittunt. Patet. Quia dici potest unam simplicissimam formalitatem perinde se habere, ac si esset omnes, quæ excogitari possunt. Et nos quidem distinctionem talem admittimus, sed cum debito temperamento utendum illâ admonuimus 1. Tomo in quo sumus n. 215. pro quo & dicta ibi. Deinde aliud est posse perfectionem aliquam diversa aliàs obire munera, aliud simul esse, & non esse: pro hoc etenim nulla eminentia sufficit. Et hoc est quod modò occurrit, esse scilicet aliquid necessarium & contingens: nam in contingentia non essendi possibilitas importatur, sine qua neque stare, neque intelligi potest, & ita neque convenienter explicari: cùm sic definiatur: Contingens est, quod potest esse aut non esse.
645
*Magister Joannes à S. Thoma Tomo 2.
Circa Ioannem à S. Thoma.
Quæst. 19. de voluntate Dei, Disput. 4. Arti. 4. sic explicationem sententiæ suæ inchoat: Tantam variarum opinionum sentem, & excrescentes vepres, mirum quàm paucis verbis præsciderit D. Thomas. Sic ille, qui sentes & vepres existimat sententiam communem Thomistarum de respectu rationis, de qua Arti. 3. n. 10. ubi in speciali Capreolus, Ferrara, Sylvester, Zumel, Carmelitani Salmanticenses, & n. 12. Bañez, Gonzalez, Nazarius, qui & supra, ut Societatis Auctores, de quibus ibidem non id molestè patiantur. In paucis autem verbis illis, quibus D. Thomas sentes, vepresq́ue præscidit explicandis adeò se diffundit, ut præcisionem dictam in prolixis ejus discursibus, doctis quidem & ingeniosis, minimè reperiamus. Et ut verum fatear, nihil ab Aureoli sententia, aut P. Salazarij, quem etiam citat, ejus dicendi modus videtur discrepare. Totam enim libertatis rationem in eo constituit, quod Deus volitione sua necessaria, pro Summa illius perfectione & dominio objecta sibi subjecta immutat, quæ tunc objecta esse incipiunt, cùm immutantur, nam respectu divinæ volitionis rationem objecti habere non possunt. Intra Deum autem neque denominationem intrinsecam ipsi identificatam admittit sine nova additione, & ita sententiam P. Suarij non censet penitus admittendam, licet ad suam accedat, de quo n. 12. quia non est capax illud subjectum, quod est Deus, hujus contingentiæ: sed quidquid illi convenit, semper & necessariò convenit, aliàs inciditur in opinionem suprà attributam Cajetano, quæ sunt illius verba. Atqui hoc ipsum est, quod tradidit Aureolus constituens actum Dei necessarium pro perfectione & dominio amplissimo objecta sibi subjecta multipliciter immutantem. Audiatur sic caussam præsentem absolvens verbis novissimis: Actus ille non dependet, nec specificatur ab objecto: sed velle determinatè, vel nolle determinatè, hoc jam non solùm involvit actum, ut forma est subjecti, & in genere caussæ formalis actus, sed involvit attingentiam, | & constitutionem objecti, quod veluti activè constituit, & sic non denominat Deum volentem hoc determinatè, nisi connotando aut tangendo objectum: non quia illa connotatio requiratur ut ratio formalis ipsius actus liberi, sed ut conditio ex parte termini, ut constituatur in ratione objecti futuri & extra poßibilitatem, in quo solo statu liberè amari potest: & hoc posito actus ipse formaliter liberè denominat erga objectum, quia illud liberè in ratione objecti tangit & constituit. Hæc ille, in quibus summa diffusæ doctrinæ, & in quibus etiam præter actum Dei necessarium, & immutationem objecti in statu futuritionis constituti nihil est, quod possit actum liberum in ratione talis constituere. Id autem omne in Aureoli sententia dispicitur ab Auctore acriter refutata.
647
*P. Gonet Disput. 3. Arti. 3. commu
nem sententiam Thomistarum de connotationibus proponit, neque quod à P. Suarez de intrinseca denominatione traditur videtur renuere, cùm juxta illud respondeat n. 115. quamvis posteà responsionem aliam adhibeat juxta doctrinam Mag. à S. Thoma; unde nihil videtur contra illum specialiter adjiciendum. Articulo autem 2. sententiam præmiserat juxta mentem Illustrissimi Godoy Episcopi tunc Oxomensis, & posteà Siguntini in manuscriptis, asserentis liberum actum constitui ultimatè per terminationem ad objecta creata, quæ sit Deo intrinseca. Pro difficultate autem defectibilitatis satis difficiles adhibentur responsiones, pro quo juvat id, quo resolutio clauditur, protulisse: sic enim ibi post argumentum propositũpropositum de reali distinctione ex fundamento separabilitatis: Respondeo negando sequelam. Ad probationem concesso Antecedente, distinguo Consequens: Separabilitas realis entitativa, vel sub conceptu entitatis, concedo Consequens: non entitativa, sed terminativa, vel sub conceptu terminationis implicantis conceptum entitatis, nego consequentiam, & sub eadem distinctione Minoris subsumptæ, nego secundam consequentiam. Hæc ille. Et benè quidem si de separatione entitatis argumentum procederet; non procedit autem nisi determinatione ipsa, quæ cùm dicatur absolutè posse deficere, perstat circa illam difficultas: nisi recurratur ad doctrinam P. Suarez nuper indicatam: secundùm quam etiam potest dici in Deo dari formalitatem ex se sufficientem ad denominationem intrinsecam terminationis, nec tamen illius exercitium extare, quia pro eo aliquod est extrinsecum connotatum requisitum. In quo imminet processus infinitus: nam connotatum dictum stare nequit nisi dependenter ab exercitio divinæ libertatis: pro quo erit aliud connotatum requisitum, & sic deinceps sine termino, & idem videtur dicendum de sententijs omnibus, si plures fortè sunt, quæ supra volitionem necessariam solùm statuunt connotationes, revera enim, quidquid secus conentur ostendere, ab Aureoli sententia in asserti substantia nequaquàm recedunt, quidquid etiam aliàs vocibus discludantur.
648
*P. Ribadeneira Disputat. 17. de Volun
tate Dei, ut est subtilis & perspicacis ingenij, post improbatos doctè & solidè varios dicendi modos, novum, quem ibidem proponit, invenit, dicens actum liberum supra necessarium addere respectum, terminationem, vel habitudinem non necessariam Dei ad objectum, neque simpliciter distinctum ab entitate necessaria Dei: neque simpliciter identificatam cum ea entitate, sed ante operationem intellectus ab ea entitate distinctam distinctione diminuta, & cum eadem identificatam diminuta identitate. Statuit enim esse objectivas quasdam rationes, quæ aliquomodo differunt realiter ab aliqua re, & tamen non differunt distinctione sufficienti ad constituendum numerum duorum entium, ut probat, in materia, & carentia formæ; in litteris mutis non constituentibus diversum sonum, ut Ba, & similes: licet enim reddant sonum aliquomodo diversum, non tamen differentia sufficiente, ut Ba & A, ac aliæ, majorem numerum soni, quàm binarium constituant. Id quod etiam in terminis syncathegorematicis videre est: nam omnis homo unus terminus est, aliàs syllogismus tribus terminis constaret. Ex quibus infert dari posse rationes objectivas, quæ ob diminutam distinctionem non constituant numerum, & talem esse habitudinem liberi actus in Deo constitutivam. Id quod ex D. Thoma probare contendit, & n. 9. alios in eum sensum conatur adducere, sed minimè spontaneos, ut Gregorium Ariminensem, & Patres Fonsecam, Salas, Suarez, Martinon, & Præpositum. Pro sua autem modestia præmittit, quòd licet novum non arbitretur, quod aliorum judicio exponit, & potiùs suspicetur mentem esse gravissimorum antiquorum, & quod caput, est, Angelici Præceptoris. At quia forsan explicatio videbitur nova, semperq́ue difficiles arbitratur minùs tritas vias, consultius ducit aliorum judicium expectare. Nec expectabit quidem meum, quod pensi est prorsus exigui, dicam tamen breviter aliquid, & quidquid valuerit valeat, juxta modum loquendi nostrum, valga lo que valiere.
649
*In primis exempla quæ adducuntur,
ut non omnia distincta faciant numerum non videntur convincere. Materia quidem & carentia, non sunt duo juxta Aristotelem, quia juxta illum numerus est quantitas discreta, quod convenire carentiæ nequit. Litteræ mutæ per se sonare nequeunt, unde clarum est, dum liquidis adjunguntur duos sonos non constituere. Termini syncathegorematici significationem habent ex sapientium placito, unde ut unum constituant terminum cum cathegorematicis, inde descendit: ex quo in ordine ad distinctionem, de qua agitur, parùm videtur eorum institutio conferre. Unde videtur quòd in rigore loquendo, quoties aliqua realiter distinguuntur, numerum transcendentalem conficiant. Unde quæstio illa apud Philosophos à non multis retrò annis celebris, An in composito substantiali dentur duæ uniones: cùm tamen unio modus sit debilissimæ conditionis, neque à re, quam afficit, distinctus ut res à re. Sic utrùm effectus produci possit duabus actionibus totalibus. Licet autem neque unio re|spectu unionis, neque actio respectu actionis tales sint, quia tamen in uno tertio nectuntur, unum etiam sunt inter se; & nihilominùs numerum constituunt. Sic etiam juxta Aristotelem principia generationis sunt tria, materia, forma, & privatio; decem etiam prædicamenta, & apud aliquos pauciora, cùm tamen in illis rationes valdè diminutæ collocentur. In divina etiam Trinitate quinque assignantur Notiones, ex quibus Innascibilitas, quæ juxta plures negationem importat, aut potiùs privationem, de quo Tomo 2. Sect. 23. Problem. 7. & juxta communem loquendi modum, ad constitutionem compositi tria concurrunt materia, forma, & unio.
650
*Deinde, ut hoc detur, quod ad nume
Vlteriùs impugnatur.
rum attinet, reverà id, quod addi dicitur, conceptus objectivus realis est, cùm non sit aliquid mentis operatione confictum, & ita æternum, per se stans, & alia, quæ circa modos dicendi P. Bonæ-Spei, & P. Quiros sunt dicta, remanent confutata. Et quidem cùm Auctor Patrem Salas pro se adducat, melior quidem philosophandi modus est, si dicatur juxta illum magnum Magistrum, additamentum illud cum identitate advenire. Licèt enim Mag. à S. Thoma intolerabile absurdum esse dicat suprà
n. 9. Sed P. Esparza etiam suprà Arti. 3. & 4. magnæ esse probabilitatis asserit, & à magnis Doctoribus traditum. Ex quo & fieret longè abesse à censura præfati Mag. à S. Thoma pręsentempræsentem dicendi modum, qui Arti. 3. n. 23. ita
scribit: Nec potest aliquid creatum pertinere ad constitutionem liberi ut liberi Dei, nisi tanquàm terminus & objectum ejus: non formaliter dicere quod constituit liberum increatum, nonnisi insanissimè dicitur. Sic ille. Qui de creato constitutivo locutus, quod Auctor non admittit, ut videri potest n. 23. negans physicam productionem, in quo non levis est difficultas. Quamvis & dici possit de censuris Auctoris ejus erga Societatis Scriptores nihil esse curandum, sicut de ridiculo agendi modo erga P. Vasquez, qui quam præcellentem locum in Theologicis subsellijs suo sit merito consecutus, quæ pars Orbis ignorat? ut cum D. Leone loquar. Extat ille citato Arti. 3. nu. 19. Non exprimo, quia est qui exprimatur indignus. Redeo ad Auctorem.
651
*Et arguo, insuper, quia immeritò vi
Impugnatio altera.
detur confingi positiva ratio cum conditionibus dictis, quæ novitatem sua singularitate non benè accipiendam præseferant: cùm stare quod intenditur possit, juxta recepta principia philosophiæ. Et ita nihil odiosum introduci in scholas Theologicas. Id quod ex eo ostendi potest ab Auctore admisso, qui P. Martinon pro se adducit, & iste quidem doctissimus Scriptor, ut vidimus in Problemate §. 4. actum liberum constitui asserit per additionem modi, cum generali illa doctrina de modis, qui non distinguantur realiter ab eo, quod modificant, sed sint exercitium sufficientiæ in ordine ad aliquid. Aut ergo Auctor generalem istam doctrinam admittit, aut non? Si admittat, nihil jam novum in ejus positione succurret. Si non admittat, & alioqui pro se arbitretur illum, cùm aliàs diversum aliquid esse addendum efficaciter probet, videtur consequenter dicendum, additamentum ejusmodi esse modale, & in modos etiam juxta communem sensum Recentiorum Scriptorum distinctos, ac proinde facili assertione posse cōcludiconcludi negotium istud, dicendo terminationem, connotationem, seu habitudinem esse modum: neque necessaria erunt præambula illa de objectivis rationibus; quæ non faciunt numerum, & alia, ex quibus videtur novum aliquod portentum extrahendum. Licèt autem ex concessione modi sua inconvenientia videantur emergere, eadem ex concessione additamenti ab Auctore admissi pariter videntur insurgere, minùs acceptabili explicatione. Neque circa hoc plura, cùm sint futuri alij, ut suspicor, ex professo impugnationem assumpturi. Et talis P. Izquierdus post hæc scripta lectus Disput. 31. nu. 136. & seqq. acerrimus præliator.

Additio circa propriam sententiam.

652
*DIctum in Problemate §. 13. actum
Dei liberum constitui per extensionem virtualem & eminentialem, quæ genus aliquod distinctionis importat, & ad puram negationem tandem revocatur. Ut autem id mirum videri non debeat præstat audire P. Ribadeneiram Disput. 16. citata nu. 51. ubi ita
P. Ribadeneira.
scribit: Nonnulli ex nostris Magistris Salmantinis, & quidem optimæ notæ, ingenijque præstantis censent maximam hujus mysterij difficultatem mitigari, constitutis ex parte actibus liberis Dei per quasdam carentias, in quas tota contingentia ipsorum revocatur. Sic ille, explicans statim modum dicendi prædictorum, qui ad hoc revocatur, ut licèt in Deo sit modo quidquid positivè constituit actum nolitionis creandi mundum, effectum suum formalem non conferet, quia pro eo necessaria est carentia volitionis, quæ effectum suum formalem præstat, quia caret subjectum nolitione. Post hæc sic ille n. 54. Hæc
Idem.
sententia quamvis pulchra, & ingeniosa sit, & pro tanta difficultate superanda non videatur parvipendenda, mihi non probatur propter eadem ferè motiva, quibus sententiam proximè rejectam deserui. Vt enim illa sententia verißimis entibus physicis nomen moralitatum indit, ita hæc vocat prædicata negativa. Hæc ille & alia satis urgentia. Ea tamen modũmodum dicendi nostrũnostrum non videntur attingere; unde ad illa non oportet respondere. Sicut neque ad illa, quæ habet P. Izquierdus Disput. 31. n. 269. & seqq. circa modum dictum. Quæ verò ex n. 167. & 168. magis ad rem videntur facere; ex dictis in Problemate diluenda. Habemus ergo ex dictis Magistros optimæ notæ, ingenijq́ue præstantis, in ea esse sententia ut censeant arcanum divinum actuum liberorum per negationes pulchrè & ingeniosè posse declarari, nec eorum discurrendi modum parvipendendum esse; licèt non placeat dicto Patri, quia censet doctrinam de carentijs non convenienter applicari: Atqui juxta modum explicandi nostrum convenienter applicatur, ut ostendimus: ergo & patrocinium à præfatis | sibi adsciscit Auctoribus, & inoffenso potest decurrere pede, cùm nihil contra illum, quod urgeat, objiciatur.
653
*Contra illum autem, & alios ex præ
Objectio ex P. Esparza.
dictis militat illud P. Esparzæ contendentis, Deum ad exercitium libertatis à nullo extra se posse dependere, Quæst. 22. citata, Arti. 19. sic subdens: Quæ quidem res eo est indignior, quo vilius, magisque propinquum nihilo est, quo indiget Deus, & indignius rursus est, si dicatur, abusivè tantùm esse ens, id, quo Divinitas indiget, & tamen non abusivè, sed propriè est distinctum realiter à Deo, seu non identificatum realiter cum eodem; nec abusivè, sed propriè verificat de se, & per seipsum intrinsecè, hoc ipsum esse abusivum. Hæc ille, quæ contra conceptus negativos videntur militare.
654
*Sed quidem discursus talis non est ra
tioni consentaneus, nam quo Deus minùs indiget, eo ipsius excellentia major comprobatur, qualis esset, si ad exercitium libertatis ente aliquo intra se magni pretij & ponderis indigeret. Necessarium autem aliquid esse, non est eo indigere; indiget enim is, cui necessaria desunt, neque illa in sua habet potestate, quod dici de Deo nequit: sicut ad constituendum meritum in homine, necessarius est hominis ipsius concursus, quo Deus indigere non dicitur, quia ut meritum in illo constituat summa gaudet potestate movens illius arbitrium convenienti & infallibili motione. Sic etiam multis opus est illi carentijs, quibus deficientibus non esset Deus, ut de multis constat attributis, licet sint, qui solùm carentiam affirment in modo loquendi, cùm revera positivæ rationes sint; sintq́ue alij, qui nullam inter negationes, & ea quæ afficiunt, distinctionem agnoscant; sed verò contrarius sensus communis & Aristotelicus est, juxta dicta nu. 858. & ut de alijs id affirmari possit, in præsenti aliter asserendum, ut mysterium divinæ libertatis possit convenienter explicari. Videantur dicta n. 648. Omitto alia, quia neque omnia quæ apud Scriptores occurrunt, commemoranda aut refellenda sunt, dicta enim in Problemate, & hoc etiam loco, plura profectò sunt, quàm apud plures Scriptores studiosus lector inveniet.
655
*Ubi miranda aliquorum sinceritas, qui hoc tempore, in quo difficultas præsens adeò gravat ingenia, ita suis in scriptis quasi insensibiles in ejus discussione procedunt, ut contenti dixisse autum liberum addere connotationem, ea, sine ampliori explicatione inculcata, satis fecisse difficultati se penitus ar
bitrantur. Sic aliqui, à quorum stylo non multùm abscedit P. Philippus à Sma. Trinitate Tomo 1. Tract. 1. Disputat. 13. Dub. 2. In quo sic se habet responsio ad Primum: Dicendum quòd talis denominatio est realis & intrinseca; & provenit à forma intrinseca, quæ est entitas actus necessarij, non præcisè, sed ut connotat objectum creatum volitum, ut quid posterius. Sic prosequitur de connotatione locutus. Tunc sic. Connotatio est denominatio realis & intrinseca: hæc potest deficere: ergo & aliquid Deo intrinsecum. Major ostenditur ex concessis: Nam denominatio intrinseca dicitur sumi ab actu necessario ut connotante: ergo connotatio intrinseca est. Evidens est consequentia, nam denominatio intrinseca ab eo, quod intrinsecum non est, nequit provenire. Deinde. Connotatio potest deficere, ut semel iterumq́ue pronuntiat: ergo aliquid intrinsecum potest deficere, quod negat ille. Connotatio ergo & dicitur, & replicatur, & inexplicata relinquitur. Doctus tamen est Auctor, & ex ijs, qui se legitimos arbitrantur Thomistas, quod si ita est, ipsi felix, faustumq́ue sit. Et nos sub eadem fide vivimus, quod etiam nobis felix, faustumq́ue speramus. Sed qui plus videant, videt ille, qui omnia videt, & ita etiam sincerum erga familiæ Ducem affectum.
§. XIX.

§. XIX.

Circa æternitatem divinorum decretorum.
656
*ADstruximus illum Problem. 11. pa
riter ostendentes actum, quem semel Deus habuit, non posse non per totam æternitatem conservare, & ita odium erga peccatorem, qui posteà justificatus est, & in æternum Dei visione fruiturus. De quo & Problem. 2. §. 13. Circa quod P. Quiros Disput. 61. Sect. 5. conatur ostendere odium dictũdictum non posse stare cum vera amicitia Dei, & sic arguit: Quia si Deus modò habet actum odij inimicabilis: ergo & nunc est verus inimicus. Ex quo & sequitur non esse verum amicum, quia verus amicus non est, qui veram amicitiam non servat. Et ita quidem in hominibus accidit, ut non debeamus de Deo aliter judicare. Urgetur. Nam, è contra Deus numquam exercuisset veram & sinceram amicitiam cum Iuda, cùm haberet jam consilium & intentionem inferendi illi maximum malum damnationis. Nec dici potest odium non esse in ordine ad hoc Nunc, sed pro præterito. Nam actus talis simpliciter est in Deo, & de præsenti non denominat ullo modo: neque enim de Deo solùm negatur esse inimicum pro Nunc, sed etiam negatur esse inimicum pro præsenti tempore negationis: aliàs maneret Deus memor injuriæ. Ergo potest in Deo stare volitio quin denominet.
657
*Quod argumentum urget P. Riba
Quid P. Ribadeneira.
deneira Disput. 20. n. 26. & eidem succumbit, cùm tamen n. 20. modum ostendat, quo possit stare æternitas actuum prædictorum: Quia videlicet potest Deus ab æterno velle liberè quòd tali tempore Petrus incipiat esse justus, & quòd eodem tempore divinus amor incipiat denominare Deum diligentem amicabiliter Petrum propter eam justitiam: Item permittere liberè quòd tali tempore sit peccatum, quo Petrus amittat justitiam: ac tandem permittere, quòd divinus affectus denominare incipiat Deum tali tempore prosequentem odio inimicabili Petrum. Quod brevius dici potuit: posse scilicet Deum ab æterno velle diligere in tempore, & permisso peccato odio habere. Ex quo quidem non habetur amorem & | odium fuisse ab æterno, & ita ex ea parte sententia temporalitatem adstruens possibilem minimè mitigatur.
658
*Sed quidem standum dictis, quia ad
ducta non plus urgent: neque ex humana amicitia solidum desumitur argumentum, quia in homine nequeunt actus contrarij consistere, qui diverso tempore extiterunt, eo quod ejus capacitas non ambiat omnia tempora, ut conservare possit ac debeat semper, quod aliquando aut amore & odio est prosecutus. Item jubetur deponere odium, & neque habere illud ob motivum præteritum sic: odio habeo inimicum pro tempore, quo inimicus fui, quia sic etiam peccatum est. Quòd si demus posse odium non peccaminosum dari, illud succedente amicitia pertransijt. Quod si sub consideratione præteriti status eum faciat sibi præsentem, & odium renovet, id quidem contra leges amicitiæ est, quia illa oblivionem injuriarum exigit, & sic se gerens periculosè exponit amicitiam dissolvendi. In Deo autem nihil tale accidit, qui semel habitum affectum, etsi non deponat circa præcedentem statum, securissimus erit amator. Unde dici potest absolutè odio non habere, quia licet affectum odij quoad entitatem retineat: eo ipso quòd gratiam justificantem confert, & ad statum amicitiæ elevat, moralem sibi adsciscit oblivionem. Unde est illud Isaiæ 43. v. 25. Ego sum,
Isai. 43. v. 25.
ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me, & peccatorum tuorum non recordabor. Quia scilibet ita se geret erga eum, qui peccasset, acsi penitus ejus fuisset peccata oblitus. Pro quo & illud Michææ 7. v. 19. Revertatur, & mise
Michææ 7. v. 19.
rebitur nostri, dimittet iniquitates nostras & projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Quæ sic projiciuntur, longissimè ab oculis removentur. Et ita Deus erga dimissa peccata se gerere ore Prophetæ significat, ut licet non possit non ea dispicere, erga illa tamen ita se habet ac si minimè conspicentur.
659
*P. Ribadeneira positionem suam
Eximij Doctoris auctoritate stabilire conatur, & ita scribit n. 18. Antequàm solutionem explicem, ea videtur colligi ex Doctore Eximio supra (scilicet Disput. 30. Metaphysicæ Sect. 9.
P. Ribadeneira.
n. 59. (Corrige 60.) in medio illis verbis: Alio modo accidere potest veritas (corrige varietas) circa rem decretam pro diversis temporibus: ut v.verbi g.gratia, si Deus hodie diligat Petrum, cras non diligat. Et hæc varietas non infert mutationem in Deo, quia sine mutatione vel inconstantia animi potest uno tempore diligi, & non alio. Maximè quando id fit sine ulla novitate ex parte amantis, qui simul utrumque decrevit, scilicet & pro tali tempore amare, & pro tali non amare, & utrumque ex sufficiente caussa & ratione. Vbi expende primò; Fatetur Eximius
Sed non integra fide.
Doctor Deum hodie diligere Petrum, & cras non diligere &c. Sed quidem valde alienum à mente Eximij Doctoris est permanentiam semel habiti actus denegare, & in eo admitti posse varietatem. Unde post præfata verba ita subdit: Ita verò se gerit Deus volens rerum varietatem sine ulla varietate in ipso, quia nec habet nova decreta, nec mutat antiqua; sed singula pro suis temporibus ex æternitate amat, disponit, aut permittit, & in eo, quod semel proposuit, perpetuò perseverat. Id quod Lib. 2. de Attributis negativis Cap. 3. n. 4. recognoscit, ubi illud resolutorium ejus effatum: Vnde quod Deus non poßit: vel propositum liberum mutare, vel in tempore aliquid de novo velle, certißimum est.
660
*Quod ergo de amore hodierno Petri,
Notanda doctrina.
& non crastino, ab eo dictum, non ideo est quòd amor hodiernus cras non perseveret, quia æternus est, sed quia cùm non sit pro hodie & cras ejus motivum, modus loquendi ad præsentem statum limitatur, & ita dici potest quod cras non diliget, qui diligit hodie, si cras sit futurum peccatum, pro quo odium mereatur. Itaque secundùm statum motivorum modus loquendi decurrit, ac si in Deo affectus alij minimè residerent. Aliàs non posset sufficienter respectus ad varios status declarari. Habent se enim affectus ad alium statum pertinentes quasi per accidens, ex eo scilicet quod Deus immutabilis sit, non ex præcisa ratione amicabilis aut inimicabilis affectus. Sicut Deus solùm dicitur Creator ratione Omnipotentiæ exercitæ; & tamen in creatura necessariò inveniuntur participationes aliarum perfectionum, sine quibus esse nequeunt. Et quidem nullus ante citatum Scriptorem in P. Suarez pro asserto illo non benè in scholis recepto tale reperit fundamentum. Quod etsi sufficiens existimassem, non dubitassem hujusmodi placito sensum benignum applicare. Pro vero autem, & penitus amplectendo videri potest P. Izquierdus Disput. 31. Quæst. 6. qui PP. Quiros & Ribadeneiræ meminit, sicut & P. Gasparis Hurtadi, non autem P. Amici, sicut nec P. Bonæ-Spei, quem fortè non vidit. Neque difficultatem propositam attigit, sed aliam ex ratione æternitatis, de qua in Problemate, circa quam subtiliter de more discurrit.
§. XX.

§. XX.

Circa puram omißionem in Deo.
661
*NOn esse possibilem probavimus cum
communi ferè omnium Theologorum sententia Problem. 4. Sed insurgunt Recentiores nonnulli oppositum sentientes, ex quibus P. Izquierdus Disputat. 31. Quæst. 5. plures pro eo adducens rationes, quarum
Prima est desumpta ex quadam doctrina
Prima.
sua de duabus libertatibus necessarijs, quando datur libertas contrarietatis. Quæ quidem ut in alijs possit sustineri, in Deo non habet locum ob rationes, quæ à Doctoribus adducuntur, pro quo & Nos.
Secunda potest sumi ex ijs, quæ circa prio
Secunda.
rem habet. Nam si voluntas non potest immediatè omittere, ut omittat medio uno actu alium suam destruat libertatem: quia sic unus actus erit requisitum potentiæ proximæ ad operandum, qua carebit quotiescumque noluerit operari. Sed quando voluntas elicit volitionem, nolitione caret: ergo & potentia | proxima, & sic etiam libertate. Ad quod non est difficilis responsio, negamus enim unum actum, ut reipsa existentem esse rationem omissionis, aut constituere potentiam proximam, neque video unde id possit uti necessarium statui ab ijs, qui impossibilem judicant puram omissionem. Ut ergo ponatur omissio non pura, actus quidem necessarius est, sed non per modum actus primi, sed formæ, aut quasi formæ, cujus veluti actus secundus est.
662
*Tertia ex perfectissimo dominio di
Tertia cum notanda doctrina.
vinæ libertatis, quæ à nullo extra Deum objecto potest necessitari: ergo neque ad internos actus, quia hoc etiam ad perfectionem dominij spectat. Ad quam dato Assumpto, quod & negari posset propter amorem necessarium creaturarum possibilium, quæ necessitas non tam ab ipsis provenit, quàm ab affluentia divinæ bonitatis. Negatur Consequentia, quia in primo non importatur honestas divinarum operationum, sicut in secundo: in quo non est læsio dominij, quia illud non se extendit ad illa, quæ sunt Deo necessaria, ut patet in actu amoris erga seipsum: & ad hæc reducitur honestas moralis divinis debita operationibus. Sicut ex eo quòd Deus aliquid ab æterno velit, non est contra ipsius dominium non posse illum suspendere, quia id à necessaria immutabilitatis perfectione descendit.
663
*Quarta, Quia Deus esset connexus
Quarta.
cum disiuncto, quod est absurdum. Id quod negatione dissolvitur, juxta probabilissimam sententiam de connexione Dei cum creaturis, & circa dicta de disiuncto pro explicatione actuum liberorum Problem. 2. §. 13. Habet etiam Auctor retorsionem ex eo quòd negari nequeat Deum necessitari ad disiunctum de quovis esse possibili, ut vel illud velit producere, aut omittere productionem, inter quæ non datur medium. Ad quod quidem non facilem captu adhibet responsionem, vel quæ plenè satisfaciat, si tandem labore adhibito capiatur.
Quinta, Omne objectum creatum ob limi
Quinta.
tatam bonitatem impotens est quamlibet ad sui prosecutionem trahere voluntatem: Ergo multo magis divinam. Si dicatur Deum non necessitari ab objectis, sed ex ipsius voluntatis perfectione. Ad id nihil respondet in speciali, sed tantùm quod falsitas Assumpti ex dictis & dicendis constabit. Illum ergo circa dicenda expectemus, qui juxta dicta nihil, quod satisfacere possit, ingessit. Responsionem subjungit aliam de actuum perfectione, à qua proveniat necessitas, contra quam etiam promittit depulsionem. Modò sit satis prima responsio, de qua & nuper: ex eo enim quòd divina voluntas perfectissima in esse morali sit, est illi debitus modus operandi propter Deum tamquàm propter finem, unde non sola omissione, in qua respectus talis non apparet.
664
*Sexta, Deus eumdem effectum èx
Sexta.
uno motivo volitum, ex alijs pluribus efficaciter velle potuit, quas volitiones omisit, & non per actus positivos circa illas, siquidem nullam de tali effectu habet, aut habere potest efficacem nolitionem, à qua tales omissiones evadant non puræ. Idem est de omissione actuum, quos habere potuit Deus, nec tamen habet, circa multa objecta conditionata. Ad quæ dicendum respectu omnium illorum motivorum dari omissionem non puram, quia Deus ob speciale motivum decernens, eo actu omnia illa excludit, unde non est opus alijs, neque id vel apparenter probatur. Quod ad conditionata attinet, omissiones circa illa non est cur puræ dicendæ sint, quia cùm circa aliqua decernat, & non circa alia, in eo rationabiliter se gerit, & ita honesto motivo adhibito.
Septima, Plures volitiones directæ Dei per
Septima.
imperium reflexum possunt imperari, & non imperantur: ergo saltem respectu illarum dantur puræ omissiones. Pro Assumpti probatione remittit se ad Disput. 34. Quæst. 10. & ibi ex eo probat quod multitudo imperiorum utilis esse non potest, immò videtur futilis, ut volo velle, velle, cum repetitione plurium velle, dare Petro librum, quæ sunt multiplicata imperia quarumdam volitionum respectu aliarum: quo in genere dari quidem circa volitionem aliquale imperium potest, quo illa in finem aliquem dirigatur, ut volo amare, ut amore amorem provocem. Ad quod respondetur, cùm imperia multiplicata talia sint, circa illa locum non habent omissiones, de quibus agimus. Circa alia verò negantur illæ, ob rationem dictam, quia Deus in illis, sicut & in alijs honesto modo se gerit, & propter aliquam rationabilem rationem ita se gerit: cujus oppositum non probatur.
665
*Octava. Sumpta collectione om
Octava.
nium actuum liberorum, quos Deus habet de facto, vel potuit aliquem adjicere, aut detrahere, vel non. Si primum: ergo Deus puras omissiones habet de facto, sicut etiam eorum actuum, quos ab ea collectione potuit detrahere. Secundum autem dici nequit, quia sicut Deus collectioni creaturarum potuit alias adjicere, vel detrahere, ita & circa collectionem suorum actuum liberorum. Respond. Deum collectioni præfatæ addere potuisse & detrahere, sed ex eo nihil haberi, quod obstet. Si addidisset Deus aliquem actum, eo tolleret omissionem, quæ modò est, sed non pura, benè tamen per alium actum, quem Deus scit. Si autem detraheretur actus, omissio sine alio non posset stare. Neque hoc est divinam potentiam coarctare, sed divinæ potiùs perfectioni consulere, ut Deus se dignis modis operetur.
666
*Nona. Ideò dari pura omissio ne
quit, quia obstat honesto Dei operandi modo: Atqui hoc, nullius est momenti. Ergo. Major ostenditur. Nam duo actus oppositi, ad quorum alterutrum dicitur Deus necessitatus, æquales sunt, aut inæquales. Si primum, electio esse moraliter honesta nequit, quia neque laudabilis. Si secundum, ad meliorem tenetur, aliàs honestè non operabitur, quia imperfectè. Ergo ponenda pura omissio possibilis, sic enim locus erit morali honestati, dum actus præfertur negationi. Hoc argumentum satis diffici|lem tangit quæstionem, de qua Nos Problem. 10. ubi cum Scriptore præfato quoad laudabilitatem respectu actuũactuum convenimus. Nihilominùs dicimus Deum purè omittere non posse, quia licèt actus ejus laudabilitatem eam non habeant, honesti tamen absolutè sunt propter divinum motivum cum libertate disiunctiva connexi. Licèt autem major libertas videatur, si pura admittatur omissio, & fundamentum laudabilitatis: id non venit in considerationem, quia ex modo operandi in Deo per motivum honestum, major elucet in eo perfectio. Sicut Deus magis esset liber, si processiones ad intra essent liberæ: quod tamen non admittitur ob rationes, quæ à Theologis afferuntur. Sic etiam citatus Scriptor Disputat. 33. n. 58. affirmat Deum necessitatum esse moraliter ad amandas creaturas possibiles. Id autem quod minus est libertatis, compensatur ex eo, quod ibidem habet, quia scilicet Deus necessitatus est moraliter ad operandum honestissimè: quod quidem in ipso maxima perfectio est. Ex quo & argui contra eumdem potest: Nam Deus necessitatus est moraliter ad operandum modo honestissimo: ergo & ad non omittendum. Illatio est evidens, quia in omissione pura non est motivum honestum: si enim motivum, jam etiam & actus. Si dicatur cum morali necessitate stare physicam libertatem, contra est, quia absolutè loquendo non est in Deo potentia ad non operandum honestissimè, aliàs esset capax moralis imperfectionis.
667
*P. Ortega Tomo 2. Controvers. 4. Dis
P. Ortega ut obstet.
put. 3. Quæst. 4. ejusdem est cum P. Izquierdo sententiæ, putatq́ue in ea omnes esse Thomistas, quia difficultas hæc non est ab antiquis agitata, & solos Scotum & Marsilium id negasse, unde cùm alij de hoc tacuerint, ac libertatem Deo attribuerint, quibus notum erat duplex illius genus contrarietatis & contradictionis, dum illud non negarunt, videntur sanè in ipso cognovisse. Sed quidem non se ita res habet, nam apud Thomistas quæstio præsens cum sententiarum varietate tractatur. Negant enim puram omissionem in Deo, Na
varrete, Nazarius, Gonzalez seu Albalda, apud P. Gonet Disput. 3. de voluntate, ubi contrarium tenet, dicens esse satis communem apud Thomistas, & eam tenere plures Recentiores, & ingeniosos Thomistas cum Ferrariensi & Cajetano, de quibus tamen non adeò constat. Sed Recentiorum Thomistarum princeps P. Joannes à S. Thoma contra puram omissionem militat Quæst. 19. Disputat. 4. Arti. 6. nu. 25. & seqq. ubi ait quod non melioratur aut perficitur libertas, si suspendat omnem actum, quia quidquid libertas exercet, melius & perfectiùs exercet, si vigilando & vitaliter operando, & eligendo id faciat, quàm si omittendo, & excludendo à se omnem actum, dummodo ad eliciendum actum non cogatur. Pro quo priùs Alvarez Lib. 2. de Auxilijs Disputat. 13.
668
*Probat autem P. Ortega unica ra
tione, pro qua multa verba multiplicat, ex eo scilicet quòd in Deo est Idea liberi arbitrij creati habentis utrumque modum libertatis: ergo & in Deo ille admittendus est, aliàs non esset intra ipsum idealis perfectio participabilis, neque operari ille posset ut perfectus artifex. Quæ quidem nihil videtur urgere, quia licet intra Deum idealis repræsentatio sit, non est tamen necessarium ut secundùm quod ideatum aliquam imperfectionem dicit formaliter, sed eminenter tantùm contineatur. Sic enim & ipsum creatum arbitrium, quatenus est potentia indifferens cum libertate contrarietatis ad honestum & pravum actum, non habet intra Deum idealem participationem per conformitatem formalem ad ipsum, ut constat. Sicut etiam motio objectiva per immutationem, & sic aliæ imperfectiones, unde neque ea, de qua agimus.
669
*P. Gonet ex eo arguit quòd actus
Dei liber supra necessarium nullam addit perfectionem, & ut cognoscatur res non futura sufficit negatio divini actus circa illam. Præterquàm quòd absurdum videtur fingere, in Deo infinita ferè decreta conditionata circa infinitas ferè combinationes possibiles, inter quas plures videntur absurdæ & nugatoriæ, ut quid velit & determinet, quòd si capra, v.verbi g.gratia, saltet, arbor non florebit, quod si Gallus cantet, Turca non convertetur: si Petrus dormiat Romæ, Joannes non saltabit Bordigalæ, &c. Ad quæ quidem dicimus primam rationem nimiùm probare, quòd scilicet Deus neque ad actum, neque ad negationem liberam teneatur: quia negatio minùs quid addit, quàm actus. Unde neque ad disiunctum propter eamdem rationem. Item non necessitabitur ad implendam promissionem. Quòd si dicatur necessitari, quia in eo est exercitium virtutis fidelitatis: quod etiam dicendum de exercitio justitiæ eo modo, quo à citato Auctore conceditur; ibi potest argumenti sui deprehendere solutionem. Quòd scilicet quamvis actus liberi nullam addant perfectionem, ex perfectione tamen Dei infinita necessitas oritur, ut ad exercitium virtutum adhibeantur qualiscumque conditionis sint. Id autem quod de combinationibus dicitur, si tales sint, ut proponuntur, quid mirum, si circa illa non versentur divina decreta: quod non tollit quin versentur circa alia, sicut dictum est ad Sextam rationem pro P. Izquierdo. Nec nos dicimus dari decreta circa illa, ut ex superiùs dictis liquet: Sed quod omissio decretorum non sit pura, sed ex rationabili motivo. Omitto aliqua, pro quibus Nostri, Aldrete, Quiros, Ribadeneira, & alij.
§. XXI.

§. XXI.

Circa amorem creaturarum poßibilium.
670
*NEcessitatem illius, adstruxi Sect.
10. Problem. 1. ubi inter plurimos alios pro eo stantes adduxi P. Aldrete Tomo 1. de Incarnat. Disputat. 1. Sect. 5. nu. 4. ob innatam propensionem, quàm agnoscit intra illas, & quia revera existimavi à communi sententia Nostrorum minimè discrepare. Sed verò Disput. 10. de Voluntate Dei Sect. 4. contrarium asserit, & fusissimè probandum assumit per subsequentes Sectiones, licèt in 6. optimè probet Deum non teneri ad optimum, & in 7. proponat modum, quo probabiliter defendi possit Deum necessariò diligere creaturas possibiles in ordine ad existentiam, Sectione autem 15. & 16. liberum amorem agnoscit & probat. Modus autem probabilis, quem proponit, talis est, ut ex eo appareat potuisse illum à Nobis citato loco citari, ait enim adducta quædam ab ipso Sect. 6. D. Dionysij & S. Thomæ testimonia probabiliter suadere Deum habere aliquam absolutam inclinationem producendi creaturas, quæ inclinatio, licet inefficax sit, non tantùm erit innata, sed etiam elicita, quia donum juxta doctrinam Dionysij est diffusivum sui ex inclinatione naturali, & bonum intellectivum & volitivum infinitum, non solùm est diffussvum sui ex inclinatione naturæ, sed etiam elicita: nam illi perfectissimo appetitui naturali innato convenienter correspondet naturalis elicitus. Præsertim cùm nullum appareat incommodum in constitutione illius appetitus eliciti, quod non militat contra innatum. Sic cùm proponat & explicet, positionem prædictam fusè exornat, explicans modum tendendi in creaturas vagum & indeterminatum, in quo discrimen apparet circa modum, quo creaturæ possibiles accipi possunt in ordine ad amorem Dei. Licèt enim creaturæ possibiles in seipsis nihil sint à Deo distinctum, quia tamen ab omnipotentia, in qua continentur, denominari possibiles possunt: sic in Deo appetitus esse innatus potest in ordine ad existentiam, & etiam elicitus modo dicto. Possunt prætereà considerari creaturæ secundùm suam objectivam rationem, juxta quam sunt aliquid omnino ab Omnipotentia distinctum, & intrinsecè tale: quidquid illud sit. Iuxta hæc præfatus Scriptor probabilem illum modum Nobis liberaliter elargitur, ut scilicet juxta priorem considerationem Deus propendeat ad dandam existentiam possibilibus creaturis per elicitam complacentiam, quod & negat Sectione sequenti. Negat item sub alia Sect. 9. quia censet creaturis possibilibus nullam competere positivam rationem, & ita neque bonitatem, propter quam amari queant. Et Sect. 10. multis probare contendit, etiamsi talis positiva ratio & bonitas admittatur, Deum ad illarum amorem minimè necessitari, applicatis cōmunibuscommunibus argumentis ex limitatione creaturarum desumptis: admittens etiam amorem virtualem, eo quòd Deus necessariò amet omnipotentiam cum creaturis connexam, & quarum deficiente possibilitate etiam ipsa deficeret, pro quo Sectione 9. in principio & Sect. 11. n. 4.
671
*Circa quæ quidem quod attinet ad
positivam rationem creaturarum, quæ ab æterno fuerit, ego semper & sensi & docui: sed nihilominùs rationem omnimodam possibilitatis in extrinseca denominatione ab omnipotentia consistere, inverosimile judico, & semper judicavi. Quod quidem ex præfato potest Auctore probari, qui cùm de amore creaturarum loquitur, & inclinatione aut appetitu Dei ad existentiam, aliquid insinuat se concipere ab Omnipotentia distinctum: non enim Deus appetitu innato fertur in existentiam omnipotentiæ. Et cùm ait probabiliter admitti posse Deum illas necessariò amare, & modum ostendit, quo id possit convenienter explicari, quasi indubitatum supponit & non gratis datum, aut pro explicatione liberaliter admissum, in aliquid à Deo distinctum illius amorem ferri, aut negari, etiamsi distinctum sit. Qui & Sect. 15. & 16. probat, Deum amare liberè creaturas possibiles: Ergo ut aliquid ab Omnipotentia distinctum. Et quidem ex ipsis terminis videtur compertum, nam potentia non est talis respectu sui ipsius: & ita neque Omnipotentia. Sed quid illud in ordine ad quod talis est? Explicet Auctor, dum illud Deum liberè amare affirmat, & efficaciter probat. Et illud ipsum Nos dicimus Deum necessariò amare, ipso monstrante modum, quo id possit probabiliter defensari.
672
*Id quod ex amore virtuali, quem ad
mittit, urgere possumus. Nam ratio propter quam asieritur Deum non esse necessitatum ad amorem, ex limitatione objecti desumitur, ut semel, & plusquàm iterùm, apud Auctorem: Atqui si hæc ratio quidquam valeret, etiam de amore virtuali procederet: Ergo &c. Minor probatur: Quia amor virtualis ideò dicitur, quia in eo continetur formalis amor; & ideò qui virtualiter amat, aliquo non improprio modo dicitur amare. Hinc illud D. Augustini Tract. 9. in 1. Joan. Epist Quia diligit dilectio
D. Augustinus.
nem, ideò diligit Deum. Vtique diligendo dilectionem, Deum diligit. Sic ille adductus ab Auctore citata Sect. 9. n. 4. Atqui bonitas objecti, erga quod actus talis ordinatur, limitata est: Ergo vel dicendum non posse amorem Dei necessarium ad illam terminari, vel si potest, rationem limitationis pro formali non obstare.
673
*Et ex hoc sumi solutio potest inculcatæ limitationis aliàs à Nobis tradita: Nam licet objectum limitatum ex se non habeat vim necessitandi, ut tamen cum Deo connexum suo modo necessitat. Licet enim cōtendicontendi possit aliquid necessariò connexum, non semper ad sui amorem necessitare, ut Deus non necessitatur ad amorem peccati cum sua scientia & permissione connexum, id quidem est, quia in sic connexo non est bonitas pro amore sufficiens: quod tamen in casu nostro non accidit, cùm amor liber concedatur.
674
*Et hæc quidem loquendo de amore
ratione connexionis: nam creaturas possibiles posse etiam diligi in seipsis, idq́ue necessariò, dictum in Problemate n. 1028. & ratio est, quia bonitas est eadem, & idem in quantum idem &c. Item in seipsis cognitæ ostendunt quàm sit dignus titulus, propter quem cum Deo habeant connexionem, unde illarum amabilitas videtur amplius explicari. Præterquàm quòd cùm directam terminent cognitionem, in illa ipsa apparet connexio, quam cum Deo habent, unde ex ea parte sufficientissimum est motivum amoris necessarij, ut nequeat limitatio earum ad negandum amorem allegari. Neque plus cum P. Aldrete agendum: circa omnia enim quæ congerit distineri, alienum valdè est ab instituto præsenti, ubi non implere volumina, sed compendiariam recognitionem concinnare studeo, incumbens fini, ne dum longior excurrero, terminare cogar, quod opportuniorem habere terminum debuisset. Scio à Poëta dictum:
Non sunt longa quibus nihil est quod demere
poßis.
Sed verendum ne Nobis etiam dicatur:
Sat sunt longa quibus multùm est quod deme
re poßis.
675
*Utro laudandus occurrit P. Izquier
dus, qui Disput. 33. Quæst. 5. breviùs difficultatem præsentem expedivit, licet negans amorem necessarium, & probans Primò communi argumento de limitatione, & imperfectionibus creaturarum, cui obvia est responsio. Secundò veluti à posteriori ex eo quòd amor, quo Deus creaturas à statu possibilitatis ad statum existentiæ traducit, non est necessarius, ut constat ex fide: ergo neque ille, quo amat possibiles. Consequentia ostenditur, quia sicut per scientiam possibilium ad productionem dirigitur, ita & per amorem, qui si necessarius esset, necessarium amorem inferret. Ad quod facilis est responsio negatione ultimæ illationis, licèt enim ad productionem scientia & amore dictis dirigatur, amor erga existentiam liber est, quia aliàs læderetur divina libertas. Neque urget si aliter inferatur, objiciendo istud inconveniens, sic: Dirigitur ab amore necessariò: ergo læditur libertas, quia sic necessaria erit productio. Negatur enim: quia Deus ex amore suiipsius etiam ad rerum effectionem procedit, ut est certissimum; qui amor necessarius est. Probat deinde impugnando rationes diversas, quas Auctores afferunt pro necessitate adstruenda. Ex quibus illa nos tangit, quæ ad connexionem spectat, & quam ille negat, datâque gratis arguit ex connexione cum peccato, de quo jam dictum, nam & Auctor statuit in Deo amorem liberum, sicut P. Aldrete, de quo Quæst. 4. Item ex eo quòd amor Dei erga seipsum non est efficax, sed simplex complacentia. Quod quidem est leve, nam virtualiter & eminentialiter efficacissimus est. Melius illud, amantem efficaciter amare connexum, quando illud alius non habet esse, ut habent creaturæ possibiles, quia ex se tales sunt, sin minùs etiam Chymera esset possibilis. Ad quod dico creaturas possibiles non produci, ut tales per liberum Dei concursum, sed esse modum quemdam resultantiæ, ne dicamus id, quod non benè audit illas esse à se. Deinde etsi à se sint, ratio connexionis urget, quia amatur ipsa connexio habens amabilem terminum. Omitto alia, etiam apud alios urgentia parùm, pro quibus alij ex Nostris jam citati.
§. XXII.

§. XXII.

Circa Optimi amorem in Deo.
676
*NOn teneri ad illud firmavimus Pro
blem. 9. quod & ibi adducti tenent, & est receptissima in Societate sententia, pro qua & noviores, si unum excipias P. Esparzam Quæst. 20. n. 5. ubi P. Ruizium citat dicens illam rationem id efficaciter convincere, quòd omnes Dei actus necessariò sunt optimi, ac summè perfecti, & tales, quales ne cogitari quidem possit aliquid melius. Actus verò optimi, non nisi de optimis objectis esse possunt: quandoquidem bonitas cujusque actus dependet ex bonitate objecti tamquàm ex mẽsuramensura sua. Ergo libertas Dei circa res creatas, neque universalis est, neque perfectè indifferens. Sic ille infert. Iuxta quod alia etiam consequentia potest inferri: Ergo libertas Dei est imperfecta. Patet, nam est imperfectè indifferens, & tota libertatis ratio in indifferentia consistit. Asserere etiam imperfectam indifferentiam, est apertè imperfectionem Deo attribuere, quæ in nullo genere est admittenda. Deinde componenda sunt præfata cum ijs, quæ Auctor habet §. Ad 5. ubi ita scribit: Nihil creatum, nullaq́;nullaque collectio rerum creaturarum propter magnitudinem suæ bonitatis potest inducere in Deum aliquam vel minimam necessitatem volendi potiùs, quàm nolendi. Quia omnia conjunctim, & singula seorsim, cujuscumque generis sint, sunt omninò contemptibilia respectu Dei, & reputantur quasi nihilum, ut patet ex dictis. Auctoritates, quibus utitur Montoya, solùm loquũturloquuntur de necessitate Dei, vel ad actus optimos, idque absolutè, vel ad optimum objectum unicuique enti creato connaturale, ex suppositione quod jam hoc existat, & fuerit omninò volitũvolitum à Deo liberè. Prioris generis auctoritates nihil faciunt pro scopo Montoyæ &c. Non ergo sententiam P. Ruizij universim amplectitur, unde non debuit in Assertione priori ita loqui, ut ei penitus videretur assentiri, ut sic pro ejus posset sententia citari.
Illud autem quod addit de necessitate circa objectum liberè jam extra caussas, prosequitur copiosè Quæst. 28. ubi probat Deum supposita mundi creatione sine ulla necessitate necessitatum esse moraliter ad observandas leges naturæ, in quibus non nisi rarò ut Auctor supernaturalis possit dispensare, pro quo varia exempla congerit, & Nos aliqua in Problemate nu. 1212. pro quo & doctrina præmissa n. 1199. doctrinæ Auctoris conformis. Pro qua & stat P. Ribadeneira Disputat. 14. nu. 43. & seqq. P. Izquierdus Disput. 32. Proposit. 5,.
677
*Oppositum tamen acriter defendit
P. Aldrete ut singularis.
P. Aldrete Controv. 1. de Incarnat. Disput. 1. Sect. 2. de quo & Disput. 10. de Voluntate Sect. 6. in quo singularem esse illum affirmat P. Ribadeneira citato n. 43. In controversia autem recenti adeò, non est mirum singulares qui eam agitant, ingressos vias, sic enim in alijs accidit, quæ procedentibus temporibus reddi communes solent. Quid autem circa præfatam futurum non est cur studeamus ominari. Secus probabilem Auctor judicat, & fateri non possunt non alij, & ita probabilium sibi poterit fortunam polliceri. Et ego quidem aliquod necessitatis genus admittens, minimè summum illud admiserim, de quo P. Ruiz, sed minus aliud, ex cujus defectu aut transgressione, ut sic loquar, non sequeretur Deum non esse Deum, ut Auctores illi necessitatis summæ introductores inculcant. Et quidem firmum rerum cursum, & certitudinem, juxta quam procedunt homines, solummodò ad experientiam revocare, ut contendit P. Aldrete, non apparet verosimile.
678
*Si enim de ipsa experientia loqua
mur cur ita decurrat, aliqua est reddenda ratio, v.verbi g.gratia, cur ignis semper comburat, cùm possit facere Deus ut non comburat, quod cum pluribus constat accidisse Martyribus, aliqua quidem ratio reddenda est. Quòd si dicatur ita esse, quia ita vult Deus: percontari ulteriùs possumus, & valde quidem rationabiliter, cur ita velit Deus, ut rarissimè, & tantùm miraculosè virtus combustiva suo defraudetur officio. Non erit quidem Christiano etiam Philosopho digna responsio, si ulterius respondeatur, Quia sic Deus vult, quia non explicatur natura ignis, ad quam est continuatio referenda. Unde exacta responsio est: Sic Deus vult, quia id exigit natura ignis, cui se ille ut ipsius Auctor accommodat: debet enim supposita ignis creatione, & idem est de alijs, se illius exigentiæ commodum provisorem applicare. Et circa hujusmodi quidem procedendi modum aliquod in Deo extat debitum, pro quo sic D. Thomas 1. p. q. 21. arti. 1. in Corpore: Sicut igitur ordo
D. Thomas.
congruus familiæ, vel cujuscumque multitudinis gubernatæ, demonstrat hujusmodi justitiam in gubernante: ita ordo Vniversi, qui apparet tam in rebus naturalibus, quàm in rebus voluntarijs, demonstrat Dei justitiam. Vnde dicit Dionysius cap. 8. de divin. nomin. Oportet videre in hoc veram Dei esse justitiam, quod omni
D. Dionysius.
bus tribuit propria, secundùm uniuscujusque existentium dignitatem, & uniuscujusque naturam in proprio salvat ordine, & virtute. Sic illi. Quidquid sit de distributivæ justitiæ exacta ratione, de qua ibi S. Doctor. Nam juxta illum, & Magnum etiam Dionysium aliquod debitum in Deo recognoscendum est respectu eorum, quæ ad naturam spectant; ubi autem debitum, aliquod genus necessitatis intervenit. Id quod ex receptissima circa gratiam natura evidenter convincitur, quæ ex eo explicatur à Theologis; juxta D. Pauli doctrinam, quod supra naturæ debitum sit. De quo Sect. 4. Problem. 1.
679
*Plus autem vult P. Izquierdus, qui
Proposit. 6. non solùm ex suppositione creationis necessitatem Deo attribuit, sed ita statuit: Vnde etsi physicè à mundi creatione potuerit abstinere, moraliter loquendo non potuit. Citat pro eo P. Ribadeneiram ubi suprà, scilicet Disput. 14. Cap. 5. ubi tamen nihil tale invenitur. Addit non adeò esse illi certam Propositionem ac præcedentem, & meritò, quia nec firma adeò fundamenta. Arguit Primò auctoritate D. Dionysij id indicantis locis ab ipso allatis. Ad quod
Fundamenta diruuntur.
quidem ita respondendum sicut ipse ad aliàs urgentiores respondet n. 56. ScripturęScripturæ inquam, quibus significatur Deum impulsum & coactum aliquid agere, cùm tamen neque necessitas moralis intercedat, quo loquendi modo etiam utitur Ecclesia in hymno Ascensionis: Quæ te vicit clementia? Ipsa te cogat pietas. Ubi Auctor metaphoricam locutionem intervenire affirmat: ubi & juxta suam toties adhibitam virtualem distinctionem, dicere posset virtualem esse impulsum, & coactionem. Videri etiam potest P. Aldrete circa D. Dionysij auctoritatem. Secundò arguit ratione à priori ex nativa conditione boni sui diffusivi, juxta doctrinam D. Dionysij toties inculcatam: Ergo summa bonitas id præ alijs habet, unde aliqua illi debet non solùm ad intra, sed etiam ad extra attribui. Ad quod respondetur præfata ratione nimiùm probari, scilicet infinitam diffusionem esse adscribendam. Ad quod respondebitur esse illam impossibilem. Sed contra quia intra latitudinem possibilium potuit esse aliqua multò major; quod quidem Auctor benè urget & tandem respondet peculiari doctrina dicens Deum operari cum proportione ad virtutes morales, quæ in medio consistant. Sed quidem perstat eo admisso difficultas: nam in diffusione ad plurima possibilia se extendente, medium virtutis servaretur: quemadmodum si Deus ante plura sæcula mensuranda juxta tempus imaginarium mundum creasset, quod bonitatis infinitæ videbatur diffusiva propensio postulare. Dicendum ergo illam divino esse subordinatam arbitrio, quod ex summa sua perfectione exigit, ut scilicet proportionatum ipsi arbitrium respondeat, unde & summa esse subordinatio debeat, per quod & illius perfectio declaratur. Alia addit facillimæ solutionis: sed in eo, quod ad medium virtutis à Deo observatum asserit, remittit se ad Propositionem 9. ubi sic se habet illius explicatio:
680
*Spectata conditione creaturarum, &
Propositio alia convellitur.
conditione Dei, & ceteris omnibus circumstantijs, hæc fuit optima mensura, & rationabilissima omnium, exquisitissimaq́ue attingens medium earũearum virtutum moralium Dei, ad quas creatio mundi pertinuit: ita quòd si Deus mundum crearet aut majorem, aut minorem, aut perfectiorem, aut imperfectiorem physicè: minùs honestam ex genere suo creationem mundi patraret: utpotè exorbitantem, aut per excessum, aut per defectum, à puncto medio latitudinis divinarum virtutum: tametsi ista esset prorsus immunis ab omni imperfectione. Sic ille, adducens statim exemplum magnifici regis. Sed quidem si prædicta quidquam valent, ex ijs fit Deum non solùm moraliter, nec so|lùm physicè, sed etiam metaphysicè ad mundi creationem necessitatum processisse. Id ostenditur: Nam Deus omnimoda necessitate tenetur ad operandum honestissimè, & ad servandum medium virtutis: aliàs physicè poterit operari non observata virtutis regula, nec perfectissima honestate: unde & physicè poterit mentiri, non implere promissa, & sic alia, quæ ad morales virtutes ut contraria spectant.
681
*Ad quod quidem ex quadam Aucto
ris doctrina responderi potest; quam ipse insinuat, dum asserit sine imperfectione stare posse in Deo recessum à medio, de quo Disput. 35. Proposit. 5. ubi ait omnes Dei actus liberos esse infinitos, sed unum alio perfectiorem, concludens quòd tametsi Deus ex actibus inæqualiter honestis sibi possibilibus minùs honestos, relictis honestioribus, absolutè possit eligere; de facto tamen semper eos eligat, qui, pensatis omnibus, sunt hon estissimi, juxta dicta suprà de morali necessitate ad eligendum optimum in genere moris: atque adeò ad operandum semper, pensatis omnibus, honestissimè. Sic philosophatur ille, per quod quidem non evacuatur difficultas; nam prædicta necessitas non est tantùm moralis, ut dicebamus, quia Deus, pensatis omnibus, tenetur actum honestissimum elicere, & ita punctum medij virtutũvirtutum exactè attingere ex fundamento, quo necessitas moralis asseritur, quòd scilicet Deus absolutè debeat honestissimè operari. Sin minùs dicant unde id colligant, & utrum præter summam Dei sanctitatem in esse moris fundamentum aliud esse possit. Dicant etiam quid sequeretur, si Deus dicto modo non operaretur. Nihil certè minùs dicunt, quàm non futurum Deum. Unde licet medium virtutum moralium suam habeat latitudinem, ut non semper necessarium sit punctum exactæ medietatis attingere, respectu Dei rectè intulimus juxta pręfatumpræfatum philosophandi modum talem latitudinem non esse admittendam.
682
*Deinde quod de exquisitissima illa
Vlterior refutatio.
mundi dispositione, ut nihil illo, vel detrahi possit, ex quo necessitas in Deo circa illius productionem oriatur, contra communem omnium sensum est, juxta quem multa alia præter illa, quæ à Deo facta sunt, absolutè possibilia judicantur, quod quidem non esset admittendum, quia Deus ad ea quæ facta sunt ita præcisè necessitatus est, ut nequaquam addi aut detrahi posse quidquam asseratur. Neque dici potest possibilia esse secundùm potentiam physicam, talis enim potentia ita diminuta est ut ratione illius nequeat dici absolutè aliquid esse possibile, quandoquidem ratione potentiæ moralis absolutè impossibile dicitur, ut observatio totius legis naturalis per longum tempus sine gratia, & vitatio omnium venialium. Neque enim absolutè loquendo dici potest aliquem rem quampiam posse & non posse. Et hoc est quod dicimus de communi omnium sensu circa possibilia sine memoria moralis necessitatis. Stet ergo necessitatem dictam neutiquam admittendam. Aliam autem respectu communicationis, ad extra hoc vel illo modo, libenter admittimus, juxta dicta de illa ex suppositione liberæ creationis, non quidem ut ab Auctoribus illis ponitur primis illius inventoribus, sed ut est à Nobis explicata, quæ scilicet fundet non certam, sed verosimilem credulitatem futuri attentis circumstantijs. Neque plura circa divinam voluntatem ad metam properantibus nobis, ut jam admonitum.
§. XXIII.

§. XXIII.

Pro prædestinatione an unicus sufficiat actus.
683
*VNicum non esse ex dictis à Nobis
circa illam habetur compertum. Sed insurgit P. Esparza Quæst. 31. arti. 2. contendens esse unicum, talemq́ue esse electionis ad gloriam propter merita conferendam, de quo & Arti. 6. Id quod generaliter de toto ordine divinæ providentiæ statuens Quæst. 27. refellens & abominans respectus omnes ad creaturas, ratione quorum divini actus ut distincti ab Auctoribus proponuntur, pro quo ita scri
bit: Arti. 1. citatæ Quæst. 27. Quod ego præloquor, præter morem, pœnitentia tactus. Peccavi enim etiam ipse per plures lecturæ annos, vacua & inani hujusmodi partitione, & signorum suggestione, eaque & me, & scholares meos implicui nonnihil cum jactura temporis, & cum existimatione illegitima de modo operandi divino. Sic ibi: qui & citato Arti. 6. adducta sententia P. Suarez circa electionem ad gloriam, & opposita P. Vasquez distingui illas ait ex eo quòd diverso modo illa consideretur, juxta modum procedendi in creatis, unde per respectus rationis, ita subdit: Qui tamen ordo rationis extrinsecus non est dignus operosa disputatione, utpotè nullius utilitatis aut momenti existens pro legitimo conceptu objectivo rei, de qua agitur, ut sæpè à me notatum est in simili, & oportet ut notetur seriò ab omnibus nolentibus terere tempus in Theologia penitus superficiali, ac inani, ac pertinente præcisè ad directionem modi loquendi præsertim ad populum.
684
*Hæc ille, contra se habens commu
nem sensum & praxim Theologorum. Et in speciali de electione loquendo, nisi prioritatem aliquam in Deo consideremus, nequit stare ut affirmari possit quælibet ex prædictis sententijs. Non enim prima, quia non stat electio ante prævisa merita, cùm prioritas non sit. Neque altera propter eamdem rationem, quia esse nequit posterioritas, ut dici possit, post prævisa merita. Et quidem unico actu decretam gloriam cum meritis affirmant P. Molina, & P. Granadus adducti Sect. 12. Problem. 5. in principio; sed illi ex alio fundamento, non verò ex eo quòd in Deo signa prædicta repugnent. Et cùm sint illa, conveniens sit etiam in ordine ad directionem modi loquendi, ex eo planè evincitur convenienter in Scholis ad explicationem divinorum adhiberi. Quod enim si quis sit distinctionem omnem inter divinos actus tollens, eam prioritatem, quæ per signa explicatur etiam tollat, transeat. Sed cùm sint | plurimi distinctionem agnoscentes non repugnantẽrepugnantem divinis, meritò pro illis explicandis signa adhiberi possunt, quod est consequens ad distinctionem, si videlicet cum illa etiam prioritas asseratur. Sint enim nonnulli, qui distinctionem admittentes prioritatem à quo respuant. Sic enim P. Antonius Perez Disput. 1. de Prædest. Quæst. 16. circa quod præsertim n.
172. & quomodocumque id stet, prædictos respectus admittendos docet D. Thomas 1. p. q. 16. arti. 4. in Corpore, ubi sic concludit: Vnde, cùm verum respiciat cognitionem, bonum autem
appetitum, prius erit verum quàm bonum secundùm rationem. Sic ille, ubi de Deo agit. Et in responsione ad Secundum sic etiam scribit: Vnde primò est ratio entis, secundò ratio veri, tertiò ratio boni, licet bonum sit in rebus. Sic Doctor sanctus, ex quo habemus inter ipsos actus voluntatis suam etiam prioritatem posse admitti, in quibus eadem est ratio, & in aliquibus apparet major, ut in actibus misericordiæ & justitiæ vindicativæ, amoris & odij, prædestinationis ac reprobationis.
685
*Neque ex eo quòd gloria simul &
merita possint intendi, sequitur gloriam propter merita decerni, juxta sensum hujusmodi controversiæ, quia illud Propter duplicem habere sensum potest, ut vel finem significet, vel caussam, vel quasi caussam moraliter moventem, ut remuneratio ipsi tribuatur, ut est notissimum apud Theologos, & Philosophos morales; immò & Grammaticos. Nisi dicamus in tali decernendi modo inveniri meritoriam aliquomodo motionem. Cùm enim Deus per scientiam mediam cognoscat hunc, cui gloriam & merita decernit, bene operaturum in ordine ad promerendam gloriam, dum decernit hujusmodi operationem, eam pro motivo habet virtuali quodam modo futuram: absque eo quòd sub statu conditionato prævisa sit sufficiens, ne in errorem Semipelagianorum aliquatenus incidatur, sed quia virtuali quodammodo futura absolutè videatur. Quamvis non desit qui meritis sub conditione prævisis vim movendi tribuat: quia existimat illos de meritis tantùm egisse, quæ manent sub statu conditionato, non de illis, quæ cum futuris absolutè conjunguntur. Quod quidem à me aliàs rejectum; cùm tamen quod hîc assero, valde diversum sit, scilicet cùm Deus prævisis meritis sub conditione illa simul cum gloria decernit, posse non absurdè dici ob merita aliquomodo absolutè futura illam præfinire. Hoc modo: Video hunc à me gratia sub conditione præventum operaturum benè, & gloriam meriturum, & me illam ipsi collaturum. Sic ergo volo, sic jubeo. Ubi non est velle propter conditionata merita, sed totum illum progressum ad statum absolutum transferre, & virtualem quamdam illorum futuritionem indicari: si insuper dicamus specialem aliquam complacentiam Dei erga hujusmodi translationem in absolutum statum præcessisse.
686
*Probat autem præfatus Auctor iden
titatem omnium divinorum actuum Quæstione illa 27. ex motivo unico, quod est divina bonitas: quod quidem infirmum est, nam illa potest diversa ratione proponi & applicari, ac respectu etiam objecti materialis diversitas induci: cùm aliàs stet etiam in objectis creatis suam etiam esse motivam rationem posse, ut in meritis facilè est dispicere. Deinde, ex perfectissima comprehensione, qua Deus objecta omnia suæ dispositioni subjecta cognoscit. Ex ea enim habetur non esse cur Deus unum decernat, & dispositionem erga alia aliquomodo suspendat. Ad quod dicendum Deum comprehendere omnia secundùm statum, quem habent; cùm autem pro priori illo merita non habeant absolutam futuritionem, sicuti neque demerita, non posse circa illas haberi actus illis correspondentes. Sed urget exemplo artificis, qui non prudenter operatur, si determinet seorsim de una parte sui operis, quin simul circumspiciat omnes partes, earumq́ue inter se, & cum una illa cohærentiam. Ut si pictor determinet de magnitudine & loco oculi, vel manus, quin simul determinat de magnitudine, proportioneq́ue aliarum partium. Pro quo D. Dionysius de cœlesti Hierarchia Cap. 8. sic ait: Omnium est artifex, & semper omnia componit, estque caussa indissolubilis cohærentiæ & ordinis omnium, finesque priorum cum sequentium principijs semper connectit, & unam Vniversi conspirationem, concentumq́ue pulcherrimè efficit. Sic divinus Antistes. Ad quod quidem respondeo in primis artificem etiamsi opus sua destinatione integrum complectatur, multoties accidere ut circa aliqua non se determinet, sed in progressu id præstet. Heri consultationi interfui circa ædificium quoddam nostrum feliciter progrediens, circa tecti formam, an planum an concameratum in media contignatione. Et in pictore id etiam accidit multa in decursu meditantem. Non ergo ex artifice creato validum sumitur argumentum. Si autem dicatur Deum esse perfectissimum artificem, ut D. Dionysius effatus, inde profectò incipiendum fuisset; quandoquidem aliud nihil ad rem. Dico ergo illum de Theologicis præcisionibus non locutum, sed id, quod fatemur omnes fide & ratione instructi, protulisse. Deinde adhibenda est solutio præcedentis rationis, nonnihil ex nuper dictis adjuncto: scilicet Deum ut summum artificem sua destinatione complecti omnia, quæ pro illo statu præcisivo possunt disponi, ut sunt quæ nuper dicta; unde ex humano artifice simile quid accedit, non omnia pariter disponente, sublatis imperfectionibus. Nonnulla alia omitto, quorum non est operosa solutio. Neque deinceps cum Auctore præfato circa prædestinationem contendendum, qui brevem nobis pro illa exhibuit tractationem, multas compendiaria illa de unitate actuum doctrina præcidens quæstiones.
§. XXIV.

§. XXIV.

Circa electionem præcisam à medijs.
687
*PRoblemate 1. & 4. diximus & proba
vimus secundùm præsentem providentiam repugnare, quia sic stare non posset ut homines gloriam possent amittere, & absolutè damnari, quandoquidem divinum decretum frustrari omnino impossibile est; cùm tamen damnari absolutè posse homines etiam prædestinatos omnino fatendum sit, ut ibidem ostensum. Sed insurgit P. Izquierdus Disputat. 41. Quæst. 1. Proposit. 4. ubi multis probare intendit, non obstante decreto posse prædicta stare, eo quòd decretum intentivum ratione executivi fieri potest, ut non fuerit, eò quòd adhibere potest omnino liberum, ad quod tantùm tenetur ratione prioris; eo autem ipso quòd liberum sit satisfacit efficaciæ decreti intentivi, ex quo habetur, ut & liber maneat ad conferendam gloriam, etiam suppositis meritis. Ad decretũdecretum ergo executivum spectat conferre auxilium, quod Deus prævidet futurũfuturum efficax, & se liberè collaturum ei gloriam in recompensationem meritorum. Quo casu collatio gloriæ à libertate hominis dependebit, atque etiam à libertate immediata Dei, quæ tantùm erit principium remotum, tum gloriæ, tum decreti executivi ejus, ob idq́ue nihil derogans libertati decreti ejusdem, & collationis gloriæ. Itaque cùm homini ratione decreti executivi tale conferatur auxilium, ut eo stante possit non operari, fit ex eo ut omissione sua possit decreti tam intentivi, quàm executivi efficientiam impedire, & sic gloriam amittere. Pro quo plura ingeniosus Scriptor accumulat, circa quæ nescio an dici possit quod aliàs Tullius saniori applicatione, esse scilicet aliqua, quæ pręstatpræstat ignorare, quàm scire. Quando & modus pariter ostenditur, juxta quem possit Deus non adimplere promissionem modo decernendi accommodatam. Id autem quod de gloria dicitur, in prædefinitione actus quoad substantiam latè prosecutus Auctor fuerat Disput. 29. Quæst. 2.
688
*Sed quis non videat pro statuenda
Efficaciter impugnatur.
nova hac philosophandi ratione inutiliter ingenium fatigatum, & viam aperiri, ut possit circa stabilitatem divinorum decretorum, & promissionum firmitatem multorum credulitas vacillare. Ubi dici nequit pro Dei libertate defensionem assumi, quando Deus illam sibi ex suppositione decreti pro contrario ipsi superesse non vult, quia verò decernit ut non sit, quod esse possit, inde in eo est exercitium libertatis. Prætereà etsi Deus adhibeat medium liberum, non cessat necessitas absoluti decreti, quia non cessat illius existentia, in qua fundatur necessitas. Id patet, quia eo posito non potest non esse, ex communi & certa persuasione quod res quando est, necesse est esse. Item ex æternitate, qua necessariò durent, de qua Auctor Disput. 31. ubi eam rationem ceteris probabiliorem reddit n. 369. quia non obstante contingentia actus divinæ voluntatis, eo ipso quod est Deo intrinsecus, & cum ipso identificatus, omnes perfectiones divinas transcendentes debet participare, & ita æternitatem. Ergo & hoc debet decreto intentivo proculdubio concedi. Tunc ultra. Decretum tale non utcumque est in Deo, sed secundùm specialem conditionem suam, juxta quam est necessariò inducens decretum executivum cum nullo habens necessariam connexionem. Ex quo habetur, quod quodcumque illud sit, in ipsum quodammodo influit, à quo in essendo & permanendo dependet, unde ut superius vidimus, juxta Auctorem ab ipso tamquàm à principio remoto est gloria & decretum executivum: id quod clarissimè evincitur ex dictis de æternitate, quia sicut decretum intentivum æternum est, ita & influxus, vel quasi influxus in executivum. Unde falsum est quod dicitur omissione operationis meritoriæ impeditam utriusque decreti vim; nam eo ipso quod omittatur operatio meritoria, tenetur Deus per alia media suam exequi voluntatem: hoc enim manifestè evolvit ratio vagæ volitionis, vel potius præcisivè per modum intentionis. Et ita præscribitur modus defensionis doctrinæ Societatis circa conciliationem gratiæ efficacis cum libertate, de quo Sect. 7. Problemate 4. nu. 787.
689
*Ubi illud post alia: Quòd supposita
scientia conditionalium ex efficaci Dei proposito atque intentione efficiendi certißimè in nobis boni, de industria ipse ea media seligit, atque eo modo & tempore confert, quo videt effectum infallibiliter habitura: alijs usurus, si hæc inefficacia prævidisset. Sic ibi. Ut in nostro casu idem asserere omnino debeamus, ut si auxilia ad decretum executivum spectantia effectum non haberent, alijs necessariò sit Deus usurus, quæcumque illa sint, hoc enim vis illa decreti intentivi, non utcumque, sed essentialiter postulat. Quemadmodum absolutè debitor, si libranciam tribuat ut à quopiam aliquo pecunia ipsi debita exigatur; ea non stante certa, alium debet modum solvendi ex justitia conquirere, id quod passim videmus accidere.
690
*Sed ait n. 49. id posse peculiari alio
modo convenienter explicari, si dicamus Deum cum præfato decreto aliud habere executivum conditionatum, quo efficaciter nolit ut conferatur homini gloria, si careat meritis. Ubi quidem aut conditionatum decretum est posterius, ut videtur, cùm dicatur executivum; & hoc est priori contrarium, ut constat, quia Deus etiam carentiam meritorum suo intentivo decreto comprehendit, juxta nuper dicta, quod per subsequens nequit limitari. Quod si simultanea dicantur, etiam convincuntur sibi invicem adversari, estq́ue in Deo modus indignissimus decernendi: Volo dare in omni eventu, sed nolo in aliquo, si fuerit.
691
*Modum alium possibilem proponit
Quid circa tertium.
n. 50. dicens esse magis certum ad intentum, si videlicet decreta Dei indifferentia concurrendi cum homine ad merita ipsiusque voluntatem proximam ad merendum constituentia sint indivisim nolitiones conditionatæ quibus | Deus efficaciter nolit, ut conferatur homini gloria, si caruerit meritis. In quo quidem casu sic formandum videtur decretum: Volo dare gloriam, si non caruerit meritis. Quæ quidem æquipollet huic: Volo dare gloriam ei, qui habuerit merita, quia nolle dare carenti, est velle dare habenti, decretum enim tunc meliùs suum sortitur effectum, cùm adsunt merita, circa quæ Deus specialiorem habet affectionem: Ita illud: Nolo dare carenti meritis, infert illud, Sed habenti. Tunc autem quid mirabile & peculiare habemus in hujusmodi assertione, cùm illum decernendi modum communiter Doctores admittant etiam circa reprobos, unde non videtur cur debeat hoc loco constitui, uti propriè ad prædestinationem spectans, cum præcisione illa à medijs, de quo est quæstio. Sint ergo discursus eruditi & ingeniosi Scriptoris utcumque & profundi & subtiles, nobis per planiora plus placet incedere, nec nodum in scirpo quærere: quod & de promissione dictum velim, cùm pariformiter procedat.
692
*Sed antequàm à concertatione hujus
modi recedamus subit animo scrupulus, an ex defectu legitimæ intelligentiæ impugnatio nostra quoad decreti intentivi permanentiam processerit, pro quo præstat Auctorem ita loquentem audiamus: Actus non potest non liber evadere, licet negatio actus essentialiter sit incompoßibilis cum ipso decreto; eo quòd in tali casu positio decreti non potest non esse dependens à nutu voluntatis creatæ, potentis media omißione actus facere, ut non extiterit decretum pro signo suo antecedente &c. Sed quia in tali casu positio talis decreti pendebit à nutu voluntatis prout exequentis gloriam medio alio actu libero executivo, quæ ut sic hoc ipso quòd habeat potentiam proximam ad impediendam executionem gloriæ, consequenter poterit facere, ut non præextiterit decretũdecretum gloriæ intentivũintentivum pro signo suo antecedente: Ex quibus videtur haberi, quod remanet superiùs impugnatum, scilicet decretum intentivum posse desinere ex omissionis actus meritorij positione. Sed potest illud aliter intelligi, ut scilicet expositione dicta omissionis fieri potuerit ut Deus non habuerit actum intentivum & consequenter executivum. Si enim Deus non prævidisset creatam voluntatem honestè & meritoriè operaturam, saltem sub conditione, decretum tale minime habuisset.
693
*Sed quidem neque hoc videtur quo
Instauratur impugnatio.
modo stare possit, sic enim habet Propositio dicta: Decretum prædefiniens substantiam collationis gloriæ secundùm se præcisè, atque adeò cum nulla scientia de meritis connexum essentialiter, ex nullo capite repugnat Deo &c. Iuxta hæc ergo nequit ad scientiæ medięmediæ antecessionem haberi recursus: ergo eo pacto non potuit existentia decreti impediri, quandoquidem cum illa nullam habet connexionem. Ex eo autem quod medium liberum adhibeatur neque id stare potest, quia omissione posita & sic frustrato, necessitas urget pro alio, juxta dicta, quæ quidem videntur manifesta, unde quod scripsi, scripsi.
§. XXV.

§. XXV.

Circa peculiarem sententiam in modo divinæ electionis.
694
*HAbemus illum Problemate 4. §. 3.
& est ille P. Alcazar, efficaciter impugnatus, qui tamen placuit P. Izquierdo Disput. 41. Quæst. 3. ubi hanc statuit Propositionem: Etiam habet Deus de facto prædestinationem vagam, qua gloriam prædefinit hominibus ante prævisa eorum merita, quæ circa varias personas, vel etiam circa varios gradus gloriæ ejusdem personæ vagatur. Sicuti habet prædestinationem conditionatam, qua vult ut omnes salvi fiant, si per ipsos non steterit. Citat Patrem Alcazar, cui consentire asserit Patrem Ruiz Quæst. 1. nu. 6. ubi eum allegat ex Disput. 53. de Prædest. Sect. 4. n. 4, ubi quidem non penitus Patris Alcazar sententiam amplectitur, ut constat ex n. 7. & 8. ubi argumento nostro contra illam utitur, quatenus pro uno cadente alium à Deo surrogari contendat. Meminit etiam ejus P. Ortega Controv. 7. Disput. 2. Quæst. 3. Certam. 2. nu. 7. ubi eam vocat singularem & absurdam. Probat autem illam citatus Scriptor. Quia aliquem finem respexisse Deus credendus est in eo, quòd tot homines salventur, quot reipsa salvandi sunt, nec plures, nec pauciores; nimirùm ut implerentur Sedes, quas Angeli apostatæ amiserunt, vel ut mansiones extructæ in illa cælesti civitate justo civium numero habitarentur; Sed ad hujusmodi finem nil interest, quòd homines salvandi sint hi, vel illi. Ergo credendum est priùs determinasse Deum ex intentione talis finis numerum salvandorum, quàm determinatas personas. Adducit deinde exemplum fundatoris civitatis, quod ex P. Cornelio à Nobis datum citato loco. Quod
quidem quàm parvi momenti sit, ibidem ostensum. Sicut & quod præmittitur, & negandum est, quia nihil est, quod verosimiliter indicet illam formalis numeri antecessionem, neque est consentaneum amori: quo Deus prædestinatos diligit, ut quasi ex occasione fortuitò electi videantur. Concedimus ergo in prædestinatorum numero aliquem Deum finem intendisse, sed cum electione determinata connexum. Videns enim talem numerum futurum convenientem, eum voluit in electis ab ipso cœlestis Curiæ civibus inveniri. Sicut prædestinatio conveniens ipsi visa est; nec tamen prius decretum aliquod absolutum habuit circa illam, sed ad Angelos & homines primò illam suo decreto direxit, sine aliqua circa illos præcisione.
695
*Arguit deinde ex adducto loco Apo
calypsis 3. à Nobis allato & exposito: Tene quod habes &c. pro quo & profert, quæ & P. Ruiz, D. Gregorij Lib. 25, Moralium Cap. 8. aliàs 10. & D. Augustini Libro de Corrept. & gratia Cap. 13. in prædictum locum verba numeri certitudinem indicantia ex subrogandis integrandum. Sed illa profectò non urgent. Divi enim Gregorij verba nimiùm probant, quòd scilicet | pro cadentibus substituuntur alij, quod scilicet cum grano salis accipiendum dixit P. Ruiz, nam aliàs sequeretur (sicut & nos argumentati sumus) æqualem esse numerum electorum & reproborum. Est ergo Electorum numerus certus ac definitus, ut ille ait, sed non eò quòd electi cadant & pereant, id enim stare nequit, ut est manifestum, ex impossibilitate illa in Scholis nota, unde quod de numero dicitur, aliunde firmandum: Divus autem Gregorius in ea sententia fuit, ut censuerit tot glorificandos homines, quot Angeli ceciderunt, juxta quod & præfato loco videtur pronuntiasse. Cùm tamen illius hac in parte sensum multi non admittant, dicentes majorem futurum hominum beandorum numerum, quàm fuerit cadentium Angelorum. Cui sententiæ non parùm favere Divum ipsum Gregorium Homilia 34. in Evangelia affirmat P. Suarez lib. 1. de Angelis Cap. 11. nu. 5. quatenus asserit in gloria futurum esse æqualem numerum Angelorum & hominum.
D. Gregorius.
Et Lib. 7. Cap. 17. n. 5. ita scribit: Nec constat numerum hominum salvandorum non fore majorem: cùm credibile sit multò majorem esse futurum, quàm numerus cadentium Angelorum fuerit. Sic ille. Quomodo autem ex eo quòd D. Gregorius asserat, æqualem in gloria futurum numerum, sequatur futurum majorem numerum hominum, id possit idonea ratione componi, non equidem apparet esse scilicet inæqualem & æqualem, majorem scilicet & minorem. Sed reverà Doctor sanctus æqualem non asserit, sed per homines centenarium numerum, in quo Angeli ad nonagesimum nonum pertinent, integrandum. In quo sunt multi, qui Doctori sancto contradicunt; ejus enim sententia ex ijs est, quæ probabiliter inter Doctores sacros disputantur. Divus verò Augustinus
D. August.
de numero non est locutus, sed de multitudine minimè defutura, ut promissio Abrahæ facta de multiplicando spirituali semine instar stellarum, & arenarum maris, verissima comprobetur.
696
*Arguit insuper præfatus Scriptor,
Objectio à ratione discussa.
quia benevolentia Dei erga homines præstantior erit, si ex se, & ante omnia eorum merita omnibus & singulis velit gloriam affectu efficaci disiunctivo, quàm si velit tantùm affectu simplici vel conditionato, ut constat. Ergo de facto admittendus est in Deo talis affectus. Ad quod quidem respondeo concedendo Assumptum: Atqui illud de affectu erga omnes & singulos procedit, qualis non est amor vagus & indeterminatus, & ita eo argumento nos potiùs usuri, ut jam nuper præstitum: unde miror doctum Patrem in eo ita proposito vim aliquam invenisse pro suo placito, quo apertè nostrum comprobatur. Pro quo videri potest P. Aldrete Disputat. 8.
§. XXVI.

§. XXVI.

Circa electionem ante merita Recentioris Scriptoris argumenta discussa.
697
*P. Christophorus de Ortega Disput. 2.
de Prædestinatione, Quæst. 3. gravissimam quæstionem versans diversorum certaminum hos habet Titulos 1. Ante absolutè prævisa merita eligi ad gloriam prædestinatos certum omnino est, de ejus verò electionis efficacia non item. Ubi pro antecedentia duplicem affert rationem. Primam ex speciali serietate & promptitudine erga media, quæ quidem satis dubia est pro absoluta certitudine statuenda, sed explicari potest per specialem complacentiam, quod & nobis placuit. Secundam ex collatione auxiliorum, prævisa eorum efficacia; ex quo fit collationem talem habere rationem interpretativæ electionis, cùm dentur ex directa intentione gratiæ, quæ & communis est etiam reprobis. Id quod etiam à Nobis dictum. Quæ ratio cùm non habeat absolutam certitudinem, aliqua quærenda est, quæ sit penitus inconcussa, & est illa, Deum ab æterno gloriam electis voluisse, quam reipsa confert, uti finem, ad quem illos creavit, pro cujus assecutione media opportuna providit, quæ eo ipso quòd media sint aliqualem finis intentionem in eligente supponunt. Cumq́ue media proportionata non sint alia quàm merita, ante illorum prævisionem quomodocumque illa explicetur, gloria ipsa debuit intendi. Si dicatur unico Dei actu omnia peragi, & ita nullam esse antecessionem; in primis id ostendit parùm esse consentaneum Scripturæ & Patribus, illum dicendi modum. Et nihilominùs tunc etiam suam antecessionem virtualem esse negari nequit, amatur enim gloria ut finis, & merita ut media, unde aliquis virtualis saltem ordinis modus negari nequit.
698
*Certaminis 2. Titulus ut sequitur:
Omißis Thomistis, sententiæ & Patronis. Ubi Thomistarum nomine Patres Dominicanos, & ipsis fœderatos intelligit, benè autem addit esse etiam scholam Thomisticam Jesuanam in Societate, pro eo quod P. Gonet congessit Tomo I. in recommendationem doctrinæ D. Thomæ §. 9. sic autem ille scribit: Quare & scientiam mediam de conditionata contingentium nostrorum, vel implicitè ut ante Molinam Scholastici veteres omnes, vel explicitè in terminis omnes Scholæ nostræ Thomisticæ Iesuanæ, qui Molinam nostrum ea in re habent præceptorem &c. Ubi quidem doctus Auctor quod ad unicum præceptorem spectat potuit omittere, propterea, quæ diximus nu. 628. & 633. ut & titulus ille Molinistarum tantoperè Adversarijs in ore & calamo frequens prorsus aboleatur.
699
*3. Irrito pro alterutra sententia ab ejus
3.
Patronis ex Scripturæ testimonijs pluribus laboratur. 4. Irrito etiam pro alterutra sententia cer
4.
tatur ex Patribus. 5. Quousque Vasquez contra
5,.
Soarium minùs solidè discurrerit summatim expeditur. 6. Haud majori opere pretio Vasquiani alijs
6.
| Soarium impugnant. 7. Magni mei magistri
7.
Dazæ, & ipso posteriorum urgentium contra Soarium argumenta retusa. Sic ille. Cui erit fortè
Quid circa illos.
qui non immeritò reponat: Haud magno operæ pretio in præfatis est ab Auctore evellente & destruente, disperdente & dissipante, laboratum; cùm tamen ædificatum nihil aut plantatum ab ipso videamus. Et primum quidem facile esse solet, non ita alterum. Et cùm Vasquij sententiam defendendam assumat, id suo labore consecutus est, ut illa neque in Scripturis, neque in Patribus solidum habere fundamentum dignoscamus. Ex quo quidem minùs plausibilis, & acceptione digna comprobatur, cùm opposita D. Thomæ sit, & etiam Scoti in id utraque conspirante schola, nec sperari queat ut ab Auctore urgentiora, ut ipse jactat, argumenta proponantur. P. Didacum Dazam
P. Didaci Dazæ elogium.
illius magistrum in hoc regno Peruviano ante annos plus sexaginta novi grandævior Auctore Confessarium Excellentissimi Principis de Esquilache, coràm quo voluit me Theologicas theses defendere, jam circa metam curriculi decurrentem, & eisdem præsidere. In quo non annui, unde nullum tale suæ sapientiæ specimen perrexit exhibere. Et agebat tunc annum 35. Sed majestate corporis, & morum gravitate, ac eruditionis non vulgaris opinione, communem sibi æstimationem conciliabat. Cumque aliqua ad quæstuarium negotium spectantia minùs sibi placerent, in quibus & conscientiæ suæ, aliarum judicis, periculum vertebatur; valedixit palatio, & in Hispaniam remigravit, ubi humanè exceptus, & cathedris regendis aliquamdiu intentus, annum agens 44. dum in Angliam tenderet Oratoris Regij Comitis de la Corzana Confessarius in ipsa navigatione obijt, non sine suspicione propinati veneni ab hæretica pravitate, de quo P. Nadasi in Anno dierum memorabilium die 16. Octobris. Sed jam urgentiora illa argumenta videamus.
700
*Primò arguitur ex constitutione
1. Argumentum debile.
actuum liberorum per extrinseca connotata: ex ea enim habetur decretum intentivum gloriæ per gloriam ipsam reipsa extra caussas positam constitui. Sed reipsa datur propter merita: ergo non est locus tali decreto, quia neque ordini intentionis & executionis. Sic ex P. Daza fidelis ejus auditor: qui tamen post inventum illum facilem explicationis modum de intentionali intrinseco complemento, de quo suprà n. 650. leve argumentum existimat, & ab ipso eatenus abstinendum.
701
*Secundò ex eodem & P. Herice,
quia si gloria ante prævisionem meritorum decernitur: ergo non potest non à Deo conferri, sive adsint, sive non adsint merita, neque in potestate electorum est illam amittere. Pro quo duo adducuntur exempla. 1. ducti ad carcerem à lictoribus, qui potest quidem velle aut nolle ire, sed sive velit, sive nolit, iturus est. 2. Ex voluntate Dei absoluta ante demerita non dandi alicui gloriam. Ad quod respondet Auctor facilem habere solutionem, quam & exhibet. Ad prius exemplum respondet in illo nullum haberi respectum ad carcerandi voluntatem, cùm tamen habeatur in casu nostro ex prævisa sub conditione libera meritoria operatione. De secundo nihil, sed est solutio facillima: quia licèt Deus prævidere sub conditione demerita possit; implicat tamen circa illa absolutè futura decretum divinum, aut ea decreto intentivo negandi gloriam aliquomodo complecti. Quamquam non desint, qui casum possibilem arbitrentur, de quo inferiùs.
702
*Tertiò ex P. Daza. Quia per hujus
Tertium insuper.
modi electionem beneficium redemptionis per Christum, & sacramentorum valdè extenuatur, quandoquidem etiam sine illo gloria infallibiliter obtinenda; circa quod & alia nonnulla parvi ponderis admiscentur, quæ & Auctor diluit. Sicut & illud quod de imminutione beneficij in gratia ad operandum præstita addebatur. Quantum enim beneficij, ajebat P. Daza, erit excitari, juvariq́ue, ut nostro opere, labore, ac merito habeamus, quod aliàs ex electione illa habere nullatenus possumus? Ubi Auctor non dubitat asserere magistrum suum intimè in hoc attendisse, quod attendere debuisset. Et quidem meritò, cùm evidentissimum sit gratiam ex eo non minui, quod gratiam aliam eximiam præsupponat, & inde descendat, cùm potiùs æstimabilitas augeatur. Id quod à D. Joanne Baptista in beneficio redemptionis per Christum prædicatum, cum dixit: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus,
Ioan. 1. v. 16.
& gratiam pro gratia. Joan. 1. v. 16. Videatur Cardinalis Toletus.
703
*Quartò ex eodem contra electionem
Quartum pariter.
includentem simul gloriam & merita: Quia juxta P. Soarium idem actus nequit simul tendere in finem & media, præsertim quando medium unicum non est, ut in præsenti, cùm possit Deus gloriam aut propter merita tribuere, aut etiam gratis. Pro quo & nonnulla non plus urgentia adjiciuntur, quibus abundè Auctor satisfacit. Et quidem quod finis & medium possint simul intendi, etiamsi media plura suppetant, negari rationabiliter nequit, si de medijs materialiter sumptis loquamur: sunt enim entitates duæ, quas potest voluntas uno actu complecti. Secus est si medium secundùm rationem talis formaliter eligatur, sic enim intentionem finis supponit, & ita circa illius electionem potest esse difficultas: sub qua consideratione à P. Soario potuit, quod ex ipso assumitur, affirmari. Unde licet Deus merita cum gloria ut media ad ipsam expressè velit, juxta prædictam doctrinam, formalem rationem medij non habent, sed tantùm intenditur ut illam habeant, quia ante illorum absolutam prævisionem vim movendi non habent, alliciendi scilicet in ordine ad præmium: unde media dici possunt in actu signato, sed non in actu exercito. Sicut & de ratione finis dicendum in gloriæ intentione, quæ non exercetur circa illa.
704
*Quintum ex eodem. Quia prædesti
Quintum denique.
nationis medium passio Christi fuit: ergo & volita peccata, quæ in ea intervenerunt. Illatio probatur, quia sine peccatis stare illa non potuit, quæ ante prævisionem passionis prævisa | non sunt. Licèt dicatur Christus decretus ante prævisum Adæ peccatum: revera enim passio Christi medium fuit. Hæc cum nonnullis alijs ad summam redacta, non urgere Auctor existimat, & juxta principia sua, in quorum aliquibus P. Suarij doctrinam amplectitur, congruentem adhibet responsionem. Nos quod ad Christi passionem attinet in decreto intentivo gloriæ non inclusum asserimus, & quod de peccatis dicitur, urgentissimum arbitramur, ut suo loco ostendimus, pro quo & faciunt dicta Problemate 4. Sect. 14. Concludit argu
Cum alio ex P. Vasquez.
mento P. Vasquez desumpto ex universali voluntate salvandi omnes, quam Deus habet, ex se sufficienti ad negotium præsens, unde sine ulla necessitate & ratione circa aliquos variatur. Cui ex doctrina P. Suarij respondet voluntatem illam erga solos reprobos versari, cùm tamen circa prædestinatos specialiter alia providentia versetur: stante enim illa, ut stare fatendum est ex magnis pro illa fundamentis, ut quid alia inefficax & conditionata; cùm nullus prudens ita sit solitus decernere. Sed verò etiamsi dicamus in Deo præcedere voluntatem illam dandi gloriam omnibus, qui habuerint merita, qualis in Scriptura significatur, pro speciali erga prædestinatos non incongruè specialis poneretur, ut erga illos magnitudo beneficij cresceret ex peculiari dilectione, quæ in Scripturis etiam prædicatur Matth. 25. Rom. 9. Ephes. 1. Et alibi. Unde specialis hujus dilectionis comparatione, amor non talis erga reprobos vocatur odium.
705
*Sed pergit jam Auctor, & mentem
suam conclusione duplici manifestat Certamine 8. In prima statuit de facto electionem non stare ante prædicta merita. Id probat, quia sine illa stare potest, ut fatetur P. Suarez & asseclæ, de quo & Nos Problem. 3. & aliunde nullũnullum est solidum fundamentum, ut reipsa sit, ab ejus patronis afferatur. Ubi præcipuum illud impugnat de voluntate efficaci finis, quando media ut talia ad ipsum eliguntur, uti eliguntur merita, quorum certitudo per scientiam mediam agnoscitur. Circa quod quidem non ineptè discurrit. Sic autem subdit n. Hæc fors Suarius præsensit, atatque adeò videtur rationem hanc suāsuam non adeò nudam & simpliciter efformasse, sed alijs etiam terminis & adminiculis vestitam & implexam, ut eorum multiplicitate & confusione lectoribus perplexitatem, & oppugnaturis faceret difficultatem. Hæc ille sanè indignissima in clarissimum Theologiæ lumen, non peculiarem aliquam sententiam suam de novitate odiosam propugnantem, sed receptissimam, & celebrem, in quam, ut paulò superiùs dicebam Thomisticæ, & Scotisticæ Scholæ Scriptores doctissimi conspirarunt: ut opus non fuerit Doctori Eximio ad singulares, inauditos, & ægrè intelligibiles terminos illaudabilem recursum conquisisse. Oportuisset profectò Auctori nostro plus de rationum soliditate, quàm de verborum exuberantia fuisse solicitum, ut eruditio ejus & ingenium majori in pretio apud Theologiæ proceres haberentur: apud quem & illa: Sed pars ea ijs, qui non satis solida, minusq́ue solidè probant, ac tuentur, vulgaris ac trita numquàm nos decipiet, si singulatim terminos omnes adjunctos evolvamus, & quid, quantumq́ue unusquisque valeat, examinemus. Adjungit ergo ad majorem hanc connaturalitatem providentiæ & prædestinationis ex intentione efficaci salutis prædestinati, quàm ex inefficaci probandam; id quidem etsi ex objectiva dispositione providentiæ non requiratur, ut ostensum hactenus à nobis est; requiri tamen ex perfectione Dei providentis, ejusq́ue benevolentia ac beneficentia speciali erga prædestinatos. Sic ille. Et ubinam
in præfata Doctoris Eximij doctrina termini illi implexam, & sua multiplicitate ac confusione perplexitatem lectoribus afferentes? Quid enim clarius dici potuit, quid brevius, quid sine terminorum multiplicitate faciliùs captu, licet aliàs queat à secus sentientibus oppugnari, quod & à nobis præstitum citato Problemate? & id quidem ipso Doctore Eximio non penitus refragante, & majorem tantùm convenientiam in eo genere providentiæ, si ratione agatur, agnoscente; à cujus sincerissimo agendi modo valdè alienæ argutiæ illæ ad minùs solidè sapientes decipiendos, quod nescio in qua Religiosa officina, præter quamdam in suo Auctore Superiorum auctoritate mulctatam, potuerit fabricari.
706
*Possumus autem eodem ac ille ar
guendi modo pro contraria Assertione procedere. Nam prædestinare Deum per absolutam intentionem est possibile, & conveniens, & nihil est quod obstet: Ergo meritò id possumus affirmare. Sed negat ille Assumptum in 2. Conclusione, de qua n. 4. judicans non obstante cognitione meritorum per scientiam mediam, repugnare absolutam intentionem cum libertate amittendæ gloriæ, & possibilis absolutè damnationis. Additq́ue rationem hanc esse infallibilem & evidentem: tametsi ejus vires totas non omnes ejus Conclusionis Auctores collegerint & exeruerint, ut evasione ex præsuppositione essentiali scientiæ mediæ ab Adversarijs tentata eludi ita minùs doctis possit, ut non videatur intentum concludere &c. Proponit ergo illam post hunc verborum strepitum, & in ipsa novi nihil, & quod vires omnes collectas & exertas valeat indicare. In eo quidem vis ponitur, quod in statu absoluto aliquid additur, quod non est in conditionato prævisum, decretum inquam absolutum, quod solutum à me aliàs, & est satis opportuna solutio, quod etsi quidquam urgeret, scientiæ mediæ usus esset inutilis. Constat. Sub statu conditionato non prævidetur auxilium ut efficax in actu primo, quæ est sententia Societatis: Atqui in statu absoluto præcedit auxilium ut efficax in actu primo: ergo aliquid habetur in uno statu, quod non invenitur in alio: Ergo scientia conditionata nequit pro absoluto deservire, & ita est inutilis. Quid ad hæc? Illud utique in absoluto statu nihil futurum præter id, quod est proprium ipsi statui, in quem transfertur à statu conditionato. Et cùm hic illum supponat, ex eo habetur ut in hoc cum cognitione effectus procedatur, inde ergo efficacitas, ex voluntate scilicet conferendi auxilium cum notitia effectus. Ad quem etiam statum pertinet velle absolutè effectum, quan|doquidem futurus esse videtur, eodem penitus auxilio præstito, per quod nullo modo immutatur agendi ratio, ac si talis voluntas neutiquam extitisset. Et hoc quidem pacto præfinitio liberorum actuum sufficienter, & mihi evidenter explicatur. In casu autem nostro, ubi de gloria agitur à Deo intenta de possibili amissione pariter pronuntiamus, quia intentio supra liberum exercitium creatæ voluntatis cadit, & incompossibilitas divini decreti cum negatione gloriæ ex libera suppositione oritur: pro quo ex decreto argui potest, quod Deus habet conferendi gloriam post prævisa merita: illud enim per æternitatem præcedit voluntatis creatæ determinationem: Ergo eo stante nequit amitti gloria. Consequentia ostenditur, quia est incompossibile cum negatione gloriæ, & ut dictum est, determinationem antecedit, unde oritur absoluta necessitas. Quid ad hæc? Illud utique necessitatem illam esse consequentem, quia decretum illud fundatur in libera voluntatis determinatione. Idem ergo in nostro casu dicendum, quia exercitium libertatis idem est, sine ulla prorsus, nisi quoad status, varietate. Ubi dici non immeritò posset eos, qui evidentiam hujusmodi philosophandi non vident, præoccupatos alieno sensu vires omnes ad illius intelligentiam non collegisse, aut etiam exeruisse. Sed cùm viri sint sapientissimi, & perspicacissimi, ut libuerit videant, & ut voluerint censeant, dum nos propugnamus nostra, & his relictis gradum ad alia destinamus.
§. XXVII.

§. XXVII.

Circa Axioma Theologicum, Facienti quod in se est, Deus non denegat suam gratiam.
707
*DE illo Sect. 12. Problem. 10. & di
ctum n. 1543. extare pro eo Dei legem infallibilem, & à Deo supernaturaliter illuminandum eum, qui observata penitus lege naturali ad finem vitæ pervenerit: quod in decursu efficaciter comprobatum. Ubi quidem, si nullus supernaturalis intervenit actus, merus favor divinæ benignitatis assertus, non meritum quodcumque quantumvis exiguum, aut dispositio, quod constat ex dictis n. 1547. Itaq́ue sicut Deus per viscera misericordiæ suæ humani generis redemptionem per Christum sine ullius meriti prævisione, primaria voluntate disposuit, aliqua tamen congruentia ex parte generis ipsius humani extante, ne scilicet sine remedio permanerent, qui aliena voluntate peccaverant, ut videri potest apud P. Suarez Tomo 1. in 3. p. Disput. 4. Sect. 1. ubi pro eo adducit D. Gregorium Lib. 4. Moral. Cap. 9. & D. Bernardum Serm. 1. de Adventu. Et statutum illud redemptionis legem vocat Christus Psal. 39. v. 9. Deus meus volui, & legem tuam in medio cordis mei. Divo Paulo interprete Hebr. 10. v. 7. Ita etiam in casu nostro dicendum, si revera ita eveniat, ut sine admixtione supernaturalium actuum negotium illud peragatur. Cùm tamen juxta dicta Sect. 1. Problem. 6. nu. 125. Deus omnibus hominibus supernaturalia largiatur auxilia; in ijs, circa quos singularem providentiam exercuit, ut naturalem legem integrè in totius vitæ decursu servarent, rationabiliter credendum est, supernaturales aliquos actus præcessisse, ex quo omnis cessat scrupulus de dispositione naturali ad justificationem. Itaq́ue facienti quod in se est viribus naturæ per gratiam adjutæ Deus non negat gratiam sufficientem & efficacem, ut illuminatus modo dicto nu. 1248. reipsa salvus fiat. Quòd si actibus hujusmodi non interpositis integritas vitæ consistat, quod erit rarissimum, cùm & sint qui illos negent, Deus tunc eos, qui ita vixerint peculiari providentia in salutis viam diriget, lumine fidei illustratos, & proportionato voluntatis affectu, immediatus ipse magister, aut alijs mirabiliter destinatis. Et quidem valdè alienum à divina pietate videtur, ut hominem adeò singulari providentia à legis suæ violatione servatum, sine remedio pro consecutione felicitatis æternæ relinquat, & perpetuæ adjudicet damnationi, cujus illud extat plenum consolatione promissum Eccli. 33. vers. 3. Homo sensatus credit legi Dei, & lex illi fidelis.
Eccli. 33. v. 3.
Vbi pro Credit legi aptissimè juxta Græcam originem vertere aliquos Fidelis est legi, affir
P. Cornelius.
mat P. Cornelius, juxta quem ille fidelis est legi, qui fideliter illi adhæret, & eam adimplet. Est autem lex fidelis, dum etiam quod promittit adimplet, promittit autem vitam æternam, de quo in Problemate.
708
*Et huic sententiæ per trecentos annos
majorem Theologorum partem adhæsisse affirmant P. Lessius de Auxilijs in Appendice ad Caput 10. & Gabriel Pennotus Lib. 6. Cap. 13. inter quos D. Thomas q. 14. de Veritate arti. 11. ad 1. & in 4. dist. 20. q. unica arti. 1. quæstiun. 1. in Corpore, quam & probabilem reputant complures apud P. Izquierdum Disputat. 42. num. 106. & sequuntur non pauci adducti à P. Ortega Disputat. 3. Quæst. 3. Certam. 3. & illa quidem à Nobis sub quadam conditione proponitur, de qua dictum, cùm absolutè censeamus casum prædictum juxta præsentem statum numquàm sine supernaturalibus adjumentis accidere, obserservantiam inquam divinæ legis per longum tempus in prædestinato, qui ad cognitionem supernaturalem per fidem peculiari Dei providentia pervenit: conditio autem jam est à Nobis explicata. Ubi notandus excessus censuræ
A Semipelagianismo aliena.
apud P. Ortegam suprà, dum ait, Auctores hujus sententiæ plusquàm Massilienses, Semipelagianos inquam, docuisse, idq́ue certum sibi esse. Unde & sententiam dictam videtur quodammodò plusquam Semipelagianam judicare. Sed verò Semipelagianos certum pro gratia obtinenda ex naturæ merito posuisse, ostendit P. Suarez Tomo 1. de Gratia Prolegomeno 5. Cap. 6. Dub. 6. Qui & Dub. 4. n. 25. pariter evincit illos gratiam efficacem pro perficiendis actibus à natura inchoatis posuisse. Ex quibus evidenter concluditur, omnes in extremo vitæ articulo pro consecutione beatitudinis æternæ conantes, juxta ipsos, infallibilem consecutio|nem hujusmodi fuisse. Et quidem illi pro gratiæ hujus & aliarum obtentione meritum apertissimè posuerunt, nec solùm pro perficiendo actu naturæ viribus inchoato, sed etiam pro alijs in decursu vitæ obtinendis, pro quo apud Doctorem Eximium eruditionis copiosa suppellex, de quo & citatus Scriptor Quæst. 2. Certam. 4. Ex quibus potuit habere compertum, quàm sit sententia superiùs proposita à Semipelagiana diversa.
709
*Arguit tamen ille, sicut & P. Izquier
dus ex eo quòd pro fidelibus non solùm naturalem legem observantibus, sed supernaturalium virtutum exercitio per longa vitæ spatia florentibus, lex talis de infallibili salute æterna non extat, unde & historiæ antiquæ casus illustrium virtute ac sapientia virorum referunt. Ergo neque pro observantibus legem naturalem illa est, in quibus neque meritum ullum, neque alia notabilia fundamenta concurrunt. Ad quod quidem concedendum Assumptum, & neganda consequentia, quia licet in pluribus sidelibus prædicta inveniantur, id quidem mirabile non est, quia gratia Evangelij ad majora se extendit, quod autem quis in media Ethnicismi caligine integer vitæ, scelerisque purus evadat, portentum sanè est: unde licet meritum in eo non sit, est tamen divinæ providentiæ digna dispositio, ut hunc non sinat æternæ beatitudinis amissione damnari. Ubi tamen cùm sit prædestinatio consequenter admittenda, nequit in ejusmodi dispositione respectus supernaturalis penitus removeri: talis siquidem vitæ decursus illius effectus est, licet quoad substantiam naturalis, & ad naturalem providentiam secundùm se spectans, & solùm ad supernaturalem per extrinsecum respectum elevatus, de conditionato illo casu loquendo, juxta dicta.
710
*P. Philippus à Sma. Trinitate Disput.
18. Tomi 1. Dub. 3. circa præfati Axiomatis intelligentiam quæstionem movens ita scribit: Tertia opinio, quam sequuntur Auctores scientiæ mediæ, asserit bona opera prædestinati secundùm quòd procedant à libero arbitrio ut prævisa debere præcedere per modum conditionis necessariò requisitæ ipsam prædestinationem, & consequenter primum effectum prædestinationis. Probant generali eorum principio, quia scilicet antequàm Deus decernat aliquid circa aliquem decreto absoluto, prævidere debet per scientiam mediam quid esset facturus in hoc vel illo ordine rerum, & tunc decernit illum constituere in illo ordine, in quo videt ipsum esse operaturum, si velit quod operetur. Sic ille, qui contrarium cùm statuat in 4. Parte Conclusionis sub eadem intelligentia in ejus probatione procedit, ita post alia scribens: Opera prædestinati à gratia facta, etiam ut sunt à libero arbitrio sunt effectus prædestinationis &c. Ubi mirari juvat doctum Patrem à P. Gonet in Commendatione Divi Thomæ doctrinæ §. 9. pariter commendatum Carmelitarum Patrum excalceatorum Generalem, præter Congregationes HispanięHispaniæ, ita sinistrè de Auctoribus scientiæ mediæ sensisse, ut illis sententiam ab ipsorum mente alienissimam, neque cujusquam eorum indicatam scriptis, irrogarit. Aut non lecti illi, aut certè superficietenus; quamquàm & hoc vix locum habere queat, quandoquidem neque superficietenus Auctores lecti intelligentiæ præfatæ fundamentum tribuere potuerunt. Bona quidem opera sub conditione prævisa prædestinationem antecedunt eo antecessionis genere, quam admittit receptissima Theologia: Sed non ut procedentia à libero arbitrio, sed à gratia cum eo pariter concurrente. Hæc Auctorum scientiæ mediæ, hæc Sectatorum, & totius Societatis sententia est, unde & ipse Pater concursum gratiæ ab eisdem assertum agnoscit Disput. 10. Dub. 2. ubi de scientia media, ut mirari ulteriùs oblivionem adeò inofficiosam debeamus. Ubi una tantùm excusatio potest Auctori proficere, habere scilicet ipsum eo in genere socios plures, qui doctrinam Scriptorum Societatis sine illius legitima intelligentia, & ita non Societatis, sed Chymæricam, & ab ipsis confictam, impugnant, unde & cum irrefragabili indecori nominis consequentia. Pro quo hæc satis.
§. XXVIII.

§. XXVIII.

Circa meritum Prædestinationis.
711
*DE hoc Sect. 12. Problem. 8. & 9. &
negatum prędestinationemprædestinationem adęquatèadæquatè sumptam cadere sub meritum posse, quod tamen affirmat P. Izquierdus statuens varias Conclusiones Disputat. 42. Quæst. 1. admittens principium meriti posse cadere sub meritum. Et quod ad prædestinationem attinet modum illum proponens, quem ex alijs Nos dedimus, si videlicet Deus ex communi providentia omnibus auxilia præberet, & videns quorumdam in bonis operibus constantiam, eos tunc prædestinaret. Qui Nobis quidem non placuit, nec placet modò, nam in ipsa auxiliorum impartitione prædestinatio evidenter inclusa. Quid enim illa nisi quæ ex D. Augustino Theologis notissima Libro de dono perseverantiæ
Cap. 14. ubi sic ait: Prædestinatio Sanctorum nihil est aliud, quàm præscientia & præparatio beneficiorum Dei, quibus certißimè liberantur quicumque liberantur. Atqui illa in beneficiorum modo dicto distributione plenissimè verificatur; ibi enim & est præscientia, & præparatio illorum, quibus fit inter eos, quibus illa conferuntur, discretio, & quidam, non alij liberantur, dum à periculis perseverantiæ incumbentibus eruũtureruuntur: Ergo generalis providentia respectu illorum dici non potest. Deinde rogo, prævisis bene operantium meritis, & perseverantia in illis, quid est quod deest quominùs prædestinatio dici possit? Dices deesse speciale Dei propositum, de quo D. Paulus, & alia, quæ apud Scripturam & Patres occurrunt. Sed contra est, quia quæstio non procedit de facto, sed de possibili. Si addatur prædestinationem secundùm proprium conceptum specialem providentiam importare, cùm effectus reipsa obtentus, & adeò excellens ut gloria, atque ab excellentissimo provisore, specialem exigat intentionem. Sed contra etiam, nam ex eo | fieret prędestinationẽprædestinationem aliter se habere non posse, cùm tamen oppositum sit ostensum, ut superiùs vidimus, & Auctor dictus luculenter ostendit Disp. 41. Quæst. 2. quidquid à Nobis est dictum admittens, unde locus merito esse nequit, cùm jam prædestinatio præcedat. Nisi fortè dicatur posse mereri intentionem absolutam, & peculiarem illum modum disponendi effectus prædestinationis. Quod quidem qui asseruerit, non poterit facilè circa probabile assertum impugnari.
712
*Addit n. 125. peculiare aliquid, scili
cet opera prædestinatorum posse esse simul merita & præmia: id quod negavit P. Ruiz Disput. 6. de Prædest. Sect. 2. & ex eo probat quòd merita dona sunt Dei quatenus procedunt à Deo: & ejus insuper obsequia, quatenus procedunt à nobis: & ita nulla videtur repugnantia in eo quòd Deus unum procuret meritum hominis in præmium alterius, de quo vicissim velit ut sit præmium prioris. Neque obstat, ut contendit P. Ruiz hanc mutuam meritorum ordinationem esse gratuitam, quia est præter rerum naturam, & ita indebita. Non inquam obstat: Quia dicta ordinatio non differt à voluntate remunerandi ea merita, quæ gratuita non est, tametsi præter naturam meriti concipiatur. Sicuti enim collatio anticipata præmij, non est gratuita, nec desinit esse compensativa talis meriti, licet præter exigentiam ejus sit, de quo Auctor Quæst. 1. Proposit. 1. & 2. ita mutuæ collationes unius meriti in compensationem prioris, licet præter exigentiam naturalem sit. Sed quidem controversia hęchæc facilè
Compositio controversiæ.
videtur posse componi, si dicamus merita quidem esse præmia posse, si nihil aliud obstet, quàm quod obstare asseritur, cùm id non tollat absolutè rationem meriti. Negari tamen non potest in eo gratuitum aliquid admisceri, unde merita ipsa in gratuito beneficio fundantur, in ordinatione inquam illa præter exigentiam naturalem. Qua ratione diximus Problem. 9. n. 1535. in casu, quo Deus propter merita sub conditione prævisa homines prædestinaret, prædestinationem non futuram absolutè propter merita, id est, penitus ac totaliter, quia elevatio meritorum pro illo statu, in quo meritoria esse non possunt, ut meritoria revera essent, gratia esset specialis nullam aliam præsupponens. In casu ergo nostro idem dici potest. Pro quo & adduci exemplum vulgare potest in emptione & venditione, quando scilicet aliquis rogatus vendit currenti pretio, ubi justitiæ actus exercetur, sed in gratuita voluntate fundatus. Id quod etiam in anticipata præmij collatione dicendum propter eamdem rationem. In quo quidem non est cur diutiùs hæreamus, cùm de reipsa constet, & magna ex parte ad modum loquendi videatur pertinere.
713
*Sed est alia ejusdem Scriptoris non
omittenda doctrina ex n. 18. ubi supposita assertione, de qua nu. præced. quòd scilicet principium meriti possit cadere sub meritum, dignificans ipsum, affirmat tale meritum tantùm futurum de congruo: cujus ratio est, quia ejus exhibitio non potest esse æqualis in ratione compensationis Deo faciendæ: ipse enim confert principium meriti, quod & meritum dignificat, & ita ex eo completur: ex parte verò hominis tantùm est exercitium libertatis: unde apparet æqualem non esse compensationem, quia principium ipsum Deo non redditur, quod ipsius penitus est. Sed quidem aliter dicendum juxta dicta Problem. 8. n. 1528.
Condignum adstruitur.
ubi cum gravibus Auctoribus ostendimus posse meritum condignum cum anticipata illa dispositione consistere. Quod & tenet P. Aldrete Disput. 15. Sect. 8. nu. 15. cum peculiari explicatione. Argumentum autem præfatum nimis videtur probare, non posse scilicet dari meritum de condigno, quandoquidem illud gratiam, quæ & principium sit & etiam dignificet, præsupponit. Dicendum ergo Deo exhiberi æqualem compensationem, quia exhibetur actus & obsequium ex se dignum præmio, ut est innegabile, unde & in qualibet alia dispositione condignum haberetur, ex quo & fit etiam in ea, de qua est sermo, idem habiturum, quia ejus substantia minimè variatur, & ita in omnibus est æqualitas adstruenda. Licet autem gratia pars meriti quodammodo sit, quatenus dignificat, id æqualitati compensationis non obstat, quia Deo redditur complexum illud ex gratia & actu constitutum, & ita gratia ipsa sub speciali titulo; quòd enim reipsa dignificaverit, arbitrio rectè operanti cum divina gratia respondet: Sicut Principi tribuenti arma ad præliandum, cùm redduntur post prælium in ejus obsequium, in quo quidem obsequio arma ipsa partialem respectum habuerunt. Ubi & accedente pacto, quod & in casu præsenti non repugnare citato loco ostendimus, videtur argumento plenissimè satisfactum.
§. XXIX.

§. XXIX.

Circa usum scientiæ mediæ in prædestinatione specialis difficultas.
714
*NOn illa ab ijs proponitur, qui scien
tiæ mediæ penitus adversantur, sed à quibusdam ex illius juratissimis defensoribus, quatenus præter directam judicant esse aliam reflexam necessariam, eo quòd illa inducat necessitatem, utpotè antecedens operationem, pro qua confertur auxilium, neque fundetur in libera determinatione arbitrij creati: unde ut stet illius præfinitio decretum aliud concedendum est in Deo antecedenter ad illam, cui correspondeat scientia reflexa, qua cognoscat collaturum se auxilium, si in signo antecedente scientiam mediam directam statuat dare illud, si cognoverit per illam voluntatis creatæ determinationem. Tunc enim necessitas futuri actus non fundatur in scientia media directa, juxta quam primariò non regulatur, sed in scientia libera reflexa respondente decreto Dei antecedente illam. Decretum autem sic formatur: Dabo Petro hoc auxilium, si futurum est efficax (id est, si per scientiam me|diam videatur effectum habiturum, & tale dicendum per denominationem ab effectu) & negabo illud, & libertatem ad peccandum, si futurum est inefficax, sive si prævideatur per scientiam mediam inefficax. In hoc enim decernendi modo non regulatur decretum per cognitionem directam conditionatam, sed per aliam antecedentem ipsam, licèt illius objectum, operatio scilicet futura, terminus illius sit. Cùm enim decretum tale liberum sit in Deo, & cum auxilio efficaci non habeat necessariam connexionem, quandoquidem sub conditione procedit, locum remanet humanæ libertati, etsi quæpiam necessitas est, tantùm est consequens in voluntatis ipsius creatæ determinatione fundata. Quod tamen cùm alijs non placeat, eo ex capite prædefinitiones negant. Circa quæ P. Antonius Perez Disput. 6. de Scientia Dei nu. 48. & seqq. & P. Aldrete Disputat. 2. de Prædestinat. Sect. 9. & seqq. & Disput. 3. Sect. 5. & seqq. ubi acutè quidem, sed prolixè difficultatem versat, ab eo, cui per otium licuerit, consulendus.
715
*Et ego quidem cum eo, & om
nibus Societatis Doctoribus præter eum, quem solùm in margine citat, quod & fortè ipso inscio peractum, scientiam mediam directam prædestinationi, prædefinitionibus, & conciliationi gratiæ efficacis cum libero arbitrio, ac doctrinæ in Societate receptæ, licet cum sententiarum varietate opportunissimum fundamentum assevero. Ita enim coram Summis Pontificibus illa defensata, neque ulli in mentem venit ratione illius necessitatem antecedentem inducit, in qua libertatis cum efficacia gratiæ fundamentum constitutum. Dicere enim adversarij poterunt perperàm fuisse doctrinam P. Molinæ defensam, ex scientia inquam media malè intellectam, & inconsequenter applicatam. Fateor, etiamsi scientia media non deserviret negotio præfato, momenti tanti in Ecclesia, Deo esse concedendam, id enim evincunt solidissima fundamenta, quæ à Doctoribus Societatis afferuntur, unde & illam ipsi admitterent, etiamsi alio modo posset conciliatio dicta constitui, nec eos persecutionum turbines, quęquæ occasione applicationis ad effectum præfatum excitatæ sunt, ullatenus sustinuissent. Sed non ideò circa illam nova sunt confingenda commenta, sed in suo sincero & recepto conceptu relinqui, qualis in campum producta à strenuissimis militibus, & victoriam ab inimicis contentiosissimis reportavit.
716
*Et quidem siscientia media necessita
Efficacissima probatio.
tem antecedentem importat directè accepta, non relinquitur via, qua possit gratiæ efficacitas cum arbitrij libertate componi. Prædeterminationes enim Societas non admittit, & ad scientiæ mediæ recursum appellat. Si ergo ab ejus directa tendentia id non habetur, dicetur unde. Dicetur à scientia reflexa. Sed contra. Quia tandem ad cognitionem directam deveniendum est, ut revera devenitur: Atqui ex illa necessitas antecedens inducitur: Ergo nequit stare conciliatio efficacis gratięgratiæ cum libertate. Sic enim contra physicam prædeterminationem arguimus, quando hoc vel illo respectu indifferentia defenditur: ex antecedenti inquam necessitate, quæ quomodolibet explicetur modo, semper perseverat. Unde & modus ille decreti adductus nullius momenti est, in quo & P. Aldrete necessitatem tantùm consequentem minimè libertati obsistentem agnoscit: in quo compugnantia quædam occurrit. Cùm enim dicitur: Dabo Petro hoc auxilium, si futurum est efficax. Perinde est ac si dicatur: Dabo Petro hoc auxilium, si futurum est; ut eo ipsius neceßitetur arbitrium. Tantùm ergo abest ut ratione decreti dicti conciliatio prædicta consistat; ut potiùs inde nova ratio necessitatis emergat, cùm etiam dicatur negandum auxilium, quo negatio actus possit stare, & pro eo tollendam libertatem.
717
*An verò decretum ejusmodi locum
habere in Deo possit, meritò potest dubitari. Et videtur quidem negandum, quia post scientiam simplicis intelligentiæ immediatè sequitur scientia media, cùm valdè ad eam accedat, neque in arbitrio divino sit eam impedire, quin ejus objectum statim occurrat. Licèt autem probabile sit, quod & Nos amplexi, Deum cognoscere actus suos ut futuros, id non promovet caussam istam, quia decretum dictum non cadit supra actum aliquem Dei liberum: neque juxta prædictum dicendi modum cadere potest, qui ad rem faciat: si enim circa aliquem ille esset quo Deus vellet dare auxilium efficax, qui liber non est, quandoquidem supposito decreto de illo tribuendo, si tale prævideatur, non potest non tribui, quia ut tale prævisum est. Ex eo etiam quod videatur decretum dictum sub conditione, nihil habetur etiam nisi aliqualis necessitas, quia Deus sciens se decreturum, ex ea parte ad decernendum sub alio signo videtur obligatus, licet id possit stare cum absoluta libertate, si admittatur in Deo tale decretum. Neque ex hujusmodi actuum suorum cognitione haberi potest, ut Deus ante cognitionem per mediam scientiam quidquam disponere possit, quia ad perfectionem ipsius spectat ut nihil disponat, nisi sciens quid revera futurum sit. Ex quo & decretum dictum potest infirmari, quo Deus id decernit, quod non cognoscit ex modo directo procedendi an futurum sit, in illa signorum futuritione: per cognitionem enim actuum suorum, ut futurorum non dirigitur directè & primariò in suis dispositionibus, quas illi supponunt. Neque circa hoc diutiùs immorabor, id peragens quod in alijs non placet, licet ingenio, & eruditione florentibus, dum, ut jam admonui, properare compellor, & ut verum fateor, numquàm circa hæc libenter immorarer. Scientia media multos habuit nimis infensos adversarios, habet & modò non paucos. Defendamus uno agmine illam, nec circa ipsam seditiones illaudabiles foveamus.
§. XXX.

§. XXX.

Circa meritum Christi electionis quatenus electio est.
[718]
*ILlam adstruximus Sect. 13. Problem. 4. de qua & in Epithalamio n. 331. & seqq. quam & admittunt Magister Joannes à S. Thoma Tomo 2. Quæst. 23. Arti. 6. P. Aldrete Disput. 15. præsertim Sect. 3. n. 13. P. Ortega Disput. 3. Quæst. 5. in fine. Et alij, licèt diversimodè explicent, Mag. à S. Thoma ait Christum quidem
modo dicto eligere, sed voluntate regulata per voluntatem Dei, quia voluntas humana Christi dependebat à divina, ut à movente & regulante: ergo debebat Deus dirigere & movere voluntatem Christi, ut hos potiùs quàm illos eligi vellet, & sic antecedenter ad voluntatem humanam Christi Deus habebat voluntatem & amorem erga illos potiùs quàm erga alios, quia ad eos movebat voluntatem Christi, licet nondum formaliter illos eligeret, aut explicitè. Deus ergo ante Christi merita virtualem habuit electionem, non formalem & expressam: id quod jam à Nobis fuerat in Amphitheatro traditum, ex eo quòd in prædefinitione actus electionis Christi electio ipsa virtualiter continetur. Id quod etiam tenet P. Izquierdus Disput. 42. Quæst. 7. In Problemate autem n. 1617. plus aliquid additum; quia illud non videtur ita dignitati Christi congruere, eo enim illi videntur ligari manus, quo minùs aliter possit juxta datam sibi potestatem disponere ab ipso indicatam, Joan. 13. v. 3. Sciens
Ioan. 13. v. 3.
quia omnia dedit ei Pater in manus. Ideò meliùs visum est id negasse, ut utroque loco dictum, & modus alius verosimilior ostensus: juxta quem formalis & expressa electio ita Christo attributa, ut virtualem aliam non supponat per actum Dei ad statum absolutum pertinentem.
P. Aldrete aliter discurrit dicens Christum
vidisse eligendos esse aliquot homines in tanto numero & non plures sub conditione meritorum Christi: posita autem hac scientia fuit caussa particularis formalis electionis horum; quia facta suppositione hujusmodi idem est esse caussam dilectionis illius specialis & electionis: quia præsupposita illa suppositione de non eligendis nisi centum v., verbi g.gratia, idem est mereri, ut non excludantur ab illa electione hi centum, ac obtinere electionem illorum, quia electio ut talis sufficienter constituitur in obliquo per suppositionem illam. Addit Christum promeruisse per actum, quo petebat ut ex suppositione quod beneficium efficacis electionis ad gloriam ante prævisa merita non erat concedendum, nisi aliquibus hominibus in tanto numero, concederetur his, quæ voluntas est formaliter electio ex parte Christi: Deus autem eligere propriè dicitur, dum præstat, quod postulatur à Christo eligente. Sic doctus Scriptor, qui in modo explicationis postremo satis clarè formalem electionem exponit, ut non fuerit opus priorem illum non satis expeditum porrexisse. In secundo autem id minùs probandum occurrit, quod electio totalis etiam quoad designationem numeri non Christo tribuatur, ut ejus dignitas videtur postulare. Itaq́ue Christi menti objici potuit hic ordo rerum inter alios, & ejus electioni relinqui electio ejus, quem maluisset. Si ergo sic actum, in eo electio horum totalis ejus respondet voluntati. Quòd si quid difficultatis in eo occurrat, in Problemate resolutum.
719
*P. Ortega sic negotium hoc expe
P. Ortega ut explicet.
diendum judicat, ut cùm Christus Dominus merita sua ita pro omnium salute, prædestinatione, & electione indifferenter humana sua voluntate Deo obtulerit, ut tunc etiam voluntatem suam in divinam resignaverit, atque anticipatò quoad eligendos, relinquendosq́ue Dei voluntati (ut in omnibus semper conformaverit) ex ea resignatione & conformatione anticipata, id totum, quod ea in re præstitutum à divina voluntate fatemur, meritis & voluntati Christi factum debemus fateri: & prædestinatio ut electio prædestinatorum præ reprobis est, à Dei voluntate proculdubio est & caussatur: ergo & Christi voluntate & meritis est habita etiam ut est reproborum derelictio. Sic ille, & minùs quidem exactè: nam resig
Impugnatur ille.
natio illa & conformatio cum divina voluntate anticipatè habita esse nequit electio, ut constat: nam ea stante, stare etiam potuit, ut ij, qui modò electi sunt, relinquerentur, & eligerentur alij: qui nullo modo dici potuerunt electi per Christum præ alijs, cùm electio talis modò non sit, & ita Christus circa illos nihil speciale constat peregisse: si enim tale aliquid esset, electi revera & non relicti in summa miseria fuissent. Prætereà conformare se electioni etiam anticipatè, non est eligere, ut constat, cùm tamen Scriptura electionem propriè dictam meritis Christi habitam apertè significet. Stat quidem electionem fieri ab aliquo, quæ alteri tribuatur, eo quòd pro eligendo ut sibi benè visum fuerit legale mandatum habeat ejus nomine operatus. Atqui nequit dici Christum ut hominem Deo ad eligendum vices suas commisisse; sed potiùs è converso. Ex quo & fieret prædestinatos non esse cur debeant beneficium electionis ita per Christum recognoscere, ut grati esse proptereà debeant, quandoquidem quidquid ab eo præstitum stare potuit, quin ipsi prædestinarentur, licèt revera pro ipsis & passus & mortuus, quia post electionem factam à Patre sua eis merita pro executione electionis, & illius effectibus applicarit. Et ut demus aliqualem gratitudinem pro electione à Patre habita per merita Christi deberi: illius certè motivum magna ex parte deficit, cùm nihil speciale Christus circa ipsum egisse comperiatur. Præterquàm quod non videtur permissurus Deus, ut potestate excellentiæ in Christo locum non haberet, cùm id posset sine difficultate disponi, ut sic etiam sibi homines singularis electionis beneficio devinciret. Unde verosimilius apparet ut facta meritorum exhibitione eum resignatione dicta à Christo, Deus eo ipso electionem ipsi remitteret, & in ejus beneplacitum regereret. | Omitto alios & alia, res enim hæc adeò arcana in varios sensus Scriptores distrahit, unde periculum est ne pro fundatis sententijs hallucinationes solummodò venditentur.
§. XXXI.

§. XXXI.

Circa permißionem peccati quomodo esse effectus prædestinationis poßit.
720
*ET posse, & reipsa esse statuimus Sect.
14. Problem. 4. Sed non ita ut prædefiniri absolutè queat actus cum culpa connexus ante illius absolutam prævisionem, in quo tamen sunt qui contradicant, ex quibus præter adductos sunt P. Quiros Tomo 2. & P. Izquierdus eum citans in speciali ex Disput. 22. & 23. consentiens ipsi fusè intentũintentum prosecuto, & alijs ab eodem adductis Disp. 43. n. 20. & 32. & desiderabam invenire apud ipsum & alios responsionem, quæ argumento à me proposito cum suis instantijs plenè, si tale esse poterat, satisfaceret; quod secùs accidit. Cùm enim illud proponat n. 33. de necessaria connexione peccati, & ita de necessaria etiam volitione, quandoquidem illud, quando pœnitentia intenditur, sub absoluto statu non videtur, ita respondet: Respondeo ex doctrina tradita Disp. 36. Quæst. 4. Proposit. 2. qui vult efficaciter finem, tunc solùm neceßitari ad volendum id, sine quo finis esse non potest, quando illud aliundè futurum esse non prævidet, aut absolutè, aut sub conditione alterius medij ab ipso ponendi. Et quoniam Deus, cùm efficaciter pœnitentiam prædefinit, prævidet peccatum futurum à voluntate humana, casu, quòd ipse illud permittat: idcircò ex intentione pœnitentiæ efficaci dumtaxat tenetur Deus ad permittendum peccatum, nec opus est ut illud amet aliquomodo: posita enim à Deo permißione peccati, reipsa & infallibiliter existet peccatum: quod solùm, & non ampliùs exposcit intentio efficax pœnitentiæ. Sic ille, qui eo in loco, ad quem se refert, nihil habet specialius, sicut & in alio pariter relato in illo, scilicet Disput. 34. à nu. 150. Tota ergo evasionis vis in eo constituitur (in quo & concurrunt alij ab eo citati) quòd licet existentia peccati sit necessariò connexa cum pœnitentia, non est necessarium intendi, quia aliunde habetur, ex permissione inquam prævisa sub conditione. Quod quidem ex dictis in Problemate sufficienter refelli potest.
721
*Sed arguo insuper meo judicio claris
simè. Nam cùm dicitur non esse necessariam volitionem circa existentiam peccati, quia illud aliundè futurum supponitur, ex connexione cum permissione, rogo in quo signo permissio sit? & quidem quòd posita permissione peccati illud futurum sit, non cognoscitur per scientiam mediam, quia ut Auctor recognoscit, & ex ipso positum, posita in Deo permissione peccati reipsa & infallibiliter existet peccatum; scientia autem media non est de habentibus infallibilem connexionem, undecumque illa proveniat: pertinet ergo illa cognitio ad scientiam simplicis intelligentiæ; unde omnino necessarium est, ut si Deus velit pœnitentiam, necessariò etiam velit permissionem, & in eo non à scientia media, sed ab alia dicta dirigatur, quia secundùm se tantùm ut possibilis proponitur, & ita pro transitu ad statum alium liberum Dei requiritur decretum, de quo inquiritur in quo signo habeatur, an in eo, in quo pœnitentia intenditur, an in posteriori? Si primum dicatur, ejus erit sensus: Volo permittere peccatum, sed reparandum per pœnitentiam. Quod quidem in permissione respectu prædestinatorum per absolutam intentionem necessariò fatendum est, cùm nihil coinquinatum sit ingressurum in cœlestem civitatem. Sic autem receditur à sensu, quem Auctor, & alij cum eo sentientes videntur intendere, & in quo minimè repugnamus. Et ita videtur dicendum secundum, scilicet decretum Dei circa permissionem subsequi decretum pœnitentiæ. Ex quo evidenter sequitur ante decretum permissionis jam peccati existentiam haberi. Constat, quia est pœnitentia, quæ cum peccato habet infallibilem connexionem. Ubi nequit dici ab humana voluntate esse illud, quia humana voluntas non potest illius videri caussa, nisi supposita permissione, circa quam nondum extat Dei decretum. Cumq́ue aliud non sit, à quo esse possit, Deo est necessariò tribuendum, quod Catholicè nequit admitti, unde neque modus ille intendendi admittendus. Hinc est ut etiamsi dicatur permissionem videri in statu conditionato, & consequenter peccatum, etiam per scientiam mediam, difficultatem perstare: nam pro transitu ad statum absolutum requiritur etiam Dei decretum, quod cùm constituatur post decretam pœnitentiam, idem discursus remanet applicandus, cùm nequeat dici per decretum Dei peccatum transire de conditionato statu in absolutum; quod quidem eveniret; si quidem in signo, in quo est pœnitentia, debeat etiam peccatum uti extra statum conditionatum eductum necessariò concipi, ob rationem dictam.
722
*P. Aldrete Disputat. 21. Sect. 3. & tri
bus seqq. latissimè probat, quod & Nos contendimus, unde potuisset omittere, quod Sect. 7. statuit, esse scilicet probabile permissionem peccati esse posse effectum prædestinationis ex intentione efficaci pœnitentiæ. Proponit autem casum, quem si admittamus, nihil contra prædicta, quod incommodare possit, resultabit. Ex eo enim quòd peccatum non possit præcedere intentionem efficacem pœnitentiæ, probamus illam in Deo esse non posse. Si autem inveniatur casus, in quo peccatum possit præcedere, quid inde? Id quidem juxta ordinariam Dei providentiam frequentissimum, ut prævisis peccatis pœnitentiam in prædestinatis intendat. Sed est peccatum illud rara ex cogitatione deductum. Sit equidem, & sua pro eo laus ingenioso Auctori. Ibi qui voluerit, inveniet, & vel probabit, vel rejiciendum judicabit. Sed Sectione 9. n. 1. id tradit, quod nostræ
videtur adversari doctrinæ de actu simul tendente in pœnitentiam & permissionem, dum ait falsò putasse nonnullos ex Junioribus, licet Deus non possit efficaciter intendere pœniten|tiam ante prævisionem peccati, posse tamen ante præscientiam peccati ut absolutè futuri per eumdem actum indivisibilem virtualiter intendere pœnitentiam, & caussare media requisita ut existat peccatum. Contra quod arguit ex eo quòd Deus in hac sententia applicaret auxilium ex fine carentiæ peccati, & pariter efficaciter vellet pœnitentiam, & applicaret media ad carentiam pœnitentiæ. Non enim caussatur illud auxilium absque vera intentione boni operis, & carentiæ peccati. Prætereà Deus per eamdem voluntatem executivam auxilij amat efficaciter pœnitentiam: ergo nequit intendere bonum opus, nec conferre auxilium ex fine illius. Probatur Consequentia: quia eadem voluntas nequit esse efficaciter executiva, & aliàs versari inefficaciter circa bonum opus, per cujus inefficaciæ cognitionem illa dispositio regulatur. Sic argumentum Auctoris ad formam redigo clariorem. Sed quidem quidquid alij circa simultaneam
illam voluntatem dicant, sententiæ propriæ non obstat: neque ratio adducta convincit, quin cum affectu efficaci pœnitentiæ stare potest affectus erga auxilium congruum, ut homo illum reddat congruum juxta ipsum operando, & sic absolutè non sit pœnitentia, quia licet sit impossibile Dei voluntatem efficacem frustrari, illa impossibilitas in libera hominis voluntate fundatur, cujus operatio prævisa est per scientiam mediam, & ea supposita positum decretum circa pœnitentiam, quod potuit benè operando penitus impediri. Itaque sincerus Dei affectus erga operationem stat eo modo, quo pręvisusprævisus est sub cōditioneconditione, & ita superveniente affectu circa pœnitentiāpœnitentiam nihil minus habetur, & res procedit ac si talis voluntas non sit, ut sit illius sensus: Ego tibi auxilium pro recta operatione confero, desiderans ut rectè opereris: sed quia video te non bene operaturum, de remedio pœnitentiæ provideo. In quo implicatio apparet nulla. Itaque licet Deo pœnitentia placeat ex suppositione peccati, magis placeret operatio, pro qua confertur auxilium, quia illa est bonum simpliciter, quod non habet pœnitentia, unde neque homo illam absolutè desiderare potest. Unde cùm communiter petimus mortem cum pœnitentia, ideò est, quia supponimus nos habere & habituros peccata. Totum hoc autem continetur in unico actu, qui æquivalet pluribus, quem non implicat simul esse efficacem & inefficacem circa diversa, ut constat in voluntate ipsa conferendi auxilium inefficax, quæ circa collationem auxilij efficax est, inefficax tamen circa effectum.
723
*Sed subintrat hîc doctrina alia ejus
dem Auctoris, de qua Disputat. 11. Sect. 3. & seqq. ubi multis contendit Deum non posse applicare auxilia efficacia ex sincero affectu nostri boni operis, dum positivè intelligitur præscire infallibiliter inefficaciam illorum auxiliorum, unde neque de facto sic illa conferre: ad id enim quod certò non futurum scitur, nequeunt media prudenter applicari, ut de eo, cui reveleretur ejus æterna damnatio, communis sententia firmat. Unde Sect. 7. ostendit signum esse quoddam, in quo Deus præscindens à cognitione inefficaciæ auxilia decernit. Qui philosophandi modus videri non immerito parùm consentaneus possit: dum scilicet auxiliorum largitio tantoperè incongrua & & Dei benignitate sincera, ac benigna sinceritate indigna judicatur, si cognoscens eorum qualitatem conferat, cùm aliàs Deum illam scire nequeat dubitari. Ex multitudine enim rationum pro insinceritate audientium aut lectorum mens imbuitur, & cùm ad explicationem devenitur, & illa aut non percipitur, quia revera difficilis est, aut uti falsa respuitur, in periculum non leve sinistrè de Deo sentiendi incurritur. Quæ ergo labefactare fidem aut pietatem possunt nimis urgenda & premenda non sunt, sed sufficienter propositis explicatio est luculenta & solidis firmata fundamentis exhibenda. Circa quod magis exacuendum ingenium, quàm pro novis difficultatibus inveniendis, quibus mysteria fidei difficiliora creditu demonstrentur.
724
*Ostendit quidem doctus Pater sig
Contra illum arguitur.
num aliquod, in quo Deus non agnoscatur cognoscens auxiliorum inefficaciam: at revera illam cognoscit; ergo revera sciens & volens auxilia hujusmodi tribuit: ergo revera non sincera & candida voluntate. Deinde Deus post cognitionem necessariam possibilium immediatè cognoscit futura sub conditione, ut superius arguebamus contra decretum disiunctivum nu. 717. quod ex eodem fundamento inveni posteà à P. Esperza rejectum Quæst. 24. Arti. 1. ad 2. Ergo & supponitur cognitio illa ad voluntatem conferendi auxilia incongrua, quæ talia per scientiam mediam cognoscuntur. Neque enim potestati Dei subest anteponere aut postponere ordinem objectorum, quem ipsa necessariò habent, unde neque scientiam visionis priorem cōparationecomparatione scientiæ simplicis intelligentiæ, & sic contingentia priora reddere necessarijs, aut saltem simultanea. Quomodo etiam poterit hæretico arguenti rationibus illis, quas ex citato Auctore desumet, ut de more illis est, subtilitatibus illis & argutijs satisfieri, quas neque Catholici, & pij, & docti etiam admittant?
725
*Quomodo ergo respondendum? di
Opportuna responsio.
cendo utique Deum sincerissimo affectu auxilia etiam inefficacia præbere, ea talia cognoscentem, quia ex se effectum habere possunt, &, ut nuper dicebamus, Deo fore gratissimum, si effectum à se desideratum obtinerent. Neque obstare cognitionem carentiæ illius, quia ille non se habet ex parte Dei, sed ex parte creatæ voluntatis, cui oportet de necessariis præsidijs ad salutem providere. Cur autem cùm possit præbere congrua, incongrua præbeat, ad profunditatem divinorum judiciorum referendum est cum Divis Paulo & Augustino, ac sacris alijs Doctoribus; quod & hæretici negare nequeunt sacras Scripturas admittentes. Et ita opportunior est illa responsio, quàm nonnullæ aliquæ, quas illi possint tradere. Cùm alias nullam ipsi reddere possint, quæ non levis, frivola, & Deo injuriosa non sit, ut in præsenti caussa; ex | fundamentis enim indicatis Deum ad peccandum necessitare confingunt; & vim meritoriam bonis operibus detrahunt, utpotè ex necessitate confectis, & sic alia. Fateor veritates esse aliquas nimis arcanas in divinis, quæ à Doctoribus explicari solent subtilibus, & argutijs plenis ratiocinationibus, quales sunt quæ ad generationem Verbi pertinent, & ad actus liberos, ac sic aliæ. Fateor inquam, sed nullus est, qui veritates dictas novis difficultatibus obruat, ut tandem rationem aliquam parùm verosimilem, & ita improbandam exhibeat; sed difficultate omnibus perspecta proposita, explicationem pro suo captu in spiritu humilitatis adornat, ad solida potiùs, quàm ad subtilia prudenter attentus. Sit ergo Scotus titulo subtilis insignis: sed illum non ipsi Doctor Angelicus invidebit, & ipse cum profunditate solidus, & cum sobrietate subtilis.
726
*P. Ortega Disput. 4. Quæst. 3. Certa
Quid P. Ortega.
mine 3. præfiniri posse pœnitentiam asserit, & argumento de necessaria volitione peccati respondet ex quadam doctrina P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disputat. 4. Cap. 2. ubi probat proximiora media non habere rationem finis, neque exercere finis caussalitatem respectu mediorum remotiorum. Hinc longo discursu deducit non esse necessariò amandum peccatum, licèt rationem aliquam medij videatur habere, quia ad summum rationem medij proximioris habet respectu gloriæ, ad cujus consecutionem aliorum interventione conducit. Unde concludit Patrem Vasquez principij hujus & Aristotelici & sui immemorem tantùm argumento huic suo tribuisse, ut eo in primis convictus in negātemnegantem sententiam ierit, Doctosq́ue alios memoratos secum traxerit, nec parum negotij an
Ejus discursus improbatus.
tecessoribus nostris affirmantis etiam patronis facesserit. Quæ quidem non sine injuria Doctoris tanti prolata sunt, & ex non intellecta ipsius mente & doctrina constat prodijsse. Licet enim pro neganda ratione effectus in permissione admittenda non sint, quia stare illa sine volitione absoluta pœnitentiæ potest, ut in Problemate demonstratum; quatenus verò ex volitione pœnitentiæ antecedente peccati prævisionem, illius amorem futurum esse contendit, optimè est philosophatus, nec suum illud principium deseruit de amore mediorum, in quo est incursa deceptio. Quando enim ille cum Aristotele probat media non amari nisi propter finem, mediorum amorem non negat, sed affirmat illum esse relatum ad finem, & ita non exercere munus caussæ finalis. In quo quidem probabiliter procedit, siquidem multi, ex quibus aliquos retulit Cap. 1. contrarium sentiunt. Ipsum utile non potest absolutè amari,
P. Vasquez.
sed relatè, quæ sunt illius verba ibidem inculcata. Iuxta illius ergo mentem si pœnitentia amatur ut finis permissionis, etiam & peccatum licet relatè. Atqui hoc etiam modò amari absolutè repugnat Deo: ergo rectè & consequenter ad propriam doctrinam argumentatus ille, sicuti & eum secuti quoad modum absolutæ prædefinitionis. Responsio ergo Auctoris præfati nullius momenti est, neque plausibilis, sed improbanda, ex minimè opportuno verborum apparatu. Id autem quod juxta præfatam philosophiam inconveniens emergit, juxta aliorum sententiam, qui in medijs finalizationem agnoscunt, evidentiùs apparet: ut scilicet nullo modo possit amari peccatum: unde argumentum neutrius ex prædictis sententiæ obtentu potest infirmari.
§. XXXII.

§. XXXII.

Circa Reprobationem aliqua utiliter adnotata.
727
*MAg. Joannes à S. Thoma Disputat.
10. n. 13. uti sententiam D. ThomęThomæ menti conformem, eam proponit, quæ à Nobis reprobata est Sect. 15. Problem. 1. & non quidem ante prævisa demerita, cùm talis sit, ut eam gravissimi Theologi diversis censuris afficiant, de quibus P. Ortega Disput. 5. Quæst. 3. Certam. 3. n. 2. & P. Aldrete Disp. 23. Sect. 1. n. 5. P. Bonæ-Spei Disputat. 18. nu. 15. dum asserit ille Deum ante demerita prævisa reprobasse eos, qui gloriam non sunt obtenturi, statuendo illos ab ea excludere, ex qua voluntate voluntas permittendi peccata numquàm remittenda processit. De qua ita scribit nu. 20. Facta electione eorum, qui sunt ad vitam, reliqui non manent eligibiles, quia si eligi deberent, utique cum alijs electis includerentur, quia electorum omnium una est electio in Christo. Ergo non manet suspensum, ita ut adhuc eligi possint. Si autem eligi non possint utique rejecti manent. Tam efficax ergo est ista aversio seu rejectio, sicut illa electio, utraque enim defacto fit, & in re effectum habet. Est denique positiva, quia ex parte voluntatis divinæ non se habet merè suspensivè circa illos, sed determinatè non vult illos eligere, sicut creaturas possibiles determinatè non vult producere. Hæc ille, qui & n. 6. ubi sententiam quidem proposuerat, sed suam circa ipsam mentem non aperuerat, præveniens sinistrum circa illam sensum, ut ipse judicabat, & censurarum fulmina, ita scripserat: Eumdem tribuit Thomistis P. Alarcon Tract. 4. de Prædestinat. Disput. 5. Cap. 1. Sed gravat
illam, tingitq́ue non levi fuligine dicens fuisse sententiam Calvini, cui eam tribuit Becanus 1. p. Cap. 16. q. 1. & ex eo Herice Disput. 33. Cap. 3. Nimirum ista Calvinismi larva frequenter ab his Auctoribus superponitur Thomistarum sententijs, ut horrorem & pavorem animis audientium incutiant, ne ad eorum sententias accedant. Sic ille, de quo & n. 19. immeritissimò, & non sine gravi injuria Societatis Scriptoribus malignum illum deturpandi Thomistarum sententias, & eas horribiles reddendi spiritum attribuens. Ubi quod citato nu. 19. prudenter ab ipso dictum circa modum in disputationibus tenendum oportuit prævidisse. Scriptores Societatis non fuliginem, sed Iucem multis Thomistarum sententijs attulerunt, | dum D. Thomam luculenter multis in locis, ipsis fatentibus Thomistis illustrarunt, unde Magistrum ipsis clarioribus penetrabilem luminibus reddiderunt. Iuvat autem Auctorem eumdem n. 21. iterùm loquentem audijsse, sic enim ibi: Quomodo ergo stat hoc cum errore Cal
vini, qui ponit decretum Dei reprobativum & prædestinativum non solùm ordine intentionis antecedens, merita & demerita ut motiva & caussas sui (in quo cum ipso non est disputatio) sed etiam in executione &c. Est ergo certum juxta ipsum Magistrum à Calvino reprobationem ante reproborum desertionem fuisse assertam. Hoc citati Patres ingenuè dictitant, quod & ab ipso pronuntiatur Auctore. Addit Calvinum addidisse alia, in quibus manifesti errores. At hoc Scriptores Societatis minimè Thomistis adscribunt. Unde ergo illa injuriosa fuligo? Si aliqua profectò est, eam ipsa sententia secum afferet, non illi ingerent, qui juxta irrefragabilem locuti veritatem. Et quidem intentionem illam antecedentem demerita, non utcumq;utcumque asseritur à pręfatopræfato Auctore & Thomistis, quos pro eo laudat, sed addẽdoaddendo id ita à Deo volitum ad ostensionem justitiæ suæ, justitięjustitiæ, inquam non qualis in prædestinationis decretis, sed vindicativæ, in quo prætereà est cum Calvino consensus volente ex vi intentionis dictæ damnari homines, ut ex Auctore ipso constat n. 20. licet catholicam pergat differentiam assignare. Sed certè difficile valdè est tali decreto admisso affectum erga peccata in Deo non admisceri defendere, unde & periculum subesse poterit ad damnabile aliquid declinandi. Illud certissimum, posito decreto tali nullum ex reprobatis neque in sensu composito, neque in diviso, posse salvari. Et quale illud effatum!
728
*P. Aldrete suprà communem senten
tiam Societatis amplexus, casum proponit Sect. 5. in quo reprobatio positiva possit procedere ordine rationis permissionem peccati ex fine ostendendæ justitiæ. Ait enim posse peccatum finale videri ut absolutè futurum antequam Deus decernat illud permittere, & priusquàm præparet homini concursum indifferentem. Nam per scientiam mediam prævidet quæ auxilia sint tribuenda huic homini, si creetur. Cognoscit etiam hunc hominem creandum, si Deus liberè circa existentiam complaceat, quia videt decretum efficax creandi hominem ut existens sub conditione prædictæ complacencentiæcomplacentiæ de se inclinantis ad existentiam illius decreti. Et tunc in aggregato ex scientia conditionata & positione conditionis, quæ est illa complacentia, prænoscit Deus absolutè hominem illum creandum, & commissurum talia peccata & damnandum: & adhuc non intelligitur voluntas efficax creandi hominem, sed ut extitura pro signo sequenti, & ita neque voluntas permissiva peccati. Et cùm peccatum prævideat, potest intendere Deus illius punitionem. Sic ille, in adeò operoso cursu ne
Neque opportunus, nec verus.
scio quanto cum fructu fatigatus, circa quem id dici potest, quod circa casus alios, de quibus n. 717. & 722. scilicet ex eo nihil haberi contra sententiam nostram absolutè negantem posse ante prævisionem absolutam peccati damnationem decerni, quod plus est, quàm posse pœnitentiam decerni. Si ergo sit casus, in quo prævideri peccatum possit, & sic statui damnatio, quid inde, cùm id absolutè contingat in regulari providentia, ut homines stante peccatorum finali prævisione damnentur? Sed habet prætereà casus ille non parvam difficultatem. Nam peccatum illud aut videtur absolutè futurum, aut tantùm secundùm quid: Si hoc ultimum, non videtur posse damnationem absolutè decerni, sicut nequit ex prævisione conditionata, cui damnatio tantùm secundùm quid potest respondere, scilicet sub conditione. Si autem primum, ergo complacentia libera non habet tantùm rationem puræ complacentiæ, sed absoluti decreti. Patet illatio. Quia res absolutè extra statum possibilitatis extrahi nequit nisi per absolutum Dei decretum, quo omnipotentia ad operationem applicetur, si decretum ipsum potentia executiva non sit, ut volunt multi.
729
*Prætereà, Deus per scientiam me
Vrgetur contra illum.
diam prævidet quæ auxilia sint tribuenda homini huic, si creetur: Tunc sic. Ergo & cùm prævidetur peccaturus, videntur etiam talia auxilia, sine quibus stare indifferentia ad peccandum nequit. Illatio est evidens. Tunc ultra. Ergo non prævidentur tantùm sub conditione, sed absolutè. Id constat, quia auxilia sub conditione nequeunt habere realem influxum & caussalitatem in statum absolutum, quia absolutè non sunt. Si ergo absolutè videntur futura, ergo & absolutum Dei decretum circa illa, ut est innegabile, juxta dicta. Et sic positio casus non procedit, & supponitur decretum creandi hominem, quia erga tantùm prævisum & adhuc manentem sub conditione, nequeunt auxilia decerni. Deinde. Cùm Deus prævidet ex complacentięcomplacentiæ positione habiturum se decretum creandi hominem, aut prævidet non habiturum tale decretum, si complacentia desit, aut non habiturum. Si primum, ille modus procedendi videtur Deo indignus; velle scilicet creationem per simplicem liberam complacentiam, & statim per absolutam voluntatem. Ad quid enim prior ille affectus, cujus nulla videtur esse ratio, cùm Deus semper rationabiliter operetur? Si secundum, unde id cum fundamento dici potest? Nam cùm complacentia illa libera sit, etiam ea non extante Deus procedere ad creationem potest, & sic absolutum habere decretum circa illam. Sin minùs circa omnium hominum creationes complacentiæ sunt totidem statuendæ, quod jam vidimus non posse convenienter admitti: unde & positio casus evanescit. Tandem. Deus scit posita conditione complacentiæ futurum, quod prævidet. Cùm ergo ait; Volo ponere conditionem, vult etiam & creationem & decretum circa ipsam. Ergo decretum ipsum pendet à tali complacentia, quandoquidem ex vi illius ponitur. Atqui hoc impossibile est: quia decretum sub conditione prævisum non est cum tali dependentia cognitum, unde neque in statu absoluto potest illam habere. Sic | rejicienda nonnulla alia, quæ veluti consequentia ibidem proponuntur.
730
*P. Izquierdus Disput. 44. Quæst. 2. nu.
15. affirmat non esse impossibile Deo decretum puniendi reprobum; non solùm pœna damni, sed etiam sensus antecedens prævisionem absolutam peccati. Et fore simile decreto præfinitivo gloriæ ut coronæ, juxta dicta. Insistit autem suæ illi doctrinæ de prædefinitione pœnitentiæ, arbitratus pro eo sufficere voluntatem permissionis peccatorum. Sed refellendus ille, sicut §. 32. & rigidiùs quidem in hoc placito. Nam prædefinire pœnitentiam in bonum tandem cedit ejus, qui est illam habiturus: velle autem absolutè damnare non præviso absolutè peccato, acerbissimum sanè pronuntiatum est. Et quidem ille circa factum sic arguit n. 10. Quartò probatur propositio ratione ex prædictis oriunda. Quia nimirùm prævia & antecedens voluntas damnandi reprobos minùs commendat clementiam, benignitatem, benevolentiamque Dei erga homines, quàm sacræ Scripturæ, & Patres prædicant. Quod satis est ad eam negandam de facto, esto poßibilis sit. Sic ille. Atqui Scripturæ & Patres clementiam Dei inspecta illius summa perfectione commendant: ergo illorum asserta non solùm ad præsentem statum, sed ad quemcumque referenda. Qua ratione idem Pater Propositione 3. statuit decretum Dei infligendi innocenti cruciatus æternos inferni impossibile esse Deo. Et quidem minùs hoc videtur repugnare, quia in eo nullum hominis peccatum, quod Deus permiserit, admiscetur: ea enim illi esset consolatio, ex pura Dei voluntate cruciari. Unde si optio daretur homini alterutrum eligendi, hoc potiùs quàm illud sibi eligendum judicaret. In nostra autem sententia major repugnantia est, cùm decretum dictum affectum Dei erga peccatum necessariò involvat, ut satis est in superioribus demonstratum.
731
*P. Bonæ-Spei Disput. 18. n. 11. singu
larem, ut assolet, circa reprobationem modum dicendi proponit: ait enim reprobationem negativam pro illo instanti præcisivo, pro sequentibus instantibus non inferre infallibiliter reprobationem positivam, aut positivè negativam, quia plerique isto instanti præcisivè negativè reprobati, & in massa perditionis propter peccatum originale relicti, postmodùm in tempore, licet simul ab æterno juxta dicta ab ipso Disput. 17. n. 69. prædestinantur: neque revera civitas cœlestis completur per prædestinatos ante prævisum eorum Baptismum, adultam ætatem, & supernaturalia eorum merita: sed partim per prædestinatos post prævisa merita voluntatis, sufficientem gratiam supernaturalem determinantis, quales fuerunt boni Angeli qui in justitia originali steterũtsteterunt: partim per prędestinatosprædestnatos post prævisum eorum pręcisèpræcisè baptismum, quales sunt infantes, qui in justitia baptismali ante adultam ætatem moriuntur: partim per prędestinatosprædestinatos ad gloriāgloriam post prævisa merita gratiæ per se efficacis, quales sunt adulti, qui usque ad finem vitæ in bonis operibus perseverant: ex his enim ut sic prædestinatis numerus electorum completur: non verò in solis ante prævisum Baptismum & merita prædestinatis. Sic ille circa reprobationem negativam; circa positivam autem sententiam sequitur, in quam asserit Theologos Societatis unanimiter conspirasse. Sic n. 13. Id autem, pro quo se citat citato nu. 69. illud est, creaturas esse ab æterno secundùm quid, quatenus scilicet aliquo modo coexistunt Dei æternitati in suis proprijs durationibus: nec Deum eas cognoscere antequàm fiant: prædestinationem tamen, & consequenter reprobationem negativam esse ab æterno secundùm quod dicit in recto, juxta doctrinam suam de actibus Dei liberis, de qua dictum supra nu. 645. & seqq.
732
*Iuxta id ergo & modò refellendus,
Efficaciter improbatus.
& prætereà quia intelligi nequit quomodo prædestinatio & reprobatio negativa ab æterno esse potuerint: pro illis enim unum instans assignat, cùm tamen in tempore unum designari instans nequeat, in quo id peractum sit. Ubi forsan dicet esse aliquod instans temporis Deo notum, nostrum autem non esse nosse tempora, vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate. Act. 1. Sed contra est, Quia cùm prædestinatio & reprobatio singulares personas concernant, & universim loquendo una non pendeat ab alia quoad prædictum effectum, non est fundamentum ullum cur ante existentiam singularum, & circumstantias occurrentes de illarum prædestinatione aut reprobatione agatur, quandoquidem per temperarios actus sibi succedentes potest negotium istud peragi. Et quidem Deum res non cognoscere antequàm fiant, quod ab Auctore asseritur, non potest benè in Theologia audire, stante communi Doctorum omnium sensu contra hujusmodi pronuntiatum, & mysterij hujus profunditatem admirantium, laborantiumq́ue pro illius declaratione. Mirabilis facta est scientia tua ex me. Sic Vates Rex Psal. 138. v. 6. Ubi mirabilis etiam est præfati Scriptoris, & cum notationis nota
Psal. 238. v. 6.
adjecta responsio Disput. 10. n. 45. ubi ita scribit: Notandum tamen, quòd scientiæ divinæ profunditas in similibus non consistat, sed in eo, quòd in omni genere suo sit comprehensiva: neque revera, si Deus æternus non esset, sed in futura ut futura, ut Angelus tenderet, illa certò ut futura cognosceret &c. In quo quidem Auctor nimis à vero videtur aberrare, cùm sit certissimum Sanctos Patres ex eo mirabilem Dei scientiam prædicare, quod ad futura se extendat cum anticipata per æternitatem circa eadem, claritate. Unde D. Augustinus ita scribit Lib. 15. de Trinitate Cap. 7. Quis ergo hominum potest istam
sapientiam, qua novit Deus omnia, ita ut nec ea, quæ dicuntur præterita, ibi prætereant: nec ea, quæ dicuntur futura, quasi desint expectantur ut veniant: sed & præterita & futura cum præsentibus sint cuncta præsentia, nec singula cogitentur, & ab alijs ad alia cogitando transeatur, sed uno conspectu simul præstò sint universa, quis inquam hominum comprehendit istam sapientiam &c. In hac igitur difficultate & angustia licet exclamare ad Deum Vivum: Mirificata est scientia tua ex me: invaluit, & non potero ad eam. Sic Doctor sanctus.
733
*Sed quid alios desideremus testes,
Divinitatis argumentum.
cùm præclarissimum veritatis ipsius testimonium habeamus Isaiæ 41. v. 23. Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, & sciemus quia dij estis
Isaiæ 41. v. 23.
vos. Unde Tertulliani illud in Apologetico Cap. 20. Idoneum testimonium Divinitatis, veri
Tertullianus.
tas divinationis. Et Libro de Anima Cap. 28. Satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis. Ubi de Moyse loquitur. Neque ex eo Auctor difficultatem evadit, quod de Angelo profert, quòd scilicet, si Deus æternus non esset, sed in futura ut futura ut Angelus tenderet, illa certò ut futura cognosceret: id enim propterea additum ab ipso, quia scilicet scientia quoad omne quod dicit in recto est æterna, sicut & actus voluntatis. In primis enim id quod scientiam in ratione scientiæ visionis constituit, & actum voluntatis in gradu determinatæ virtutis, nequit dici in obliquo tantùm pertinere, quia est id, per quod formaliter constituitur in esse talis: quia aliquid esse debet per quod formaliter & in recto in esse talis constituatur, quia illud ut, & In quantum, & ut tale rationem formalem dicit, Atqui nihil aliud esse potest, nisi id, quod ab Auctore obliquum nuncupatur; ergo non obliquum, sed rectum est. Deinde. Quomodocumque explicetur, tale evadit, ut ex eo quòd non adsit, dicatur Deus non cognoscere quod futurum est: ergo ut tale ab æterno non fuit, & ita sine addito dicendum non fuisse: aliàs immeritò asseritur non cognosci à Deo antequàm sit: nam cognitio fuit ab æterno, ergo nequit dici non fuisse cognitum antequàm sit, cùm æternitas temporariam omnem præcedat durationem.
734
*Et quidem Scriptura sacra ita clamat: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor: qui
Dan. 13. v. 62.
nosti omnia antequàm fiant. Daniel. 13. v. 62. Domino enim Deo antequàm crearentur omnia sunt
Eccli. 23. v. 29.
agnita. Eccli. 23. v. 29. Quibus ex diametro opponuntur isthæc: Qui non nosti omnia antequàm fiant. Deo antequàm crearentur non sunt omnia agnita. Et tamen illa admittenda esse constat juxta perspicuam præfati Auctoris assertionem. Quid ergo dicemus ad hæc? Ego certè non video, neque hucusque viderunt, qui Videntium in sacra EcclesięEcclesiæ schola titulo insigniti, Chorus inquam TheologorũTheologorum, extra quem saltasse, non sine lapsus periculo esse potest. Fateor modum dicendi prædictum ex ea parte opportunum videri posse; juxta quem ex relictis aliquos assumi posteà affirmat, ad removendam apparentiam illam non sinceræ in Deo voluntatis erga omnium salutem, etiamsi prædestinatio post prævisionem orignalisoriginalis peccati statuatur. Sed quidem ad hujusmodi positionem non est opus successiva illa temporalium actuum multiplicatione, quandoquidem sine illa potest à Deo in æternitate disponi: ad eum modum, quo asserunt aliqui fuisse aliquos prædestinatos, id extendendo ad numerum competentem, quo cœlestis posset civitas adimpleri: quæ cùm sit amplissima, capere plures potest, juxta illud de Evangelico convivio Lucæ 14. v. 22. Domine, factum est ut impera
Lucæ 14. v. 22.
sti, & adhuc locus est. Sed standum dictis: nam & in prædicto modo non succurrit ratio,
Peculiaris alia impugnatio.
qua possit penitus eorum derelictio, qui reipsa sunt reprobati, Dei benignitati non incongrua reputari; cùm ex derelictis major multò numerus condemnetur. Et quidem pro derelictis in primo illo signo, & posteà prædestinatis, inquirere possumus, an eorum quidem majorem sint gratiam & gloriam habituri, aliquibus præelectis, vel non? Si primum dicatur, id videtur contra excellentiam singularis electionis, & cōsequenterconsequenter dilectionis: magis enim dilectis major debet bonorum elargitio respōdererespondere: unde sic dilectus, & in gratia & gloria major, plus deberet derelictionem suam, quàm alius singulariter electus electionem suam æstimare. Si autem secundum, id quidem sine inconvenienti non videtur stare posse: ut scilicet Deus singulari cura contenderit illam gratiæ & gloriæ, & consequenter meritorum imparitatem: quòd scilicet nullus esset inter eos Martyr, nullius prolixioris ætatis, & heroicis operibus commendatus: cùm tamen in singulariter electis fatendum sit non omnes heroica insignes sanctitate. Quæ quidem licet à Deo de absoluta fieri potentia possint, juxta experientiam tamen divinæ providentiæ, & modum de illa sentiendi apud Doctores sacros, nullus est qui de facto audeat affirmare. Et pro recognitione Tomi primi hæc satis.
Loading...