RECOGNITIO PRIMA
CIRCA
DISSERTATIONEM PROÆMIALEM
EPITHALAMII
CHRISTI,
ET SACRÆ SPONSÆ.
§. I.
Titulus Divi & Sancti, an poßit
attribui non Canonizatis.
DIfficultas proposita ex eo ante
alias occurrit, quod
num. 1.
in
Margine ita scriptum sit
: D.
Theod. cùm tamen in textu
Theodoretus sine titulo extet quem littera
D. indicat, Divum scilicet,
quod juxta Ecclesiasticorum Scriptorum receptissimum usum perinde est ac
Sanctum, &
est non Hesternus ille, sed plusquàm sæcularis, ut est ex D. Augustini, & aliorum Patrum
impressionibus manifestum: licet in sacris
officijs illum non inveniamus, etiam cùm
de Deipara agitur. Unde in Martyrologio
Romano aut Beata dicitur, & in majoribus
festivitatibus sanctissima aut Beatissima, &
etiam Gloriosa, quod in ejus purissimæ conceptionis Festivitate, non sine mysterio aliquo
videtur usurpatum: ut scilicet in ipso illud
sciamus impletum, quod sacro habetur in
hymno:
O gloriosa Domina vel
Virginum, excelsa
super sidera, vel
sublimis, in ipso siquidem conceptu talis, excelsior ac sublimior cælis: unde
& ipsis purior, atque ita nullâ originalis culpæ tenebrositate fuscata: & Cardinalis quidem Bellarminus initium Recognitionum
suarum à prædicta voce deducit, id improbans
quod
Tomo 1.
lib. 1.
cap. 3.
de verbo Dei sic legebatur
D. Pauli in ipso titulo, dicens se numquam vocem dictam probasse, eo quòd apud
veteres Patres non inveniatur, & dijs sit solita
ab Ethnicis attribui. Sed cum bona illius venia licebit nobis gravissimorum, & conspicuorum sapientia & religione scriptorum & generaliter jam admissum usum amplecti, Patres Prædicatores ingenua imitatione sequentibus, qui ante plures trecentis annos, scilicet 1342. Carcasonæ in Generali capitulo
sic locuti
: Cum doctrina Divi Thomæ per totum
Capitulum PP. Prædicatorum.
mundum splendeat &c. Unde & frequentissimus apud tanti Doctoris nobiles ex ejus
schola & familia interpretes invaluit stylus, idque peculiaris honoris gratia, quod & alij non minùs frequenter & libenter æmulantur. Videatur Mag. Accacius de Velasco
Tomo. 1.
Resolut. 260. & P. Uvadingus
de Incarnatione
Disp. 12.
num. 101. à quo hæretici redarguti.
*Fuit
quidẽquidem apud veteres in usu, Ethnicis
mo regnante, ut ementiti dij Divorum nomine colerentur, de quo apud Virgilium & Horatium obvia præsertim exempla. Vult autem
Servius inter Deos & Divos id esse discriminis,
quod illi censeantur æterni, hi autem ab hominibus facti, quia in cælum credebantur
assumpti, & divinis honoribus decorati. Sed
quidem in antiquis Scriptoribus discrimen hujusmodi non apparet: omnes enim compellati
Divi, ut ex citatis probant illa:
epulis accumbere
Divûm. Nec tibi Diva parens. Non temnere Divos Conciliumq́ue vocat Divûm pater. Sic te Diva
potens Cypri?
O Diva gratum quæ regis Antium.
Otium Divos rogat in patenti? Pro quo & Ovidij illud Metamorphos. 13.
Divisque irascitur
ipsis. Qui uno omnes nomine comprehendit.
Apud quem & Glaucus
: Sum Deus inquit, aquæ:
Ante tamen mortalis eram. Dî maris exceptum
sacro dignantur honore. Inde fictum ut Iovi celebre illud fuerit ante alios dicatum elogium
initialibus tribus litteris
consignatũconsignatum, D. O. M.
id est Divo, Optimo, Maximo: quod tamen
jam pridem Imperatoribus, & viris principibus commune redditum, in quibus excellentiæ
aliquid, aut memoria dignum, quorum non
est numerus exemplorum.
*Ex quibus videtur posse Sanctis jure opti
mo præfatum elogium attribui; non quidem
Canonizationis solummodò ratione, sed quia
etiam magni in Ecclesia nomine & virtute
heroës. Hi enim qui sapientiæ aut fortitudinis, seu beneficentiæ prærogativis inclyti,
tali possunt honore mactari, quantò id potiùs
virtutum generalitati deferendum; etiam si
qui eo sunt genere præclari, & constanti persuasione cælicolæ, nondum publico Ecclesiæ
testimonio tales fuerint declarati. Neque quia
Divi, Optimi, Maximi, dici queunt, inferre
licet posse Divorum titulo solitariè sumpto
prædicari: quando enim tres illi concurrunt,
sub acceptione illa proceditur, juxta quam
heroibus communiter adscribuntur. Cùm autem solus titulus Divi profertur, ad sanctita|
tem ita respectus inter fideles habetur, ut idem
ac sanctus sit: nec tamen sancti titulus conferri cuiquam potest eo modo quo Pontificia auctoritate prohibitus invenitur. Vrbanus enim
VIII. suo Decreto
die 5.
Iunij 1631. elogia
prohibuit Sancti & Beati absolutè, quæ cadunt super personam eorum, qui neque Canonizationis, aut Beatificationis sunt
cultũcultum assecuti. Idem est ergo de titulo Divi dicendum.
*Circa
quẽquem Passeratius in
Dictionario; verb.
Dives, nomẽnomen hoc Hispanicè reddens ita scribit
:
Dios hecho de hombre; ô Canonizado. Cujus esse
sensus potest, ut prior pars, scilicet
Deus factus ex homine, antiquum Ethnicorum usum
indicet, de quo dictum: posterior autem ad
Ecclesiam referatur, ut ille dicatur Divus, qui
Canonizatus: in quo nihil est, circa quod
diutius hæreamus. Potest autem sensus subesse
alius, ut scilicet posterior pars priorem explicet, sitq́ue idem Canonizari ac ex homine
Deum fieri: sicq́ue in Ecclesia id suo modo accidere, quod apud Ethnicos agebatur. Licet
autem prior sensus videatur juxta mentem auctoris, erit forsitan qui aliter accipiet, & videndum an modo aliquo valeat sustineri, an videlicet sancti per Canonizationem ex hominibus dij fiant: id est, eum honoris gradum apud
fideles obtineant, ut dij possint non immeritò
compellari. Et de communi compellatione
dubitari nequit: eo enim quod justi filij Dei
sint, pro quo in scripturis sacris attestatio
multiplex, consequenter etiam compellandi
dij, ut in
Psalm. 81.
v. 6. manifestum habetur,
ubi consequentiam observavit Cardinalis Bellarminus, &
n. 55.
ac 728. à Nobis est cum
D. Augustino præfatus locus luculenter exornatus.
*Ut verò pro Canonizatis plus aliquid ad
dendum sit. Sublimitas honoris illius videtur
evincere; quia ratione illius multa ipsis conferuntur, quæ Deo propria sunt: ut celebritas
in officijs sacris, Missæ sacrificium, templorum fabricæ, & alia, in quibus non contemnendum illud peculiare veneratione obsequium, inclinatio scilicet capitis, quando
inter Missarum officia nominantur; sicut
& incensatio Reliquiorum, & etiam
imaginum. Fit etiam inde ut tamquàm
Tutelares possint invocari, quibus deorum nomen exhibitum invenimus: sic
enim Leo X. Divis Petro & Paulo, pro quo
Pierius Valerianus singulari inter alia Poemate, cujus ille titulus:
Quibus verbis Leo X.
Deos Romæ Tutelares precabatur, cujus illud
initium:
Dij Tutelares Romæ, tu Ianitor aulæ
Aethereæ, tu Paule comes, duo lumina mundi,
Quos primi colimus, quibus hos adolemus hono
res.
Honores inquam tutelarium Deorum. Idem
autem posse sanctis alijs congruere extra dubiũdubium
est, unde in ipso Canonizationis splendidissimo ritu, adhibito sanctitatis titulo solemniter
invocantur; sicut & invocari possunt, quoties
devotio aut necessitas postularint.
*Ubi quidem ad modum loquendi præsens
Quo temperamento loquendum.
negotium revocatur, & dicendum Deitatis
titulo generaliter abstinendum, neque sine
sufficienti explicatione ad praxim advocandum: ut semper Deitas per excellentem participationem, & non simpliciter asseratur, id
enim
EcclesięEcclesiæ usus non admittit. Tutelares autem Dij eo sensu dici sancti possunt, quatenus
tutelarium deorum loco, qui apud Gentiles,
Romanos præsertim, in honore habebantur,
successerunt: ut dici meritò possit eos veriùs
& meliùs Deos esse nostros tutelares: id quod
Leo Pontifex Divis Petro & Paulo potuit de
Roma loquens specialiùs usurpare, licet precatio ipsius pro communi Ecclesiæ bono fuerit
destinata. Verissimè enim Apostolorum Principes tutelares Ecclesiæ sunt, sicut &
mundi
lumina ab eodem Pontifice compellati. Eximium siquidem tutelaris providentiæ beneficium est opportuna illustratio, ubi tot tenebris circumfusi in æternitatis itineribus caligamus.
*Iam quod ad
TheodoretũTheodoretum attinet, decre
to sacri & supremi Tribunalis titulus sanctitatis expunctus: & ita in margine littera D. Divum insinuans contra textûs legitimum tenorem adaptata. Quod nescio an similiter acciderit Augustino Paoletto,
Sermone 19.
qui est de
S. Elia.
pag. 275. Ut enim ex dictis compertum
habetur, Divus pro sancto accipitur, quando
solitariè hujusmodi titulus adhibetur. Quibus
autem de caussis sit ita dispositum, apud Ecclesiasticos videre licebit Scriptores, præsertim
Baronium & Spondanum cum nostris Bellarmino, Possevino & alijs. Quia verò Theodoretus in Concilio Chalcedonensi suam probavit fidem, & quidquid suspicionis esse poterat,
satis superq́ue amolitus est, dicto in Nestorium & Eutychetem anathemate, & doctissimè ac sanctissimè scripsit, strenuissimus aliàs
contra hæreticos & fortunatissimus præliator, cujus vitæ periodum præstat Spondani
compendiarijs clausulis hîc dedisse, sic enim
ille
: Sed ut paucis habeas totum ipsius Theodoreti
vitæ periodum, qui à parentibus Deo dicatus, numeros magna cum laude Monasticæ institutionis
absolvit, consuetudine Theodori Mopsuestenï tantam gloriam obumbravit: Obnubilavit verò ex
Nestorij amicitia, obscuravitq́ue potiùs ex suscepto
adversus S. Cyrillum ejusdem hæresiarchæ patrocinium. Sed rursum spirante divini spiritus aura,
fugatis densis nubium globis, iterùm decorus apparuit, & in communicatione Catholicæ Ecclesiæ,
atque amicitia S. Leonis Papæ diem clausit extremum: sicut hæc omnia ex istorum Annalium serie
perspicua fient. Sic ille. Amicitiæ autem S. Leonis illustrissimum extat testimonium in epistola ad ipsum, quæ est ordine. 63. eximijs
illius præconijs concinnata, & in ea quidem
non Theodoretum, sed Theodoricum sanctus eum Doctor indigitat, quod nomen,
primarium illius fuit.
Sed præfati
Theodori
adeò studiosus fuisse perhibetur, ut credendi occafionem dederit, quod ab eo nomen derivando, dici
voluerit Theodoretus, ut apud Scriptorem eumdem. Primordia ergo cum felici etiam in
fidei defensione & propagatione progressu,
|
sicut & extrema in Theodoreto laudanda,
quidquid de interruptione illaudabile in ipso
fuerit. Cumq́ue tantus Pontifex eum non utcumque laudabilem, sed sublimibus duxerit dignum encomijs, ex eo quòd Sanctus absolutè
dici prohibeatur, ut ipsum vocat Sixtus Senensis in
Lib. 4.
pag. 303. non ideò existimandum
est prohibitionem hujusmodi illum illaudabilem reddidisse. Non ergo dicendus Divus, ut
in margine perperàm adjectum, quatenus idem
ac Sanctus est, eo sensu, quem Ecclesiæ usus
invexit.
*Si tamen titulus dictus cum duobus aliis
proponatur modo dicto D. O. M. non videtur
prohibitioni
prædictęprædictæ adversari, ut ex adductis
nu. 3. videtur legitima ratiocinatione deduci.
Immò & erit forsan qui censeat adjectionem
illam D. posse sustineri ob latiorem nominis
illius significationem; quod licet mihi non
placeat, non video tamen cur debeat severiori
calculo reprobari; cùm aliàs Divi titulus non
sit expressè prohibitus, & restringi odiosa decreta debeant: quamquàm & fortè aderunt,
qui Urbani decretum præfatum, sicut & aliud
circa materiam eamdem favorabilia reantur, ob
verba illa ejusdem in Declaratione adjecta decreto priori die 12. Martii 1625.
Sanctitas sua
quæ tantummodò voluit, occurrendo abusibus, quæ
irrepere videbantur, certiorem parare viam ad eorum in terris gloriam, quorum sanctimoniam divinæ clementiæ placuerit admirandis operibus illustrare &c. Sanctorum ergo caussa agitur, & eorum gloriæ consulitur, dum moderatio cultus
intempestivi decretis hujusmodi prohibetur.
Sed sit hoc aut illud; convenientissimum sanè
est, dimissis argutijs, per Pontificias semitas,
rectas inquam, per quas justi ducuntur, ambulare.
*Video tamen circa compellationem San
cti sine scrupulo ullo procedi, dum de ijs agitur, qui fortuitò inter scribendum occurrunt,
aut quorum ex professo narrantur gesta, in
quorum quidem exordio titulus
Venerabilis, Admirabilis, aut alius pro Scriptoris affectu solet
adscribi, &
Sancti penitus removetur. Quod
quidem Pontifex videtur præsertim voluisse:
sicut etiam in progressu operis, qualecumque
illud sit, ne dicatur
Sanctus N. eo modo, quo de
Canonizatis dicitur: Quòd autem dicatur vir
sanctus, aut etiam sanctissimus, & Sanctus
item substantivè, quantùm ad vocis solitariæ
usurpationem, cum adjectiva autem allusione,
& subintellecto substantivo viri, aut feminæ,
non videtur prohibitum, quia neque ita acceptum. Unde apud Scriptores suæ obligationis
satis conscios tale aliquid invenimus, estq́ue
illud veterum Scriptorum usu probatissimum,
ut videri potest apud D. Hieronymum
Epist. 16
ubi de Marcella. 24. ubi de Lea, quam & appellat sanctissimam. 26. ubi de Paulina. 27.
ubi de Paula. D. Ambrosium
de obitu Satyri
fratris, ubi & de Marcellina Sorore. D. Bernardum
Epist. 110.
& 276. &c. Id quod erga viros etiam perfrequens, ut innumeris potest exemplis ostendi. D. Augustinus sic D. Hieronymum allocutus
Epist. 97. inter Epistolas
ejusdem Maximi Doctoris
: O vir sancte, mihique. In eadem pro Asterio sic
: Per sanctum filium tuum Asterium. Et similia habet
Epist. 93.
De quo & ipse D. Hieronymus
Epist. 91. præmiserat
: Sancti filij nostri Asterij hypodiaconi. D.
Cyrillus Alexandrinus in Libro de recta fide
ad Reginas in principio
: Vos sanctas & charissimas Christi sponsas. Acacius Episcopus in Epistola ad eumdem, sanctum dixisse non contentus, ita rescribit
: Domino meo per omnia sanctissimo, ac Deo dilectissimo Episcopo Cyrillo. Similiter Maximianus post
Epistolam 22. D. Gregorius Magnus in Prologo ad librum homiliarum super Evangelia in hunc locutus modum
:
Reverendissimo & sanctissimo fratri Secundo &c.
Hunc ergo à sanctis Patribus adeò observatum
stylum non est credendum expungere penitus
voluisse Pontificem, sed ejus sanctitatis notam, qua ij qui ab Ecclesia cælestes incolæ
proclamati sunt, feliciter potiuntur. Et juxta
hæc procedunt, quæ habentur
hoc loco n. 19.
&
in Titulo n. 403.
*Quod ad Beatificatos attinet ita vide
tur dispungendum, ut si à Pontificia Sede sola
nominis prærogativa concedatur, quòd scilicet
quis dici Beatus possit, pro quo est consequens
ut cum splendoribus depingatur, tenori sit
concessionis penitus inhærendum. Si verò
Missa & Officium, sine scrupulo aliquo poterit
titulus Sancti quoties opus fuerit adhiberi. In
ipsis sacris Officijs sæpè Sancti nomen occurrit: & si semel id licet, de iterata compellatione nequit esse dubitatio. Et quidem aliqui
hujusmodi in Romano Martyrologio cum
hujusmodi titulo proponuntur, ut Martyres
Franciscani 16.
Ianuarij, de quibus in Amphitheatro
n. 209. ex Luca Castellino. S. Rochus
die 16.
Augusti. S. Raymundus Nonnatus
die
31.
ejusdem. S. Rosalia
die 4.
Septembris, de qua
& dictum fuerat 15.
Iulij, & alij. Et licet, ut
citato loco Amphitheatri dictum, possit titulus
Sancti ab Apostolica Sede concedi cum alijs
honoris appendicibus, quæ ad Officij & Missæ
celebrationem non perveniant, modo
ibidem
explicato; & videatur dici posse circa præfatos sic dispositum, licet ampliori fuerint Officij & Missæ cultu decorati: id quidem dictis
nequit obstare, quia potiùs credendum est Ecclesiam sibi in eo mirabiliter consonare: ut
quæ
Sancti titulum sacris in Officijs concesserit, id etiam in Martyrologio, quod pars Officij est, & recitandum etiam in privata recitatione Gregorius XIII. hortatur, titulus idem
tribuatur. Sed cur non ita cum omnibus? Vide
citatum Amphitheatri locum. Et rogo interim cur
non omnibus Sanctis adscribatur ille, sed indifferenter Beatorum nomine etiam Sanctissimi & excellentissimi insigniti reperiantur?
Quod equidem Martyrologium legenti obvio
experimento constabit.
*Illud non prætereundum, quod in
Confessione pro Prima, Completorio, & Missa, præscripta, notandum discrimen occurrit.
Cùm enim sic dicatur:
Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaeli
Archangelo, beato Ioanni Baptistæ: Ubi ad Apostolorum Principes pervenitur, & idem videretur retinendus stylus, non sic factum, sed ita
|
habeatur?
Sanctis Apostolis Petro & Paulo. Ubi
dici nequit titulum hujusmodi ob singularem
excellentiam adscribi, quando qui præcedunt
eo ipso non videantur minori honorificentiæ
signo & titulo compellendi: præsertim Beatissima Virgo Apostolorum Regina. Unde locis
in aliis solus illis titulus Beatitatis adjicitur Virginis Commemoratione præmissa: ut in Canone Missæ post Orationem Dominicam, &
in Oratione A cunctis, & respondente illi post
communionem. Confessionis etiam mutatus
ordo in
Commendatione animæ, ubi sic:
Suscipiat eam Sanctus Michael Archangelus &c.
Suscipiat eam beatus Petrus Apostolus. Et de S. Paulo
statim
: Adjuvet eam sanctus Paulus Apostolus.
Non videtur ergo peculiare mysterium habere,
quod in Confessione præscribitur: nisi fortè
velit quis, cùm de remittendis peccatis agitur, Divo Petro, cui ligandi atque solvendi à
Christo est traditum Pontificium, sublimiorem
titulum attributum, & eo etiam donatum
Coapostolum ejus Paulum: non quidem ob
excellentiam potestatis æqualem, sed quia non
potuerunt commodè separari. In Commendatione autem animæ secus erga Divum Michaelem factum ob singularem erga egressas ex
corporibus potestatem,
ut perducat eas in Paradisum exultationis, & judiciarium illud munus,
de quo in
Amphitheatro à n. 227.
Circa Sulpitium Severum.
*
DIctum de illo aliàs; & quidem non
solùm Sanctus, sed etiam Sanctissimus compellatus, eò quòd in Martyrologio
Romano
die 27.
Ianuarij sic habeatur
: Apud
Bituricas sancti Sulpitij Severi Episcopi, virtutibus & eruditione conspicui. Ubi quidem imme
diatè sic præcesserat:
Treviris depositio beati Valerij discipuli Sancti Petri Apostoli. Cùm ergo
discipulus S. Petri, & sanctissimus proptereà,
non sanctus, sed beatus dictus fuerit, & statim
Sulpitius Sanctus asseratur; videtur non sine
ratione aliqua speciali sic factum, ut illius sanctitas, cui adversari visi nonnulli fuerant, explorata firmaretur. Licet aliàs stare posset
quod nuper est probatum, titulos inquam illos
indifferenter usurpari. Eo autem ipso quòd sanctus asseratur, quia virtutibus conspicuus, dici
etiam Sanctissimus potest; esse enim virtutibus conspicuum excellentiam singularem sanctitatis importat, unde superlativis potest nominibus prædicari. Sic cùm
die 23.
Augusti
Martyrologium Romanum S. Theonam cum
titulo tantùm Sancti proponat verbis illis:
Alexandriæ sancti Theonæ Episcopi & Confessoris:
licuit etiam
die 26.
Novembris ita in lectione
pro S. Petro Alexandrino pronuntiari
: Petrus
Episcopus Alexandriæ post Theonam virum sanctissimum &c. Ita etiam circa D. Hyacinthum ac
cidit, qui in Martyrologio
die 16.
Augusti cum
solo Sancti titulo sine alio extat elogio; cùm
tamen in ejus Festo,
Lectione 6. ita sit:
Sanctissimi viri studium erga proximorum salutem &c.
Divum Ignatium Parentem nostrum Alexan
der VII. in Epistola ad Serenissimam Venetorum Rempublicam Sanctissimum vocat, communi sanctitatis titulo in Martyrologio
die 31. Iulij propositum, cum eximio tamen
encom
io. Id quod in Sancto quolibet præstari
valet, eo ipso quod in Martyrologio ut sanctus
proponatur: omnes enim tales virtutibus constat fuisse conspicuos, & eo in genere præcellentes. Sicut autem ij, qui nobilitate excellunt
nobilissimi, qui fortitudine fortissimi, qui sapientia sapientissimi; ita & qui virtute Sanctissimus; virtus enim sanctos reddit, qua perfectio Christiana consistit. Quamdiu ergo locum in Martyrologio quis habet, & uti sanctus inter Officia sacra conclamatur, dici non
solùm sanctus, sed sanctissimus valet. Id quod
de Beatis etiam dici potest propter consimilem
rationem. Et quidem non solùm ij, qui in Martyrologio prostant, sed etiam illi, quibus cultus
est eo in statu major impensus per Officium &
Missam: id enim non nisi virtute eminenti
præditis solet impendi: cùm Beatificatio genus quoddam Canonizationis sit, in qua errare
nequit Pontifex, ut alibi cum doctissimis Scriptoribus comprobatum.
*Sed quid jam si in Martyrologio con
tentus olim, ab eo removeatur supremæ auctoritatis imperio, quod circa Sulpitium Severum
actum; sic enim Urbanus VIII. statuit, ut testatur Franciscus Maria Florentinus
in Martyrologio suo Romano, & P. Bolandus
Tomo 2.
Ianuarij die 29. ubi de Sulpitio §. 2. qui tamen
§. 1. Sulpitium, de quo Martyrologium ad
præfatum diem, d
iversum ab eo, de quo agimus, arbitratur: & duos fuisse Sulpitios Bituricenses Episcopos, quorum alter cognomine
Pius die 17. mensis ejusdem in Martyrologio
memoratur. Quod equidem si ita esset, expunctionis Sulpitij nostri minimè extaret fundamentum. Quomodo enim potuit expungi ex
sacro Catalogo, qui in eo non continebatur?
Sed alia non levis ex asserta continentia difficultas insurgit: nam Sulpitius Severus D. Martini discipulus, & vitæ illius præclarus Scriptor, Presbyter tantùm, & non Episcopus fuit,
ut eruditi contestantur Auctores, & ex antiquioribus Gennadius, & Honorius Augustadunensis, quos adducit Henricus Spondanus
Tomo 1.
Annal. an. 430.
n. 12. ubi errare affirmat
secus sentientes. Saussaius Episcopus in Martyrologio Gallico apud P. Bolandum
suprà pariter sentientem. Errat ergo juxta illos Beyerlinck
Tomo 3.
Theatri Lit. E. cum alijs apud P.
Bolandum. Et in præfato nuper Scriptore error
videtur esse compertior circa annos, in quibus
floruit, Mortuum enim affirmat
anno 600.
cùm constat D. Martini fuisse discipulum, cujus obitus felicissimus in annum 402. incidit,
ut graviorum Scriptorum evincit accurata so.
lertia, ex quibus aliqui Severo annum 430.
vitæ postremum assignant. Ex quibus etiam
non levis videtur relinqui confusio; cùm constare nequeat an Severus fuerit Episcopus, cùm
tamen in Martyrologio Episcopus proferatur.
*Quidquid de hoc sit, expunctionis
caussæ afferuntur duæ. Prima quòd Millenariorum fuerit amplexus errorem, ut testatur
D. Hieronymus in
Cap. 36.
Ezechielis lib. 11.
|
Altera quòd jam senex Pelagianis adhæserit,
corum fraudibus à veritatis culmine deturbatus. Ubi quidem quod ad Millenariorum errorem attinet, quamdiu ab Ecclesia toleratus
est, obstare non potuit sanctitati: in illo enim
sanctissimi fuere Patres & Martyres inclyti,
Irenæus, Justinus, & Victorinus Pictaviensis
cum multis aliis, donec à S. Damaso damnatus
est, & Divus quidem Hieronymus dum post
alios adductos sic ait
: & nuper Severus noster &c.
ab eo propter sententiam dictam nondum Pontificia damnatione confixam, non videtur abhorrere. Quòd verò ad Pelagianismi labem
spectat, eam quidem abstergere totius vitæ lacrymis, & perpetuo sibi indicto silentio, cujus
adeò erat pretiosus linguæ thesaurus, accuravit. De quo scribit Gennadius
de Viris illustribus Cap. 19. & luculentiùs Guibertus apud P.
Bolandum
citato §. 2. & hæc quidem in consideratione esse potuerunt, ut jam pluribus ab
hinc annis in Martyrologio conscriptus fuerit,
unde dubitari nequit in eo non admixtum errorem; quia juxta communem Theologorum
sensum circa talia nequit errare Pontifex, ut
scilicet indignis cultus publicus deferatur. Et
dum Sulpitius in Martyrologio est lectus, potuit Officio & Missa coli, si electus alicubi Patronus, aut illius extitit Reliquia insignis, vel
titulo alio ex ijs, quæ ad præfata sufficiunt,
juxta quæ legibus Ecclesiæ constant, aut Doctorum receptis sententiis approbantur.
*Hinc est ut licet circa expunctionem
Urbanus VIII. prudentissimè se gesserit, ex
eo absolutè censeri non debeat jam diu præstitus sanctitatis titulus abrogatus: multi siquidem eo gaudent, qui in Martyrologio absunt:
pro quo in Hispania & Gallia exempla quamplurima. Et in Gallia quidem post præfatum
Urbani Decretum, non solùm exhibitus titulus, sed etiam impensa celebritas, ut constat ex
Martyrologio eruditissimi Præsulis Saussais, in
quo
uti sapientiæ & sanctimoniæ laude perillustris, propositus invenitur. Et P. Carolus Guyetus in
Hiertologia Lib. 1.
Cap. 11.
Quæst. 3. Ubi
cùm doceat inter Sanctos posse affinitatem intercedere, quæ non tam ex corporum sit copula, quàm animorum metienda, subdit posse affines dici Sanctos illos, qui aut usu, consuetudineq́ue, dum viverent inter se conjuncti erant,
aut alicujus muneris ministerijve Societate devincti. Et hoc in ordine ad celebritatem, de
qua disserit, in eadem Ecclesia
: Sic sancti (verba illius sunt)
Timotheus, Titus, Aristarchus, ce
terique omnes Pauli discipuli, quos adusque centum & viginti ex Martyrologio collectos recenset
Gavantus in calce sui operis, cum eodem Apostolo
habere censentur affinitatem. Sic cum S. Laurentio
S. Romanus, S. Hyppolitus, S. Iustinus &c. Cum
S. Hilario, S. Martinus: cum S. Martino, SS.
Sulpitius, Bricesius, Maximus &c. Et sic cùm
pronuntiasset, addit §.
ult. in hunc modum
:
Horum nihilominùs tam consanguinitate, (de qua
prælocutus fuerat)
quàm affinitate conjunctorum, pauca admodùm exempla observari, qui hocce
titulo in Ecclesijs peculiari festo recolantur;
nec
nisi Sanctorum Hilarij & Sulpitij Severi in Ecclesia Sancti Martini Turonensis &c. Juxta quod quod id, quod de titulo sanctitatis est dictum,
redditur satis firmum. Qui enim uti Sanctus
Catholico in regno celebratur, ubique potest
Sanctus compellari. Sic autem dictus, immò &
Sanctissimus, Martyrologij auctoritate ductrice ante expunctionem, aut illius notitiam,
absque ulla audaciæ labe, ab eo contrahenda
potiùs, qui id voluerit impugnare. Juxta quæ
accipienda quæ in
Amphitheatro dicta nu. 616.
617. 818.
& 886.
*Anno 1654. prodijt ex Batavica
Chalcographia Sulpitius Severus cum selectissimis Commentarijs, ut ibi dicitur, accurante
Georgio Hornio, & Presbyter ille tantùm
agnoscitur, editione secunda collaudata. Sed
crediderim erubescere illum, dum talibus manibus ejus opera contrectantur, hæreticorum
inquam, & Commentarij perversis erroribus
conspurcati in lucem publicam emittuntur. Et
id quidem simul cum Commentarijs alijs Poëtarum, ut errores in juventute incauta proserpant, dum eruditionis aviditate versantur, &
cùm servet odorem testa, quo semel est imbuta
recens. Et miror quidem huic malo non statim
occursum, & quòd post plures adeò elapsos
annos solertissima aliàs providentia
cōticescatconticescat.
Et citatus quidem Hornius post vitam Sulpitij
accuratè descriptam sic concludit:
Valde autem
Sulpitij sanctimoniam commendat, quòd in Romano Martyrologio ejus memoria celebretur ad IV.
Kalend. Februarij. Hæc ille. Ex quibus habemus
Primò ad commendationem sanctimoniæ
valde
cōducereconducere alicujus memoriam in Martyrologio Romano contineri, ipsis
etiāetiam hæreticis
testibus.
Secundò præfato
die 29.
Ianuarij Sulpitium Severum, & non alium celebrari, in quo
receptissimum Ecclesiæ sensum auctor recognovit.
Tertiò nullam expunctionis factam
mentionem, quia stante commendatione sanctimoniæ ex memoria in Martyrologio, eam
aboleri penitùs non posse rationabiliter judicatum. Habemus ergo salutem aliquam ex inimicis nostris, utinam illi ex nobis majorem,
veris in Christo amicis, & ejus gratiæ cooperatoribus compararint. Et quidem Sanctum
non haberi illum apud nos, quem hæretici nostris fundamentis ducti talem negare non possunt, non videtur quomodo possit convenienter & verosimiliter sustineri. Salva tamen
semper Pontificia auctoritate, cui citatus Hornius infensus Gelasium, an. 492. factum esse
Episcopum Romanum asserit, Pontificiam renuens asserere dignitatem.
§. II.
Circa Auctorem Psalmi auctarium ex
Patribus. Ad §. n. 3.
*
INter eos, qui Davidem auctorem ag
noscunt, dedimus D. Leonem
Epist. 95.
relatis verbis: ubi tamen nihil tale habet; sed
sunt illa D. Ambrosij
Tomo 5.
Lib. Epistolarum
1.
Epist. 8. Nescio autem quomodo error irrepsit; cùm tamen sciam ex legitimi auctoris
vindicatione imminutum nihil: cùm D. Am|
brosij supereminens auctoritas tanti ponderis
sit, quanti in Ecclesia notum, seclusis comparationibus, & cuicumque ex duobus prædictis
Orbis luminaribus Christiani prærogativa singularis excellentiæ reservata. Licet enim D.
Ambrosius Doctor Ecclesiæ sit, & in hoc
D. Leonem videatur superare: Divus tamen
Leo quia Petri successor, & claves regni consecutus, & scientiæ, & potestatis supereminentia potitus. Illud pro D. Ambrosio peculiare succurrit, quod ex P. Francisci Mendozæ
erudito Problemate roborandum. Eruditus
enim Pater in
Viridario Libro 3.
Problem. 3.
eleganter probat D. Ambrosium ex unius Augustini conversione, ita Doctoris lauream meruisse, ut etiamsi nullum convertisset alium,
illa ipsi jure optimo deberetur. Atqui convertit innumeros, & Christiana eloquentia inter
omnes Ecclesiæ Doctores ita præcelluit, ut divina in sacris Officijs ipsius Ecclesiæ voce
prędiceturprædicetur: non ergo una tantùm laurea, sed geminata dignissimus.
MagnũMagnum igitur in præsenti
caussâ fuerit eum habuisse fautorem, pro quo
& consulendus Index Concionum
ad diem 7.
Decembris.
*Divus Joannes Chrysostomus addu
ctus ex
Homilia de Turture, quæ est 8.
in Symbolum Tomo 5. Sed omissum nescio cujus in curia, aut infortunio, id quod tum circa negotium præsens, tum etiam circa totius Psalmi
illustrationem ex
Tomo 1. fuerat adnotatum, &
pro impressione transmissum. In eo enim doctissima extat inter alios Psalmi nostri interpretatio, & licet de illius Auctore investigatio
nulla, ex eo accidisse videtur, quod exploratissimum censuerit fuisse Davidem; quod & ab
eodem assertum, dum circa illud,
Dico ego opera mea Regi, eum qui ita est locutus, regem
fuisse affirmat, unde pro eo, cui dicantur opera, sensum elicit sublimiorem. Circa illud etiam
Accingere gladio tuo &c. quod, sicut alia, de
Christo exponit, illum in loco alio ab eodem
Propheta armatum introduci testatur, ex
Psalmo
7.
v. 13. armati repræsentationem formidandam adducens:
Nisi conversi fueritis, gladium
suum vibrabit &c. Est autem Psalmus dictus
manifestè Davidis, ut convincit Titulus. Sic
enim ille:
Psalmus David, quem cantavit Domino
pro verbis Chusi filij Iemini 2.
Reg. 16. Sic ille
circa Auctorem; circa alia autem suo ille auro,
quæ occurrerint, deaurabit.
*D. Ildefonsus
Sermone 5.
de Assumptio
ne. ita scribit:
Sciebat enim Dei genitrix in arcem Divinæ contemplationis assumpta, Davidicis
edocta testimonijs processurum de se Dominum tanquàm de thalamo suo sponsum, & ipsum speciosum,
(ut idem Propheta præcinit)
præ filijs hominum.
Sic ille devotissimus & validissimus Virginis
propugnator, cujus placuit dedisse verba nulli
non grata futura, ex quibus intelligi aliquo
modo potest illius ardor affectûs, quo Virgo
felicissimi partus horam expectabat, sciens
quem, qualem, & quantum, & qualiter paritura, sicut etiam gaudium puerperij.
Mulier cũcum
parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: cùm
autem pepererit puerum, iam non meminit pressuræ
propter gaudium, quia natus est homo in mundo. Sponsi ipsius verba sunt procedentis de thalamo solis instar præ filiis hominum speciosi
Ioan. 16.
v. 21. Ex quibus liquet quàm sit ingens gaudium puerperæ, ad quod pressuræ gravissimæ interventu devenitur, illius penitus
memoria disparente.
Quia natus est homo in
mundo. Quid ergo de gaudio Virginis æquum
fuerit sentiamus
? Mulier inter mulieres benedicta pariens tristitiam non habuit: quando
autem peperit, jam non meminit pressuræ,
quia
clamabat parturiens, & cruciabatur ut pa
riat, non corpore, sed desiderio,
quia natus est
homo in mundo. Quia homo & homo natus est in ea,
Psal. 86. v. 5. nec solus homo, sed Homotheus,
Homo-Deus. Gaudeamus ergo cum ipsa, &
animitùs gratulemur, quod ipsa expetit misericordiæ Mater dicens:
Congaudete mecum, &
congratulamini, quia cùm essem parvula, placui
Altißimo, & de meis visceribus genui Deum & hominem. Sic cum Ildefonso, ut in recensione
Auctorum minùs jejuna procedat oratio, &
pijs affectibus serviamus. Ubi præsertim pro
Virgine incurrit occasio, quam sine injuria
nequit filialis observantia præterire.
*Beatus Petrus Damiani, Damianus
aut Damianensis, quia illi à patre agnomen,
Tomo 2.
Sermone 10. qui est in Cœna Domini,
ita loquitur
: Quod etiam Sacramentum tunc uberiùs & copiosiùs videtur impletum, cùm Redemptor noster Iordani undis baptizatus exijt, & apertis
cælis protinus in eũeum Spiritus sanctus columbæ specie
manifesta visione descendit, mox́moxque vox Patris intonans, Hic est, ait, filius meus dilectus, in quo mihi
complacui, Matth. 3.
Hunc esse perspicuè compro
bans, cui David olim eodem Spiritu edoctus aiebat:
Vnxit te Dominus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis. Ex illo sanè t
unc Spiritu, qui nostrũnostrum quoquoque
Chrisma nunc consecrat, tantam virtutem aquarum
omnium natura concepit, ut in quibuscumquibuscumque fluentibus sub profeßione Deificæ Trinitatis abluendus
immergatur, plenum atque perfectum novæ regenerationis mysterium divinitus impleatur. Hæc
ille. De quo (ut hoc interim dicamus) observasse juvat, nondum esse ab Ecclesia Catalogo
Sanctorum adscriptum, unde titulus tantùm
Beati ipsi in ejus operibus attributus, quem &
Paulus V. in quodam pro impressione probat
indulto
die 17.
Aug. 1606. Nihilominus sunt
qui sanctum vocent apud Arnoldum Wion
lib. 2.
de ligno vitæ c. 9.
& alij. Immò qui & Sanctissimum ut Cardinalis Baronius
Tomo 11.
Annal. ad an Christi 1072. quæ faciunt pro dictis
suprà n. 10. Dedi
autẽautem integram illius sententiam, quia cælesti est magisterio plenissima,
& ad locum Psalmi, de quo &
inferiùs, opportuna interpretatione concernit.
*Divus Bernardus
Hom, 3.
super Missus est,
ita scribit
: Meritò autem concupivit Rex decorem
Virginis. Fecerat enim quidquid longè anteà præmonita fuerat à patre suo David, dicente sibi:
Audi
filia, & vide, & inclina aurem tuam, & obliviscere populum tuum, & domum patris tui. Et si hoc
feceris, concupiscet Rex decorem tuum. Audivit
quippe & vidit: non ut quidam, qui audientes non
audiunt, & videntes non intelligunt. Sed audivit,
& credidit: vidit, & intellexit: & inclinavit aurem
suam ad obedientiam & cor suum ad disciplinam. Et
|
oblita est populum suum, & domum Patris sui:
quia nec populum suum augere prolis succeßione,
nec domum patris sui relinquere curavit heredem:
sed quidquid honoris in populo, quidquid de paterna domo rerum terrenarum habere potuisset, omnia
arbitrata est ut stercora, ut Christum lucrifaceret.
Sic Doctor Sanctus: cujus licet satis obvia
sit in ejus divina lucubratione sententia, eum
tamen hoc loco legendam libuit exhibuisse,
ut aliquantulum ampliùs propagetur, sitq́ue
obvia magis, in qua & meritum maternitatis
elucet, & singulare obedientiæ pro instructione fidelium documentum.
Estq́;Estque peculiari ob
servatione dignum id, quod ad gloriam
ParentũParentum Virginis videtur conducere. Cùm enim
reliquisse dicatur domum Patris sui, & alia
honoris incrementa: non tamen dicitur Parentes reliquisse; cùm tamen reliquerit, quando ab illis est in templo præsentata: quia licet, quantùm attinet ad corporalem præsentiam, ita evenerit: non tamen æstimatione,
amore, & observantia illis & se digna; cùm
circa alia secus acciderit; unde dicere de illis
is, quem dudum audivimus, potuit, omnia arbitrata fuisse ut stercora, ut Christum lucrifaceret. Absit enim ut de parentibus tale aliquid labia illa Virgineo compluta lacte pronuntiarent. Non eos ut stercora arbitrata
est, sed ut cælestia pignora, & ut divina cognatione sublimes, ac propterea dilectione ineffabili dignos, qua est illos verissimè prosecuta.
Sermone etiam 67.
in Cantica: illa extant ejusdem Sancti Scriptoris verba
: Bonus
quoque ex ore Ieremiæ ructus, bonus ex David, qui
ait: Eructavit cor meum verbum bonum, &c.
*B. Amadeus, vel Amedeus, de cujus
cùm canonizatione non constet, Sancti tamen
titulo condecoratus incedit, Episcopus Lausanensis, quem eumdem esse cum Amadeo alio
Minorita fuit qui nuper somniarit
Homilia 7.
de laudibus B. Virginis, sic habet
: Igitur cùm Virgo Virginum à Deo, & Filio suo Rege regum, exultantibus Angelis, collætantibus Archangelis, &
cælo laudibus acclamante deduceretur, impleta est
prophetia David dicentis ad Dominum: Astitit regina à dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Sic Divus ille, qui non solùm
astitisse à dextris Filii affirmat
VirginẽVirginem, quando in throno altissimo ad ejus est dexteram
collocata; sed etiam cùm deduceretur: ut comitem ascendenti credamus ipsum, & cælos
laudibus acclamantes: quia inclinavit cælos,
& descendit.
Psal. 17.
v. 10. dum cælestes om
nes incolæ deducturi Reginam suam ambitiosissimè descenderunt.
*Eumdem adducens locum Richardus
Richardus à S. Laurentio.
à S. Laurentio lib. 6. de laudibus Virginis circa Titulum
MARIA fortis. col. 7. & expendens dici adstare Reginam.
Primò à promp
titudine serviendi & ministrandi.
Secundò à
promptitudine auxiliandi.
Tertiò à promptitudine contradicendi adversarijs nostris, idq́ue locis Scripturæ illustrans, subdit ita
:
Quartò à perseverantia in supradictis, quia asta
re perseverantis est. Unde Eccli. 2. Fili accedens ad servitutem Dei, sta in justitia & timore,
persevera in hac duplici virtute: ipsa enim indesinenter & perseveranter opitulatur servis suis,
nec unquam deserit hominem, nisi priùs ab homine
deseratur. Ideò dicitur: Astitit, & propheticæ
certitudine posuit David præteritum pro futuro.
Hæc ille & alia pro affectu ergo Virginem
permovendo, & promovendo commodissima,
sed quæ loci alterius sunt: & pro præsenti sit
satis præfatos sententiæ, de qua agimus, adjecisse Patronos.
§. III.
Conficti à nonnullis Psalmi alij Auctores
expuncti. Circa n. 4. & seqq & 29.
*
GEnebrardo Core filios vidimus pla
cuisse, pro quo & nonnulli alij pariter improbati, quia Prophetas illos fuisse sine
fundamento asseritur. Unde non audiendus
P. Antonius Millieus in
Moyse Viatore: Sed audiendus aliàs
Parte 2.
lib. 17. pariter arbitratus,
Virgilianus enim Vates imitatione sublimi,
etiam ubi à vero videtur recessisse, sicut Virgilius auditus. Ille ergo miraculo grandi servatos filios Core sic celebrat, locutus ad ipsos:
Quæ, juvenes, quæ Musæ sunt pietatis amorem
Quæ docuere sacro mysteria pangere versu,
Dißimilesque adeò patrijs assuescere mores?
O digni meliore domo, & meliore parente!
Ne tamen opprobri pudeat vos clara paterni
Progenies, numquàm inficient vos illa parentis
Dedecora, & rapti scelerata in Tartara Manes.
Sanguinis absterget maculas, quæpropria virtus,
Liberaq́ue, & nullo traduci stemmate poßit
Nobilis illa suis opibus, quo corpora cumq́ue
Orta satu, patria sordes ab origine ducat.
Illa haustus petit æthereos, & semina cælo,
Queîs se sponte animis cælesti luce propagans,
Abdicat infami ductas à sanguine sordes.
Ergo pios Vates, & Christo digna locutos
Servarunt dulcis pietas, santæq́ue Camœnæ.
O fortunati juvenes, queîs patria numquàm
Ambitio placuit, vanoque illusit honore!
Quin & carminibus sanctis mulcere furentem
Aggreßi, insanos studuistis frangere faustos,
Et vetito prohibere gradu, vos ille monentes
Suprema saltem infelix audisset in hora;
Heu! Heu! Elyseas inter nunc viveret umbras.
Intereà vobis divi solatia casus
Cantores inter sacros pia carmina Musæ
Dictabunt, partesq́ue suas longæva tenebit
Posteritas, citharam pulsans & nablia, templo
Æternoque hodierna feret miracula cantu
Rex fidicen numeros olim, & nova carmina
panget,
Divisosq́ue choris solij mens sistet ad aras.
Sic ille venustissimus vates, & gravissimus
pariter Societatis alumnus & parens in Gallia
Provincialis: unde necdum Historiam suis non
est prosecutus carminibus, sed illius reseravit
profunda mysteria interpretatione perdocta.
Neque enim viri hujusmodi, si poëtico spiritu
valeant, indignum reputare debent, ut illum
ad res sacras, si per otium liceat liberale, traducant.
*Id quòd à multis ex antiquis Scriptori
bus sanctitate & sapientia illustribus observatum fuisse eorum plausibilia satis documenta
testantur. Pro quo Urbanus VIII. nondum
Urbanus, sed jam nominis candidatus, sic
vindex sacrarum Musarum elegantissimus
peroravit:
Insignes gravitate viri, nec devia munus
Aut opus injunctum sprevit vel deserüit mens,
Sacra quibus Pindus præcinxit tempora lauro.
Pontifices alios inter se Damasus offert,
Cui comes is Gelasi, magnæ lux altera Romæ.
Ambrosius quoque Castalijs labra proluit undis.
Moribus impubres decorans Albinus, Arator,
Sedulius, Paulus, Paulinus, Prosper, Avitus,
Gregorius Sasimis Antistes: tuque Boëthi
Non vitæ minùs innocuæ, quàm mortis amator.
Cum Fortunato Prudentius, atque Iuvencus.
Non ego te Synesi, neque te Cypriane silebo.
Quid reliquos referam Patres, quos iutulit astris
Excellens animi virtus, cæloque beavit
Aönio celebres cantu, dum vita manebat?
* Sic cùm referat Leo Carmelita
Tomo
3.
Studij sapientiæ universalis Parte 3.
Epist. 1.
ad
eumdem Vrbanum, ita subdit:
Verùm audacter
dicam, & citra omnem adulationis suspicionem,
unus post omnes palmam præripuisti universis. Sed
luculentius P. Carolus Scribanus in
Adolescente Prodigo, ubi plurima ad ipsum, & exipso.
Possumus autem Urbanensi catalogo addere
alios, scilicet Gregorium Turonensem, Hil
debertum, Aldelmum, Sulpitium Severum, Sidonium Apollinarem. Addi ex antiquissimis
& Tertullianus potest, dum esset qui esse debuit: nec indignum duxit in tanta morum severitate. Dracontius, de quo in
Titulo n. 676.
Anselmus, Angelicus Thomas, Seraphicus
Bonaventura, Franco Abbas, Baptista Mantuanus; ut omissos faciam alios, cùm præfati
ad positionem præmissam formandam sint
satis superq́ue suffecturi.
*Non omittam tamen liberalem præ
dictam vacationem Regia ipsa & Imperiali
non esse indignam Majestate. Pijssimo Roberto Galliæ Regi hymnus de Spiritu sancto
adscribitur, in ejus Missa ex Ecclesiæ præscripto contentus. Ferdinandi III. Imperatoris, &
Ferdinandus III. Imperator.
Serenissimæ Eleonoræ illius conjugis Italica
carmina exhibet D. Caramuel in
Dominico, in
vita inquam Venerabilis P. Dominici à Iesu Maria, in cujus laudem illa, dignissimum sanè
Augustæ celsitudinis argumentum.
Mihi au
tem nimis honorificati sunt amici tui Deus, nimis
confortatus est principatus eorum. Sic Rex Vates
Psal. 138.
v. 17. & quidem non omnes amici Dei mundano excelsi principatu: cùm tamen Regi Vati omnes sint Principes, & Excellentissimo principatu. Quòd si non de honore ab ipso impenso, quod tamen volunt
multi, sed à Deo loquatur, id nihil incommodare valet intento. Honorificati à Deo amici,
& principatu condecorati perpetuo,
facti An
gelis æquales, Filii Dei & heredes;
fratres autem
& coheredes Vnigeniti, quem constituit Deus heredem universorum, ut loquitur Cardinalis Bellarminus. Quomodo ergo non digni Regiis & Imperialibus Carminibus celebrari? Illos
igitur David celebret,
cithara, fidibusque canoris: celebret inquam Regio clarus Imperio, ut
de ipso D. Ambrosius in Apologia pro eodem,
pariter Imperator & Rex celebs & invictissimus Ferdinandus, celebret & clarissima conjux Eleonora. Ne autem exercitatio talis Au
gustis videretur indigna, suo illorum primus
exemplo præivit, quod videri potest apud P.
Cerdam
cap. 7.
Elogiorum Virgilii, ubi elegantissima Augusti carmina pro evitando comburio, de quo in
Ratione Operis, testante id Plinio
lib. 7.
cap. 30. ut clamet ille:
Ergo ibit in ignes
Magnaque doctiloqui morietur Musa Maronis?
Ubi quidẽquidem & virtutis respectus habitus, quandoquidem mandata testamento combustio ob
verecundiam fuit. Utinam aliquid hujusmodi
ad salutem æternāæternam contulisset. Sed heu! Ubinam illi? Ergo ibit in ignes, & laudatus & laudator. Non sic pijssimi illi, de quibus dictum, de quorum æterna felicitate Virtutum
egregiarum pignora, quantum humana assequi potest fides, prohibeant dubitare.
*Et præfata quidem occasione filiorum
Core dicta sunt, quos Psalmi nostri auctores
non fuisse contendimus. Sunt autem nescio
quem fingentes alium, dum nuptias Assueri
& Estheris, aut Salomonis & filiæ Pharaonis,
in eo asserunt celebrari. Immò & sunt qui ipsius Davidis cum Bethsabee, de quo
citato n.
29. ubi pro
Bethsabe positum
Bersabe ex incuria aut inscitia, sono vocis tantùm attento; cùm
Bersabe nomen mulieris non sit, & secundùm
originem suam idem sit ac
Puteus juramenti,
sicut Bethsabee
Domus juramenti. Sic aliàs, ut
in nomine
Barabbas, pro quo
Barrabas, quia ita
vulgo solitus vocitari. Unius autem litteræ
additio diversam parit significationem.
Barabbas enim idem est ac
Filius patris, cùm tamen
Barrabas sit
Filius magistri. Sicut apud Nostrates etiam videre est in addita aut detracta
R ut
Sara, Sarra, Choro Chorro, Pero Perro, Ara
Arra, Caro Carro, & sic in alijs. Bene verum
est apud D. Hieronymum in Commentarijs ad
Evangelium D. Matthæi haberi
Barrabam, ubi
& dictam interpretationem juxta
HebræorũHebræorum
Evangelium, & non aliam adducit, sicut &
alii: ut prædictus error tolerabilis possit judicari. Et citato quidem
n. 29. pro commento
illo de Davidis & Bethsabee nuptiis allegati
Lyranus, Valentia, Aiguenus, & Trebetus, errore nescio quali, cùm revera Auctores dicti
pro nuptiis Assueri & Estheris stent, uti à P.
Lorino referuntur, qui aliqualem errandi præbere potuit occasionem. Sicut circa Vatablum
& Genebenses pro Assueri & Estheris connubio pariter allegatos, cùm tamen pro Salomone & Ægyptia militent. Et quod ad
VatablũVatablum
attinet, in ipso perspicuum extat: de Genevensibus autem testatur Genebrardus in principio expositionis sic dicens:
Impii, ut Genevenses de Salomone hunc Psalmum exponunt. Primò contra rationem, &c. De quibus & in
Præfatione. 2. ubi præsertim contra Bezam sentinæ
illius scholiarcham, & in cathedra pestilentissimæ blaterationis cum plausu totius inferni
|
regnantem, ut non immeritò dictum censeri
debeat, quod à Nobis erga illos
ibidem pronuntiatum; promeritos acriora. Videatur citatus Genebrardus. Unde & refellendus venit
Philippus Cluverius in
introductione ad universam Geographiam, lib. 2.
c. 16. Ubi de Sabaudia
loquens, affirmat in ea nihil esse clarum
pręterpræter
unam Genevam, (aut Genebam) liberam civitatem, bellis Sabaudicis, & Protestantium
religionis professione claram. Clara enim dici
non debuit, in qua ipse Protestantium professio cymmerias potiùs offundit tenebras,
quàm ullo modo commendabilem claritatem.
Illi sanè abominandæ ex
perditorũperditorum confluxu
confusionis
ponto nox incubat atra, Tartari vestibulo, & exteriorum januæ feralissimæ tenebrarum, de quibus Dominus
Matth. 22.
vers. 13.
§. IV.
Ex erroris occasione Divi Ignatii,
& institutæ ab ipso Societatis instructa
laudatio. Ad n. 18. & 74.
*
EO animo Divum Parentem, quam in
stitit Societatem, de
Iesu nomine
compellandam voluisse, ut ipsi
propriũproprium numquàm audiretur, à Nobis dictum: sed eo ipso
gloriosius redditum pariter ostendimus, quia
splendidissimum quæsivit operculum, lapidem, inquam, pretiosum, à singulari pretiositate & splendore, divino testimonio commendatum.
Vt quod ille occultando nomini quæsivit operculum, ornatui præclaro deserviat;
ut
deservit pretiosus lapis metallo nobili, cui operâ
artificis sapienter insculpitur. Sic ibi dictum:
sed in eo error quòd pro
quæsivit operculum, positum
quæ sicut operculum. Ubi erunt fortè qui
hæreant: nam & manca sententia, & illud
Quæ contra Grammaticæ leges aut asserat, aut
suspicetur adjectum; & verba ergo & sensum
hærenti restituimus, & D. Ignatio Parenti
decus, quod dum declinare intendit occultatione nominis, amplius est & gloriosius consecutus: & ultra dicta locis alijs cumulamus
alia ex nube testium ornatissima; nec domesticorum quidem, quamvis esse & illi possent & plurimi, & incorrupti, sed externorum, quibus tanta
celeberrimęceleberrimæ sanctitatis claritas ita resplenduit, ut in præconia insignia
provocarit. Et quidem si omnia in hunc locum
fuissent convehenda, justum possent implere
volumen; cùm tamen aliud modò intentum
prosequamur. Pro quo & P. Andreæ Mendi
filialis candor, & nota eruditio desudavit in
Appendice ultima
StateręStateræ morali adjecta, post
eruditum Opusculum P. Nicolai Lancicij
Gloria S. Ignatij dictum, quod
Tomo 2.
Opusculorum extat
Opusc 18. Sed quod tantis placuit
Scriptoribus, & mihi perplacet: non libellum,
aut Opusculum, sed
panegyricũpanegyricum aliquid oblaturo, quo, & ijs, supra quæ cadit, elogijs, jam
pridem nostra qualicumque diligentia congestis, &
quęquæ apud præfatos Panegyristas extant,
luculentior possit apparatus Ignatianæ gloriæ, si alicui ita placuerit, concinnari.
*Ea quidem stante constantissima veri
tate, quidquid de gloria Societatis dicitur, &
à Nobis in Spiritu humilitatis accipiendum,
ad gloriam S. Parentis pertinere, qui Societatem suam in eorum Spiritu
Minimam compellavit, nam gloria patris est filius sapiens. Et
juxta Salomonem
Corona senum filij filiorum.
Proverb. 17. v. 6. ubi & quod
Gloria filiorum
patres eorum. Ut scilicet se invicem illi coronent; ubi pro corona apud Septuaginta est
gloriatio, ut respondeat prior sententiæ pars sequenti: ut filij parentum gloria sint, sicut gloria filiorum patres eorum.
Sic enim utrisque ac
cedet dignitas, honor, & gloria instar coronæ. Ut
doctus inquit interpres. Ubi & audiendus eruditissimus Pater Leo Carmelita
Tomo 3.
Studij
Sapientiæ universalis pag. 534. Vbi
elegantissimęelegantissimæ Orationis
exordiũexordium in celebritate S. Ignatij
Societatis
Jesu Fundatoris coram Christianissimo Galliæ Rege, sic locutus
: Has ipsas
profectò litteras sibi circumscribit Oratio (scilicet
Societas nostra cum Filio ejus
Jesu Christo
1.
Ioan. 1.
v. 3.)
Virum posteriori sæculo incomparabilem, inclytum Loyolam, Magnum Ignatium
laudatura.
Favet viri Epitaphium mihi Romæ
olim conspectum quatuor verbis immensa complectens: IGNATIO SOCIETATIS IESV FVNDATORI. Haud sanè est quod addatur ultra. Arcanum porrò interpretatur natura correlativorũcorrelativorum,
quæ sese definiunt mutuò, & invicem interpretantur. Cogitas hodie mecum admirari Societatem Jesu,
intende Patri, à quo genita est. Conaris
ex adverso quis & quantus fuerit Ignatius conjicere, appende institutam ab eo Societatem, enimverò utriusque meritis justa deerit mensura, nisi agnomen superpendium accedat. Societas nostra
(Emblema Ignatij est, suæque posteritatis felicißimæ)
cum Filio ejus Jesu
Christo. Hæc ille pro
felici laudationis auspicio, iterum in decursu
ejus adsciscendus.
*
Neq;Neque præfatis obstare potest id quod ha
bet devotissimus, sapientissimus & eloquentissimus P. Marcellinus de Pise Capucinus
tom.
2.
Encyclopædiæ moralis, Hom. de S. Ignatio Patriarcha almæ Societatis Jesu, dum circa
SocietatẽSocietatem
eximiè affectus, & illius fundationem extollens, aliquantulum videtur gloriæ Fundatoris
Ignatij, dum sic scribit, adversari:
Hoc igitur
constans esto Societatem Jesu
nullum planè aliũalium
habuisse Opificem à Patre, & Filio, & Spiritu
sancto, utpote opus, cui meditando impares sunt
omnes omnium hominum cogitatus. Quòd si in
Ignatio sacri illius instituti prima fundamina
posita sunt:
si lucis, quæ toti Ecclesiæ affulsit ad
exortum Societatis. Ignatius primos excepit, & postmodùm explicuit, radios: omne tamen illud opificium desuper emanavit. Nec est qui audeat vendicare sibi gloriāgloriam hujus egregij facinoris, quin statim inglorius suos temerarios ausus sic audiat à
Domino sugillari: Numquid producis Luciferum
in tempore suo, & Vesperum super filios terræ consurgere facis? (Job 38.
v. 32.)
Id est:
An putas
Genium aliquem infra Deum potuisse aliquos congregare homines, & tantis in eos influere dotibus,
ut eorum ope reprobi terræ addicti, & quasi immersi volutabro illecebrarum carnis, inde emerserint, illucente eis lumine Societatis inclytæ co|
ruscantis. Deus inquam hominem illum, qui usurpare vellet originem hujus instituti, increparet, præfatis vocibus petitis ex contextu illo Iob, qui Hebraicè hoc sonat: Numquid producis sidus Societatis, cum filijs ejus?
Id est: ego solus assumpsi
Ignatium, in Antesignanum meæ Societatis, quam
nequis sibi arrogaret, nomen meum ei affinxi. Cùm
ergo Hebræis Lucifer, & sidus Societatis idem sonent, &c. Ex quibus magna quidem ostenditur gloria Societatis, sed cùm nullus neque
Angelus, neque homo illius auctor agnoscatur, & soli tanti moliminis opifici Deo prærogativa deferatur: parùm relinquitur D. Ignatio, ratione cujus dici Auctor & Fundator
possit, ex quo illius videtur gloria minorari.
*Sed re verâ demptum nihil, qui enim
ita locutus, eum Patriarcham Societatis recognoscit, ut vidimus, unde & ab eo genitam Societatem, sed juxta Apostolum
In Christo Iesu. Sic enim ille testatur 1. Cor. 4. v. 15.
Nam in Christo Iesu
per Evangelium ego vos
genui: prædicatione inquam Evangelij, qua
illi conversi, cùm tamen D. Ignatius non prædicatione Evangelij; sed
EvangelicęEvangelicæ perfectionis sublimi magisterio filios ac socios generarit. Jam enim Christiani illi, sed ad Christianæ perfectionis novam & singularem sequelam illius hortamentis & documentis evecti,
novi in Ecclesia fœtus extiterunt. In
Christo Jesu, quia Societati
Jesu nomen adscriptum,
cujus imitationis eminentia est pariter cum
nomine ab eisdem accurata: & hoc quidem
humanum esse non potuit inventum, nec proptereà Sanctissimi Parentis gloria decrescit;
immò luculenter augetur. Maximum Dei
opus Incarnatio, quod in nullius creatæ mentis potuit indagationem, nisi per Dei revelationem, incurrere. Quòd ergo ad executio
nem divini consilij electa sit
Maria, eximiũeximium
ipsius præconium est: nec proptereà non vera
Christi mater: ad hoc enim electa est, ut scilicet mater esset: qua dignitate excogitari nulla potuit major, immò neque inter creatas
suppar, ut sua Christo etiam ut homini excellentia reservetur. Sicut autem illi nominis
impositio concredita
: & vocabis nomen ejus Je
su
m. Lucæ 1. v. 31. Ita & cum Ignatio peractum. Neque ex eo, quod de occultatione
proprij nominis dictum, ullum creatur obstaculum: à Deo enim spiritus ille humilitatis
immissus, sicut Virgini ut ancillam se Domini
vocans, legationi Angeli consensum impertiret. Et quidem nomen subticuit suum, cùm
posset dicere: Ecce
Maria ancilla Domini;
cùm enim idem ac
Domina sit, ut volunt multi: dictura
Domini, splendorem & majestatem
in conspectu ejus tanti nominis occultavit,
ancillam se profitens, & uti talis pergit obsequium tanto in opere præstitura: inde &
major
: Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna, &c. Sibi illa
constat inter sublimia præconia ancillæ nomine repetito. Sed
Ecce priori vide quale, ipsa
teste incorrupta, respondeat:
Ecce enim ex hoc,
&c. Suppressioni nominis illius exaltatio eximia, universalis, æterna. Quin etiam & supereminens magnitudo charismatum meliorum, ut clamet Ecclesia:
Ecce Maria genuit
nobis Salvatorem, &c.
*Ubi ex Abigaele simile aliquid datum
n. 550. quæ advocata in sponsam à Davide,
respondit
: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum Domini mei. 1. Reg. 25. v. 39.
1. Reg. 25. v. 39. & seqq.
& seqq. Pro cujus & loci illustratione adductus
n. 551. Isaiæ alius 35.
v. 2.
& 3. ob spe
ciale illud ad Virginem proculdubio spectans,
ubi datus ei dicitur
Decor Carmeli & Saron. Pro
quo Carmeli decore sicibi:
Sed quisnam ille?
Humilitas certè Abigaelis, quæ habitabat in
Carmelo. Hic decor datus Virgini, ut ancillam se,
sicut illa fecerat, fateretur. Sicque ad sponsalem
festina tenderet dignitatem. Et quidem quod ad
figuralem similitudinem spectat satis convenienter adlectum, pro quo & alij. Est autem
Richardus à S. Laurentio.
specialius quod habet Richardus à S. Laurentio
lib. 10.
de laudibus B. Mariæ circa finem, ubi
ita scribit
: Ioan. 13.
dicitur de Domino:
Misit
aquam in pelvim, id est, implevit Mariam
gratia, & cæpit lavare pedes Discipulorum. Hoc
enim officium exemplo Filij implet in nobis humilis
Virgo, quæ se semper ancillam exhibet, cujus est
hoc officium. Vnde signatur per Abigail 1.
Reg. 25.
quæ respondit nuntijs David volentis eam ducere
uxorem: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. Sic ille. In eo
autem quod de Carmeli decore dictum est cum
allusione ad illum, in quo Abigaelis habitatio
fuit, non videtur accurata observatio adhibita;
Carmelus siquidem, de quo Isaias, alius est,
& licet diversis characteribus eorum diversitas in Hebræa origine designata non inveniatur, de diversitate autem nequit dubitari, quæ
ex Scriptura colligitur, pro quo Interpretes
communiter secuti D. Hieronymum in
Amos
cap. 1. In citato autem Isaiæ loco de Carmelo
diverso agi ab eo, in quo Abigail, ex eo ostenditur, quòd decor Carmeli ad illum est referendus, qui decorus, pulcher, & spectabilis
propter amænitatem: id quod Carmelo Abigailis non videtur congruere, pascendo potiùs
pecori idoneus, ut colligitur ex citato cap. 25.
v. 4.
Cùm ergo audisset David in deserto quòd ton
deret Nabal gregem suum, &c. Unde & factum
Sponsæ caput comparatum Carmelo, Cant. 7.
v. 5.
Caput tuum ut Carmelus. Quæ duo loca
Ghislerius in illius laudis expositione componit, laudatus à P. Cornelio
ibidem. Unde &
communiter Interpretes ita aut asserunt, aut
supponunt, ut videri apud nostros potest, qui
sunt sanè complures.
*Verumenimverò præfatis non ob
stantibus laus prælibata Virginis potest sustineri, si dicamus Carmelum utrumque verbis
Prophetæ comprehensum. Ut enim non excludatur Phænicius,
ne dum celsißimus, sed pulcherrimo florum & fructuum decorus ornatu, ut
bonus ex adductis Scriptor affirmat: cujus &
exactam descriptionem oculatus testis exhibet
P. Philippus à S. Trinitate
Tomo 3.
Tractatu 3.
Disput. 6.
Dub. 3. non est tamen cur alius Abigaile celebris non debeat ad consortium laudis
advocari. Et quidem D. Hieronymus
de locis
Hebraicis, ordine Alphabetico in littera C. addu|
cto Carmelo, solius meminit Abigaelitici, utpote qui præclari est nominis in Terra Sancta,
cùm alius ipsi adjacens in Phænicio statuatur.
Pro quo & juvat ejusdem Sancti Doctoris expositio in
citatum Amos cap. 1.
v. 2. Sic enim
ibi: &
luxerunt speciosa pastorum, & exsiccatus
est vertex Carmeli. Ad quæ sic ille:
Carmelus
Græcè dicitur & Latinè: Hebraicè autem dicitur
בומל & sunt duo montes, qui vocantur hoc nomine,
Alter, in quo fuit Nabal Carmelus, maritus Abigail, ad Australem plagam: alter juxta Ptolemaidem, quæ prius vocabatur Acho, mari imminens,
in quo Helias (sic ille scribit
) Propheta flexis genibus pluvias impetravit. Si ergo de Carmelo dicit, in quo habitavit Nabal, magis pastorum gregibus convenit, quia est juxta solitudinem. Sin autem
de illo, qui vicinus est littori, ad reges, & ad superbiam pertinet regni Israel, quos imminente captivitate instar montium desertorum dicit esse vastandos, &c. Juxta quæ id compertum habemus, tanto sic docente Magistro, cui Terræ
Sanctæ tractus lustratione oculari perspecti,
cùm speciosa quæ ad Carmelum spectant, à
Propheta dicuntur, ad eum, in quo Nabal &
Abigail habitarunt, posse referri. De cujus
etiam viridante constat ornatu, cùm exsiccandus illius vertex nuntiatur: non enim exsiccari
potest, nisi quod viride & floridum; & talem
etiam fuisse verticem, satis apertè innuit omnimodam illius pulchritudinem, ubertate florifera, & fructibus perdecoram. Unde ad utrumque Carmelum potest, quod de illius decore
asseritur, derivari.
*Ubi & audiendus P. Cornelius in cita
tum locum ita scribens post adducta D. Hieronymi verba
: Vterlibet ergo Carmelus hîc acci
pi potest, & uterque fertilis in proverbium abijt,
estq́ue symbolum fertilitatis, abundantiæ, & lætitiæ. Sic ille adducens P. Martinum Delrium
pro ea proverbiali locutione
Adagio 970. juxta
quem linguâ Punicâ, sive Arabicâ, quæ Hebrææ vicina est, adhuc hodie in Bætica, amenissimæ & pulcherrimæ villæ vocantur
Carmenes. Pergit ille & Prophetam de Carmelo,
Nabalis & Abigailis sede
locutũlocutum solidè & dilucidè ostendit. Illius ergo fertilitas & celsitudo,
proverbio tribuere locum potuit, etiamsi comparem in eo, sicut & in nomine,
neutiquāneutiquam habuisset. Et fuisse
quidẽquidem, non solùm pascuis idoneum, sed & vineis ac fructibus alijs probat apparatus ille opportunissimæ annonæ Davidi ab
Abigaele transmissus, de quo in
citato capite,
continebat enim inter alia
centum ligaturas uvæ
passæ, & ducentas massas caricarum. v. 18. Tanta
enim rerum
istarũistarum abundantia arguit non dissitam earum feracem regionem, & ex proprijs
fundis colligi potuisse. P. Gaspar Sancius addu
cit
TranssationẽTranssationem Hispanicam,
cien seras de passas, y docientas de higos. Circa quod & Abulensis
q. 6.
in citatũcitatum caput sic habet
: Ea uva vocatur ficus
passa, quæ aliquando reducitur in massam:
scilicet
quando fiunt de ficubus panes in modum caseorum
magnorum. Ducentos autem panes de caricis tulit
Abigail David, quia de illis habentur multi in terra
illa, eò quòd ficubus nimis abundat. Sic ille. Dici
ergo de Carmelo illo potuit
: Ficus protulit grossos suos: vineæ florentes dederunt odorem suum. Cant. 2. v. 13. ubi & fructuum talium abundantia cumulatur.
*Stat ergo decorem Carmeli, de quo Pro
pheta, ad Abigaelem posse referri, & inde
laudem concinnari Virginis, quæ ex ancillari
submissione ad summam est celsitudinis gloriam sublimata. Ubi & morale aliquid pro
nobis, nec contemnendum sublucet documentum, quod ex Richardo à S. Laurentio petendum, & ipsius verbis proponendum, sic enim
ille elucidans locum ex
Eccli. 24.
v. 26.
Tran
site ad me omnes qui concupiscitis me, pro Nativitate Virginis, & Sermonem conficiens lib.
Richardus à S. Laurentio.
12.
Transite ad me omnes, &c.
Nota quòd celsitudo B. Virginis mons quidam magnus est, in quo
beneplacitum fuit Deo habitare in eo (Psalm. 67.
v. 17.
) ad quem debemus transire sicut homines,
non sicut passeres. Passer enim occupans montem,
non transit per vallem, secundùm quòd superbi dæmones suggerunt peccatori: Transmigra in montem sicut passer. Psal. 10. v. 1.
Id est, sicut avis
quælibet, & sumitur species pro genere. Per vallem enim humilitatis transeundum est ad montem
humillimæ Virginis: non est enim vera sublimitas,
cujus præambula non est humilitas. HęcHæc ille transeundum ergo ad verticem Carmeli, ad inhabitationem illam, de qua mons ipse, & Carmeli decor,
Psal. 86.
v. 7. potest felicem illam
clausulam sibi meritissimò vendicare:
Sicut lætantium omnium habitatio est in me. In te vates.
Sed cùm Ecclesia cælestis interpres de Virgine exponat, stat ritè pronominis commutatio,
ut avidi habitationis hujus fortunatissimæ, per
transitum fidelissimæ devestionis, floribus &
fructibus ejus & nunc & in æternum perfruamur, & veniam quidem digressioni huic, non
ægrè, ut æstimo, lector impertiet, cùm ad
gloriam Virginis spectet, licet ad locum alium
videatur pertinere. Cùm enim an perventurus sim ignorem, in antecessum dare placuit,
quia circa hoc cura peculiaris animum vellicabat. Ad orbitam ergo suam aliquantulùm
digressi calamum revocemus.
*Et quia duorum nobilium scriptorum
pro D. Ignatio luculenter stantium intulimus
mentionem, præstat eos audire ante alios, neque enim aut temporum, aut dignitatum servandus ordo, ubi pro negotio præsenti id minimè necessarium judicamus. Leo igitur Carmelita,
citata in Oratione, Christianissimo Ludovico audiente sic locutus
: Prioris ævi Aposto
los voco Petrum, Paulum, aliosque sacri Collegij
Heroas. Si de postremis temporibus estis dubij, dabit solutionem hodierna festivitas. Labentis enim
sæculi Apostolos ostendit Patrem, sobolemque Societatis Jesu.
Quis quæso Ignatium neget virum
Apostolicum, quando quidem Societatem Jesu
&
intravit ipse & fundavit, Christianitatem renovaturus? Post multa sic
: Quidni igitur erit Apostolus, quem suo Christus conspectu & affatu dignatus est:
quem mißione ubique terrarum generalißima cohonestavit?
Quem novum toti orbi Apostolum destinavit: quem strenuißimum cultorem
Evangelij, salutisque animarum artificem maximè industrium habuit præteritum proximè sæculum: habebitq́ue in suis Asseclis futura posteritas.
Et inferiùs.
Idoneoq́ue elogio agnominatur Socie|
tas Jesu,
vel quia Jesu
m habet revera Protoparentem, primumq́ue Institutorem: vel quia Fundator Societatis Jesu
Ignatius de Loyola fuit utique Apostolus, fuit Salvator, fuit denique Christi Jesu
perfectißimus imitator. Hæc ille solerti
ponderatione dignissima, dum etiamsi à Parente suo Societati
Jesu nomen non fuisset
impositum, censet gravissimus scriptor ratione
Fundatoris ipsius illud habere debuisse.
*Sed pergit ille, & multis pro Socie
Alia ejusdẽejusdem pro eadem.
tate affectu compellante prolatis, prolaturus & alia. Ita interponit
: Præclaro Hieronymi
elogio conditor antiquæ fidei celebretur Augustinus.
Reparatorem & ego vocare B. Ignatium non verebor. Profligatis in Europa hæreseon monstris constat ope Societatis Ecclesiam fuisse instauratam.
Majus est quod dicam. Unus Pelæo juveni non
sufficit orbis.
Novis ex Loyolana Gente Alexandris zelus orbe major latiorq́ue. Sponsio est ipsiusmet Dei ab Isaia ad Ignatium traducenda non importunè. Parùm est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob & fæces Israel convertendas. Isaiæ 49. v. 6.
Vide hic tamen, &c. quæ
videnda apud ipsum, ni velimus diffusum illud
& eximijs laudibus refertum encomium ad has
dictionis angustias transportare. Veniendum
ergo ad alium, & Gallum pariter: disertissimis enim viris abundat Gallia, & omnium
præclaros supellectile scientiarum.
*Audiatur ergo iterùm P. Marcellinus
de Pise, qui, ut vidimus
n. 31. Divum
Ignatiu
m luciferum esse Ecclesiæ dixit, de cujus mirifica conditione apud B. Jobum supremus Opifex gloriatur. Et quidem ille pro Societate plura & præclara mirè in ipsam affectus accumulat. Sed uti Luciferi splendidissimi exploratas derivationes, unde ab illius exordio progressus est longi discursus accipiendus. Cùm ergo Luciferum cum sideribus alijs
ex aqua factum præmisisset, ita subdit:
Animus
meminisse horret quot agones exantlavit Ignatius,
& quàm validos impetus fecerit Dæmon in Societatem enitentem. Desertores Angeli velut agmine
facto, irruerunt omnes in hanc pietatis & doctrinæ
arcem, ne sarta tectaque exurgeret in eorum perniciem. Et ne irrito conatu arietarent, conduxerunt
omnes penè hominum status, ut suo obice iniquo
imbellis adhuc Societatis infirma initia præfocarent. Hæc ille, ut persecutiones, labores, &
vexationes luculentiùs prosequatur, ut appareat quantùm sit opus Ignatium habens auctorem post Deum, cui tantoperè Tartarus
conatus est exitium præsentissimum irrogare.
Pro quo & sic post alia
: Deo afflante concepit
Ignatius nobile suum institutum an. 1522.
Sed
reflante adversa æmulorum aura, ut conceptus ille
abortiret, varias orbis oras lustrans jactatus est
variè Ignatius errabundus. Tandem anno 1540.
Turris fortissima Societas.
Deus posuit colophonem illi turri toties impetitæ.
Societatem Jesu
esse turrim audi ex præscio Salomone: Turris fortißima nomen Domini:
ad ipsum
currit justus, & exaltabitur. Proverb. 18. v. 10
,.
*Progreditur eruditus calamus, & ad
ducto Isaiæ loco 14. v. 12.
Lucifer, qui manè
oriebaris. Demonstrat juxta Hebraicam originem Luciferum dici filium auroræ: juxta
quod sic loquitur:
Maria dicta auroræ consurgens, Cantic. 6. v. 9.
Filios habuit Ignatium,
& socios ejus. Die namque Annuntiationis B. V. Mariæ An 1522.
Ignatius in Æde sacra illi
Deiparæ primùm statuit inire hoc vitæ genus, &
sic eadem Virgo, quæ concepit Christum, eamet
etiam die in æde sua Montisserrati adfuit Ignatio Societatis Jesu
exordia cogitanti, &c. Non
temerè ergo Luciferum illud sidus voco filium auroræ, nec is titulus est Mariæ injurius, cùm ipse
rerum omnium Opifex Iesu
s hos socios, concesso
eis nomine Iesu,
in filios adoptarit. Vnde & prænobilis illa Societas de genere suo interrogata usurpare potest voces Raphaelis, quem Tobias senior sic
affatus est: Indica mihi de qua tribu es tu? Cui
ille respondens ait: Ego sum Azarias, Ananiæ
magni filius. Et Tobias respondit: Ex magno
genere es tu. Tobiæ 3. v. 16. & seqq.
Si te compello eodem contextu, O Ignati, Indica mihi de
qua tribu es tu?
procul dubio respondebis: ego
sum Azarias, Ananiæ magni filius.
Azarias
vox Hebræa significat auxilium Dei, sicut & Auanias nubem Dei à radicè צזר ngazar, auxiliari, & יה Deus. Ananias item vocabatur à vocabulo צנז nganan, quod est nubes, & יה Deus. Hæc
equidem nomina conveniunt Ignatio, & filijs
ejus, qui ut opportunum Dei auxilium adfuere laboranti Ecclesiæ, obstetricante Deipara, quæ tunc
ut nubes Dei cælitus irroravit. O Societas inclyta,
ex magno genere es tu, utpotè ex Iesu
patre, & Maria matre sata. HęcHæc scriptor noster & docta & subtilia, & sanè verissima, ex quibus habemus quantus sit D. Ignatij splendor occultantis nomen, & veluti nocte sepultum eximia
humilitate conantis, dum exurgens & progrediens
Maria aurora, uti legitimum filium
radiorum suorum pompa collustravit. Quin
& sua etiam
Iesu
s, ut incomparabilis splendor ejus debeat reputari.
*Sed cum aurora etiam illustris scrip
tor progrediatur.
In argumentum propinquitatis, qua Deo devincta est splendida illa Societas soli
ejus gloriæ intenta, has familiares habet voces
indices animi sui anhelantis ad gloriam illam pro
modulo propagandam. Ad maiorem Dei gloriam. Et quibusdam interjectis
: Societas namque Iesu
hodie illustris, nulli est postponenda instituto, sed adæquanda summis, quia
fuit incuria gloriæ sæcularis. Quid dico incuriam?
Debui dicere honorum refugam:
quippe Iesuitis
ex statuto insitum est, non ambire modò pedum pastorale, sed secus totis eniti viribus, invitos humeros imminenti subtrahere dignitati. Sic locutus
ille, suo ipsius prolatum sensu, & à Nobis in
spiritu humilitatis sanctum secutis Parentem,
qui minimam Societatem compellandam voluit audiendum.
*Sed quàm præclarum illud!
Nulla vis
siderum est adeò malefica, quam non diluat planeta Lucifer:
omne etiam vitiorum & hæresum virus orbe toto diffusum ferè expunxit benefica ista
Societas Iesu,
cujus i
deoque tholo appendo Iconem, quam cudit Imperator Honorius, post tyrannos
abactos, & Dei præsidio singulari, Imperio restituto. Erat in Icone Imperator pede calcans tyrannos,
& manu præferens Labarum;
cui erat inscriptum
nomen Christi. Postera mundi ætate, quasi expeditione indicta adversus hæreticos, Ecclesia claßi|
cum insonuit. Advolarunt undique milites, qui
Religioni dederant nomen suum: fortiter egêre
omnes: absit dicto invidia;
ubi ad Iesuitas veluti
ad Triarios deventum est, summa victoriæ penes
eos fuit, qui à Deo, & ab Ecclesia vexillum sacri
nominis acceperunt. Quid hoc illustrius dici
potuit, ubi licèt invaluerit dicentis affectio, non credendum tamen à veritatis terminis longiùs abstitisse. Absit ergo dicto invidia, etiam si ille pro veritate se statuat
militare, dum sic in fine panegyricæ exornationis eloquitur:
O Societas Iesu
esto
Insignia Societatis encomia.
qu
od au
dis. (Numeriani Imperatoris interius affatum
) Hæc ego veridico stylo tua mando postoris encomia Societas Iesu. Thebæa Legio, agmen amoris, virtutum Chorus, scientiarum
omnium nexus, & magisterium omnimodæ Sanctitatis. Hæc ille post alia brevitatis studio
omissa: sed cur omittenda, veniant huc, veniant, & dicat sic Venerabilis Marcellinus
:
Societas Iesu
quantum homini fas est, efficta ad
Domini Iesu
typum, verbo, scriptis, & opere toti
Ecclesiæ proficua, terrarum orbem universum suis
meritis inundavit. esto qu
od au
dis. Societas Iesu
hodie fidelium selectißimæ pubertatis alma parens, Numine afflata, Regibus fœta & Sanctis, quos cælo & terræ enixa est, eodem spiritu
agitur, qui sospite Ignatio ei cælitus aspiravit. Tantùm ille ut & Nos ad alios.
*Dom. Ioannem Caramuelem dedimus
alibi; sed ex fusiori Ecclesiastico discursu, hîc
opportunè dandum aliquid pro D. Ignatij
gloria cumulando. Ille ergo
Tomo 2.
Theologiæ Regularis Parte 9.
Epist. 3.
n. 2234. ita scribit
: Inter alia Numinis divini attributa Providen
tia elucet, quæ dat nivem sicut lanam;
& nebulam
sicut cinerem spargit. Psal. 147. v. 5.
Deus enim
cùm irascitur, misericordiæ recordatur. Propter
Christianorum peccata hæreses excitari permisit.
Sed, ne Ecclesiam obruerent, illis semper viros
magnos opposuit. Ut constat ex Historia Ecclesiastica.
Vnde nuper, cùm Europæ peccata divinam fuissent indignationem promerita, Martinus
Lutherus, Ioannes Calvinus, hæretici: Michael
Bayus, Cornelius Iansenius Catholici, & alij insanire permißi, totam Europam perturbarunt. At
illis Deus S. Ignatium de Loyola, illis Societatem
opposuit, ut frustra Ecclesiam enervare contenderent. Incepit hæc sanctißima S. Ignatij Religio anno
Domini 1540.
& spatio unius sæculi tot viros
sanctos, tot doctos in omni scientiarum genere orbi
dedit, tot Gentes ad fidem Orthodoxam convertit,
tot Ecclesiam Martyribus condecoravit, ut omnipotentiam Dei cooperantis adorem, & singula suspicer non carere miraculo. Sic ille, qui &
n.
2263. Sic habet:
Qui dicebant PP. Iesuitas esse
imperfectos Religiosos (eos scilicet, qui solemnem professionem non emiserunt)
non respiciebant mores:
ipsi enim fuso sanguine Evangelium
in remotas regiones propagarunt, illudq́ue in nostra Europa concionando in templis, docendo in
universitatibus, scribendo in musæis contra heterodoxos propugnant, & tam religiosè ac purè conversantur, ut eorum vitam arrodere ipsamet invidia non audeat. Sic eruditissimus Præsul, qui &
alibi non semel sibi ipsi consonans, & nullum
palpare solitus, ea profert, quæ debeant à Nobis non levibus momentis æstimari.
*Dom. Gaspar de Villarroel Archiepis
copus Argyropolitanus in Peruvio duos edidit
Tomos vulgari lingua de pacifica gubernatione Ecclesiastica, & unione duorum gladiorum Pontificij & Regij non vulgari eruditione confertos, in quorum priore
Quæst. 1.
art.
12.
n. 77. ita scribit, Epistolam inserens, qua
conatus fuerat Prælati cujusdam Societati obstinatiùs infensi animum tranquillare:
Por acà
Señor mio, han llegado los negocios de V. S. con
grande estruendo, y lo mesmo entiendo que ha sucedido en el resto todo del mundo. He tenido por infelicidad que V. S. Ill. se aya encontrado con una tan
acreditada Religion. Es bien vista la Compañia
en toda la redondez de la tierra. Ay en ella gran
numero de varones de incomparables virtudes.
Dixo agudamente el que ponderando la tentacion,
que afligiria à los justos antes del juizio final considerando que andavan los milagros al reves: porporque
en otras persecutiones hazian milagros los Martyres, y los haran los verdugos. Tortor miracula facit, en tiempo del Anti-Christo: y harà una tan eficaz tentacion, que titubeen muchos en la fè. Vea
V. S. Si sus enemigos hazen milagros verdaderos,
y ay entre ellos tanto numero de Santos, si en las
opiniones quedarà partido el mundo. Litigando V.
S. con la Compañia de Iesus, litiga con sesenta mil
hombres, que son uno solo en la conformidad, y en
las fuerzas sesenta mil. Hæc ille, in cujus gratiam, & lectorum omnium commodum latina
facienda.
Hucusque, Domine mi, D. V. litigia pervenerunt
magno cum strepitu, quod & in mundo reliquo arbitror accidisse, & infelicitatem ratus sum, D. V. I.
cum ea Religione rixari, quæ adeò benè accepta
est. Est quidem in toto terrarum orbe gratus Societatis intuitus, est in illa ingens numerus virorũvirorum incomparabilium virtutum. Dixit profectò acutè ille,
qui tentationem expendens vexaturam justos ante
finale judicium, miracula vice versa facienda perpendit. In alijs siquidem persecutionibus miracula
patrabant Martyres: & ea tortores facient tempore
Anti-Christi. Tortor miracula facit:
& talem ille
tentationem inducet, ut multi in fide sint titubaturi. Videat D. V. cùm ejus inimici miracula vera
conficiant, estque inter eos talis Sanctorum numerus, an non scindendus sit studia in contraria
mundus. Cum Societate Iesu
litigans D. V. cum
sexaginta mille litigat hominibus, qui unus conformitate sunt, sed viribus sexaginta mille. Sic pius,
eloquens, & perdoctus Antistes, qui dum inimicos homines Societatis dicit, juxta Prælati,
cum quo agebat, judicium est locutus
? Valde
enim alienum est à Societatis spiritu inimicitiam erga aliquem, & maximè erga Ecclesiæ
Prælatos confovere; cùm omnia omnibus fie
ri desideret, ut eos Christo lucrifaciat. Id
autem quod de miraculis Anti-Christi dictum
D. Isidorus Hispalensis adnotavit
Lib. 1.
de
summo bono cap. 28. verbis illis
: Nam olim faciebant miracula Martyres:
tunc autem videbuntur facere ipsi persecutores. Sic ille. Videndus
P. Suarez
Tomo 2.
in 3.
p. Disp. 54.
sect. 4. Quod
autem sexaginta mille homines in Societate
dicuntur, amicabili est incuria prolatum, cùm
minor multò numerus eorum sit, sed ad illud,
|
quod urgebat, intentum, satis superq́ue sufficiens.
*Dom. Ioannes de Palafox Episcopus
Angelopolitanus in Nova Hispania, inter
quem & Societatem notissima illa mundo, dum
de juribus ageretur, intervenere dissidia, post
longam illam jactationem ita scribit in quadam Epistola, de qua vitæ Scriptor pag. 526.
Pues son tantos los favores, que siempre he recebido
de una Religion tan santa, tan grave, en que
yo me he criado, sin que diferencia de derechos pueda aver apagado este Amor, &c. Latinè sic
: Quandoquidem tot adeò favores sunt, quos in me semper
contulit tantopere sancta ac gravis Religio, & in
qua ego educatus sum, ut concertatio pro juribus minimè potuerit extinguere Amorem. Ita cùm scribat de sui amoris & æstimationis perseverantia inter turbamenta testatus, dignissimus est
profectò qui &
pag. præcedenti sic locutus audiatur, de quibus & Nos alibi
: El Rmo. P. Iuan
Eusebio Nieremberg, quien yo amo con afecto ter
nißimo. El qual entre otros insignes Escritos, con
que està alumbrando, encaminando, y enriqueziendo
las almas, como un rio caudatocaudaloso de dotrina espiritual,
que riega toda la Iglesia, formò estos quatro Tomos
grandes, en los quales apenas caven las vidas de los
hijos tan aventagados en virtud y sabiduria de esta
santa y sagrada Religion. Hæc ibi extracta ex
Scholiis circa Epistolam 18.
D. Teresiæ, quæ &
Latinè reddenda
: Rmus.
Pater Ioannes Eusebius
Nieremberg, quem ego amo amore tenerrimo. Qui
inter alia insignia scripta, quibus insistit, illumināsilluminans,
dirigens, & locupletans animas tamquàm fluvius
exundans doctrinæ spiritualis, qui Ecclesiam irrigat
universam: hos quatuor ingentes formavit Tomos,
qui vix capiunt vitas filiorũfiliorum insignium hujus sanctæ
& sacratæ Religionis. Post hæc sic vitæ elegans
& apprimè litteratus Scriptor.
His adeò exactis
terminis æstimationis & benevolentiæ sibi invicem
respondebant præstantiores filij virtute & sapientia
hujus illustrißimæ & lucidißimæ Ecclesiæ facis, &
noster Episcopus. Con estos terminos tan cavales de
estimacion y benevolencia se correspondian los Hijos
mas aventajados en virtud y sabiduria de esta Illustriß. y Lucidissima Antorcha de la Iglesia, con nuestro Obispo. Sic ille sua & nostra locutus lingua.
*R. P. Martinus Mertz Cœnobii Ro
thensis in Suevia Prior Ordinis Præmonstratensis, in vita admirabilis Wilhelmi ejusdem
instituti Religiosi
Cap. 3. ita scribit
: Magna &
atra ignorantiæ nubes Vniversam Ecclesiæ sphæram
obtexerat, gravi ubique laborabant inscitia, sacerdotes ipsi rudes & legis divinæ imperiti, proh dolor!
reperlebantur: eaq́ue lues communis omnibus ipsa
etiam pietatis sacraria, & Christianæ disciplinæ
receptacula, Monasteria, inquam, & Cœnobia pervaserat, adeoq́ue densis inscitiæ tenebris involverat, ut
vix centesimum quemque vel paulùm politioribus
litteris excultum invenire licuerit. Quæ res quantas clades quantasque strages non solùm universæ
Reipublicæ Christianæ, sed singulis etiam Monasteriorum habitationibus inflixerit, vix deplorari, nedum explicari satis unquàm potest. Errabant & aberrabant, passim omnes ruebant in præcipitia: non
ad legis præscriptum, sed libidinis impetum, vitam
instituebant: volvebantur in foveas infernales cæca
mente, & cæco ductu, nemine ferè per doctrinam agnoscente aut demonstrante iter ad cælestem patriam securum & expeditum. Ei malo ex divinæ
sapientiæ largitate remedium datum nobilissima &
celeberrima illa Societas IESV, quæ quot Collegiis
constitutis in Orbem diffusa fuit, tot veluti lucidissimis doctrinæ & sapientiæ luminibus mundum
universum illuminavit, tenebrasque illas Gymmerias ei offusas laudabiliter dispulit. Ille igitur prædictus Præsul proinde advertens doctrina omnia restauranda esse, malum illud inscitiæ ut averteret à
suo Cœnobio, juvenes Religiosos præclarioris indolis & ingenij primus Dilinganam ad Academiam
mittere magnæ curæ habuit, ut inde doctrina & pietate instructi, velut ex equo Trojano ad subruendos
antiquæ Babylonis, & novæ Ierusalem extruendos
muros prodirent. Quod nequaquàm eum fefellit:
quantùm enim attulerit momenti, testatur hodie
vigens & florens ad antiquam Norbertinæ disciplinæ normam sapienter inducta, feliciterq́ue continuata, fulta & cincta Reformatio. Cùm autem
VVilhelmus noster &c. De quibus &
Tomo 2
Auctarij Parte 8.
nu. 212. non ita plenè. Vbi
quidem cùm ita lux veritatis albescat, irrefragabili adeò testimonio, & experientia suffragantibus, quid opponere possit non video, aut
malevolentia invida, aut malevolæ cæcitatis
invidia. Neque ullus inde jactantiæ fumus
scientibus quidquid illud subsidij opportuni in
Ecclesiam Divo Ignatio auctore delatum, divinæ esse gratiæ tribuendum. Unde & humili
propriæ tenacitatis cognitione tractandum, cui
cognata gratia,
Humilibus autem dat gratiam.
Iacobi 4. v. 6. Quidquid ergo magnum à So
cietate peractum, gratiæ negotium fuit. Quis
de hoc dubitet. Ergo & humilitate perfectum,
Illatio est clara: quia humilitati datur gratia.
Arguo insuper. Ergo & qui Dei opus continuare, ejusdem gratiæ administratione contendunt, humilitatem debent fideli corde complecti. Pro quo Divus Parens solicitus ita in
Con
stitutionum Parte 3.
Cap. 1.
nu. 27. præscribit
:
Collegia enim ad litteras addiscendas sunt: Domus
verò ad eas, quas didicerint, exercendas, vel ad
præparandum earum fundamentum, humilitatis
scilicet, &c.
*Et est illud magni Scriptoris attesta
P. Bordonus præfata firmat.
tione firmandum, scilicet R. P. M. Francisci
Bordoni suis scriptis doctis, copiosisq́ue notissimi, qui
Tomo 4.
in Theatro præcedentiæ Cap. 6.
nu. 17. Sic loquitur
: Secundo Patres Societatis
IESV publicas habent ferè ubique scholas, qui tot
scientijs & doctrinis universum Orbem continuè
cum novis speculationibus, & distinctionibus verè
illustrant: ut in eorum libris, qui quasi innumerabiles sunt, videre licet, & tamen sine altercatione
aliqua, nec tacita conquestione quærunt in disputationibus locum digniorem, nec primos accubitus,
contenti sorte sua, ceteris Religionibus se antiquioribus ultrò cedunt locum &c. Filij erga Sunctissimi Parentis, dum primos non quæritant accubitus, licet sapientiæ dotibus, ut præfertur,
illustres, illud sapientiæ fundamentum jaciunt,
quod ille ad litterarum colligendum fructum,
vidimus posuisse, à magistrorum Magistro documentum excipiens, de quo ipse
Lucæ 14.
v. 7.
& seqq. Hinc apud Auctorem
Candoris lilij, cuidam ex Societate infensi aliàs, sic pro illo §. 159
|
Repellunt sine dubio & damnant hoc insolens verbum, humillimi Patres Societatis (Iesu,
) nec in
eorum laudes rabido furore conanti adstipulantur
&c. Quibus præluserat §. 155. pulchra pro
honoris contemptu reddita ratione.
Depellit procul, inquiens,
generosa & Religiosa Societas inofficiosa hæc gratitudinis improvidæ argumenta, injuria alijs, sibi inhonora, quasi non poßit in aliorum præsentia nativum servare splendorem, egeatque alieno funere ut vivat & luceat, emendicata
claritas, &c.
*Pro humilitate etiam aliquid P. Vin
centius Baronus, & quia de aliis luculentum
testimonium exhibet, quidquid aliàs cum eo
actum, juvat hoc loco loquentem auscultare.
Sic enim ille,
in Theologia morali Parte Priori
Dissertat. 1. Sect. 1. Art. 1.
Societas, quæ illum
Christo genuit (de quo alibi
) cum reliquis Religiosis Ordinibus in Ecclesiam meritis & omni genere scientiarum ac virtutum honestißima æmulatione contendit. Sed cùm ejus instituti ratio vix
patiatur illum vitæ asperioris & à sæculo remotæ
tenorem servare, quem plerique Ordines sequuntur:
nititur id exactißima votorum disciplina præstare,
Paupertatem ex Suarez & de Lugo colit, præcipuè
in Domibus Profeßis, rerum omnium abdicatione,
paupertati Franciscanæ parem. De castitate nihil
attinet dicere nihilo paupertate inferiore, cùm hanc
virtutem humilitati sociam adjungat Sanctißimus
Episcopus Genevensis, congenito utrique silentio, ut
qui illas religiosiùs colunt, non sinant de se loqui.
Sed supra has dotes Rodrigues optimus Scriptor asceticus vult obedientiam eminere quasi genuinum
characterem Societatis, quo sublato pereat oportet.
Quid ad hæc N. Nonne hujus Triadis virtutum maximam apud pios omnes de Societate opinionem per
totum quà latè patet orbem Christianum sparsam
confirmat & auget? Hæc ille omissis quæ sequuntur ex præconcepto perfecto odio, si mens
non sæva & falsa fuisset, in Scriptorem & suis
& Societati injurium, circa quod dictum à Nobis
Tomo 2.
Auctarij, ut non sit opus modò
odiosum adeò negotium retractare, sed gratias scriptori referre, qui pro Societate testimonium perhibuit, & ipsi, & Fundatori sanctissimo gloriosum.
*Doctor Sebastianus Nicolini in
Epi
Doctor Sebastianus Nicolini.
tome historiali Ecclesiastica pag. ultim. de Alexandro VII. narrationem adornans ita scribit
:
En el segundo año de su Papado procurò la restitucion de los Padres de la Compañia de IESVS en los
Estados de la Señoria de Venecia, y con brevedad
y felicidad con sus instancias lo acavò de aquella
poderosa Republica. Y la promete por su Breve, que
ha de coger copiosos frutos espirituales en su Dominio con tan Religiosos Obreros. Porque aunque ha
sido de las ultimas Religiones de la Iglesia, à que
diò principio el nobilißimo IGNACIO de Loyola,
illustre Español, aun las Naciones mas estrañas
no le negaron el Encomio del Evangelio, sin hazer
comparacion, por quitar lo odioso de Erunt novissimi primi, segun lo que trabajan en la viña Evangelica, merecen ygual aplauso y premio con las mas
antiguas y observantes familias, que con tanto lustre, meritos, y gloria han servido tantas Centurias
antes à la Iglesia. Sic ille latinè etiam locuturus
ita
: Anno 2.
ejus Pontificatus curavit restitutionem Patrum Societatis Jesu
in loco ditionis Venetæ:
quod breviter & feliciter suis obtinuit instantijs ab illa potenti Republica, ipsi suo in Brevi pollicitus collecturam suo in Dominio copiosos fructus
spirituales cum adeò Religiosis Operarijs. Quia
licet ex postremis Religionibus in Ecclesia fuerit,
cui exordium præstitit nobilißimus Ignatiu
s de
Loyola illustris Iber:
Nationes tamen magis extraneæ illi Evangelicum non inficiabuntur encomium
(non facta comparatione, ut vitetur odium) Erunt
novissimi primi.
Quandoquidem juxta id, quod in
vinea Evangelica laborant, æqualem applausum,
præmiumque merentur cum antiquioribus & observantioribus familijs, quæ tanto cum splendore, meritis, ac gloria, jam inde ante tot Centurias Ecclesiæ servierunt.
*R. P. Fr. Ferdinandus de Camargo y
Salgado Augustinianus in
Chronologia Sacra, &
Epitome historiali circa an. 1540. sic habet:
Este
año fue aprobada y confirmada por el Pontifice Paulo Tercero la Religion de la Compañia de Jesus,
fundada por el Santo Padre IGNACIO de Loyola
natural de Guipuzcoa, persona de grande Santidad.
Parece que el Señor traxo al mundo à este Santo Padre, y sus hijos, para que se opusiessen à las falsas dotrinas, que en el mundo sembraban en este tiempo
Lutero y Calvino, que con sus vicios y falsas dotrinas perdieron la Christiandad, y la Catolica Religion en AlemañiaAlemania, InglatierraInglaterra, Flandes, Francia,
y otras partes, adonde los discipulos de este Santißimo Varon IGNACIO defienden y conservan con
escritos, Sermones, y dotrinas la Fè Catholica: Y
la han defendido valerosamente hasta derramar la
sangre, y dar la vida. Los frutos, que esta sagrada
Religion haze en el mundo, no son de memorias breves, sino de copiosos libros y elegantes Escritos.
Sic ille, qui circa
annum 1556. in quo Sanctissimus est Patriarcha mortuus, multa habet &
ipsi, & Societati, felicissimo ejus germini gloriosa. Latinitati parco, quia similia aliis, licet
Scriptoris affectus translationis elegantem effectum mereatur. Neque adhibita illa, genuino subtracto idiomate, quia suspicio aliquando circa minùs fidelem expressionem mentis
Scriptoris subire solita, quod quidem apud me
non sine lapsu plusquàm levi, ulla ratione constaret, in quo & transferentis naufragatur auctoritas, cùm apud utriusque idiomatis peritos
possit fidelitatis defectus apparere. Qua persuasione inductus, aliquoties à textu vulgari
abstinui, quod & fortè in decursu pariter faciendum, illum qui solus potest, felicitatis auspice fortunante.
*Ex Approbationibus quæ apud Scrip
tores Societatis extant, multa & præclara possunt illius encomia cumulari. Sed id labori alterius relinquendum, cùm mihi & lubeat &
liceat unum Illustrissimum & sanguine & dignitate DD. Melchiorem de Moscosso & Sandoval filium Excellentissimi Comitis de Altamira Hispaniæ Magnatis, in medium proferre,
quia præter egregia alia ornamenta Episcopus
Segoviensis fuit, utinam diuturniorem illum
nobilis patria meruisset. Ille ergo in Censura
Commentariorum P. Joannis Antonij Velasquez in Epistolam D. Pauli ad Philippenses ita
loquitur:
Commissos mihi à Regio Senatu Com|
mentarios in Epistolam Pauli ad Philippenses, quos
in Orbis lucem profert P. Ioannes Antonius Velasquez, olim apud Salmanticenses Sacri Eloquij publicus Professor, perlegi, & dum ipsos in primis
cum ceteris, sive libris, sive rebus Societatis Jesu
composui (hæc enim mihi ad ferendum judicium
prima regula semper visa est) illud de ipsa statim
occurrit, quod Deciorum stemmati tribuebat Magnus
Caßiodorus (Lib. 3. Epist. 6.) Tot annis conti
nuis simul splendet claritate virtutum, & quamvis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo
stemmate variata, sæculi sui producit nobilis
vena primarios: nescit inde aliquid nasci
mediocre, tot probati, quot geniti: & quod
difficile provenit, electa frequentia.
Opus sanè
pulchrum, validum, sublime, varium, elegans,
purum, & cum tanta laude diffusum, ut inclyta
Societas, quæsapientiæ Solem ceu Aquila ita sustinet, ut natorum suorum generositatem de pupillarum
audacia judicet, inconniventem (per errorem
inconvenientem)
hujus Auctoris aciem adversus tantæ lucis radios firmo obtutu contuentem ceu (per
errorem etiam
seu) germanam indolem poßit læta
suscipere. Sic ille. Ubi & gratissimum accidit
citati Scriptoris interserere laudes, quibus meritissimus ille, & qui Epithalamium nostrum,
in quo sumus, Censura sua elegantissima supra
meritum honoravit. Alia pro Tomo 2. Censura ejusdem nobilissimi, & eruditissimi Præsulis occurret florida elegantia, cum Episcopali gravitate conspicua. Cui & similis
Præsulis alterius, Illustrissimi, inquam.
D. Ioannis de la Serna Archiepiscopi Mexicani
in Sermone S. Francisci Xaverij, dum sic ait:
Esta sagrada Religion Madre de tantos Santos, y
de tantos Sabios, como ha tenido y tiene, que en poco
tiempo en erudicion y dotrina ha ygualado à las demas Religiones. Y aßi me parece le quadra la Benedicion de Levi:
Perfectio tua, & doctrina tua,
Viro sancto tuo, Deuteron. 33.
v. 6.
*Ex Carmelitana familia egregius Con
cionator R. P. Fr. Antonius Tavares Lusitanus,
in Sermone pro Canonizatione SS Ignatij, &
Xaverii, Ulyssipone in Domo Professa S. Rochi
hæc dixit Latinè reddita
: Quis non jam considerat mysterium profundum?
Siquidem eo tempore,
quo Ecclesiæ Romanæ muri mille in partibus rumpebantur, & res Catholica spiritualem stragem pateretur ferè in Orbe universo;
eo anno quo Martinus
Lutherus scandalizavit Ecclesiam, Angliæ & Scotiæregna destruxit, & parvi faciens Ceremonias
Ecclesiasticas, ludibrio habuit ritus Apostolicos:
quando Gallia, Germania, Hibernia, Hungaria,
hæresibus conflagrabant, sicut & regna alia, Cùm
centum & viginti duo Clerici apostatæ ab aliquibus
fautoribus adjuti Potentatibus hæreticis, prædicare
cœperunt, vel potius dementare universam Norvegiam, Transilvaniam, & Bohemiam: quando
Otomanum Imperium fortiter oppugnabat Catholicum, expugnatis èex D. Petri navi nonnullis ditionibus, quæ anteà fidem profitebantur Iesu
Christi:
cùm Christiani Rhodum amisimus, brachium Christianitatis, regnum Cypri. Alteræ munimenta Modonij Neapolis, Romaniolæ, Naupacti, & Guletæ.
Cumque totum ruinam minabatur, & timeri posset
Dei gloriam in Vniverso mundo, sic rebus se habentibus, obscurandam. Cùm de more Deo sit quosdam erigere quando alij cadunt:
tunc temporis èex medio
cordis Hispaniæ duos fortißimos milites, IgnatiũIgnatium de
Loyola, & Franciscum Xaverium protulit, qui cum
alijs socijs instaurare præfata detrimenta statuerũtstatuerunt,
quadam ad hoc ædificata Republica, Religionem
dico adeò illustrem;
tantopere virtutibus divitem,
tot plenam viris, muris adeò communitam, domicicilijs eatenus copiosam, ut lætabundus Prophetæ noster Baruch spiritu, & stupens cantare cœperit verbis pro Themate assumptis, Circumspice Ierusalem
&c. Baruch 4.
v. 36. Hæc ille; Fundationis glo
riosa prærogativa Divo Ignatio reservata.
*Et pro ipso juvat eumdem
inferiùs lo
Auctor idem subtilis, & pius.
quentem excepisse, dum celebrem illum favorem exornat, dicentis æterni Patris Filio Cruce onusto audiente Divo Parenti contendenti
Romam, & in vetusto templo pro felici successu circa Societatis fundationem orante:
Ego
vobis Romæ propitius ero. Perpendit enim Christo bajulanti crucem non videri majus pondus fuisse conveniens imponi, dum cura
Ignatij & Sociorum injungitur. Et post alias
redditas rationes sic subtiliter quidem, sed ex
vero solidoq́ue fundamento concludit:
Sed jam
capio, ô æterne Pater, jam interrogationis hujus calleo rationem, Ignatium proculdubio Filio tradidisti,
cùm onustum vidisti cruce super humeros gravidante:
non enim tantùm favor extitit, quem Sancto
nostro voluisti impendere: sed etiam levamentum
ingens Filio tuo, & gloriam contulisti. Nam cùm
illis temporibus magna esset pars Christianitatis
deperdita (ut initio dicebamus)
& qui reliqui erant
Christiani adeò dissoluti & iniqui viverent:
suis
peccatis crucem humeris Christi iterùm imposuerant: & cùm peccatorum onus adeò grave sit, ut ipsum Dei Filium incurvarit, subeat Ignatius, quiæ
solus ille potest verus esse Cyreneus peccatorum
mundi, solus Ignatius potest Dominum Iesu
tanto
peccatorum depressum pondere alleviare, & ita quidem evenit: ingressus enim Romam, Sacramenta
Pœnitentiæ & Communionis in oblivionem traditæ
ad frequentiam revocavit, adeò in melius moribus
commutatis, ut paucos post dies idem Dominus illi
apparuerit, non jam depressus cruce, sed valde gloriosus. Sic ille; & subtiliter, & piè, & verissimè:
si quid de Cruce, & novis illius tormentis dicitur, ad sensum cum Christi gloria componibilem adsciscamus. Multæ namque apparitiones Christi in historijs occurrunt, in quibus
non solùm cum Cruce, sed etiam Crucifixus,
& sanguinem effundens, conspectus est, ut aliquo modo verissimum comprobetur quod ab
Apostolo dictum Hebr. 6. v. 6.
Rursum crucifi
gentes sibimetipsis filium Dei, & ostentui habentes. Et Cap. 10. v. 29.
Qui filium Dei conculcaverit, &c.
*Locutus ergo æternus Pater Filio
Ignatium & Socios ipsi concredidit, tradidit,
commendavit. Addamus hic aliquid in Parentis gloriam, cujus modò festivam memoriam
cum novo & valde speciali ritu
MissęMissæ celebramus.
Et conversus Dominus respexit Petrum.
Lucæ 23. v. 61. Respexit, inquam, Ignatium
post Patris commendationem, & tunc etiam
respexit Petrum, sola enim nominis diversitas
illa in clausula continetur, quia quæ pro Petro posita, erat Ignatio servitura. Negotium
|
agebatur Petri: jam enim ingressuro Romam,
Petri sedem, illud est mysterium, cælo spectante, peractum. Unde & Romæ id vidimus
confestim actum, quod verbis est prælaudati
Scriptoris illustratum. Ubi & arcessendus alius
suprà etiam collaudatus; & pariter Carmeli
ta, Leo, scilicet, qui
Oratione citata sic affatur:
Quia Paulus Christo satis non fuerat contempora
Ille inauguratus Apostolus.
neus, ut illius præsentia & consortio frueretur, illi
Apostolis succenturiando visus est in via Damascena. Vt ergo Ignatius Apostolus ritè initiaretur,
præsentem se illi Christus exhibet, non procul Roma, spondetque Apostolatus & mißionis diplomata
à suis mox Vicarijs Petri Proto-Apostoli successoribus cōfirmandaconfirmanda. Confirmavit ipse hac secunda vice,
cùm jam semel sub conversionis initio exhibuisset
se Ignatio: Ero vobis Romæ propitius. Sic ille. Quod
ergo & Roma, & Petrus, & Apostolatûs in
Christi missione successio memorantur, satis
ostendunt negotium D. Petri agi, & Romæ
specialem ejus curam, in qua post inaugurationem,
pręsentiapræsentia, & forma verborum Christi
perfectam, ejus sunt mirabiles effectus, de
quibus jam diximus, subsecuti, alijq́ue, de
quibus
n. 37. Ex eodem eloquentissimo declamatore.
*Et habemus firmiorem Evangelicum
Evangelium Festi consonans.
sermonem, pro veritate hujusmodi roboranda.
Designavit Dominus & alios septuaginta duos, &
misit illos, &c.
& dicebat illis: Ite:
Ecce ego mitto vos. Lucæ 10. v. 1. & seqq. Ecce inaugura
tionem Apostolicam; ecce missionem:
Ite Ecce
ego mitto vos. Et quidem Tertullianus ita legit:
Designavit septuaginta Apostolos. Non quidem alijs pares, unde excellentiam habet peculiarem numerus duodenus. Sed revera Apostoli illi, quia missi à Christo. Vnde & Evangelistis Sanctis Lucæ & Marco Evangelium
hujusmodi in eorum festivis memorijs assignatur, & Apostolorum recitatur officium, atque
in Præfatione Missæ penitus pariantur: non
equidem quòd ex præfato sint numero, sed
quia missione similes, & ministerio prædicationis æquales. Quod & in D. Bernaba videre juvat, qui Apostolus sine limitatione ulla
audit, & Apostolorum officio in Horis sacris, & Missæ sacrificio decoratus: & tamen
minore quàm Evangelistæ ritu: & Apostolos
etiam illos debeamus quoad officij excellentiam æstimare. Ex quibus licet jam Apostolicam sublimitatem juxta explicationem datam in D. Ignatio recognoscere, in cujus Festo
prædictum Evangelium decantari Pontificia
est auctoritate concessum, à Beatissimo
inquāinquam
Clemente X. Id quod Sanctorum nulli præter
Evangelistas præstitum invenimus. Sic ergo
illius nomen redditum gloriosum, quod ipse
tantopere studuit occultare: quod est præsentis discursus argumentum, nullis insuper additis finiendi, cùm possent equidem addi plurima, pro quibus legi poterunt duo non parva
volumina vitæ venerabilis & admirabilis
Virginis Marinæ de Escobar: in illis enim
pręclarissimapræclarissima Divi Ignatij & Societatis ejus post
Iesu
m extant encomia divinitus hausta, &
cælestibus Panegyristis perorata. Iam ergo
do alia.
§. V.
Circa n. 30. 35. & 36. cum utilibus
documentis.
*
NVm. 30. qui occurrit error sensum ha
bere verum potest,
dũdum sic ibi
: Tuta est
quidẽquidem nonnulla imago rei futuræ etiam in Salomone. Vbi
Tuta pro Facta positum, & sunt satis
tuta D. Augustini verba ex
lib. 17.
de Civit.
Dei cap. 8. Quis enim dubitare potest tutum
esse ita sentire: & potuisse ita dici contra eos,
qui Salomonem imaginem gessisse Christi,
ejus considerantis enormia crimina, non esse
tutum asserere, possunt affirmare. Et licet
Scriptura sacra aliquando verba subministret,
quæ accommodari Christo queant: id quidem
rationem imaginis non importat, sed simile
aliquid, quod accommodatitium sensum non
excedat. Quemadmodum in Vigilia Nativitatis Domini Verba illa usurpat Ecclesia ex
cap. 16. v. 7. Exodi
: Et mano videbitis gloriam
Domini. Et mysterio Virginei partus accommodat; cùm tamen de Manna fuerint à Moyse prolata: circa quod pulchra D. Bernardi
sententia videnda
Sermone 3.
in Vigilia præfata,
de qua & Nos in
Amphitheatro n. 32.
Isagogici
discursus.
*Circa accommodationem autem te
nenda est reverens & cauta mensura, ut quæ
divina sunt ad profana & ludicra minimè
transferantur. Pro quo extat in Concilio Tridentino fulminans admonitio
Seßione 2.
in De
creto de Editione, & usu sacrorum Librorum, temeritatem illam reprimere volente, qua ad profana quæque convertuntur & torquentur verba, &
sententiæ sacræ Scripturæ, ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, adulationes, detractiones, superstitiones impias, & diabolicas incantationes, divinationes, sortes, libellos etiam famosos, &c. Ubi
licet censura nulla feratur, gravissimum tamen præceptum imponitur. Non tamen ipsi
adversari credendi sunt, qui temperatè &
bono fine Scripturæ verba juxta verborum
non absurdam significationem assumunt: quod
quidem in sacris Scriptoribus obvium, præsertim in D. Bernardo, qui vix sine Scripturæ
verbis alloquitur: & ut plurima ex illo missa
faciamus, succurrit ex
Epist. 327. quæ est ad
Innocentium secundum, in qua sic scribit:
Martianenses Monachi venerunt ad vos in spiritu
mendacij, & spiritu erroris, adversus Dominum,
& adversus Christum ejus. Vbi quidem locum
usurpat ex
Psalmo 2.
v. 2. qui juxta litteram de
Christo Domino est exponentibus ita Apostolis
Actor. 4.
v. 26. quia tamen nomen Christus ad alios derivari potest, unctione præsertim sacra delibutos, unde Psalm. 104. v. 15. illa
resonat divina vox:
Nolite tangere Christos
meos. S. Doctor non est arbitratus incommodum dicto modo loqui, cùm caussam Aloisi
Atrebatensis Episcopi tuebatur reverenti applicatione. Scimus aliquando pro libello famoso usurpatum ex symbolo Athanasij illud,
cujus auctoritas summa est, & Scripturæ æ|
quanda, quia ex illa desumpta
: Qualis Pater
talis Filius, & tamen beatus Pater in eadem
Epistola sic subdit
: De cetero venit ad vos Abbas
S. Vedasti, homo planè inimicus sibi, suis, & Ecclesiæ suæ: homo qui accepit in vanum nomen Abbatis:
quærit enim quæ sua sunt, non quæ Iesu
Christi.
Sed & qualis pater, talis & filius, qui cum eo est,
&c. Quæ quidem à libelli famosi vitio penitus aliena, cùm ad eum transmittantur, qui de
veritate debuit, ad innocentis Prælati defensionem penitus admoneri.
*Et juxta hæc temperanda est aliquo
rum scrupulosa severitas, cùm tale aliquid
pronuntiatur. Vt si quis concionatori tale aliquid proferenti dicat
: Diffusa est gratia in labijs tuis, vel,
Mel & hac sub lingua tua. Regi gubernationem obeunti
: Intende, prosperè procede,
& regna. Si vir uxori
: Sonet vox tua in auribus meis:
vox enim tua dulcis, & facies tua decora. Aut etiam pater filiæ. Si Prælatus subditis, quod jam audivimus ex ore Christi
: Ite:
Ecce ego mitto vos Si princeps
cũcum Davide, quod
in Psalmo 100. continetur
: misericordiam &
judicium cantabo tibi Domine. Si amicus amico
:
Et si oportuerit me mori tecum, non renegabo. Si
paterfamilias villico
: Redde rationem villicationis tuæ. Si urbanitatis gratiâ ingressuro dignioris gradus
: Domine non sum dignus ut intres
&c. Si quis dum de vita & moribus alicujus
agitur
: Ego non judico quemquam. Si recedere
volenti,
mane nobiscum, quoniam advesperascit.
Si de filio Pater:
Hic est filius meus dilectus, &c.
Si eleëmosynam petenti
: Argentum & aurum
non est mihi, quod autem habeo;
&c. Si egens tutela
: Non me derelinquas usquequaque. Et similia ex Psalmis. Si invisenti
: Sede à dextris meis.
Sic & alia quæ si vulgari lingua dicerentur,
nulla in eis appareret offensio. Ex quo & videtur fieri neque Latinè prolata (dummodò ex
modo dicendi nulla possit irreverentia animadverti) illam continere; vel saltem ultra venialem culpam non procedere, quam nec
sępèsæpè
sincerus loquendi modus penitus evitabit. Pro
quo hæc satis.
*
Num. 35. Illa habetur clausula:
Absit
Inter peccata vacillat fides.
à Christianis peccatoribus ita ineptè, absurdè, &
mendaciter suspicari. Vbi quidem
Peccatoribus
pro
Pectoribus. Sed quidem lectio prior videri
posset alicui juxta mentem Auctoris. Christiani etenim dum abjecto Dei timore delinquunt,
errandi circa fidem periculis redduntur obnoxij. Et de cupiditate, divitiarum scilicet immoderato desiderio, satis est celebris attestatio
Apostoli 1. Tim 6. 10.
Radix enim omniũomnium ma
6. Tim. 6. v. 10. 20. & 21.
lorum est cupiditas, quam quidāquidam appetentes erraverunt à fide. Qui & de superbia ibidem v. 20. &
21.
O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, & oppositiones falsi nominis
scientiæ: quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Pro luxuria quot extant lamentanda
portenta! In antiquissimis Salomon, in antiquis
hæreticis vix sine mulieribus actum
quidquāquidquam.
NotęNotæ apud scriptores turpitudines
SimoniacorũSimoniacorum, Nicolaitarum, Gnosticorum, Adamitarum,
Valentinianorum, Manichæorum, Basilideanorum, Aërianorum, Carpocratitarum, Cajanorum, Symmachianorum, Origenistarum, de quibus Ecclesiastici Scriptores, & magis
obvij Baronius, & Spondanus. In novioribus
adeò exploratum, ut testibus vix indigeamus.
Vno Luthero duce cum fide pudicitia est penitus profligata. Ideò D. Paulus post adductam verè Apostolicam monitionem, sic
concludit:
Gratia tecum. Amen. v. 21 Ac si di
cat phrasi nostra
Cuydado pues con la gracia. Esto
es lo que deseo. Hanc vim habet illud
Amen, de
quo plura
n. 949. Est enim enixè desiderantis vox, & digna ardentis zelo pectoris pro dilecti discipuli sospitate. Nec de hoc plura, de
quibus alij multa.
*
Num. 36. ubi de Cantico Canticorum
Salomonis, dicitur ita:
In quo Salomon Christi
erga Ecclesiam, & animas sanctas dulcißimas expinxit affectus. Ubi
dulcißimos debuit apponi,
& ad affectus referendum. Revera enim dulcissimi proponuntur, ut mirari, & obstupescere
possimus, cum tenerrima gratitudine, divinam
erga generis nostri curæ ejus particulas bonitatem, & familiarissimam largitatem. Ab osculis incipit:
Osculetur me. Et unde hæc in ter
rena creatura fiducia? Non enim petere auderet, nisi pignus obtinendi, quod postulat, habuisset. Obnoxium ergo ad oscula cognovit
illum, & qui ab illis, in quibus ineffabilis
dulcedo, ad alios esset deventurus ampliores
& dulciores affectuum teneriorum effectus.
Inde & amplexus
: Læva ejus sub capite meo,
& dextera illius amplexabitur me. 2. v. 6. & cap.
8. v. 3. & suprà amplexus illud:
Delicijs affluens, innixa super dilectum suum. v 5. supra
quæ omnia quod sequitur
: Pone me ut signaculum super cor tuum: alia enim extra intima sponsum indicant: hoc autem in intimum,
ut in corde ipso sedem sibi studeat exhiberi. Et
quid non amor ille ut mors fortis, de quo
v. 8. id est, omnipotens consequatur? Dulcissimi profectò affectus isti & effectus: ideò
namque dulcissimi, quia ad effectum illorum
dulcedines reducuntur. Et sunt hæc ad affectum nostrum movendum potentissima. Quis
enim ea verissima fide perpendens erga amatorem adeò tenerum, inter majestatis supremam altitudinem, non corditus afficietur.
*Ex quibus etiam fit, posse id, quod
est per errorem positum, sustineri, animas videlicet Sanctas Deo esse dulcissimas, quibus se
ita affluenter insinuatur. Audiendus ille
: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor
meum, in uno oculorum tuorum, & in uno crine
colli tui. v. 9. Quàm hæc apertè magnitudi
Cant. 4. v. 9. 10 12. & 13.
nem affectus ejus ostentant! Sed rapitur ille
dulcedine, quam in sponsa deprehendit, de
quo statim:
Quàm pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa, pulchriora sunt ubera tua vino, &
odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
v. 10. Pulchrum equidem vinum
quando flavescit, cùm splenduerit in vitro color ejus. Et quia
cum pulchritudine connexa suavitas, à Salomone prohibetur aspectus:
Ne intuearis vinum.
Proverb. 23. v. 31. Quanta ergo in sponsa pulchritudo & suavitas, quæ pulchritudinem vini
in vitro flavescentis & resplendentis superat?
Ea certè, quæ in sponso dulcissimam pariat
ebrietatem. Vide pro illa Ghislerium
Exposit.
|
1.
n. 2. Vers.
Altera vini. Quod sequitur, quàm
quod clarissimum
: Favus distillans labia tua, mel
& lac sub lingua tua. v. 11. Nec omittenda sequentia:
Hortus conclusus soror mea sponsa. Emissiones tuæ paradisus, &c. Circa
quęquæ citatus scriptor.
Vers. 12.
Exposit. 1. vers.
Quinque autem,
ita scribit
: Extollitur secundò per eamdem horti
conclusi similitudinem sponsa, ex inde quòd ipsa sui
pulchritudine, & decore conciliatrix sit voluptatis
atque deliciarum: ad hoc namque à Principibus
hortos fieri novimus, ut ad voluptatem eò se conferant, & in Scriptura sacra voluptas cum horto quasi
necessariò connexa existimatur. Sic ille loca aliquot statim inducens ex Ezechiele, Ioële &
Isaia. Sed quod de paradiso dicitur videtur
rem istam dilucidiùs & profundiùs explicare. Paradisus siquidem sponsa dicitur, dum
& hortus compellatur, quandoquidem emissiones ejus paradisus asseruntur. Cumque de
voluptate agatur, inde ad sponsum resultante,
nullus profectò paradisus intelligi commodiùs
& digniús potest, quàm ille, de quo Genes.
2. v. 8.
Plantaverat autem Dominus Deus Para
disum voluptatis à principio, in quo posuit hominem, &c. Videtur ergo Deus æmulatione quadam ductus, ut quemadmodum pro homine
Paradisum voluptatis, omnimodæ inquam,
plantaverat, ita & sibi Paradisum voluptatis,
deliciosissimum quidem appararet. Et qualis
ille? Sponsa, felix anima, ornamentis floridissimis sanctitatis. Felix profectò, sua si bona
novit; & nosset equidem, si talis est, hoc
enim & ad ornamenta pertinet: licet non penitus præsenti in statu, præ illorum magnitu
dine. Unde audit
: Si ignoras te, ô pulcherrima
inter mulieres, &c.
§. VI.
De Virginis merito ab instanti Purißimi
Conceptus. Ad n. 71.
*
DIctum sic ibi
: Et quid hîc mysterij?
Multùm sanè. Data est quidem Virgini
in conceptu suo sanctitatis perfectio;
sed non est
clausa janua proficiendi: & ita per immensa sanctitas illius crevit augmenta, quæ in Assumptione
clausa est, ut non crescat ampliùs, sed nobis crescendi copiam faciat quadrata misericordiæ abundantißimæ largitate. Sic ibi. Ubi quidem communem sum sensum Theologorum amplexus,
& ita certum, ut P. Suarez
Tomo 2.
in 3.
p. disp.
18.
sect. 1. id tamquam certum statuat, & compertum, & sententiam id admittentem post
Filij conceptionem non esse sibi probabilem
arbitretur. Iuxta quæ propositam ibi quæstionem & auspicatur & claudit: quod eo citato
secutus Thomas Hurtadus in Epistola ad
Mag. Benedictum de la Serna in fine Operis
adjecta, de quo statim. Adducit etiam P. Suarez Vegam in Concil. Trident.
lib. 10.
c. 2. Ubi
somnium reputat sensum illum de cessatione
meriti post Christi conceptum: & Sotum in 4.
dist. 5.
art. 2. id uti rem, circa quam ambiguitas
esse nequit,
proferentẽproferentem & probantem. P. Christophorus de Vega in
Theologia Mariana parte 1.
Palestra. 16.
Cert. 7.
à nu. 1174. cum P. Suario omnino sentit circa
improbabilitatẽimprobabilitatem, asserens neminem quem vidisset, negasse B. Virginem nova gratiæ incrementa fecisse usque
ad Incarnationem. Nec mirandum non vidisse scriptorem, de quo
suprà, & de quo
infrà,
cùm eodem tempore
utriusq;utriusque contigerint editiones. Ante illum P. Vasquez
Tomo 2.
in 3.
p.
disput. 119.
cap. 5.
n. 41. ita scribit:
Vera tamen
sententia est, toto tempore præsentis vitæ usque ad
mortem, B. Virginem in sanctitate & gratia proficere potuisse, & revera profecisse, quæ sanè apud
Theologos hoc tempore circa controversiam omnino
est. Sic ille, qui
n. 46. ita subdit:
Aliqui certè
nolunt admittere legem in B. Virgine de non merendo in hac vita:
quòd videatur absque fundamento conficta & commentitia. Ego verò ideo similem legem nullo modo admitterem, quòd existimen omninò impoßibilem, &c. Fundamentum
impossibilitatis videri apud ipsum potest, quod
difficultate non caret, licet P. Vega illud non
videatur improbare, & quidquid de hoc sit,
confictam & commentitiam talem esse legem,
quod dixerunt aliqui, non censet refellendum: immò plus addit, cùm impossibilitatem
statuat; nihil enim magis confictum & commentitium, quàm quod reipsa admittitur, cùm
tamen extra possibilitatis terminos censeatur.
*Quibus non obstantibus citatus Mag.
Benedictus de la Serna, Benedictinus in
Triumpho Mariæ Sanctißimæ, vulgari lingua
edito,
Parte 2. §. 12. ex professo probat oppositum, & ab instanti Conceptionis totum habuisse gratiæ cumulum, quem modò in cælis
regnans possidet, in quo non minor Christo,
de quo §. 5. & conatur id auctoritate & ratione fundare, & quod ad primum attinet vix
adducit aliquid, nisi quod apud præfatos
Auctores nostros extat cum adhibita responsione. Ratio autem ad idoneam revocatur dispositionem, ut esset Dei mater, qua communiter sacri Scriptores utuntur. Totus autem
gratiæ cumulus, quantus quantus ille est, quo
potitur in gloria, suprà dignitatem non est futuræ Dei matris, & suis id meritis obtenturæ.
In quo D. Thomas 3.
p. q. 27.
art. 5.
ad 2. suo
magisterio præivit de prima sanctificatione
locutus, & datam gratiam affirmans,
per quam
reddebatur idonea ad hoc, quod esset mater Christi.
Hic certè terminus
Idonea totam illam plenitudinem gratiæ complectitur: quod dematur
inde, minùs idoneam reddet; & minùs ideona
Dei mater, digna Dei mater non est, cùm esse
idonea debeat; si volimus dignè & rationabiliter de tanta dignitate sentire, quod & ratio ipsa, & Ecclesiæ Patres admonent faciendum.
*Sed hoc quidem satis infirmum est pro
Primaria ratio convellitur.
re adeò singulari, & à Theologis, ut vidimus, generaliter explosa, in cathedras & suggestus intrudenda. Et quidem quandoquidem
ex D. Thoma, quod ad idoneitatem spectat,
desumitur, ipsius debet verbis & menti attentio digna præstari. Ille autem sanctificationem
priorem minimè, quod ad gratiam spectat, qualem illi, admittit, quæ in Christi conceptione,
& viæ termino est divinitus impertita. Lega|
tur responsio illa satis doctrinalis: licet P.
Vasquez non de statibus loqui S. Doctorem
asserat quoad gratiæ gradus, sed in ordine ad
speciales prærogativas. Quod si ita est, de sanctificationis nullum succurrit fundamentum,
quamvis reverà de statibus gratiæ procedere
S. Doctor videatur, ut legenti constabit. Idonea ergo reddita est Virgo in prima sanctificatione, licet non omnem habuerit gratiæ cumulum, quem suis est posteà meritis consecuta. Deus siquidem dispensator gratiæ apprimè scit quot illius sufficiant gradus, ut quis
dici ideoneus possit ad eam, quam ipse conferre intendit, dignitatem. Id quod & in Virgine dicendum, neque nostro arbitrio men
surandum. 2.
Cor. 3.
v. 6. Sic D. Paulus:
Qui
& idoneos ministros nos fecit novi Testamenti.
Et tamen ministris talibus non omnia illa im
pertivit Deus charismata, quibus illos posset
exornare. Unde D. Petrus majora faciebat miracula umbrâ ejus, quotquot eam attigerant,
persanante. D. Paulus in prædicatione potentior, D. Joannes Virginitate præstantior, ætate longævior, ut Evangelium diutiùs propagaret, & sic de alijs. Neque quia Materna dignitas adeò excellens est, ea sunt tribuenda
Virgini, quæ cum perfectionibus alijs, aut
conditione status videantur compugnare. Unde præfatus scriptor perpetuam divinæ essentiæ visionem illi denegat, cùm sint nonnulli,
qui eam concedant, pro quo Dom. Fr. Franciscus Guerra Episcopus Cadicensis
Tom. 1.
de
de Majestate gratiarum Virginis, Discursu 12. qui
&
ibidem n. 52.
sententięsententiæ, quam impugnamus,
meminit,
neq;neque ab ea videtur abhorrere. Quid
quid de hoc sit, id profectò statuendum, Virginem eò quòd ob initio non habuerit eos gratiæ gradus, quos in decursu vitæ, meritis operum excellentium obtinuit, non esse dicendam
minùs idoneam pro Dei maternitate, ob rationem dictam, aliàs neque modò talis dicenda est, quia non habet quotquot possibiles
sunt gratiæ gradus. Neque enim is, quocum
agimus, Virginis gratiam infinitam agnoscit,
ut ex recentioribus nonnulli, de quo & Nos in
Titulo n. 271. Cùm enim habuerit quidquid
secundùm præsentem providentiam conveniens visum fuit, idonea penitus judicanda est,
aliàs numquàm fuisset talis, cùm semper addi
novi gratiæ gradus possent. Immò etiamsi
dicatur infinita collata gratia, non deerit unde
minor dispositio censeri queat, cùm & infinito esse infinitum majus possit, & nobilioris
gratiæ conditionis, juxta diversos opinandi
modos. Tritam ergo, securam, neque ullo
modo Deo & Virgine indignam viam teneamus, concedentes huic nobilissimum & genuinum operandi genus, ut egregijs operibus
gratiam & gloriam amplissimam assequatur.
*Pro quo satis est nobile & irrefraga
bile venerabilis & illustris
vitęvitæ sanctitate suffragium, Virginis, inquam, Dom. Marinæ de
Escobar, quam Deus hoc nostro sæculo, ut
nihil minus quàm antiquiora, quod admiraretur & veneraretur, haberet, singulari contulit providentia. Illa enim non semel circa
præfatam est divinitus instructa veritatem, de
quo varijs in locis vitæ ejus fidelissimè & accuratissimè conscriptæ, ea vivente, à Venerabili P. Ludovico de la Puente, cui fuit illa
superstes, unde ab alio, & quidem doctissimo
ac Religiosissimo Patre fuit illa digesta, ejusdem verbis loquente usque ad felicissimum
transitum ad vitam meliorem.
Prima ergo
parte
lib. 2.
cap. 1. Sic illa:
Acercandose la Fiesta de
la Natividad de la Virgen Sacratißima, el dia
antes de la Fiesta me mostrò unas joias de oro y piedras preciosas, las mas ricas que se puede dezir, ni
pensar: entre las quales la mas rica, en que yo puse
mas los ojos, era un collar de oro riquißimo con una
piedra preciosißima en medio, del grandor de un
huevo pequeñito, y de aquella hechura, y de un color al modo de un Rubi muy fino. De ahi à un rato
me dixo su Magestad: Estas joias, que ves, son para
la desposada y recien nacida, y significan las altißimas y soberanas virtudes, conque adornè y enriquecì
el alma y corazon purißimo de mi Madre el dia de
su Nacimiento: Hæc illa, juxta quę Virgo in sua
Nativitate supernaturalium virtutum accepit
augmenta, & consequenter gratiæ,
quęquæ illas ut
genuinas habet proprietates, juxta
receptissimāreceptissimam Theologiam. Id autem quod ad merita spectat, positis gratiæ, de quo
dictũdictum, incrementis,
exploratissimum est, pro quibus §. 2. sic
eadẽeadem.
*
Otro año (el de 1627.) dia de la Nativi
dad de la Santißima Virgen nuestra Señora, vì à
su Magestad recien nacida, hermosißima y bella,
cercada de infinitos lazos de oro purißimo, y muy
resplandecientes, que se estendian por todo el mundo, y acompañada de muchißimos Angeles del Señor:
estaban muy cerca de su Magestad infinito numero
de piedras preciosas, y grandes resplandores de luz
y claridad, muchos soles muy lucidos, y otras muchas riquezas todas significadoras de las grandißimas virtudes de la recien nacida. Detras de esta
Señora estaban las tres divinas Personas, y tenian
en sus manos un Titulo, que decia: Tota pulchra
es, amica mea, & macula non est in te: aludiendo
à su Purißima Concepcion. Estando aßi, comenzò,
como quando graniza fuertemente, à caer acà en
la tierra de aquellos divinos tesoros en grande abundancia, y doze Angeles del Señor salieron muy diligentes, y con gran priessa à cogerlos, y llebarlos al
Tesoro de la Iglesia, que eran los sobre abundantes
merecimientos, que aquella Santißima Señora en
aquella edad tenia, que me pareciò eran mucho majoresmayores que los merecimientos de los demas Santos
juntos.
Tantum ibi, adeò dilucidè, ut esse nihil dilucidius possit, sicut neque dici gloriosiùs
pro Virgine videatur, & omissis alijs ex priori
Parte, ad secundam transeamus, in qua eadem
veritas evidentissimè comprobata
Lib. 1.
Cap.
39.
vers. 1.
& 3. habetur Virginem sine culpa
originali conceptam, & plenissimam gratia,
usumq;usumque rationis in primo instanti ipsi
præstitũpræstitum,
con que desde luego comenzò à merecer. Incœpit quidem, prosecutura feliciter, & ita gratiæ
incrementis ineffabilibus provehenda, de quibus ita vers.
Este mismo dia
pag. 178. col. 1.
Este mismo dia (8. Decembris 1626. Conceptionis celebritate festivo) antes que la Virgen
Santißima me llebasse adonde dixe, me enseñò
otra vez el Señor, el mysterio de la Purißima Concepcion sin mancha de pecado original, con lo demas
que en otras partes he escrito. Y añadiò que en aquel
primer instante, en que se unio el Alma al cuerpo, la
primera gracia, que le dieron, fue mayor, que la
que han tenido Angeles ni Santos, y que desde alli
fue esta siempre creciendo. Sea el Señor Bendito, Amen. Sit inquam, benedictus, qui sic benedictam inter mulieres, etiam interomnes Angelos & Sanctos gratiæ benedictionibus cumulavit. Et quidem cùm excessus talis supra
Angelos & Sanctos talis fuerit, accedentibus
ratione meritorum per vitæ decursum augmentis, qualis erit gratiæ illius præexcelsæ &
superabundantis acervus.
*Dicat ergo illi cælestis sponsus
: Venter
tuus sicut acervus tritici vallatus lilijs. Cant. 7.
v. 2. Lilia quidem Angeli & Sancti, ut in
Titulo n. 400. ubi, quòd omnes lilium unum per
charitatem in Ecclesia triumphante. Sed lilia
hæc uterus Virginalis excedit quantùm tritici
acervus, in quo grana immensa, cùm tamen
liliorum facilè possit numerus computari. Est
autem Virginis venter, ut expositiones alias
minimè refellendas modò prætereamus, non
corporeus, sed spiritualis, interius scilicet divitiarum cælestium receptaculum. Et quidem
quando de Venerabili Marina agimus, satis
opportunus ejus Venerabilis Magister accedit
P. Ludovicus à Ponte, qui præfatum locum
Exhort. 13. §. 3. ita exponit, & in fine ait, posse
referri
ad abundantiam meritorum Virginis. Illis
ergo, & gratia omnes Angelos & Sanctos excellit, quantum liliorum vallum tritici acervus.
Non equidem quia plures illa, ipsi pauciores,
personali attenta conditione. Una est enim,
plures illi: sed eminentiali multitudine, ratio
Virgo Mundus sanctitatis.
ne meritorum & gratiæ, ut mundus quidam
sanctitatis esse videatur. Homo quidem Microcosmus dictus, inspecta conditione
naturęnaturæ: gratiæ autem conditione attenta, mundus etiam
aliquis constituendus est, & nullus profectò
aptior quàm Virgo; parvus quidem facta cum
magno comparatione: mundus enim magnus
Deus est,
Pulchrum pulcherrimus ipse
Mundum mente gerens, similiq́ue
ab imagine formans.
ut ex Boëthio jam pridem acceptum; compa
ratione autem aliorum non mundus quidem
parvus, sed absolutè mundus est dicendus sanctitatis; de quo & dici convenientissimè valeat;
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum
Vnigenitum daret, Ioan. 3. v. 16. Pro quo hæc
paucula sit satis delibasse: si enim quantùm
suadet & ministrat affectus, calamo esset permittendum, ex particulis libri emergerent, &
numquàm finem dicendi faceremus. Et sint
etiam hæc satis pro Dissertatione Proæmiali,
ut sit jam
.
RECOGNITIO
SECUNDA
Circa Partem Primam Tituli in finem.
§. I.
Circa Num. 7.
Circa Ministrorum Regalium electionem
doctrina utilis.
*
ADductus citato loco Ennodius in
Panegyrico Theodorici sic clamans
? Per gubernantium utilitatem potens terra consenuerat. Ubi
ita interpunxi adjecto parenthesi
: Forsan, Vilitatem, sed errore typographico positum
utilitatem, unde quod novum reddere sensum possit, non apparet. Ponendum ergo fuit
Vilita
tem: quia reverà ita usu venit, ut viles homines ad magistratum evecti genuinis sordibus
avaritiæ vilescant. Rem narrat D. Lucas
Act.
24.
v. 24.
& seqq. pro veritatis confirmatione
satis opportunam. Sic enim ibi
: Post aliquot
autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua,
quæ erat Iudæa, vocavit Paulum, & audivit ab eo
fidem, quæ est in Christum IESVM. Disputante autem illo de justitia, & castitate, & judicio futuro,
tremefactus Felix respondit: Quod nunc attinet,
vade:
tempore autem opportuno accersam te:
Simul & sperans, quòd pecunia ei daretur à Paulo.
propter quod & frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. Felix ergo Iudææ Præses, & illustri
ac pœnè regio eminens magistratu, quando divini judicij prædicatione & intimatione, tuba
illa
EvāgelicaEvangelica personātepersonante, tremefactus, ad turpes
quæstus, ad justitiæ nundinationem anhelat.
Quidni
? Servilis erat conditionis homo, immò
& olim servus, de quo Suetonius
in Claudio
Cap. 28. & Cornelius Tacitus
Lib. 5. Vidimus
Præsidem, videamus Proconsulem.
Tunc Proconsul, cùm vidisset factum, credidit admirans.
Act. 13. v. 11. Sergius, inquam Paulus, cùm
Apostolum eumdem vidisset Elymam magum
prædicationi ejus adversantem, cæcitate mulctasse, admirans credidit. Iuxta Græcum textum,
perculsus, attonitus, sacro horrore perfusus.
Ergo & tremefactus ut Felix, audiens Paulum, & Dei judicium erga Magum fulminantem. Et tamen ille tremefactus ex divini interminatione judicij, non credit Paulo, sicut Proconsuli. Quid miramur
? Vilis homo avaritiæ
sordibus magnum fidei opponit obstaculum.
Nobilissimus Sergius Paulus, ideò & ejus non
fervet avaritiâ miseraque cupidine pectus, unde &
suscipiendæ fidei aptior, dignusq́ue ut nomen
ejus sibi eo usque Saulus adscisceret, ut tradunt multi; de quo Interpretes nostri Lorinus, Sancius, Cornelius, & alij: dignus itidem,
qui Ecclesiastico à D. Paulo insigniretur magistratu, Narbonæ creatus Episcopus, ut habemus in Romano Martyrologio
die 22.
Martij.
*Unde mirari juvat eumdem Apostolum
circa Onesimum præstitisse similia, sic enim de
illo in eodem Martyrologio die 16. Februarij:
Natalis beati Onesimi, de quo Sanctus Paulus Apostolus ad Philemonem scribit, quem etiam post Sanctum Timotheum Ephesiorum Episcopum ordinavit,
prædicationisque verbum illi commisit. Ecce Episcopum, & Ephesiorum quidem, illius inquam
celeberrimi Græciæ Emporij, cui minimè exæquanda Narbona, Sergij Pauli sponsalis Ecclesia. Et tamen quis Onesimus fuerit ex Epistola ad Philemonem ejusdem Apostoli notum,
cujus ille erat servus,
Quem genui in vinculis. v.
11. ait ille, non solùm, fugitivum, sed & fur
ciferum, ut D. Hieronymus, & alij non levibus
affirmant conjecturis. Videatur P. Cornelius,
qui plura dabit in Epistolæ argumento. Et quid
ad hæc? Illud equidem, in eo D. Paulum
cęlitùscælitùs instructum processisse, & unum illud fuisse
eo in genere miraculum, ex innumeris & magnis ab ipso perpatratis. Brevi spatio temporis
id videtur fuisse in Onesimo, quod Christus in
ipso, qui ex persecutore in Apostolum repentè
mutatus.
Quod enim majus hoc cerni poßit miraculum (Verba sunt D. Ioannis Chrysostomi
Sermone in Cap. 9. Actuum Apostolorum
) quod
in Paulo contigit?
Porrò Pauli mentem pellexisse,
atque expugnasse, majus signum fuit, quam umbrarum operâ (quod à Petro factum)
mortuos suscitasse. Pro quo & B. Laurentius Iustinianus
Sermone in Conversione S. Pauli ita loquitur.
D. Laurentius Iustinianus.
Erat nempe grande miraculum hoc ut blasphemus,
& persecutor effectus, esset eximius Prædicator.
Cujus namque opus est tale, nisi mutatio dexteræ
Excelsi? Miraculi autem magnitudinem, quæ
apud eumdem præcesserant amplius manifestant; sic enim ille
: Viderant paulò ante quasi
rapacem lupum manè prædam rapientem &c. Talia ergo ille in Onesimo Dei gratia mirè opitulante patravit, in eo, qui dudum prædam rapuerat, & raptam arrepta fuga turpiter lapidâ
rat. Audiendus Apostolus:
Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. Circa quæ sic Divus
Hieronymus:
Philemon Paulum socium habere
cupiebat, & in Christum credens, tales utique cupiebat habere profectus, ut Paulo similis fieret, &
ei communicaret in vinculis. Consideremus ergo
quantum hic laudetur Onesimus, quantùm profecisse
dicatur: cùm ita recipiendus sit ut Apostolus, & sic
ejus dominus ut Pauli debeat desiderare consortium. Breviter quod dicit tale est. Si me vis habere
consortem, habeto & Onesimum, quem ego consortem, & filium meum, & viscera mea habeo: quem
si non susceperis, nec habere volueris, & ipse intelligis quòd me habere non poßis. Hæc S. Doctor.
Iuxta quæ magno quidem miraculo Coapostolum Paulus in Onesimo sua celeri instructione formavit, & se alterum: unde & Episcopum magnæ Ephesiorum Ecclesiæ constituit, ut continuatione miraculi, qui servus, &
servilibus fuerat notis insignis, sine turpi
quęstuquæstu, & avaritiæ sordibus Ecclesiasticum gereret magistratum.
Rara ergo avis in terris, Divoque
simillima Paulo.
*Simile aliquid in Romanis habetur hi
Tullius servus prodigio rex.
storijs, de quo specialiter Valerius Maximus
lib. 1.
Cap. 6. de Servio Tullio locutus. Cùm enim illi adhuc puero dormienti circa caput
flamma emicuisset, prodigium hoc Prisci Tarquinij regis uxor Tanaquil admirata, Servium
servâ natum, in modum filij educavit, & ad regium fastigium evexit. Prodigio ergo opus
fuit, ut servilis conditionis homo ad sublimem
eveheretur dignitatem. Si revera ita accidit:
quod si ita non fuit, existimatio tamen Romanæ prudentiæ in necessarium prodigium incubuit, ut credi posset servum ad culmen regiæ
dignitatis evectum. Aliàs Spiritus sancti incon
cussus habetur aphorismus sapientissimi regis
ore profusus, Proverb. 19. v. 10.
Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. Vbi
non de servis tantùm, sed de servilibus etiam
hominibus agitur, vilibus, inquam, & ad serviendum potiùs, quàm ad dominandum à natura progenitis: talium enim dominatio exitiosa est, in tyrannidem, ac consequenter in
publicam perniciem desitura. Videatur P. Cornelius in eum locum. Vnde Ieremias lamen
tabundus exclamat Thren. 5. v. 8.
Servi dominati sunt nostri:
non fuit qui redimeret de manu
eorum. Vbi de Chaldæis est sermo in Iudaica
captivitate, vel quia illi à Iudæis, eo quòd essent Gentiles, servilis conditionis habiti, vel
quia eorum servis, famulis, aut ministris subjecti, si non omnes, eorum plures, ut laborare
cogerent, eorum operibus præsidentes. Videndus P. Sancius. Inde tyrannis, ut apud illos
nulla redemptio. Iuxta hæc ergo dici aptissimè ab Ennodio potuit propter paucorum gubernantium vilitatem terram potentem consenuisse, id est, interitui proximam fuisse redditam: nam
quod antiquatur & senescit, propè
interitum est, Hebr. 8. v. 13. Utinam nobis, ut
sperare juvat, meliora Deus. Sunt enim qui
rebus Indicis ita ominentur; & de Orientalibus
locutus Lusitanus Scriptor sic dolens protulit
:
Quando India erat India. Quasi jam India non
sit, & si non India, quid ergo illa
? & de Peruvio nostro jactata similia; sed altiùs providente Domino, inventum jam id, per quod creditur ad primævam juventutem revocandum.
Rumpatur quisquis rumpitur invidia. Si invidere,
aut desipere potiùs libeat, dum de bono agitur
in totius mundi commodum proventuro.
§. II.
Circa Patronorum electionem. Vbi de S. Hierotheo Episcopo Segoviensi.
Circa Num. 9.
*
DIctum ibi in assignandis ex Sancto
rum choris Provincijs & civitatibus
Patronis peculiarem à Deo haberi respectum,
qui & in eorum electione servandus, ut ij eligantur, qui peculiare aliquid habeant, propter
quod ad illas videantur pertinere, unde & eorum affectus speciales futuri videantur, pro
quo
ibidem exempla, quibus addere possumus
pro Peruvio nostro Sanctam Rosam, de quo
ex professo egimus
Tomo 2.
Auctarij. Quis enim
non videat singularem prostare titulum natalis, vitæ, mortis, & sacrorum Virginei corporis
|
spoliorum, id quod à Clemente IX. prudentissimè perpensum, & liberali dispensatione dispositum, ut etiam nondum Canonizata, honore
illo pro Canonizatis statuto, certis servandis
regulis, potiretur.
*Et quia circa D. Hierotheum, qui in
Martyrologio
die 4.
Octobris proponitur uti
Episcopus Atheniensis, & discipulus beati Pauli
Apostoli, qui & Segoviensis Episcopus à Flavio Dextro asseritur, unde & Segoviensi Ecclesiæ jus videtur competere ad illum sibi Patronum eligendum, & uti talem præ alijs celebrandum, visum est aliquid hoc loco subjicere,
& patriæ aliquale obsequium, in re considerationis tantæ, præstare. Et sunt quidem, qui
probandum susceperint id esse penitus denegandum, eo maximè fundamento, quòd Flavij
Dextri auctoritati minimè sit deferendum, quia
quæ ante non multos annos prodiere scripta, illius revera non sint, sed proculdubio conficta &
supposititia, id agente P. Hieronymo de la
Higuera, Societatis
Jesu, pro quo Marchio
Agropolitanus multa congerit
in Dissertationibus Ecclesiasticis Hispano vulgatis idiomate: &
laudandum sanè in viro laico, & inclytæ nobilitatis, eruditionis non vulgaris studium, cùm
sit ejus copiosa, & non ad speciem tantùm instructa Bibliotheca, & pro patria zelus, dum
pro antiquo illius Patrono militat, cui contendit prærogativam, & meritorum & temporum
reservandam. Id tamen minimè videtur fore
laudabile, Religiosum virum, & à viris doctis
propter singulares in rebus Ecclesiasticis antiquitatis notitias, magno in pretio habitum,
stylo sanguinolento tractari, & minimè decoro, aperti mendacij in negotio adeò gravi inusta labe, pro quo non dubito irritamentum
aliquod, non quidem à dicto Patre jampridem
extincto, sed ab alio nescio quo, qui pro Hierotheo egerit, extitisse.
*Et quidem quod ad Dextrum spectat,
Illius inchoata defensio.
pro sustinenda illius historia, quæ objiciebantur discussis, actum à Nobis in eo, in quo sumus,
Titulo n. 751. Quomodocumque autem
de illo censendum sit, illud minimè tolerandum, quod à præfato Marchione adeò confidenter asseritur, Patrem scilicet Higueram,
scriptum, de quo agitur, confinxisse. Quis
enim de viro tali, qualem præmisimus, hoc sibi sine gravi judicij temerarij crimine possit
persuadere? Qua veritate constante, quidquid
aliàs objici potest, constat posse congrua disijci
solutione. Quòd si de viro tali adeò absurda
potest formari suspicio, quid nobis non dubiæ
fidei in multis alijs Religiosis scriptoribus poterit æstimari? Hæreticali quidem spiritu irridet Georgius Hornius, in Epistola dedicato
ria pro Sulpicio Severo, inter Opera alia Auream legendam Sanctorum, Lavacrum Conscientiæ, Rosarium Bernardini de Bustis, Scalam cæli, Speculum exemplorum, Miracula
Mariæ, & quare illud, ubi nec Sulpicianis narrationibus parcit in multis aut miraculis, aut
Sanctorum apparitionibus à D. Martino, aut
ipsi factis? Quia
Otiosorum Monachorum Commenta. Sic ille loquitur. Inter quos si annumerandus P. Higuera, laudi ipsi potiùs, quàm vituperio cedet, inter pios Scriptores, licet non
non admodùm exactos, minimè tamen fabularum artifices, computandus. Cùm tamen
Marchioni deterioris conditionis sit Dextrinæ
historiæ artifex fabulosus.
*Firmari præfata positio manifestè po
test ex ijs, quæ Dom. Agropolitanus habet
Dissertat. 3.
Cap. 3. ubi adducit Catalogum
Sanctorum Hispanorum à Dom. Laurentio de
Padilla compositum
an. 1538. in quo Flavij
Dextri mentionem inducit, sicut & in alio de
antiquitatibus Hispaniæ: Qui & frequenter
allegat seniorem Scriptorem ejusdem argumenti Fr. Ioannem de Ribuerga, apud quem
mentio eadem, sed non viri Dextri, allegati
tamen ab Hispano Historiographo, verbis illis
: Y para esto alego à un Historiador Español,
que yo no he podido hallar, llamado Dextero, hijo
de San Paciano Martyr, &c. Sic cùm Marchio
referat, quasi victor exultat, eo quod apud
nullum ex citatis deprehendi possit visum ab
ipsis Dextrum; unde cùm ex antiquioribus
apud Hispanos sint, qui illius notitiam intulerunt, videtur proculdubio concludi, quod posteà
apparuit scriptum à P. Higuera confictum, sed
quidem oppositum potius ex præfato discursu
debuisset evinci. Padilla & Ribuerga jam pridem historiæ Dextri suis in scriptis ingerunt
mentionem, & hic Historicum allegat Hispanum, ex quo plura sub eadem fide transcribit.
Ergo Dextri historia jam erat in rerum natura,
& ita non opus fuit à P. Higuera confingi: nisi
dicatur ab historico illo Hispano confingi similiter potuisse. Sed id infirmat intentum: jam
enim alter fictionis auctor, & non P. Higuera.
Præterquàm quòd confictio tunc minimè latuisset, neque est ullo modo credibile eum fingendi spiritum erga Dextrum jam olim invaluisse, & vitium adeò perniciosum Hispanam
ingenuitatem occupasse.
*Arguitur autem ex eo quod S. Pacia
nus in præfato Fr. Ribuergæ testimonio dicatur Martyr, pro argumento falsitatis: cùm ex
Romano Martyrologio nihil tale habeatur: sic
etenim de illo
die 9.
Martij:
Barcinone in Hispania Sancti Paciani Episcopi, tam vita, quàm
Sermone conspicui, qui tempore Theodosij Principis
in ultima senectute finem vitæ sortitus est. Quod
quidem nullius momenti est; cùm adeò sit facilè, & frequenter accidat, ut vel amanuensium inscitia, aut typographorum incuria, errores plus absurdi admisceantur. In
Tomo 2. P.
Eligij Bassæi, meliori fortuna dignissimi, Verb.
Indulgentia 2. in ipso Titulo grandioribus, ut
assolet characteribus, pro
Indulgentia positum
Impudicitia. Quid hoc absurdius: & quot huic
si non similia, valde tamen incongrua, & offensiva
? & ut circa errorem prædictum aliquid
plus consonum adjiciamus, vidi scriptum, in
quo Beata Clara Seraphicæ primogenita sanctitatis Virgo & Martyr legebatur. Sed demus
erratum ab auctore memoriæ lapsu: id certè
condonandum,
quia in multis offendimus omnes,
ut cum Apostolo meo loquar,
Iacobi 3.
v. 2.
*Unde & condonandum pariter Patri
Porto carrero, quod illi objicit Dom. Marchio,
dum in vita S. Ildefonsi Episcopum Gienensem
|
vocat Petrum Pecha, cùm debuerit Alfonsum
compellare. Cuius facilis æquivocationis occasio esse potuit, ejus fratrem, cujus celebris
memoria in benedictione est, ob fundatum S.
Hieronymi in Hispania Religionem, Petrum
fuisse nomine. In eo autem quod prætereà opponit, ejus planè discursus defectum patitur
Et defensus P. Porto carrero.
manifestum. Affirmat P. Porto carrero apud
citatum Episcopum exemplar Dextri antiquum extitisse, quod ille Monasterio de la
Sisla Ordinis S. Hieronymi prope Toletum
dono dedit. Quod cùm ad manus Dom. Joannis
de Vergara Toletanæ Ecclesiæ Canonici devenisset, ipso moriente disparuit. Cui gravissimi, Religiosissimi, & nobilissimi Patris assertioni nequit in primis objici illum sine testibus
locutum. Atqui in re, quæ sine testibus non
potuit accidere, intervenisse illos, exploratæ
est suppositum veritatis. Nec levioris notæ
fuisse illos, narrantis, & in negotio adeò gravi, convincit auctoritas. Sed pergit auctor, &
ut illam infringat, obtendit prædictum Episcopum non potuisse donum illud Monasterio
Sislæ conferre post ejus in Italiam profectionem fundato, in qua & mortuus, pro quo Siguenzam adducit 1.
p. historiæ Hieronymianæ
Cap. 12.
& 13. Ad quod quidem dici in primis
potest,
fundatũfundatum equidem
MonasteriũMonasterium SislęSislæ ante
profectionem. Sed cùm Episcopi frater fuerit
illius fundator, exemplar Dextri ab Episcopo
acceptum secum in novum Monasterium illud
deferre potuisse: unde & dici Monasterio ab
Episcopo donatum ob præcedentem factam
germano fratri collationem. Quod quidem
ægrè poterit impugnari.
*Prætereà citatus P. Siguenza
Capite
illo 12. ita scribit citato F. Petro de Vega, Religionis suæ Chronista priore
: Para la fundacion del Monasterio de Genova, llebò Don Alonso
Pecha Religiosos de España. No dize de donde; mas
es facil atinar, porque no avia mas de dos casas;
la de San Bartholome de Lupiana, y la de la Sisla
de Toledo &c. Juxta hunc ergo Scriptorem post
fundationem Sislæ vivebat Alfonsus Episcopus, unde & potuit donum illud ex Italia fratri mittere antiquitatum archivo, eo speciali
respectu, quod in Exemplari ejusmodi multa,
quæ ad Hispaniam spectant, & satis quidem
peculiaria legerentur. Et ampliùs ex eôdem
urgendum, subdit enim sic:
Sobre el lugar de
la sepultura de este Siervo de Dios tambien ay dife
rencia. Vnos dicen que està sepultado en Roma: los
de GuadelaxaraGuadalaxara dizen que no sino en su misma
ciudad, en la Iglesia de Santiago, en una Capilla,
que pega con ella, que tiene vocacion de la Trinidad,
dondadonde se ve un sepulcro levantado en un pedestal
alto, con el escudo de sus armas, aunque sin titulo:
por que quien en vida lo avia renunciado todo, renunciase tambien en la sepultura las letras, que
hinchan. Sic ille addens ulteriùs pro eôdem argumentum ex Episcopalibus in sepulchro ornamentis inventis. Ex quibus habemus non
esse ita firmum ut Dom. Marchio esse contendit, præfatum Episcopum in Italia diem extremum obijsse. Si ergo in Hispania, in quod
cum multis P. Siguenza videtur propendere;
donare etiam Monasterio Sissæ potuit prædictum exemplar. Ex quo & convincitur jam
pridem in Hispania Dextri notitiam præluxisse, cum Monasterium Sisla fundatum fuerit
an. 1374. ut videri apud citatum Scriptorem
poterit
Capite illo 13. Unde & pro P. Higuera
alia & satis urgens probatio, objecta ipsi commenta depellens, legitima ratio cinatione consurgit.
*Sed cùm neque memoratum exemplar,
neque alia, de quibus dictum, apud P. Higueram extiterit, sed quoddam aliud proferatur ex
Monasterio Fuldensi transmissum, parùm videntur adducta suffragari: & contra transmissionem hujusmodi validæ cumulantur conjecturæ, quibus reddatur, illa non solùm
de veritate suspecta, sed apertæ contraria
veritati. Ad quæ quidem dici potest, ut
jam
superiùs prælibatum, dummodo habeatur
pro certo P. Higueram mendacij adeò præjudicialis patrem non fuisse, parùm referre an ex
Fuldensi Monasterio, an aliunde in manus
ejus devenerit; nam & de exemplari Fuldensi
dicere Marchio posset fuisse confictum ab aliquo Monacho, eâdem, qua P. Higuera, indole
prædito, qui obsequium se præstare litterariæ
Reipublicæ erga res Hispanas benè affectus,
fuerit arbitratus. Cùm enim illud Dextro censeatur indignum, quisquis ita censet, censere
pariter debet esse confictum, sive ex Fuldensi,
sive ex Lætiensi, sive ex Camberonensi, immò
etiamsi ex Vaticana Bibliotheca dicatur exemplar esse transmissum. Fuisse enim exemplar, immò & exemplaria aliqua ex dictis liquet, neque periisse omnia credibile est, ut illud Canonici Vergaræ. Quid ergo si Fuldæ
aliquod, de cujus transmissione post tot annos
quid si minimè Religiosi illi meminerint, uno
scilicet Societatis
Jesu hospite per modum
transeuntis, ut dici solet, recepto, de quo
Sapient. 5. v. 15.
Tamquàm memoria hominis
unius diei prætereuntis. Nihil ergo in assertione
P. Higueræ, quod de notoria, immò nec verosimili, aut solidè probabili redargui possit falsitate, quidquid aliàs de fide historiæ sit, de qua
dictum aliàs, citato videlicet Tituli loco, &
Tomo 3.
Auctarij.
Discussa alia circa S. Hierotheum.
*
LEviora quædam omitto, & ad illud
venio, quod ex Episcopatu Atheniensi
desumitur argumentum, ut Segoviensis nequeat Apostolico viro deferri. Id enim contra
illorum temporum venerabilem usum nequit
admitti, in quibus uni addictus Ecclesiæ, non
poterat ad aliam se transferre, sed in spirituali
persistere matrimonio, quod cum semel admissa celebrarat. Pro quo specialiter adducitur
Canon 14. Apostolorum tenoris sequentis:
Episcopo non liceat sua relicta Parochia ad aliam
transilire, etiamsi à pluribus cogatur &c. Quem
adducit D. Marchio, & multa insuper alia ad
indissolubilitatem matrimonij hujusmodi comprobandam. Sed cùm in citato Canone post
adducta verba sic addatur:
Nisi sit aliqua caussa
rationi consentanea, quæ eum cogat hoc facere;
utpote ad majus lucrum, cùm poßit ijs, qui illic ha|
bitant pietatis verbo conferre: ad quod non ex se,
sed multorum Episcoporum judicio, & maxima ex
Portatione. Cùm inquam addatur sic, & pro
translatione censuram posse rationabilem occurrere decernatur, quatuor esse illas eruditè
prosequitur, scilicet expulsionem ab
Ecc esiaEcclesia
hostium incursione, cæli saluti adversa temperies, odium subditorum calumnijs indicatum,
majorem in alia Ecclesia & notoriam utilitatem. Ex quibus nullam in casu nostro subesse
conatur efficaciter demonstrare.
*Sed quidem præfatus discursus minimè
adversantis firmat intentum. Quod enim ad
usum spectat, illum apud viros sanctissimos ad
alias translatos Ecclesias constat viguisse.
Die
18.
Martij sic Romanum Martyrologium
: Cæsareæ in Palæstina natalis beati Alexandri Episcopi, qui de Cappadocia ex propria civitate, ubi erat
Episcopus, sanctorum locorum desiderio Ierosolymam veniens, cùm Narcissus ejusdem urbis Episcopus jam senex Ecclesiam regeret, divina revelatione ejus gubernacula suscepit:
postmodùm verò
in persecutione Decij, cùm jam longævæ ætatis veneranda canitie præfulgeret, ductus Cæsaream, &
clausus in carcere, ob Confeßionem Christi martyrium complevit. Ecce
AlexandrũAlexandrum ex Cæsariensi
Ecclesia in Ierosolymitanam translatum, nunquàm Cæsaream rediturum, nisi impijssimi
persecutoris imperio.
*Eodem die sic post adducta circa S.
Alexandrum
: Augustæ Sancti Narcißi Episcopi,
qui primus in Rhætia Evangelium prædicavit: deinde in Hispaniam profectus, cùm Gerundæ multos
ad Christi fidem convertisset, ibidem in persecutione Diocletiani cum Felice Diacono Martyrij palmam accepit. Sic ibi. Fuisse autem Divum Narcissum Episcopum Gerundensem exploratissimæ veritatis traditio est, accedentibus antiquis Scriptoribus, ut videri potest apud Patres
Henschenium & Papebrochium
Tomo 2. Martij ad præfatum diem, ubi & de S. Alexandro
Archiepiscopo Ierosolymorum ex
GręcisGræcis Martyrologijs, aut Menæis, ut ipsi vocant, &
alijs.
*Ad quæ quidem dici potest in transla
Etiam alij sine revelatione.
tionibus dictis divinam intervenisse revelationem. Sit illud ita. Ergo & in Divo Hierotheo
simile aliquid possumus verosimiliter conjectare. Cur autem sic à divina providentia dispositum, novit ipse translationis Auctor,
qui
transtulit montes, & nescierunt hi, quos subvertit
in furore suo. Job 9. v. 5. Deinde non semper revelationibus actum ex alijs potest translationibus comprobari.
Die 18.
Septembris sic
habet Romanum Martyrologium
: Natalis sancti Methodij, Olympi, Liciæ, & posteà Tyri Episcopi &c. Die 9.
Octobris Divum Dionysium
Areopagitam ab Apostolo Paulo ordinatum
fuisse Atheniensium Episcopum traditur, & à
S. Clemente Papa in Gallias missum, ibi autem Parifiensem fuisse Episcopum communis
traditio est, & antiquorum ac gravissimorum
testimonio comprobata. Et quidem si admittatur, ut admitti debet, S. Dionysium à D.
Clemente ad conversionem Gallorum missum, de Episcopali auctoritate nequit dubitari,
quia illa omnia erat conversione obita peracturus, quæ Episcopalem auctoritatem prærequirunt, Sacramentorum omnium administratione. Neque dici potest ad id fuisse satis Episcopalem jam obtentam dignitatem pro Atheniensi Ecclesia. Ea enim ratione neque sancti
Alexander, Narcissus, & Methodius in translatione novam dignitatem accepissent Episcopalis muneris, quod quàm sit falsum jam vidimus, cùm Episcopi illarum Ecclesiarum
ad quas translati fuerant, compellentur.
Et de Divo Alexandro locutum Martyrologium solummodò asserit Civitatis Ierosolymæ gubernacula suscepisse; ex quo satis
insinuatum censuit, factum esse illius Episcopum: quandoquidem relictâ priori Ecclesiâ
omnia erat Episcopalia munera toto vitæ tempore subiturus. Quod cùm videretur urgere, ut
ea se instantia Marchio noster expediat, sequenti Capite probandum assumit duos fuisse
Dionysios Athenienses Episcopos, & eum, qui
in Galliam missus, Areopagitam non fuisse.
In quo nonnullos habet quos sectetur Auctores, & quos sequi maluit, quàm Ecclesiæ traditione stabilitum sensum, & in Martyrologio
publicatum. Nobis tamen amplectendus ille,
& ex eo, quam prosequimur, caussa roboranda. Ex eo enim quòd juxta sensum talem Ecclesia translatum in Ecclesiam Parisiensem
Divum Dionysium suo in Natali decantat,
manifestum apparet, ab hujusmodi translationibus ritè factis neutiquam abhorrere. Et cùm
D. Clemens præfati sit Canonis primus evulgator, satis videtur compertum in Divi Dionysij translatione contra illum agere neutiquam voluisse: & exceptionis respectus habitus in eo contentæ de caussa rationi consentanea, quam militasse in translatione dicta,
nequit dubitari. Et pro Divo Dionysio videndus Henricus Spondanus
Tomo 1.
Annalium an. 109.
n. 8.
& seqq. Et Scriptores nostri
in
Cap. 17.
Act. Apostol.
Quid ultra pro Episcopatu faciat.
*
ILlud certè; repertum Divi hujus Ca
Inventio Capuis S. Hierothei.
put in Hispania, pro quo oculatus testis, & primarius explorator Mag. F. Franciscus de Bivar, de quo in Marcum Maximum
num. 31. & 32. libelli supplicis ad Urbanum
VIII. pro Flavio L. Dextro. Contigit autem
inventio
die 5.
Aprilis anni Iubilæi 1625. in
Monasterio
S. Mariæ saltus novalis, vulgò
Sandoval, prope antiquam & satis celebrem
Legionensem civitatem, ejus nomine Græcis
Litteris expresso, coràm multis & gravissimis
testibus, quibus est res tanta authenticè comprobata. Unde arguit prædictus Scriptor ut
quod à Dextro de Episcopali Segoviæ Sede
est scriptum, verosimile debeat percenseri.
Nam eo ipso in Hispanijs objisse deducitur, cujus
Caput inibi reperitur, dum aliàs de ejus translatione non constat. Vnde cum Athenis existimabatur
objisse, multa terrarum intercapedine, erratum à
Græcis convincitur, ut ille optima ductus ratione
discurrit. Videtur autem Romani Martyrologij auctoritas negotij aliquid facessere, in quo,
ut vidimus, ejus Natalis dies, felicis inquam
|
in æternam vitam ingressus, Athenis asseritur,
sicut & Episcopatus.
*Ad quod quidem potest in primis re
sponderi, difficultatem illam circa Sanctos non
multos occurrere, quorum memoria certis diebus aut locis adscribitur; cùm tamen aliter
eorum mors videatur accidisse: quia circa
hæc, cùm non concernent sanctitatem, erga
quam cultus versatur, & errori esse nequit obnoxius, probabiles solet opiniones Ecclesiæ
usus amplecti, & eos aliquando, quæ notitijs
experimentalibus succedentibus solent non
jam probabiles deprehendi. Sic mors sancti
Latronis, cui Christus pro ipso mortis die promisit Paradisum,
die 25.
Martij Ecclesia in
Martyrologio commemorat, cùm tamen eò
non accidisse die receptissima sententia sit.
Divi Thomæ Reliquiæ in Martyrologio di
cuntur primò ad urbem Edessam, deinde Orthonam translatæ
die 21.
Decembris. Et tamen
proximo sæculo in India sacrum ejus Corpus
inventum. Cùm enim Reliquiæ dicuntur, ad
corpus videtur haberi respectus, quod & indi
De S. Ioanne Evangelista.
cat iterata translatio.
Die 27.
Decembris ponitur Natalis D. Joannis
EvangelistęEvangelistæ apud Ephesum, quem tamen Cardinalis à Vitriaco in vita B. Mariæ Oegniacensis defunctum asserit
die Iunij 23. Durandus autem
in Rationali die
24. Transfiguratio Domini in monte Thabor
legitur
die 6.
Augusti, cùm tamen sint aliter
De Transfiguratione Domini.
sentientes, scilicet Faber Scapulensis, & Franciscus Lucas, de quo
in Titulo n. 565. Libanum
enim tanto spectaculo judicant digniorem
cum nonnullis alijs conjecturis. Iuvat etiam
non dici Natalem S. Hierothei Athenis contigisse, sic enim de illo ibi
: Athenis sancti Hierothei
Episcopi, discipuli beati Pauli Apostoli: cùm tamen
dicatur
Natalis Sancti Francisci. Natalis sanctorum Crispi & Caij, locis Assisij & Corinthi designatis, id quod & in alijs, qui sequuntur,
omissum, licet in nonnullis loca specialia designentur, quia fortè non Natalis certus dies,
sed celebris memoria, cui se spiritus Ecclesiæ
conformat, unde & de Divo Hierotheo id pariter, & verosimiliter asserendum. Quomodo
autem sacrum Caput non Segoviæ, sed in prædicto Legionis loco sit repertum, extra propriam scilicet Ecclesiam, turbationi rerum, quæ
in Hispania tot invaluit sæculis, tribuendum:
ex qua factum ut Legionem corpus Divi Isidori Hispalensis Archiepiscopi sit etiam transportatum, Corpus Divi Ildefonsi Lamoram,
S. Eugenij in Galliam, S. Leocadiæ in Belgium, cùm tres omnes ad Toletum pertinerent. Nihilominùs de inveniendo S. Hierothei
corpore Segoviæ agitur, quod in Ecclesia S.
Ægidij jacere
nonnullęnonnullæ insinuarunt conjecturæ, id accurante Illustrissimo Præsule DD.
Hieronymo Mascareñas, ut testatur Dom.
Marchio in Præfatione ad Lectorem, quod
utinam feliciter eveniat.
Quid circa ritum Patronatus.
*
HOc est quod Dom. Marchionem spi
ritu contradictionis armavit, suametipsius persuasione laudabilis, immò & aliorum, quorum ego, si non primus, unus tamen
sum, si religiosæ, nam de religione agitur, moderationis termini, ut viros tantos decet, attendantur. Habet Segoviensis Civitas antiquum
Patronum Sanctum Fructum, aut Fructuosum,
vulgò
San Frutos, civem suum, cujus Reliquijs, miraculorum fontibus, gloriatur; quem
& principalis Patroni ritu celebrat ex concessione Pauli V.
die 15.
Octobris, sicut & duos
germanos Valentinum & Engratiam Martyres sequenti die 16. cum Octava, non tamen
ut Patronos, licet pro omnibus eadem esse ratio videatur, quia Germani fratres, & Sanctus
Fructus Confessorum tantùm in classe reperiatur. Cùm ergo S. Hierothei Episcopatus, &
Apostolatus excellentia, utpotè primi Evangelij Prædicatoris, fundatoris Ecclesiæ, notitia
invaluisset, de illius statuendo Patronatu agi
cœptum. Sic enim Abulensis Ecclesia S. Secun
dum Proto Episcopum suum celebrat
die 2.
Maij, cujus corpus non sine miraculosa operatione repertum. Toletana S. Eugenium
die 15.
Novembris. Pampilonensis S. Firminum
die 6.
Iulij. Turiasonensis S. Prudentium
die 28.
Aprilis. Pacensis S. Athonem
die 22.
Maij, & sic
aliæ juxta id, quod habetur in Martyrologio
die 15.
Maij. Ubi de Apostolis Hispaniæ, &
Ecclesijs Apostolatus. Quod licet ita sit, cùm
tamen S. Fructus in possessione Patronatus sit
magnis meritis, & beneficentia singulari erga
suos concives comparata, pro quibus eximia
habetur certitudo, non expedit, neque jus patitur ab illa removeri, etiamsi S. Hierothei
Episcopalis cathedra ineluctabili experimento
constaret; cùm tamen res non ita se habeat;
quidquid enim laudabilis Ecclesiæ Segoviensis
affectio erga illum roborescat, res tamen agitatur incerta, & ad summum probabilis ad
cultum aliquem sufficiens, sua Patrono antiquo prærogativa reservata.
*Et ita quidem videtur à prædicta Ec
clesia dispositum, servatis servandis. Nam ut
ex Codice Matritensi constat pro Ordine recitandi divinum Officium &c. in præcipuis
utriusque Castellæ Ecclesijs
An. 1672. ubi pro
Ecclesia Segoviensi prædict usdies 15. Octobris uti Patrono assignatus invenitur. Divo
autẽautem Herotheo ejusdem mensis tertius, in hunc
modum 3.
S. Hierothei Episcopi & Confessoris.
Dup. 1.
Claßis, cum Octava in Matrice, & in
Diœcesi Duplex. Tacetur ergo Patroni nomen,
nec tantumdem illi quantùm S. Fructo tribuitur
: Duplex cum Octava in Civitate, & Diœcesi.
Videtur ergo Segoviensis Ecclesia observantiæ
Decreti Urbani VIII. Rubricæ Breviarij de
Octavis, n. 1. conformis, circa Patronos attenta, ut unius tantùm principalis sit: & circa
alia privilegijs Hispaniæ pro Sanctis naturalibus uti voluisse, pro quo probabilis sufficere
potest opinio. Et sic judicatum in caussa SS.
Martyrum Urgabonensium ab Eminentissimo
Cardinali Sandovalio Episcopo tunc Giennensi, de quo citatus P. Bivarius
in Libello illo
Apologetico nu. 34. Nam
hac semel de sanctitatis
certitudine difficultate sedata (verba illius do)
quæ
de patria eorumdem Beatorum supererat, mitiùs
potuit resolvi:
ad eam namque decidendam non
|
requirebatur Divina vel Pontificia irrefragabilis
auctoritas, sed humana & probabilis sufficiebat,
qualis tunc temporis Chronicon Dextri communiter habebatur. Quòd enim quis ut Sanctus vir colatur, Divinæ prorsus;
quod verò ut naturalis hujus
vel illius urbis habeatur, humanæ ut plurimùm
auctoritati nititur;
quandoquidem etiamsi in hoc
falli contingeret, nihil inde Catholicæ puritati fidei
inferretur detrimenti: quo nihilominùs fuscaretur
gravißimè, si immeritus sanctitatis præconijs celebraretur. Præterquàm quòd Episcopus de jure communi, etiamsi forsitan sancti illi Martyres altera
nativitatum Vrgabonenses non essent (
qua nimirum
vel hanc lucem nacti sunt, vel ab ea sublati in meliorem)
potuit de consensu Cleri & populi, eosdem
constituere Patronos, ut habetur in Cap.
Nobis de
Cap. Nobis de jur. Patron.
jure patron. Garcias de Benef. 5. p. Cap. 9. nu.
71. & in terminis scribit Barthol. Gavantus
in Comment. ad Rubricas Missalis, & Breviarij Romani 3. p. Cap. 12.
Quarè prudentißimè Dominus Cardinalis magnoperè desideratam
Vrgabonensibus civibus facultatem concessit eosdem
Martyres quotannis sub ritu Officij Duplicis celebrandi. Hæc doctus Scriptor, quibus nihil in
præsenti caussa dici opportunius potuit, si
omittamus id, quod de jure communi additum, & tantùm spectat ad Festorum institutionem: cùm sit omninò exploratum clerum
& populum in ordine ad declarandam sanctitatem eorum, de quibus celebrandis agitur,
non esse advocandos; id enim Pontificiæ tantùm auctoritatis est, ut ab Auctore dictum.
Neque in adducto Cap.
Nobis, & allegatis Scriptoribus quidquam est, quod ad rem faciat, in
qua versamur.
*Adducit insuper præfatus Scriptor In
dultum Gregorij XIII. quod ad Patronos &
Naturales extenditur, nam ait (sub Data 3.
Dec. A. C. 1573.)
Declaramus unamquamque
Hispaniæ Ecclesiam eorum Sanctorum, qui in Breviario non sunt descripti, Officia celebrare posse,
qui vel illius Diœcesis sunt Naturales, vel ejus Ecclesiæ seu Diœcesis sunt Patroni. Id quod pro
Sanctis illis, de quibus agebatur, ritè cadit,
erant enim Naturales. Divus autem Hierotheus non apparet talis, cùm Atheniensis Episcopus fuerit, & inde in Hispaniam transmigrarit. Verùm Naturalis compellationem posse ad
Episcopum extendi respectu illius Oppidi, in
quo eam habuit amplissimam dignitatem, &
alios pro eôdem suffragari titulos, videri potest apud P. Quintanadueñas
Tomo I. SingulariũSingularium
Tract. 7.
Singul. 12.
& 13. Quibus & addendum non deesse Scriptores, qui eum patria
Segoviensem faciant, quod in Ambrosio de
Morales celebri Chronographo nostro ægrè
fert Dom. Marchio
Dissertat. 2.
Cap. 1.
nu. 5.
quem secuti alij. Neque occurrit aliquid, propter quod id esse impossibile possit demonstrari.
Et quidem cùm fuerit
Studiorum mater Athenæ:
quid vetat suspicari juvenem ingenio nobili,
& sciendi percupidum eò se contulisse, vel occasione alia, ex multis, quæ ad peregrinan
dũdum possunt occurrere, Deo sic altiùs disponente, ut qui nihil tale cogitans
èex patria exierat,
ad illam futurus ejus Apostolus, & supremæ
felicitatis auctor, verteretur.
*In eo autem quod ad Octavam attinet,
videtur aliqua esse difficultas: nam Gregorij
Indultum nihil pro illa continet: & in
Rubrica
citata principali tantùm Patrono conceditur,
& Festis alijs,
quæ apud quasdam Ecclesias, Congregationes, & Religiones consueverunt solemniter cum Octava celebrari. Non ergo consuetudinis inchoatio admittitur, sed jam firmatam
continuari generaliter indulgetur. Unde pro
celebratione Divi Francisci
BorgięBorgiæ cum Octava, speciale Clemens X. qui eum Catalogo
Sanctorum adscripsit, providit Indultum, de
quo dictum
Tomo Auctarij 3. Et quidem cùm
de consuetudine in Rubrica agitur, de illa
intelligenda venit, quæ est legitimè, juxta Ecclesiæ rituales formulas inchoata: sicut de Patronis cùm statuit Octavæ ritu celebrandis: de
illis dispositio procedit, qui electione sunt legitima constituti. Nihilominùs dici potest id
jure actum: nam cùm Divo Hierotheo Patroni
solemnitas simpliciter loquendo debeatur; &
propter præoccupatam prærogativæ hujusmodi possessionem illa careat: totum id ipsi
conferendum, quod sine Patroni titulo potest
convenire, & ita Octava multis communis, &
minoribus quidem titulis. Id quod ab eadem
sancta Segoviensi Ecclesia non ita observatum
aliàs reperitur: cùm enim S. Fructum uti Patronum præfato
die 15.
Octobris celebrandum
assumat; sequenti
die 16. Sanctos Valentinum & Engratiam, germanos S. Fructi, ut
Duplex tantùm festum pro civitate proponit;
cùm tamen Patronatum ob similes cum fratre
titulos mereantur. Neque inconveniens sit ut
multi Sancti per modum unius Patroni sint, ut
notavit Gavantus
citato Cap. 12.
n. 3. ut SS.
Cosmæ & Damiani; vel etiam sub diversis
festis, ut
ibidem. Quod non tantùm ad Titulum, sed ad Patronatum ex contextu referendum. Et quod ad Octavam attinet, ut non
multiplicetur, una intra aliam ferè penitus inclusa, de qua sola Commemoratio, præter
Octavum diem facienda, valde congruum rationi videtur; id enim pro Octavis intra Nativitatem Domini occurrentibus propter illius
majorem solemnitatem peculiare. Quòd verò
adeò titulo impar exhibeatur solemnitas, ratio,
quæ convincat, non sublucet; licet pro negata Patronatus qualitate dici possit S. Fructum
in id honoris solum assumptum, ob celebritatem nominis, & frequentia miracula.
*Videtur autem D. Hierotheo, prædi
ctis non obstantibus, Patronatus titulum, &
quæ illum consequuntur, tribui potuisse. Siquidem Gregorij allegatum privilegium non
videtur limitationem ad unicum Patronum
direxisse verbis illis:
Vel ejus Ecclesiæ seu Diœcesis sunt Patroni, immò oppositum videtur indicasse: id quod in Pampilonensi Ecclesia sic
ad usum redactum invenitur, in qua S. Firminus, ut vidimus,
die 6.
Iulij uti Patronus colitur, &
die 19.
Novembris S. Saturninus. Et
quod plus est, Ecclesia Toletana tres Patronos
percolit, D. Ildefonsum
die 23.
Ianuarij, S. Eugenium
die 15.
Novembris, & S. Leocadiam,
die 9.
Decembris. Licet autem dici possit pro
eo privilegium extare, sicut pro celebrando
|
Festo Exspectationis Virginis in Dominica 4.
Adventus, quando in eam inciderit, de eo certè non constat, & celebritates illas ante Decreta recentiora constat viguisse, nec propter
illa revocatas: quia in illis, sicut neque in
Rubricis, de privilegijs nihil derogatum. Neque Dom. Marchio positioni præsenti contraibit, qui admisso S. Hierothei Festo, Pa
troni futurum esse ut certum statuit propter
Apostolatum dictum, de quo
Dissertat. 1.
Cap.
5.
nu. 9. Posse autem admitti, verosimiliter in
Præfatione ad Lectorem affirmat, testatus ea,
quæ scribit, ad aliud esse tempus referenda,
in quo D. Hierothei cultus non ita provexerat,
& sua interesse judicavit pro ijs, quæ priùs
dixerat, & acri fuerant stylo transfixa, defensionem adornare. Quia verò neque hoc modo de impressione in Regnis Castellæ potuit
esse securus, in Aragoniam, promissa sibi securitate & commendatione, tetendit: sed quàm
feliciter viderint alij: mihi enim sat fuerit pro
D. Hierotheo & natali origine aliquantulùm
studiosæ operæ contulisse.
§. III.
Circa contentionem pro Virgine collaudanda.
Et nonnulla alia ad Num. 19. 24. & 48.
*
DIctum
nu. 19.
& seqq. contentionem
esse in Virginis laudatione laudabilem, id quod nostro pro modulo comprobatum. Juvat autem prædictis pro ea laudabiliter contentiosis, Angelicum addidisse juvenem,
Joannem Bercmannum Societatis nostræ, Stanislaum, aut Gonzagam alterum, de quo sic
P. Balinghem in
Kalendario Virginis sub ipsum,
quo hæc scribo, diem,
Augusti, inquam, 13.
Quando tempore recreationis, de qua superiùs, incidebat in socium Deiparæ devotum, cum eo certabat uter plures & speciosiores titulos recenseret.
B. M. V.
Quo in genere alios superabat, tum multitudine, tum excellentia titulorum, & ubi alij
subsistebant, ipse porrò pergebat, alios semper atque
alios honoris suggerens titulos, potiusque eum defecisset hora, quàm materia. Sic ille: & quid eo
pulchrius, aut aptius pro caussa præsenti? In
laudibus cælestis sponsi celebre illud habemus
elogium sponsæ labijs purissimis proclamatum
: Labia ejus lilia distillantia myrrham primam. Cant. 5. v. 13. Ubi quidem ad laudes, qui
bus fuerat ab illo nuper affecta, videtur intendisse respectum: fuerat enim varijs titulis de
corata, dum dixit:
Aperi mihi soror mea, amica
mea, columba mea, immaculata mea. v. 2. Ideò ergo
myrrham
primāprimam distillasse proclamat. Primam,
primam, quia quæcumque laus semper est
prima, ita ut post quamlibet alia possit expectari, & post ipsam alia, quæ etiam prima,
etsi millesima sit. Hunc ergo sponsi divini stylum Angelicus Bercmannus amplexus, in laudibus Virginis semper labia ejus myrrham primam ipsis gratissimam distillarunt.
*
Num. 24. sic extat:
Hic ergo Psalmus
supremus illi labor fuit, (Davidi
) sicut ille vatum Latinorum elegantißimus;
de quo ipse:
Extremum hunc Arethusa mihi concede labo
rem.
Atqui constat Virgilio non fuisse extremum
in vitæ decursu laborem illum, quandoquidem post illum Georgicorum libros quatuor,
& duodecim Æneidos lucubravit, ut ex initio
hujus compertum & pueris:
Ille ego qui quondam &c. Non ergo pro vitæ extremo accipiendum illud, sed juxta subjectam materiam;
& verborum proprietatem, unde & dicere
David potuit:
Extremum hunc, ô Christe mihi concede labo
rem.
Nam & cum Christo locutus ille, cum dixit
post alia: Vnxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ.
Ab unctione enim Christus compellationem
accepit. Potuit etiam cum alio dicere:
Iam mea Cygneas imitantur pectora voces.
Iam mea Cygneas imitantur tempora plumas.
Inficit & nigras alba senecta comas.
Et senectæ quidem ille deplorabat incommoda, cùm tamen quinquagenarius tantùm, de
quo utinam verè quod sequitur cecinisset:
Iamque decem lustris omni sine labe peractis,
Parte premor vitæ deteriore meæ.
Addere lustra quatuor vates noster potuit, post
quæ licet frigeret, & cùm operiretur vestibus,
non posset calefieri, delicijs tamen cælestibus
calescebat. Unde & dicere poterat sorte felicior:
Iamque quater denis lustris sine labe peractis,
Parte fruor vitæ nunc meliore meæ.
Licet enim addi posset,
Excepto sermone Vriæ 3.
Reg. 15. v. 5. quia tamen, quamvis aliquatenus adhæserit, non tamen inhæserit macula,
stare præconium hujusmodi potuit, juxta id
quod Siracides de illo Eccli. 47. v. 9.
In omni
opere dedit confeßionem Sancto, & Excelso in verbo gloriæ. De omni corde suo laudavit Dominum,
& dilexit Deum, qui fecit illum. Licet sequatur
: Dominus purgavit peccata illius. v. 13. Pro
quo & Cap. 49. v. 5. Assecutus ergo quod ille
non potuit, qui, & dicebat:
Nunc erat, ut posito deberem fine laborum,
Vivere, me nullo sollicitante metu.
Pro quo & oraverat, cùm diceret Psal. 70. v. 9.
Cùm defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
Quando scilicet opertus vestibus, non potero
calefieri. Et quid ego ad hæc? Dicam, sed
quod jam spectat ad num. seq.
*
Num. 48. post
PręceptionemPræceptionem illam
tertiātertiam,
cui Titulus
: sic transigenda vita, ut dulces in senectute fructus colligantur, Davidis inquam exemplo, cui & alia adjecta, sic quæ dixeram,
terminavi
: Consenescat anima mea senectute istorum:
quòd si malo meo, non futura talis, melius
est mihi mori, quàm incidere in manus crudelis domina, molestißimæ inquam ætatis. Sed meliora
Deus. Cùm defecerit virtus mea, ne derelinquas
me. Psal. 70. v. 9.
Adeptus ille, qui de senectu
tis defectu loquebatur. Pro quo videndus P. Lorinus. Vtinam ea mihi cum eo sors, sic enim in
præclaris
dicam cecidisse. Psal. 15. v. 6. Ita cùm
scriberem, vix octo vitæ lustra numerabam,
& ultra votum Deus videtur peculiari providentiæ suæ beneficio hucusque processisse.
|
Sexdecim enim lustra cum dimidio ferè tranquillæ vitæ transegi, & cùm operior vestibus,
quibus utebar & juvenis, sicut & lecti stragulis, calefio. Quid alia est opus addidisse
?
Nunc scribo, mihi ipsi post evolutionem librorum, & meditationem seriam, amanuensis
individuus, talisque ut authographa ipsa possint typographiæ committenda transmitti, non
veritus eorum crisim, qui nihil probandum
existimant, nisi quod multis fœdum fuit ipsa
in lucubratione lituris. Sed unusquisque suo
abundet in sensu, cùm de meo in præsenti ea
sit cura, ut sit ille in gratiarum actione continuus, præfervidus, inconcussus, erga benevolentissimum Dominum, qui me sortis Davidicæ, in
præclaris, inquam, quod dixi participium exhibuit, nec me
usque in senectam & senium, quod admirantur multi, dereliquit. Non
inquam dereliquit, neque in præfatis, neque
in alijs, pro quibus vatem præcipua reddebat
cura solicitum, utpotè quæ ad salutis æternæ
negotiorum negotium pertinebant.
*Sed & quod ad Psalmum nostrum at
tinet attentionis Propheticæ fuisse, ipsius potest verbis comprobari: sic enim ille citato
Psal 70. v. 19. & 20.
& usque in senectam & senium, Deus, ne derelinquas me. Donec annuntiem
brachium tuum generationi omni, quæ ventura est.
Circa quæ Cardinalis Bellarminus ita Prophetæ sensum exponit:
& simul rogo, ut usque
ad senectam non derelinquas me;
sed mihi semper
adsit auxilio suo:
donec annuntiem, id est, donec
perficiam librum Psalmorum, per quem annuntiem
brachium tuum:
Id est fortitudinem tuam omni posteritati. Quomodo autem David dicat se annuntiaturum potentiam Domini omni posteritati, sæpè
diximus, quia prævidebat Psalmos à se compositos
in toto orbe usque ad consummationem sæculi decantandos. Sic ille. Ubi in primis satis utile, &
observandum penitus documentum occurrit,
senectam non amore tantùm longioris vitæ
petendam, sed ob singulare aliquod Deo ex ipsius directione præstandum obsequium, quod
scilicet ad ipsius possit gloriam conducere non
leviter promovendam. Tunc enim exitus solent esse felices, quia suam agit Deus caussam,
vitæ benignissimus propagator. Deinde cùm
Psalmorum librum perficere David haberet in
votis, & Psalmus noster ceteris excellentior
sit, ut luculenter demonstratum, in illum profectò juxta divini Spiritus directionem ipsius
rapiebatur intentio, in quo & divini brachij
fortitudinem annuntiavit, ut compertum ibi:
Propter veritatem, & mansuetudinem, & justi
tiam: & deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent &c. v. 6. & 7.
In quo & ego est cur benignitatis ejusdem
gratiam supra meritum recognoscam, quandoquidem non solùm pro exornatione Psalmi
competentem vitæ impertivit usuram, sed
etiam usque ad senectam & senium (seu
Canos,
juxta Hebræa) dextera providente perduxit,
ut & Recognitionem istam erga illum possem
cum hac gratitudinis significatione perficere.
Et ista quidem licet ad me tantummodò videantur spectare, commemorare libuit, ut qui
votum illud meum legerint, noverint & illius, quem sum præfatus, effectum, & inde aliquid
pro suis eliciant, measq́ue gratiarum actiones
exiles & tepidas suis juvent, ut de lectorum
pietate præstat feliciter ominari.
§. IV.
Notabilia quædam circa modum existendi
Christi in Eucharistia, & alia.
Circa Num. 54. & 66.
*
PRiori in illo gravissima, & satis cele
lebris D. Hilarij sententia legitur;
Ideò
enim neceßè ait venire scandala, quia ad Sacramentum reddenda nobis æternitatis, omnis in eo Passionis humilitas esset explenda. Non est autem
citatus locus unde illa desumpta est, scilicet
Commentar. in D. Matthæum Canone 18.
post initium. Neque insolitum, ut sententiæ aliquæ
non solùm Patrum, sed etiam Scripturæ sacræ
memoriter apponantur, unde & citatio legalis
omittatur: quod quidem à me vitari solitum,
sicut & generaliter censeo faciendum, nisi res
parvi momenti sit, & communiter nota, ac per
modum Proverbij jactari consueta. Ex modo
autem illo indulgendi memoriæ errores aliqui
oriri solent, dum sententiæ aliquid aut demitur, aut aptatur. Et in præfata quidem sententia tale quidquam poterit adnotari: siquidem
post verbum
necesse, substantivum
esse debuit
apponi, sic enim Doctor sanctus:
Ideò enim
neceßè esse ait. Ubi quidem cacophoniæ non
nihil fuerit qui forsitan deprehendat, immò
& qui reprehendat superstitiosa præsumptio
alicujus Grammatici, cùm potuisset consonantius dici
: Ideò necessarium esse ait. Sed verò
audaciæ id non ferendæ fuerit, cùm de D. Hilario agitur, qui cum ipso Latinæ eloquentiæ
parente potuit de primatu decertare. Et ut demus id dici consonantius potuisse, voluit ille
magis Evangelij verbis hærere, quàm aliquam
subire notam Oratoris non adeo delicati.
Ne
cesse est enim ut veniant scandala. Sic Matth. 18.
v. 7. Dignissimè ergo, venustissimè & aptissimè locutus est, qui cum Evangelista, aut ejus
Interprete, Ecclesiæ auctoritate recepto &
commendato locutus. Circa quod hæc satis.
*
Num. 66. circa locum Cant. 7. v. 5.
Sicut purpura regis vincta canalibus, & versionem aliam,
Rex ligatus in transcursibus, de Eucharistia discursus efformatus; probatumq́ue
in illa ligari Christum. Quia verò modus ille
loquendi videtur innuere aliquid indecorum
ipsi, utpotè ad indivisibilia etiam coarctato, ut
ibidem dictum, ex magnis testibus, & à Deo
specialiùs illustratis ostendendum nihil in eo
admisceri, quod ligati deminuat majestatem,
cùm eam sub ligamine ipso retineat, & competenti spatio teneatur. Pro eo itaque sic scribit Venerabilis Alfonsus Rodericus, raræ sanctitatis vir, divinarum illustrationum magnitudine celebris, & miraculis singularis, de cujus Canonizatione agitur, & Beatificatio
quantociùs expectatur. Sic, inquam, scribit
Lib. 2.
Cap. 16. §. 1. qui adjectus
Lib. 1.
Vita,
& est de illius spirituali doctrina, à P. Fran|
cisco Colin viro quidem Apostolico post alias
evulgatæ.
Pongase delante de este Señor (ante
communionem) adorele, y pidale, que pues es
fuego de caridad y amor, le abrase todo en su divino amor, y alli tratarà con su Magestad, haziendo
varios colloquios, actos de amor, y viva fè, diziendole: Dulcißimo Jesus de mis entrañas, y Dios
mio, venid mi Señor à mi anima, y aposentaos en
ella, y abrasadla toda en Vuestro amor, pues vos,
mi Dios, sois todo mio, y yo todo vuestro. Considere
al Alma à Christo nuestro Señor debajo de aquel velo
blanco de accidentes, no como en estrechura, porque
no ay estrechura para este Señor, sino que està alli
debajo de aquel velo blanco (aunque yo no lo veo con
los ojos) como si estuviesse en un gran Palacio, acompañado de innumerables Angeles, que alli le sirven y adoran.
Hæc ille, ex quibus postrema Latinè sit satis expressisse.
Consideret anima Christum D. N. sub velamento illo candido accidentium,
non quasi constrictum, aut in arcto positum;
huic
enim Domino constrictio est nulla: quippe qui ibi
adstat non secus ac si in magno esset Palatio, innumeris stipatus Angelis, qui ibidem ei ministrant,
ipsumq́ue adorant.
*Castellanum veterem vetus Castellana
sequatur, ex veteri inquam Castella coæva illi,
sicut & alij, qui sanctitatis splendoribus nobilem illam Provinciam illustrarunt. Castellana
scilicet Marina, audita
superiùs, & dignissima,
quæ sæpiùs audiatur. Illa ergo (ut habetur
Tomo 1.
de ipsius vita lib. 2.
Cap. 26. §. 3.) sic
loquitur
: Luego vì que la Santißima Trinidad se
yba llegando poco à poco acerca de la Hostia, hasta
que toda se le juntò, y se le comunicò, y alli vì que
la Persona del Hijo de Dios estaba unida con el Santißimo Cuerpo de IESV Christo nuestro Señor, y
acompañandole como mas principalmente, y las dos
Personas del Padre y del Espiritu santo estaban
tambien alli con un modo muy particular y admirable, que no se yo explicar. Era grande la Magestad
y grandeza, que alli tenia IESV Christo nuestro
Señor. Los Angeles, que alli estaban con gran melodia cantaban el Hymno,
Pange lingua gloriosi
&c. Aunque no atendì yo tanto à la musica por estar
embebida en el Mysterio. Hæc illa, ex quibus
priora ad specialem modum spectant, quo tota
divina Trinitas in Eucharistia assistit, juxta
receptam Theologorum sententiam ex hoc loco firmandam, sicut ex alijs apud eamdem, postrema sic Latinæ, non verò Hispanæ linguæ
conscius excipiat
: Erat ingens Majestas, & celsitudo, quam ibi IESVS Christus Dominus noster
habebat. Angeli qui adstabant magna cum melodia cantabant hymnum, Pange lingua gloriosi
&c.
*§. 4. Sic:
LLegò el tiempo de comulgar, y
en comulgando vì la Magestad de Christo nuestro
Señor dentro de mi misma alma en aquella Hostia
consagrada. No estaba alli estrechado, ni pequeño,
sino grande, y en su forma gloriosa, y sin ocupar el
lugar, que parece se requeria para su grande Magestad. Tempus Communicandi pervenit, & ut communicavi, vidi Majestatem Christi Domini nostri
intra meam metipsam animam in illa Hostia consecrata. Non erat ibi arctatus, nec parvus, sed magnus, & in sua forma gloriosa, non tamen occupans
locum, qui suæ ingenti Majestati requisitus videbatur. Hæc ibi. Stat ergo sine occupatione requisiti naturaliter loci, amplitudo competens
sublimi ligatæ in transcursibus Majestati; &
supra humanam intelligentiam gloriosa spatia,
ut minimè constrictus, & ad parvitatem redactus censeatur.
O res mirabilis! Ex uno minimo panis & vini accidentium spatio, firmare
sibi potest divina potentia thronum, ferculum,
palatium.
O res iterùm, iterùmque
mirabilis, ut
manducet Dominum pauper, servus, & humilis.
*Quod ex
Cap. 27. §. 3. sequitur sat mi
rabile
: Otro año (inquit) en la Procesion general,
que aquel dia se haze en Valladolid por la mañana,
vì que dentro de la Custodia en la sagrada Hostia
estaba Christo nuestro Señor, vestido con una vestidura blanca muy preciosa, toda bordada y guarnecida de riquißimo oro, y piedras preciosißimas. Iba
en pie, las manos algo levantadas y apartadas una
de otra, con grande gravedad, y Magestad; y con
ver la Custodia pequeña, estaba y cabia alli todo su
sacratißimo cuerpo enteramente, con ser de la estatura, que su Magestad tiene, y en que le veo ordinariamente de edad de treinta y tres años. Estaba
redeadorodeado de Angeles con vestiduras muy blancas, los
quales yban algo apartados con grandißimo respeto. Anno altero in Proceßione, quæ illo die Vallisoleti
antemeridiano fit tempore, vidi in sacra Hostia suo
inclusa circulo (vulgo
Custodia)
adstantem Christum D. N. candida indutum veste, pretiosa valde,
Phrygio tota elaborata opere, & auro purißimo exornata. Ibat quasi pedibus nixus, erecto corpore, manibus aliquantulùm sublatis, & separatis magna
cum gravitate & Majestate, & licet parvus esset
Custodiæ circulus, integrum ejus sacratißimum
Corpus capiebat, cùm ejus esset staturæ, quam ipsius
habet Majestas, & in qua eum frequenter intueor,
triginta trium annorum. Angelis ambiebatur, qui
vestibus valde candidis incedebant aliquantulum
distantes, maxima cum reverentia. Hæc Virgo
illa non sapiens modò & prudens, sed sapientissima & prudentissima, cujus lampas
ignis atatque
flammarum, quibus mundum & inflammaret
feliciter, & pariter illustraret. Circa divinissimum præsertim Sacramentum, de quo tot ac
tanta mirabilia prospexit, quorum & pars magna fuit experimentis supra admirationem raris, ut nihil tale in Ecclesiæ annalibus inveniamus. Unde & pro veritate tanti mysterij fir
Quid emolumenti ex præfatis.
manda, satis robusta argumenta succurrunt.
Et cùm adeò gloriosus & satellitio stipatus
Angelico in eo Dominus majestatis assistat, inde repellendum scandalum, quod imminere
infirmis in fide forsitan possit, dum vident aut
audiunt Eucharistiam ab infidelibus manu irreverenti tractari. Ubicumque enim illa sit, sua
est Christus in ipsa contentus Majestate, sicut
divina Trinitas rebus in vilibus, immò & immundis, cùm ubique esse dogma sit certum, &
ita ubique thronum gloriæ altissimum possidere. Omitto alia, & illud tantùm adverto, in
citato n. 66. sententiam illam ex alia Doctoris
sancti deductam extare
: Ocyßima est festinatio à
mortalitate ad mortalitatem. In qua aut exscriptor aut typographus festinavit, cum mortalitatem pro immortalitate reposuit, ut ex contextu
compertum haberi debuisset.
Circa Christum Offerentem seipsum in Sacrificio Eucharistico.
Ad Num. 84. & seqq.
*
DIctum ibi Christum esse principa
lem offerentem, quod ex Concilio
Tridentino, & Patribus ita loquentibus, adjectis gravissimis etiam Theologis, comprobatum. Et ita quidem dixisse non pœnitet, licet
post scriptionem præfatam nonnulli prodierint Scriptores, quibus Patris Vasquez sententia placuit, videndi apud P. Hennao
Tomo 1.
de
Sacrificio Missæ, Disput. 11.
Sect. 1.
nu. 2.
& alijs.
Nam & P. Suarez plures habuit Sectatores,
cujus & est Communis sententia, ut in contrapositione sententiæ P. Vasquez affirmat P. Arriaga
Tomo 7.
Disput. 50.
nu. 50. & P. Hennao
citato n. 2. asserit eam amplexari communiter
Theologos, qui post ipsum scripserunt, & ex
anterioribus posse pro ea multos allegari. Et
ante illos Cardinalis Lugo
Tomo de Sacramen
tis, Disput, 19.
n. 91. sic scribit:
P. Suarez è contra cum communi docet &c. Qui &
n. 90. defectum notitiæ in P. Vasquez detegit circa Si
meonem Thessalonicensem, ab ipso pro sua
sententia citatum: cùm enim modernus Schismaticus fuerit, quem ut Ecclesiæ hostem acriter insectantur, qui controversias contra Orientalium errores ediderunt, nullum potest ex eo
momenti alicujus præsidium pro sententia, de
qua agitur, advocari. Unde neque Nos
citato
n. 85. ubi de illo inducta mentio, quidquam de
illius auctoritate curavimus, ut illi aptari vulgare illud queat
: Græcum est (Græcus ille)
non
legitur. Nihilominus P. Hennao
supra n. 3. cir
ca illum ita scribit:
Ceterùm noster Iacobus Pontanus, qui aliqua Simeonis opera latinitate donavit, Aubertus Miræus in Auctario de Scriptoribus
Ecclesiasticis. c. 296.
Antonius Possevinus in Bibliotheca selecta lib. 6
c. 10.
non tam parvipendunt Simeonem, neque in ejus libro de divino templo &c. qui habetur in novioribus Bibliothecis Veterum Patrum, neque in verbis, quæ ex libro de Mysterijs Ecclesiæ transcribuntur à Turriano, apparent
errores, quibus alij Græci noviores inficiuntur. Sic
doctus Pater: quo non obstante Cardinalis de
Lugo attestationi potiùs deferendum, qui controversiarum allegat auctores Simeonem ut
Ecclesiæ hostem acriter insectantes. Non est
tamen insolitum ut Scriptorum quorumdam
edantur opera, & latina reddantur etiam aliqua,
quorũquorum ob læsa fides, ob eruditionis
fructũfructum,
dum ab Ecclesia damnati & prohibiti non inveniuntur. Sic enim Auctor Operis Imperfecti
in Matthæum, quod opus erroribus scatet, &
ab aliquibus creditur esse Theodorus Mopsuestenus. Nicetæ Choniatæ Thesaurus Orthodoxus prostat
Tomo 12. citatæ Bibliothecæ,
in quo tamen errorem circa processionem Spiritus sancti acriter defendit, ut notavit Petrus
Morellus in Epistola præliminari: est tamen
aliàs doctissimus, & contra alias hæreses, præsertim Arrianorum validissimus præliator. Michaelis Glycæ errores in Dioptra & Disputationibus observat P. Gretserus, & est P. Pontanus interpres. Epistola, seu Tractatus de malis doctoribus habetur
Tomo 11. S. Sixto Tertio adscriptus; sed ut
ibidem notatur, id perperàm factum; cùm sit Auctor Pelagianus, elegans tamen, & multa continens solida & moralia documenta, cum multis Scripturæ locis
catholicè, & sic veraciter illustratis. Unde &
fuit, qui defensionem, ad Orthodoxum sensum revocatis sententijs, qualiscumque illius
Auctoris adornavit, sed non vulgatam. Pro quo
& proferri alij possent, sed id curioso est inquisitori relinquendum in magno illo mari
Bibliothecæ præfatæ, & alijs, ex quibus præcedens positio circa Simeonem venit roboranda, cujus opus de Mysterijs, ex quo verba aliqua profert P. Turrianus, & illa, quibus P.
Vasquez exultat, in Bibliotheca desiderantur,
cùm tamen in illa extet Libellus
de divino templo, ob errores inquam minùs quàm alij tolerandus.
In Præfatione autem illud circa caussam
præsentem tantúm habet
: Nec tantummodò
tunc istud ipse fecit, sed per aptos & idoneos nihilominùs omni tempore faciendum conceßit: Hoc
facite, in meam commemorationem. Sic ille. Ubi
non excludi Christi cooperationem, ex verbis
postremo loco adductis à P. Vasquez habetur
perspicuum, in quibus & nostra sententia elucet, minimè eisdem aptanda ejusdem Patris
explicatione, quod & citato est
n. 85. à Nobis
indicatum. Quæ quidem ita discussisse libuit,
quia & scitu digna sunt, & ne, dum Theologica tractamus, quod ad eruditionem attinet,
ut nonnulli Scholastici fastidientes ista, fastidire & ipsi videamur, nimis properi ad consequentias & formalitates.
*Neque in ijs, quos pro negotio præ
senti perlegi quidquam reperi quod dogma de
principali offerente Christo possit infirmare, in
quo P. Hennao Problema placuit, sed P. Arriaga nobiscum statuit, paucis caussam istam
expediens
citato n 50. P. Palaus
Tract. 22.
Disp.
unica, Puncto 4.
n. 4. & alij. & Cardinalis quidem Lugo
citata Disput. Sect. 7. cùm affirmet
posse Christum habere actum voluntatis circa
sacrificium, qui sit veri Sacerdotis, esseq́ue talem etiam pro morali concursu omnino necessarium: cùm tamen de quo agitur, non admittit, quia necessarium non judicat, cùm fuerit
satis in ipsa sacrificij institutione ministris potestatem, ut suo nomine offerrent, tribuisse. Sed
verò licet necessarium absolutè non sit, quod
nec P. Suarez negat, cùm tamen sit valdè conveniens, & ad salvanda cum omni proprietate
Consiliorum & Patrum effata: ad illud quidem non videtur attendisse, sicut P. Arriaga
attendit,
suprà nu. 52. ubi ait Concilium Tridentinum id videri definire
Seßione 22.
Cap. 2.
cujus verba à Nobis sunt
citato nu. 84. & data
& expensa. Et hic quidem philosophandi modus receptissimus est in Theologia, qui &
doctissimo Cardinali non semel in usu.
Non
repugnat, & apparet conveniens, magisque ad
verborum proprietatem Scripturæ, Conciliorum,
Patrum, & Theologorum accedit: ergo obvijs ulnis
excipiendum.
*Iuvat autem pro ejusdem firmamento
veritatis id quod Venerabili Virgini Marinæ
divinitus obtigit, sic ipsa narrante Parte 1. vitæ lib. 2. Cap. 27. §. 5.
Vì (diziendo Missa para
comulgar en su Oratorio un Padre de la Compañia) venir del cielo à Christo nuestro Señor con
grande Magestad, el qual se incorporò con el Sacerdote, como suele estar el fuego con el hierro, que ha
estado en la fragua, de tal manera, que mirando
al Sacerdote, en èl veia à Christo nuestro Señor.
De esta manera estuvo hasta que vino à darme la
sagrada Comunion, con grande pasmo y encogimiento mio, por la novedad de esta vision, y comulguè con quietud, y muy gozosa de tener conmigo à
nuestro Señor, y dixe: Esto si que es cierto y seguro,
y son verdades de la Fè, en que no puede aver engaño. Respondiò nuestro Señor: Aunque esso es aßi;
mas tambien lo que yo digo y bagohago, es verdad cierta,
porque soy la misma verdad. Entonces vì à nuestro
Senor dentro de mi con tanta grandeza de su Omnipotencia, que me causò grande temor y espanto,
como si una hormiguilla estuviera à los pies de un
Gigante, que pudiera atropellarla. Latinè agamus.
Cùm Sacerdos quidam èex Societate Missam in
Oratorio diceret pro Communione præstanda,
Vidi (inquit
) de cælo venientem Christum
D. N. magna cum Majestate, qui se cum Sacerdote
incorporavit, sicut solet ignis cum ferro, quod fuerat in fornace: in eo aspiciebam Christum D. N. &
hoc stetit modo, donec venit daturus sacram Communionem, magno cum meo pavore & pudibunda
retractione. Communicavi tranquillè, valde hilaris
eo quòd mecum Dominum nostrum haberem, & dixi:
Hoc. hoc est proculdubie certum & securum: sunt
enim Fidei veritates. Respondit Dominus N. QuāvisQuamvis
id ita est, sed etiam quod ego dico & facio, est veritas certa, quia veritas ipsa sum. Tunc vidi Dominum N. intra meipsam, tanta cum magnitudine
suæ Omnipotentiæ, ut me ingenti timore & stupore
affecerit;
ad modum quo formicula apud pedes Gigantis esset potentis eam proterere. Sic Marina.
Sic Christus Sacerdoti sacrificanti non solùm
assistit, sed ita erga eum se gerit, ut visio ostendit. Et in mirabili ista transformatione actus
voluntatis in illo desiderari possit; quo velit
cum sacrificante concurrere, quando & ipse
ut sacrificans pervidetur? Neque enim incorporatio dicta ad speciale meritum Sacerdotis
celebrantis referendum, id enim fuisset expressum; sed ordinarius modus videtur ostensus,
ut etiam in pravis Sacerdotibus tale aliquid agnoscere debeamus.
*Et dolendum sanè tales esse aliquos,
qui Christus ipse quodammodò cùm sint, cum
Iuda ipse sint diabolus, de quo sic dictum,
cùm de hoc mysterio à Domino, ut testis Ioannes, ageretur,
Et ex vobis unus diabolus est.
Joan. 6. v. 71. Nusquàm enim Sacerdos diabo
lus audire ita potest, ac cùm mortali gravatus
culpa sacrificat, quia & tunc manifestus inimicus, & quodammodo ipso deterior, cùm de illis dicat Apostolus Jacobus:
& dæmones cre
dunt, & contremiscunt. Jacobi 2. v. 19. Cùm tamen ille nec tremat, nec contremiscat, contrectans Iudicem, & recipiens, & judicium
sibi manducans & bibens. Et dæmones quidem quia credunt (qualiscumque illa fides sit) tremunt & contremiscunt. Ubi ergo pravorum Sacerdotum fides, quando neque ut dæmones tremere aut contremiscere comperiuntur? O quàm mortua illa, immò & sepulta, ac
sub pedibus constituta! & pro excellentia fidei magnum exhibet in visione præfata Venerabilis Marina documentum, dum eam, quæ
circa Eucharistiam versatur, visionibus judicat
præferendam. Pro earum autem certitudine
mirè facit subjuncta Christi doctrina, juxta
quam esse potest cognitio major ea, quæ per
fidem habetur, loquente ipso, & evidentiam
locutionis & loquentis exhibente, ut sæpiùs
præfatæ Virgini videtur accidisse. Id autem
quod de magnitudine Omnipotentiæ, recepto
Christo, sibi dicit ostensum, pro confirmatione eorum deserviunt, quæ dicta sunt §.
præcedenti.
§. VI.
Circa decretum Incarnationis independenter à peccati prævisione. Ad Num. 107.
& seqq.
*
NOn perfunctoria circa decretum
prædictum eo loco instituta disputatio, cui quidem addi possent multa, si cum
modernis Scriptoribus esset agendum, qui post
lucubrationes nostras, suas & doctas & profusas evulgarunt. Sed instituti nostri non est
tractatus texere fusiores, sed nonnullis additis
ampliùs firmare, aut illustrare jam dicta, & si
quid correctione dignum accurrerit, reforma
re. Decretum ergo Incarnationis peccati prævisionem absolutam antecessit, modo specialiter explicato, contra quem nihil vidi objectum, quod ejus verisimilitudinem infirmarit.
Potest tamen ex P. Martino Perez contrarium
aliquid excitari, qui
Disput. 14.
de Incarnatione,
satis quidem solidè & subtiliter probat decretum prædictum prævisionem peccati præcessisse,
& Disput. 15. venturum Christum, etiam
Adamo non peccante. Inquirens autem
Sect. 6.
Disput. 14.
nu. 9. an in primo decreto prædestinationis Christi propter ejus excellentiam fuerit prædestinatus indifferens ad conditionem
impassibilitatis vel passibilitatis, circa quod
Recentiorum quorumdam affirmantem sententiam
nu. seq. suis cum argumentis adducit,
& nu. 11. pro contraria rationes,
in proximo sic
resolvit: Mihi videtur dicendum ex vi præsentis decreti primi non fuisse Christum prædestinatum in carne passibili voluntate absoluta &
efficaci, benè tamen conditionata, & dependenter à carentia peccati. Quod probat ratione
pro negante sententia præmissa, quia scilicet
nōnon potest velle rem existere in eo statu, in quo
repugnat ei existere: at repugnat Christum
existere nisi passibilem vel impassibilem in
particulari. Præterquàm quòd Deus cùm distinctissimè omnia cognoscat, non incipit velle confusè ab universalibus, etiam secundùm
modum nostrum concipiendi, quia talis decernendi modus imperfectionem involvit, cui
vera de ipso cognitio non se potest conformare.
|
Ex quo videtur fieri, decretum, quod nos statuimus, non esse admittendum, quo videlicet
Deus Incarnationem voluit non determinata
pro illo signo divina incarnanda Persona, quia
sic existere non potuit, & aliàs decernendi modus, utpotè confusus, ei videtur repugnare.
*Sed quidem contra sic arguentem
Dissolvitur cum retortione.
ex eo, quod admittit circa decretum impassibilitatis, potest evidenter instari. Nam ex vi
decreti hujusmodi nequit res decreta existere,
& ita neque ut existens prævideri, quia ejus
existentia pendet à non prævisa conditione
sub statu absoluto. Unde non fit satis si dicatur posita conditione decretum illud transire
in absolutum; quia ex eo non tollitur quod de
absoluta rei decretæ existentia dicebamus.
Sicut autem sufficiens judicatur, ut posita conditione decretum tale suum habeat effectum,
ita & dici in decreto potest à nobis explicato,
accedente enim decreto circa Personam, suus
illi effectus respondebit. Id autem quod de
confuso procedendi modo objicitur, ex eodem
fundamento pariter refellendum, quia etiam
modus decernendi sub conditione similem præ
se fert confusionem, cùm Deus distinctissimè
cognoscat omnia, & possit conditionem apponere. Quòd si dicatur id in conditione peccati
repugnare, id non obstat: nam posita voluntate permissionis peccati in statu conditionali
prævisi, jam absoluta stat illius prævisio: & potest permissio simul cum remedio futuræ redemptionis decerni, licet ante illam non possit; ad eum modum, quo Deus peccata in
PrędestinatisPrædestinatis permittit, sed cum voluntate conferendi auxilium pro illorum deletione, ut dixi
alibi. Vel certè expectare potuit positionem
conditionis, cùm nihil pro antepositione decreti videatur urgere. Omnes ergo difficultatem in hoc modo decernendi tenentur devorare; sed & opportunè valebunt digerere, si dicatur id non procedere ex defectu cognitionis, sicut in humanis, sed ex omnimoda libertate statuente dependentiam inter objecta, aut
independentiam, ex qua in decretis divinis
sua coordinatio per formalem aut virtualem
eorum distinctionem, in quo imperfectio est
nulla, immò potiùs perfectio omnimodæ potentiæ & libertatis.
*Ubi & videtur dici posse decretum,
quod Nos statuimus cum indeterminatione
divinæ Personæ, conditionatum esse posse, si
Deus ita decernat: Volo Incarnationem unius
ex tribus Personis. Quòd si Adamus peccaverit, Filium incarnari. In quo quidem absolutè
loquendo non apparet repugnantia ulla, sicut
neque in decreto illo de conditione passibilitatis, aut impassibilitatis: potuit siquidem Deus,
pro casu impassibilitatis statuere, ut Spiritus
sanctus carnem assumeret, quia futurus erat
status sanctitatis; licet verosimilius appareat
incarnandum Filium: sic enim videtur communis sensus Theologorum habere, dum quærunt utrum Adamo non peccante Verbum carnem fuisset assumpturum. Sed certè dubium
negotium est, ut non debeamus Deum in ea
deliberatione ad id, quod reipsa fecit, moraliter inclinatum necessitate aliqua reputare. Nihilominùs modus ille decernendi in eo providentiæ modo, qui Deo placuit, placere nequit: quia eo posito Christus non habet rationem caussæ, aut quasi caussæ motivæ redemptionis ob prævisum peccatum Adami, quod
occasio extitit incarnandi Filij, unde & debuit
prævideri ut stet illud D. Augustini Sermone
8. de verbis Apostoli,
Si homo non periisset, Fi
lius hominis non venisset. Sic ille juxta oraculum
Christi locutus,
LucęLucæ 19. v. 10.
Venit enim filius
hominis quærere, & salvum facere, quod perierat.
Inde enim illatio S. Doctoris, quem aliàs pro
mysterio Incarnationis etiam non peccante
Adamo stare vidimus
nu. 124.
*
Num. 138. ad probandum mysterium
dictum sine dependentia à peccato, ex eo argumentati sumus, quòd aliàs conditio mundi
melior occasione peccati fuisset, unde non deberet illius post peccatum status deplorari.
Quibus consonat quod habet P. Perez citatâ
Disput. 15.
Sect. 1. improbans illorum sententiam, qui asserunt venturum quidem Christum, si Adamus non esset prævisus peccans: si
autem secùs prævisus, non venturum ex vi
præsentis decreti; quia existimant optimum
modum se communicandi in Deo, quem ille
absolutè statuit, cum peccato habere connexionem, illo sub conditione præviso, sic enim illius attributa amplius elucerent, sicut etiam
non præviso peccato, in eo enim statu convenientissimè ad illius conditionem divina attributa resplenderent. Post multa autem argumenta sic concludit n. 7.
Vltimò, liberè dicitur,
& sine fundamento optimum modum Dei se communicandi per Incarnationem esse permittendo peccatum:
Sicut enim Christus Beatam Virginem
perfectiùs redemit præveniendo ne laberetur, quàm
si lapsam excitasset: cur etiam similiter non dicemus
perfectiorem Incarnationis modum futurum ad nos
dignitate sua illustrandos, & simul præveniendos
ne laberemur, quàm ad lapsos reparandos. Sic ille.
Ex quo manifestè habetur statum illum felicissimum nostro futurum meliorem, & ita meritò
à sanctis Patribus humani generis casum deploratum: licet felix dicatur culpa, quæ talem
ac tantum meruit habere Redemptorem: non
equidem ex eo quòd felicitatem adduxerit, qua
erat mundus cariturus, cùm sit redemptio præservativa felicior, sed quia redemptionem habere, genus felicitatis est; & quo nobilior Redemptor, eo & felicior illa.
Heu tristis & lacry
mosa mutatio, ut homo Paradisi accola, terræ Dominus, & cætera apud D. Bernardum
Sermone
35.
in Cantica satis pulchra, & succo redundantia divino, ut hinc, ut vulgò dicitur,
cum melle
in labijs discedamus.
*P. Franciscus Bonæ-Spei
Tomo 2.
Tract. 3. qui est de Incarnatione
Disput. 2. affirmat & eruditè probat Christum fuisse decretum omnium creaturarum sinem, antequàm
aliquid in particulari decerneretur, & motivum
adæquatum fuisse. 1. ut esset mundi exordium.
2. caput totius mundi creati. 3. caussa meritoria omnium, quæ in mundo creantur. 4. auctor
salutis omnium qui salvantur. Quod quidem
cùm stare sine dependentia à peccato possit,
|
etiam si Adamus non peccasset, Incarnationis
mysterium constitisset. Cum prædictis autem
stare ait ut Christus decretus fuerit Redemptor ante omnem creaturam absolutè futuram,
in actu 1. ut scilicet si ij, qui crearentur, remedio
indigerẽtindigerent in
peccatũpeccatum prolapsi, illud ex anticipatæ providentiæ beneficio redempti per
illũillum
obtinerent. Et per hoc censet fieri satis auctoritatibus Scripturæ & Sanctorum Patrum, dum
clamant Christum redemptionis tantùm caussa
venisse, siquidem ut Redemptor in actu primo
venit. Ubi & addi potest,
aliàs non venturus.
Si enim talis in actu primo esse non posset, neque pro alijs titulis idoneus esse videretur. In
quo quidem quod ad excellentiam Redemptoris per virtutem ad id muneris plenissimam
attinet, etiam admitti juxta nostram sententiam potest: Christus enim, quacumque incarnata persona, excellentiam præfatam haberet, etiamsi Deus decerneret nullum peccatum permittere: sicut modò habet Christus
superexcellentiam meriti in actu primo pro
innumeris alijs, ad quæ se reipsa non extendit. Quod autem auctoritates dictæ congruam
habeant explicationem, non ita explicatio ipsa confirmat, ut videri potest
n. 41.
& 42. violentiam enim aliquam præ se ferre videtur.
*Circa Hymnum autem illum,
Pecca
tores non adhorres, Sine quibus numquàm fores
Tanto digna Filio, post adhibitam expositionem
de actu primo simul auctoritatibus alijs aptanda sic concludit:
Nihil tamen obstat ne Hymnus
intelligatur de peccatoribus de facto, & tanto Filio
quantitate Redemptoris totius generis humani in
actu 2. Sic ille, ita intelligendus ut quantitas
Redemptoris ad verbum
Tanto referatur. Cùm
enim magnitudinem denotet, etiam innuere
videtur
quantitatẽquantitatem, non molis, sed virtutis sensus
ergo erit:
Numquàm fores tanto digna Redemptore
Filio, qui se in Redemptione & modo ejus, magnum
ostendit, illa ad totum genus humanum propagata.
Ex redemptione siquidem quoddam exurgit
magnitudinis argumentum, immò & augmentum saltem extensivum. Pro quo expenden
dum venit quod ab Angelo dictum Virgini
Lucæ 1. v. 31.
Et vocabis nomen ejus Jesu
m.
Ubi quidem titulus Redemptoris expressus,
sicut Divo Josepho dictum à cælesti Nuntio,
Matth. 1. v. 21.
& vocabis nomen ejus Jesu
m:
ipse enim salvum faciet populum suum à peccatis
eorum. Et ita cùm dixerit, statim nullo interposito verbo subdit Gabriel:
Hic erit magnus,
v. 32. Ut apertè indicaret ex opere redemptiotionis, omnium in eo maximo, evasurum talem, ut Magni cognomentum supra omnes, qui
eo præcesserunt inclyti, aut futuri unquàm, sit
feliciter habiturus. Habet lector pro hujus positionis exornatione elegantem discursum apud
P. Hieronymum de Guevara
Tomo 1.
in Mat
thæum Cap. 1.
Vers. 11.
Observat. 6. §. 28. Ubi
ascendenti Christo attolli portas cæli & elevari, satellites Angelici semel iterùmque proclamant, juxta Davidicum illud Psal. 23. v. 7.
Attollite portas Principes vestras, & elevamini por
tæ æternales, & introibit Rex gloriæ. Ille inquam,
de quo mox ijdem:
Dominus fortis & potens,
Dominus potens in prælio, v. 8. Ubi sanè mirum fuit, quod cælorum aditus angustus & coarctatus ut Christum capiat de terra revertentem
ad patriam ministris cælitibus videatur; cùm
nihil tale pro descendente dictum audiamus.
Sed attendatur illud:
Dominus potens in prælio.
In opere inquam redemptionis, de quo & Psalmus noster
: Accingere gladio tuo super femur
tuum, potentißime &c. Hinc ergo major, ut gravissimus, elegantissimus, & eruditissimus Scriptor exequitur, cujus hîc mentio est sanè gratissima, ob præclaras dotes, patriæ consortium,
qui & circa Epithalamium, cujus revisor extitit, liberale judicium prodidit, & quia in disjuncta charta, inter manus evolventium perijt,
sicut & aliud doctissimi P. Didaci Cigoney in
Regijs Matritensibus studijs sacræ Scripturæ
Professoris, & Imperialis Collegij Rectoris.
Pro quo nescio an gaudendum sit mihi magis
quàm dolendum: quandoquidem tantorum
virorum
laudatorięlaudatoriæ censuræ pudorem mihi non
non modicum intulissent. Sit meæ tenuitati
satis unus, qui & pro millibus computandus P.
Joan. Antonius Velasquez, de quo aliàs, cujus
cẽsuracensura felicior, quia in volumine ipso
cōscriptaconscripta,
& elegantiam illam ac sapientiam sapit, quibus, præter probitatem eximiam, inter Societatis nostræ, & ideò etiam Ecclesiæ luminaria
numerandus. Et hæc quidem occasione Hymni illius, de quo non est cur multùm curare
debeamus: non enim sine caussa ab Ecclesiæ
est usu relegatus, quod & Patri Bonæ-Spei,
cùm pro ejus sententia faciat, non poterit displicere, sicut neque alia, quibus illius est expositio declarata, & verò etiam illustrata: nam
& qui qualemcumque lucem affert, dici potest
illustrare; neque enim à me majora sperari
possint, nisi quatenus ex superioribus lucis
fontibus possunt diligentiæ alicujus interventu ad non contemnendos effectus adhiberi.
*P. Leo Carmelita
Parte 2.
Theologiæ
Christianæ Tract. 1.
Titulo 5.
num. 14.
& seqq.
pro Incarnatione ante prævisionem peccati
præfinita decernit, uno tantùm P. Suareño citato, idq́ue breviter & eleganter suo more prosequitur, & quæcumque allegantur in contrarium, facillimum asserit explicare de intentione Dei secundaria &c. vel de ratione grande
illud beneficium populariùs explicandi, ex eo
quòd propter nos Homines, & propter no
stram salutem descendit de cælis, carnem
morti obnoxiam sumpserit &c. Pro quo deservire id potest quod communiter docent Theologi, Christum scilicet, aut non venturum absolutè juxta Thomistarum sententiam, aut
certè impassibilem juxta Scotum & asseclas,
si Adami non fuisset prævisum peccatum ex
peculiari transgressione commissum, etiam si
actu alia peccata fuissent, quia illud generalis
humani generis infectio, strages, & destructio
fuit, unde & generale
motivũmotivum tanto operi proportionatum, in quo ad infectionem naturæ ex
eo principalis respectus habitus, quòd originale
non sit propria ut in singulis reperta personis
voluntate contractum, sed aliena, vel si aliquomodo propria, dicto quidem modo, per inclusionem in primi parentis voluntate, tali Dei
decreto ut illi non potuerit repugnari. Et ni|
hilominùs populo absolutè prædicandum est
quod in Symbolo proclamatur:
Qui propter
nos Homines &c. Ad id enim sufficit qualecumque motivum, & ad movendos animos non est
opus ad subtiles rationes convolare. Quo etiam
modo assumi verba Hymni possunt, de quo nuper, licet etiamsi is, qui orat, non sit in statu
peccati mortalis, pro venialibus etiam non
fuisset incarnatum Verbum, nec revera est,
nisi valde per accidens, cùm pro illis à puro
homine posset Deo condigna offerri satisfactio.
*P. Martinus de Esparza
Tomo 2.
Lib.
9.
Quæst. 18. cùm problematicè quæstionem
discussisset, in fine tamen propensionem in
sententiam affirmantem ita proponit, ut dissimulare illam se non posse fateatur. Quod quidem in ipso problematico discursu videre est,
multò enim urgentiora pro illa firmamenta
proponit: & in fine denique alia. Quia verò
ex Patribus majus videtur extare momentum,
doctè observat D. Thomam, D. Bonaventuram,
Alexandrum de Ales, Albertum Magnum, &
Scotum, in Patribus, præsertim Augustino, intimè versatos, & eorum ubique reverentissimos, propositis ijs testimonijs, in quibus versamur, priores quidem duos probabilem, reliquos verò probabiliorem etiam, & absolutè
veram dixisse nihilominùs sententiam affirmantem. Quod profectò ausi non fuissent dicere, nisi vidiffent magno cum fundamento
eum sensum ijs Patribus accommodari, qui accommodatus modò est. Sic philosophatus doctus Pater §.
Ad 3.
Propositiones, quibus nihil
habuit, quod posset objectare. Ubi & videnda
pro explicandis universalibus locutionibus
ibi
dem satis opportuna doctrina. Iuxta aliam
verò, quam statuit
Quæst. 15.
& 16. ad quam
se refert, cùm ita roget §.
ult. Quæst. 17. citatæ: An Incarnatio Verbi, si futura fuisset secluso peccato, dicenda sit futura ex vi præsentis decreti, an verò ex vi alterius tunc extituri: Respondet clarè constare ex dictis futurum fuisse arguitivè quidem, seu indicativè, ex
vi præsentis decreti, formaliter verò & caussativè non nisi ex vi alterius Decreti. In quo quidem id dicitur, quod est sanè & subtile & profundum, sed parùm
expeditũexpeditum ut capi commodè
queat, aut si capiatur, admitti. Pro resolutiotione quæstionis sic ille D. Thomam loquen
tem inducit Lect. 4. in 1. ad Timoth. 1.
Hæc
quæstio non est magnæ auctoritatis. Quia Deus ordinavit facienda secundùm quod reipsa facienda
sunt:
& nescimus quid ordinasset, si non præscivisset peccatum. Tunc sic. Ex vi præsentis decreti
Incarnatio non est à Deo pro statu alio ordinata, ut dicitur: ergo nesciamus necessè est
quod esset pro illo facturus. Si autem arguitivè
& indicativè sciri potest, id jam nescire non
est. Deinde si futurum est aliud decretum, unde
pro illo sumendum argumentum, aut indicatio
? Si connexio est nulla, evidens est neque
argumentum, neque indicationem stare posse.
Si autem est illa: ergo non tantùm ex vi alterius decreti, sed etiam præsentis res disponenda, sicut in actibus intentionis & electionis
contingit: ideò enim res dicitur fieri propter finem, quem intentio respicit, unde non rectè
arguitivè tantùm & indicativè unum decretum aliud infert, quo loquendi modo nullum
esse modum influxus, aut quasi influxus indicatur. Quibus non fit satis ex eo quòd in uno
Dei actu alius, qui ad alium rerum statum spectet, cognoscatur. Id enim propter connexionem eorum stat, & illa in præsenti non agnoscitur, vel si revera est, incompetenter explicatur. Et de hoc satis, cùm non adeò nostro
sit competens instituto, vel certè non necessarium.
*P. Petrus Hurtadus
Disputat. 13.
de
Incarnatione Sect. 13.
subsectione 4. robustè probat venturum Christum Adamo non peccante,
addens nullam fuisse caussam Incarnationis independentem à nostra salute, quia licet peccatum absolutè futurum non fuerit prævisum,
imminebat tamen; & ideò illi est remedium
anticipatè provisum, ut posset redemptione
deleri: juxta dicta
superiùs ex P. Bonæ-Spei.
Contra illum tamen insurgit P. Aldrete
Tomo
1.
de Incarnat. Disput. 17.
Sect. 4. & cùm plura
contra eum se dicturum asserat, ad auctoritates
Patrum, & ad non existentiam moralis necessitatis in Adamo ad peccandum revocantur.
Ex quibus primum jam vidimus quàm sit infirmum, secundum autem libenter admittendum,
quia ut peccatum dicatur imminere, non est
necessarium quod moralis necessitas intercedat, sed possibilitas sufficit in natura fragili.
Constat namque Adamum tentationi succubuisse non admodùm urgenti: peccatum ergo
tentatione posita, quam Deus nolebat avertere, dubio procul imminebat. Remedium ergo
providentissimè potuit dicta ratione disponi.
Pro quo est egregia D. Cyrilli Alexandrini
auctoritas
Lib. 5.
Thesauri Cap. 8. ubi sic ait
:
Creator noster Christum nostræ salutis fundamentum etiam ante initium mundi fundavit, ut si prævaricatione caderemus, in ipso renovaremur. Sic
ille. Dixi autem id, quod ex Patribus adducitur, esse infirmum, quatenus ex eo contenditur non futurum Incarnationis mysterium;
cùm tamen testimonia hujusmodi, sicut &
Scripturæ apud eumdem
Sect. 1.
& seqq. de
Verbi Incarnatione procedant, juxta dicta in
loco, in quo versamur. Licet P. Suarez
Tomo
3.
in 3.
p. Disputat. 5.
Sect. 2.
Dicto 2. eam decernendi rationem improbet, contra eorum
sententiam, qui asserunt Deum in primo signo
voluisse quidem unionem hypostaticam, non
tamen determinasse personam, aut naturam,
cùm in Angelica etiam posset efficax voluntas
illa salvari. Ex generali enim impugnatione
ob confusum decernendi modum, nostra etiam
sententia pariter impugnata. Licet in eo, quòd
unio ad humanam naturam fuerit primò decreta, nihil habeat quod nobis possit objicere;
amplectimur enim rationes convenientiæ, de
quibus ille. Urget autem pro persona, quia ut
Filius humanam naturam assumeret peculiares à Doctoribus afferuntur rationes, ex quibus aliquæ sunt independentes à peccato. At
qui ex opposita possumus arguere ratione, &
argumentum retorquere: Nam multæ congruentiæ afferuntur, quæ respectum continent
|
ad peccatum, ut videri potest apud D. Thomam 3.
p. q. 3.
art. 8. & apud eumdem Doctorem Eximium
Disput. 12.
Sect. 1. Fuit ergo ex
occasione peccati divina Filij electa persona.
*Quod autem ad confusum modum
attinet, negandum in Deo, in quo confusio
nulla, quia omnia perfectissimè comprehendit; confusio enim ignorantiam importat; de
quo dictum
nu. 104. & quidem juxta ejusdem
magni Magistri doctrinam talis modus videtur admittendus, qui
citata Disput. Sect. 5. statuit primum decretum Incarnationis, ante prævisionem peccati, terminari ad illam perfectiori modo exequendam, secundùm diversitatem
statuum humanæ naturæ, nullam determinando communicationis peculiarem rationem.
Unde ratione prævisi peccati decreta Incarnatio ex primaria intentione non fuit, nisi quatenus juxta modum sentiendi ipsius Patris, de
quo dictum
n. 106. occasionem prævisio conditionis præstitit, ad quam decretum non fuit
alligatum, aliàs si non peccasset Adamus, minimè staret Incarnatio, quod ab eodem, & meritò quidem, negatur. Ex quo P. Aldrete benè
argumentatur
suprà Sect. 2. sed aliò tendens,
videantur dicta
Tomo 1.
Problematum n. 1165.
& seqq. ubi ostensum stare in Deo posse actum
intentionis ab electione præcisum, ubi & cum
P. Suario actum, & nonnullis alijs. Ut non sit
opus circa hæc ampliùs immorari, sed ad alia
gradum adornare.
§. VII.
Circa Divi Petri negationem observatio peculiaris. Ad Num. 177. & 183.
Vbi & circa Ampitheatrum.
Num. 258. & seqq.
*
GRavitas peccati hujusmodi priori
bus locis explanata, sed in posteriori
posse affirmari veniale fuisse probatum, ex ingenti turbatione. Quod equidem non videtur
commodè posse componi. Si enim veniale dici valet, vis ponderationis evanuit: inde enim
Christi Passionis expensa, quòd grande Petri
peccatum, ejus fuerit efficacia magna cum facilitate deletum. Si autem veniale fuit, etiam
minori potuit aboleri remedio, nec tot opus
fuit lacrymis deplorari, ut Davidis & Magdalenæ, in quibus illæ fuere perpetuæ, quia &
lethalis gravitas manifesta. Ad quod quidem
dici potest, cùm Doctores sancti diversimodè
circa negationis fuerint locuti qualitatem,
ponderationem juxta illorum mentem procedere, qui peccati proferunt, imò & exaggerant granditatem, ex quibus D. Bernardus, in
quo illud,
Peccatum grande, & fortaßis, quo gran
dius nullum est. Sermone 1. de SS. Apost. Petro
& Paulo. Quod quidem ad morale documentum satis, & majori cum fundamento, quàm
alia quæ apud Scriptores nonnullos occurrunt.
Quem enim non moveat ratiocinatio ista?
Sancti Patres N. N. affirmant D. Petri peccatum grande cum excessu ingenti fuisse: & tamen facilè est veniam consecutus, Christi in Passione respectu: Magna ergo virtus in illa
pro peccatorum venia consequenda, & quidem
facilè, sic eorumdem Patrum sensu suffragante. Cùm aliàs ille sit fidelium communis sensus ad profundiores considerationes ineptus,
juxta dicta
n. 109. de modo prædicandi motivum Incarnationis.
*Stante etiam sententia de venialitate
peccati, potest ex eo virtus Christi Passionis,
& ejus de peccato victoria commendari, ex eo
quòd ad lethalem non pervenerit gravitatem.
In ipso Passionis ingressu,
Ait Dominus: Simon,
Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut
triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat
fides tua &c. Lucæ 22. v. 31. Circa quod sic
D. Leo Sermone 2. de Natali SS. Apost. Petri
& Pauli
: Omnes cupiebat exagitare, omnes cu
piebat elidere &c. Perdere inquam, impetu
tentationis elisos, & ita in lethalia peccata ruituros. Passionis ergo virtute factum est ut ni
hil tale furor Satanicus obtineret. Sic enim rogaverat Dominus, rogaturus & statim in monte Oliveti, cùm Petrum & Socios ejus ad orandum, ut non in tentationem inciderent, excitavit. Ibi ergo inter sanguineas lacrymas illi
erant Orationis materia præcipua, & maximè
Petrus, pro quo hucusque in cælo orat, ut non
deficiat fides ejus in Ecclesia, cujus est secundarium constitutum fundamentum, ut doctè,
graviter, & profundè expendit P. Maldonatus
in eum locum; qui & tentationem non solùm
pro amolienda fide, sed etiam pro virtutibus
alijs dissipandis asserit institisse. Sed virtute
Passionis victoria est felicissima reportata, ut
lavari tantùm pedes pro admissis venialibus
sordibus indigerent,
pretioso sanguine quasi Agni
immaculati, ut ipse loquitur agonis ipsius Pastor. Nec verosimile apparet lavatum dudum,
& mundum à veritate ipsa prædicatum, paulò post lethalibus sordibus deturpatum.
*Neque quod de lacrymarum perenni
tate dicebatur, alicujus momenti esse debet
scientibus Sanctorum indolem, qui leves culpas perennibus sunt soliti lacrymis, immò &
corporis cruciatibus expiare. D. Hieronymus
in Epitaphio S. Paulæ ita scribit:
In qua fontes
crederes lacrymarum: ita levia peccata plangebat,
ut illam gravißimorum criminum crederet ream.
Sic ille. Erant & tales D. Teresiæ fontes, cùm
tamen lethale nihil unquàm commisisset, optimo teste ipsius Confessario Illustrissimo Yepes
in ejus vita. Beneficijs suis à Deo modum petebat imponi,
nectam celeri oblivione culparum
suarum memoriam aboleri, ut in sacris habemus
Officijs. Diva Maria Magdalena de Pazzis nondum septennis præventa est à Deo in benedictionibus dulcedinis, cui jam inde inspirabat
Numen cordis munditiem incredibilem, ut
scribit Leo Carmelita in ejus vita
Tomo 3.
Studij sapientiæ Parte 2.
Cap. 1.
pag. 121. Eam tamen levia sua peccata deplorantem juvat, magno licet cum pudore, conscij multò majorum,
audiamus, sic enim illa Cap. 7. n. 10.
Quot à me,
S. M. Magdalena de Pazzis.
mi Deus, alia admissa flagitia innumera cogitando,
loquendo, operando!
Heu me, Domine mi:
quidquid in me est, abnorme est. Vah me miseram, quæ
nihil molior nisi impurißimum. Hæc ita se habere
|
fateor, IESV clementißime, quæso tamen avertas,
quod piaculum foret inexpiabile, desperare de tua
misericordia. Scio equidem indignam me cui cum
agas indulgenter. Sed effusus pro me sanguis tuus
hanc miserrimæ peccatrici veniam efflagitat. Sic
purissima Magdalena, ac si aliam peccatis insignem in se repræsentare quasi æmula studuisset. Omitto alios & alia, pro quibus videri
potest P. Iulius Nigronus in
Tractatibus asceticis
Tract. 10.
præsertim n. 11.
*Et de Divo Petro loquendo, est pro
illius continuatis lacrymis ratio alia, quòd scilicet tenuitatem sui lapsus ignoravit. Cùm
enim ex conditione sua sit ille gravissimus, talem reputare potuit, quia sicut turbatio excusationem
pręstititpræstitit, ita & illa impedimento fuit,
ne posset ejus quantitas exactè deprehendi, id
quod sæpissimè accidit, ut discerni plenè nequeat, an peccatum fuerit lethale, an verò veniale. Et quidem celebris illa doctrina Magni
Gregorij est
Lib. 10.
registri indict. 7.
Epist. 32.
D. Gregorij notanda doctrina.
interrog. 7. frequentissimis experimentis comprobata, dum sic locutus:
Bonarum mentium
est, etiam ibi aliquomodo culpas suas agnoscere, ubi
culpa non est:
quia sæpè sine culpa agitur, quod venit ex culpa. Sic Doctor Sanctus: pro quo in
vita D. M. Magdalenæ Virginis
Cap. 3.
n. 10.
sic Auctor
: Sed enim quia Virgines Christi sponsas tenet ea in materia scrupulus non levis, solo tot
dedecorum cogitatu expirasset haud dubiè, nisi adfuisset Regina Virginum, Sanctißima Deipara, Velum illa Magdalenæ capiti imponens nive candidius: Sis, inquit, secura, integritatem non plus læsam ab illis indecoris, quàm vestes trium puerorum
in fornace Babylonica, aut solis radios, dum hærent
cœno & limo. Hæc ibi. Erat autem jam tunc
Petri mens ex bonis mentibus una, unde & timere potuit, immò & sibi persuadere peccatum suum fuisse non solùm apparentiâ, sed
etiam reipsa gravissimum & ita lacrymis in
cessantibus diluendum. Nocte Cœnæ abluturus ipsius pedes Christus accedens, notam illam Petri repulsam passus, de qua Joan. 13. v. 8.
Non lavabis mihi pedes in æternum. Ubi quidem
aliquid se indecens commissurum putavit, &
ideò tantoperè recusavit; cùm tamen in eo
culpa non esset.
Non decet te mihi lavare pedes,
ait Cardinalis Toletus: quod enim indecens
judicatur, efficere, culpabile prorsus est, quando in genere morum versamur; adeò enim &
verbum otiosum non vacat culpa
Matth. 12.
v. 36. Vitavit ergo ille
indecentięindecentiæ umbram, sed
sine inobedientiæ labe culpabili, quam timebat: quia
ignorantia admixta, & inconsideratio
quædam, quam tanti mysterij pavor induxerat, ut
præfatus loquitur Cardinalis
Annotat. 12.
circa
vers. 6. Qui & in
Commentario Octavi, ita scribit
: Vehementis affectus hæc vox est:
Non lavabis
&c. excusanda à culpa, quæ à fide profecta, reverentia, dilectione, timore & humilitate procedebat. Sic ille, ut D. Petri indolem & ritè
formatum spiritum, etiam ante divini Spiritus
adventum agnoscamus.
*Ubi & est quod præfatis adjiciamus.
Excusata inobedientia Petri à labe culpabili
ob adductas rationes. Sed ubi alij eum excusant, videtur ipse culpam agnoscere, dum offert Christo lavandos
non solum pedes, sed & manus
& caput: v. 10. Ubi quidem pro inconsiderata
repulsa auctarium satisfactionis apponit, ut
plus offerat, quàm anteà detrectarat. Minùs
promptæ obedientiæ dolet, immò & cœcæ,
quæ obediendi non expectat rationes, ut hîc
expectavit ille, & est graviter & accuratè à
citato Cardinali perpensum cum D. Gregorio
circa
v. 7. Dolet autem bonarum mentium
more, & ubi revera culpa non fuit, eam feliciter
ignarus agnoscit. Quod ita interpretatus Clem.
V. in Clement.
Exivi §.
Quia verò, de verbor. sig
nificat. dum ait:
Verùm quia plerumque ubi culpa
non est, eam timere solent conscientiæ timoratæ,
quæ in via Dei quodcumque devium expavescunt,
&c. In Cap.
Ad ejus Dist. 5. §.
Sanctæ autem.
Ubi citata D Gregorij sententia proponitur,
sic interponitur [
aliquomodo.] cùm certissimum
sit id, quod revera non est, cognosci revera non
posse. Sit ergo quod de negatione dictum est
& pium, & verosimile, ut acris proptereà erga
Sanctissimum Apostolum reprehensio molliatur, sicut D. Ambrosio placuit
in 22.
Lucæ Ca
put jam citatum, ubi sic concludit
: Non reprehendo quòd negavit, laudo quod flevit. Utinam
in nobis similes lachrymæ in partem laudis,
etiamsi reprehensibiles, aliàs adscisci mereantur, aut ex superabundantia pietatis admitti.
§. VIII.
Circa Christi gratiam, an infinita.
Ad Num. 271.
*
PRo
Intensionis positum ibi
Intentionis,
& dictum gratiam in Christo esse infinitam repugnare, quod & philosophica ratione probatum. Verùm infinitam non solùm in
ipso, sed in ejus purissima genitrice, sunt qui
doceant nonnulli, qui nuper prodierunt. Ratio pro repugnantia adducta in eo fundata,
quòd intensio necessariò debeat gradu primo
& ultimo contineri, & cùm tales habeat terminos, ratione illorum infinitudo repellitur,
quæ interminabilitate consistit. Quia verò
non defuerunt aliqui nuperi Scriptores, qui infinitum posse claudi terminis tradiderunt, talis
dicendi modus ab Scholis est Societatis ablegatus, ut videri potest in
Ordinatione pro Studijs
Propositione 30. Ubi licet de magnitudine tan
tùm & multitudine, & non de intensionis gradibus statuatur, manifestè tamen ad quamlibet multitudinem respectus est habitus, quia in
qualibet eadem est ratio, continentia scilicet
inter duas unitates, unde & necesse est quòd
numerando ad ultimam possit deveniri, licet
millionum millium millia in aliquo contingat
reperiri, ut de gratia loquendo in Christo &
Virgine concedendum, unde & dici innumerabiles gradus possunt, juxta communem loquendi modum, etiam in Scriptura repertum.
Job 25. v. 3.
Numquid est numerus militum ejus?
Cant. 6. v. 7.
& adolescentularum non est numerus. Sapient. 11.
& innumerabilis honestas per
manus illius. Quod juxta ordinatæ potentiæ
leges accipiendum: de absoluta enim aliter
|
dicendum, quòd scilicet gradus gratiæ Christi
possint numerari: id quod & Beatis videtur
concedendum visuris in Deo quod ad Christi
dignitatem spectat, in quo excellentia & voluptas major, quàm in numerandis stellis, &
eorum nominibus agnoscendis, quod de earum Vates prædicat Conditore, Psal. 146.
vers. 4.
Qui numerat multitudinem stellarum
&c.
*Sed cùm
citato loco dictum sit proba
bile esse gratiam in Christo esse infinitam, videtur probabilitas hujusmodi ad gloriam Christi, & ejus Matris advocanda, ut infinitatem
scilicet, quidquid aliàs de repugnantia sit dictum, adstruamus. Repugnantia siquidem probabilis tantùm est, & ita probabili potest explicatione difficultas hujusmodi complanari, ut
sic pro Christi gloria fiant
aspera in vias planas.
Isaiæ 4. v. 4. Qui discursus non potest non rationi valde consonus piè & rationabiliter sen
tientibus apparere. Sed verò ille nimium videtur exigere, ut scilicet intellectus contra id,
quod verum, (licet cum formidine partis oppositæ opinioni congenea) absolutè judicat, debeat judicare, ea tum ratione, quia ad mysteria
Christianæ Religionis aliquomodo id videatur conducere, ut illa excellentiæ aliquid nanciscentur, Cùm potiùs curandum sit ne philosophica dogmata suis moveantur
èex sedibus, ubi
necessitas nulla
cōpellitcompellit, quod docti Scriptores
admonent, ut naturæ sua jura serventur, & ita
magis credibilia mysteria revelata reddantur.
Stante ergo probabili assensu circa philosophicam positionem, eo ipso probabilior judicatur,
ut aliàs ostendi, quia stare nequit ut cognita
majori alterius partis probabilitate, adhæreat
contrariæ, & sic dicere
: Licet id quod proponitur verius appareat, ego quod minùs apparet verum,
verius æstimo, dum judico verum, & alteri præferendum, in quo est contrarietas manifesta. Ubi
multa quidem dici possunt, sed loci alterius,
cùm pro præsenti id sit attigisse satis. Jam ergo
circa philosophica principia formato assensu,
violentia illi nequit fieri ob revelatam aliquam
veritatem, quando cum illa stare potest, quidquid
convenientięconvenientiæ aliqualis appareat, quia tantùm esse potest probabilis, unde ratione illius
nequit assensus variari.
*Ut autem aliquid conclamatæ pieta
Quid pietati concedendum.
ti, quam & ego ubi nihil obstat, libenter amplector, dico in primis, si gratia esse infinita
possit, Christo esse meritissimò asserendam,
contra eos, qui solùm finitam esse concedendam in quavis suppositione contendunt: quia
respectu immensæ dignitatis ab unione hypostatica provenientis, nihil non dignissimum
potest cogitari. Et quidem Christi meritum
infiniti valoris est: & ita si illis esset reddenda
gratia, esset dubio procul infinita. Quod ergo
respectu meritorum esset
cōdignumcondignum, de merito
est radicali, seu substantiali dicendum, de ipsa
scilicet Christi persona,
quęquæ tātętantæ dignitatis est,
ut ipsi infinita gratia debeatur. Deinde assero
concessurum me illam absolutè quoties pro
possibilitate id succurrerit, quo intellectus
possit majorem in eo probabilitatem recognoscere. Licet enim posita majoris probabilitatis cognitione, possit intellectus assensum suspendere, non circa probabilitatem, quæ potest
verè cognosci, sed circa objectum, quia pro
eo nulla est necessitas, ut expositum alibi, &
est receptissimum in Philosophia dogma, quia
sola evidentia captivare intellectum potest, ob
ineluctabilem claritatem. Nihilominùs pro
assensu fidem facio: quem libentissima inclinatione præstabo. Unde ex nunc pro tunc id
perago, & ita quod habeo, hoc do, daturus
plura, si plura suppeterent, qua voluntate contentum suspicor esse Deum, sicut & Virginem, quibus minuta pauperum solent esse gratissima, quia quod habent, & voluntate obsequentissima largiuntur. Tandem affirmo gratiam Christi, etsi infinita non sit, æquivalere
infinitæ, & ita illa non indigere, quia ratione
unionis hypostaticæ elevatur ad omnem effectum, pro quo posset illa deservire, sicut unio
facta in humana natura æquivalet unioni, quæ
potuit in Angelica fieri, & sic Christus esse caput Angelorum, sine monstrosa aliqua improportione, in tanta diversitate naturalis conditionis, & ita dici potest æquè grata Deo Humanitas, ac si gratia esset infinita. Licet enim
effectus gratiæ physicus sit, multùm in ea de
morali esse effectu potest ratione connexionis
cum alia forma sublimiori, aut quasi forma,
qualis est divina personalitas & natura. Et ita
ratione illius non est Christus filius adoptivus
quem tamen præstat effectum quando se sola
afficit intellectuale subjectum. Nec de his plura, ne ex recognitionibus majora prioribus volumina construamus. Ergo ad alia.
§. IX.
Pro Maternitate Virginis aliquid peculiare.
Ad Num. 219. & 280.
*
PRiori in
Num. pro Christi explicanda
pulchritudine adductus Panegyristes
Constantini Magni, incerti nominis, cujus
apud Cardinalem Baronium mentio
Tomo 3.
Annal. nu. 7.
& 17, ubi Gallicanum Oratorem
clarissimum illorum temporum ipsum Ethnicum uti est, appellat: verba autem à Nobis allata apud illum non extant, quæ tamen adducunt alij, non tamen Panegyrico in speciali citato, ex quo hauserint, cùm fuerint illi quatuor, unde
in 1.
& 4. circa alia dicti Imperatoris encomia, à Cardinali præfato adductus,
ex quibus primum tantùm, & secundum, si
illius est, quia & ignoti Scriptoris, licuit perlegisse, in quibus sententia illa elegantissima
non inventa. Juvat autem ex secundo aliquid
pro pulchritudinis Christi commendatione, qui
speciosus præ filijs hominum, decerpere, dum
sic ille locutus post alia:
Nec quidquam aliud
homines diebus munerum, sacrorumque ludorum.
quàm teipsum spectare potuerunt:
qui tuus esset
fulgor oculorum, quæ totius corporis circumfusa
majestas, quæoris dignitas. Gaudere cuncti spectaculorum mora, & familiaribus sibi artificibus ob hoc
solùm favere, quo te præsente certarent. Sic ille.
Et quid jam ille, in cujus facie divinitatis insi|
gnia relucebant, de quo cùm multa suo loco,
ad alium, de quo Titulus, neque injucundum
ipsi, transeundum.
*P. Martinus Del-Rius in
Polemica 4.
Mariana, pro gloria Virginis, Siracidis illud eleganter, graviter, & subtiliter prosecutus:
Sicut
Cedrus exaltata sum in Libano, Eccli. 24. v. 17.
ex similitudine Cedri penicillum efformavit,
& id Virgini accommodans, penicillum Dei
eam asseruit, quo summus ille artifex picturas
bellissimas, & divinissimas conformavit: id
quod ex materna deduxit dignitate
: Considerate illam Matrem &c. Sic legeram, & cùm
Cypressus pro similitudine penicilli aptior
planè sit, aliquali memoriæ lapsu, id quod doctus Scriptor de Cedro dixerat, eo non expresso, Cypresso credideram applicatum, quæ
cum Cedro in eadem clausula Sacri textus occurrit, dum sequitur
: & sicut Cypressus in monte Sion, unde & sic cit.
n. 280. subscripsi
: Quasi
Cypressus in monte Sion. Sic de se Virgo, circa
quæ notavit quidam apprimè doctus Cypressum sigura suo penicillum exprimere, & mirè in Virginem cadere (per errorem
Caderet) quod Doctor
ille in alium sensum pium, solidumque derivat. Ego
sic reor, Virginem penicillum animatum dici, quia
ad efformandum Christi corpus, in quo velut in
imagine divinarum perfectionum altitudo resplendet, tali manus Omnipotentis usa est instrumento,
quod non poterat non perfectionem operis promovere
&c. Ut verò & sensum nostrum pro Cypresso
stantem, & qui tanto Auctori pro Cedro, tueamur, dicamus Virginem non unicum, sed geminum fuisse penicillum: vel unum virtute
divinitùs geminata. Non enim unico penicillo uti pictores possunt in tanta varietate colorum. Quòd si unus illis sufficeret, mira esset
profectò illius virtus, colorum omnium simul
diversitate conspicui. Et talis profectò Virgo,
in qua sex principum colorum varietas invenitur. Candor lilij Cant. 2. v. 2.
Sicut lilium in
ter spinas. Nigredo, de qua ipsa Cant. 1. v. 4.
Nigra sum, sed formosa. Rubor, quia Rosa. Eccles. 24. v. 18.
& sicut plantatio Rosæ in Iericho.
& maligranati. Cant. 8. v. 2. Cæruleus splendor.
Quasi aurora consurgens Cant. 6. v. 9. Flavus, quia
mel & lac sub lingua ejus 4. v. 11. Viror jam ex Cedro & Cypresso notus, cui adde
& Olivæ & Platani
Eccli. 24.
v. 19.
Quasi oliva &c. Et quid penicillo tali Pictor divinus
non pulchrum, elegans, & venustum, agat &
peragat? Rogandus ergo ille, & corditus exorandus, ut manum adhibeat operi, & in nobis imaginis & similitudinis nativæ, penicillo
utens cælesti reformet, renovet, & reddat
identidem pulchriorem.
*Sed est in similitudine dicta profun
dius aliquid, hic meritò declarandum, Maternitatem scilicet Virginis esse penicillum nostrum, non ea solùm ratione, quia cooperantes
Deo, pingere in nobis virtutum possumus formas, in quibus imago divinitatis elucet, sed
quia media illius consideratione multiplices &
excelsos, de illius excellentijs possumus formare conceptus.
Considerate illam Matrem, doctus, pius, & elegans clamabat sua in Polemica
Scriptor. Considerate inquam, & quidquid magnum occurrerit, quod non sit regulis fidei,
& Theologicis dogmatibus adversum, de illa,
sancta quadam audacia, & laudabili, ut ita dicam, temeritate, devoti filij cogitate. Ut suo
modo de illa dici possit, quod à Siracide cunctis, erga magnitudinem Deitatis.
Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantùm potestis: major enim est omni
laude. Eccli. 43. v. 32. & 33.
*Pro quo est singulare aliquid Vene
rabilis Virginis Marinæ verbis proponendum
ex
Parte 2.
vitæ lib. 1.
Cap. 4. ubi post multa
alia rara & admiratione dignissima, sic illa
:
A otro dia, que era el de la Fiesta (de la Assuncion)
vì à esta Señora ya como resucitada con su Santissimo Hijo: no vì Santo alguno, solos los Señores mis
Angeles estaban conmigo. Descubria tambien unos
lejos, donde avia otros muchos Angeles supremos, y
admirados de contemplar esta Señora. Mostromela
el Señor en tres veçes, à modo de tres grados, ò
gradas. En la primera la vì tan gloriosa y llenada
de Magestad, que parecia un lleno de toda la gloria.
En la segunda, pareciendo que no avia mas que ver,
conocì aquella gloria mas crecida y gloriosa. Pero
en la tercera grada la vì tan llena de grandezas Divinas, y glorias de el Señor, que me quedè admirada, y sin conocer todo lo que alli avia, estaba como
anegada en lo que conocì: y à la manera que suelo
quando se me descubre algo del Divino Ser, decia
tambien aqui, Aun ay mas que ver, mas que esto es,
mas es que esto. Durome este obscuro conocimiento
un buen rato, gozando la vista de esta soberana
Reyna con singularißimo consuelo. Sic illa, quæ
pro non Hispanis Latinus sermo jam tradit.
Die sequenti, qui erat Festi (Assumptionis)
vidi
Dominam hanc tamquam à morte suscitatam, cum
Sanctißimo ejus Filio: nullum alium Sanctorum
conspexi, & Domini mei Angeli tantùm erant mecum. Perspiciebam etiam à longè ob versantia spatia, in quibus alij multi supremi adstabant Angeli
Dominam cum admiratione contemplantes. Eam
mihi Dominus ter ostendit ad modum trium pro
ascensu graduum. In primo eam vidi adeò plenam
gloria & majestate, ut videretur quædam gloriæ
plenitudo. In secundo, cùm nihil quod conspici ulteriùs posset, videretur, gloriam illam increvisse &
grandiorem factam deprehendi. Sed in tertio gradu ipsam tot divinis excellentijs plenam aspexi, tot
Domini gloriosis dotibus, ut stupefacta hæserim, &
quæ ibi erant non agnoscens, quasi submersa in ijs
eram, quæ cognovi. Et ut soleo, quando mihi aliquid ex profundo Divinitatis ostenditur, hic etiam
dicebam: Plus est quod videndum restat:
visis est
rebus amplius, amplius, majus. Per non breve spatium subobscurus iste duravit intuitus, divinæ hujus Reginæ conspectu perfruita singularißimo cum
solatio &c. Juxta
quęquæ veniunt
etiāetiam Siracidis pro
Virgine accipienda verba genere mutato subjecti: de quo ille, ut dicamus & piè, & verè.
Glorificantes Dominam quantumcumque potueritis.
Pro quo est simile illud apud apud Richardum
à S. Laurentio
Columna 19. Vers. Ave
Maria.
Ubi ita scribit:
Dicit enim Salomon, qui parùm
noverat de MARIA. Proverb. 18.
v. 10.
Turris fortißima nomen Domini: ad ipsum currit justus & exaltabitur, Nobis autem dicendum est:
|
Turris fortißima nomen Dominæ: ad ipsam confugiet peccator, & salvabitur. Sic ille. In qua turri
gradus sunt, ad quos ascendi possit, sed nullis
ascensibus terminandi.
*Quòd si ita honorantem, & glorifi
cantem sciscitemur, quare sic ejus alta providentia disponat, verbis poterit D. Ambrosij
respondere
: Matrem considerate, matrem cogitate. Sic ille
lib. 5.
de Fide ad Gratianum Cap. 2.
sub consideratione alia considerate inquit,
Matrem, & cogitate, & per gradus excellentiarum ejus ascendite, semper enim locus erit
ascensui, semper admirationi materia, semper
intelligentiæ quantumlibet perspicaci jucundissimæ novitates. Audit hoc Ecclesia, & monitis cælestibus obsecundans sic clamat:
O Gloriosa Virginum
Sublimis inter sidera.
Qui te creavit Parvulum
Lactante nutris ubere.
Sublimem illam supra sidera hymnus habebat
antiquior, & ita accipiendum quod inter sidera
dicitur, ob leges metricas; quia Urbanus VIII.
in correctione hymnorum testatus circa sensum nullam futuram
var etatemvarietatem, & ita
Sublimis
inter Sidera, idem est quòd
Excelsa super Sidera.
Nihilominùs mysterij aliquid novitas ista, Deo
sic disponente, videtur continere. Sunt inter
sidera gradus multiplices claritatis, id quod
D. Paulus ad
mysteriũmysterium resurrectionis advocans
ita scribit Cor. 1. Ca. 15. v. 40.
Alia claritas solis,
alia claritas lunæ, & alia claritas stellarum. Stella
enim differt in claritate. Est ergo inter claritates
istas ascendere,
à claritate in claritatem, ut aliàs
idem 2.
Cor. 3.
v 18. Et ita quidem ascendere, ut
sint inter illas gradus, ut dixi, multiplices, cùm
numerari ipsas Scriptura sacra inter impossibilia naturæ constituat. Gen. 15. v. 5.
Numera
stellas si potes. Sed
quidẽquidem in tanta graduum successione ad unum tandem deveniri sidus poterit, quo clarius nullum, ad Solem inquam,
principem claritatis. Non sic autem, non sic in
Virgine gloriosa:
Sublimis inter Sidera. Inter
illius, & ipsorum gradus eminens & gloriosa
d
iversitas. Nam quantumcumque mens creata moliatur ascensus, numquàm poterit apprehendere terminum claritatis. Et unde hoc? ob
Maternitatem profectò, de qua statim sacer
concentus
: Qui te creavit Parvulum Lactante
nutris ubere.
*Circa quem doctus & pius Scriptor
P. Gregorius Valentianus
in Hymnodia Sanctorum Patrum Tract. 3.
Hymno 3. hoc scilicet,
circa cujus versamur initium, verba D. Leonis assumpsit, de humana nostra natura in
Christo exaltata locuti
Serm. 1.
de Ascensione,
dum sic ille
: Qua super omnium creaturarum cælestium dignitatem evehenda, supergressura Angelicos Ordines, & ultra Archangelorum altitudines elevanda, nec ullis sublimitatibus modum suæ
provectionis habitura. Huc usque ille, eo quo
sunt modo consignata, quod ad modum spectat grandioribus apposito characteribus. Neque ulteriùs progressus cum S. Doctore pronuntians, veritus, ut videtur, quod sequitur
usurpare
: Nisi æterni Patris recepta consessu, illius gloriæ sociaretur in throno, cujus naturæ copulabatur in Filio. Atqui si priora quadrant, cur
non & sequentia convenient? Sic tamen voluit ille supplendum
: Nisi ad Ethereum thalamum
(
ut canit Ecclesia)
in quo Rex regum stellato sedet
solio assumpta, ad dexteram Filij collocaretur &c.
Juxta quæ thalamus & solium idem sunt. Si
ergo, ita plaudente Ecclesia, ad thalamum assumpta: ad solium pariter,
& ita æterni Patris
recepta consessu. Jam quod sequitur, quid habet
obstaculi
? Illius gloriæ sociaretur in throno. An
non idem est ac
Illius gloriæ sociaretur in solio?
& hoc jam ostensum.
Cujus naturæ copulebatur
in Filio. Copulabatur inquam in Filio Mater
divinæ naturæ Patris. Caro enim Christi caro
Matris est, & illa est divinæ naturæ, eo quem
alibi modo exposuimus, copulata; non solùm
mediante personalitate Verbi, sed immediatè.
Potest ergo integra Magni Doctoris sententia
prolata pro Domino, ad Dominam derivari.
Neque quia & thronus, & consessus talis, aliquid Domino de prærogativa primariæ demitur Majestatis.
Positusque est thronus matri Regis,
quæ sedit ad dexteram ejus, Salomonis inquam, 3.
Reg. 2.
v. 19. cui matri impertitus honor nihil
de regia sublimitate detraxit. Non capiebat
duos regalis sedes, capiebat tamen throni eminens latitudo: & ita mater in throno sedit,
singularitate supremi regiminis filio reservata,
sicut & sedis, pro cujus illa exercitio ab ipso
est rege pacifico, dum divinissimi alterius figuram gereret, constituta, cui cum Matre hæc
sit pars gloriæ, dum ad decantandam pleniùs
(quod utinam) non datur pervenire.
§. X.
Circa locum ad Ephes. 5. v. 32. Sacramentum hoc magnum est, Conciliata &
notanda doctrina.
Ad Num. 299. & alios.
*
DIversis in locis, quæ dabit Index,
præfatum Apostoli testimonium adductum, & præsertim in
Ratione operis probatum ad carnale conjugium pertinere. Id quod
Concilium Tridentinum
Seßione 14.
in principio contestatum sic dicens
: Gratiam verò quæ
naturalem illum amorem perficeret, & indivisibilem unitatem confirmaret, conjugesque sanctificaret, ipse Christus venerabilium Sacramentorum
institutor atque perfector, sua nobis paßione promeruit. Quod Paulus Apostolus innuit dicens: Viri
diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea;
mox subjungens: Sacramentum hoc magnum est: ego autem
dico in Christo, & in Ecclesia. Sic Concilium:
quod cùm verba illa:
Sacramentum hoc &c. pro
confirmanda veritate Sacramenti adducit, non
id Apostolum innuisse decernit, cùm sit certum ita statuisse. Innuere enim non infallibi
le aliquid sua propria significatione, sed quidquam minus, importat. Referendum ergo ad
hoc, quod indicat ipse contextus: quòd scilicet D. Paulus innotat per Christi Passionem
gratiam promeritam, ut fideles conjuges Sacramento accepto bonis illius fruerentur. Cùm
enim de gratia nihil egerit, nec traditum
|
Christum pro fidelium conjugio dixerit, sed
pro Ecclesia; non ita illius sensus videtur
apertus. Licet enim negari nequeat se pro conjugibus abstrahendo à conjugio tradidisse: non
ita in Apostolo adeò illa verbis adductis veritas propalata. Quam tamen innuit, dum Sacramentum agnovit: ex eo enim quòd tale sit,
gratiam continet, si de Sacramentis novæ loquamur legis, quod ab eodem definitum Concilio
Seßione 7. Canone 6. ibi:
Continere gratiam, quam significant. Eam autem per Christi
Passionem haberi, dogma fidei est, pro quo
militat divinus ipse Magister multis in locis,
ut nihil ita Epistolæ ipsius spirare comperiantur.
Sanctificati gratis per gratiam ipsius, per re
demptionem quæ est in Christo IESV, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius. Rom. 3. v. 14.
Iustificati in sanguine ipsius.
Ibidem 5. v. 9. Quamquàm & dici queat etiam
quod attinet ad Sacramentum innuisse Apostolum, nec omninò apertè docuisse: unde ante
Concilia Florentinum & Tridentinum illa
veritas non fuit adeò comperta, ut locum opinionibus Apostoli verba præcluserint, ut videri potest apud P. Thomam Sancium
Lib. 2.
Disput. 10. Unde Concilia non tantùm ex verbis Apostoli, sed ex fundamentis alijs, rationem Sacramenti in Matrimonio deprehendunt.
Sed verò expositio à Nobis allata aptior & dignior apparet, ut scilicet quod innuisse Apostolus dicitur, supra Sacramentum non cadat,
sed supra alia, non ita apertè declarata, quo
pacto illud inter Catholicos admissum effatum:
Ubi
Erasmus innuit, Lutherus irruit.
*Cùm ergo quod Apostolus ait,
Sacra
mentum hoc magnum est, ad carnale sit conjugium referendum, ut in
Ratione operis visum,
& eo
citato loco, etiam
nu. 408. non est credendum quidquam tali positioni contrarium Nos
alibi tradidisse. Videtur autem id quod est dictum
n. 893. difficultatem aliquam præ se ferre, scilicet sensum spiritualem esse primarium
in verbis præfatis, & litteralem, alium autem
secundarium & figuralem: pro quo adductus
D. Thomas
Lect. 10.
in præfatum locum, ubi sic
concludit: & ideò
primò exponendum est de
Christo, & posteà de alijs. Si enim pronomen
Hoc directè & expressè Sacramentum matrimonij designat, quia verba illa immediatè
præcesserant ex Genes. 2. v. 24.
Propter hoc (in
Genesi,
Quamobrem) relinquet homo patrem suum
& matrem, & adhærebit uxori suæ, & erunt duo in
carne una. Et illa allegat Christus
Matth. 19.
v. 5. ut ex illis statim matrimonij vinculum indissolubile esse
cōcludatconcludat. Quod & à Tridentino
expressum
suprà. Si inquam designat; quomodò stare queat ut primarius sensus ille non sit
?
Litteralis enim, & præcipuè intentus, dici primarius debet juxta regulas, quas omnes de hoc
tractantes Nobis tradiderunt. Unde juxta eas
locutus P. Cornelius in
Argumento ad Epistolas
D Pauli Canone 6. ubi de Scripturæ sensibus ita
scribit
: Porrò litteralis sensus est is, quem primò
littera significat, sive is proprius sit, sive metaphoricus. Sic ille.
*Ad quod quidem in primis dicimus
prædicto in loco non negari sensum litteralem, licet secundarius asseratur, idque juxta D.
Thomam, quod pro eximia unione inter Christum & Ecclesiam declaranda opportunum est
eo in articulo judicatum. Deinde non adductum expressè quod ad Sacramentum spectat,
sed quatenus post verba illa
: & erunt duo in
carne una additum
&c. Siquidem post ipsa apud
Apostolum immediatè sequitur
: Sacramentum
hoc &c. Ex quo tamen non est rigidè argutandum, ut contrarietas in non semel assertis
eruatur: licet alias verissimum sit, juxta nuper
dicta, verba illa:
Et erunt duo in carne una litterali sensu ad carnale conjugium pertinere,
neque aliter quàm sequentia. Prætereà quod
de primario sensu est dictum, libenter admitto,
ut adducta convincunt: & quod de secundaria intelligentia asseritur ita accipiendum ut
quod ad Christum attinet primarium censendum sit quantùm ad majorem proprietatem rei
significatæ, unionis scilicet ibidem declaratæ,
quæ major est carnali, & in ipso Sacramento,
quod proptereà magnum vocat Apostolus,
comprehensa. Unde & litteralis esse sensus
potest ratione rei signatæ, & quodammodò
consignificatæ verbis Apostoli, sicut & Adami,
qui divino locutus instinctu, ut à Concilio
Tridentino dictum, & à Patribus traditum, ex
quibus videri D. Hieronymus potest, & D.
Augustinus in
Ratione Operis adductus. Cùm
enim dicat in Christo & in Ecclesia Sacramentum esse magnum, & minimum in alijs,
quod eo loco declaratum, indicat illius Sacramenti significationem in verbis Pauli esse primariam sub illo respectu excellentiæ majoris,
licet in rigore litteræ id, quod censet & vocat
minimum, sit revera primarium. In quo cùm
de re constet, circa modum loquendi videtur
controversia versari, pro qua sit satis hæc pauca delibasse.
§. XI.
Quomodo Christus sit caussa electionis ad
Vide in fine pro Num. 327.
gloriam, ut electio est.
Circa Num. 331. & sequentes.
*
PRobata ibi affirmativa assertio, de qua
Assertio favens confirmata.
posteà
Tomo 1.
Problematum Theologicorum nu. 1699.
& seqq. ubi ex professo quæ
circa illam occurrunt, difficultates enodatæ &
num. quidem 1617. error extat, dum Amphitheatrum pro Epithalamio citatum, ubi typographi nequeo incuriam accusare, uti in
Amphitheatro ipso §. 1.
Discursus Isagogici, ubi pro
Amphilochio, ad quem D. Basilius scribit,
Amphitheatrum reperitur, ex quo apparet quàm
sint à rebus, de quibus impressio exquiritur,
peregrini, qui operam dant eidem, nec de revisorum exacta cura, quod Scriptores generaliter dolent, & nos
superiùs cum eisdem dolebamus. Quod ad præsens negotium attinet,
præter adductos pro sententia merito Christi
favente, stat Mag. Gonet
Tom. 4.
in fin. & P.
Martinus de Esparza
Tomo 2.
Cursus Theologici
Et P. Esparza suffragatur.
lib. 9.
Quæst. 41.
in fine, ubi sine discussione
caussam absolvit, dicens sic
: Potuit igitur me|
reri Christus, & meruit istiusmodi universalitatem, & abundantiam illimitatam donorum spiritualium simul cum remißione peccatorum, & uniuscujusque præ ceteris electionem ad ea dona, quæ de
facto consequitur ratione specialis erga ipsum dilectionis ipsius Christi, & applicationis meritorum
ejus factæ per talem dilectionem. Sic ille, brevi
tati quidem studens, sed tali, ut si omnia Theologica themata eo essent modo terminanda,
Pythagorica obedientia esset discipulis necessaria. Ubi quidem dum viva voce agitur, magnum in illa longioris excursus supplementum: cùm autem scripto, plus aliquid opus est,
quod ego etsi in tanto Magistro desidero, non
carpo defectum, qui & putare potuit rem esse
adeò facilem, ut non indiguerit pluribus gravare lectorem, sic enim soliti nonnulli agere,
dum graves apud plures quæstiones putant esse
de nomine, & ita paucis includunt, vel quia
nihil habent quod addant novi, & sic ad alios
judicant remittendas. Mihi certè pro meritorum Christi excellentia semel & iterùm, dum
res videtur exigere, non piget decertare, nec,
ut spero, pigebit, dum spiritus hos reget
artus.
*P. Georgius Rhodes
Tomo 2.
Disput.
4.
de Incarnatione Sect. 4. §. 2.
Dicto 3.
& 4. breviter etiam in favorem
sententięsententiæ faventis meritis Christi decernit, difficultatibus adductis
circa illam non magni ducens prolixiorem
diligentiam adhibere, licet commodam exhibuerit probationem, & convenientia illa concluserit, expediens scilicet fuisse, ut pusillus
grex, cui Patri complacuerat suum dare regnum, suum Pastorem agnosceret, à quo in
Pascua salutis deducendus. Additq́ue D. Paulum ita indicare verbis illis Ephes. 1. v. 4.
Sicut
elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut
essemus sancti &c. Et ritè quidem, nam eligi in
ipso, idem est ac per ipsum, frequenti Apostoli
phrasi. Id quod non de electione secundùm
limitatam aliquam rationem accipiendum, sed
juxta completam, cùm in Apostoli verbis nullum pro limitatione extet fundamentum. Certè quando eodem in loco,
v. 7. sic ait:
In quo
habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundùm divitias gratiæ ejus,
quæ superabundavit in nobis &c. Non licet nobis
peccatum aliquod excipere, à quo non fuerimus per ejus sanguinem redempti, aut gratiam
aliquam ad redemptionem spectantem à beneficio redemptionis extrahere: ergo neque gratiam electionis, qua à peccato redempti, secundùm eximiam illam, de qua agimus, rationem. Et ut de Pastore gregis pusilli dicamus, sic stat optimè quod ipse ait Joan. 10. v.
14.
Ego sum Pastor bonus, & cognosco oves meas
&c. verè enim cognovit ut suas, quando elegit; numquàm enim illæ non suæ, & gregem
ipse formavit, à Patre facta pro eo amplissima potestate: ut ipsæ oves hoc habeant speciale beneficium, quod eidem recognoscant,
& possit etiam verissimè dicere:
& cognoscunt
me meæ. Id quod non ad cognitionem quamlibet referendum, sed cum gratitudine
peculiari Pastoris sui respondente cognitioni.
*P. Franciscus Amicus
Tomo 6.
Disput.
P. Amici non plenus favor.
26.
de Incarnatione, cùm sententiam negantem ex professo comprobasset, posteà
nu. 324.
asseritaliquos eximiè dilectos peculiariter elegisse; quod & duos alios tenuisse Scriptores
dictum
citato loco Problematum nu. 1611. Contra illos tamen militat id, quod dudum ex
Apostolo adductum, & expensum. Deinde in
assignandis dilectis illis nihil firmum statui
potest, & ita hallucinandum egregiè est: atque
unusquisqne pro suo erga Beatos affectu de
electione poterit sine ullo alio fundamento
decernere. Prætereà ij, qui specialiter dilecti
dicuntur, majoribus sunt à Deo suæ gratiæ
thesauris cumulati, ex quo erga illos satis specialis prærogativa dilectionis innotescit: ergo
pro illa non est opus ad modum illum specialis
electionis recurrere, ratione cujus nihil aliud
habent speciale: ex eo scilicet quòd alij non
sint in eodem electi signo: aut quòd pro illis
Christus oraverit: gratissimum enim illis
etiam fuisset, si Christus pro alijs pariter postulasset, ex quo illi nihil minus ex dilectionis
fructibus habuissent. Aliud quidem est præ
alijs eligi neutiquàm eligendis, quia id ratione
electionis habetur, quod non erat aliàs habendum, aut de quo esse poterat dubitatio. Quòd
autem ex certò eligendis aliqui præmittantur,
sola ratione electionis attenta, nihil speciale
confert præelectis; si autem specialia destinantur dona, illa habuissent etiam coëlecti, &
ut admittamus in eo speciale aliquid intercedere, quod beneficij rationem habeat, ex coelectione potest illud compensari per expressam in donis prælationem, correlativis cognitis, & eminentiæ supra illos in actu, ut dicam,
exercito. Ad eum modum, quo, licet sol sit
astris perfectior alijs, simul cum illis est à
Patre luminum conditus, & statim incœpit ea
suo lumine collustrare, meliori equidem sorte,
quàm si conditus ante illa, præstantiæ suæ non
haberet exercitium singulare.
*P. Bernardus Aldrete
Tomo 2.
de In
carnatione Disputat. 84.
Sect. 3. favorabilem penitus sententiam amplectitur quantùm ad meritum electionis quorumdam præ alijs, licet
Sect. præcedenti nonnulla habeat, quæ non sunt
modo nostro discurrendi conformia. Et Assertionem quidem, quæ est secunda, non probat,
modo
quodāquodam in priori proposito, pro quo esse
difficultas nequit, si videlicet Christus sua applicaret merita pro ijs, quos, sine speciali eorum
cognitione, sciret à Patre non quidem electos
pro aliquo signo, in eorum tamen complacuisset electione. Is tamen non est casus nostræ
disputationis, & secundæ præ fati Patris assertionis, cùm planè statuamus Christum plenissima cognitione eligendorum instructum ad
eorum, qui placuerunt ipsi, electionem processisse. Et id quidem cùm statuat ille, non probat, dicens tantùm eo eligendi modo non esse
dicendum Christum non electos reprobasse,
quia nullum voluit directè excludere. Quamvis addat posse dici Christum caussam per accidens illius exclusionis, & negativæ reprobationis. Electio enim formalis denotat hanc separationem ab opposito, quia scilicet suis me|
ritis obtinuit, ut si eligendi aliqui in tanto numero, illi præ alijs eligantur: nam ita mereri
electionem, non est exclusionem mereri, sed
supponere, & his electis permittere ut excludantur alij. In quo explicandi modo cum alijs
præivimus: addentes tamen
n. 336.
& 1620.
Problem. posse dici derelictionem illam in pœ
nam peccati originalis accidisse: cùm habuerit etiam Christus munus ardentissimi pro Dei
gloria, enormiter offensi zelatoris. Id tamen
prædictus auctor non esse ferendum affirmat,
quia ex hoc fieret Christum postulasse ut Deus
eligeret de industria auxilia incongrua, quod
nefas est dicere, propter fundamenta quædam
alibi ab ipso tradita: unde & repugnare ait
quòd Christus negationem petierit specialis
providentiæ seligentis de industria vocationes
congruas, quia id esset contra munus Mediatoris, & universalis Advocati, nec non Redemptoris, ut scilicet offerat pretium pro opponendo impedimento libertati. Tam etiam
quia Christus judiciariam potestatem ante
mortem non exercuit, & item quia pro reprobis oravit, ut Deus illis congrua auxilia largiretur, ut affirmant Cyprianus
Sermone de Passione, & Augustinus in
Psal. 108. & certum
est orasse pro Iuda: quòd si negationem congruentium peteret auxiliorum, id potiùs esset
petere contra ipsos. Concludit tamen potuisse
Christum gaudere tunc de
ęternaæterna damnatione
talium, quatenus illa punitio erat adimpletio
divinæ voluntatis, quam revelatione præcognovit.
*Sed verò omnia prædicta nihil Asser
tioni prædictæ videntur obstare: concedo enim
auxilia incongrua de industria non esse à Christo postulata, sed solùm ob peccatum noluisse
in sua electione omnes, quos prævidebat
æquare juxta datam explicationem: unde Deus
posita peculiari illa ejus dilectione poterat
alios eligere absolutè loquendo, etiamsi non
electurus videretur, id quod secluso etiam ad
peccatum respectu est fatendum. Unde neque
auxilia incongrua ut talia postulavit, sed pro
salute hominum necessaria, juxta munera Mediatoris, Advocati, & Redemptoris. Unde &
dolens ex eo quòd per accipientium illa pravitatem inefficacia redderentur. Inde illius lacrymæ visa reproba civitate, quæ non Crocodili, sicut Cæsaris, sed ex intimo pectoris in
cendio, quo salutem hominum cupiebat. Neque obstat id quod nuper dicebatur, de gaudio
damnationis, nam duo illa stare possunt, cùm
de objecto sint sub diversa ratione conspecto,
quod equidem in quacumque constat dicendum esse sententia; & in Deo stat suo modo,
juxta illud Isaiæ 1. v. 24.
Heu consolabor super
hostibus meis. Nam
Heu dolorem indicat, cum
quo tamen consolatio est, placet enim vindicta, de qua ibidem:
Et vindicabor &c. sed &
ipsa displicet; dum ad illam Deus quasi coa
ctus devenit:
Nec delectatur in perditione vivorum. Sapient. 1. v. 13. Neque ex dictis colligendum est Christum se gessisse ut judicem,
quia id, quod rigorem indicat, non à judiciaria
potestate venit, sed à zeli magnitudine, nec per modum sententiæ, sed justæ permissionis,
ut
superiùs ex præfato Scriptore: quamvis aliàs
permissio possit esse pœna, ut est communis
Theologorum sensus, quando Deus scilicet
judicem agit; cùm tamen sine illo stare respectu possit, ut in primo Adami peccato, sicut
& Hevæ, & manifestè in Angelis, in quo divinæ providentiæ profunditas veneranda; sicut
in tot hominum perditione: licet enim ad originale peccatum referatur, in eo etiam inscrutabilis est profunditas, ut cùm plures non obstante peccato, redemptionis possent efficax
remedium accipere, eis tamen fuerit denegatum: est siquidem verissimus actus in Deo,
quo dicat:
Nolo his auxilia conferre, quibus video fore salvandos, sed alia, quibus stantibus, minimè sunt salutem æternam obtenturi. In quo
dubium esse nequit, quidquid admirandum
in tali genere providentiæ occurrat, venerandæ, ut dictum, nec in eo aviditas humani discursus fatiganda, unde & Noster ad
alia.
*
Num. 327. qui præcedit assignatos,
Error notabilis typographiæ.
& omissus
initio §. ut nobilis sine obice curreret disputatio, cùm sic esset apponendum:
Addit immediatam amoris sequelam. Sic habetur.
Addit immunditiam. Ubi si de amore carnali
sermo esset, id esset profectò verissimum. Audiatur D. Paulus Rom. 1. v. 24.
Propter quod
tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in
immunditiam: ut contumelijs afficiant corpora sua.
Ecce immunditiam carnalis amoris asseclam.
Quod & apud eumdem occurrit sæpiùs; ut legenti constabit, nec vacat implere paginas ijs;
quæ dare poterunt Concordantiæ. Locus autem adductus peculiarem continet energiam,
ubi sequelæ expressio luculenta. Sicut è converso puritas & mundicies sancti est amoris
sequela.
Lucæ 11.
v. 41. sic Dominus:
Verumtamen quod superest, date eleemosynam: & ecce
omnia munda sunt vobis. Ubi non de qualibet
eleemosyna sermo est, sed illa, quæ, ut ait
Theophylactus.
filia est deificantis charitatis.
Ubi ergo illa, ibi mundicia, & quo illa major
hæc pariter, ut inde D. Francisci Xaverij, de
quo erat sermo, puritatem eximiam agnoscamus, in quo divini amoris incendium adeò
excrevisse cognoscimus, ut sint ejus argumenta prodigio, quod citato loco, à Nobis est prout valuimus exornatum. Et isthæc satis occasione intolerandi & fædi erroris, in eo tamen felicis, quod laudandi, licet breviter
Magni Xaverij ansam ministravit, cum aliquali doctrinæ utilis incremento.
RECOGNITIO
TERTIA.
Circa Secundam Partem Tituli,
Pro ijs, qui commutabuntur.
§. I.
Pro Rosis, cum jucundo Auctario.
Ad Num. 368.
*
ALiqui ibi typographici aut de
fectus aut errores occurrunt.
Sacra Scriptura quin etiam &c.
Sensum reddit incongruum, qui
ad congruam intelligentiam reducendus præpositione adjecta & dicendo
: In sacra Scriptura quin etiam &c. Pro
sordes sonare, &c.
Sonore positum. Item
Soli communionem indicat. Ubi cùm
Soli initiali littera majuscula legatur, qua Sol exprimitur, dubitari potuit an
quidquam aliquid ad Solem spectans, significatum Auctor voluisset. Et nihil minùs, cùm
de solo, & non de Sole sermo esset, unde minuscula littera debuit indicari. Est insuper sic
ibidem;
Cerebri obstinationis inventum. Cùm
tamen
Obstinatioris debuisse dici res ipsa satis
apertè indicare videretur. Et quia pro Rosis eò
loco suscepta defensio, ut nullo modo debeant
ab Epithalamio nostro, sicut neque à Salomonico in Cantico Canticorum, excludi, juvat
hîc pro illis eruditissimi Scriptoris, humanis &
divinis litteris inclyti, & Gallicis venerabilis
infulis, pulchrum encomium exhibere, sic
enim ille:
Rosa est flos florum, Pyropus hortorum
& purpura, odorum zephyrus, Aprilis oculus, veris
Phœnix, naturæ pompa. Et quid majus, quid
pulchrius, quid dici elegantius potuit? Veniat
ergo, veniat Rosa, & in Epithalamio spiret,
ut naturæ pompa pro gratiæ pompa nobile
ministerium præstet, & utriusque Auctor mirabilis in illa, & gloriosus habeatur.
*Licet autem pro Rosis suscepta defen
sio, in Titulo præsertim de lilijs agi
ibidem
ostensum, ubi & expositum quomodo cùm lilium careat spinis, laus possit constare sponsæ
Cant. 2. v. 2.
Sicut lilium inter spinas. Et pro eo
adducta Sponsi immediata laudatio
: Sicut malus inter ligna silvarum &c. dictumq́ue cum sylvestribus lignis comparationem institui, licet
loco dissitis, sola in mente comparantis propinquitate & communione constante. In quo
quidem ferè omnium Interpretum sensum amplexus, ut testatus
infrà n. 987. ubi circa comparationem hujusmodi ex professo dissertatum.
Cùm sint aliqui aliter sentientes, vel quia comparationem
cũcum lignis etiam fructiferis institui
dicunt, ex quibus Origenes Homilia 2. ex duabus, ubi ita scribit:
Ad Christum saltus (silva)
est omne quod dixeris, & infructuosa sunt omnia:
quæ enim possunt dici ad eum comparata fructifera
etiam ligna, quæ videbantur fructibus incurvari ad
collationem adventus ejus infructuosa monstrata
sunt. D. Ambrosius
Sermone 5.
in Psal. 118.
v. 1.
sic ait:
Tamquàm malum in lignis silvæ (sic ille
legit)
Hujusmodi pomum odorem gratum habet, ut
ceterorum pomorum fragrantiam vincat &c. Sunt
etiam, qui licet comparationem cum infructiferis lignis agnoscant, in eadem tamen omnia
silvæ asserunt contineri. Sic D. Gregorius
Nyssenus
Homil. 4.
in Cant. sic locutus:
Quoniam ergo singularis ferus, qui pascitur in silva gravißimum attulit damnum (Psal. 79. v. 14.)
pulchræ vineæ bumanæ naturæ, sicut dicit Propheta,
Eam vastavit aper de silva, & singularu ferus depastus est eam:
proptereà in silva plantatur malum, quod in eo quidem quòd est lignum, est ejusdem essentiæ cum filva humana: tentatus est enim
per similitudinem &c. Omitto alios ex recentioribus similiter prolocutos.
*Quibus tamen non obstantibus di
Quibusdam fit satis objectis.
cendum pro argumento Tuccij ex spinis desumpto, quibus caret lilium, diluendo, satis
fuisse cum majori parte Interpretum fuisse responsum quod attinet ad vim comparationis,
ut cum lignis silvestribus sit tantùm constituta. Secundùm id verò quod ad simultatem loci spectat, negari nequit quin stare commodè
possit, ut in silva quandoque arbores pomiferæ
reperiantur, ex quo obvium sit inter illas discrimen, & ita faciliùs percipiendum. Sic in
Chilensi regno malorum in agris immensa est
copia, & in Valdiviæ portu Indis belligeris
circumsepto, ut ingentem copiam pro victu
colligant, præliari ritu egrediuntur milites annuum inde vitæ compendium habituri. Ut de
Cantabria taceam, in qua fructiferarum arborum copia silvas alibi infructiferas videantur
exæquare. Nihilominùs quod in responsione
dictum potest verosimiliter sustineri. Quamvis
enim malus esse in silva possit, illæ autem quæ
in hortis peculiari diligentia coluntur, pulchriores & nobiliores pulchritudine & suavitate pomorum evadunt, & ijs assueta sponsa,
unde comparationem potuit elegantiùs conformare. Ut autem nihil sit, in quo hærere
possit quispiam, cùm lilium inter spinas sponsa dicitur, relicta mali similitudine, dici cum
doctis Interpretibus potest ita assertum à sponso, quia lilia circumdari solent à spinis, ex quibus sæpe constriutur: unde inter eas esse potest sine dispendio veritatis affirmari. Quia
præpositio
Inter ad suæ significationis proprietatem salvandam sola est contenta multorum
congerie, quocumque consistat loco; & sumi
etiam pro
Intra solet, ut apud Titum Livium
lib. 8. Dec. 4.
Qui inter prasidia fuissent, id est
Intra, ut Passeratius adnotat. Et quidem qui
in carcere est, cum omni proprietate dicitur
esse inter parietes. Et apud Nostros
frequentissimũfrequentissimum,
Encerrado ò encerrada entre quatro paredes.
Quod & de lilijs modo præfato septis diceremus:
Encerrados entre espinas. Sic & illud
: Intra
privatos parietes, & propriè item,
IuterInter privatos
parietes. Illud etiam quod sponsa profert
Cant.
1.
v. 13. idem probat, dum ait
: FacisculusFascisculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter beraubera nicamea commora|
bitur. Illud enim
Inter intraneam indicat positionem. Unde Ghislerius in
Appendice Expositionum hujus loci ita scribit:
Communis nihilomi
nus Patrum Latinorum sensus eò spectat, ut per hæc
Ecclesia, vel pia anima, vel etiam B. Virgo significet se velle Christi Paßionem jugiter habere in corde, &c. Pro quo etiam Psellus antiquus inter
pres apud Theodoretum sic sponsæ arcanum
sensum exponit, dum illa ait
: Ego Christi sponsi
mei percipiens voluptatem, eum insculpam in tabulis cordis mei. Sic ille. Vera ergo voluptas
non aliunde conquirenda, nusquàm enim illa,
nisi Christus in cordis tabulis insculpatur.
Quæ
est ista, quæ ascendit de deserto delicijs affluens?
Cant. 8. v. 5. & unde illæ
? Sub arbore malo suscitavi te. Ibi pomum illud suavissimum, de
quo D. Ambrosius
suprà adductus ita loquitur.
Hujusmodi pomum odorem gratum habet, ut ceterorum pomorum fragrantiam vincat. Christus ergo
affixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore,
bonum odorem mundanæ fundebat redemptionis
&c. Sequitur statim:
Pone me ut signaculum
super cor tuum &c. v. 6. & ad quid illud? Ut
deliciæ, quibus affluere dicebatur sponsa, suum
complementum haberent, dum non solùm
veræ, sed essent illæ perpetuæ, malo illo, &
pomo pariter in cordo corditus radicato. O
utinam, o, o, o.
§. II.
Circa Virgines Rosas. Ad Num. 379.
*
IN illius fine sic dixi:
Est Virgo sanctis
sima Rosa nomine, de qua Martyrologium
Romanum die 4.
Septembris, quæ Viterbij floruit,
& odorem suum orbi universo ad vitæ levamenta
distribuit, in qua cum nomine omen est felicißimum
reperire. Sic ibi: quod equidem in hac Limana civitate posteà est multipliciter comprobatum. Est namque illi in Ecclesia Patrum Minorum dicatum sacellum, & in eo devotio accurtentium excitata, ut plurima in illo pendeant
anathemata, ob peculiaria beneficia ejus precibus impetrata. Quod equidem
ęmulationeæmulatione qua
Limæ celebris ob beneficia.
dam videtur ortum habuisse. Cùm enim Patres Prædicatores sanctam Rosam Peruvianam
habeant, utpotè ex Sororibus Pœnitentiæ,
nuper à Sede Apostolica summis honoribus
decoratam, in quam communis affectus ferebatur, quem & beneficia ipsius obtenta precibus provocabant: Voluerunt & ipsi suam
etiam Rosam ex tertio Ordine devotioni populi, charismata meliora, ut par est credere,
æmulantes exponere, quod est exitu, quem diximus fortunatum. Et ut demus, humanum
aliquid in eo admixtum; id quidem obstare non
potuit quo minùs Christus suæ dilectissimæ
sponsæ, eam arripiens occasionem, gloriam
voluerit propagare. Pro quo facit quod D.
Paulus
Philip. 1.
v. 17.
& 18. sic locutus suo
nobis magisterio tradidit; & firmavit exemplo
: Quidam autem ex contentione Christum an
nunciant, non sincerè existimantes, pressuram se
suscitare vinculis meis. Quid enim? Dum omni
modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur, & in hoc gaudeo, sed & gaudebo. Sic ille. Et quàm merito hîc D. Joannes
Chrysostomus
Homil. 2. nos optat attentos:
Videte viri philosophiam, inquit. Videte novum
Philosophum paradoxa
cęlestiacælestia proponentem,
Dura sicut infernus æmulatio. Cant. 8. v. 6. Et
tamen ille & sustinet, & sustinendam docet,
dummodo Christi gloria ibi.
Pariter cum illo
discipulos augebant: nec pauci illi
: Conspecta
tanta discipulorum multitudine. Vnde & potuerunt intervenire miracula, quibus doctrina
Evangelica tunc temporis procedebat. Deus
enim occasione ex contentiosa prædicatione
prærepta, gloriæ Christi consulebat, ipsum in
ejus
gloriam traducens
infernum, digna suæ potentiæ & admirandæ providentiæ mutatione.
Id quod S. Rosæ, si quidquam accidisset simile, applicari potuisset.
*De Diva Rosa Peruviana eo loco
Commemoratio nulla, quia res ejus in eo non
erant statu, ut choro posset sanctorum Virginum accenseri. Sic tamen illæ, Deo altè providente dispositum, ut quæ posterior, & multò
quidem posterior, prior esset jure supremi cultus: Viterbiensis enim nondum est honorem
Canonizationis adepta, sicut neque Beata
Agnes de Monte Politiano, & ipsa antiquitatis titulo præferenda, si res juxta nostri essent
fallibilis discursus regulas metiendæ. Hunc
ergo favorem debet Pontificiæ benignitati
Peruvium, ut sciret mundus nasci inter spinas
Rosam Deo, & Angelis, & hominibus gratissimam potuisse. Et Divæ quidem Viterbiensis
& Politiana, adeò jam erant celebres, & sacro
etiam honoratæ cultu, ut ampliori Ecclesiæ
testimonio non viderentur indigere. Quod tamen pro honorificando novo mundo, & Americæ gloria, in ejus mirabili fructu, Rosa inquam, quæ & fructus & flos, oportuit adhiberi. Laudem illam Sponsæ
superiùs audivimus.
Sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias.
Cant. 2. v. 3. Ubi pro lilio rosam intelligendam
communis est Hebraizantium sensus, communis inquam, quia plurium, alijs secus arbitratis, ut videri potest apud Ghislerium
Expositione 1. in eum locum, & circa
versum 1.
Expositione etiam 1. pro qua & Tuccius obstinatiùs,
quàm Scriptorem Catholicum addeceret, sicut
vidimus
n. 136. Iuxta quod procedit nostra
de Rosis consideratio, ut aliquantulùm expositioni præfatæ deferamus. Vult autem Origenes per spinas Gentiles intelligi, ut Ecclesia
Gentium inde commendetur, quòd
èex medio
Infidelium quasi
èex spinis emerserit. Sic
Homil.
3.
ex quatuor. Quæ laus ad B. Rosam Peruvianam aptissimè ob rationem dictam derivatur, ibi exortam, ibi in eximium gradum sanctitatis erectam, ubi spineta adeò ingentia &
fuere proximis sæculis, & modò etiam magna
ex parte
Cerduus, & spinis surgit paliurùs acutis.
Quomodo Rosa inter spinas.
Ideò ergo deproperatus honos, acceleratus
cultus, ut similis capropter Sponso videatur.
Eadem utrique laus
: Ego flos campi, & lilium
convallium, Cant. 2. v. 1. Sic de se ille, qui de
Sponsa statim;
Sicut lilium inter spinas. Sic ho
norata illa, honoris adeò eximij festinantia
singularis. Honori Filij ita à Patre consultum,
|
ut ad illum nullas admittens moras festinarit.
Et cùm iterùm introducit Primogenitum in orbem
terræ, dicit: & adorent eum omnes Angeli Dei.
Hebr. 1. v. 6. Quod de honore exhibito statim
ac est mysterium Incarnationis peractum dictum
nu. 846. cum Divis Chrysostomo, Ambrosio, Cyrillo, & alijs. Ut neque per instans
Filium suum hominem factum permiserit inhonorum. In quod gloriæ consortium advocata inter spinas, &
èex spinis exorta Rosa; Primogenita Peruviana. De qua, quia dictum aliàs
tribus scilicet in Tomis Auctarij Indici, plura
hoc loco non addenda.
*De B. Rosalia nihil etiam à Nobis illo
in discursu prolatum: erat enim tunc incognita, memoria æterna dignissima, & ita in Romano Martyrologio celebrata
die 4.
Septembris, in quo & Viterbiensis, ut vidimus, sed
prælata loco, & sequenti elogio
: Panormi natalis, S. Rosaliæ virginis Panormitanæ, ex regio
Caroli Magni sanguine ortæ, quæ pro Christi amo
re paternum Principatum, Aulamque profugiens
in montibus ac speluncis solitaria, cælestem vitam
duxit. De inventione autem sacri ejus corporis
die 15.
Iulij, sic habetur
: Panormi inventio
corporis sanctæ Rosaliæ Virginis Panormitanæ,
quod Vrbano Pontifice maximo repertum divinitus
anno Iubilæi Siciliam à peste liberavit. Sic ibi.
Et quàm illi merito à rosa & nomen, & omen.
E regio Caroli Magni sanguine. Ecce purpureum
splendorem, ut Rosa hæc inter Gallica lilia
possit & debeat meritissimò collocari. Principatum deserit & Aulam, spinas inquam, inter
quas nata, divitias, voluptates; has enim esse
spinas Christo sic docente didicimus
Matth. 13.
v. 22.
& Lucæ 8.
v. 14. ubi sic ille.
Quod autem
in spinas cecidit:
hi sunt, qui audierunt, & à solicitudinibus, & divitijs, & voluptatibus vitæ,
euntes suffocantur, & non referunt fructum. Inter
has spinas nata illa & educata, sed nullum ab
ipsis nocumentum: quod tamen, quia impendebat, fuga generosa vitatum. In montibus ac
speluncis solitaria cælestem vitam duxit. Cælo
proximiora loca quæsivit, ut esset tota cælestis.
Æthna celeberrimus Siciliæ mons rosis celebris, à Claudiano celebratis
lib. 2.
de raptu Proserpinæ, ubi illud
Æthna parens florum &c.
SangnineoSanguineo splendore rosas, vaccinia nigro
Inficit, & dulci violas ferrugine tingit.
Hæc graditur stellata rosis.
Sint hæc pro laude Siculis montibus, sed
Sicilides Musæ multò majora canamus.
Una Rosalia, una cælestis Rosa, plus vobis
gloriæ attulit, quam florum pompa vestrorum.
Naturæ pompa dicta rosa, ut visum n. 136. Ecce
plus in Rosalia, quæ non est tantùm naturæ
pompa, sed gratiæ: Datur triumphus gratiæ, Rosa equidem & stella, quia vitæ cælestis, Hæc
graditur stellata rosis. Ergo & rosæ stellæ. Sit
hoc aliàs utcumque verum: in Rosalia verissimum, in qua & sanguincus splendor, quia
& rosa & stella Splondida & matutina; stella inquam Veneris, cui cognata rosa in profana mythologia, unde & Claudianus citato
libro de illa:
Nunc ite Sorores,
Dum matutinis præludat Solibus aër
Dum meus humectat flaventes Lucifer agros
Roranti provectus equo. Sic fata doloris
Carpit signa sui.
Ubi & de stella matutina & rosis, cum arcana
allusione. Quid ergo si jam inventum Corpus
Siciliam à peste liberet? Horrida graveolentia suavissimo, roseo inquam, est odore depulsa; & noxij sideris influxus, saluberrimo est
rorantis stellæ sudore consumptus: de qua hęchæc
pauca dixisse sufficiat, cujus & memoria alibi
celebrata.
§. III.
Quod Christus Lilium, ubi singulare aliquid.
Ad Num. 390.
*
EX Walfrido Strabone
in hortulo ad
Grimaldum Abbatem Inscriptione 14.
juvat Lilij pulchrum
pręconiumpræconium adjicere, quod
debeo eruditissimo Andreæ Saussay
in Panoplia
Clericali Parte 2.
lib, 4.
Cap. 4.
Arti. 2. & ad
sublimiorem sensum provehendum sic autem
illud:
Quorum candor habet nivei simulacra pudoris,
Dulcis odor silvas imitatur flore Sabæas.
Non Parius candore lapis, non Nardus odore
Lilia nostra premit. Nec non si perfidus anguis
Ingenitis collecta dolis serit ore venena
Pestifero, cœcum per vulnus ad intima mortem
Corde feram mittens, pistillo lilia præstat
Commacerare gravi, succosque haurire phalerno,
Si quod contusum est, summo livensis in ore
Ponatur punctim; tum jam dignoscere vires
Magnificas hujusce datur medicaminis ultro.
Juxta hæc stat bellè Christi expressa comparatio, ob candorem eximium, ob odoris præstantiam, de qua n. cit. & prætereà eximiam
contra serpentium venena medicabilem qualitatem. Si videlicet commaceratus pistillo
cordis interioribus animæ labijs admoveatur.
Neque enim erit illi molestum per iteratas
considerationes sic corde tractari, qui & ore
tractari, & reversari solitus in Eucharistica
sumptione. Sic tartarei Serpentis venena consumit, quæ contraria cùm esse soleant puritati,
Christi sunt, lilij candore notabilis ipso, puritate
validissima, superanda. Quæ quidem poterit
solertia lectoris per otium laudabile promovere.
*In fine præfati
num. & §. 2. dixi de
lilio Christo videndum D. Bernardum
Serm. 70.
in Gantica. Et est equidem qui videatur dignissimus, ubi & pro
Versu 5.
& 6. plura habet de
quibus
infrà. Illud autem quod de lilij genuina
constitutione habet hoc præstat loco posuisse,
dum sic ait
: Si non advertisti, adverte de medio
floris hujus quasi virgulas aureas prodeuntes, &
cinctas candidißimo flore pulchrè ac decenter disposito in coronam, & agnosce veram in Christo divinitatem humanæ coronatam puritate naturæ, id est.
Christum in diademate, quo coronavit eum mater
sua. Nam in quo coronavit eum Pater suus, lucene
|
inhabitat inacceßibilem;
nec posses in eo illum
interim adhuc videre. Hæc ille. Juxta quæ sex
illa ornamenta, quæ cum Diva Agnete in
Sponso cælesti celebravimus, ad humanam
sunt in illo referenda naturam, quandoquidem
ad sex referuntur folia, quibus aureæ virgulæ
divinitatis ejus coronantur. Unum autem illud
non videtur adaptabile, quod ad Patrem spectat, cùm dicitur
: Cujus Pater feminam nescit:
quod quidem ad divinam est nativitatem referendum, cùm in humana patrem non habeat,
neque divinum, neque humanum. Ad quod
quidem dici inprimis potest ita se rem habere,
neq; in accommodationibus hujusmodi unam
esse omnium Interpretum mentem, cùm ad
variè, & verosimiliter equidem sentiendum,
lilij excellentia præbeat, sic divino disponente auctore naturæ & gratiæ fundamentum.
Deinde ut stet quod ex D. Bernardo addu
ctum, cujus subtili & gravi judicio meritò deferendum, dici potest Christum etiam ut hominem esse Dei filium, non humana generatione, ad corpus pertinente, sed per gratiam
unionis, & verò etiam per habitualem, ut dici
cũcum sufficiente proprietate queat etiam naturalis, de quoex professo disserui in Amphitheatro
à n. 765.
& Tomo 1.
Auctarij Parte 1.
n. 387.
*Insurgit autem contra illud P. Bonæ
Spei
Tomo 2.
Tract. 3.
Disput. 14.
Dubio 1. ex ea
parte, qua respectu totius Trinitatis filiationem affirmat repugnare, cùm tamen illam admittat respectu Patris, quod est etiam à Nobis
comprobatum: unde ut stet quod à Sanctissima Agnete prolatum est ad Christum ut hominem, & ad Patrem sub eo respectu, pertinere, satis sufficiens est, ut non sit modò necessarium circa difficultatem Assertionum dictarum, & novam earum aut probationem, aut
propugnationem distineri. Illud tantùm diluendum, quod ex processione Spiritus sancti
præfatus Scriptor objectat, futurum quidem
illum filium, si Christus ut homo filius naturalis adstruatur. Siquidem ex eo talis adstruitur, quòd unionem habeat humana natura
cum aliquo divino, sitq́ue ita homo ille sanctus altiori modo quàm filiatione adoptiva:
Atqui Spiritus sanctus per se, & vi processionis, est altiori modo sanctus, quàm filiatione
adoptiva: immò & quàm homo ille: nam
huic participatione tantùm convenit ius ad bona divina, illi autem à se essentialiter: ipseq́ue
prætereà est etiam à Patre modo realiter assimilativo, quidquid de intentionali sit: Ergo
&c. Ad quod quidem dicendum in Spiritu
sancto diversam esse rationem, & ad argumentum præfatum debere omnes respondere, ut
ostendam. Nam homines per gratiam habitualem fiunt Dei filij adoptivi, cùm tamen
gratia hujusmodi sit accidentalis divinæ naturæ participatio. Atqui Spiritus sanctus non
participatione accidentali, sed communicatione naturæ plenissima, sanctus est: ergo &
filius. Quid ad hæc? Videant qui debent, &
omnes sunt qui debeant, respondere. Ego non
multùm operosam arbitror responsionem, juxta modum, quem sum in expeditione hujus
difficultatis amplexus. Spiritus sanctus non est filius. Veritas est Catholica. Quare autem
talis non fit, diversimodè à Doctoribus explicatur, & quomodocumque explicetur, asserenrendum est illi nullo modo filiationem in vero
aliquo sensu convenire. Est ergo absolutè incapax filiationis, quod quidem non habet homo, qui ex conditione naturæ filius alterius
hominis est, unde & per gratiam potest ad supernaturalem filiationem ascendere, sicut &
legaliter ad filiationem adoptivam. Cùm ergo
capax filiationis per gratiam sit, potest etiam
ratione gratiæ superioris ad filiationem etiam
superiorem elevari, & hoc ratione hypostaticæ unionis habetur. Neque ex eo quòd Spiritui sancto conveniant ea, quæ filiationem in
Christo dicuntur constituere, filius dicendus
est; cùm ratione processionis illi filiatio repugnet: quemadmodùm nobiliori modo conveniunt Spiritui sancto, quàm humano patri, ea
quæ ad generationem temporalem in Christo
spectant: & tamen non proptereà pater dicendus est, quia ex ratione concursus ad illam ipsi
talis denominatio repugnat. Et ex doctrina
prædicta non solùm fit satis objectioni, sed fundamentalis potest ratio ad probationem instaurari: Nam homo ex multiplici Dei participatione est capax filiationis: ergo & ratione
unionis ad divinam naturam. Si dicatur repugnare; quia definitio generationis non potest
eidem aptari. Contra est quia hic non agimus
de generatione secundùm realem processionem, sed per gratiam, quæ cùm adoptiva non
sit, & ratione substantialis unionis habeatur,
naturalis aptissimè compellatur. Ex quo fundamento etiam dictum filiationem per gratiam habitualem in Christo dici etiam posse naturalem, quatenus adoptivæ opposita, eo
quod ob necessariam exigentiam, & modo
quodam connaturalitatis supposita hypostatica unione debeatur. Contra
quęquæ nihil objicitur,
& ita potest sententia proposita circa utrumque articulum pede inoffenso decurrere, de qua
alibi semel & iterùm disceptatum. Stet ergo
& sanctissimæ Agnetis, & dulcissimi Bernardi
in modo loquendi concordia, & Christi humanitas lilij folijs candidissimis designata:
quidquid aliàs possit verosimiliter cogitari.
*Citato ergo pro caussa præsenti Ber
nardo in
Sermone præfato, objicere aliquis poterit defectum citationis ejusdem Doctoris sancti in Tractatu
de Paßione Domini, seu de
Vite
Christo, in quo de lilio multa. Ad quod in primis dici potest Tractatum prædictum non esse
partum illius legitimum, ut censent plures, &
stylus ipse videtur indicare. Deinde non omnia semper oportere loca citari Doctorum,
quando in uno aliquo potest id, de quo agitur,
sufficienter inveniri: Citatus quidem Sermo
adeò est & pulcher, & elegans, & pius, & pro
re, de qua agebatur, exactus, ut sufficere illum
non immeritò posset judicari. Sed quia Tractatus dictus dignus sanè Bernardi est spiritu,
& auctoris antiqui, atque in divinis versati
Scripturis, adiri cum fructu poterit
Cap. 18.
&
seqq. & juxta nuper dicta de sex folijs, totidem
ille recognoscit
Cap. 30. sic scribens
: Imperfe
ctis lilijs ipse candidus flos, ut plurimùm sex folijs
|
constat. Sic ille. Cùm ergo comparatio à perfectissimo lilio trahatur, totidem sunt sponso
cælesti adaptanda. Nihil autem Doctor sanctus circa dicta, ubi tantùm de virginitate agit
exemplo Christi servanda, sex caussas recensens, propter quas, debent animi Virginum
ad eam servandam incitari. Unde ex eo capite
parùm citatio profuisset: sicut & circa Capita alia, in quibus Virginum institutionem
exequitur, de diversis agens virtutibus, quæ in
Virginitatis debent esse comitatu, pro quo
inferiùs aliquid inducendum. Sit ergo
§. IV.
Circa Virgines cum humilitatis nexu.
Ad Num. 402. §. 8.
*
DIctum ibi de lilij supra flores omnes
excelsitate, omnibus enim altius,
& inde Virginitas commendata. Et cùm talis,
languido tamen
semper collo, ex quo humilitatis
necessarius nexus comprobatus. Pro utroque
D. Bernardus, vel qui auctor est
Tractatus de
Paßione, de quo
nu. præced. Ille ergo pro lilij
excelsitate, & parili Virginitatis excellentia
consulendus Et quod ad prius attinet
Cap. 28.
prosequitur, ubi illud lilij à Lilio ipso Christo
prolatum adducit encomium. Matth. 6. v. 28.
& 29.
Considerate lilia agri quomodo crescunt, (supra flores alios)
Amen dico vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum
ex istis. Et ita subdit
: Lege igitur, ô Virgo, &
perlege, & sæpiùs relege hoc verbum sponsi tui, &
intellige quantùm in hujus floris commendatione
tuam gloriam commendavit, Omnem mundi gloriam sapientißimus ille omnium creator & conditor
unico flosculo tuo comparavit, nec gloriam flosculo,
sed hunc flosculum omni gloriæ prætulit. In Salomone enim (
de quo legitur quod magnificatus est
super omnes reges universæ terræ in divitijs & hore)
omnes mundi glorias debes intelligere &c. Et
inferius sic loquitur, cùm præmisisset illud inter alia:
Dilectus meus descendit (ille
Ascendit
legit
) ad areolam aromatum, ut lilia colligat. Can
tic. 6. v. 1.
Laudabile lilium, amica sponsa, amabile lilium, quod colligitur à Sponso. Non enim, ut
æstimo, colligitur ut ultra marcescat, sed ut in altari aureo collocetur, quod est ante oculos Domini:
id est, ut collocetur in cælesti Sanctuario, ut sit ipsum lilium ad ornamentum omnium Sanctorum, in
quibus Dominus tamquàm in altari suo aureo requiescit &c. Pulchrum & illud ex statim subditis:
Quasi enim quidam adeps & medulla Ecclesiæ sunt Virgines Christi: & quadam singulari
excellentia aliorum florum Sponsi amplexibus familiariùs inhærentes. Hæc ille, quæ materiam
exhibent amplificationi non levi, & satis excelsitatem Virginitatis, & singularem gloriam
manifestant. Illud autem quod de adipe di
Adeps Ecclesiæ cur Virgines.
ctum, ad legis Domini præceptum videtur dubio procul referendum, de qua
Exodi 29.
v. 13.
& Levitici 3.
v. 3.
& alibi, qua statutum, ut in
victimis adeps Deo tantùm cederet, & incendio traderetur. Et in Exodi loco additur:
Et
offeres incensum super altare. Ubi, ut animadvertit Abulensis
Quæst. 6. existimare aliquis posset
post datum igni adipem, incensum, id est thus
offerendum. Quod tamen, ut & interpretes
alij, inscitiæ redarguit, cùm eo dicendi modo
ipse adipis incensio denotetur. Et quidem ut
ille observat, gratissima erat Deo adipis concrematio, unde opus non erat thurificatione.
Hoc ergo est quod Divus Bernardus, aut quicumque fuerit, præfati Tractatus auctor, sibi
voluit, cùm Virgines Ecclesiæ adipem esse
profatus est, id est gratissimum in Ecclesia post
Eucharistiam Sacrificium, quod sibi penitus
reservatum vult & præcipit. Hoc enim est
quod D. Paulus clamat 1. Cor. 7. v. 34.
Virgo
cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore &
spiritu: id est, Dei tota, & Deo tota, ut nihil
non ad Deum spectans possit cogitare. Et adeps
quidem moles est in animali blandior, ut ad
designandum femineum genus possit convenienter advocari. Et ad Virgines præsertim,
quia non est caro, sed aliquid adhærens carni,
neque aspectui obvium, sed clausuræ perpetuæ dedicatum, quæ ad moralem sunt advehenda tractatum.
*Sed jam de humilitate, & pulchro illo
Virginitatis cum ipsa nexu, de quo Auctor dictus
Cap. 29. ubi ita scribit:
Nec prætereundum
quòd ipse flos lilij, tam altus, tam candidus, tam
jucundus, semper reclinatur ad terram. Quid nobis
per hoc aliud quàm humilitas commendatur?
Caput
enim inclinare ad terram, est mentem nostram ad
generationem terrenam, & fragilitatem de terra contractam inflectere, ne de nobis aliquid
præsumere omnino audeamus, dum nos lutum &
cinerem esse consideremus. Nulli autem hæc virtus
tam necessaria est quàm Virginibus, ne in profundum superbiæ incidant, dum suorum considerant
excellentiam meritorũmeritorum. Virgines enim Christi etiam
adhuc in terra viventes Angelorum ducunt vitam:
tales cùm sint, quales dixit Dominus futuros post
resurrectionem, quia tunc neque nubent, neque
nubentur, sed erunt similes Angelis Dei in cælo.
(Matth. 22. v. 28.) Hæc ille & alia. Et qui
dem quod de Angelorum similitudine dictum,
ad ingentem stimulare deber cautionem, illi
etenim cùm lilia essent candidissima, inter ipsos Dei Filius ante adventum in terras pascebatur. Si enim Virgines ob similitudinem lilia
sunt, quantò id potius Angelis tribuendum?
Quia verò lilia illa ambulare voluerunt
extento
collo, non solùm Dei iram, sed furorem sunt
terribilis indignationis experta. Pro quo audiendus D. Bernardus, verissimus ille auctor,
Sermone 69.
in Cant. ubi ita loquitur
: Vtinam
in me omnem extollentiam comprimat, immò dejiciat, & ad nihilum redigat, non accensus furor,
sed infusus amor. Vtinam discam non superbire,
sed unctione potiùs quàm ultione magistra. Domi
ne, ne in furore tuo arguas me, sicut Angelum extollentem se in cælo: neque in ira tua corripias me,
sicut hominem in Paradiso. Ambo iniquitatem meditati sunt, altitudinem affectantes, ille potentiæ,
iste scientiæ &c.
Verum utraque altitudo dejecta
est:
sed in homine mitius, judicante ita illo, qui
omnia facit in pondere & mensura. Nam Angelo
in furore punito, immò & damnato;
homo iram
tantùm sensit, & non furorem. Sic Doctor san|
ctus, quibus Virgines debent profectò reddi
cautissimæ. Cùm enim Angelis similes sint, si
vento vanitatis extollantur, eorum instar venient puniendæ, non in ira tantùm, sed etiam
in furore, permissione lapsus, aut numquàm,
aut difficilè admodùm reparandî. Pro quo &
dicta circa clausam januam §.
cit. in quo &
versamur, urgebunt. Ubi pro
Inclinato collo,
habetur
Inalienato, errore typographico:
quamvis posset ille aliquatenus sustineri.
SpōsaSponsa enim dum collum inclinat sponso, juxta explicationem loci, de quo ibi, non alienat illud,
sed in Sponsi dominio constituit, ut illud juxta
suæ promissionis veritatem extollat
: Qui se
humiliat, exaltabitur. Lucæ 14. v. 11. Collum
autem per superbiam elatum, diaboli est, unde
dici inalienatum nequit, cùm illud superbia
fecerit alienum. Sic accipi illud Davidicum
potest Psal. 18. v. 14.
Ab alienis parce servo tuo.
Superbia peccatum alienum.
Ubi Genebrardus peccata præsumptionis agnoscit. Et quidem videntur illa in homine
aliena, qui unde præsumere possit habet nihil.
Notum illud ex egregio humilitatis Magistro:
Vnde superbit homo, cujus Conceptio culpa,
Nasci pœna, dolor vita; necesse mori?
Pro quo & illa quæ nuper dicebamus.
§. V.
Circa D. Teresiam, auctarium laudis.
Ad Num. 509.
*
ANu. 502. illius panegyris qualis
cumque juxta nostram non quidem affectionem, sed tenuitatem exhibita.
Citato autem
n. 509. circa cognomen Zepeda
dictum aliquid, ex cujus significatione laudis
etiam nonnihil eliquatum. Sunt autem, eo loco typographici errores duo, dum pro
Fresneda,
&
Fraxini, Tresneda &
Traxini barbaræ penitus
voces inveniuntur, ut omittam Pomponium
Melam, in quo nomen ritè in margine positum periculum erroris excludit. Dictum ergo
D. Teresiam meritò Zepedam, quod nobilis
est familiæ cognomen, fuisse compellatam,
quia
Zepa idem quod vitis, &
Zepeda Castellano idiomate vineam, ubi scilicet plures concurrunt vites, debet juxta modum loquendi circa arbores alias designare. Et quidem non
Zepa, sed
Cepa frequentius scribitur, & sic apud Covarrubiam in
Thesauro linguæ Castellanæ, ubi originem illi latinam assignat à verbo
Cæpto, quod est
Incipio, eo quòd
prior & robustior arboris pars quasi principium illius sit, nam & alijs nomen hoc attribui
solet arboribus, ad illarum truncum designandum. Sed originatio videtur satis frivola, sicut
alia à cæpe, eo quod capitis instar sit, ita dictum, unde & propter similem rationem dici
caput potest, quod in arbore primum & teres.
Ut quid enim ad cæpe opus est confugere,
quando sicut illud à capite dictum est, quod
boni affirmant Grammatici, ita & cepa ab ejus
similitudine potuit similiter compellari. Et
certè tam quæ in cæpe, aut cæpa ejusdem significationis, originatio confingitur, quàm
quæ in
Zepa aut
cepa, levissimo nititur fundamento; & res supervacui laboris est illud pro
nominibus omnibus vestigare, ubi non statim
apparet, ut revera apparet in multis, multæ
enim hallucinationes pro verosimilibus caussis
venditantur, quas viri cordati irrident, cum
auctorum illarum existimationis non modico
detrimento. Verosimilius quod de Zepeda,
aut Cepeda diximus, multitudinem scilicet
Zeparum aut
CeparũCeparum in loco eodem indicare:
sic enim cæpetum &
cępinacæpina apud bene Latinos
prosimili multitudine; Rosetum, Olivetum,
Palmetum, Populetum, & in negotium præsens Vinetum, locus vineis abundans, & alia
plurima.
*Stet ergo Divam Teresiam quod no
stri erat intenti, Zepedam aut Cepedam dictam, & Latina imitatione
Cepetum, ut una
cùm sit, debeat etiam censeri multæ. Magnum
est equidem quòd mulier inter plures commendatione digna, vitis sit, id quod à Davide
Psal. 127.
v. 3. decantatum verbis illis
: Vxor
tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ. Id
quod in Virginis Deiparæ laudibus positum
invenimus Eccli. 24. v. 23.
Ego quasi vitis fru
ctificavi suavitatem odoris. Quamvis quod ad illam spectat, ultra omnem sit comparationem.
Pro quo & Salomonis illud mirè consonat
Proverb. 14. v. 1.
Sapiens mulier ædificat domum
suam. Quod est profectò pro eximia laude reponendum, ut scilicet mulier una sapiens, sapientia inquam plusquàm muliebri, ædificare
unam possit domum. Quantùm ergo illud est
Divæ Teresiæ præconium, quæ non domum
tantùm, sed domos, duo scilicet supra triginta
Monasteria ædificavit, ut in sacris habetur officijs, & res ipsa suis se genuinis luminibus
manifestat? & id quidem non quia divitijs affluens, aut mariti opulentia potens, sed
inops
Virgo, omnibus humanis destituta auxilijs, quinimmò adversantibus plerumque sæculi principibus.
Unam sic egentem, sic humanis destitutam auxilijs Virginem, adversantibus sæculi principibus, unam ædificasse domum, miraculum
profectò, & Dei singularis benedictio ritè expendentibus negotium tale fuisset. Quid cùm
tot ac tales fuerint? Res planè est non admiratione, sed stupore dignissima.
Effloruit in eo
consilio miserentis Domini benedictio. Et quænam
benedictio ista? Illa quidem, qua ille vix extantibus humanæ contributionis subsidijs, multiplicare est visus, quæ hominum commodis
servierunt. Quinque tantùm suppetebant pa
nes, & duo pisces pro satiandis in deserto quinque mille viris sine mulieribus & parvulis. Et
tamen illi satiati multiplicatione mirabili, dum
aspiciens in cælum Dominus
benedixit, & fregit.
Matth. 14. v. 19. Præcesserat autem Apostolorum commiseratio solicita, unde & dixerunt
Domino:
Desertus est locus, &
hora jam præterijt
&c. v. 15. Quod expendens P. Cornelius ita
scribit circa
v. 18. ubi de illorum obedientia
misericordiam subsecuta
: Paruêre Apostoli, &
attulêre illos: atque hæc prompta eorum obedientia
& fiducia, æquè ac charitas & studium succurrendi
fami tot milliũmillium hominũhominum, elicuit hoc à Christo mira|
culum. Sic ille. Juxta quæ philosophari in
Diva Teresia possumus, cujus singularis obedientia in parendo Confessarijs, rarissimo cœcæ subjectionis exemplo, dum apparenti Christo digitorum illusorijs siguis abnuebat, &
Apostolica etiam charitas in saeris etiam officijs mirificè commendata, multiplicationis
adeò mirandæ Monasteriorum benedictionem
florentissimam meruerunt.
Effloruit in eo consilio &c.
*Et ut sua sit Apostolis de obedientia,
& charitate laus, aliquid tamen observandum,
quod in hac parte devoto femineo sexui debeatur.
Quinque millia virorum, exceptis mulieribus & parvulu. Matth. 14. v. 21. Omittamus
parvulos, qui alieno ductu in desertum cum
Christo pervenerunt: in mulieribus autem
adeò constans & devota sequela quomodo
possit illaudata præteriri? Quod D. Joanni
Chrysostomo sic est visum
: Homil. 50.
in Matthæum in hunc modum locuto:
Magna profectè
P. Chrysostomi earum laus.
laus multitudinis illius, cùm & feminæ & pueri
cum viris omni labore contempto sequerentur. Sic
ille. Non ergo ad curiositatem ullatenus referendum, cui suspicioni occasionem dare potuit
P. Maldonatus, dum dixit magnum earum
fuisse numerum, licet non numero virorum
æqualem,
vel quia religiosiores, vel quia curiosiores viris esse solent. Quod quidem ad pium sensum advocari potest, ut religio & curiositas
in sequendo Christum fuerint copulatæ: sanctaque fuerit & re igiosa curiositas, eo naturæ
impetu ad finem sanctissimum ordinata. Sicut
oculorum aviditas videndi pulchra erga Christum laudabiliter ferebatur. Iam ergo in mulieribus illis felicibus considerare juvat commodorum propriorum oblivionem
labore contempto, ut jam D. Chrysostomus: civitates pro
desertis commutatas, ubi præter Christum solatij nihil: longi fatigationem itineris. Inediam
tamdiu toleratam. Nullam decubando corpore
curam. Illam audiendi verba Christi insatiabilem anxietatem. Ubi quidem pro Diva Teresia nobile schema succurrit, in quo poterit
D. Teresiæ schema in illis.
qui voluerit sanctum otium, & utile negotium meditari. Et illud quidem de solatij in
deserto defectu ad illos octodecim referre annos, in quibus nullis refecta consolationibus,
quibus solet in terris sanctitas abundare. Sic ergo
miraculum multiplicatorum Monasteriorum
promereri potuit: quod & de beatis illis mulieribus Christi asseclis asserendum. Ut enim
& viris suum etiam meritum tribuamus, in mulieribus tamen id citiùs apparet, quarum infirmior conditio arduum illud facinus reddit
mirabilius; cùm in eo viros potiùs quàm mulieres egerint, quibus nihil minùs habuerint,
nova miraculi novitate. Ubi ex antiquis Scrip
tores aliqui apud P. Maldonatum inquirunt,
cur ab Evangelista numerus non fuerit mulierum adnotatus, & ad generalem illum usum
Hebræorum sunt qui referant, non recensendi
illas, quod frequenter in sacris officijs legimus,
cùm liber generationis Christi occurrit. Addit
citatus Pater moralem rationem dicens:
Nihil
apud Deum recenseri, neque in numero haberi, nisi
quod virile sit atque perfectum. Cùm ergo Evangelicæ illæ mulieres ita se gesserint, ut viros
exæquaverint, & sic virile ac perfectum opus
perpetrarint, numerationis videntur prærogativam meruisse. Quod ergo numeratæ non sint,
mysterio non vacat, cujus investigandi
curācuram qui
voluerit suscipiat, nos enim ad alia propera
mus. Si unum adjiciamus illud, Divæ Teresiæ
gloriam ex eo non minui, quod cum numeroso illo
mulierũmulierum agmine componatur, ut multæ
debeant & merito & numero Teresiæ percenseri. Illius siquidem excellentia omnimodis
singularis. Sua ergo sit fortunatis illis sectatricibus laus, suum & meritum, quod in ordine
ad benedictionem multiplicationis adductum.
Cùm tamen Divæ possimus inclamare Teresiæ:
Multæ filiæ congregaverunt divitias:
tu supergressa es universas. Proverb. 31. v. 29. Quia
scilicet pro universis una, & una quodammodo
universæ. Vites aliæ, tu vinea, & ut tuo loquamur agnomine, Cepæ aliæ, tu
Cepeda.
§. VII.
Circa locum 1. Petri 3. v. 18. cum doctrina
utili. Ad Num. 605.
*
ADductus in eo Divi Petri locus ex
1.
Epist. 3
v. 18. sub hac forma
:
Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus
quidem carne, vivificatus autem spiritu. Et ita
quidem in Vulgata habetur. Sed P. Suarez
Tomo
2.
in 3.
p. Disp. 43
Sect. 3.
vers. Meliùs ergo, aliter
legendum esse contendit, scilicet
Mortificatos
quidem carne, vivificatos autem Spiritu, propositāpropositam
superiùs improbāsimprobans lectionem, & quam ipse amplectitur,
vulgatāvulgatam affirmans verbis illis,
RetinẽdoRetinendo
VulgatāVulgatam lectionem. Quod quidem non ægrè temporum potest distinctione componi: siquidem
P. Suarez scribebat ante
VulgatęVulgatæ exactissimam
correctionem, quæ Sixti V. & Clementis
VIII. auctoritate constitit, & est
An. 1608.
in lucem data typis Joannis Moreti. Licet autem Titulus solum Sixtum V. præseferat. à
Clemente tamen additum aliquid ipse indicat
in Bulla pro impressione, & asseritur à Francisco Luca Brugensi, Viro doctissimo, & suis
scriptis clarissimo in Epistola dedicatoria pro
Annotationibus ad correctiones, qui in loco, de
quo agimus, recognoscit
egregiam correctionem.
Id quod ex præfatione ad Lectorem ipsi sacro
Bibliorum volumini præfixa clariùs innotescit. Quod quidem animadvertere debuissent
Scriptores, qui cùm in locum præsentem incidunt, P. Suarez uti Vulgatæ contratium inducunt, cùm nihil magis ab illius Sedi Apostolicæ obsequentissimæ mentis alienum possit cogitari.
*Dices juxta Præfationem Biblicam
citatam posse aliquam in Textu sacro correctionem admitti,
dũdum ibi dicitur sic.
Accipe igitur.
Christiane lector, eodem Clemente Summo Pontifice
annuente, ex Vaticana Typographia veterem ac
vulgatam Sacræ Scripturæ Editionem, quanta fieri
potest diligentia castigatam:
quam quidem sicut
omnibus numeris absolutam, pro humana imbecil|
licitate affirmare difficile est, ita ceteris omnibus,
quæ ad hanc usque diem prodierunt, emendatiorem,
purioremque esse, minimè dubitandum. Sic ibi,
post quæ &
addũturadduntur aliqua, quæ mutanda videbantur, consultò immutata relicta esse ad vitandam populorum offensionem, D. Hieronymi exemplo, & quia potuerunt citati conformia ob rationem ibidem redditam æstimari.
Cùm ergo adhuc correctioni supersit locus, in
eo, de quo agimus, potuit P. Suarez lectionem
illam amplecti, quam commodiorem contextui judicavit, etiamsi aliter in Vulgata res se
haberet, & consequenter poterunt alij similiter judicantes, tanto præsertim ductore. Sed
hoc non urget, & respondeo, quidquid de doctrina illa sit, minimè in præsenti locum habere: quia aliud est posse aliquid corrigi, quod
nondum est correctum, quale in Vulgata forsan aliquando occurret, ex penitiori cognitione, aut inventione alicujus antiquissimi exemplaris: aliud verò quæ sunt jam Ecclesiæ auctoritate correcta, nulla habita ratione correctionis amplecti. Id enim nulli licet, essetq́ue
gravissimis erroribus obnoxium, & auctoritatem Ecclesiæ in re summi momenti violare.
Neque quod innuitur de ulteriori correctione
ita accipiendum est, ut aliquid modò extet ut
de fide propositum, quod aliquando possit falsum deprehendi; id enim nullatenus admittendum, jam enim Ecclesia non esset
columna &
firmamentum veritatis, quod Apostolus clamat
1.
Tim. 3.
v. 15. Sed quòd verba aliqua addi,
aut detrahi possint, quibus veritas aliqua meliùs possit explicari. Id quod de mutatione illa, quæ ob vitandam offensionem omissa dicitur, pariter intelligendum.
*Jam quod attinet ad fundamentum
P. Suarez pro retensione illius antiquioris lectionis, quæ credenda est incuria, aut inscitia
librariorum obstrusa, non certè urget. Agit ibi
D. Petrus de prædicatione Christi facta spiritibus, de quibus immediatè sic:
In quo & ijs, qui
in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: qui
increduli fuerant aliquando, quando expectabant
Dei patientiam in diebus Noe, cùm fabricaretur
arca:
in qua pauci &c. Ubi circa verbum
Spiritibus Vers.
Propter quæ aliam lectionem ut
Vulgatæ propriam ita proponit, scilicet
Spiritu, ut
quęquæ Spiritibus habet optimum etiam sensum præseferant. Et de ijs tandem explicat
spiritibus, seu animabus eorum; qui in diluvio,
licet priùs increduli Dei patientiam provocaverunt, veritatem prædicationis Noë jam jam
perituri agnoverunt, ad Deumq́ue sunt vera
pœnitentia conversi, & in sinum Abrahæ, ad
quem descendit statim à morte Christi anima,
velut in carcere claudebantur. Nulli enim videntur magis mortificati in carne, quàm illi:
& licet non solis illis, sed alijs etiam in sinu
contentis prædicaverit, Divi tamen Petri intentum in eo erat Capite consolari fideles, &
animos addere ad patiendum pro Christo, qui
etiam eos sua redemptione & visitatione dignatus est, quos non propter ipsum, sed pro suis
peccatis noverat horrendum adeò supplicium
pertulisse. Ad quæ quidem dici cum ipso Eximio Doctore potest, quod habet cit. Vers.
Propter quæ. Ubi lectione legitima Vulgatæ proposita, juxta illam Apostoli mentem exponit.
Et exponi quidem aptissimè potest, & ex eo fidelium consolatio, & ad patiendum pro Christo adhortatio luculenta constare. Quid enim
magis aut idoneum aut efficax afferri poterit,
quàm Christi Passio, sublimius
patientiępatientiæ Christianis exemplar? & de prædicatione illorum
specialis facta mentio præ alijs, quia si illis
Christi Passio profuit, & ab ipso statim ac peracta est personali descensu visitati, qui ad Noë
prædicationem adeò fuerant pertinaces: quid
de alijs
putandũputandum est, qui & in ejus mortui fide,
& ad Apostolicæ prædicationis auditum, aures obsequentes & dociles præstiterunt? Quod
autem tandem ait illud
vivificatus spiritu meliùs ac proprius de nobis dici quàm de Christo, id certè negandum juxta contextum: cùm
enim mortificatus dictus fuisset, elegantiùs &
consonantiùs dictus etiam vivificatus. Nam &
vivificari à Deo spiritum in Scriptura occurrit
Isaiæ 57. v. 15.
Vt vivificet spiritum humilium.
Et quidem Spiritus à Deo vivificari cum omni
dici proprietate potest, non ex eo quòd à morte aliquo modo suscitentur, sed quia eam, quam
habent, vitam, illius beneficio possident: &
prætereà quia non solùm vitam radicalem &
substantialem confert, sed etiam actualem,
quęquæ
potentiarum actibus exercetur, unde toties à
Davide postulatam vitam, quæ ad spiritum
pertinet, invenimus. Iuxta nostram autem explicandi rationem, de qua
citato nu. 605. con
venientior & sublimior sensus habetur, ut vivificatus spiritu dicatur Christus, quia Spiritu
Sancto operante ejus est peracta resurrectio.
Sicut enim cùm effudit sanguinem,
per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum
Deo, juxta D. Paulum Hebr. 9. v. 14. Ita juxta
D. Petrum per Spiritum sanctum resurrexit,
cujus rationem
cit. n. etiam est reddita, & satis
quidem genuina, D. Athanasio suffragante.
Pro quo hæc sit satis adnotasse, ut & P. Suarez faciamus satis, cujus & caussam defensamus.
RECOGNITIO
QVARTA.
Circa Tertiam Partem Tituli,.
§. I.
De Regnorum securitate ex Dei amicitia.
Ad Num. 672.
*
ADducta pro theorematis hujus
modi probatione S. Isidori Pelusiotæ præclara sententia, quæ
sic habet
: Imperiorum robur ac
firmitas;
Dei amicitia est. Ex
lib. 1.
Epist. 299.
In quem locum cùm incidisset unus ex Nostris
Sacerdos, neque junior, neque illitteratus,
hæsit, & me adijt, ut scandalum pænè passo
|
intelligentiæ opportunum adminiculum admoverem. Sic enim ibi legerat:
Impiorum robur &c. Qua impia assertione nihil esse impium magis potuit. Et fuit ille enormis typographiæ error, non habens ita obviam correctionem, ut experientia docuit: ex qua & alijs
juxta
superiùs dicta, evincitur errorum adnotationes in calce Operum esse perutiles, quidquid
nonnulli obsistant suo in placito relinquendi,
& communi bono, ac Scriptorum honori, &
commodo consulendum. Et ubi de erroribus
agitur, ipsum, in quo sumus, S. Rosæ Peru
vianæ Festum, animadvertendum admonet in
Oratione Officij clausulam, seu conclusionem
corrigendam. Cùm enim dicatur ibi:
Christi
bonus odor esse mereamur, non addendum,
Per
eumdem D. N. &c.
Sed Qui tecum vivit, & regnat &c. Sic enim in similibus & usus, & leges
sacræ admonent faciendum. Sic in Oratione
Octavæ Nativitatis, & Epiphaniæ,
Vt per eum,
quẽquem similem nobis foris agnovimus, intus reformari
mereamur, Qui tecum &c. In Oratione Tridui
Hebdomadæ sanctæ,
Respice, quæsumus Domine
&c. In Oratione S. Stephani, Vigiliæ S. Joannis Baptistæ. Et cùm ante annos aliquot in
Oratione S. Catharinæ Virginis & Martyris
haberetur
Per eumdem &c. jussum est ut reponeretur,
Qui tecum &c. & in Rubrica quidem
Missalis 9. §. 17. ita præscribitur: Si Oratio
dirigatur
ad Patrem, concluditur, Per Dominum
nostrum &c.
Si ad Filium, Qui vivis & regnas
cum Deo Patre &c. Si in principio Orationis fiat
mentio Filij, concluditur, Per eumdem Dominum
nostrum. Si in fine Orationis ejus fiat mentio, Qui
tecum vivit &c. Atqui in Oratione S. Rosæ ita
accidit, ut vidimus. Unde & mirari licet quomodo in Oratione Dominicæ
PalmarũPalmarum,
quęquæ &
in principio & in fine mentionem continet
Filij, non ita ut præscribitur factum inveniamus; sicut & in Oratione S. Ludovici Regis,
cujus extrema verba,
Regis regum Iesu Christi
Filij tui facias nos esse consortes. Quod quidem
adnotasse, alicujus momenti visum est, quia ex
hujusmodi observationibus aliqua solent in
divino Officio meliorari: quamvis non is sim,
cujus observationibus tantùm sit roboris, ut
id, quod de alijs possit zelus iste sibi fiducialiter pollicere. Sed valeat ille quod possit,
erunt fortè alij, quibus sensus idem, & pro majori auctoritatis pondere sperare liceat, & cura adhibita comparare. Et post hæc quidem
scripta id quod circa Orationem S. Ludovici à
me desideratum, suprema esse auctoritate dispositum lætissimus deprehendi.
*Ubi non prætereundum circa Oratio
nem pro Assumptione Virginis idem, quod de
præfatis, videri dicendum. Cùm enim Filij nomen in extremis sit, scilicet
Genitricis Filij tui
Domini nostri interceßione salvemur. Iuxta Rubricæ Canonem
Qui tecum &c. addendum videbatur: quod tamen non ita factum. Sed est
quod in Oratione ista desiderare multorum
possit affectus (de proprio id mihi certum)
quod scilicet in ea Assumptionis mentio aliqualis habeatur. Nescio enim quo id mysterio
sit ita dispositum, ut cùm in Orationibus pro
Vigilia hujus Festi, expressa illius mentio sit, & in Oratione Secreta, ac
Postcommun. eam
q́ue totum divinum spiret & proclamet
officium, in Oratione primaria penitus taceatur. Ad quod quidem dici potest ita in Sacra
mentario D. Gregorij haberi, cujus est id auctoritati
delatũdelatum, ut nihil addendum aut detrahendum, visum fuerit consentaneum. Sed certè ex eodem fundamento posset positio adversa
firmari. Nam circa Officium Assumptionis aliqua mutata comperiuntur: Orationes enim
Missæ in Vigilia diversæ sunt, priori excepta:
& tertia quidem penitus, secunda aliquantulùm. In Missæ autem Oratione tertia id, quod
in prima desiderabamus, adjectum: sic enim
illa apud S. Doctorem
: Mensæ cælestis participes effecti, imploramus clementiam tuam, Domine
Deus noster, ut qui Festa Dei genitricis colimus, à
malis imminentibus ejus interceßionibus liberemur.
Et pro illis
Festa Dei genitricis, positum
Assumptionem D. g. Quod quidem in prima pariter poterat congruenti ratione disponi, ut post verba,
Genitricis Filij tui D. N. sicut in præfata diceretur,
Cujus Assumptionem colimus, & hoc
quoad Orationes; nam in Præfatione pars
est non modica detracta. Id quod in multis
alijs deprehendere poterit, qui ea, quæ in Sacramentario extant, cum ijs, quæ modò Ecclesiæ usus habet, voluerit per otium collectare.
*Et his per occasionem dictis ad senten
tiam jam S. Isi dori redeamus, in cujus citatione
etiam error, ex eo
cōtingenscontingens, quòd ita apud P.
Lorinum
ibidem citatus reperiatur scilicet,
lib.
1.
Epist. 299. cùm tame sit
Epistola 290. tenoris
sequentis:
Imperiorum robur ac firmitas Dei amicitia est. Ex quo sequitur eum, qui robustè imperium gerit, Dei amicum esse. Mihi enim ait Scriptura, (Psal. 138. v. 17.)
honorati sunt amici tui
Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Quocirca si Dei amicus esse studes, fac robustè præsis,
hoc est, nec muneribus, nec amicitia: verùm dignitati ac merito jus præbens. Sic ille Petro scribens, cujus ut agnosci possit notam adjecit
nullam. Scribit Petro Monacho
lib. 3.
Epist.
199. & Petro Lectori eodem
libro Epist. 305.
Præfato autem Petro cùm scribat prætereà sæpiùs, nihil addit ad illius conducens statum. Ex
tenore autem præfatæ Epistolæ gubernatorem
fuisse convincitur. Et robustum quidem illum
esse admonet in administranda justitia, ut Virga directionis minimè muneribus inflectatur.
Quod enim de virga ferrea Christi dictum à
Davide Psal. 2. v. 9.
Reges eos, in virga ferrea,
optimi gubernantium exemplaris, ad hunc est
sensum adsciscendum. Hinc pro justitia accuratè retinenda eumdem Petrum instruit gloriosus Pater
eodem lib. 3.
Epist. 146. pulchrè
ostendens quomodo debeat cum pace inviolabiliter conservari. Christus enim qui dixit
:
Pacem meam do vobis. Joan. 14. v. 27. dixit pariter:
Non veni pacem mittere, sed gladium.
Matth. 10. v. 34. Unde & concludit:
Pax enim
verè ea est, quæ justitia & pietate cohoxestatur.
Ad quod quidem
Spiritus robustorum, ut apud
Isai. 25.
v. 4. necessarius est, quem nequeant
munera turpiter emollire, de quo alibi dictum.
Illa quidem turpi virgæ inflexione, capessens
|
amicitiam cùm illis firmare studet, qui violandæ justitiæ intuitu largiuntur. Talis autem
amicitia, Dei amicitiæ est inimica manifesta.
Sic D. Jacobus:
Amicitia hujus mundi inimica est
Deo. Jacob 4.
v. 4. Quomodo ergo stabit illud,
à quo sumus auspicati?
Imperiorum robor ac firmitas, Dei amicitia est? Ubi non id tantùm de
Principibus accipiendum, à quibus ea solet vilitas esse procul; sed de inferiorum classe, ex
quibus etiam imperiorum robur dependet &
firmitas. Pro eodem ad justitiæ administrationem robore stat Theodorici illud ore Magni
locuti Cassiodori
Lib. 6.
Epist. 5. aut si libuerit
aliter compellare:
Oportet prætereà firmitas animi, ut à justitiæ tramite nullis muneribus, nullis
terroribus auferatur. Sic ille de Quæsturæ decernens Magistratu.
§. II.
De antiqua & firma in Hispania Fide.
Ad Num. 673.
*
TUrpis in eo error occurrit, dum pro
Credulitatis positum
Crudelitatis. Et
agebatur quidem de abjurato Arianismo Leovigildi regis Edicto stabilito, & Reccaredi filij
constantissima fide, propter quam in Hispania
Scriptorum numerositas inundavit.
Hac omnium nobilißima benedictione (sic ibi)
Hispanum
donatum imperium, ob repulsam à Reccaredo initiatore Hispanicæ crudelitatis paternam superstitionem. Et quid magis dici absurdum potuit?
Christi fides non crudelitati militat, sed mansuetudini, dicente ipso
: Beati mites, quoniam
ipsi poßidebunt terram Matth. 5. v. 4. &,
Discite
à me, quia mitis sum, & humilis corde. Iugum
enim meum suave est &c. Cap. 11. v. 29. & 30.
Quibus non obstat quod
nu. præced. de gladio
dictum in charissimos quosque distringendo,
in quo quidem D. Hieronymus genus aliquod
crudelitatis agnoscit celebri illa, & ardenti plena spiritu monitione Heliodorum allocutus
Epist. 1.
Si in limine pater jaceat, per calcatum
perge patrem;
Siccis oculis ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est, in hac re esse crudelem.
Sic ille. Non inquam obstat, quia obedire
Christo in ijs, quæ aut mandat aut consulit,
neque umbram potest crudelitatis habere; immò in eo gratissima Deo intervenit mansuetudo.
Diriget mansuetos in judicio, docebit mites
vias suas. Psal. 24 v. 9. Ubi judicium pro lege
positum, juxta id, quod præcesserat:
Legem
dabit delinquentibus in via, ut doctè exponit
Cardinalis Bellarminus. In obediendo enim
legislatori Deo & mansuetudo & mititas exercetur:
Dum non resistunt Domino docenti, immò
cupiunt doceri. Diriget, inquit, mansuetos in judicio, id est, ducet per viam rectam legis suæ. Sic citatus Scriptor. Unde & D. Hieronymus in illo
apparenti crudelitatis spectaculo genus pietatis agnovit:
Solum pietatis genus est. Et quidem
meritò: pietas enim virtus est, quæ ad convenientem se habendi modum in filijs erga parentes inclinat, juxta ea, quæ præceptum illud
divinum complectitur;
Honora patrem tuum &c. Quod equidem in conculcatione etiam patris
à Doctore Maximo edocta sublimiter adimpletur: patris siquidem malum gravissimum
amovetur, quod certò imminet, si eo sic agente, filius rebellis Deo vocanti persistat: pro quo
experimenta & multa & horrenda succurrunt.
Et quidem si hostibus grave damnum inferre
volentibus patri filius occurreret, pietatis id esset satis laudandus effectus, etiam si pro defensione necessarium esset illum semel & iterùm conculcare.
*Non sic in Arianismo actum, in quo
Arianismi genuina crudelitas.
crudelitas ita suum propagavit imperium, ut
nihil in barbaris minus inventum;
Non Scytha, Caucaseas nec qui colit accola
rupes.
quod de talibus novioribus sæculis verissimè
dictum, pro quo Romanum Martyrologium
excepisse juvabit,
die 12.
Octobris, ubi sic habet:
In Africa sanctorum Confessorum & MartyrũMartyrum
quatuor milliũmillium nongentorum sexaginta sex (4966.)
in persecutione VVandalica sub Hunnerico rege Arriano: qui cùm essent partim Ecclesiarum
Dei Episcopi, partim Presbyteri & Diaconi, associatis sibi turbis fidelium populorum, pro defensione
Catholicæ veritatis in horribilis eremi exilium trusi
sunt: ex quibus plurimi, dum crudeliter à Mauris
ducerentur, hastilium cuspidibus ad currendum impulsi, & lapidibus tunsi;
alij ligatis pedibus velut
cadavera, per dura & aspera loca tracti, & singulis
membris discerpti, ad extremum variè excruciati,
martyrium celebrarunt. Erant inter eos præcipui
Domini Sacerdotes Felix & Cyprianus Episcopi.
Hæc ibi, & multò plura Victor Uticensis de
persecutione Wandalica, in qua & Geisericus,
aut Gensericus Hunnerici pater suo præiverat
Catholici sanguinis horrendus profusor exemplo, de quibus multa ab Ecclesiasticis Scriptoribus haurienda, & ut parcamus alijs, ex ijs
certè Leovigildus, qui Sanctissimum filium
jussit occidi; hunc enim enormitatis spiritum
Arianismus influebat. Cùm enim Ariani negarent Christi divinitatem, fontem sibi Christianæ dulcedinis desiccabant.
Dulcis & rectus
Dominus. Psal. 24. v. 8. & inde quod jam
nu.
præced. perspeximus:
Propter hoc legem &c. Diriget mansuetos in judicio.
*Jam quod de firmitate fidei in Hispa
nia jam inde ab antiquis temporibus in titulo
præpositum, res ipsa loquitur, & nostra oportet ut cum gratiarum actione felicitas recognoscat. Converso Reccaredo conversa est Hispania, & numquàm
conversa est retrorsum. Apparuit D. Jacobo in Hispania vivens adhuc
Deipara. Qua veritate nihil in illa constantius: licet Marchio Agropolitanus circa id se
exhibeat hæsitantem in suis
Dissertationibus
Ecclesiasticis: ubi licet addat nihil velle se circa
hoc movere, satis ex loquendi modo hæsitantiam manifestat, addens etiam pro eo rationem,
quam est sanè mirum viro erudito (sed non ille
Theologus) momenti alicujus fuisse visam, &
mundo posse non penitus rejecturo committi.
Est ergo illa non videri conforme humilitati
Virginis, ut templum suo nomine erigendum
Divo Apostolo suismet ipsius verbis intimarit.
Cum sit profectò certissimum Virginem, cùm
|
tale aliquid peragit, non suo, sed divino imperio regi, & ejus explorata voluntate. Quid
autem humilitati non congruum in eo apparet
mandati modo, si dicat
: Dei est voluntas ut meo
De facto Ioanni Patritio.
nomine tali loco templum construatur? & meminisse auctor poterat celeberrimæ apparitionis,
quam Ecclesia peculiari solemnitate commemorat
die 5.
Augusti. Titulo
S. Mariæ ad Nives.
Quando scilicet illa Joanni Patritio, & conjugi, ac etiam Liberio Pontifici apparuit, & in
Exquilino monte templum
extruẽdumextruendum edixit,
seu Ecclesiam,
quæ Mariæ Virginis nomine
consecraretur. Ubi humilitatis quidem inter
verba supercælestis imperij specimen observatione dignum elucet; nullum enim sibi adscripsit titulum, ex sublimibus illis quibus poterat decorari. Et tale aliquid in apparitione
D. Jacobi verosimile est intervenisse. Neque id
tantùm cum tribus præfatis factum; nam sæpè
aliàs de
ędificandisædificandis suo nomine Ecclesijs à Virgine in majestate se digna apparente actum,
pro quo videri potest P. Balinghem in Kalendario Virginis in locis, quæ dabit
Index. Et
præsertim
die 8.
Sept. nu. 12.
*Sed quia de doctrinæ abundantia in
præfato loco ex Reccaredi gloriosa conversione
specialiter agebatur, præstat
circumstantiācircumstantiam colũnæcolumnæ interim expendisse, quæ quidem Iaspidea
est. Iaspidem autem esse D. Petrum, & sub ea similitudine
primũprimum civitatis cælestis fundamentum in Apocalypsi habemus
: Fundamentum
primum Iaspis. Apoc. 21. v. 17. de quo dictum
nu. 922. & in Amphitheatro magis ex professo
n. 384.
& seq. ubi & pro veritate, de qua modò,
pulchrum etiam fundamentum: ut enim ex
Plinio ostensum ibi non Iaspis quæcumque
Petrus, sed quæ apud illum
Grammatias, aut
Polygrammos, id est gemma litterata, & multilittera: talis enim Petrus, in quo cælestis sapientiæ sublimitas, & qui
suprema & antiquissima Theologorum summitas, ut eum vocat Ma
gnus Dionysius ad D. Timotheum scribens,
& à S. Joanne Damasceno allegato
in Oratione
de Dormitione Virginis, & pro sacris dignissima
dubio procul officijs, & supremæ illius atque
antiquissimæ Theologiæ latices in Hispania
pro Virginis fluxisse gloria mysticè ab eadem
indicatos res ipsa sine testium necessaria productione testatur, ubi præsertim pro illius purissimæ Conceptionis prærogativa plusquàm
alibi militatum, & à nostra præsertim Societate, quæ & Polygrammos ipsa, de quo
citato
num. 673.
& alibi actum in spiritu humilitatis,
& etiam veritatis, ut nunc à commendatione
gloriæ hujus meritò abstinendum censeamus.
Id solùm addidisse dum liceat in
eodem num.
errorem occurrere circa Carmen Virgilianum,
Credo equidem vivos ducent &c. Ubi pro
vivos
extat
viros: quod neque sensum habere commodum potest, neque cum carminis lege constare. In eo tantùm poterat esse periculum, si
error talis auctoris adscriberetur inscitiæ, quod
de lectorum benignitate minimè præsumendum. Nihilominùs adnotasse non oberit, quia
sapientibus & insipientibus debeo me cum
Apostolo recognoscere debitorem.
§. III.
Errores adnotati aliqui, & ex quibusdam
multiplicata doctrina, cum D. Petri
Veronensis laude. Num. 674. 679.
680. 681. & 682.
*
IN priori
Debuerint pro
Debuerit. Et
Iu
terpretis pro Interpretes. In hoc postremo periculum nullum, quia nihil contra Syntaxim, secus in præcedenti, ubi contra illam
peccatur, nomini enim Epos singularis debet
verbi significatio respondere. Epithalamium
autem Epos à Nobis dictum. Licet enim Ennius Epos longum dixerit; in nostro ea est
concisio, quæ eminens possit censeri meritò
longitudo. Id quod testimonio magni circa
illud voluminis legitimo comprobatum, in quo
& omissa plurima, cùm ad Titulum fuerit prolixæ tractationis varietas revocata. Unde &
stare potest, quod ex Diomede apud Grammaticos obvium, juxta quem Epos est Carmen
exametrum rerum divinarum, atque heroicarum, humanarumq́ue comprehensio. Quod
equidem in illo videre est: nihil enim heroicum magis quàm Christi & prælia, & victoriæ triumphiq́ue. Inter divina divinius nihil,
quàm divinissima Trinitas, & hæc in ipso: neque in humanis nobilius quidquam humanitate Christi: ubi & plura alia ad sublimem statum supra humanam conditionem reformata.
*Num. 679. pag. 473. pro
cognatione
legitur
Cognitione, sicut &
nu. sequenti. Et aliquali æquivocationi esse locus potest. Ubi de
D. Petro Martyre sermo erat, cui nihil obfuit
prava cognatio, ex Manichæorum pestifera
parentela. Ubi ponderatione dignum occurrit
D. Petrum à Sanctissimo Dominico in Religionem, cujus erat fundator, admissum: cùm
tamen esset ille ex nobilissima Gusmanorum
familia, à qua quidquid maculosi sanguinis
est, quàm longissimè propulsatur. Magnum
A Divo Dominico cur admissus.
ergo de præsenti & futura Veronensis juvenis
sanctitate formavit ille conceptum, quæ posset
labem omnem impuri sanguinis abolere. Simile aliquid in Christo videamus.
Mane astabo
tibi, & videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Neque habitabit juxta te malignus:
neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Sic
vates Rex
Psal. 5.
v. 5.
& 6. Sed audiatur D.
Lucas ingressum Magdalenæ ad convivium
enarrans, in quo assistebat Christus à quo & illa
gratanter admissa.
Et ecce mulier, quæ erat in
civitate peccatrix &c. Lucæ 7. v. 37. & seqq.
Quid ad hæc? Ecce mulierem coràm oculis
Christi, nec increpitam, nec repulsam, obmurmurante Simone. Illud certè Christum ex
Simile quid in Magdalena.
pręsentipræsenti statu altè de illa sensisse, & de futura
sanctitate altum etiam conceptum efformasse,
quæ maculas omnes præcedentis dedecoris
obumbrantes, suo splendore superaret. Et licet opponi possit Dominum omnes benignè
suscepisse peccatores, unde & Pharisæi ac
Scribæ murmurabant,
dicentes: Quia hic pec
catores recipit, & manducat cum illis. Lucæ 15.
|
v. 2. Id quidem non obest, quia erga Magdalenam specialiùs aliquid operatus, in qua præter peccatricis labes, erat aliud, quod admissioni posset obstare. Nam de illa
ejecerat septem
dæmonia, Marci 16 v. 9. unde ad diaboli prosapiam quodammodo pertinebat. Qua non obstante est clementer admissa, quia futura lux
in Ecclesia clarissima, & verum Sanctitatis exemplar. Ut intelligamus inde à D. Dominico
ritè ac rectè erga Veronensem Petrum actum,
dum eum in suam Religionem admisit, primaria in nobilitate fundatam, eatenus nobiliorem
futuram, quia vivens & moriens in illa Petrus, & ipse etiam puro sanguini decorem esset
mirè æstimabilem additurus, factus Tribunalis S. Inquisitionis Patronus, cujus Ministris
nulla est ma ula ejus generis adhæsura, pro
quo exactissimæ debent præcedere probationes.
*Ad eumdem spectat, quod
nu. 680.
ubi etiam error, dum de victoria agitur à patruo hæretico reportata, adducta Herculis
comparatione in cunis de duobus anguibus in
illum insurgentibus triumphantis, nam & cum
patruo pater. Et sic legitur
: Nam erat in cunis
Petrus, cùm legi debuisset,
Non erat. Ex Origene
Homilia 1.
in Cant. adducto n. illo 977.
puerilis aetas non movetur ad amorem poßibilium.
Quod quidem ex eo accidit, quod sensuum
tunc prævaleat imperium, unde ad præsentia
tantùm puerilis affectio raptatur. Jam ex hac
parte sancti pueri singularis excellentia venit
admiranda: siquidem infantili in ætate ad possibilium amorem movebatur, & interioribus
animi motibus se obsequentissimum exhibebat. Erat quidem possibile ut fidem constantissimè prædicaret, & pro illa Martyr gloriosissimus moreretur. Horum prænuncia lux jam
tunc puerili in corpore coruscabat. Auspicabatur prælia dum angues geminos superabat, unde & auspicia multiplicis victoriæ, & triumphalis exitus, Deo sic docente, captabat. Neque enim ad prælium cum inferni serpentibus,
de quo dictum, à ludi-magistro est elementotum instructus; sed à
Patre luminum, Jacob. 1.
v. 17. à quo scilicet
omne datum optimum, &
omne donum perfectum. Revera enim cum Paterna lux adest, omne in ea datum optimum, &
donum perfectum dari pariter debet reputari.
Et datum quidem optimum, ac donum perfectum nostro datum Petro.
Optimum est enim
gratia stabilire cor, non escis. Hebr. 13. v. 9. Sic
dictum ab Apostolo, sic factum à nobilissimo
auditore. Ita enim gratia stabilivit cor, ut bap
Singulare D. Petri encomium.
tismalem conservarit. Et quod ad escas attinet,
ita abstinens, ut quod ab ipso est eo in genere
peractum, prodigium habeatur. Ubi autem datum optimum, etiam & perfectum donum,
cui scilicet nihil desit, ita enim perfecti genuina conditio solita definiri. Nihil defuit gratiæ, quia numquàm defuit gratia, cujus deficere nihil potest, nisi deficiat & tota. Et hoc
quidem non cujuslibet luminis beneficio habetur, sed luminum Patre multa ex singularis ac
Paternæ providentiæ altitudine largiente. Unde & in D. Petro se luminum Patrem ostendit
ab incunabulis rationalis infantiæ, quia ut esset & ipse
Pater luminuui parabatur. Lumina enim
& luminaria in Ecclesia Domini Inquisitores
sunt fugandis hæreseon tenebris destinata:
quorum Pater & Patronus D. Petrus, Christianus Hercules monstrorum domitor, quod
& nunc peragit Paternorum luminum sedulus
accurator. In
eodem num. alius extat error
pag.
464.
Col. 1. scilicet
Sementem pro
Serpentem in
D. Augustini auctoritate: absurda penitus significatione. Alius in alia
ibidem, ubi correctio facilis,
de duabus animabus. Et si tales aliæ,
non esset cur de illis nimis à Nobis esset multùm laborandum. De
cognatione jam dictum
initio §.
*
Num. 681. in Virgiliano Carmine
pro
Lernam, Vernam, extat ineptissimo sensu,
&
Vernam tremefecerit arca. De occisa ab Hercule Hydra in Lernæo lacu sermo erat, quam
multorum esse capitum à Poëtis confictum,
quorum aliquot excisis, totidem continuo renascebantur, donec ab Herculis sagittis, ad
quas allusit vates, & igne interfecta est. Quæ
etiam dedit proverbio locum in Græcia
λέρνε
κακῶν Lerna malorum, de malis multis simul in
unum congestis. Quo dici aptius nihil de hæresi potuit, multorum capitum monstro post
excisionem repullulantium, quando scilicet
illa non voluntariè, sed adhibita punitione videtur excidi: unde ad ignem veniendum, quod
supplicium justissimè obstinatis & relapsis inferendum. Et quidem ut hæresis congrua definitio reddatur, nulla equidem congruentior,
quàm si Lerna malorum proferatur. Contra
hanc Divus Petrus illis est usus sagittis, de quibus Psalmus noster:
Sagittæ tuæ acutæ;
populi
sub te cadent &c. Apostolica inquam prædicatione, qua integros ad se rapiebat populos, insignibus miraculis roborata, Sed de sagittis &
igne alibi vates etiam audiendus.
Sagittæ po
tentis acutæ cum carbonibus desolatorijs. Sic ille
Psal. 119.
v. 4. Ubi Divus quidem Augustinus
sagittas hujusmodi esse vult verba Dei cum
exemplis charitatis igne succensis.
Vivus enim
est sermo Dei, & penetrabilior omni gladio ancipiti:
cui si accedat exemplum ex vera charitate prodiens, quasi carbo ignitus, nihil ei refistere poterit. Quod quidem in Divo Petro singulari
excellentia pervisum. Sed non solus ignis ille
aliquando sufficit, unde licet ille quamplurimos veræ Christi fidei restituerit, non tamen
omnes, unde & machinati illi mortem, quam
& perfidia stimulante eidem intulerunt. Ideò &
ignis elementaris etiam adhibendus, & relaxandi sæculari Curiæ, ut Lernæ malorum hoc
pacto renascentia virulenta capita penitus auferantur.
§. IV.
Circa desiccationem pedum Christi à Magdalena, cum ejus encomio.
Ad Num. 738.
*
LEvis
citato in num. error occurrit, ex
eo quod
Ibi pro
Vbi, ut ubi fuerant pedes Christi. Sic enim sensus legitimus & genui|
nus habetur. Magis illud notabile quod de pedum desiccatione, quos Beatissima peccatrix
abluerat,
ibidem dictum, sic enim:
Tenuerat
illa Christi pedes, osculata fuerat, rigaverat lacrymis, capillis desiccarat. In quo quidem sacri
Textus observatus tenor, ita enim Lucæ 7. v.
38.
Et stans retrò secus pedes ejus, lacrymis cæpit
rigare pedes ejus, & capillis suis tergebat, & osculabatur pedes ejus, & unguento ungebat. Et inferius:
Hæc autem lacrymis rigavit pedes meos &
capillis suis tersit. v. 44. Circa
desiccationẽdesiccationem ergo
hujusmodi dubium esse nequit. In eo autem
quòd oscula ante ablutionem sunt posita, &
detersionem capillis
peractāperactam, ordo
EvangelicęEvangelicæ
narrationis inversus, qui tamen debuit penitus
observari. Non videtur enim illa priùs Christi
pedes osculata, quàm eos lacrymis abluisset.
Et ita significare videtur D. Augustinus
Homil.
23.
inter 50. ubi ita scribit
: Priùs fudit lacrymas cordis, & lavit Domini pedes obsequio confessionis. Capillis suis tersit, osculabatur, &c. Hugo
Cardinalis quinque erga Christum præstita à
Magdalena recenset officia hoc ordine
: Primò,
stetit retrò secus pedes.
Secundò, lacrymis cœpit rigare.
Tertiò, Capillis tergebat.
Quartò,
osculabatur.
Quintò, unguento ungebat. Pro
quo & stare videtur P. Cornelius. Post verba
enim illa:
& osculabatur pedes ejus. Sic subdit,
Pedes ejus lotos, tersosque.
*Sed verò nihil horum eam vim ha
Etiam præcessisse probatur.
bet, ut oscula post ablutionem pedum, & eorum detersionem, & non etiam ante illam
fuisse, affirmare uti certum debeamus. Valde
enim verosimile apparet felicissimam peccatricem illicò ac Christi pedes tenuit inter lacrymas osculatam, id quod P. Tirinus eleganter
expressit ita scribens
: Ad pedes se abjicit in la
crymas, in oscula primùm prorumpit, capillis crispatis sordes tergit &c. Neque narrationis ordo
ordinem semper agendorum ita in rigore accipiendum compellit, ut non sit locus congruenti & rationabili explicatione. Id quod in narratione alia iteratæ ablutionis pedum Domini
ab eâdem Magdalena habemus manifestum,
de qua
Ioan. 12.
vers. 3. ubi sic ille:
Maria
ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi,
& unxit pedes Iesu: & extersit pedes ejus capillis
suis. Ubi hysteron proteron agnoscunt Inter
pretes: priùs enim pedes tersit à pulvere & luto,
deinde unxit. Si enim priùs unxisset, & posteà
capillis extersisset, potiùs unxisset ipsa capillos suos, quos minimè unctos volebat, & indignos unctione censebat. Præterquàm quòd
unguentum odoratum & pretiosum non erat
abstergendum, sed in pedibus Christi ad eos
fovendos relinquendum. Sic docti ex Nostris;
ex quibus cùm sit P. Cornelius, nihilominùs
in
Matthæi 26.
v. 7. ita scribit post citatum
Cardinalem Toletum
: Si quis tamen post unctionem pedes Christi, utpotè liquore madidos, ab
stersos velit, non repugno. Sic ille. Si ergo non
repugnet id stare non poterit quod dudum ex
ipsius mente, & verbis ferè eisdem positum.
Atqui repugnare censendus est, dum posteà id,
quod vidimus, pronunciavit. Stare ergo etiam
potest ubi de abstersione in Conversione agitur, ut id, quod priùs factum, uti posteriùs referatur, cùm etiam & priùs & posteriùs esse
potuerit, ut scilicet pedum oscula, & ante abstersionem & post illam fuerint, ut quod aliàs à
Claudiano dictum, hic habere
locũlocum videatur, ubi
majus amoris
incendiũincendium in illa fideli amasia
nũquàmnumquàm extinguendũextinguendum, aut
remittendũremittendum, æstuabat.
Oscula mille sonent. De nuptijs Honorij. Iuxta
quęquæ locutus D: Gregorius Hom. 33. in Evangelia, ubi sic ait:
Quæ cum alabastro venit, unguentum
fudit, retrò secus pedes Domini stetit, lacrymis pedes
rigavit, capillis tersit, eosdemeosdemque quos infundebat &
tergebat, pedes, osculari non desijt. Sic ille, qui
infusionem unguenti priorem posuit; nec tamen proptereà prior censenda est, ut ex eo
etiam quid de Evangelica narratione sentiendum sit, possimus verosimiliter æstimare, cùm
de osculis agitur, quæ tamen ille clarissimè
cum lacrymis connexuit, & incessabiles affirmavit. Pro quo & habemus firmiorem Christi
omnium fidelissimi testis sermonem
supra v.
45.
Osculum mihi non dedisti;
hæc autem ex quo
intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oscula
ergo mille in illa amoris signa, Deo, Angelis,
& hominibus gratissima sonuerunt. Hominibus quidem, licet à mysterio alienis priùs non
fuerit ita gratum, nondum comperta veritate:
ubi & nos eramus, sicut in Magdalena osculantes Christi pedes, ita & ejus misericordiæ
abundantia recreati.
Nos ergo, nos illa mulier expreßit. Sic D. Gregorius
suprà.
*Et quidem in osculis primo impetu
pedibus Christi impressis aliquid profectò
elucet, quod fidelis illius animæ virtutes plurimas potest commendare. Erant Christi pedes,
ut diximus, pulvere & luto sordidi, quia incedebat Christus nudis supernè pedibus, infernè
tantùm sandalijs sive soleis calceatus. Et has
sordes à pulvere & luto contractas crispatis
capillis detergebat, & in illos pœnitens fervidissima transferebat.
Et capillis capitis sui tergebat. Ubi P. Maldonatus adnotat videri superfluum illud
Capitis sui, cùm sufficere posset
prius illud,
& capillis tergebat. Cujus enim alterius capitis esse illi poterant, vel ubi nisi in
capite, si proprij? Respondet autem sic:
Addi
dit, ut orationi emphasim adhiberet, & caput pedibus opponeret. Sic ille, & bene equidem ut de
more. Sed est quod addi possit, ut major orationi emphasis adhibeatur. Illis, illis capitis sui
crispatis capillis, illis, sua maxima cura; illis, nitidis, repexis, undantibus, artificiosè dispositis,
pulverem, lutum, & viarum inquinamenta,
ablutionem non operiens, abstergit, & in eisdem avida tersione recolligit. Quæ hic fides,
quæ pœnitentiæ admirabilis rudimenta, quæ
humilitatis forma, quæ mundialis gloriæ contemptio, quis mortificationis apparatus, quod
ardentissimi amoris argumentum? Hæc omnia quidem dicere sacer voluit historicus, cùm
dixit:
& capillis capitis sui tergebat. Quando scilicet non utcumque tergebat, sed nondum lotos & abstersos, in quo majus
emphaticęemphaticæ locutionis pondus reponendum, & per otium ab
alijs, quibus suppetierit, exornandum.
*Quia verò dixi in ea, quæ ante pas
sionem Christi unctio extitit, iteratam etiam
ablutionem repertam: videndum restat an illa,
|
& qualis fuerit. Evangelistæ enim sancti nullam lacrymarum faciunt mentionem. Et Divus
quidem Joannes, qui de præfato obsequio plura exhibuit, id tantùm habet, quod vidimus
nu.
136. unctos scilicet Christi pedes & extersos.
Nihilominùs & lavacrum lacrymis præstitum
ipsi odoratissimo illo unguento jucundius, asserendum. Quod quidem in sacro hymno illius
Festi ad Matutinum satis habetur expressum;
sic enim ille:
Maria castis oculis
Lambit Dei vestigia,
Fletu rigat, tergit comis,
Detersa Nardo perlinit.
De Nardo enim nihil in unctione priori, quæ
non ita nobili liquore peracta, ut docti affirmant Interpretes. Et quod de illius excellentia proferunt, id satis indicat, de quo & additur
:
& domus impleta est ex odore unguenti. v. 3. & ut
ex Nardo fuerit illud prius unguentum, eo in
genere varietas est, & nobilitatis gradus. Quod
quidem B. Petrus Damianus
lib. 2.
Epist. 2. ex
rei significatæ diversitate deduxit, & sic ait:
Beata illa peccatrix priùs pedes Domini unguento
unxit, postmodum alabastrũalabastrum unguenti pretiosi super
caput recumbentis effudit. Caput Christi Deus, pedes Christi servi Dei, &c. Tunc ergo Beata peccatrix, tunc, tunc fletu rigavit pedes Domini,
cùm & Nardo odoratissimo perlinire satagebat. Non enim poterant oculi suo deesse officio, quando & capilli diligenter instabant suo,
& labia castis osculis, id quod jam priùs egerant, peragebant.
*Id quod colligere etiam ex eo licet,
quod in defensionem præclari illius facinoris à
Domino dictum:
Mittens enim hæc unguentum
hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
Matth. 26. v. 12. Circa quod licet communiter dicant Interpretes, Magdalenam Christi
mortem jam instare non cognovisse, & ita obsequium illud non eo animo factum, ut ungeret moriturum, digna amoris tanti usa præventione. Affirmant nihilominùs unctionem hujusmodi ita Spiritus sancti instinctu præstitam,
ut juxta ipsius intentionem ad morituri Christi honorem fuerit ita directa, & sic executioni
mandata, ac si mortis jam proximæ plenam
notitiam habuisset.
Et maximè ex instinctu Spi
ritus sancti, quo ipsa licet nesciens acta, ungendo
quasi præsagijt, & divinavit proximam Christi
mortem & sepulturam, ait P. Cornelius post adductos alios. Ex quo & lacrymas intervenisse
non videtur posse rationabiliter dubitari. Sic
etenim Spiritus sanctus permovebat illam ad
exequiale illud officium, ut in eo non deficeret, quod est illi maximè genuinum, fletus inquam, qui & erat in ipsa lacrymarum inundatione futurus.
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Joan. 20. v. 11. Ubi nullius alterius lacrymæ recensentur. Circa quod Cardinalis Toletus
in Ioan. 12.
circa Vers. 7. cùm
ita scribat
: Nondum Maria hæc sciebat: tamen
Spiritu sancto ducebatur ut faceret id, quod sepulturæ erat officium, & mortis indicium. Circa vers.
3. sic ait
: Lucæ 7.
Lacrymis lavit, & capillis
tersit, & posteà unxit:
at lacrymæ hic defuerunt,
quia non tunc ad Dominum à peccato convertebatur ut prius: tergebat autem à pulvere pedes, ut
ungeret posteà unguento. Sic ille: qui ut negaret
lacrymas mirum est quàm debili motus fuerit
fundamento: ex eo scilicet quòd tunc non se
ad Deum, ut priùs convertebat: ac si solæ conversionis lacrymæ in ipsa fuerint, aut indecens
aliquid in convivio illæ præ se tulissent. Tersit
crinibus ut ungeret pedes Domini. Inusitatum
hoc in convivijs genus officij: & ungi pretiosissimo unguento pedes capiti aliàs declinato,
& sic capillis, de quo Horatius Lib. 1. Od.
Fregit coronatus nitentes
Malobathro Sirio capillos.
Et erat Malobathrum Nardinum unguentum,
de quo ibi Interpretes. Jam quòd non solùm
ungerentur pedes, sed quod etiam nobilissimæ
& formosissimæ mulieris crinibus tergerentur:
à consuetudine nimis quantùm peregrinum.
Et tamen sic actum. Quid ergo si & lacrymæ
ardentis devotionis additæ
? Eas equidem mirari nullus potuit, qui præfata conspexit. Vel
si obmurmuravit cum Iuda, habuit profectò
optimum in Christo defensorem, qui opus
cùm laudavit, nihil in eo, quod non esset laudabile, deprehendit. Credo equidem Cardinalem Toletum hæc dulcia devotionis stillicidia
minimè negaturum, cùm minimè sit credibile
potuisse cor illud adeò erga Christum tenerè &
ardenter affectum in illo pleno pietatis officio
se à lacrymis continere.
Bonæ lacrymæ, in quibus
non solùm redemptio peccatorum, sed etiam refectio
est justorum. Sic D. Ambrosius
in Cap. 7.
Lucæ
circa historiam conversionis, de qua agimus,
ut in conversa & peccatorum redemptionem
conciliaverint lacrymæ, & panes fuerint die
ac nocte, ut illam in convivio dicto, etsi ministrantem cum sorore, sed altiori ministerio,
refectam tamen plenissimè censeamus.
*Potest tamen circa Hymnum, de quo
suprà, ex eo argui quòd pro Matutino assignetur, cuius Invitatorium ad conversionem
spectat, sic enim illud
: Laudemus Deum nostrum
in conversione Mariæ Magdalenæ. Hymnus ergo
qui statim sequitur ad eamdem debet pertinere.
Et ita quidem videtur tenere P. Gregorius Valentianus
in sua Hymnodia. Ad quod respondeo
in Festo Divæ Magdalenæ non ejus solam celebrari conversionem, sed natalem diem, ob
excellentem vitæ sanctitatem: unde illius magnalia in hymno pro Vesperis, qui Cardinalem
Bellarminum habet auctorem, conversionem
subsecuta concinenda proponuntur.
Adstare non timet Cruci,
Sepulchro inhæret anxia,
Truces nec horret milites,
Pellit timorem charitas.
Debuit ergo & memorabile illud non omitti
facinus tantoperè à Christo celebratum
: Amen
dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evan
gelium in toto mundo, dicetur & quod hæc fecit in
memoriam ejus. Matth. 26. v. 13. Quod quidem non ita de Conversione ab illo pronuntiatum, licet ita revera futurum neutiquam
ignoraret. Cùm autem in nulla alia parte sacrorum officiorum, hæc inveniatur memoria,
videtur equidem asserendum in præfato hymno contineri. Quòd autem in Invitatorio sola
|
conversio memoretur, ex eo accidit quòd
Evangelium in Festo decantandum de conversione tantùm sit, illaq́ue satis celebris & plausibilis habeatur, dignaq́ue ut speciali celebretur memoria, sicut D. Augustini conversio
apud suos, & in Martyrologio Romano
die 5.
Maij, & Evangelium quidem de conversione
semel & iterùm aliàs ab Ecclesia proponitur,
sed non ut festivitatis fundamentum, benè tamen ut exemplar pœnitentiæ illis temporibus
opportunum. Quando ergo de Festo agitur,
expedit quidem ut conversionis adeò memorabilis mentio inter exordia statuatur; sed & pariter oportet ut alterius facinoris, quod Christus memorandum ita voluit, sua etiam expressio juncta festivis vocibus audiatur. Posset
autem quis dicere in præfato hymno utriusque
unctionis mentionem haberi, quia id, quod in
eo dicitur, utrique potest applicari, & ita Invitarorio proximè stanti respondere, ac memoriæ
à Christo promissæ habitam rationem. Sic
etiam illud Cant. 1. v. 11.
Dum esset rex in ac
cubitu suo, Nardus mea dedit odorem suum, utrique congruit unctioni, & quod ad priorem
spectat, tunc fuisse impletum affirmat P. Cornelius in
Lucæ 7.
v. 38. unde & illam Nardi
factam unguento videtur arbitrari. Quod quidem in verosimile non apparet: sed cùm id,
quod de Nardo dicitur, in priori unctione sit
incertum, cur enim illud tacuisset Evangelista, quod in posteriori Spiritus sanctus adeò
curavit expressum
? & Ecclesia certiora consueverit amplecti, id, quod priùs est dictum, verosimilius judicandum. Et Divus quidem Matthæus unguentum tantùm pretiosum protulit
cum alabastro: & proptereà à D. Marco, quod
circa hoc videbatur deesse, suppletum, dum
dixit
Alabastrum Nardi spicati pretiosi. Mar. 14.
v. 3. & à D. Joanne plenius. Noluit enim Christus rem adeò sibi gratam sine suis nobilibus
circumstantijs in Evangelica historia memorari. Pro quo hæc satis.
RECOGNITIO
QVINTA.
Circa Partem Quartam Tituli,.
§. I.
Versiones aliauæ, & pro Divini Verbi processione notanda doctrina.
Ad Num. 761. & 767.
*
IN
priori num. erroris nihil: addendæ
Versiones apud D. Chrysost.
tamen Versiones, quæ apud D. Joannem Chrysostomum extant, ex
quibus prior adducta à Nobis ex Symmacho apud Divum Hieronymum, scilicet
:
Intelligentiæ canticum in Dilectum. Secunda sic
habet
: Scientis Canticum propter amicitiam.
Cui videtur respondere adducta etiam cum præcedenti ex Aquila:
Scientis Canticum amoris. Ut sit idem ac propter amicitiam compositum: non quidem humanam, sed divinam. Hoc
autem cùm sequentem Partem spectet, non est
hoc loco discutiendum. Sit interim dixisse satis rem esse magnam scire propter amicitiam
canere, & Deo gratissimam.
Surge, amica mea,
speciosa mea, & veni. Sic divinus Sponsus
Cant.
2.
v. 13. Qui & statim
: Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, & facies tua decora.
v. 14. Quia ergo amica, vox ejus expetitur,
& voluptati præfertur aspectus, audiri priùs,
quàm videri ab æquissimo æstimatore desideratur & petitur. Ubi quod interpositum ab
Sponso sua est dignum pensatione:
Columba
mea. Sed quale in columba pro cantu guttur
?
non equidem suave, ut vox ab ea dulcis possit
expectari. Audiendus Plinius
lib. 10.
Cap. 35.
sic locutus
: Cantus omnibus similis, atque ille trino
conficitur versu, præterquàm in clausula gemitu.
Hæc ille Unde à Ruperto circa citatum locum
confictum nomen
Gemituosa. Neque cantum
agnoscunt alij sed murmur
: Non murmura vestra Columbæ. In Epithalamio Gallieni. Talis
autem cùm sit vox, talis cantus, dulcis habetur
Sponso, & corditus desideratur audiri quia
propter amicitiam, quandoquidem amicæ
: Veni
amica mea. Utinam sic rauci cantemus, soli
enim sic rauci merentur non audiri tantum
modò, sed exaudiri: non enim graculi, sed
columbæ ad canendum invitantur, quia &
amicitiæ nativa exemplaria, ut apud multos,
ex quibus Ulysses Aldrovandus in
Ornitheo
logia Lib. 15.
Cap. 1. Et quidem columba mundissimum est animal, unde Ovidij illud:
Aspicis ut veniant ad candida tecta Columbæ,
Accipiat nullas candida turris aves.
Ex quo & habemus, ubi munditia abest, veram
amicitiam non posse constare. Unde apud Auctorem
de imitatione Christi, quisquis ille fuerit,
Lib. 3.
Cap. 42. sic Dominus loquens indu
Auctor de contemptu mundi.
citur
: Sine me non valet, nec durabit amicitia:
nec est vera & munda dilectio, quam ego non copulo. Sic ibi. Et Nos ad alia veniamus.
*
Num. 767. circa locum
Eccli. 24. v.
41.
Ego quasi fluvij Dioryx, apparet error, tum
quia non
Vers. 40. sed 41. habetur ille: tum
potissimè, quia non
Fluvij, sed
Fluvius legitur,
&
Diorix, cùm scribendum sit
Dioryx. In quo
Franciscus Lucas nobilem emendationem agnoscit ita scribens
: Nobilis hujus loci emendatio,
qua Fluvij scriptum est casu genitivo, pro eo, qui
vulgò legitur, nominativus Fluvius, & Dioryx
trissylabum pro dissyllabo Doryx, quod quidam
pejus legunt Dorex, alij peßimè Vorax. Primi erroris occasio ex eo sumpta est, quod existimatum sit
Dioryx esse nomen proprium, quod est appellativum, significans Græcè alveum. Sic ille, proptereà
adductus, ut appareat in quæ absurda incidat
præceps ignorantia, & quanta sit adhibenda
cura, ut sacri textus verba sua in nativa proprietate conserventur. Primo enim commisso
errore, ad alios & alios pejores prioribus veniendum. Et citatus quidem Scriptor, cùm
Dioryx non proprium, sed appellativum nomen esse testetur, appellativorum lege illud
scribit
dioryx, littera initiali minori. Nos au|
tem secuti Vulgatam lectionem more propriorum scribimus
Dioryx. Cur autem in Vulgata
sic factum, dubitari potest: ex eo siquidem videtur errandi ulteriùs
occasionẽoccasionem remanere. Et
Vulgatam omnes Scriptores Societatis
sequũtursequuntur, Cornel. Bonart. Mariana, Sa, Menochius,
Piña, unum P. Tirinum excipias. Sicut & Fr.
Joannem de la Haye, qui in Textu habet
Dorix,
duplici errore. Et posteà pro versione Vulgata,
Diorix, initiali semper majori. In expositione
autem diorix, congrua juxta Vulgatam interpretatione. In quo mihi Vulgatæ lectioni deferendum videtur, sed cùm docti Scriptores
aliter in eo se gerant, ex eo fiet lectionem
aliam, aut Scriptionem non esse damnandam.
Et ea de caussa sic in Vulgata videtur dispositum, quod vox Græca sit: & quia specialem
quamdam Scriptura hujusmodi confert sententiæ majestatem, in qua magnum aliquod
delitescit arcanum, quod à Nobis est
citato n.
propalatum. Neque insolitum in Scripturis
sacris ut appellativa nomina ritu propriorum
conscribantur. Sic enim Gen. 1. v. 5
Appella
vitque lucem Diem, & tenebras Noctem. Et v. 8.
& 10.
Vocavitque Deus firmamentum, Cælum. Et
vocavit Deus aridam, Terram. Exodi 7. v. 3.
In
Terra Ægypti. v. 4.
de Terra Egypti. Et sic alibi.
*Ubi difficultas peculiaris occurrit,
quæ nec levis videtur esse momenti. Nam in
Vulgata ante ultimam recognitionem non
erat Dioryx, ut modò, ut scilicet pro fluvij
fossa sumi debeat, unde Arias Montanus habet
Fossa. Ut nomen ergo fluvij legebatur, & ita
juxta id docti Interpretes mysticis sensibus discurrebant, ut videri potest apud P. Cornelium.
Ex quo videtur fieri aliquid falsum ab Ecclesia
propositum communi credulitati. Vel si falsum non fuit, neque modò erit, & ita poterit
sensus antiquior retineri. Ex quo fundamento
non semel à Nobis nonnullæ stabilitæ veritates, quia Ecclesia numquàm errare potest, &
ita neque errat, neque errasse unquam debet
uti certum dogma à legitimis ipsius filijs sustineri. Ad quod respondeo Ecclesiam numquàm
Discussa & disiecta illa.
ut fluvium peculiarem proposuisse Dioryx,
neque majorem auctoritatem lectioni voluisse
tradere, quàm ipsa mereretur, cùm esset certum nomen prædictum fossam significare: sed
ex parùm attenta vocis significatione, & Græcæ linguæ ignorantia, quæ præteritis invaluit
sæculis, in discursus ineptos divagatum. Ut
modò etiam contingere potest, constante legitima lectione, si quis censeat nomen Fluvij,
esse nominativum pluralis numeri, & fluvios
esse, qui Dioryx vocabulo censeantur, aut
licet unus sit, pluralis voce notetur, ad magnitudinis significantiam, ex vulgari Grammatieorum figura Enallage. Licet autem ex eo
quòd circa nomen fluvij error obrepserit, diu
toleratus, occasio desumi potuerit ad errorem
præfatum, id, ut dixi, minùs eruditæ legentium est considerationi tribuendum. Et stante
etiam nominativo
fluvius, idem potuit sensus
haberi, duabus siquidem illis vocibus & fluvius
& fossa indicabantur, licet non ita expedita
esset eorum connexio. Ex quibus tamen Scriptoris sacri habebatur intentum, scilicet Sapientiam & fluvio, & fossæ, seu aquæductui comparari; vel aquæductui, qui pariter esset fluvius. Unde contra stabilitum dogma de infallibili judicio Ecclesiæ, nihil potest ex præfata
varietate corrivari.
*In eodem
num. peculiaris alius error
subsequitur, dum pro
Auctus, habetur
Acutus.
Et de divini Verbi processione erat sermo, dum
sic de illo ad prædictum locum cum præcedentibus:
Ego quasi trames &c.
Solent aquarum
capita esse non magna, &c. Ac de corde Patris
trames aquæ immensæ procedit Filius, non auctus
in discursu &c. Ubi cum
Non acutus, Lector
minùs eruditus invenerit, hærebit quidem, &
de sensu penitus dubitabit, nullus enim videri
poterit opportunus. Licet aliqualis modò occurrat ex eo quòd id, quod acuitur, aliquid
amittit, & mole minor fit. Sed id ad terminos
habiles aptari nequit, dum de fluvijs, aquæductibus, & magnis aquarum fluentis tractabatur. Est insuper aliud, propter quod nequeat
substitutio verbi ullatenus retineri: siquidem
de divinæ Sapientiæ spiritu sic habetur Sa
pient. 7. v. 22.
Est enim in illa spiritus intelligentiæ sanctus, unicus, multiplex &c. acutus, quem
nihil vetat &c. Ubi de Filio, æterna ac nationali Sapientia, esse sermonem affirmant D.
Augustinus, D. Ambrosius, D. Gregorius Bæticus, Origenes, Concilium Sardicense apud P.
Cornelium in
Cit. Cap. v. 21. Qui & circa prædictum epithetum pro sapientia divina absolutè sumpta expositionem tantùm jucunda
prosequitur varietate. Et quidem quæ ab eo
adducuntur, cùm aliàs Filio, quà Deus est,
congruant, etiam incarnato congruere extra
dubium omne est: possunt autem illo ipsi etiam
post Incarnationis mysterium specialiter adaptari: id quod alterius diligentiæ remitto,
cùm non acutum, sed auctum textus noster
habeat, & illo admisso, hoc fuerimus inficiati.
Unde ad præsens negotium non spectat circa
illud immorari.
*Dicamus tamen per occasionem ali
quid, quod æternam generationem, de qua
erat sermo, aliquomodo concernat, & cum
tramite illo aquæ immensæ possit conciliari.
Aliqui pro acuto velocem accipiunt, & legunt,
ex quibus Cantacuzenus apud P. Cornelium.
In Psalmo autem nostro expressa velocitas:
Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
At dicas id Patri, & non Filio adscribi. Sed
quidem velocitatem etiam attribuendam Filio
ex ijs, quæ
Parallelo 2. dicta sunt, habetur manifestum, præsertim
nu. 779. in cujus fine observatum aliquos esse qui velint scribam velociter scribentem esse Verbum, ubi & additum
id non videri à vero abire: nam cùm Verbum
non solum sit, quo operatur Pater, sed quod
cum illo pariter operatur, & Scribæ calamus,
& scriba item potest non immeritò compellari.
Sic ergo & velox, juxta adductam pro acuto
lectionem. Deinde quidquid tramite immenso aquarum de Verbo dictum, ad illius sapientiam spectat, cùm ipsa sapientia sit, unde & ad
cognitionis acumen: visus enim perspicax
acutus dicitur; unde Horatianum illud
lib. 1.
Sermon. Satyra 3.
Cùm tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitijs tam carnis acutùm?
Hinc Sponsi oculi aquis comparati
Cant. 5.
v.
12. ubi licet cum columbis componantur; illæ
tamen
super rivulos aquarum, & resident juxta
Cant. 5. v. 12. & 7. v. 4
fluenta plenißima. Neque Sponsæ tales, quales
Cap. 7.
v. 4. celebrantur ab ipso, nisi & ab ipso
similitudine derivata:
Oculi tui sicut piscinæ in
Hesebon. Prætereà referri id potest ad summam
æterni Patris in genitali illa eructatione voluptatem. Sunt enim & cibi acuti, qui miscendi
dulcibus, ut sic in convivio gustui ex integro
blandiatur; nam acuti magis nati sunt appetitum proritare. Unde illud Plinij Epist. 123.
Vt enim si cœnam tibi facerem, dulcibus cibis acres
acutosque miscerem &c. Procedit Verbum ex
cognitione Patris, qua Verbum ipsum & Spiritum Sanctum perfectissimè comprehendit,
ut dictum
nu. 765. & probatum ex professo alibi. Cognoscere autem Patrem manducare est,
quod
ibidem ostensum. In Spiritus sancti man
ducatione mirabili cibus dulcis fuit, quia ex
vi suæ processionis amor, quo nihil dulcius,
unde & à D. Bernardo
Sermone 3.
Pentecost. as
sertum dulcissimum quiddam in Deo esse Spiritum sanctum. In Verbo autem acutus cibus,
quia ut nuper vidimus, acutum ad sapientiam
spectat, quia videre est cognoscere, & cognoscere dicitur etiam sapere, unde sapientiæ nomen. Hinc ergo eructatio illa tramitis aquæ
immensæ, Verbi, inquam, ut idem sit
Exivi, ac
Eructatus sum: idq́ue cum immensa pariter eructantis pectoris voluptate. Et hoc pacto quòd
acutum dicatur, cum aquarum immensitate
potest sine aliqua improprietate constare;
quamvis ut dictum
num. præced. explicatio ibi
adducta minimè conveniens videatur, ut perpendenti fiet levi quamvis adhibita consideratione compertum.
*Ubi & adduci posset quod D. Paulus
ad Hebræos clamat, de quo &
superiùs, dum
ait
: Vivus est enim sermo Dei, & efficax, & penetrabilior omni gladio ancipiti, & pertingens us
que ad divisionem animæ ac spiritus, compagum
quoque ac medullarum, & discretor cogitationum,
& intentionum cordis. Hebr. 4. v. 12. Ubi de divino Verbo agere communis Expositorum sententia est, ut videri apud P. Cornelium potest.
Ex quo venit exponendum quod post adductum epithetum sequitur
citato Cap. 7.
Sap.
dum sic dicitur
: Acutus, quem nihil vetat. Ex eo
enim quòd acutus sit, nihil est, quod vetare
intimam penetrationem possit, cùm sit penetrabilior, vel, ut habet D. Joannes Chrysostomus, penetrantior omni gladio. Quæ videtur
satis genuina expositio inter alias non ita
accommodatas, & licet quod ad perfectam
cognitionem attinet omnibus sit commune divinis Personis, Filio tamen ratione processionis id titulo speciali tribuitur, sic enim genita
sapientia est. Sicut & quod
efficax dicitur, quia
omnia per ipsum facta sunt, Joan. 1. v. 3. ea ratione, de qua
n. 337.
& 775. Sed quid hoc ad
tramitem aquæ immensæ, & fluvij Dioryx? Id
equidem, quia & aqua illa gladio est etiam penetrantior. In divino siquidem Verbo & dividendi vis est, in quo & gladio similis: etiam quæ diviserit inundandi. Unde & sequitur:
Penetrabo omnes inferiores partes terræ, v. 45. Vt
irriget scilicet, de quo & præmiserat:
Dixi: Rigabo hortum meum plantationum. v. 42. Ne autem putaret quispiam ad hortum tantùm irrigationem extendi, additum,
Penetrabo &c.
Vtinam & me irrigatio ista pertingat, etiam si
compages ipsas ac medullas sit opus disrumpi,
ut obtingat & illud
: & inebriabo prati mei
fructum, v. 42. Fructus enim talis supra ipsam
debet vitam æstimari.
§. II.
Pro excellentia gratiæ, Christi illustre testimonium, cum errorum quorumdam
Correctione.
*
NVm. 771.
Col. 2. sic legitur
heologia
Ttestetur, cùm deberet dici
Theologia testetur. Num. 777. col. 2.
Ab ijs conscriptas s
finali. 778. col. 3.
Aggregatione g addita. 779. in
fine
Expectavimus, pro
Spectavimus. 787.
Poßit,
pro
Poscit. col. 2. 787. Col. 1.
in meritò, pro
immeritò, Sancto Dei pro
Sancto Deo. col. 2.
Quos
Sponsus, pro
Quo Sponsus. 791. col. 1.
Deceßit,
pro
Acceßit. 793. col. 2.
Optionem pro
Adoptionem. col. 3. in Ruperti auctoritate.
Membra
nulla. 794. col, 3.
Tu si que eres el hermoso: non
ut ibi. Licet autem illorum occasione honestissimis & jucundissimis possemus calamum
agitare discursibus, ab illis opportunius duximus temperandum, ne, ut dictum aliàs, novum
potiùs opus moliri videamur, quando recognitionibus tantùm navare operam moderatam
intendimus, ne nimiùm expatiantibus inter
copiosas lineas, illa quæ
ultima rerum, superveniat, & imperfectas nativo suo genio lucubrationes, aliunde etiam imperfectas, & ad
perfectionem qualescumque an helantes, reliquisse compellat. Dei voluntas fiat.
*§. 2. Paralleli 3. circa verba illa ex
Vers. 3.
Diffusa est gratia in labijs ejus &c. à
Nobis ostensum de benedictionibus agi Christi, quæ & Angelis & hominibus prima sua
oblatione promeruit, ubi primùm Verbum
caro factum est, & habitavit in nobis, labiaq́ue illa odoratiora lilijs, & aromatibus primis
ad salutis humanæ, & negotium Vniversi permovit. Pro quo apprimè deservit id, quod habet D. Joannes Chrysostomus in eum locum,
ubi adducta Septuaginta Interpretum versione,
quæ & Vulgatæ est, aliam, quæ ipsi est visa
congruere, subinfert, sed defectu typographico eadem omnino est: ex contextu autem videtur præpositio deficere, & sic legendum;
Diffusa est gratia à labijs tuis. Iuxta quam per
git magnitudinem gratiæ perpendens, quæ in
ipso, & ab ipso, & post adductum Isaiæ locum:
Et requiescet super eum Spiritus Domini &c. Isai.
11. v. 2. ita loquitur:
Sed illi quidem est integra & universa gratia:
in hominibus autem parum quid, & gutta ex illa gratia. Proptereà non
dixit: Do Spiritum, sed effundam de spiritu meo
super omnem carnem (Ioel. 2. v. 28.)
Hoc itaque
evenit. Omnis enim orbis terrarum accepit ex illo
Spiritu. Incæ
pit enim donum à Palæstina, proceßit
|
autem in Ægyptum, in Phæniciam, Syriam, Scythiam, Thraciam, Græciam, Galliam, Italiam,
omnem Libiam, Europam, Asiam, in ipsum Oceanum. Quid longiori oratione opus est?
Quantùm
terræsol respicit, tantùm pervasit hæc gratia:
&
hæc gutta ac stilla Spiritus implevit universum
Orbem terrarum scientia. Per eam signa fiebant,
omnium peccata solvebantur. Gratia tamen, quæ
data est in tot regionibus, est aliqua tantùm pars,
& arrha doni. Deus enim, inquit Apostolus, (2.
Cor. 1. v. 22.)
dedit arrham Spiritus in cordibus
nostris, hoc est partem operationis. Hæc os aureum
illud, numquam conticescens.
*In quibus animadvertendum in pri
mis locum Ioelis ab ipso adductum diverso
modo à Divo allegari Petro
Act. 2.
v. 17. sic
enim ibi:
Effundam de Spiritu meo, juxta quam
lectionem aptissimè contrapositio Doctoris
sancti decurrit inter gratiam residentem in
Christo, & ab eo diffusam, efficacissimo labiorum officio. Sed quidem in eo contrarietas
nulla, nam D. Petrus sic locutus, manifestè
etiam protestatus est in eadem Concione Spiritum sanctum effusum v. 33.
Dextera igitur
Dei exaltatus, & promißione Spiritus sancti accepta à Patre, effudit hunc, quem vos videtis, &
auditis. Cùm ergo
de spiritu meo ait, effusionem
illius supponit, & varietatem ac divisionem
donorum exponit; quæ quidem unica tantùm
gutta sunt, si cum donis in Christo repertis
conferantur. Deinde in loco Apostoli non habetur arrha, sed
pignus; sed similis nomen
utrumque significationis: licet ex Divis Augustino, Hieronymo, Chrysostomo, & Venerabili Beda affirmet P. Cornelius in
Ephes. 1.
v. 14. ubi similis sententia occurrit, Spiritum
sanctum meliùs arrham quàm pignus dici; quia
pignus soluto debito repetitur, non ita arrha,
quæ pro securitate contractus dari solita, &
numquàm redhibenda, sed quidem Vulgatæ
honori deferendum, neque admittendum aptiorem aliam esse translationem. Unde in præsenti asserendum pignus & arrham pro eodem
sumi debere: cùm enim Græcè sit
αῤῥαβιὸν,
arrhabon, & interpres reddiderit
pignus, benè
conscius de utriusque nominis significatione,
dubitari non potest, nihil diversum significare
voluisse. Pignus ergo vertit, sed non repetendum, quod ex eo ostenditur, quia signum, aut
signaculum pariter affirmavit ibidem.
Qui &
signavit nos, & dedit pignus &c. Sic enim exponendum, ut Spiritus sanctus totum id sit, quod
ab Apostolo pronuntiatur, pro quo citatus Interpres, apud quem alij. Signum autem aut
signaculum, non est repetitioni obnoxium; id
quod in charactere, de quo plures, quod de signaculo affirmatur, accipiunt,
manifestũmanifestum est fidei
dogma, cùm sit penitùs indelebilis. Item quamvis pignus soluto debito reddi debeat, id quidem est si is, qui illud deposuit, jure suo uti
velit: ex liberalitate autem potest illud pignoratario relinquere: id quod in Deo habere
maximè locum potest liberalissimo largitore,
& qui bonorum nostrorum non eget, juxta
Vatem regium
Psal. 15.
v. 1. & de quo Apostolus Rom. 11. v. 29.
Sine pœnitentia sunt dona
Dei.
*Prætereà cum admiratione excipien
dum in præfata S. Doctoris sententia, quod de
propagatione legis Evangelicæ ab ipso proclamatur, universum scilicet Orbem suo tempore fuisse Christianum: quidquid scilicet in
notitia illorum temporum versabatur, Asiam
scilicet, Africam, & Europam: quamvis dubitari nequeat Provincias aliquas seriùs errores
patrios dimisisse. Ex quo aliquorum est admiratio periculosa componenda, qui videntes
Catholicam fidem ad pauca regna reductam,
nescio quas minùs dignas cogitationes fovent:
non penitus animo tranquillato. Audiant ergo
illi mundum Christianum fuisse, & tunc ita
Scriptum, cùm si res aliter se haberet, de mendacio posset aperto Scriptor quicumque esset
ille convinci. Erat tunc ergo fides Christi
triumphans, & cujuscumque benè affectus
animus in ejus veritate tantopere firmata poterat tranquillari. Defecit in multis, & paulatim ad paucos comparatione errantium revocata. Quid inde? Homines sunt & liberi, &
fragiles, in malum proni ab adolescentia sua
Gen. 8.
v. 21. neque aliunde, nisi quia perire
volunt, pereuntes. Cur autem Deus efficacia
illis non præbuerit auxilia, quibus in fidei vero
tramite constitissent, ad occulta est illius judicia referendum, qui & per tot annorum millia
distulit redemptionem, & hominum perditionem adeò immensam noluit, cùm sit pientissimus, evitare. Itaque quidquid de hoc sit, unum
illud inspiciendum an Christiana religio eadem
modò sit, quæ felicibus illis sæculis mundum
occupans triumphabat. Si enim eadem, ad
pauciores devenisse, ejus nequit obstaculum
parere veritati. Esse autem eamdem adeo est
clarum, ut nemo, nisi cæcutire in meridiana
velit luce, id valeat inficiari. Illorum temporum Magistros habemus suis in scriptis vivos;
Evangelium quod illi sunt amplexi, complectimur. Viros & feminas sanctitate insignes
habemus. Frequentissima coruscant miracula,
ut quod de Divo Martino dictum:
O ineffabilem
virum, per quem nobis tanta miracula coruscant?
de multis possit nunc etiam temporis inclamari. Ut de Virgine taceam multis in Sanctuarijs
perenni miraculorum fonte. Hîc ergo, hîc adest Deus, hic Christi fides, hîc salus, hîc vita,
vel nullibi, contra attestationem Christi
: Et
portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Matth.
16. v. 18. & 28. v. ult.
Et ecce ego vobiscum sum
omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.
Cum ijs enim agimus, qui Evangelium admittunt: quamvis & contra omnes argui ex
eo validissimè possit, quòd scilicet Deus legem
dare hominibus debet, qua in beatitudinem
dirigantur, quandoquidem animas illis tribuit
immortales: nulla autem præter Evangelicam
ad id conducens potest inveniri: quod evidenter ostenditur ex manifestissimis aliarum erroribus circa legis naturalis præcepta, & irrefragabilibus pro certitudine Catholicæ religionis
argumentis ad unum illud firmissimum consideratione directa principium
: Deus fallere non
potest. Eia ergo fideles, eja pergamus feliciter,
quia & securi, & quia
impoßibile est mentiri DeũDeum,
fortißimum solatium habeamus. Hebr. 6. v. 18.
*Sed est quod in ejusdem S. Doctoris
discursu desiderari queat, qui de Christianis
locutus Provincijs, nullam Hispaniæ intulit
mentionem. An tunc nondum Christiana
?
Minimè gentium, quæ Apostolica initiata
prædicatione, & successione felici promota,
donec prævaluit hæresis, ab Apostolico Reccaredo, ut superiùs vidimus, cum regno pariter
abjurata. Neque ita prævaluit hæresis, ut non
multa Hispanorum millia pro Catholica fide
steterint, quorum defensionem sanctus Hermenegildus suscepit, pro ea Martyr inclytus,
& pro quibus etiam D. Leander ad Imperatorem obivit legationem, Constantinopolim profectus, de quo historiæ & nostræ & aliorum.
Quanti autem habenda Hispania fuerit non
ignotum Divo Chrysostomo, ut ex ijs constat, quæ ipse habet scribens in Epistolam ad Romanos, & Divi Pauli ad eam
profectionem exponens, de qua ille
Rom. 15.
v. 24. sic habet
: Cùm in Hispaniam proficisci cœpero, spero quòd præteriens videam vos. Circa
quæ sic illustrissimus & subtilissimus Interpres
nomine Apostoli loquens
: Desiderium veniendi
ad vos multis jam annis habeo. Non ideò venire
cupivi, quòd otium agam, sed ut desiderium, quod
jam olim parturio. tandem pariam: deinde ne &
istud eos rursus inflaret, observa quomodò illos obstringat dicens: Quandocumque in Hispaniam
perrexero, spero fore ut in itinere videam vos.
Proptereà si quidem illud posuit, ne sibi nimiùm
placeant. Simul enim & dilectionem suam ostendere vult, & prohibere ne nimiùm gloriantur.
Hæc ille, qui circa verba alia ex Vers. eôdem
&
à vobis deducor illuc, quibus illa similia Vers.
28.
Per vos proficiscar in Hispaniam: ita subdit
:
Vnde & rursus, ne dicant, Ergo itineris sui parergon nos facit, subjungit: Vt à vobis perducar illuc:
hoc est, ut vos ipsi mihi testes sitis, quod non propter
vestri contemptum, sed ipsa neceßitate tractus,
transcurram. Sic
Homil. 29. Juxta quæ habemus in primis D. Paulum Hispanos
prętulisseprætulisse:
& rem adeò eximiam illa in profectione ad
ipsos studium judicasse, ut si erga Romanos
tale ostendisset, ex eo jactabundi ipsi evaderent
nimiùm quantum gloriantes. Habent ergo
Hispani unde possint, sed in Domino, gloriari.
Addit Doctor sanctus semel & iterùm à Ro
manis deducendum in Hispaniam futuris necessitatis testibus in Apostolica contentione.
Major ergo erat necessitas profectionis ad illam, & divinus Spiritus peculiari jam tunc
providentia negotium stabiliendi in illa fidem
perurgebat. Cùm ergo ita fuerit erga illam D.
Paulus affectus, idq́ue profundus adeò habuerit perspectum Interpres, & suis commentarijs
illustrarit, non potuit non Paulum tantopere
suum eo in affectu dignis tanto spiritu ardoribus, imitari. Sed cur de illa tacuit, alijs minoribus regionibus memoratis? Nescio sanè. Et
cùm de affectu constet, de silentio non multùm curandum, nec pro eo discursiva facultas
fatiganda. Tacuit forsitan, quia notissimum.
Quòd si hoc non placet, dicant qui instabunt
cur tres Evangelistæ miraculum Christi omnium maximum, suscitationem inquam Lazari tacuerunt, quam unus Joannes tantùm enarravit? Adfuit illi D. Matthæus, & unus
ex ijs fuit, qui ligatum manus & pedes institis
Domino jubente solverunt, cùm
Dixit eis: Solvite eum, & sinite abire. Joan. 11. v. 44. & 45.
Quia enim miraculum illud tanta erat evidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut loquitur D. Augustinus
Tract. 50,
in
Ioannem: existimare potuit non fuisse tunc
temporis necessariam narrationem, nec teste
tanto indigere, qui dicere cum Joanne posset.
Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, &
manus nostræ contrectaverunt. 1. Joan. 1. v. 1. Ab
Apostolis enim solutus Lazarus, ut affirmat
D. Gregorius
Homil. 26.
in Evang. & lib. 21.
Moral. cap. 9. ut mystica indicaretur solutio
Apostolorum judicio facienda in peccatorum
absolutione: pro quo & multi alij, & Nos
ad alia.
§. III.
Errores correcti cum Virginis laude peculiari.
*
NVm. 801.
col. 3. positum
monte pro
mente. 807. col. 2.
Locuti pro
locutum.
col. 3.
Procedent, pro
Procedet. 814. col. 2.
Queretur pro
quereretur. 820. col. 2.
dicente pro
dicentem. col. 3.
privilegium pro
specilegium. 821.
col. 2.
Luretus pro
Iuratus col. 3.
Crepelæ
pro
creperæ. Ubi circa priorem tantum errorem
inquiri potest an possit vero aliquo sensu sustineri. Sermo erat de Virginitate Deiparæ, qua
Dei Filium ad carnem ex ipsa assumendam
suavissimè provocavit. Et D. Bernardi auctoritate præmissa, qui de cogitatione pacis apud
Ierem. 29.
v. 1. sic dixerat
: Descendit, itaque co
gitatio pacis in opus pacis: Verbum caro factum est
&c. in Sermone de Aquæ ductu: hæc subsumpta
: Descendit inquam mediante Virgine, non ea
solùm ratione, quia de illa carnem, cui uniretur,
assumpsit:
sed quia virginitatis prærogativa, &
singulari illa cogitatione, quæ ceu coma à capite, ab
illius mente, in qua Dei sermo vivus & efficax magister aderat, procedebat, ad suum venit &c. Ubi
quod ad comam attinet, ad locum ex
Cant. 7.
v. 5.
Comæ capitis tui &c. referendum, quod
ad cogitationem Virginis spectare fuerat prælibatum, & ad illam ante alias servandæ Virginitatis. Illa ergo à monte Virginis velut à
capite in opus illud omnium maximum assumptæ carnis à Verbo ex ipsa descendit. Circa
hoc Difficultas, an scilicet dici queat non solùm à mente, sed etiam à monte descendisse.
*Et quod ad veritatem rei ipsius spe
ctat, ita quidem potest dubio procul affirmari. Mons enim Virginis mons est in vertice
montium, de quo Isai. 2. v. 2.
Et erit in novißimis diebus præparatus mons domus Domini in
vertice montium. Quem locum D. Gregorius.
quem damus
nu. 879. de Christo exponit, uti
consonum alteri Ezech. 40. v. 2.
& dimisit me
super montem excelsum nimis. Et cùm ita sit, locum eumdem Virgini adscribit scribens in 1.
Reg. 1. ubi satis nota & celebris illius extat laus
|
in divinis officijs consecrata. Et quidem pro
Christo est illa satis eximia; quæ ex eo sumitur, quòd ab Ezechiele sit non solùm dictus
mons,
sed excelsus nimis:
Quia non solùm homo,
sed ejusdem humanitatis conceptione, quæ ab eo
assumpta est, Deus & homo. Nec solùm homo ultra
homines, sed homo etiam super Angelos factus. Sic
Doctor sanctus. Itaque dum mons nimis excelsus dicitur Christus, id satis visum Prophetæ ut excellentia Dei hominis supra homines & Angelos exaltata intelligatur. Atque
Virgo non solùm mons excelsus, & nimis excelsus prædicatur ab Isaia, sed ita excelsus ut
sub se habeat montium
omniũomnium vertices: sublimitas ergo illius
incōparabilisincomparabilis est, & supra omnis æstimationis pondus elevata. Ubi non jam
de eminentia Maternitatis agitur, sed de illa,
quæ ad mentis culmen ratione sanctitatis spectat, & ita ad merita, quibus illam potuit promereri.
An non mons sublimis MARIA, quæ, ut
ad conceptionem æterni Verbi pertingeret, meritorum verticem supra omnes Angelorum choros usque
ad solium Deitatis erexit? Sic Doctor sanctus.
Cùm ergo inter merita, quod ad Virginitatem
spectat, illa fuerit singularis cogitatio, quæ illius votum sine exemplo, aut præcepto, sed
æmulatione Angelicæ puritatis elicuit, dici
meritò potest à monte descendisse, nec solum
à monte, sed ab eo qui fuit supra montium
vertices constitutus.
*Hinc singularis illa vocatio Sponsi
mysterijs plena, inter quæ & quod modò pertractamus, Cant. 4. v. 8.
Veni de Libano sponsa
mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite
Amana, de vertice Sanir & Hermon, de cubilibus
leonum, de montibus pardorum. Ecce tertiò vocatam sponsam, vocatam sanè eam, quæ inter
sponsas unica
Cap. 6.
v. 8. vocatam inquam
Mariam, veni, veni, veni. Venit enim quando
cumulata meritis in Conceptione purissima in
mundum per nativitatem intravit. Unde in
verbis immediatè præcedentibus de illa extat
luculenta mentio elogio illo celebri
: Tota pulchra es amica mea, & macula non est in te. v. 7.
Venit quando præsentata in templo, ut ibi merita incrementis ineffabilibus adaugeret. Venit quando ad Maternitatis gloriam advocata.
Et de Libano quidem venit, semel & iterùm
nominato, de Amana, Sanir, & Hermon. Quando ergo est constituta Mater, jam supra montium culmina præeminebat. Sed nominari geminata compellatione oportuit Libanum, quia
idem est ac
Candidus; ut virginitatis singulare
meritum & geminata puritas notaretur, in
statu puellari, & connubiali. Id autem quod
de cubilibus leonum, & montibus pardorum
dicitur, Victricem indicat, utpotè quæ caput
insidiatricis serpentis pede triumphali contrivit, juxta dicta in
Titulo nu. 76.
& 634. Ubi
quidem licet non dicatur mons, sed supra montium vertices coronanda; dici tamen & mons
pariter potest, qui enim cum Christo montem
ascendit, & ipse mons redditur, omnes eas sibi
felici ascensu qualitates concilians, quæ in
montibus possunt, uti præcipuis terræ portionibus, celebrari. Unde illud D. Ambrosij in
Lucæ Cap. 6.
Factis sublimioribus in hunc montem ascende, & sequere Christum, ut ipse esse mons
poßit, Mentes enim in circuitu ejus. Psal. 124.
v. 2. Sic ille. Cùm ergo factis sublimioribus
stet hic fortunatus ascensus, ut esse quis mons
possit: in Virgine fortunatissimus ille, ut esse
mons & illa posset, circa quod Richardus à S.
Laurentio. Ut autem id quod dictum de monte est, non appareat à laudatis capillis alienum,
sequitur statim
: Vulnerasti cor meum Soror mea
sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, & in uno crine colli tui. v. 9. Id quod ad
cogitationem illam perpetuæ virginitatis meritò referatur. Si dicas propositam expositionem videri voluntariam. Dicam quod in ea
continetur esse verissimum, & in tanta interpretandi varietate locum esse & piæ considerationi nostræ novam laudandi Virginem semper quærenti viam, artem, rationem. Stet ergo
errorem præfatum quod ad rei veritatem attinet posse tolerari, ex eo felicem, quòd nobis
pro laude aliquali exhibuit occasionem, quando & quærendæ illæ ut Virgineum illud vaticinium luculentissimè impleatur
: Beatam me
dicent omnes generationes. Lucæ 1. v. 48. Sicut
enim
occasiones quærit, qui vult recedere ab amico: ita & qui conservare amicitiam desiderat,
occasiones debet impendendis obsequijs quæritare.
§. IV.
Ex errorum quorumdam tenebris lux doctrinæ utilis.
Circa locum ex Cant. 5. v. 10.
*
LEviores omitto circa Parallelum 5.
Fortè & talis ille
nu. 834. ubi sic habetur
: Partibus ea quæ sunt compositis propriè, solent adscribi. Ubi quidem
Propria debuit apponi. Sed numquid lectio talis poterit tolerari?
Utique, ex constructione nota verbi substantivi cum Dativo, quando
habere significat,
immò & duos admittere observatum à P. Emmanuele Alvaro
ex Institutione Grammatica Lib.
2.
Cap. 3. loco Ciceronis adducto ex
Lib. 2.
Epist.
Ad Atticum. Et posuit innumera ex alijs, sicut
& ex Cicerone illud
Lib. 1.
OfficiorũOfficiorum:
Ampla domus dedecori domino sæpè fuit. Cùm ergo dicitur,
Quæ compositis propriè sunt, idem est ac
quæ composita propriè habent. Nihilominùs
Propria debuit apponi ad majorem claritatem. Exempla
autem pro veritate illa sunt plurima, & pro eo
Carmen,
Partibus attribuit totum commune Prolepsis.
Sapient. 8.
v. 20. illustre illud:
& cùm essem ma
gis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Ubi
juxta complures Interpretes apud P. Cornelium sensus est
: Cum anima beneficio creationis
valde curet bona, ejusdem Creatoris munere corpus
est ipsi provisum proportione servata, & ita purum
& optimè temperatum. Ubi cùm de anima loquatur tantùm, venisse ad corpus se ait ille, qui
anima & corpore loquebatur.
*
Num. 836. locus
Exodi 12.
v. 29. ita
extat:
Nam percußit Dominus Corpus primogenitum &c. Non video autem unde sic talis error
|
potuit obrepere, cùm in textu sit, & inde fideliter
trāsumptumtransumptum.
Percußit Dominus omne primogenitum. Quid enim
Corpus cum
Omne? Cùm
errori aliquale soleat esse fundamentum. Sed
errorum caussæ quærendæ non sunt semper in
rebus, cùm esse illæ soleant in errantium pravitate.
Hæc cogitaverunt, & erraverunt. Sic de
talibus Sapiens. Et unde errorum caussæ?
Ex
cæcavit enim illos malitia eorum. Sapient. 2. v.
21. Tale & illud ex Psal. 94. v. 10.
Quadraginta annis offensus fui generationi illi: & dixi:
Semper hi errant corde. Errare corde, errare ex
malitia est, ut non tam menti, quàm volun
tati error debeat imputari. Tales hæretici: unde hæresi peculiari quodam titulo à Sacris Canonibus, & Doctoribus, pravitatis titulus adaptatur, cùm dicitur,
hæretica pravitas, & non
hæreticus error, quia illi ex notissima & genuina errant pravitate. Unde & hæreticorum
Patriarchæ Simoni dictum à D Petro:
In felle
enim amaritudinis, & obligatione iniquitatis, video
te esse. Act. 8. v. 13. Nihil de errante intellectu ille, sed negotium totum ad fel invidiæ, &
iniquitatum vincula censuit referendum. Un
Eorum difficilis conversio.
de & talium difficilis solet esse conversio: quod
ab eodem summo Ecclesiæ Pastore significatum verbis ante dictis, dum ait:
Pœnitentiam
itaque age ab hac nequitia tua, & roga Deum: si
fortè remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. v. 12.
Si fortè, inquit, ut difficultatem innueret seriæ
conversionis, quod re ipsa accidit. Cùm enim
dixisset
: Precamini & vos pro me ad Dominum
v. 14. Simulata pœnitentia fuit, nihil melior
redditus Apostolica monitione. Et his similia
frequenter experimur.
*Error alius ante præfatos prostat
n.
832.
col. 3, qui ad propositum titulum pertinet ob gravitatem materiæ, & ideò ad postremum locum reservatus. Sic ergo ibi post adductum locum Cant. 5. v. 10.
Dilectus meus can
didus & rubicundus indicatus in titulo.
Vbi plures Interpretes ruborem ad Paßionem referunt, in
qua Sponsus suo est sanpurpurissatus &c. Peregrina profectò & inaudita Latinis vox
Sanpurpurissatus. Sed quæ facili correctione censuram
reprobantis submovebit: non enim una est
dictio, sed ex duabus, interposito syllabarum
defectu, deformata, legendum enim
sanguine
purpurissatus. Et cùm hoc pacto de errore constet, & legitima correctione, est eo loco aliud,
circa quod oportet aliquantulùm immorari.
Dictum ibi sic.
Candor resurgenti videtur commodißimè respondere. Non sunt ita multi qui sic
sentiant (sicut sunt pro Passione)
sed sensus apparet ex antithesi magis commendandus, ut quæ
patientem induxit, (Sponsa)
non obliviscetur resurgentem. Sic ibi, quod ut feliciùs decurrat,
confirmandum modò D. Hieronymi auctoritate, qui multorum instar; scribens enim sic
ille in Isaiæ Caput 63.
Vnde & in Cantico dicitur Canticorum:
Fratruelis meus rubicundus &
candidus (
juxta Septuaginta)
rubicundus in Passione, candidus in Resurrectione. Interrogant igitur Angeli rei novitate perterriti (Psal: 23. v, 8.
Quis est iste Rex gloriæ?)
Mysterium enim Paßionis & Resurrectionis Christi secundùm Apostolum
Paulum (1. Cor. 2. v. 7.)
cunctis retrò generationibus fuerat ignoratum. Hæc Doctor Maximus. Et alia juxta illud citati Cap. 63. v. 1.
Quis est iste, qui venit de Edom? &c. Ubi, sicut
& in
Psalmo 23. Angelos loquentes agnoscit.
Sic autem candidum in Resurrectione proclamat, ut & rubicundum etiam velit; unde &
Angeli ad ruborem stupent, dum rogant:
Quis
est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? v, 1. Quod autem ad candorem spectat,
Iste formosus in stola sua. Ibidem. Circa quod
D. Hieronymus nihil speciale, lectorem mittens ad Psalmum nostrum propter dicta ibi
Accingere gladio tuo. Specie tua & pulchritudine
tua &c. Sic concludens;
Pro quo Septuaginta
transtulerũttranstulerunt βία μετὰ ὶρχιΘ,
id est violentia cum
fortitudine. Quod quem sensum habeat prudens lector inquirat. Sic ille, qui in ijs, quæ non exponit, prudentis lectoris inquisitionem appellat.
Cùm ergo circa id, quod ad stolam gloriosam
spectat, nihil dixerit, licebit Nobis pro modulo prudentiæ nostræ id juxta ipsius mentem
de candore resurgentis explicare. Et quidem
cùm apud Prophetam non unica tantùm vestis,
sed vestes proferantur,
Tinctis vestibus de Bosra.
Utrique colori locus esse proprius poterit, & in
sacris quidem vulneribus quod ad ruborem attinet satis perspicuum apparet. In quibus
etiam post resurrectionem candorem æternæ
lucis Ecclesiæ spiritus recognoscit & prædicat
in sacro hymno dum canit:
In carne Christi vulnera
Micare tamquàm sidera
Mirantur, & quidquid viderant
Testes fideles prædicant.
Apostoli inquam, de quo alibi à Nobis dictum.
*Id autem quod ad occultatum An
gelis mysterium Passionis & Resurrectionis à
Divo Hieronymo asseritur, difficile videtur.
Pro quo tamen D. Pauli testimonium allegat
ex 1.
Cor. 2.
v. 7. ubi sic ille:
Sed loquimur Dei
sapientiam in mysterio, quæ abscondita est &c.
Ubi ex contextu tantùm absconsio pro hominibus esse videtur. Sed ut etiam pro Angelis
aliquando fuerit, post mysteria tamen peracta
id non videtur stare posse. Angelus enim oranti Christo in horto apparuit sub ipsum instantem articulum Passionis, & Angeli in sepulchro post illius Resurrectionem visi à sanctis mulieribus considere. Quomodo ergo ex
ignorato mysterio utroque interrogare quisnam esset ascendens potuerunt? & quidem
qui clamabant
: Attollite portas, Angeli erant, &
mysteriorum plenissimè conscij: ex quo & sit
qui respondebant non potuisse illud ignorare, juxta Dei ordinatam providentiam, quia
ad nullum peculiarem effectum notabilis illa
inæqualitas, præsertim ratione supremorum,
necessaria aut conveniens videbatur. Hinc est
ut licet circa cognitionem mysteriorum Christi apud Theologos sit sententiarum varietas,
illa tamen circa illa ut futura versabatur: circa peracta tamen communis eorum sensus est
illa quoad substantiam, quidquid de nonnullis
circumstantijs aut effectibus fuerit, nullatenus
ignorasse. Vnde hoc saltem à S. Doctore concessum habetur manifestè ex Commentarijs
|
ejus in
Cap. 3.
Epistolæ ad Ephesios, ubi ita scri
bit:
Crux itaque Christi non solùm nobis, sed &
Angelis, cunctisque in cælo virtutibus proposuit &
aperuit Sacramentum, quod anteà nesciebant. Hæc
ille. Quæ cùm asserat P. Suarez
lib. 5.
de An
gelis Cap. 6.
n. 26. ita prosequitur:
Vtique ita
distinctè (nesciebant)
& quantùm & quale in
se futurum erat, sicut postquàm factum est. Sic ille, ex verbis S. Doctoris colligens non solùm
Angelos mysteria quoad substantiam cognovisse postquàm peracta sunt, sed etiam quoad
circumstantias, quod plus est quàm id, quod
contendimus, & tamen uti certum videtur
stabilire.
*Ex quo discrimine substantiæ & circumstantiarum circa mentem aliquorum Patrum explicandam lucem haberi sufficientem
existimat Doctor Eximius. Quæ tamen pro
adducto testimonio ex Isaiæ Commentarijs
non videtur sufficiens; quia nimis apertè cognitio illis duorum illorum mysteriorum denegatur. Neque ille præfati testimonij meminit, unde nec scimus quam pro eo sententiam
esset prolaturus: Dici ergo potest ignorasse
Exposita mens S. Doctoris.
Angelos mysteria dicta nondum executioni
mandata, quæ tamen jam extantia cognoverunt. Quando ergo ascendente Domino ignorantiam videntur præ se ferre, ad antecedentem durationem esse referendum: ut scilicet eo
pacto magnitudinem mysteriorum reddant
quantum per vires liceat manifestam. Itaque
quod S. Doctor ait, interrogasse rei novitate
perterritos, stat equidem, quia revera rei sunt
perterriti novitate, quando mysteria in fieri, ut
more Scholæ loquamur, aut in facto esse
perviderũtperviderunt; & quia affectus ille aliquo modo persistebat, cùm Dominus ascenderet, ita loqui
triumphatori occurrentes potuerunt. Et hoc
quidem juxta Doctoris Maximi sententiam,
nam juxta plures, quos P. Suarez sequitur
Capite illo 6. Angeli mysteria, quæ ad Christum
attinent, ante illorum existentiam cognoverunt, pro quo diffusa apud illos disputatio, &
Nobis diffusio minimè nunc temporis opportuna.
*Quia verò de candore resurgentis
agimus, juvat D. Joannem Chrysostomum loquentem excepisse
Homil. 65.
in Ioannem, ubi
de Christo post resurrectionem Divæ Magdalenæ apparente agens juxta D. Joannis enarrationem, ad id perveniens, ubi illa
conversa est
retrorsum, dum cum Angelis eam allocutis hæreret,
& vidit IESVM stantem, Joan 20. v. 13.
ita scribit:
& quænam hæc consequentia, cùm illos
alloqueretur, & nihil adhuc respondissent, respicere? Vt sentio, loquente Maria cùm Christus repen
tè appareret, obstupuerunt Angeli, & vultu, &
motu, & gestuse Dominum vidisse significarunt,
ideò mulier respexit. Sic ille. Ubi cùm perterritos Angelos Christi conspectu protestetur, in
eumdem cum D. Hieronymo sensum videtur
concurrisse, qui, ut vidimus, similiter locutus:
Rei novitate perterriti. Resurgentis ergo Christi
aspectu perterrentur: talis enim apparebat ille, ut non possent non spectaculum illud vehementer admirari. Sed an non illi & speciosi
& splendidi
? Sic Doctor sanctus præmiserat:
Videt Angelos sedentes speciosos. Videt eorum
splendorem, & supra consuetudinem videt speciem
&c. Sit id ita: Sed species illa & splendor, si ad
speciosum formâ præ filijs hominum, splendore superaddito referatur, extra comparationis
terminos invenitur: unde qui ad mutuum non
moventur
intuitũintiuitum, ad illius præsentiam obstu
pescunt.
Vidit duos Angelos in albis sedentes. v. 12.
Ecce candorem, ecce resurrectionis colorem,
quam nuntiaturi advenerant. Et eodem Christus, sed illustrissimo supra comparationem
apparet, ut dicere Maria meritissimò possit
:
Dilectus meus candidus & rubicundus. Cant. 5.
Quod quidem tunc à Sponsa prolatum, cùm
illa anxia sponsum quæreret: qua in amatoria
inquisitione Ecclesia Divam Magdalenam
agnoscit: quæ invento Domino, cùm ad ejus
pedes suaviter & fortiter tentura procurrit, ab
eo audit:
Noli me tangere. v. 17 & unde impetus?
Ex amoris incendio, & novi spectaculi majestate
: Siquidem longè melior factus erat secun
dùm carnem. Verba sunt ejusdem S. Doctoris.
Hortulanum putaverat, cùm primùm ipsam
allocutus dixit
: Mulier, quid ploras?
quem quæris? v. 15. Cùm tamen aliter se Angelis præ
sentarit.
Ne eam primo aspectu perterreret, vili
& communi specie. Vt locutus idem qui
suprà.
Primo quidem aspectu: ex quo inferre licet
alium valde diversum fuisse secundum, quando
illum meliorem factum in carne recognovit,
ut dicere semel & iterùm posset
: Dilectus meus
candidus & rubicundus. Vtinam & nos pari &
affectu & effectu idem dicere valeamus.
§. V.
Doctrina multiplex erratorum occasione.
*
NVm. 848. citatus
Psalmi 7.
Versus 13.
Nisi conversi fueritis, gladium suum
vibrabit: & per errorem habetur
Vibravit. Vbi
pręterpræter reverentiam divinæ Scripturæ debitam,
ratione cujus & jota & apices retinendi, cùm
juxta Christi oraculum, magnum etiam sit in
illis momentum
: Iota unum, aut unus apex, non
præteribit à lege &c.
Matth. 5.
v. 18. Sed etiam
quia in designatione futuri temporis, & non
præteriti, suum est dignum observatione mysterium. Id quod ex eo firmatur, quod ex arcu
ibidem
: Arcum suum tetendit, & paravit illum.
Vbi non futurum, sed præteritum tempus designatum. Et quidem Verbi
Vibro significatio
quod ad præsens spectat, duplex esse potest.
Nam
Vibrare movere est; quatere, agitare, etiam
si ad ictum instrumento hostili non veniatur.
Est etiam post agitationem ferire, juxta Virgilianum illud 8.
Æneid.
Namque improviso vibratus ab Ethere fulgor,
Cum sonitu venit.
Hoc autem loco cùm de gladio agatur, qui è
manu numquàm emittitur, pro emissione stare
sententia nequit. Sed neque pro agitatione
cum effectu percussionis, quia Originalis vox
non videtur congruere, juxta quam Arias
Montanus legit
Acuet. Vel certè
acutum ostendet: id quod velle sibi videtur Cardinalis Bellar|
larminus, dum ita exponit:
Splendere eum faciet. Quamvis revera in diverso accipiat sensu,
dum sic ait
: Vibrabit, id est, gladium agitabit cædendo, atque ita splendere eum faciet. Quod tamen cum originali voce non videtur posse
constare, siquidem acuere, non est cædere, licet ad cædendum dirigatur. Ideò genuinus
sensus est Deum supplicium differre: sed non
adeò peccatores conversionem dilaturos, quia
dilatio
vindictęvindictæ in supplicij cedet augmentum:
acuitur enim gladius ut graviùs feriat protelantes conversionem. Sed quid de arcu? Paratus
ille & tensus, ut statim jactis sagittis inferat
ultionem. Non enim semper Deus ultionem
differt, sed multoties in flagranti, ut dicitur, aut
certè non serò, & dum minùs illi cogitant,
cursum præoccupat peccatorum, ut nemo sibi
de dilatione blandiatur, sicut benè explicat
Titelmanus. Est autem subtilis & commoda
explicatio Cardinalis Bellarmini sic scribentis
:
Vtitur autem similitudine gladij & sagittarum, ut
significet Deum finire (
corrige ferire)
tam propè
quàm longè. Quando caussa mali nobis illati proxima est & manifesta, tunc Deus ferit cominus. Quando caussa mali remota, & occulta est, tunc videtur
Deus eminus jaculari sagittas suas. Sic ille: quod
& aptari præcedenti expositioni potest, ut
Deus erga manifestas culpas sæpè vindictam
differat, quam & deproperat contra occultas,
dum interpretatione quadam æquivalenti homines de divino conspectu videntur sinistrè
sentire, aut saltem dubitare, & illud Regis
vatis usurpant
: & dixi: Forsitan tenebræ occul
tabunt me. Psal. 138. v. 10. Ubi & illud v. 2.
Intellexisti cogitationes meas de longè. Ubi D.
Hieronymus vertit,
Malum meum. Ut quæ occultissimæ pravæ cogitationes de longè à Deo
videantur intelligi, sed non longa expectatione
judicij sæpissimè feriantur.
*
Num. 850. sic extat
: Magnum aliquid
subodoretur mysterium. Ubi
Aliquid, pro
Aliquod
positum. Et dubitatur an sustineri mutatio possit, &
Aliquid non substantive solùm, sed etiam
adjectivè possit usurpari. Et ut possit favere
videtur Ovidij illud
lib. 5.
Tristium Eleg. 1.
Est aliquid fatale malum per verba levare.
Ubi
Est idem sit ac
licet, congruum est, quod in
usu apud classicos Scriptores ostendunt hujus
magistri facultatis. Sed verius est eo etiam
loco substantivè sumi, ut sit sensus levamen
per verba aliquid esse, non esse pro nihilo reputandum, sic enim aliquid nihilo opponitur,
& unum est ex Senario illo transcendentium
barbara, sed notissima
Reu vac voce designato,
id est, Res, ens verum, bonum aliquid unum. Et
quidem non aliquid solum momenti in verbis
pro levamine est, sed & plurimum quandoque, si ab ijs veniant, qui ex abundantia cordis sanctè conformati loquuntur, quale D. Cypriani erat, ad quem sic quidam Presbyteri &
Confessores
: Inter varios & multiplices, frater,
dolores nobis constitutis, propter præsentes multorum per totum penè Orbem ruinas, hoc præcipuum
nobis solatium supervenit, quod acceptis litteris tuis
erecti sumus, & dolentis animi mœroribus fomenta
suscepimus. Sic
lib. 5.
Epist. 12. Et res adeò est
certa, ut ampliori non indigeat probatione.
Num. 851.
in fine pro
Ascendentes habetur
Ascendentis, ubi nullius est negotij correctio.
*
Num. 852. circa finem ita legitur:
Possem hic ad moralia digredi, & Sacerdotes ad
vitæ sanctitatem cohortari, à quibus Christiani populi prospectum licet conjectare, Vbi
prospectum
positum pro
Profectum. Posset autem non incommoda videri vox, & sensus stare idem: ut
scilicet Sacerdotum probitate pervisa, ibi &
Christiani populi liceat conjectare prospectum, tales videlicet prospiciendos fideles, qualis fuerit prospectus Sacerdotum: ut dicere suo
modo Sacerdos possit
: Qui videt me, videt &
populum meum, mihi, inquam, commissum, si non
æqualitate morum, ea tamen, quæ Christianam decet pietatem.
Pascite qui in vobis est gre
gem Dei. 1. Petr. 5. v. 2. Notanda Pastoris
summi adhortatio, quæ & ipsa gregis est pastio,
Gregis, inquit,
qui in vobis est. Si ergo in
illis, in illis pariter videndus, ut qualis pastor,
talis grex videntibus conspiciatur.
Forma facti
gregis ex animo. v. 3. Sint aliæ formæ huic loco
aptabiles significationes: ex illis unam præstat
ex Psalmo nostro elicitam indicare.
Speciosus
forma præ filijs hominum. v. 3. Vbi forma pro
pulchritudine, & ita habet D. Joannes Chrysostomus
Homil. 28.
in Matthæum ibidem à
Nobis adlegatus
Speciosus pulchritudine. Sacerdos
ergo est gregis pulchritudo, & ita ex illa, quæ
in Sacerdote prospicitur, quæ sit in grege possit pariter conjectari, quod scilicet sit
Formosi pecoris pastor formosior ipse.
Licet enim sciamus fuisse aliquos Pastores
sanctissimos, quorum sanctitati minimè gregum sanctitas responsavit: id tamen non ita
frequens, & obnitente animorum intractabili
feritate: cùm tamen contrarium experientia
possit multiplex, & antiquitatis notitia, persuadere. Vt in populis jam fidelibus non videatur locus excusationi futurus, si in moribus
sit Pastorum ea odibilis deformatio, quam illi
non vereantur imitari. Sed circa hoc lugendum potiùs est, quàm frigidis sermonibus perorandum.
*In fine
ejusdem num. ita occurrit
: Modò
in Christi Ascensione sumus, cujus pennis potestas
sceptro est Amygdalino figurata. Vbi cùm
perennis debuisset poni,
pennis collocatum. Sed an
id sensum habere congruum possit
? Nam ascendenti Domino pennas attribui posse ex eo
valet ostendi, quod Aquilæ in ascensu apud
Doctores sacros comparatus inveniatur. Cui
etiam D. Gregorius
Homil 29.
in Evangelia
illud ex Job. 28. v. 7. adaptavit
: Semitam ig
noravit avis. Vbi S. Doctor nomen
Avis, quod
in nominandi casu est, ut genitivum assumpsit, unde & sic exposuit
: Cujus avis semitam
ignoravit quisquis eum ad cælum ascendisse non credidit. Sic ille, nescio unde sic ratus, sicut & in
nonnullis alijs, quæ ob codicum minùs fidelium infortunatam copiam videntur accidisse.
Cùm aliàs Hebraicæ linguæ, nullam videatur
habuisse peritiam, & Græcam se ignorare scribens ad Eusebium Thessalonicæ Episcopum
ingenuè fateatur: quod adnotatum à Sixto
Senensi in
Sua Bibliotheca Lib. 4.
Lit. G. Si
autem in nominandi casu locetur
Avis, myste|
rio locus nullus, quia de Christo affirmari nequit cæli semitam ignorasse. Sit ergo satis quod
de Aquila dictum, & à D. Maximo est luculenter exornatum
Homil. 2
de Pentecoste. Po
test etiam Malachiæ illud adduci
: Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, & sanitas
in pennis ejus. 4. v. 2. & consonum aliud ex Habacuc 3.
v. 11.
Sol & luna steterunt in habitaculo
suo. Vbi Septuaginta sic:
Elevatus est Sol, &
luna stetit in ordine suo: quod D. Gregor.
Homilia
citata de ascendente Christo, & Ecclesia tunc
Christus Sol in Ascensione.
suo in ordine constituta interpretatus. Ante
quem D. Augustinus
Lib. 18.
de Civit. Dei Cap.
28. sic locutus:
Elevatus est sol, & luna stetit in
ordine suo. Hoc est, ascendit Christus in cælum, &
ordinata est Ecclesia sub Rege suo. Nam cùm ascendisset in altum, dedit dona hominibus diversa, ut
Ecclesiastici corporis plenitudo perfecta sit, & pro
diversitate membrorum varia sint distincta munera. Sic ille. Cùm ergo Soli Propheta pennas
attribuat, in quibus & sanitas, meritò ad Ascensionem potest ejus vaticinium advocari.
*Neque moveat quemquam de Ortu
illum agere, cùm dicit:
Orietur vobis &c. Nam
& Christus quando ascendit, etiam ortus dici
potuit, quia numquàm sic gloriosus oculis intuentium apparuit: & numquàm talis in ejus
pennis sanitas: tunc enim, ut jam cum Vate
Rege ab Augustino dictum,
Dedit dona homi
nibus. Psal. 67. v. 19. Ut Divus Paulus, optimus sanè legis Interpres, cùm apud illum sit:
Accepisti dona in hominibus. Ephes. 4. v. 8. Pro
quo & observatione dignum monitorium illud cælestium legatorum in ipso Ascensionis
die, de quo Act. 1 v. 11.
Hic IESVS, qui assum
ptus est à vobis in cælum, &c. Cùm enim dicere
potuisset,
Hic Dominus, aut
Hic Rex gloriæ, quo
titulo ipsum paulò antè celebraverant, quando
ascendenti conclamarunt
: Quis est iste Rex gloriæ? Psal. 23. v. 7. Non ita quidem sua in legatione locuti, sed uti jam audivimus:
Hic Jesu
s. Ideò utique quia nomen illud tunc opportunius, quando de sanitate pennarum agebatur, cùm sit idem ac salus, aut salutaris, &
Salvator. Neque quod additum:
Sic veniet
quemadmodùm vidistis eum euntem in cælum. Ibidem. & ad judicium extremum spectat, ad incutiendum timorem directum est, sed ad lætitiam & gaudium, ut diem decebat talem: tunc
enim divinus ille Sol illis non solùm timentibus Dei nomen, sed ardenter amantibus orietur, & æterna sanitas in pennis ejus, veniet
enim coronam justitiæ ijs,
qui diligunt ejus ad
ventum, redditurus, 2. Timoth. 4. v. 8. & quis
in illo erat felicissimo cœtu, qui non adventum sic ascendentis diligeret, & vehementer
exoptaret
? Diligamus ergo & ipsi, ut & nobis sicut ascendit veniat: & in pennis suis totus salutifer oriatur.
*Num. 853. ubi col. 2.
Quod pro
Quos,
non est cur detineamur, bene tamen Col. 3.
ubi sic
: Videas Stephanum præfracto capite inanißima lapidum jactatione blandè quiescere, &
mortis somnum jucundè captare, & cùm hæc dixisset, obdormivit in Domino. Act. 7.
v. 59. Vbi
nōnon
benè
Actor. Et erit fortè qui existimet illud
Inanißima consultò positum, licet enim impijssimi lapidantes, quantùm in ipsis erat, grande malum, & turbationem ingentem, infligere satagebant, inanis, immò inanissima eorum erat
contentio, quandoquidem beatissimus Levita
inter lapidum strepitum & lethales ictus, dulcissimè in Domino, & somno placidissimo conquievit. Sic erga Christum accidisse ex Davi
de habemus Psal. 2. v. 1.
Quare fremuerunt
Gentes, & populi meditati sunt inania? Id quod
ad Christi mortem pertinere, de quo statim.
Adversus Dominum, & adversus Christum ejus.
ipso Apostolorum Choro Interprete didicimus
Act. 4.
v. 25.
& seqq. & quæ non morti hujusmodi infelicitatis instrumenta obtrudere frementes illæ bestiæ studuerunt? Atqui dum
meditantur ita,
meditati sunt inania. Christus
enim placidissimè obdormivit, dum inter verba expiravit illa
: Pater in manus tuas commendo
spiritum meum. Lucæ 23. v. 46. Quid enim
dulcius esse potuit, quàm in Paternas manus
spiritum commendare? De hoc somno David
Psal. 3. v. 6.
Ego dormivi, & soporatus sum &c.
Sic exponente Ecclesia in
Officio Resurrectionis. Et hæc est justorum felicitas ut mors illis
somnus sit, quidquid contrà inferorum satellites moliantur.
*Astabat humani generis hostis mo
rituro Martino, & uti cruenta astabat bestia, sicut ipse testatus:
Quid hic astas cruenta
bestia? & hic ille est, de quo post multa horrorem præ se ferentia maximum apud Job 41.
sic in fine
: Non est potestas super terram, quæ
comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
Omne sublime videt: ipse est rex super universos
filios superbiæ. v. 24.
& 25. & hic astabat Martino, quem tamen irridebat ille, illum, inquam,
regem incomparabilis potentiæ super terram,
pauper & modicus, ejus gratia, qui est Rex super omnes humilitatis filios. Unde & regis super omnes filios superbiæ inania erant tentamenta, licet talis ille,
ut sternutatio ejus, splendor
ignis:
de cujus
ore lampades procedunt, sicut tædæ
ignis accensæ: de cujus
naribus procedit fumus,
sicut ollæ succensæ atque ferventes: cujus
halitus
prunas ardere facit. Fuisse autem Luciferum ipsum, qui astabat, ex eo firmatur, quod in mundo tunc Martinus primum erat luminare sanctitatis: unde à primo oportebat tenebrarum
principe, sic illorum Concilio & Confilio judicante, supremo in certamine perturbari. Sed
licet fremuerunt ille & illi, verè sunt inania
meditati. Sic ergo quod inanissima sit dicta lapidum jactatio in Stephanum, non temerè judicari potuit, cùm tamen reipsa, non inanissima, sed
immanißima dici debuisset, felici errore
ut aliàs dictum, qui utilissimæ doctrinæ cum
Divorum laudibus præstitit occasionem, sicut
& felix jactatio, licet immanissima, quæ talem
ac tantum Christi pugilem coronavit feliciùs,
dum
lapides torrentis illi dulces fuerunt, dulcem
cōciliaruntconciliarunt somnũsomnum quale sopor feßis in gramine,
& in
ornamẽtaornamenta sunt pretiosa & pretiosi capitis
commutati, qui & pro lapidibus de torrente,
voluptatis est divinæ torrente potatus
Psal.
35.
v. 9.
Torrente voluptatis tuæ potabis eos.
Tuæ inquam, qua tu frueris, qua & potaris ipse, cujus vel stilla torrens est, quia
|
divina, & voluptatum omnium cumulum supergressa.
§. VI.
De vero gaudio, & alijs utiliter adnotatis.
Ad Num. 858. & 859.
*
IN priori
col. 2.
Fragrantium pro
Fra
grantiam, levis error, non ita qui
inferiùs. Sic enim ibi
: Sed cum duodecim illius fructus sint, cur à gaudio potiùs, quàm ab alijs appellatus. Vtique quia ille similior fructus, & germanißima proles, gaudio de gaudium. Divi Basilij
fuerat inducta sententia, qui Spiritum sanctum
oleum exultationis meritò dixerat appellatum, quia & fructus gaudium, unus ex duodecim ab Apostolo numeratis.
Galat. 5.
v. 22.
Vbi manifestum apparet non
gaudio de gaudium, sed
gaudium de gaudio debuisse proponi.
Inversus est ergo ordo, quamvis posset in rigore Grammatico erraticus ille salvari. Si enim
diceretur
De gaudio gaudium, salva res erat. Potest autem De præpositio aliquando postponi:
Eum hominem, quo de agitur habetur. l. 2.
Tit. 11.
lib. 21.
Digest. Sed quia durior collocatio est,
fateamur erratum, dicamusque, cùm de vero
agatur gaudio, non esse mirum ut circa illius
inquisitionem inversio ordinis habeatur. Mundanum quæritur, & præmittitur, si fortè inveniatur, cùm deberet illud, quod inter fructus Spiritus sancti recensetur, inquiri.
Quærite
ergo primùm regnum Dei & justitiam ejus. Sic
divinus Magister,
Matth. 6.
v. 33. Quod quidem licet ad cæleste regnum referendum sit,
sed non ad illud tantùm, verùm etiam ad aliud,
quo ipsi præluditur, in quo gaudium justitiæ
maritatur. De illo sic D. Paulus Rom. 14. v. 17
Regnum Dei non est esca & potus, sed justitia &
pax, & gaudium in Spiritu sancto. Spiritus sanctus
ergo est hujus connubij mystici Paranymphus.
Quale ergo gaudium erit, ubi ipse, qui gaudium est, quo se sicut Pater & Filius diligunt,
ita & gaudent, in ejus productionem ardentissima erumpente dilectione? Hoc ergo regnum,
hoc gaudium primò quærendum, præ esca, &
potu. Ubi ad verba Christi videtur alludi, cùm
de necessarijs ad victum & vestitum agebatur.
Et est quidem observatione dignissimum, cùm
eo loco non de delicijs quærendis, sed de necessarijs pro vitæ sustentatione, cibo, inquam,
potu, & operimentis,
Quid manducabimus, aut
quid bibemus, aut quo operiemur? Matth. 6. v. 31.
Curam illam prohibere Dominum primo in
loco, aut primaria cordis sede collocari. Itaque vita ipsa, quæ subsidijs constat istis, posthabenda est, & gaudium ex ijs solitum comparari; & gaudio justitiæ maritali consorti
prior dandus in corde locus: ne si ordo invertatur, uno & altero tandem infeliciter amisso
interminabili succedente tristitia electores
præposteri torqueantur.
*De justitia locutus David sic Psal. 4.
v. 6.
Sacrificate sacrificium justitiæ, & sperate in
Domino. Nosti quod sic:
Multi dicunt: Quis
ostendit nobis bona? Ibid. Ubi de bonis temporalibus sermo est, de quibus inferiùs v. 8.
A
fructu frumenti, vini, & olei sui multiplicati
sunt. v. 8. Ubi inversio ordinis in hominibus,
de quibus ibi Vates, diligentibus vanitatem,
& quærentibus mendacium. Cùm enim justitia primo proponatur loco, illi ad temporalium
gaudiorum inquisitionem anhelant. Pro quo
Genebrardus. Sed pergit Vates, & errorem
detegit miserorum dicens
: Signatum est super
nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in
corde meo. v. 7. Ac si dicat: Non sic Domine,
non sic. Aliter lumen vultus tui super nos signatum ostendit: quærere, inquam, primò
gaudium justitiæ maritatum, quale & ego expertus:
Dedisti lætitiam in corde meo. Hoc præeunte, veniant deinde alia vitæ subsidia
: A
fructu frumenti, vini &c. Sacrificium autem
justitiæ sic explicat Genebrardus
: Iustitiæ sa
crificium appellat justitiam ipsam, sive justa &
sancta opera, quibus nihil Deo gratius offerri poßit.
Vt Psal. 49.
Sacrificium laudis &c. Ubi quòd
sacrificij nomine justitia designetur, ad ordinis
est curam referendum, ut videlicet præcedat,
sancti Job exemplo, de quo illud
: Consurgensque diluculo offerebat holocausta. Job 1. v. 5. De
quo hæc satis, cùm plura alibi. Citato
num.
etiam occurrit error col. 1. ubi
Infirmitatem,
pro
Hereditatem. Circa quem quæ dici poterant
consultò prætermissa. Et
num. 859. col. 2.
Adscitijs positum pro
Adscititijs. Vbi neque hærendum, quia non difficilis intellectus.
§. VII.
Errores nonnulli cum utilibus documentis.
*
NVm. 864.
col. 2. citatus P. Cornel. sic
De titulo Divi, & Doctoris.
D. Cornelius. Et malè
quidẽquidem, quia
D.
Divum designat, & pro
P. positum, sicut & circa P. Thomam Sancium factum alibi. Et uterque quidem notæ sanctitatis, sed circa illam
Pontificiæ observandæ penitus cautiones, de
quo
suprà. Cùm autem tale aliquid occurrerit,
qui erratum non velit, poterit piè existimare
D. littera Doctorem indicari; Scriptores enim,
præsertim insignes, eo titulo veniunt meritissimò decorandi. Et Ecclesia quidem in celebratione Sanctorum, quos titulo ejusmodi cohonestat, Evangelium canendum proponit ex
Matth. 5. cujus clausula illa:
Qui autem fecerit,
& docuerit, hic magnus vocabatur in regno cælorũcælorum,
v. 20. Est ergo Character ille Doctorum, quicumque illi fuerint. Quàm autem in duobus
prædictis fuerit ille præsignis, quod ad doctrinam attinet, eorum scripta luculenta testantur: quod ad facta historicæ narrationes, quibus adeò virtutum splendor elucet, ut nihil in
antiquorum multis majus, aut verò etiam simile reperiamus. Si autem de Cardinalibus,
Episcopis, aut alijs agamus circa D. præpositum scrupulus aliunde eliminandus. Dominus
enim designatur: & in usu est cùm de Scriptoribus adhuc in vivis agentibus habetur sermo, & sæculares personæ sunt, nec vulgaris
auctoritatis, sic Dominum Franciscum Sylvium, Joannem Sinnichium, & alios sui
BelgęBelgæ,
|
quamvis non Belga hic, sed Hibernus, aut
Ibernus, ut ipse vult.
*
Num. 865. citati Divi Augustinus, &
Thomas, & circa utrumque error, licet non
magnus in illo
Rimatur, pro
Rimatus, in hoc
Cecinit, pro
Concinit. Sic sæpiùs accidit, ut
circa Divos istos Doctores leves committantur
errores, & quandoque graves, aut etiam graviores: dum ad sensus trahuntur à non sinceris
veritatis amatoribus ab eorum mentibus penitus alienos. Cùm expediret potiùs ingenuè
fateri eos in aliqua fuisse sententia, quàm ineptis expositionibus degravare. Sed & aliud
est, quod pro instructione nostra hinc elici opportunè queat, scilicet in Divis hisce Doctoribus suos fuisse errores, quos ipsi Retractationibus suis studuerunt emendare. Et de Divo
Augustino res est adeò perspicua, ut nullo ulteriùs teste indigeat præter ipsas, quæ extant
Tomo 1 in quarum Prologo sic ille:
Neque enim
quisquam, nisi imprudens, ideò quia mea errata
reprehendo, me reprehendere audebit. Sic ille.
Divum etiam Thomam in eo suum imitatum
fuisse Magistrum affirmant multi, pro quo videri poterit specialiter P. Guernizo in suo
Memoriali pro purißima Virginis Conceptione §. 9.
Si ergo hi clarissimi Ecclesiæ soles in se ipsis
maculas deprehenderunt, quis ita desipiat, ut se
ab illis contendat eximium, aut vereatur illas,
cùm deprehensæ fuerint, confiteri?
*
Num. 866.
in fine ita
: & non ostentæ
vindictæ tristitia frequenter agitantur. Ubi quidem
Obtentæ debuit juxta mentem & calamum
scribentis apponi. Sed sic erratum, ut sensus
ex mutatione fuerit illustrior redditus
: Ostentæ enim idem est ac
Ostensæ, ex participio verbi
Ostendo, quod &
Ostentum, sicut ostensum,
licet hoc frequentius. In vindicta autem id solet solicitè accurari, non solùm ut obtineatur,
sed ut ostendatur, fiatq́ue nota se vindicantis
animositas, honoris reparatio, fortitudo. Id
quod in sua Christus victoria, & vindicta læsi
divini honoris à principe hujus mundi observatum fuisse testatus Apostolus Coloss
. 2. v. 15.
& expolians principatus, & potestates, traduxit
confidenter, palàm triumphans illos in semetipso.
Ubi D. Joannes Chrysostomus
Homil. 6, pro
Traduxit habet
Ostentavit & aureo eloquentiæ
flumine decurrente ostendit, quanta sit à dia
bolo cura adhibita, ut vindicta hujusmodi non
esset publica, circa quod sic ille
: Quid est,
Ostentavit?
Benè dixit, Ostentavit.
Numquàm
enim diabolus tantam turpitudinem passus est. Et
inferiùs.
Præclarum enim est quòd inspectore mundo sursum in ligno serpens ille immolabatur. Nam
quid non fecit diabolus, quo occultè moreretur. Audi
Pilatum dicentem: Tollite (Vulgata
Accipite)
eum vos, & crucifigite, ego enim non invenio in
eo caussam. Ioan. 19.
v. 6.
Factum est enim hîc
perinde atque in singulari certamine solet. Mortem
percußit Christus: verùm Christus primùm percussus postremò mortem interemit. A mortuo destructa & enecata est corpore, quæ videbatur immortalis. Atque illud Orbis ipse vidit. Et quod
præclarum est, non commisit hoc alteri. Hæc ille,
ex quibus pro movendis affectibus multi possunt & ardentes quidem stimuli cumulari: Et illud inter alia huic opportunum loco, ut pro
sumenda non solùm de diabolo, sed etiam de
nobis vindicta ob graves Dei offensas, non
semper quæramus occultum, cùm & oporteat
publicam pœnitentiam ostentare. Et hæc qui
dem occasione mutati participij
Obtentæ in
Ostentæ: quamvis revera prius illud significantius videatur, plus enim quis de non obtenta
tristatur vindicta, quàm de non publicè sumpta, ut compertum apparet in ijs, qui mundi
legibus, quæ & diabolicæ, gubernantur.
*
Num. 869.
Vitiosi pro
Vitiosis, quibus
Vitiorum favor. D. Cyprianus.
multi potentes favent
: lenocinante ad vitia publicæ auctoritatis malo, quod dictum cum multis
alijs fervidæ eloquentiæ à D. Cypriano Epistola 1.
Num 875.
col. 3. circa locum
Cant. 8.
v.
10, post expositionem Honorij, quia verborum aliquorum defectus, confusus sensus, &
ita sic reponendum.
Ex quo facta sum coràm eo
quasi pacem reperiens. Vbi pro. Ex quo facta sum,
plures habent, Ex quo eram. Et illud Eram
juxta
Philonem Carpathium idem est ac sedebam.
Et
ita ille legit &c. Vbi de Virgine sermo est exemplari perfectissimo & validissimo castitatis,
ut turres possit eburneas, constantissimos scilicet æmulatores, atque æmulatrices efformare. Pro quo juvat Richardum à S. Laurentio
sic scribentem excepisse
: & ubera mea turris
Richardus à S. Laurentio.
(sic ille habet)
quia facta sum coràm eo quasi
pacem reperiens. Beata siquidem Virgo murus est
propter firmitatem propositi conservandæ Virginitatis. Vbera ejus sunt sicut turris, propter supereminentem fœcunditatem divinæ prolis, & ubera mea
sicut turris. Ac si dicat: Misericordia mea & pietas mea quibus quasi uberibus suffragiorum dulcedine lacto filios Ecclesiæ, sunt turris, munimenta scilicet, refugium & securitas peccatorum, & hoc ita
est, ex quo sic accepta, sic grata, sic placida facta
sum coram eo, id est ex Dei beneplacito, ut essem
quasi pacem reperiens, id est, verè pacem reperiens, & faciens inter Deum & hominem,
ut essem pacifica tamquàm mater veri pacifici: Mediatrix, Mediatoris mater. Hæc ille.
qui dum Virginis uberibus lactari filios Ecclesiæ asserit, eorum nutricem agnoscit, unde &
similes, ut sint etiam & ipsi turres, ex quibus
& innumeri inviolabilis castitatis. Et quod ad
pacem attinet rectè potest ad Virgines optima
ratione referri, juxta doctrinam D. Pauli 1.
Cor. 7. v. 28.
Si autem acceperis uxorem, non pec
casti, & si nupserit Virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Non ergo
pacem. Circa quod occurrit memoriæ, quod
jam pridem apud Angelum Politianum legi sic
dicentem.
Ego in cælibatu vivo, doq́ue operam,
ne lites illas experiar, quæ impatibiles maritis esse
dicuntur. Vbi & addere poterat,
Quæ uxoribus.
*Vnde felicissimæ illæ, de quibus
nu.
876. quæ Virginitatis gloria splendidæ pacem
reperientes Pacificum Regem habere sponsum, nec tamen ideò divisæ, ut de nuptis Apostolus 1.
Cor. 7.
v. 34. felicissimè meruerunt. Est
autem inter illas S Elisabetha filia regis Hungariæ, quæ tamen vidua. Ne autem Hungariæ ille desit splendor; subintrabit ejus loco
B. Margarita & ipsa regis Hungariæ filia ex
|
S. Dominici præclarissima familia. Quibus &
addendæ aliæ, cùm sint & illæ æterna memoria dignissimæ, pro qua & nostra militabit S.
Pulcheria Augusta, de qua
die 10.
Septemb. cujus & iterata præconia apud Divum Leonem
occurrunt. Pulcheria altera Arcadij Imperatoris filia, & Sorores Arcadia, & Marina, de quibus Sozomenus
Lib. 4.
historiæ Ecclesiasticæ Cap.
1. ubi post memoratas ipsas ita scribit:
Etenim
cùm pientißimum evasurum hunc Imperatorem
(Theodosium juniorem
) providisset hujus Vniversi Conditrix divina potentia, cum ipsius Theodosij, tum etiam Imperij procuratricem constituit
Pulcheriam sororem: quæ quidem nondum decimum quintum agens annum supra ætatem sapientißimum ac divinum spiritum accepit, ac primùm
Deo virginitatem suam devovit, deinde & sorores
ad idem vitæ institutum educavit. Vt igitur ea, quæ
constituerat consignaret, ac Deum ipsum, ac Sacerdotes, omnesque subditos testes faceret voluntatis
suæ, ex auro gemmisque pretiosis admirabile quoddam donarium, & spectaculum omnium pulcherrimum pro virginitate sua, & Imperio fratris, sacram mensam Ecclesiæ Constantinopolitanæ dedicavit: idque ipsum, ut cunctis esset conspicuum,
in fronte ejusdem mensæ litteris expreßit. Hæc ille, visa mihi hoc loco dignissima inter alia,
quæ ex multis pro aliarum ex adductis commendatione possent cumulari.
*Gertrudis Senior Encomiastem ha
bet Henricum Spondanum
Tomo 2.
Annal. An.
664.
n. 5. qui & audiendus, sic enim ille:
Tran
sijt hoc eodem anno decima septima Martij ex
hac vita insignis illa Virgo Deo dicata, Francorum
nobilitatis decus S. Gertrudis, filia Pipini Ducis: cujus extant res præclarè gestæ omni fide posteris traditæ, sed & ipsius mater Yduberga nomine, & Itta
cognomine, viduata Pipino viro à S. Amando Trajectensi Episcopo, Sacrum Religionis velamen accipiens ita vixit, ut & ipsa inter Sanctas meruerit
adnumerari. (
Molanus Natal. SS. Belgij 8.
Mart.)
Has fixit beata illa familia in cælo radices, ex quibus Francorum regum progenies, fœcundo cespite
pullularet, ubi truncus vetus familiæ Clodovei arescere cœpit avitæ defectu virtutis. Hæc doctus
ille Scriptor. De S. Ragenfride filia S. Regi
næ, & B. Aldeberti Austravindiæ Comitis, magni Principis.
Octob. 8. Inter undecim mille
S. Vrsulæ sodales aliquot.
Virgines fuisse aliquas regum filias Scriptores
aliqui affirmant, qui & eas suis proponunt nominibus, unde B. Joseph Canonicus Præmonstratensis in Hymno ad ipsas ita canit:
O Reginæ puellares
Paßione sancta pares,
Deo vos familiares,
Prædilectæ, singulares,
Nunc florete, nunc gaudete,
Semper novæ, semper lætæ.
Casilda ob raram vitæ sanctitatem post mira
culosam conversionem filia Almenonis Regis
Toleti, de qua post alios P. Mariana
Lib. 9.
Cap. 3. Extat etiam in Martyrologio
die 7.
Septemb. memoria
S. Reginæ Virginis & martyris,
quæ sub Proconsule Olybrio, carceris, equulei, ac
lampadarum perpessa supplicia, demùm capitali
sententia damnata migravit ad Sponsum. Quæ
licet solo nomine Regina dicatur; verosimile est non sine aliquo fundamento regij sanguinis illi impositum fuisse: quo & B. Rosaliam
condecoratam possumus etiam affirmare.
*Claudat hoc candidum agmen Sere
nissima Margarita filia Maximiliani Imperatoris, & Clarissimæ Mariæ Caroli Quinti Imperatoris filiæ, Rodolphi & Mathiæ Imperatorum germana Soror, quæ splendidissimis
nuptijs cum Philippo Secundo Hispaniarum
rege vehementer abdicatis, regno mundi vilem Clarissarum Discalceatarum saccum antetulit, Matriti per annos plures illustrissimum
exemplar sanctitatis. Cujus vitam eleganti
stylo scripta ab Episcopo Angelopolitano &
Oxomensi Dom. D. Joanne de Palafox, licet
nomine Religiosi Confessarij ejusdem prodierit, quæ tandem proprium parentem recognovit.
Non est factum tale opus in universis regnis.
Liceat hoc aliàs dictum hac in caussa dicendum potiùs, usurpare. 3.
Reg. 10.
v. 20. Nihil
enim tale in Christi Ecclesia visum, quòd scilicet tot sublimium decorum majestate Virginem congestorum in unam, ad tantum sit humilitatis profundum ex puro & ardenti Christi amore devolutum. Ubi si opponat quispiam
regium famulitium, & Imperialem illum
splendorem, quo fulgebat exteriùs, suis etiam
prærogativis interius observatis. Ex eo potiùs
ejus est laudatio roboranda. Factum id nolente ipsa, immò & animitùs repugnante: unde
& factum ut quæ tribulationem carnis non ha
Splendorem regium ut tulerit.
buit, juxta dicta
nu. 213. tribulationem tamen
habuerit spiritus. Unde dicere cum Esthere
potuit, & revera dixisse credendum:
Tu scis
(Domine)
neceßitatem meam quòd abominer si
gnum superbiæ & gloriæ meæ. Esther 14. v. 16.
Illa ergo necessitas nihil amatæ ex corde humilitati detraxit; sed auxit potiùs sublime meritum, quia quotidie necessitati obsequens, &
tribulationem patiens spiritus, quotidianos
etiam humilitatis actus exercebat, habens semper, quod præ humilitate exhorresceret, &
quod sub Christi, amantissimi sui Sponsi pedibus collocaret. Et quomodo ille in lilio hoc
regio languidum collum non amaret
? de quo
dictum
nu. 154.
& 155.
*Et ibi quidem pulchra lilij descriptio
Scriptoris antiqui; sed minimè componenda
cum ea, quam recentior
èex Societate Auctor in
Parnasso ejusdem exhibet, P. Antonius Chanud
Lib. 4.
de Mysterijs Virginis, Emblemate 4. ubi de
ejus regia majestate post alia sic canit:
Siderei seu floris honos hunc caulis honorem
Ambijt, aut tenero solers natura decòri
Consuluit, niveoque dedit prætoria Regi.
Agmina, densa phalāxphalanx strictis mucronibus hæret,
Impositumque velut clypeo per florida tollit
Castra, nec accepto sinit unquàm abscedere regno.
Seu viridi solium posuit natura paratu,
Liliaque in reliquos florum dare jura colores
Iußit, & innocuas hortis imponere leges;
Sive triumphalis laudata insignia pompæ
Tingere, & augusto Regem præcingere cultu.
Quem nec Achæmenij Babylonia Syrmata regis,
Nec Salomoneæ solennis gloria gazæ
Ipsa nec Antonij vestis palmata triumphi
Nec Phrygius labor æquarit, nec vellera Serum,
Flammea puniceo neque purpura discolor auro.
Pergit, & pro satellitio, custodia, & alijs
regijs ornamentis subtili & eleganti discurrit
ingenio, & pro languido collo sic subdit:
Ille per implexos exorta cuspide sentes
Erumpit, facilesque viam sibi pandit in auras.
Mitia jam domiti submittunt spicula vepres,
Victoremq́ue rubum florem demissus adorat,
Et circumpositis victum se clamat: in armis.
Ille sui candoris amans, & vindicis iræ
Nescius, in niveos placidi lactescit amores
Principis, & meritum non aspernatur honorem;
Inflexamq́ue pio demittens vertice frontem
Annuit, & duro dat florea jura clienti.
Sic Auctor, qui licet inflexionem frontis ad
urbanam referat pietatem, in ea etiam humilitatem agnoscit, cùm dimissionis utatur verbo,
neque aspernari dicat, quod poterat in tanta
constitutum altitudine despicari. Quæ quidem pro Serenissima Margarita prælusimus,
ut inde jucundissimus divini Sponsi probetur
aspectus, qui Regio hoc in lilio tot vidit sibi
decora, ipsius gloriæ militatura submitti.
§. VIII.
Commodæ ex erroribus præceptiones.
*
NUm. 876. citato col. 2. post verba
illa
Cœpit esse communis omissum:
nec
quia communis. Num. 877. col. 2.
Concessuri pro
Consessuri. De Apostolorum thronis erat sermo,
qui assessuri in extremo judicio Christo; &
quia in ejus ituri sententiam pariter judicantes, juxta promissionem Christi Matth. 19. v,
28.
Sedebitis & vos super duodecim Sedes judican
tes &c. Adeò erit illa justa, ut nihil in illa
non probandum appareat. Ante præfata verba
sic ille
: Vos qui reliquistis omnia, & secuti estis
me. Ibid. Felices pedum gressus, quibus talis
succedet auctoritas. Ire pedibus in sententiam
alicujus, penitus illi consentire est, nec tantùm voce, sed quodammodo se toto, juxta id,
quod ex Tito Livio
lib. 7.
Ab Vrbe condita com
pertum habetur circa modum proferendi sententiam in Senatu. Itaque ex eo quod Apostoli
pedibus ierint in obsequia Christi, eisdem promittitur ut in Universali judicio pedibus sint,
magni illius consessus facti Senatores; in Christi sententiam ituri. Id quod indicari potuit,
cùm
Concessuri positum; neque enim ipsi sententiam prolaturi, sed supremus Iudex, de quo
Matth. 25. v. 34.
Tunc dicet Rex &c. sicut
&
41. Subtilia isthæc, sed verissima: quibus non
obstantibus, ut diximus debuit poni,
Consessuri.
*Num. 879. col. 2.
Severißimè pro
Se
curißimè. Ubi de D. Petro, cui magnum Ecclesiæ onus commendatum. Et poterat quidem
quod
Severißimè dictum veritatis patrocinio
sustineri. Ecclesiæ siquidem gubernatio res
adeò ingens est, & tantùm in ea momenti positum, ut summa debeat cura tractari, unde &
severissimam esse commendationem oportuit. Hinc Christus adeò severum se erga Petrum
exhibuit, quando eum sua de morte tractantem ægrè audijt, & conatus est penitus impedire.
Et assumens eum Petrus cœpit increpare illum
dicens: Absit à te, Domine:
non erit tibi hoc.
Matth. 16. v. 22. & quid ad hæc ille?
Qui conversus, dixit Petro: Vade post me satana, scandalum es mihi:
quia non sapis &c.
v. 23. Sic Dominus, quod in admirationem meritò rapit
Interpretes. Neque alia quidem de caussa ita
ille Severus, nisi quia quod ad fundandam Ecclesiam pertinebat, & ejus erat sanguinis effusione futurum, impedire minùs sapiens satagebat. Talem ergo se erga Petrum tunc exhibuit, cùm de Ecclesia super ipsum fundanda
fuerat prælocutus. Unde & formare dignum
sibi parabat successorem, qui & ipse pro illa
minimè mori, si oporteret, ut aliàs ab ipso dictum, dubitaret.
Si oportuerit me mori &c. Matth.
26.
v. 35. Res ergo erat hæc cum severitate
tractanda. D. Hieronymus Lib. 3. in
Matthæum
illud
Absit à te Domine, ita juxta Græcam translationem legendum asserit
: Propitius sis tibi,
Domine. Nostra phrasi
: Mira por ti Señor. Quæ
est vox Satanæ juxta ipsum, & perfrequens in
ijs, qui Ecclesiæ gubernationi cùm ex officio
assistant, ex propriæ commoditatis affectu clamant, sibi debere esse propitios, quod tamen
Christus negat, ut inde discat Petrus ipsum,
cui jam erat Ecclesiæ cura promissa, non sibi
propitium futurum,
mirando por si; sed pro
agnis & ovibus committendis. Nihilominùs in
loco, de quo agimus,
Securißimè censuimus
apponendum, quia amori Petri, si quidquam
severitatis admixtum iret, irrogari injuria videretur. Unde cùm Christus id, quod promiserat de fundanda super eum Ecclesia, ad effectum vellet perducere, examine amoris præmisso, pro habenda circa agnos & oves cura
nullum verbum, quod severitatem præ se ferret, adjunxit, contentus dicere
Pasce, Pasce,
Pasce. Joan. 21. v. 16. & 17. In priori autem
loco error debuit minimè tolerandus severè
corrigi, circa rem enim summi erga hominum
salutem momenti versabatur: licet
de pietatis
affectu veniens, ut loquitur D. Hieronymus:
nulla enim grata Deo pietas aut devotio, quæ
adimplendis obligationibus officij à Deo commissi videatur adversari.
*
Num. 881. col. 3.
Aufrelius pro
Aufre
rius. 883. col. 2.
Decantantur pro
Decantatur.
884. col. 2.
Conjicio pro
Conjici. col. 3.
ædificatione. 886. col. 2.
Conquisitæ pro
Conquistæ.
887. col. 2.
Non Idololatriam pro
Ob Idololatriam. & col. 3.
Idololatriæ pro
Idololatricæ. 888.
Prædicatores auxiliationis pro Prædicatores
reconciliationis. Sic
post initium. & col. 2.
Ligatione pro
Legatione. &
occasioni pro
Occasione.
Ubi præsertim circa mutationem illam
Reconciliationis in Auxiliationis observandum, quod
ad rem ipsam attinet nihil in ea falsum reperiri, siquidem Prædicatores reconciliationis verissimè dici possunt Prædicatores auxiliationis, cùm per eos in ordine ad reconciliationem
opportunissima auxilia constet Dominum
pręstitissepræstitisse. Pro quo D. Ambrosius circa
Caput 6.
Lucæ, in quo de electione Apostolorum ita
|
scribit:
Vocavit, inquit, discipulos suos, & elegit
duodecim ex ipsis, quos ad propagandum auxilium
salutis humanæ per terrarum orbem satores fidei destinaret. Sic ille. Itaque Prædicatores destinat
Dominus, ut eorum interventu opportuna auxilia largiatur, quibus solet quamplurium salus æterna disponi, & feliciter comparari. Unde
affectus erga exauditionem divini verbi exci
tandus est, & studiosè fovendus. Audiendus
unus ex his Prædicator veritatis & Doctor
universi sic exhortans Hebr. 4. v. 16.
Adeamus
Hebr. 4. v. 11. 12. & 16.
ergo cum fiducia ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur, & gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Et unde consequentia hæc? Ex
eo utique quod præcesserat:
Festinemus ergo ingredi in illam requiem: &c. v. 11. Hæc circa
æternæ salutis curam, quæ non lenta, sed festina futura, de quo pulchrè D. Chrysost.
Hom.
7. & statim:
Vivus est enim sermo Dei & efficax &c. v. 12. Quod licet de divino Verbo
multi accipiant, de quo & Nos
suprà, de verbo
prædicationis congruum habet, & multis Interpretibus probatum uti genuinum intellectum.
*Sed sit sanè verissimum de divino
Verbo accipiendum, in Prædicatore profectò,
quando tale, ut expedit, exercet officium,
Christus loquitur, teste ipso:
Qui vos audit,
me audit:
& qui vos spernit, me spernit. Lucæ
10. v. 16. Iuxta hæc ergo lectio dicta
Auxiliationis stare ritè posset, nisi aliam ex Scriptura
haberemus. Cum eo autem quod de auxiliatione dicitur potest non ægrè componi. Cùm
enim
Prædicatores reconciliationis dicantur, jam
ibi elucet prædicatio pro reconciliatione obtinenda, & ita medium validissimum pro auxilio opportuno. Hinc sublimis ille Prædicator,
& Prædicatorum exemplar Paulus sic post adducta citato in loco Epithalamij
: Pro Christo
ergo legatione fungimur. Hæc data cum alijs:
sed pergit ita
: Tamquàm Deo exhortante per nos.
Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 2.
Cor. 5. v. 20. In Paulo ergo prædicante audiebatur Christus, sicut & in quolibet simili prædicante spiritu dubio procul audiendus. Unde
non ait: Tamquàm Deo exhortante per me,
sed
Per nos. Et prædicabat quidem reconciliationem, in Dei scilicet amicitiam peccato excluso redire. Hæc debet esse materia prædicationis præcipua, vaniloquentia relicta, sic enim
non Christus in Oratore, nomine Prædicatoris indigno, sed vanitas audietur.
*Num. 889. col. 2.
Offerri pro
Afferri.
Rhætica pro
Bethica. 892. col. 2.
Ratiocinium
pro
Vaticinium, Quod pro
Quo. Propositionem pro
Præpositionem. 893.
Sectione pro
Lectione. 894.
Proponitur pro
Proponit. col. 2.
Compari pro
Comparari. col. 3. 895. col. 1.
Vitio pro
Vnio. col.
2.
Inquisitoribus majuscula initiali pro
inquisitoribus. col. 3.
Ex pro
Et. 896. col. 2.
Erratis pro
Errans. col. 3.
Redditum pro
Reditum. 898. col.
2.
Ornamentis pro
Sacramentis. Sistamus hîc
paululùm post tot errorum tædia, alia postmodùm subituri. Sacramenta esse Ecclesiæ ornamenta compertissimum est, de quo &
n. 930.
& 931. cum ijs, quæ de Baptismo
Parallelo. 10.
pro quo ibi opportunus locus ad vers. 15.
Omnis gloria ejus ab intus, in fimbrijs aureis &c. Sed ni
hilominùs hîc aliquid delibandum. Ornatissima procedit Ecclesia Sacramentis locupletata
pariter, & mirabiliter decorata. Vidit Divus
Evangelista Joannes Christum mirabili illo
splendentem ornatu, de quo ipse Apocal. 1.
&
habebat in manu sua stellas septem. v. 16. Circa
quod licet maximè consona textui expositio
Septem, de quibus
ibidem, agnoscat Episcopos,
multi tamen Interpretes aliter stellas accipiunt,
ut videri potest apud Nostros Cornelium, Viegam, Riveram, Alcazar, & alios. Et Divus
quidem Bonaventura
Tract. de Beatit. Cap. 4.
Septem opera misericordiæ spiritualia esse ait
in cordis hemispherio lucentia. Ut liceat etiam
Nobis septem etiam Sacramenta in Ecclesiæ
hemispherio convenienter accipere; militans
enim hemispherium est, quæ cum triumphante sphæram constituit undequaque perfectam.
Et Christus quidem in Ecclesia sua est, qui suo
non potuit non stare promisso Matth. 28. ult.
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consummationem sæculi. Quomodo autem inter
media sit, & ambulet candelabra, quæ sunt Ecclesiæ
ut ibidem n. 20. Interpretibus relinquendum; cùm Nobis sit satis ratione Sacramentorum id maximè convenire
: Sacramentum
septem stellarum. Ibidem. Pro quo D. Ambrosius
Lib. 6.
de Sacramentis Cap. 2. cujus titulus est;
Quòd in omnibus Sacramentis sit mysterium Trinitatis connexum. Ubi post alia ita scribit:
Accepisti ergo Spiritum sanctum in corde tuo. Accipe
aliud, quia quemadmodùm Spiritus sanctus in corde, ita etiam Christus in corde. Quomodo? Habes
hoc in Canticis Canticorum Christum dicentem ad
Ecclesiam: Pono ut signaculum in corde tuo, sicut
signaculum in brachijs tuis. (Cant. 8. v. 6.)
Ergo
unxit te Deus, signavit te Christus &c. Et habet
quidem septem stellas in manu dextera, quia
ipsius per excellentiam potestatis Sacramenta
instituere, quod nulli alteri condonatum, ut
est dogma irrefragabile, pro quo & D. Ambrosius supra Lib. 4. Cap. 4. sic ait:
Ergo auctor
Sacramentorum quis est nisi Dominus Jesu
s? De
cælo ista Sacramenta venerunt &c. Ideò & stellæ, quarum splendore defecturo numquam
exornetur.
*Nec mirandum si in Ecclesia stellæ,
cùm & ipsa cælum sit: pro quo & Sanctissimus Doctor, (ex cujus aureis fontibus, dum
quod hauriamus, suppetit, non est cur alios
conquiramus) ita scribit Lib. 6. ad finem:
Quoniam videbo cælos opera digitorum tuorum. (Psal.
8. v. 2.)
lunam & stellas, quæ tu fundasti. Vtique
non cælum dicit videbo, sed videbo cælos, in quibus
incipit albescere gratia & splendor cælestis. Hos sibi
cælos tunc promittebat Propheta, qui cælestem gra
tiam à Domino mereretur. Lunam & stellas, quæ
tu fundasti: lunam Ecclesiam, stellas homines cælesti gratia fulgentes. Sic Doctor Sanctus. Quàm
autem illi cælesti gratia fulgeant, qui Sacramentalem accipiunt, præsertim in Eucharistia,
exponit ipse
Lib. 4.
Cap. 2. sic locutus
: Sequitur ut veniatis ad altare. Cœpistis venire, spectarunt Angeli, viderunt vos advenientes, & humanam conditionem illam, quæ ante peccatorum tenebroso squalore sordebat, aspexerunt subitò fulgere.
|
Ideoque dixerunt: Quæ est hæc, quæ ascendit à de
serto dealbata?
Mirantur ergo & Angeli. Vis scire
quia mirantur? Audi ergo Apostolum Paulum dicentem ea nobis esse collata, quæ concupiscunt &
Angeli videre. Et iterùm:
Quod oculus non vidit,
nec auris audivit, quæ præparavit Deus diligentibus
se. Hæc ille, & alia, qui in citato Canticorum
loco ex
Cap. 8.
v. 5. aliam secutus versionem,
ut solet aliàs 70. in loco de Angelorum desiderio pro Petro citatus Paulus memoriæ lapsu,
sic enim 1.
Pet. v. 12. Posset autem scribentium
error, typographiæ reputari, nisi idem insinuaret sacer Scriptor, qui & sententiæ subsequentis. Si autem quis S. Doctorem conetur
defendere, minimè obluctabor. Est autem Divi
Pauli sententia 1.
Cor. 2.
v. 9.
*Potest etiam in ejusdem veritatis
comprobationem adduci illud ex Cant. 7. v. 5.
Comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. Ubi certè regius splendor à Sacramentis
veniens in Ecclesia commendatus, ut exponit
Venerabilis P. Ludovicus à Ponte in eum locum
Exhortat. 16. §. 3. ubi & versionem illam
adducit, de qua & Nos
Parte 1.
n. 66. ubi ita
scribit post alia in eadem caussa
: Licet Christus Dominus per potestatem excellentiæ non sit li
gatus Sacramentis, sed sine illis poßit peccata dimittere, & quæcumque dona concedere, tamen secundùm legem communem se voluit ligare illis ad
hunc sensum, ut quotiescumque Sacramenta ministrantur, ibi quasi sua lege ligatus adsit ad dona
cælestia gratiæ per illos canales diffundenda. Ligatus est Baptismo &c. Sed peculiari ratione Rex ligatus in canalibus est Christus Dominus, Rex gloriæ ligatus in duabus speciebus Sacramentalibus panis & vini &c. Itaque fideles constituentes Ecclesiam, qui instar comæ capiti Christo adhærent, & ab ipso, quam ornant in omnibus &
per omnia, pro quibus est gratia necessaria, dependent, purpureo decore resplendent, quo &
ipse, & caput & Rex, sicq́ue Ecclesia Sacramentis, velut ornamentis pretiosissimis decoratur. Non ergo erratum cum veritatis injuria
quando pro Sacramentis posita ornamenta, licet non ornamenta, sed Sacramenta scriptionis
tenor manifestè exigere videatur. Pro quo
multa dici alia possent, sed cogimur festinare.
Si addamus in
fine Numeri legendum
Ratio, pro
quo malè aliud. Et Num. seq. col. 3. ubi Ecclesiæ ornatus occurrit pro
Circumdatam positum
Circumdata, nec ferendum, ne pulchrè ornatam
illam Nos dum inornatè scribimus, aliquo modo defœdemus. Nam & Scriptores ornamenta
illius sunt, de quo
inferiùs.
§. IX.
Ex errorum inevitabili concursu lucellum.
*
NVm. 901. col. 1.
Ista pro
Ita, col. 2.
Erigit pro
Erigi. N. 902. col. 2.
Sponso pro
sporso. Columna pro
Columnæ. Ascendisse
pro
Accendisse. col. 3.
Adversum, pro
Ad versum.
904.
Iste pro
Ille. inferius
Decipiunt pro
Desipiunt. Tolerabili errore: nam & mulieres inhonesto ornatu, & desipiunt mentis laborantes inopia, & decipiunt, heu, plurimos. Sit
Thamar testis, à qua deceptus Judas
Genes. 38.
v. 14.
& 15.
Quæ depositis viduitatis vestibus,
assumpsit theristrum &c. Apud Nos
Mantellina.
Quam cùm vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem &c. Sic & illa, de qua Proverb. 7. v. 10.
& seqq.
& ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas, garrula
&c. Sic se captum, alio citato loco affirmat &
plorat D. Augustinus
Lib. Confeßionum 3.
Cap.
6.
Quæ me seduxit, inquit,
quia invenit foris ha
bitantem in oculo carnis meæ. Sic ille: ut discamus inde solicitam oculorum custodiam; quæ
si desit, anima in eos transmigrat tota, habitatura in ipsis, & ita foris, & quodammodò extra se ipsam, ut sit penitus obnoxia perditioni.
Oculo autem carnis, ex utroque enim fit
una caro, dum pro turpitudine copulantur,
oculi spiritus opponuntur, in quibus habitandum potiùs, & vivendum, ad pericula attentis,
& ad æterna surrectis. In utroque citato ex
Proverbijs loco validissimum proponitur ad
lasciviæ fugienda damna motivum, dum in
priori dicitur v. 27.
Viæ inferi domus ejus, pene
Prov. 7. v. 27. & 9. v. 18.
trantes in interiora mortis. In altero v. 18.
& in
profundis inferni convivæ ejus. Eôdem quidem
auctore, nec distantia multa, ubi tamen mate
ria eadem, terribile illud, quia & conditione
sua tale, & quia, quod terribilius est, æternum, à Spiritu Sancto proponitur ut clavus
clavum trudat, & incendio incendium superetur. Sic D. Hieronymus cùm vitæ suæ austeritatem pænè incredibilem retulisset, sic sub
dit
: Ille igitur ego, qui propter gehennæ metum
tali me carcere ipse damnaveram &c.
Epist. 22.
Ergo inculcandum illud suæ carnis impuris
amatoribus, ut sapiant, & intelligant, ac novissima incipiant providere: in hoc enim
omnia illa continentur, mors scilicet, judicium, & gloria, cujus amissio tormentum majus, quàm ipsa æterna conflagratio.
*Num. 905. col. 3. sic extat
: Vt Iacobi Io
annis mater. Ubi inter Jacobum &
JoannẽJoannem conjunctio
& omissa fuit. Si aliàs
factũfactum, posset indicare mysterium eximiæ inter nobiles fratres
consensionis, & id quidem in negotio, de quo
agebatur, juverit expendisse. Accessit primas
petitura Sedes, & ipsis curantibus accessit. At
quomodo?
Dic ut sedeant hi duo filij mei unus ad
dexteram tuam, & unus ad sinistram in regno tuo.
Matth. 20. v. 21. Non ergo unus excluso altero sibi cupit primariam sedem attribui. Id certè rarum, unde & magni Poëtæ illud:
Omnisque potestas
Impatiens consortis erit.
Deinde non sic orat mater
: Dicut sedeant hi
duo filij Iacobus ad dexteram, & Ioannes ad sinistram: neque enim ut sic rogaret instructa veniebat, sed eum servavit petitionis modum, qui
majori fratri videtur placuisse. Non ergo ille
sedem à dextris ambiebat, sed ex illis erat qualibet contentus adepta. Et hoc equidem magnum, non ægrè ferre, si præferatur frater:
sicut tulisse Esau scimus, dum sibi in benedictione paterna minorem fratrem Jacob prælatum recognovit.
Irrugijt clamore magno, &
|
consternatus ait &c, Genes. 27.
v. 34.
Dixitq́ue
in corde suo: Venient dies luctus Patris mei, &
occidam Iacob fratrem meum. v. 41. Non est
quod dixerat Deo altiùs providente, & custodiente dilectum sibi fratrem, executus: quod
tamen ex Ecclesiasticis Officijs novimus fuisse
Siroem Chosroæ Persarum regis filium, qui
non solum Medarsem majorem natu fratrem,
sed & patrem interemit. Eximium etiam illud
fraternæ conformitatis argumentum. Rogat
Christus:
Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Et quid ad hoc illi?
Dicunt ei: Possumus. v. 22. Uterque ergo pondus laboris assumit, neque unus alteri applicat, immunem se
ab eo studens conservare: quod est sanè frequentius, etiam inter fratres. Sic prodigus filius
portione
hereditarięhereditariæ substātięsubstantiæ accepta à patre,
totum serviendi laborem majori reliquit fratri,
unde illa ipsius querela
: Ecce tot annos servio ti
bi &c. Lucæ 15. v. 29. O ergo par insigne fratrum, quos non solùm eadem fides, sed arctissima contensio voluntatum, licet non passio
eadem, verè fecit esse germanos. De quibus
quia dictum aliàs, nihil ultra perorandum.
*Num. 909. col. 4.
Stabat uti columna
humilis. pro
Stabat ut columna immobilis: juxta
crucem scilicet Virgo.
Ioan. 19.
v. 25. Ubi
quod ad rem attinet, verissima sententia est,
quæ enim immobilis, eadem & humilis, ut
humilior numquàm, quia tunc maximè suo
respondens exemplari. Audiatur D. Paulus
Philip. 2. v. 5 & 8.
Hoc enim sentite in vobis
Philip. 2. v. 35. & seqq.
quod & in Christo IESV: qui cùm in forma Dei
&c. Humiliavit semetipsum factus obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis. Et quid est quod
sentire ille vult fideles, ad quos scribit, & nos
cum illis? Id equidem quod ad humilitatem
spectat, sic enim præmiserat
: In humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. v. 3. Pro quo
exemplum Christi præstantissimum omnium
inducit. Quid ergo de Beatissima Virgine
oportet sentiamus? Hoc ergo sensit illa in semetipsa, quod & in Christo
Iesu, quem in forma esse Dei præ omnibus noverat, humiliatum
non audiebat, ut Philippenses, sed videbat,
humiliatione qua major nulla potest cogitari,
& in eo quidem cum humiliatione hujusmodi
immobilitas summa constabat, instantibus ut
de cruce descenderet inimicis, & sic se protestantibus credituros. Stetit illud præclarissimum perseverantiæ documentum, quod violare satagebat ille, qui
in veritate non stetit.
Ioan. 8. v. 44. D. Bernardus.
Joan. 8. v. 44. Sed frustrà:
Non tibi dabitur occasio surripiendæ nobis perseverantiæ, quæ sola coronatur, ut loquitur D. Bernardus
Serm. 1.
de
Resurrect. ubi alia multa pro eodem argumento
pulcherrima. Hinc Diva parens & humilis &
immobilis ut columna, quam & constantia
humilem, & humilitas immobilem faciebat.
Hoc siquidem de humilitatis genio generoso
descendit, ut reddat eos, quos feliciter insederit prorsus immobiles.
*De Baptista Dominus
Quid existis in
desertum videre, arundinem vento agitatam?
Matth. 11. v. 7. Et unde hoc illi? Utique quia
humilis gradu sublimi, pro quo admiranda exempla succurrunt in Christi baptismo, in legatione Iudæorum, & verbis illis affectu tenerrimo repetendis:
Cujus non sum dignus cal
ceamenta portare. Cap. 3. v. 11.
Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. LucęLucæ
3. v. 16.
Cujus ego non sum dignus ut solvam ejus
corrigiam calceamenti, Joan. 1. v. 27. Marci. 1.
v. 7. additur
Procumbens. Omnium Evangelistarum verba proposita, quia in singulis aliquid
dignissimum adnotatu. Divus Lucas dixisse
Joannem ait non se dignum, qui solvat corrigiam calceamentorum. D. Ioannes non calceamenta dixit, sed calceamenti, quia neque
corrigiam unam solvere merebatur. Quod Divus Marcus addidit
Procumbens, magis
vilißimi servi conditionem expressit, ut D. Joannes
Chrysostomus adnotavit. Sed quod D. Matthæus inquit, plus adhuc emphasis videtur continere. Qui corrigiam solvit, etiam procumbens, pedem tangit: non sic qui calceos portat, ut cùm dominus ocreas aut crepidas induit,
quod doctus dixit Interpres. Divus ergo Ioannes non solùm se ut calceamenta solvat protestatur indignum, quia sic pedes Christi tangeret, sed etiam ut portet etiam non tacturus.
Talis Ioannes, & ita non arundo vacua, quæ
omni vento motitatur, qui prædicatione sua
non vanam quærat gloriam, quod est à Divo
Hieronymo dictum: Humillimus siquidem, &
quem humilitas reddiderit
adamantinis lapidibus fortiorem, ut loquitur Divus Ioannes Chry
sostomus
Homil. 38
in Matthæum. Ut conjiciamus inde
ColumnāColumnam fuisse Virginem plusquàm
adamantinis lapidibus fortiorem, quam Agni
Id excellentius in Virgine.
sanguis largiter profluens non emollivit nisi
ad lacrymas, sed æterna fortitudine roboravit,
Quo enim magis impulsa est in Filij paßione, eo fir
Richardus à S. Laurentio.
miùs stetit. Inde Ioan 19.
Stabat autem &c. Sic
Richardus à S. Laurentio
Col. 494.
in fine. juxta quem
Col. 491. & illud
: MARIÆ stabilis soliditas, ipsius humilitas. Sic ille. Quibus stantibus stare potuit quod per errorem positum
Humilis pro
Immobilis. Sed restituenda nativa lectio, quam præ se fert scriptionis tenor. Et ad
alia transeundum, levi errore designato n. 912.
col. 3.
Tam pro
Iam.
§. X.
De Religionibus Dominicana & Franciscana.
Ad Num. 914.
*
SUnt in præfato loco errores aliquot,
ubi erratum nihil valde placuisset. col.
3.
Numerati pro
Munerati, diversa nimis significatio. col. 4. deest legitima interpunctio post
verba illa,
Dominicus & Franciscus sunt: sequitur
: Ab ijsque continuato nexu, ubi cum debuisset, apponi aut comma, aut aliud quid juxta
leges Grammaticæ, quas non est facile semper
adaptare. Fœda est confusione peccatum. Ibidem,
Tempus pro
Opus. &
Delibatæ pro
Debilitatæ. Sed ad Columnam tertiam gradus revocandus, ubi inter duas dictas præclarissimas
Religiones quædam est observata parilitas, ut
ea ex parte, dum heroes heroibus diversa in
classe respondent, Ecclesiæ brachia mirabili|
ter comprobentur. Est autem typographica
incuria inter ibi compellatos damnanda confusio, unde parallela illa ad clariorem redigenda formam, & numerosiore serie, (prætermissis tamen plurimis) piorum lectorum ingenuis obtutibus sine cura temporum proponenda, ex Sanctorum classe, de qua
dictum, quibusdam reproductis, cùm litterariam possint clarioribus præ alijs splendoribus
illustrare, Scilicet
*S. Thomas. S. Bonaventura.
S. Albertus M. Alex. Hallensis. S. Raymundus. S. Ioan. Capistranus. S. Antoninus. S. Antonius. S. Vincentius Ferrer. S. Bernardinus. Tarantasia. Ruvare, & Perettus, Pontifices. Vincentius Bellov. Ioan. Parmensis. Hugo Cardinalis. Hugo Castronov. Durandus. Scotus. Turrecremata. Tarrelacunensis Primas Hispaniæ. Cantipratanus. Pontius Carbonellus. Umbertus. Moaldus. Paludanus. Bassolius. Capreolus. Lychetus. Cajetanus. Aureolus. Hervæus, Okamus. Ferrariensis. Trombeta. Iabellus. Mayronius. Holchot. Rubionius.
Conradus Koallim. Conradus de Saxonia. T. Lentinus. Richardus. Deza. Tapia. Flandria. Valera. Eymericus. Pelagius Alveres. Sylvester. Angelus. Pagninus. Marius à Calasio. Oleaster. Galatinus. Sotus 2. Rodericius 2. Ledesma 3. Bordonus. Miranda, Ioan. Bapptista Mexicanus, Maluenda. Uvadingus. Canus. Sosa. Medina Barthol. Medina Mich. Taulerus. Henricus Harpias. Viguerius. Vigerius. Nazarius. Rada. Corduba. Corduba. Albalda. Iribarne. Nugnus. Casponus. Navarretus. Brizennus. Nider. Guadalupe. Alanus. Guerra. Sixtus Senensis. Fevardensius. Alvarecius. Herincx. I. à S. Thoma. Pontius. Arauxus. Scribonius. Godoyus. Marchantius. Gravina. Murcia. Bañez. Faber. Victoria. Arevalus. Castillius. Gonzaga. Torre. Cœlestinus. Martinez Segov. Dolanus. Zonardus. Bassæus. Raynerius. Castilentus. Pradus. Alf. à Castro. Fumus. Armilla. Zamorensis. Morbinius. Casarrubius. Tabiensis. Rosella. Candidus. Gasualdus. Goned. Smising. Acaius. Villalobus. Forerius. Titelmanus. Ludovicus Lopez. Delgadillius Episcopus
Turiciensis. Beja. Angles. Antonius Senensis. Garganus Senensis.
Catharinus. I. Anglicus, Serra. Bergius. Sotomajor Vrit. Frances. Bartholomæus ab Angelo. Ungarellus. Lublinus. Trexus. I. à Vitriaco. I. à Marchia. Gorranus. Coriolanus. Ciaconus. Rudolphus.
Pisanus. Portellus. Gallegus. I. Soria. Ferre, Zamorus. Ioan. à Cruce. Raggius. Lanuza. Pise. Marc. Combefis. Haye. Buseus. Bustius. Pontellus Giuniparus.
Avendañus. Stella. Continnius. Gazus. I. Lopecius. Pineda. Coquetius. Bononia. Marieta. Vulpes.
Sivilla. Sebast. Sachus. Calvus. Cartagena. Sousa Lusit. Crousers. G. Pepinus. Mautinus. Lud. Granatensis. Cornelius. Mutus. vel Panicarola. Vide infra. Feus. Ceyta. Caceres. Gerardus à Brittasone. Mercatus. Ber. Astensis. Corradus. Ign. Lupus. Hinojosa. Chassaing. Avila. Torquemada. Montignolus. Perticca. Annius. Haroldus. Naclantus. Nicolaus de Orbellis. Herrera. Herrera. Paulus de Leone. Corradonus. Ægidius Foscarius. Adamus. Claremontanus. Cetum. Pelbartus. Alba. Almonacirius. Manerus. Ioan. Vincentius. Moronus. Leander Albertus. M. Ulysipponensis. Pemesal. Corduba Peruv. Fernandez. Salinasius. Acuña. Orè. Fran. à Cruce. Bonetus. Casaus. Ioan. Ribas. Greg. Garcia. Marcellus de Rivadeneira. Philippus Bromier. Philippus Diaz.
*
Quò fessum rapitis Patres
? Sistamus
jam, & sint prædicti satis; in suis enim familijs noti illi, licet mirum non fuerit ab aliquibus præ illorum multitudine, aut quia minùs
ad ista attentis, penitus ignorari. Pro ipsis ergo, & pro exteris præmissis poterit satis esse
catalogus, ut dignum possit quis de litterario
certamine inter præfatos Ordines formare
conceptum, quos ego qualicumque hac opella,
|
affectus mei indice, studeo in possessione gloriosi nominis consistente feliciter pergere, &
aliqualis incrementi pretiosa consortione in
Domino gloriari. Quod quidem & pro alijs, si
feliciter contingeret, perplaceret, circa quos
non vacat calamum relaxare, de quo jam excusatio in Epithalamio extat: & quod minus
in illo, aliquod in Amphitheatro reperit supplementum. Dignissimæ quidem
castrorũcastrorum acies
ordinatæ, ut in earum commendatione integra
volumina pangerentur. In quo Carmelitana
familia habet unde valde possit, sobriè tamen
gloriari, cujus unus filius, Venerabilis P. Fr.
Dominicus à
Iesu
Maria, talem ac tantum
meruit Encomiastem, qui elegantia summa, &
libro molis non exiguæ, vitam est ejus dignis
cum parergis Religionis Sanctæ complexus:
Illustrissimus inquam D. Ioannes Caramuel,
qui curas inter sublimes docendi mundum,
temperato jam spiritu, & se hinc inde acriter
impetitum defendendi, laborem illum, qui
adeò videbatur peregrinus, assumpsit. Ipsum
siquidem tantoperè odor religiosæ illius institutionis attraxit, ut in eo non solùm sequelam
jucundam & amaverit, & fuerit deprecatus
dicens
: Trahe me: in odorem curremus &c. Cant.
1. v. 3. Sed per otium ipse voluerit, dum librum conscriberet, & sic præclara gesta revolveret, usque ad summas delicias delectari. Bono quidem pollebat gustu Sanctus Elias Carmeli habitatione jucundissima recreatus: &
bono etiam proculdubio pollent, qui decore
Carmeli se refovent, de quo Isaiæ 35. v. 2.
Gloria Libani data est ei, decor Carmeli &c. Ec
clesiæ inquam datus decor, qui à Carmelitana
familia venit. In quo & negotium Virginis
agitur, de quo & dictum
n. 33.
& seqq. Neque
enim de mole illa terrea quantumvis amæna
& fertili sermo esse potest, in barbarorum jacente potestate: unde ad sensum est sublimiorem adsciscendum, & satis ille commodus, si de
Carmelitanis alumnis accipiatur. Verissimè
enim Religiosis eorum cœtibus Ecclesia decoratur.
*Et Dom. quidem Caramuel Discal
Laudata illius sanctitas.
ceatum sibi celebrandum adlegit: nec tamen
proptereà existimandum ad solos Teresianos
Carmeliticam transvolasse sanctitatem, cùm
in primigenio florere etiam instituto videatur.
Unde nostris diebus S. Andream Corvinum, &
S. Mariam Magdalenam de Pazzis, Catalogo
vidimus Sanctorum adscriptos, & alijs etiam
additos celeberrimæ in Ecclesia probitatis.
Quod autem ad sapientiam attinet, sunt etiam
ex Carmelitis complures & clarissimi Scriptores, qui videri possunt apud Sixtum Senensem
Libro 4.
Bibliothecæ, & apud P. Possevinum tribus in
Tomis eruditißimi Apparatus. Sed sunt
prætereà alij noviores, inter celebriores jure
optimo referendi. An non talis Mag. Joannes
Baptista Lezana moralis Theologiæ jubar? An
non Mag. Franciscus Bonæ Spei, Scholasticæ?
An non etiam Mysticæ, exegeticæ, & Concionalis Mag. Joannes da Sylveira
? Ut sua
etiam sit laus Salmanticensibus, & Complutensibus suomet lumine manifestis. Quomodo
enim sublimi adeò in monte fundati latere possint? Aut quomodo Deipara primogenitos filios non studeat continuatis cæli dotibus
promovere? Illius est vox
: In vijs justitiæ am
bulo, in medio semitarum judicij, ut ditem diligentes me, & thesauros eorum repleam. Proverb.
8. v. 20. & justitiæ quidem ac judicij æquitas
postulat, ut erga filios copiosior sit, & continuata largitio: filios inquam quadam primogenituræ prærogativa sine aliorum injuria
præferendos. Quos oro ut sint brevi hac, sed
sincera commemoratione contenti. Et de Cle
De Clericalibus Ordinibus.
ricalibus quidem Ordinibus dictum nihil, cùm
possent multa, quia, & si liberet, non licuit
urgentioribus impedito. Et modò unius ex
præcipuis commemoratione subjuncta, inde
poterunt alij quod sibi benè visum fuerit, similitudinis conscij, me annuente & plaudente in
suam gloriam derivare. Pro quo audiendus
P. Fr. Illuminatus Moronus in
Responsis mora
libus, Respo. 86.
n. 6. ubi, circa casum loquens
de quo ibi, sic habet
: & ita practicatur in Illustrißima Religione PP. Theatinorum, quæ multis
doctißimis viris decoratur. Sic ille, & ego, quibus & tacentibus, mundus loqueretur Universus. Videndus etiam præfatus Scriptor
Responso
89.
nu. 27.
§. X.
Pro Societate IESV & illius Elogio
à Num. 916.
*
NVm. 917. col. 2.
Ausim pro
Cursim.
Ibidem
Ntus pro
Natus. col. 3.
Candentibus pro
Cadentibus. Ubi juxta rei veritatem stare utrumque potest. De hæreticis siquidem erat sermo, qui in Septentriore Luthero
duce & auspice, tamquàm stellæ draconis circumvolutæ caudæ ceciderunt. Et quidem
quia candentes, ardore inquam effrænatæ libidinis, pro quo ille egregius magister, qui &
diabolica æmulatione cœpit facere & docere,
virgine Deo Sacrata ducta inferales nuptias,
cujus & illa dogmata, veneris usum non minùs necessarium quàm victum; & quòd si
uxor non annuat, subintret famula. Et quales
ex hac schola discipuli prodituri? Quid Anglia? & cui non nota Henrici Octavi decantatissima turpitudo? & super candentes carbones istos nova Ecclesia fundata, quam illi
clamitant reformatam. Cùm tamen Christus
suam & unicam & veram super petram dixerit esse fundandam: petram, inquam, continentiæ exactissima observantia frigescentem, cujus & posset esse magister dicens:
Vt per hæc
efficiamini divinæ consortes naturæ, fugientes ejus,
quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem 2.
Pet. 1. v. 4. Ubi Societatis filij speciatim admoniti, quos Deus, ut Ecclesia clamat, teterrimo monstro Luthero, & alijs farinæ ejusdem,
singulari providentia opposuit; quos & proptereà sanctissimus Fundator corpore & mente
Angelicam voluit puritatem imitari. Outinam
conservet Deus, quod operatus est in illis, sic
cum Vate Rege clamantibus Psal. 67. v. 29.
Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis.
|
Ubi & quod sequitur attendendum
: Increpa feras arũdinisarundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum, v. 31. Ubi Genebrardus
lascivientes, salaces, dissolutos more vitulorum. His ergo cùm
opponantur illi, quos orantes vates inducit, &
quibuscum ille orat, eximia est accuranda
custodia puritatis, qualem in Societate & gratulamur, & exoptamus, & corditus deprecamur;
non enim nisi cælesti rore candens potest frigefieri caro, & Angelicam puritatem æmulari. Hinc Angelum supra petram sedentem viderunt mulieres sanctæ resurrectionis die,
& ac
cedens revolvit lapidem, & sedebat super eum.
Matth. 28. & quo hoc tempore?
Valdè manè.
Marci. 16. Quando videlicet lapis perfusus rore: nam & circa lapides etiam adhibenda cura,
siquidem,
& lapis solutus colore in æs ertitur.
Job 28. v. 2. & duros ad talia solet libidinis
ardor reddere dissolutos. Est ergo lapidum cum
Angelis jucunda cognatio, sed si illi præ continentia frigidi, & rore cæli perfusi.
*Num. 921. col. 2.
Terram pro
æternam.
Quàm hoc in hominibus mutationis genus fre
quens, ut æternorum loco terram & terrena, errore lamentabili, complectuntur
? Dilectus meus
mihi, & ego illi, qui pascitur inter lilia. Cant. 2.
v.
16. Circa hunc locum discursus versabatur.
Et ex eo fit planum cælestem sponsum sic nostri amatorem fidelem, ut totum se nobis impendat, affectum nostrum à terra & terrenis
abstractum velle, ut dicere quisque cum Sponsa velit:
& ego illi, & quis ille? Audiatur Apostolus quidquid desiderari posset in hac parte
complectens dum sic ait:
Primus homo de ter
1. Cor. 15. v. 47. 48. & 49.
ra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. Qualis terrenus, tales & terreni: & qualis cælestis, tales & cælestes. Igitur, sicut portavimus imaginem
terreni, portemus & imaginem cælestis. 1. Cor.
15. v. 47. 48. & 49. Ubi cælestia pro æternis
constitui certissimum est, quia & talis secundus Adam, juxta eumdem:
Jesus
Christus
heri, & hodie: ipse & in sæcula. Hebr. 13. v. 8.
Qui ergo futurus Christi, & futurus Christo,
terrenum debet vitare contagium, quia cum
cælesti res agitur, & eatenus ad æterna properandum. Et quidem Sponsus cùm cælestis esset, pro nobis non solùm terram assumpsit, sed
& terra factus est, quia factus homo, cui dictum suo ob Opifice
: Donec revertaris in terram, de qua sumptus es: quia pulvis es, & in pulverem reverteris. Gen. 3. v. 19. Sed ita factus
terra, ut eam redderet sua assumptione cælestem, dotibus cælestibus exornatam. Unde &
dicere Apostolus meritò potuit
: Secundus homo
de cælo, cælestis.
*Et tales voluit & vult Societatis suæ
Genius ille Societatis IESV.
filios sanctissimus Parens, dum propter ministeria adeò gloriosa, & Ecclesiæ utilia omne
terrenum compendium exclusit, neque honoris gradus cum privilegijs ad corporalia commoda spectantibus ulla ratione permisit. Vt
sic dicere quilibet cum Sponsa queat
: Dilectus
meus mihi, & ego illi. Vbi & quod additur huic
mysterio deservit:
Qui pascitur inter lilia. Hoc
enim considerationem nostram pulsat; ut recordemur iterùm liliorum, quæ divinum Encomiastem meruerunt, dum sic Matth. 6. v. 28.
Considerate lilia agri quomodo crescunt: non labo
rant, neque nent &c. Sunt ergo lilia animi à
terrenis eximij, & Dei paternæ providentiæ
concrediti pulcherrima simulacra, inter hos
enim nobiles spiritus pascitur Christus: hæc
enim est eorum felicitas, & cura reciproca, ut
sicut ipsi solicitudinem circa terrena depellunt,
ut possint dicere
: Ego illi, ita & pariter:
Dilectus meus mihi. Quo nihil potest cogitari felicius: cùm & dicere pariter possit:
Venerunt
mihi omnia bona pariter cum illa. Sap. 7. v. 11.
Cum illa inquam æterna Sapientia, & æterna
Sapientia Christus est. Quod si de humana interpretari libeat, potest Societatis alumnus idipsum pronuntiare, qui Sapientiæ immoratur
officijs, nullo terreno commodo reportato, utpote qui omnia bona aliàs desiderabilia, sola
habita, & ritè dispensata sapientia possideat,
& sit illa suimetipsius & pretium & præmium
non
terrena, aut
animalis à Divo Jacobo Majestate Apostolica condemnata.
Iacob. 3.
v. 16.
Vbi non est animus, ut aliàs dictum, honestas
alibi consuetudines vigentes suggillare: visum
est enim prudentibus legislatoribus pro majori,
quod spectabant, bono, suis attentis institutis,
fragilitati naturæ aliquo modo connivere. Sæpè turbæ secutæ Christum, & tamen bis tantùm miraculosa sunt panum & piscium multiplicatione refectæ. Quid ibi caussæ? quia tunc
Dominus, pro occasione & tempore illud opportunum subsidium, ut libentiùs deinde con
currerent, misericorditer arbitratus.
Misertus
est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, Marci 6. v. 34. Eorum ergo fragilitati
subsidio specialiter destitutæ impendendam
tunc & iterùm, & non aliàs judicavit. Quod
poterit qui voluerit circumstantijs perpensis
applicare.
*
Ibidem col. 3. errores duo.
Timorem pro
Amorem. &
Respondere pro
Rependere, in D.
Bernardi auctoritate circa citatum locum
Cant. 2.
v. 16. qui Societati accommodatus unde minùs benè mutatio amoris in timorem
cadit: siquidem Sanctissimus ejus Institutor
nōnon
timore, sed amore potiùs voluit
eamdẽeamdem amplexos in progressu divini servitij gubernari: Sic
enim
Parte 3.
ConstitutionũConstitutionum. Cap. 1. §. 26. verbis
Constitut. P. 3. C. 1. §. 26.
illis
: Omnes rectam haberi intentionem studeant
non solùm circa vitæ suæ statum, verùm etiam circa res omnes particulares, id semper in eis sincerè
spectantes ut serviant & placeant divinæ bonitati,
propter se ipsam, & propter charitatem, & eximia
beneficia, quibus prævenit nos, potiùs quàm ob timorem pœnarum, vel spem præmiorum, (quamvis
hoc etiam juvari debeant)
& crebrò admoneantur
ut in omnibus quærant Deum, exuentes se, quantùm
fieri potest, amore creaturarum, ut affectum universum in carum Creatorem conferant, eum in omnibus creaturis amando, & omnes in eo, juxta sanctißimam ac divinam ipsius voluntatem. Hæc ille: quibus nihil dici opportunius potuit ad vim
sententiæ explicandam, quam sumus cum
Sponsa prosecuti,
Dilectus meus mihi. En illius
charitatem, & eximia beneficia, quibus nos
Creator, Redemptorq́ue prævenit. Totum se
ipsum impendit: debet ergo propter se ipsum
amari: debet & propter beneficiorum eximiam
|
collationem. Abstrahendus ergo ideò monemur affectus, quantùm fieri potest, à creaturis, & in illo collocandus. Hinc,
& ego illi. Ego
inquam, non mei aliquid, & ita quantùm fieri poterit, nihil creaturis attrahentibus reservandum, sed
quasi ex æquo amorem gerere, quod
à D. Bernardo dicebatur. Ad quod equidem
Societatis legitimus filius debet contendere,
quia per timorem nulla stare potest æqualitas,
cùm amori amor, non timor debeatur.
*
Quamvis hoc etiam juvari debeant. Ubi
Timor qualiter adhibendus.
de servili, laudabili tamen, timore, sermo est.
Cùm enim & servi simus, mirum non est si
proprius talis timor, ut amoris adminiculum,
exigatur.
Capite nobis vulpes parvulas, quæ demo
liuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Sic immediatè præcesserat.
v. 15. Vbi timoris, à quo
incipiendum, incitamentum exhibetur. Et si
quis in statu gratiæ sit, & vinea floreat, timendum tamen à vulpibus, cujus tanta esse astutia
potest, ut vineam demoliantur, ut animam à
statu gratiæ infelicissimè, & fortè irrevocabili
fortuna deturbent. Divus Gregorius Nyssenus
pro illustrando præfato loco, & declarandis
vulpibus, illud gravissimum D. Pauli commonitorium adducit ex
Ephes. 6.
v. 10.
& seqq. ubi
armatos omni armorum spiritualium genere
fideles cupit:
Quoniam non est nobis colluctatio
adversus carnem, & sanguinem, sed adversus principes & potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum &c. Et quis ad hæc non timeat?
Ideò de timore sic præmiserat:
Servi obedite
dominis carnalibus cum timore & tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo. v. 5. Christo
ergo in timore & tremore serviendum, & quis
non timeat, cùm armatas contra se inferni videat potestates
? Hoc ergo est, quod Sponsæ
dicitur, cùm de capiendis vulpibus præceptum
intimatur. Ut timeat quidem, sed non ut in timore persistat, sed ut in eo ipso Dei beneficium
agnoscat. Pro quo citatus Doctor sanctus audiendus, sic enim ille in citatum locum post
alia, quibus in Scriptura sacra significatam diaboli potentiam demonstravit.
Hic ergo talis &
tantus Imperator legionum dæmonum, quemadmodum à vera & sola potestate nominatur parva vulpes, & omnes qui eum circumstant, & universus,
qui est sub ejus potestate exercitus, omnes ex æquo
despectui habiti nominantur vulpeculæ ab eo, qui
incitat venatores ad eos venandos. Si autem fortè
fuerint Angelicæ potestates &c. Iuxta quæ quando timoris proponuntur ingentia motiva, dæmonum ante oculos potestate prolata, Angelorum pariter subsidia proferuntur, qui vulpium prædictarum solertissimi venatores: ut
amor inde sic providi animarum custodis excitetur. Sic & Apostolus cùm timorem & tremorem præmisisset, subdidit:
In simplicitate
cordis vestri. Quod ad amorem spectat, quia ad
sinceram intentionem, ut à
D. Ignatio superiùs illustratum. Utinam & illum nos, non
degeneres filij, dicto obsequentes illustramus.
Sic oro; & obsecro ex animo, hoc ipso
fundatęfondatæ Societatis Anniversario die, centum jam triginta & sex elapsis annis ut inter antiquos
possit Ordines numerari, Divis Cosma & Damiano fortunatis auspicibus, & benè Arabibus, cùm sit notissimum Provinciam nullam, præter Arabiam, felicem nuncupatam, quidquid
visum magno Poëtæ fuerit, cui
§. XI.
Discursus doctrinalis ex occursu errorum.
*
NVm. 928.
col. 3. in Virgiliano versu
fœdus lapsus: cum enim sic ille:
Igneus est ollis vigor, & cælestis origo.
Vigoris loco
ignis: unde nec sensus poterat,
nec carminis legitima structura constare. Ubi
quidem quod ad rem ipsam attinet, error major, cùm juxta doctos Interpretes, rationalem
animam igneam esse Maro censeat, addit
P. Cerda, etiam aëream, quia ex igne & aëre
conflatam, unde & cælestem dictam, sicut ex
terra & aqua corpus. Sed quod ad aërem spectat bono suo discursu elicit doctus Pater, cùm
ex Virgiliano textu nihil appareat tale, unde
& P. Pontanus solius ignis meminit, quem so
lum in Vate recognovit. Vult autem etiam ille
priorem carminis partem per se stare, neque
illius sensum à subsequente pendere. Itaque
illud:
Conditionem animarum indicat, & ollis non
esse cum seminibus construendum, cum dicitur:
Et cælestis origo Seminibus.
Cum sensus sit seminibus cælestem originem
adscribendam, quæ in animabus hominum præ
alijs excellit. Neque enim semen dici solet id,
quod virtute seminis procreatur. Ad quod qui
dem facilè responderi posset
., ut stet congrua
locutio convenientius dicendum illud
ollis non
designare animas, sed semina, cùm nihil cogat
aliter arbitrari. Mundum esse animatum indicaverat ille, cùm illius præcipuis partibus memoratis subjunxit:
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem, & magno se corpore miscet.
Quod P. Cerda ad pium trahit intellectum de
existentia Dei in illis. Sive autem hoc, sive
illo sit loquendum modo, apud eumdem sic
statim:
Vnde hominum, pecudumque genus, vitæque vo
lantum.
Et quæ marmoreo fert monstra sub æquore pon
tus.
Ad hæc ita
Igneus est Ollis &c. Ex quibus con
spicuum habetur illud ad animas hominum
non esse tantùm referendum, sed ad illos, pecudes,
vitasq;vitasque volantum &c. Ut etiam in illis vigor igneus sit, si non ita cum seminibus
congrua constructio videatur. Quòd autem
congrua esse queat, ex eo ostendi potest, quia
ex spiritu alente omnia, & mente se magno corpore miscente, elici à Poëta potuit pro ijs,
quæ recensuit postremo loco, nobilia esse semina, in quibus vigor, & origo cælestis, utpotè ab illo spiritu & mente prodeuntibus,
sicut & prodeunt hominum, pecudumque genus, vitæq́ue volantum &c.
Vnde, inquit, scili|
cet ex spiritu & mente. Inde ergo & semina
cum qualitatibus memoratis. In quo errores
non tolerandi admissi, sicut in alijs, de quibus
in enarratione illa Anchisiaca, ubi de animarum transmigratione, errante apertè depravato judicio, & sic caligante lumine rationis.
Licet P. Pontanus talia metaphoricè esse accipienda admoneat, quæ de ignea animæ natura à Virgilio, & alijs proferuntur.
*Iuxta quæ cælestem animæ rationa
lis esse originem extra dubium est: quòd autem ignea, commoda metaphora, admittendum
sanè, cùm ex eo id habeatur ut ejus affectus
sursum debeant emicare, sicut de igne ab Ovidio dictum Metam. lib. 1.
Emicuit, summaq́ue locum sibi legit in arce.
Sursum corda clamat in Missa Sacerdos. Et cur
sic clamat? quia dicturus statim Angelica
hymnodia compilata:
Cum quibus & nostras voces ut admitti jubeas deprecamur, supplici confeßione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus
Deus Sabaoth:
plena est omnis terra gloria ejus.
Quæ verba Seraphinorum sunt ex
Isai. 6.
v. 3.
& constat Seraphinos suo nomine ignem designare: unde & ignis non
triste ministerium, ut
aliàs citatus nuper Maro, sed lætum & gloriosum exequuntur.
Et volavit ad me unus de Seraphim, & in manu ejus calculus, quem forcipe
tulerat de altari. Quia ergo trisagium decantantes ignei sunt, & igneo adscripti ministerio, igneos nos etiam Ecclesiæ sanctæ Spiritus
esse contendit, & cum illis trisagium pariter personare: ideoq́ue & sursum habere
corda; sed tamen munda: ideò siquidem pro munditia Prophetæ volat cum calculo ignito Seraph: sic enim cum beatissimis
cantoribus poterit mundus labijs & corde divinam repetere cantilenam. Et quidem cùm
supra cælos aquæ sint, sic multis in locis clamante Scriptura.
Et aquæ omnes, quæ super cælos
sunt &c. Psal. 148. v. 4. & alibi. Mirari juvat cur
ad Prophetæ labia purganda non sint illæ adhibitæ, sed ignis sit applicatione peracta. Et
videtur equidem, ut alia non sint neganda mysteria, ad id, quod diximus, referendum: Seraphini enim, cùm ignei sint, igni tractando aptiores, qui ex nativa conditione sursum evolat: & tales sibi comites divino illo in officio
exquirere, qui sursum habeant corda, & sine
violentia id ulla, qualem in aquis supra cælos
evectas posset aliquis suspicari. Vbi & consi
deratione dignum occurrit id, quod post præfata Sacerdos verba subnectit
: Hossana in Excelsis, ex Marci
Cap. 11.
v. 10. cùm in Matthæo sit,
In altißimis. Cap. 21. v. 9. Videtur
enim apponi velut clausula præcedentium, &
unum ex illis canticum concinnari. Et cur ita?
Ideò utique ut indicio sit homines posse cum
Angelis laudes in cælo cantare: siquidem
Hossana hominum canticum est, & puerorum
præsertim
: & pueros clamantes in templo, & dicentes: Hossana filio David. Matth. suprà v. 15.
Quibus in clamoribus violentum nihil esse potuit, unde in fine contentiosiùs cantitabant,
quando jam triumphalis fuerat strepitus absolutus.
Clamantes in templo. Ad hoc ergo conatus noster dirigendus, ut de consuetudine fiat natura; quod multis accidit, ut mihi pernotum, non sine difficultate à memoria cælestium avocatis. O felices, in quibus & æternæ
felicitatis signum inter ea, quæ haberi in vita
mortali possunt, præclarissimum! Ut unum
hoc sufficere pro multis queat, quæ dici in
caussa præsenti possent, si non alia revocarent.
*
In eodem num. col. 4. sic
hac do causa
pro
Hac de caussa, scilicet
Do pro
De, Et an hic
aliquid, ex quo doctrinæ conferri possit auctarium? De remissione peccatorum agebatur, in cujus obtinendæ cura non est solœcismus admiscendus. Committitur ille,
Quoties malè verba cohærent,
Adjiciens, quæ sunt removenda, repellens
Quæ meritò adjicienda forent.
Igitur
hac de caussa solœcismus est, quia
Do
verbum accusativum exigit, non ablativum.
Qui ergo obtinere peccatorum remissionem
velit, debet se sincerè & humiliter accusare.
Ex cujus præcipuæ
circũstantiæcircumstantiæ defectu solet
indulgentia aut impediri penitùs, aut certè retardari. Debet insuper nihil auferre, ubi
pręsertimpræsertim de confessione agitur, ne scilicet pudore
quis ignobili & exitioso ductus, id taceat, quod
deberet clarè & integrè judici conscientiæ
suęsuæ
à Deo præstito propalare. Vbi non pauci ob
vitandam temporariam aliqualem confusionem, æternæ non dubitant subjacere, pro quo
formidanda exempla succurrunt. Notissima
historia est Pharisæi & Publicani, de qua
Lucæ 18.
Descendit hic justificatus in domum
suam ab illo. v. 14. & unde hoc? quia verè &
integrè se accusavit, quod in Pharisæo desideratum. Pro quo Divus Augustinus
: Enarra
tione 2.
in Psal. 31. ita scribit circumscriptis
nonnullis
: Ideò Publicanus non audebat oculos ad
cælum levare, quia se ipsum intuebatur, conscientiam suam puniebat. v. 13.
Ipse sibi judex erat ut
ille intercederet, (Deus)
Ipse puniebat, ut ille li
beraret. Ipse accusabat, ut ille defenderet. Itaque,
fratres mei, erat & Pharisæus ille peccator. Sed
perversus & nesciens quò venisset, erat tamquàm
in statione medici curandus, & sana membra ostendebat, vulnera tegebat. Deus ergo tegat vulnera,
non tu. Nam si tu tegere volueris erubescens, medicus non curabit. Hæc ille: juxta quæ satis perspicuum evincitur
PublicanũPublicanum & se accusasse ex
animo, & integrè, utpotè qui Pharisæo penitus contrarius opponitur, qui rectè facta sua
singillatim, nullo dempto, depromebat, in
accusatione perfrigidus; & ita Publicanus ex
adverso stans non Deo solùm, sed hominibus
satagebat fieri manifesta: hoc enim & statio
à longè, & demissio oculorum, & percussio
pectoris indicabant. Non ergo vulnera erubescens tegebat, & sic à medico, & breviter, &
integrè persanatus. Vnde futuræ Sacramentalis Confessionis auspicia consignata, in qua
perfecta sanitas accusatione sincera & humili,
necnon integra, superata erubescentia comparatur. Sic & vitandus moralis solœcismus à
Pharisæo commissus, in quo cum accusatione
malè verba cohæserunt, dum quæ erant removenda, adjecit, bonorum scilicet operum jactabundum compendium: & adjicienda repulit,
|
humilem scilicet & sinceram peccatorum accusationem turpi pudore correptus, certa animi superbientis appendice.
Tacuit unde profice
ret, non tacuit unde deficeret. Tacuit confeßionem,
clamavit præsumptionem. Tacui enim dixit, non
sum confessus. Ibi oportebat ut loqueretur: taceret
merita sua, clamaret peccata sua. Sic idem Doctor
sanctus circa verba illa citati Psalmi. v. 3.
Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea, dum clama
rem tota die. Morbus equidem, quo exarescunt
ossa, immedicabilis est, quoniam ad intima
penetravit, præ diuturnitate. Et tales ij, qui in
Confessionum frequentia deficiunt, aut illas
perverso usu defrustrant, vix enim nisi per extraordinariam Dei misericordiam emergunt,
unde & formidanda, ut dixi, exempla perditione animarum perpetua reliquerunt.
*In eodem erroris loco aliunde etiam
erratum videri alicui possit, ex eo scilicet quòd
causa uno tantùm S. formata reperiatur, cum
duplex habere debuisset. Sed quidem à me
tunc ita scriptum usum peritorum amplexo.
Quia tamen posteà deprehendi à modernis
Scriptoribus, & antiquitatis exactissimis observatoribus cum duplici S. conscriptam,
cœpi eos sequi, & in progressu scriptorum id
inviolabiliter observavi. Et cui non honorificum fuerit Justum Lipsium hac in caussa sequi, quem tot secuti? Scribanus, Cerda, Mariana, Arriaga, Editor Instituti Societatis, Moronus, Tamajus, Andreas Christianus, Hermannus Hugo, Thomas Bonius, And. Pintus.
Quia tamen & periti & exacti etiam uno sunt
S. contenti, ut sint equidem per me licet, scriptum ulteriùs uti jam cœpi, bona legentium
gratia, quibus visum mihi est etiam rei adeò
judicio multorum levis reddere rationem. Et
rerũrerum etiam levium curam habendam Scriptoribus non levis momenti
negotiũnegotium arbitror, quia
ex lapsibus hujusmodi solet circa majora fieri
conjectura à multis, quibus circa judicium
pro illis aut maturitas deficit, aut peritia. Et
citatus quidem Lipsius ita scribit in Centuria
singulari ad Germanos & Gallos. Epist. 31.
Quid ita? Quiáne ambio hæc talia?
Quia φιλοπμία (
Ambitio)
cor hoc poßidet? Non ita est, fateor: nec communes aut populares laudes;
sed nec
judicia, valde moror, à Pighio tamen aliquo amari, æstimari, laudari (candidè dicam)
æstimo,
amo. Sic ille viro non mediocriter erudito. Ubi
non se valde morari populares aut judicia candidè profitetur. Dum autem
Valde addidit, non
omnem judiciorum talium respectum exclusit:
quia revera excludendus penitus non est, in eo
præsertim, qui ad communem utilitatem scribit, minimè
obtinendāobtinendam, si quod scribitur multis
non videatur placiturum; ex eo enim quod
non placet, quomodo possit utilitatis fructum
sibi Scriptor polliceri?
Quod sapit, nutrit. Utinam & hæc, & alia, in quibus non Stoica severitate procedo, sed Deo placendi studio, cujus & gloriæ milito, cujus si beneplacitum arrideat, hoc ero superabundanti præmio contentus, cetera ut ipsi libuerit stadium fortunæ
decurrant.
*Num. 930. col. 2.
Ordinandis pro Or
nandis. Et sensu quidem absurdo, ubi de lunulis agebatur, quibus solebant pedes mulierum
exornari. Vbi non quidem
ordo, sed sempiternus
horror inhabitat, dum multi cum Holoferne ad
libidinem accensi sempiternis horroribus subjacuerunt:
Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus.
Iudith. 16. v. 11. rapuerunt & animam sine ordine cruciandam: talis enim inordinatio ordinatissima Dei ordinatione permittitur; non
equidem ut ultra meritum torqueantur; cùm
sit receptum in Theologia dogma citra meritum potiùs futuram pœnam: sed quia in car
Ordo in tartaro esse nequit.
cere futuri, in quo nullus esse ordo poterit, sicut
in communibus est videre carceribus; in quibus licet justa pœnarum sit servanda mensura;
locus ipse ordinem non admittit, sed est in eo
amara confusio, gemitibus, clamoribus, vinculorum stridore, graveolentia, quæ cum vincti in magno numero sunt, non possunt humana providentia profligari. Et quis carcer ut ille
tartareus, in quo, heu, innumerabilis torquetur multitudo? Carceris vividam descriptionem exhibet Cassiodorus
Lib. 11.
Ep. 40. quam
dedimus in Amphitheatro.
n. 901. & bene incipit.
Cella gemituum.
*Num. 944. col. 3.
Pactionem pro
Pa
stionem. Est autem pastio satis latinum nomen,
actionem pascendi, & etiam alimenta designans. Sicut etiam pactio, qua plurium in rem
aliquam consensus, seu promissio mutua designatur. Et quod ad veritatem rei attinet, stare
quidem pactio posset. Sermo enim ibi de gloria, in qua Agnus, qui & Pastor, electos pascit, juxta id, quod in
Apocalyp. 7.
v. 16.
& 17.
habetur, ubi quod recturus dicitur & deducturus, ad pastum referendum juxta Græcam lectionem. Quod equidem nihil aliud est quàm
pactionis cum eisdem initæ complementum.
Hinc illud D. Joannis Chrysostomi Sermone
de Martyribus Tomo 3.
Considera pactum, con
ditionem attende &c. pactum, quod spopondisti.
Et quando illud: Certè in Baptismi susceptione, in qua renuntiare se dicit illum suscepturus Satanæ, & pompis ejus, cui statim promittitur vita æterna. Hoc est ergo, quod Agnus
& Pastor erga fideles abrenuntiatores exequitur, dum regit eos, & deducit ad vitæ, æternæ
inquam, fontes aquarum, pactionis suæ fidelissimus executor. Ubi & nos Recognitioni 4.
Partis finem imponemus, de gloria agentes,
qui
dudũdudum de inferni carcere
pręlocutiprælocuti. Sic equidem oportet, ut inter medias hasce sortes, juxta
monitionem Propheticam dormiamus, Psal.
67. v. 14.
Si dormiatis inter medios cleros &c.
Pro quo & observatione dignum, ne ab Apocalypsis loco recedamus, Sextum illius ita finiri
Caput
: Venit dies magnus iræ ipsorum, & quis poterit stare? Iræ, inquam, sedentis in throno,
nec non & Agni.
Et ab ira Agni. Sic ergo cùm
finiatur terribilis illa descriptio judicij, sequitur statim Septimum Caput, in quo de Electorum gloria, in quos non sedentis in throno
severitas evibratur, sed largiflua benignitas,
cum præmiorum opulentia pulcherrima: neque
Agni ira, sed mansuetudo munifica, & ita
Caput antithesi observanda concluditur sic
: &
deducet eos ad vitæ fontes aquarum: & absterget
Deus oranemomnem lacrymam ab oculis eorum. Præcedat
|
ergo inferni consideratio, subsequatur gloriæ.
Sic in die iræ erit qui stare possit, & multi
quidem erunt
: nam tunc stabunt justi in magna
constantia. Sapient. 5. v. 1. O felicitatem!
Quis
poterit stare? Interrogatio est? Respondetur
ergo
: Stabunt justi. Neque utcumque stabunt,
sed
in magna constantia, Id est,
Immobili securitate, & insuperabili fortitudine, cum magna loquendi fiducia, juxta Dionysium Carthusianum
& alios. Ubi & antithesis præcedenti similis:
Capitis enim præcedentis finis ille
: Et erunt
gementes, & memoria illorum peribit. Venient in
cogitatione peccatorum suorum timidi: & traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. Meliora
Deus.
RECOGNITIO
SEXTA
Partis Quintæ Tituli,
§. I.
Circa discrimen Psalmi, Cantici & hymni,
de quo Sectione prima.
*
AGit de illo P. Fr. Gregorius Valentianus in
Hymnodia Sancto
Discrimen ex P. Valentiano.
rum Patrum in Apparætu, & §.
Quid Canticum, sic ait:
Canticum
est vox cantantis in lætitia: Psalmus autem qui
cantatur ad psalterium:
& hymnus significat lætitiam, & communiter sumitur in bonam partem.
Sic ille: qui §.
sequenti affirmat vix apparere
in quo distinguantur. Cùm ergo vix appareat,
id quod præmiserat, non videtur sufficere ut
discrimen agnoscamus. Et quidem juxta explicationem dictam Canticum & hymnus nullo
discrimine proponuntur: siquidem Canticum
dicitur vox cantantis in lætitia, & hymnus significare lætitiam, cantantis inquam. Ut autem explicationi nostræ congruat explicatio
dicta, juvat quod ex D. Augustino adducit il
Verba D. Augustino adscripta.
lius verbis, scilicet: Unde in
Psalmo opera: in
hymno laus, in Cantico mentis exultatio intelligitur. Sic ille citans Doctorem sanctum
Lib. 9.
Confeßion. Cap. 6.
& 7.
& in Psal. 72. Cùm
enim Canticum præ Psalmo & Hymno mentis exultationem importet, stat ritè quod à
Nobis est de illo disceptatum, & non leviter
comprobatum, scilicet Canticum aliquid lætius & festivius designare.
*Sed verò apud D. Augustinum citata
verba locis designatis non extant. Et in Confessionibus quidem delectatum se vehementer
affirmat, & cap. 6. sic locutus:
Quantùm flevi in
hymnis & Canticis tuis, suavè sonantis Ecclesiæ tuæ
vocibus commotus acriter!
Voces illæ influebant auribus meis, & eliquabatur veritas tua in cor meum,
& ex ea æstuabat inde affectus pietatis, & curre
bant lacrymæ, & benè mihi erat cum eis. Caput
autem 7. sic claudit:
& ideò plus flebam inter CāticaCantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi, & tandem respirans, quantùm patet aura in domo fœnea. Hæc Doctor sanctus, ex quibus aliquod quidem discrimen inter hymnos & Cantica, quibus ejus recreabatur spiritus, elici potest, non
tamen illud, quod est à præfato Scriptore traditum Augustiniana auctoritate. Visum est
autem verba sanctissimi Doctoris hoc exhibuisse loco, ut magno nobis documento sint,
animadversuris qualia sint cantica in Ecclesia
concrepanda: ea scilicet quæ movere ad pias
lacrymas possint, & devota suspiria, dum per
illa veritas ad cordis intima penetrat veluti ad
facilem haustum eliquata. Non sic certè, non
sic cantiunculæ illæ, quæ jam nimis invaluere, & vanæ potiùs, quàm piæ subserviunt voluptati: neque pro ciendis lacrymis, sed risui
potiùs aptæ, ac profanam harmoniam imitatæ. Et quid ad hæc faciant Publicani ad templum cum illo venientes, de quo
n. 241. ut scilicet peccata deplorent, tundant pectora, suspirent, gemant, & sic divinam sibi Majestatem concilient, qua justificati suas in domos
meliores quàm venerant, revertantur
?
*Sed jam eumdem verbo exemploq́ue
incomparabilem Magistrum audiamus citato
ulteriùs in loco, scilicet in
Psal. 72. ubi sic
loquitur
: Hymni cantus sunt continentes laudet
Dei. Si sit laus, & non sit Dei, non est hymnus. Si
sit & laus, & Dei laus, & non cantetur, non est
hymnus. Oportet ergo ut si sit hymnus, habeat hæc
tria;
& laudem, & Dei, & canticum. Hæc ille.
Ubi neque illud apparet, quod ipsi præfatus
Scriptor attribuit, circa quod non est multùm
digladiandum, neque pio auctori acri censura
objiciendus defectus non pervisi fontis, &
Scriptorum, apud quos citationes invenit minùs attenta lustratio, & earum confusio. Stat
ergo juxta D. Augustinum hymnum esse Canticum cum Dei laude: quod quidem illius
tempore ita asseri ab ipso potuit, quando pro
solius Dei laude hymni fuerant constituti: sed
cùm jam pridem hymni etiam in Sanctorum
laudem compositi, & usu Ecclesiæ recepti inveniantur, alia est profecto hymni definitio
stabilienda, ut sit Canticum sacrum metro
constans. Metrum autem ut esset juxta receptas Poëseos leges curatum est ab Urbano VIII.
& diligenter executioni mandatum, licet Ecclesiæ aliquæ, uti Limana nostra, usum adhuc
retineat antiquum, Pontificia generali permissione, ex qua etiam habitum ut in hymnis pro
Corporis Christi Festo nihil varietur, qui extra leges metricas Latinis proprias procedunt, licet qui pro Laudibus magis ad illas
accedat. In quo & mysterij respectus habitus, & D. Thomæ honorificentia reservata:
quia aut penitus removendi ab officijs sacris,
aut notabiliter immutandi: quod quidem in
S. Doctoris aliquale dedecus redundabat. Relictus etiam sine mutatione aliqua hymnus
Ave maris stella, in quo vix metricum quidquam: neque ad metricas reduci leges poterat, nisi variatione tali, ut alter penitus appareret, ut si ita diceretur:
Ave maris stella inclyta,
Alma & Dei puerpera,
Decora semper Virginis,
Cæliq́ue porta prospera.
Dulce illud Ave Archangeli
Ex ore sumens cælitùs,
In pace nos corrobora,
Hevæ reverso nomine.
Dissolve reis vincula,
Cœcis refunde lumina,
Monstra malorum pellito,
Fausta bonorum poscito.
Ostende te esse in matribus
Per te preces & audiat,
Qui pro salutis munere
Ex ventre natus est tuo.
Virgo inter omnes unica,
Præ ceteris mitissima,
Nos jam solutos crimine
Castis recense & mitibus.
Vitam redona limpidam
Parans iter tutissimum,
Ut clara Jesu visio
Nos reddat & lætissimos.
Sit laus Deo jugis Patri,
Christo decusq́ue amplissimum,
Sancto simul Paraclyto,
Uno trium cum jubilo.
Sic Nos, & melius alij, sed quidem nihil ita
lenocinatur affectui, ut sincera illa & inelaborata textura, digna D. Bernardi spiritu, qui
illius auctor fuisse censetur: id quod citatus
P. Valentianus ut certum videtur statuere;
cùm revera non ita sit, unde P. Balinghem in
Kalendario Virginis, die 20. Augusti, nonnullos
ait ita arbitrari, unde & sub judice lis est, in
qua si Nobis judicij aliquid deferatur, in favorem melliflui Doctoris sententiam proferemus.
*Sed contra definitionem Hymni
objici potest Canticum Ecclesiasticum
Alma
Redemptoris mater habere omne id, quod in illa
expressum, &
superiùs declaratum: est enim
laus sacra metro alligata, exametro scilicet, &
legitimè decurrente: cùm tamen non Hymnus, sed Antiphona compelletur. Ad quod responderi potest esse quidem Hymnum, sed ab
Ecclesia non Hymni more, sed Antiphonæ
decantari: quemadmodum in officio Virginis de Monte Carmelo ponitur ad Magnificat
in secundis Vesperis. Dici etiam potest genus
illud carminis non esse sacris officijs idoneum:
& tale ut commodè pro Hymnis possit usurpari. Et ita cùm in definitione dicitur debere
metro constare, intelligendum est de metro
Ecclesiastico usui percommodo. Sunt quidem
recepti versus Sapphici, & Asclepiadæi in officijs Martyrum, Angelorum Custodum, Virginum, Confessorum, S. Joseph, S. Hermenegildi, S. Martinæ, sed Exametris constantes
Hymni hucusque non visi, pro quo & desiderantur antiquitatis exempla: quibus non obstantibus, in novo usu inconveniens nullum,
fine immutatione veteris, pro sanctis ad novam celebritatem admittendis: sic enim pro
Divo Martyre Venantio novi Hymni proponentur. Divos alios erunt &
quęquæ celebrare contendant civitates, nec se patiantur à Canentibus superari, unde & constructio Hymnorum
nova, & si placuerit metri novitas, Sacræ Rituum Congregationi judicium relinquendum,
ne nobilissimum inter Latinos & Græcos metrum se penitus relegatum conqueratur.
*Objici prætereà potest nam in Missa
habetur Hymnus Angelicus,
Gloria in Excelsis
Deo. Sic enim vocatur Scriptorum receptissima
compellatione, pro quo Gavantus
Tomo 1.
Thesauri sacrorum rituum, Parte 1.
Tit. 8.
n. 3. Neque
ullus est ita sonora harmonia solitus decantari,
& tamen metrum in illo nullum. Respondeo
quemadmodum Canticum generica, & speciali compellatione profertur, ita & in Hymno
tale aliquid reperiri. Quidquid enim pro
decātandisdecantandis divinis laudibus institutum est, Hymnum appellari solitum, eo quòd Hymnus Græcè idem sit quòd laus. Ex quo & præoccupari
objectio potest ex Hymno
Te Deum Laudamus,
sic enim compellatum invenimus
: in Rubricis
sacris Breviarij §. 31.
& Missalis citato Tit. 8.
nu.
3. Unde Gavantus in
Alphabeto Hymnorum Sect.
5.
Cap. 6. illum omittendum censuit. Et P.
Guyetus
in Heortologia Lib. 3.
Cap. 5. ubi
Hymni definitionem exhibet nostræ conformem, qui & videndus circa alia, elegans, eruditus, & maturi judicij Scriptor.
*Jam quod ad Canticum attinet, & ad
nostrũnostrum speciatim spectat institutum, Gavantus
Sectione 5.
citata, Cap. 9. affirmat Canticum
esse vocem harmonicam ore, & non cum instrumento prolatam, & ex Durando gratiarum
actionem significare. Circa primum plura habet lector,
nu. 953. Quod verò de gratiarum
actione dicitur, non est à Cantico nostro penitus alienum, cùm sic ejus habeat finis
: Me
mores erunt nominis tui in omni generatione &
generationem. Proptereà populi confitebuntur tibi
in æternum, & in sæculum sæculi. Ubi quidem
& beneficij memoria, quæ pro gratitudine
prior exigitur, & gratiarum resonant actiones. Ubi dicet forsan aliquis in Cantico ipso
nihil pro gratiarum actione contineri, sed futuros tantummodò qui eas referant, nuntiari.
Sed nullius est momenti illud, nam ut Canticum sit, gratiarum actiones prænuntiari satis
superq́ue est: quis enim legem illam de præsentibus adeò inviolabilem tulit, ut ei stare penitus debeamus? & quidem plus se gratum
ostendit, qui alios ad nobile gratitudinis officium invitat, quandoquidem non est suometipsius obsequio contentus, sed pro eo plures
expetit & convocat adjutores. Hinc Vates Rex
Psal. 94. v. 1.
Venite, exultemus Domino &c. Ubi
quidem de laudando Deo agitur, & agendis
gratijs: sequitur enim:
Præoccupemus faciem
ejus in confeßione. Confessio enim ad recognitionem beneficiorum spectat, de quibus & sequitur v. 7.
Quia ipse est Dominus Deus noster:
nos autem populus ejus, & oves pascuæ ejus. Sic
in Ecclesiæ usu, cùm tamen Vulgata habeat,
Nos autem populus pascuæ ejus, & oves manus
ejus. Ubi quòd Oves manus Domini dicantur
ij, quibuscum Vates loquitur, singulare valde
beneficium illius pietatis est,
quia Deus quasi
manu propria eas regit, ut ex communi
InterpretũInterpretum sensu deducit Cardinalis Bellarminus. Vult
ergo ille pro gratiarum agnitione comites habere omnes, qui ovium nomine possunt in
|
divino conspectu percenseri. Sed perpendendus Titulus,
Laus Cantici ipsi David. Est ergo
Canticum laudatorium? & ipsi quidem David, ut sciamus id, de quo ibi, ad ipsum specialiter pertinere. Audiatur ergo alibi sic locutus:
Erravi sicut ovis, quæ perijt &c. Psal. 118.
v. ult. Petit à bono se Pastore quæri.
Quære servum tuum. Et exauditus est.
Perierat, & inven
tus est. Lucæ 15. v. ult. Cùm ergo pro beneficio tanto, quia scilicet ovis manus Domini,
manu inquam propriæ, singulari videlicet providentia, directa, fideles omnes & qui tunc
erant, & qui noscerentur ab illis, carnalis aut
spiritalis progeniens, gratiarum agendarum
vult habere consortes. Omnes enim invitat,
unde Ecclesia ejus utitur vocibus ad fidelis populi affectum in Dei laudes, & gratiarum
actionem excitandum. Unde & illa Cardinalis
Bellarmini animadversio observatione dignissima, dum circa oves manus sic ait:
Ex quo intelligimus debere populum Dei in Deo summo Pastore fiduciam ponere, atque ad illum per orationem
recurrere;
quando pastor minus idoneus illis contingit:
ipse enim per Ezechielem Cap. 34.
dicit:
Ego
pascam oves meas. Sic ille.
§. II.
Ex quibusdam erroribus fructus erudiditionis.
*
NVm. 951. col. 1.
Carti augustißimi.
pro
Cantici augustißimi. Ubi de Cantico Canticorum sermo: quod equidem augustissimum, quia præclarissimum, & in quo
plura mysteria quàm verba. Neque insolitum
illud, si præclarissimis & augustissimis detractio inofficiosa contingat: si detrahantur litteræ, quod in earum Professoribus si eveniat,
à bono nequit spiritu provenire. Si uti sapientes virgam censoriam assumunt, audiant Sapientiæ sublimioris Auctorem dum ait:
Benignus est enim spiritus sapientiæ. Sapient. 1. v. 6.
& quod sequitur timeat
: & non liberabit male
dicum à labijs suis. Ibidem. Ubi notatione dignissimum documentum: quod cùm benignus
spiritus sapientiæ sit, benignitatem tamen suum
in maledicum non extendat, ut ipsum à labijs
suis liberet, ab inimico inquam exitiali, pœnam, quam sibi ipsi molitur, avertens: ut qui
benignum se erga alios exhibere refugit, minimè benignitatem supremi Sapientiæ Spiritus
experiatur. Ubi & sequitur aliquid plusquàm
pœna duri cujusque generis formidandum.
Quoniam renum illius testis est Deus. Ibid. Vbi
ex bono auctore tradit P. Cornelius moralem
renum infirmitatem, carnalem scilicet voluptatem, cujus origo in renibus, indicari. Superbiam enim in litterarum Professoribus solet
Deus infirmitate hujusmodi castigare, graviorum permissione lapsuum, quod jampridem in
mundi sapientibus à D. Paulo observatum, &
divina elocutione perpensum, Romanis
scribẽtescribente, quibus omnes alij barbari:
Et dicentes se esse
sapientes, stulti facti sunt:
ut contumelijs afficiant corpora sua in semetipsis. Rom. 1. v. 22. & 24. Honoremus ergo modesta censura Sapientes, ut benignus Sapientiæ Spiritus renes
nostros & corda igne illo vitali exurat, quo &
sapientes & casti pariter evadamus.
*
Num. eodem col. 2.
Fesconinis pro
Fesceni
nis. Vbi error esse in eo existimari poterit, quod
duplicatum N non sit, ut
in Dissertat. proœmiali.
nu. 23. Sed ea ex parte nihil non probabile,
nam utroque modo apud Scriptores occurrit.
Et in Claudiano ipso ita extat, ut in loco præsenti. Et carmen tale in ipso non ijs obscœnitatibus plenum, quibus aliàs, unde & infame
reputari potuit: sed pro personarum decentia
temperatum; quod & sic factum similibus in
nuptijs potest verosimiliter æstimari. Vnde &
mysticis & castissimis, de quibus Epithalamium nostrum, posse convenienter aptari dictum citato loco. Num. 953.
Orpheus pro
Or
Rahab salutavit & salvavit.
pheos col. 2. & in 3.
Salutaverit pro
Salvaverit.
Vbi quod ad rem attinet, utrumque verum:
nam & Rahab salutasse hospites, quos ita liberalibus officijs prosecuta est, quis dubitare
queat?
& intravit (
Maria) in domum Zacha
riæ, & salutavit Elisabeth. Lucæ 1. v. 40. Vbi
miretur forsan quis, quare salutatæ ab Elisabeth Virginis mentio nulla. Ad quod quidem
responderi potest non factam mentionem salutatæ Virginis, quia de salutatione hujusmodi
non poterat dubitari, factam verò de salutata
Elisabetha Virgine, quia salutavit prior, ut
ex hoc humilitatis ejus argumentum clarissimum habeamus; unde Divus Ambrosius in
eum locum,
Non solùm, inquit,
venit, sed salu
tavit prior: Si prior: ergo Elisabeth resalutatio
subsecuta. Vbi & pro pijssimo Virginis affectu
est quod considerationem vellat & admoneat.
Conceperat Elisabeth, quæ jam processerat in
diebus suis, & ideò
occultabat se. Lucæ 1. v. 24.
præ verecundia inquam: ideò Virgo salutavit
prior, ut præ verecundia apparere nolentem ad
id officij gratanter excitaret. Pro quo D. Antoninus
ultima Parte Summæ, Opusculo de B. Virgine
Cap. 27. §. 2. ita scribit
: Per montem istum
(charitatis)
exurgens MARIA abijt visitando
Elisabeth, ut mutuis affatibus ad invicem consolarentur, ut à verecundiæ pœna Elisabeth sublevaret:
erubescebat enim, ut dicit Evangelista, se gravidam
reperiri in senectute, & carnalibus actibus operam
dedisse, & ideò occultabat se & confortata ex verbis B. Virginis, quæ priùs verecundaretur esse gravida, posteà in Domino gloriabatur se Prophetam
edidisse. Sic ille. Ex quo apparet
spiritus ille
Virginis
super mel dulcis, Eccli. 24. v. 27. Sic verecundiam cognatæ felicissimè prævenientis,
ut quæ & latere, & tacere decreverat, & copiam faceret sui, & opportunè etiam loqueretur. Sed hinc commodissimum aliud docu
mentum emergit. Elisabeth quia in senectute
gravida, verecundatur Virginem alloqui, & in
cōspectuconspectu tantętantæ se sistere puritatis. Et tamen suo
modo ex Spiritu sancto
cōceperatconceperat, licet ex Viro,
quia miraculosè ad conceptum adaptata. Quid
ergo facere eos oporteat, qui salutare Virginem Rosarij recitatione contendunt? An non
verecundentur, si neque castis corpore, corde,
& labijs coràm illa se sistant, & audeant salutare? Sit hoc per occasionem dictum: &
|
erit error felix, si vel unum istum fructum benedictionis tantæ elicere valeamus.
*
Num. 953.
col. 3. cujusdam mentio
inducta, pij, religiosi, & docti, qui Horas
Canonicas pro munere Sacerdotali persolvens,
ubi ad Canticum Virginis veniebat, colligebat se, & socium ut adverteret verba illa esse
Virginis, admonebat. Cui funis iste (instar
illius à Rahab suspensi) purpureus, pignus
salutis fuit, morte enim est felicissima consummatus. Et tanti viri memoria extat in
Proæmiali Dissertatione nu. 127. Fuit enim P.
Bartholomæus de Escobar, hoc etiam loco meritissimo compellandus, ut cum de Benedicta
inter mulieres agitur, & ille in benedictione
sit, qui jam ut arbitror, à multis retrò annis
æternam est magnis debitam meritis consecutus. Et in eo quod ille, cum ad Virginis Canticum veniebat, dignissimus sanè imitatione
præstabat, ipsa Virgo suo est exemplo visa
præivisse. Pro quo & Divus Antoninus
num.
præcedenti citatus. §. 3. ita scribit
: Intrans do
mum Zachariæ, & salutans Elisabeth, auditis ab
ea laudibus suis, totum à Deo recognoscens, & ad
montem contemplationis, & divinæ laudis ascendens, ait: Magnificat anima mea Dominum. Sic
ille. Ex quo habemus & nos Canticum illud
cæleste (Marianum equidem quod plus est)
recitantes montem ascensuros, id est cogitationum terrenarum turba depulsa, elevaturos
mentem, & attentos licet ad sacrum officium,
circa illud futuros attentiores: quod quidem
non sine singulari remuneratione futurum;
ut dum consonamus Virgini, & ipsa se consonam in periculosissimo agone sit tandem redditura, magnificans clientes, servos, & de sua
dignatione filios in Deo salutari suo, in
Jesu
inquam magnifico salutis æternæ largitore.
Utinam & ego ex illis unus, licet omnium
minimus.
*
Ibidem col. 4. sic habetur:
Memoria
Dei non avida, & exsucca. Cùm esse debuisset
Arida. Omissum Num. anteced. col. 2.
Sic Maria, cum dici debuisset
Hic, quod ad sensum non potuit non obesse. Ibidem in loco
Isaiæ
: Salvavit mihi brachium, de est
Meum &
sensui incommodat. Quod
AdentißimũAdentißimum pro
Ardentißimum deprehendat quivis
cit. n. 953.
col. 3.
Num. 954. col. 3.
Exageret, pro
Exaggeret.
Num. 974. col. 3.
Receptabiles pro
Receptibiles.
Ubi quod ad veritatem sententiæ, de qua ibi,
stare mutatio potuit; nam &
Receptabiles vox
benè Latina est: & licet juxta omnimodam
proprietatem receptabile frequentiam dicat à
Verbo
Recepto, id quidem non semper in usu,
cùm pro
Recipere accipiatur: Sententia est Eccli. 2. v. 5.
Quoniam in igne probatur aurum &
argentum:
homines verò receptibiles in camino
humiliationis. Ubi Arabicus & Syrus
Paupertatem legunt: Tigurina
Afflictionis: quod magis
videtur accommodum, non enim Deus receptibiles suos solo igne paupertatis exercet, ut
est compertum, sed Vulgata lectio vim habet
specialem, quia nullus ardentior ignis, aut flagrantior fornax, quàm humiliatio. Sicut enim
in Christo humiliatio pro extremo formæ Dei
contraposito ab Apostolo conclamata fuit Philip. 2. v. 6. & 8.
Qui cùm in forma Dei esset
Humiliavit semetipsum. ita & in hominibus suo
modo philosophandum: quando à sua forma
illi ad exinanitionem humiliationis labore,
Deo sic disponente, rediguntur. Licet enim
omnes in afflictione fideles inventi, in pretio
sint Deo ipsos probanti, ij tamen qui in camino humiliationis, vel, ut habet D. Ambro
sius in Psal. 118. Octon. 19.
in fornace humilitatis pretiosissimi reputantur: id quod verbum
Receptibiles indicat: quod quidem inusitatum
Latinis est, ut observat P. Bonartius, qui &
Regula 4.
Isagogica idem prænotarat dicens si
gnificari acceptos & gratos Deo. Ex eo autem
quod cum argento & auro instituatur comparatio, satis compertum habetur id, quod de
pretio dictum, cum sint omnium pretiosissima
metalla.
*Pro quo Glossa P. Cornelij paucis ea
omnia complectitur, quæ æstimationem possunt in divitiarum cælestium genere conciliare. Sic enim ille:
Receptibiles, hoc est, accepti
& grati Deo;
digni qui à Deo in amicos, familia
res, & filios recipiantur & adoptentur ut sint ejus
electi, & heredes regni cælestis. Sic illustris Interpres. Et quid his majus dici aut cogitari potuit? Sententiam Christi pro humilium exaltatione pernovimus
: Qui se humiliat, exaltabi
tur. Lucæ 14. v. 11. Sed eorum, qui in camino humiliationis, aut fornace humilitatis à
Deo probati, sunt inventi ipsius acceptatione
condigni, exaltatio sublimioris excellentiæ est,
cùm & amici, & familiares, & filij Dei, quibus prærogativis non potest non gloriæ ineffabilis cumulus, & superexaltatio in cælestibus
respondere. Sic ob humilitatem Christo datum nomen,
quod est super omne nomen, suprà v.
9. Ut intelligamus eos, qui in camino humiliationis exercentur nomen supra nomen aliorum habituros: ut sic stet quod ibidem dictum
:
Hoc enim sentite in vobis, quod & in Christo Jesu.
v. 5. Dicat ergo, dicat semel & iterum Vates
Res:
Bonum mihi, quia humiliasti me. Psal. 118.
v. 71. Ubi quidem de humiliatione agit in camino proprio illius, de quo sic præmiserat
:
Multiplicata est super me iniquitas superborum.
v. 69. Et quod illi bonum, non equidem bonum erit solummodò nobis, sed & melius, &
optimum, in lege gratiæ majoribus gratiæ the
sauris divinitatis, & ad Christi sublimandis exemplum: unde Apostolus non bonum tantummodò proponit, sed optimum, Hebr. 13. v.
9.
Optimum est enim gratia stabilire cor. & D.
Jacobus
: Omne datum optimum. Jacob. 1. v. 17.
Utinam sapiamus & intelligamus, ut novissima hæc felicia providentes, humiliemur
sub
potenti manu Dei, ut nos exaltet in die visitationis. 1.
Petri. 5.
v. 6. Sunt &
cit. n. & col. leves
errores alij, ut
Nec pro
Ne, quamvis & hæc non
admodùm levis, cùm sensum reddat ineptum.
&
Poßit, pro
Poßis. Et utinam non succederent
alij, sed patienter tolerandi, & cum utilitatis
compendio referendi.
Æstimabile ex erroribus compendium.
*
NVm. 975.
col. 2. pro
Iocantem habe
tur
Iacentem. ubi de Isaac sermo viso ab Abimelech cum Rebecca uxore jocante. Et error quidem ex subsequentibus poterit
deprehendi. Historia habetur
Genes. 26.
v. 8.
& ibi quidem nimis fuisset exitialis error, si
perseverasset in rege ob
rationẽrationem ab ipso
redditāredditam.
n. 10. & locus est moralibus præceptionibus
opportunus, de quibus Scriptores, præsertim
Nostri. Quia in erroribus corrigendis & vitandis sumus, juvat id, quod ad hujusmodi caussam conducere potest cum D. Joanne Chrysostomo perpendisse. Cùm Rebecca ludens deprehensus est Isaac ab Abimelech, cùm sororem simulasset, ne si uxorem dixisset, occideretur, reservata illa ad usum turpem à maritali
vinculo liberata. Vitæ ergo conservatio in erroris erat continuatione, ipso judice, constituta.
Atqui ubi à rege circa ludum convenitur dicente
: Perspicuum est quod uxor tua sit; ingenuè
veritatem confitetur respondens
: Timui ne morerer propter eam. v. 9. & tamen negare adhuc
Gen. 26. v. 8. & 9. 10. & 11.
poterat, & timere, quia ludere & honestè jocari cum sorore alienum à legibus cognationis
non est, licet rex ut perspicuum contrarium affirmarit. Ad quæ sic S. Doctor Homil. 51.
Post
quàm ex conjecturis deprehensus est justus, non ultra negat: sed fatetur, & caussam manifestam affert quare sororem vocandam censuerit. Dixit
enim, inquit, ne fortè moriar propter ipsam, Mortis
timor me hoc agere coegit. Sic ille. Non ergo continuari errorem jam patitur, quomodocumque
maritus agnitus, quia justus, & rege admonente, suam illam dissimulationem futuram
occasionem gravium peccatorum recognovit.
Unde divinam providentiam est statim expertus, rege ipso vitæ ipsius procuratore reddito
:
Præcepitque omni populo dicens:
Qui tetigerit &c.
v. 10 & 11. Ubi & idem aureum os,
Vide, inquit,
Dei providentiam, & ineffabilem curam. Nam
qui dixerat ei, Ne descendas in Ægyptum, & habita
in terra ista, eroque tecum. Vers. 2. & 3.
ille erat
qui hæc omnia dispensabat, & justum in tanta constituebat securitate. Hæc ille. Non ergo errores
in patrocinium advocandi, sed fiducia in Dei
providentia collocanda. Et verò Isaac suus ille
non profuisset quantumvis diligenter observatus: cùm enim suspicari detectionem suametipsius persuasione non poterat, & securus cum
Rebecca jocabatur, aspiciente per fenestram
rege detectus est, ex quo divinæ providentiæ suavitas intercessit, quæ si non ita præstò
adfuisset, & ipse & uxor magno in discrimine
versabantur.
*
Num. 976.
col. 2. illa prostat Tertul
liani sententia circa debitum conjugale
: Non
ut pedes sanctos officia sexus, cum honore ipsius neceßitatis, tamquàm sub oculis Dei molestè & moderatè transiguntur. Ubi pro
Modestè positum
Molestè: & stare quidem rectè posset,
cùm de sanctis conjugibus sermo sit, sanctis inquam, de quibus loquebatur ille, illius felicis temporis Christianis, quales & nunc plures, quibus molesta inquam illa necessitas honestissimis præsertim uxoribus: unde & ex
communi consensu ad conversationem cælibem revocantur. Sed ut molestè non sit, sit
tamen modestè, ut in oculis Dei.
Gaudete in
Domino semper: iterùm dico gaudete. Modestia
vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus enim
prope est. Sic cælestis Præceptor,
Philip. 4.
v. 4.
& 5. Gaudendum quidem & conjugibus est
in illo necessitatis articulo: sed non coràm
omnibus hominibus; immò neque coram ullo:
nihil enim ita ab omnium oculis curatur avelli.
Quod ergo dictum pro observatione modestiæ
in gaudiorum occasionibus,
Dominus enim prope est: gaudijs in connubialibus præsertim observandum. In alijs enim hominum multùm
coërcet aspectus, etiam si divinus non ita attentè proponatur: in ijs tamen, cùm de hominum oculis nihil, totùm ad Dei oculos reducendum: ut ita sit
honorabile connubium, &
torus immaculatus. Hebr. 13. v. 4. dum cum honore necessitatis, & modestè commercia illa
transiguntur. Eodem n. col. 3.
Amatoria pro
à
materia, scilicet abtracta. Non ita amatoria
esse solent, cùm sensuum in illis negotium
præcipuè peragatur, unde sensualis amor spirituali adversus, & in una non valens cum eo
sede commorari.
Sensus enim & cogitatio huma
ni cordis ad malum prona sunt. Genes. 8. v. 21.
Quomodo autem hujusmodi inclinatio ad malum cum inclinatione ad summum bonum, ad
quod spiritualis tendit, sociari patiatur
? Num.
977. col. 3.
Nauseat, pro
Nauseet. Et sententia,
in qua error, dudum allatæ deservire potest
positioni: sic enim ibi:
Quomodo enim qui cælesti pascitur cibo, ad sordida alimenta non nauseat?
Pascitur autem divinus amor cibis cælestibus;
qui enim ex corde Deum amat, in cælestibus
habitat, unde & congruentia loco alimenta
ministrantur. Et inde est ut sensuum inordinatam horreat pastionem. Sicut est etiam è
converso dicendum. Unde Apostoli illud 1.
Cor. 2. v. 14.
Animalis autem homo non percipit
ea, quæ sunt spiritus Dei. Non inquam percipit
earum gustum, sordidioribus alimentis occupatus: neque genuinum ciborum saporem palatum biliosis humoribus tabefactum. Orandus
Notanda admon tadmonitio.
cælestis medicus ut depravatum medicari dignetur appetitum, & quia postulare videmur difficilia, ad ea saltem excitandus affectus, ut id,
quod minùs in eo genere fuerit, desiderij &
sinceræ ac fiducialis ex corde orationis frequenter fusæ, meritis suppleatur.
*
Num, 984.
col. 3. sic legitur.
A quarum
splendore, (virtutum scilicet)
Dilectus simul &
iterùm Christus. Juxta locum Psalmi 67. v. 13.
Rex virtutum dilecti dilecti. de Christo expositum, & à D. Brunone modo prædicto, de splendore scilicet virtutum explicatum. Erratum
autem circa adverbium
semel, cujus loco
simul
positum confuso sensu, & modus latinæ locutionis enervatus,
semel & iterum. Est enim
Christus semel iterumq́ue Dilectus, id est dilectione dignissimus ob splendorem virtutum
omnium summo in gradu connexarum. Unde
|
semel & iterùm Dilectus proclamatus à Patre, in Baptismo scilicet & Transfiguratione:
Hic est Filius meus Dilectus. Matth. 3. v. ult. &
17. v. 5. & in Baptismo quidem Spiritus sanctus specie columbæ apparuit,
& vidit Spiritum
Dei descendentem sicut columbam. 3. v. 16. Id
quod ad virtutum plenitudinem in eo designandam sic peractum, ut scilicet Isaiæ vaticinium
demonstraretur impletum Cap. 11. v. 2.
Et re
quiescet super eum, Spiritus Domini, spiritus sapientiæ, & intellectus &c. ubi Divus Hieronymus ita plenum Spiritu dicendum esse affirmat,
ut & ipse sit totum id, quod dicitur, & virtutum cumulus inducatur: unde ita scribit
: Et
quomodo idem sermo Dei vocatur lux, & vita, &
resurrectio, sic spiritus sapientiæ & intellectus, confilij, & fortitudinis, & scientiæ, & timoris Domini nuncupatur: non quo diversus sit juxta differentias nominum, sed unus atque idem cunctarum
virtutum fons sit atque principium. Absque Christo
enim nec sapiens quis esse potest &c. Quia ergo
cunctæ in illo velut in fonte virtutes, à Patre
Dilectus proclamatur, sicut & à Divino Spiritu columbino candore demonstratur. Jam in
Transfiguratione pro virtutibus etiam testimonium perhibitum, pro eadem veritate comprobanda.
Hic est Filius meus Dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Ibidem. Sic Pa
ter. Sed unde illa vox
? & esse vox de nube dicens. De nube ergo. Et quænam nubes?
In
splendenti nube Spiritus sanctus visus est. Ita Ecclesia in Officijs sacris Transfigurationis. Inde
ergo vox Patris; inde & Spiritus sancti testimonium iteratum.
Ipsum audite. Ipsum inquam
septiformi plenissimum spiritu: hic vobis proponitur & Magister & virtutum exemplar
:
Absque Christo enim nec sapiens quis esse potest &c.
ut nuper cum D. Hieronymo dicebamus. Et
hoc mysteriorum splendidissimo apparatu id
agebat Dominus ut sibi Dilectum eorum, qui
adfuerunt cordibus, uti amoris dignissimum
mobile collocaret. Dixerat Petrus
: Domine,
si vis, faciamus hic tria tabernacula &c. v. 4. Sed
alia erant profectò tabernacula Domino placitura, de quibus fic Doctor Maximus
: Hic
est, ait, Filius meus dilectus. Huic figendum est
tabernaculum. Moyses & Elias debent & ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino habitaculum præparare. Sic ille. Cùm ergo Pater rex
virtutum semel & iterùm Dilecti sit, non est
tolerandus error
col. 4. in qua
virtutis dicitur,
sed qui possit facilè deprehendi, ut non diu investigatio sensus lectorem remoretur.
§. IV.
*
NVm. 985. col. 5.
Pictoris pro
Pectoris.
De Eucharistia sermo ibi, quæ monile pectoris, sicut & fasciculus myrrhæ. Quid
ad hæc
Pictoris? Certè si pictorem dicamus
Christum, monilis illius interventu in recipientibus dignè divinam pingit imaginem.
Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus & imaginem cælestis. Sic Divus Paulus 1.
Cor. 15.
v. 49. Priorem imaginem depinxit dia
bolus, dum falsis coloribus humani generis
protoparentes infuscavit dicens
: Eritis sicut dij.
Genes. 3. v. 5. & tunc quidem de fructu ligni
vetiti comedendo tractabatur, quod est mentitis illis coloribus consecutus. Hæc igitur turpis imago turpissimi artificis ab omnium artifice sapientia,
Sap. 7.
v. 21. deleri statuitur, &
esu id fructus divini feliciter obtinetur, dum
ipsa se humano pectori imago, quæ & fructus
infundit, & impressione facta transfundit, ut
dicere vero in sensu possit
: Ecce Adam quasi unus
ex nobis factus est. v. 22. & quod sequitur
: Sciens
bonum & malum. Nam de Christo à Propheta
dictum
: Butyrum & mel comedet, ut sciat reprobare malum, & eligere bonum. Sumptione ergo
cælestis alimoniæ depictio ista peragitur, ut
stare possit, quod per errorem appositum,
Monile pictoris. Sed legitima lectio reponenda:
sicut & inferiùs
Agnationum pro
Agnitionum. In
Dictionario
Octolingui Verb.
Agnascor, error
similis in adducta lege,
Qui adoptionem. D. de
Adoption. ubi sic Paulus Iuriscons.
Qui in adoptionem datur, ijs, quibus adnascitur, & cognatus
fit. Ubi pro
Adnascitur habetur
Agnoscitur. Sunt
autem Agnati, qui quasi ab eodem patre geniti consanguinitate junguntur: non ita qui
cognati ex parte matris. Vbi quod ad divinam
spectat ritè quadrat, ex eodem enim Patre Deo
cognatio in rationali natura descendit, quæ
latiùs patet, unde & citato loco
cognationum
etiam dici potuit, & fortè meliùs, ut ex eo
intelligamus quidquid stricti est vinculi in cognationibus, id veriùs & strictiùs in divina reperiri.
*
Num. 986. col. 3.
De pulchra pro
Ac
pulchra. 987.
Legicis pro
Lexicis. col. 2. 988.
col. 1.
Dorias pro
Dorcas. 990. col. 1.
Adeò est
illi dulcis, pro
Adeò est ille dulcis. O dolendum
errorem, quo Christi dulcedo, & suavitas impeditur!
Risum reputavi errorem;
& gaudio dixi,
Quid frustra deciperis? Sic post errores suos
Sapientissimus quàm anteà rex
Eccles. 2.
v. 2.
cùm summa sit sapientia opportuna ab errorum
lubrico revocatio. Error ergo est risus, error
& gaudium, quia decipi errare est. Sive ergo
breves ut risus, sive diuturnæ dulcedines sæculi
sint, errores sunt, quia à vera devios faciunt
delectatione, quorum curas superfluas occuparint; cùm in solo illa possit Dilecto ex Dilecto reperiri. Duplici errori duplicis dilectionis thesaurus ex adverso positus, ut errantes ad
viam revocari queant, qui eam miserè perdiderunt, à Deo ipsi perdendi.
Perdidisti omnes,
qui fornicantur abs te. Psal. 72. v. 26. Ubi non
de illa tantùm turpitudine agitur, quam communis verbi significatio designat, sed de secessu à Deo per terrenas delectationes, cùm in eo
possent puriores & se dignas experiri. Unde
Cardinalis Bellarminus ita scribit
: Non solùm
pereunt qui avertuntur à Deo, quia carent hoc ipso
gratia Dei, quæ dat vitam animæ: sed etiam quia
Deus Zelotes est, & animas sibi primus desponsavit, & ideò gravißimè punit pœna sempiterna, qui
fornicantur à sponso tam bono, & tam potente.
Sic ille. Indignatur ergo cælestis sponsus, &
usque ad perditionem mucro indignationis
|
meritò desævit, quia dilectationes ejus inanibus, frivolis, & turpibus posthabentur. Quod
damnabile adulterium ex errore exitiali procedit, de quo
superiùs: sic enim versu in eodem
:
Quia ecce qui elongant se à te, peribunt. Elon
gari à Deo errare est, quia longè à via receditur, cùm dicat Veritas ipsa
: Ego sum via. Joan.
14. v. 6. & quod jam audivimus:
Risum reputavi errorem, D. Gregorius Nyssenus dixit
mentis emotionem, & quidem cùm oratio
sit elevatio mentis in Deum, elevationis lo
co emotio mentis assumitur, dum paulatim
illa deseritur, & sic etiam à Deo, donec quis
longè fiat, & sic viam perditionis irremeabilis ingrediatur. Quod altè contemplatus Vates subdit
: Mihi autem adhærere Deo bonum
est. vers. 27, Bonum inquam, & ita non solum honestum & utile, sed etiam delectabile.
Ubi & ego diutius hærerem, nisi vocarent alia,
si ad alia transiturus advertam in citati num.
col. 2.
Præsentia pro
Præsentiam haberi.
*
Num. 994. col. 2.
Poscit pro
Poßit. col.
2.
Gloriam pro
Gloria. Circa locum Aggæi 2.
v. 8.
& implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Et ubi Deus de gloria loquitur,
non est solœcismus admittendus; de gloria inquam domus suæ, in cujus cultu id maximè
curandum ne ignorantes admittantur ministri,
qui & de Grammaticalibus erroribus loquendo, non rarò in multis audiuntur. Unde observatione dignum hoc loco dum loquens inducitur, Dominum exercituum compellari.
Ubi in primis dici potest de militia cælesti esse
sermonem, cui cantandæ gloriæ lætissimum
est ministerium commendatum nascente Domino.
Et subitò facta est cum Angelo multitudo
militiæ cælestis, laudantium Deum, & dicentium:
Gloria in Altißimis Deo &c. Deus ergo militiæ
gloriam canentis Dominus compellatus, ut intelligamus, quàm sit exactè, & sapienter de
gloria domus ejus ad curandum, ut scilicet similes cælestis militiæ choris in quantùm fieri
possit eligantur. Hinc illud Vatis regis Psal.
137. v. 2.
In conspectu Angelorum psallam tibi:
adorabo ad templum sanctũsanctum tuum &c. Ubi cùm de
gloria templi agat, & se inter ejus ministros
adnumeret, Angelos sibi præsentes agnoscit,
quos & conatus imitari. Deinde
Dominus exer
cituum, ut timorem non levem incutiat; cùm
enim ægerrimè ferat ministrorum erraticam
imperitiam, de indignatione sua eos studet admonitos, sicut & Prælatos minùs in re tanta
sollicitos, pro quibus satis horrendum jampridem in Heli & filijs pervisum
exemplũexemplum, de quibus 1. Reg. 2. v. 12. & 13.
Porrò filij Heli, filij
Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum. Ubi existimare aliquis posset adverbium illud
Porrò non sine mysterio
aliquo positum; est enim accommodatissimum
nescientibus, de quibus ibi: tales enim vulgo
appellari soliti
Porri. Nescio an à porris rusticorum proprio cibo, ut & rustici ipsi & agrestes, nec nati ad litteras indicentur. Verosimilius suspicor ab aliquo peculiari casu in Scholastico quopiam sumptam compellationem, ut
aliàs accidit. Sic illud,
Tomò las de Villadiego, pro
abijt, excessit, erupit, evasit.
Esas son otras quinientas, pro
Id insuper, vel
de hoc aliàs. Hablar ad
Ephesios pro extra rem, aut disparatè loqui. Cui
& simile
Hablar Bernardinas. Et sic alia, quæ
licet minutiora, non importuna in hac errorum panegyri.
§. V.
Lux èex tenebris erratorum.
*
NVm. 996.
col. 2.
versu 13. superfluit
Alia, quia inferiùs habetur, ubi neque exscribentis, neque typographi incuria
perstringenda, sed parcendum auctori, dum
enim currit calamus, multi solent lapsus majoris momenti contingere, unde & humaniter
condonandi. Laudo Religiosi Scriptoris modestiam Hispanè vulgati, & in fine sic loquentis
: Si en esto, y en lo demas del Assunto, ubiere
yerros, como es probable, y descuidos, como es forzoso, algo avrà bueno, pues ai tanto ageroageno, que sirva
de recompensa, y quando aun esto falte, perdon merecen osadias literarias. Si in hoc (inquit
) & in
ceteris assumpti argumenti, errores fuerint, ut est
probabile, aut indiligentiæ, quod necessarium;
aliquid boni suberit, quandoquidem tot suppetunt aliena, quibus poterunt compensari. Et ut hoc etiam
desit, veniam litterariæ audaciæ promerentur. Sic
ille, & ego, cum antiquioribus locutus aliàs,
quorum felices errores hujusmodi, vt sic egregia nobis humilitatis &
modestięmodestiæ exempla
pręlucerentprælucerent, ut sic essent etiam magistri exemplo,
qui fuerant verbo.
*
Ibidem in fine
Osculo pro
Oscula. Vbi
de magisterio Christi, quod mysticis osculis
peragitur desideratis à Sponsa, cùm dixit:
Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera
tua vino. Sed in magisterio tali non est error
admiscendus, & casus ac numeri commutandi. Doctrina osculum est veritatis, & manifestum est inter osculantem & eum, qui osculum
accipit, intermedium futurum nihil, sic enim
ad eum puri & suaveolentis oris gratia non
perveniet. In eo ergo error perniciabilis admiscetur, quod practicæ & efficaci
doctrinędoctrinæ sponsi
interponitur aliquid, quod osculum remoretur.
Audivimus hodie Evangelium pro D. Francisco speciale, quia specialissimæ sanctitatis heros speciali etiam debuit præconio celebrari.
Audivimus inquam dicentem Dominum:
Dis
cite à me, quia mitis sum, & humilis corde:
& invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim
meum &c. Matth. 11. v. 29. & 30. & ita audivimus, ac si cum solo D. Francisco loqueretur; cùm tamen nobiscum loquatur, quibus est
doctrina illa pariter necessaria. Ea quidem de
caussa interpositæ non domitæ passiones, &
affectiones inordinatæ.
Iniquitates vestræ divi
serunt inter vos & Deum vestrum. Isaiæ 59. v. 2.
& quia de commutatione numeri & casus diximus; primum accidit quando dicente Domino:
Porrò unum est necessarium, cogitatione, &
curæ in plurima dissipantur, ut quæ ad salutem
æternam spectant, quod est in curis minimum,
sibi vendicant, & fortuitò sortiantur. Casus
autem mutatio ex eo contingit, quod cùm
|
rectus esse deberet, in auferendi conmigrat:
quia videlicet, cùm esse recta deberet intentio, ad infima detorquetur. Et auferendi quidem casus tunc in usu felix, cùm id, quod à
Domino est præceptum, impletur Isaiæ 1. v.
16.
Auferte malum cogitationum vestrarum ab
oculis meis. Tunc infelix & noxialis quando
si quid agatur boni, adeo ex ablatis circumstantijs minuitur, ut Deo reddatur exosum,
etiam si ex suo genere videatur excellens. Unde illud Isai. 61. v. 8.
Ego Dominus diligens ju
dicium, & odio habens rapinam in holocausto.
Quomodo ergo sic rebus se habentibus dicere
sponsa audeat
: Osculetur me osculo oris sui? Mysticæ leges observet illa Grammaticæ, & sic
osculis suavissimis potietur.
*
Num. 977. col. 2. Ubi dicitur
: Quis
hic non stupeat eo utendum trahi, deest præpositio
Ad, dicendum enim
Ad utendum. Et inferius, ubi sic:
Sat hoc esset ut avidè appeterentur,
deest nota negationis, & dicendum,
Vt non
avidè appeterentur. De vanis mundi gaudijs sermo inerat, non anxiè appetendis, quia vana
sunt: pro quo & juvat adductus locus.
n. 260.
Risum reputavi errorem. Eccli. 2. v. 2. Quia &
illius sensus est, juxta commodam lectionem,
Risum reputavi vanitatem. Pro quo P. Cornelius
id affert, quod in gallinis est cernere, quæ ridere videntur, cùm parientes ova gracillantur,
& tamen, ut ille ait, subinde pariunt
ova subventanea;
immò inania & vento turgida & talia
prorsus sunt vana mundi gaudia. Sic ille. Plena
est Scriptura sacra hujusmodi testificationibus
veritatis, ex quibus illa tantùm exhibenda ex
Sapient. 13. v. 1.
Vani autem sunt omnes homines:
in quibus non subest scientia Dei. Circa quam citatus Scriptor sic locutus
: Vani ergo & stulti
fuerunt Idololatræ: Vaniores & stultiores Philosophi, qui cùm Deum cognovissent, cùm tamen ut par
erat non coluerunt. Vanißimi & stultißimi sunt fideles, qui cùm Deum per fidem cognoscant, certamque ex ea habeant spem æternæ felicitatis, eum tamen ejusque legem spernunt, ut illicitis suis voluptatibus perfruantur. Hi enim verbis Deum confitentur, sed factis negant: quare quo majorem habent Dei cognitionem, eo majorem malitiam: ideòque majorem damnationem sibi accersunt. Sic ex
illo. Iuxta quod dij
fortes terræ, qui
vehementer
elevati sunt. Psal. 46. v. 10. Reges, Imperatores,
& si quid tanta sublimitate sublimius, vanissimi sunt: parumq́ue id, vanissimis sunt profectò vaniores, quia plus in illis de vanitate, quia
plura in illis mundialia gaudia cumulantur; si
in illis non subest scientia Dei, practica inquam, & in morum prorumpens puritatem.
*
Num. 1003. col. 3.
Adenter pro
Ar
denter. Ubi de oratione sermo, qua orandus
æternus Pater, ut Verbo suo loquatur nobis,
quia vita in ipso, & cetera, de quibus ibi, propter quæ amandus ille. Nec mirum est, si ardori
orationis parentur insidiæ, ut sit illa frigida
frigescente charitate.
Lampades ejus lampades
ignis atque flammarum. Cant. 8. v. 6. Dilectionis
inquam. Ubi versio sat nota:
Alæ ejus, alæ ignis.
Ubi oratio amore exardescens designata, alæ
enim ad volandum in cælum, & elevationem
mentis ab amoris & orationis auctore conferuntur, cùm nihil aliud oratio sit, sicut aliàs
dictum, quàm elevatio mentis in Deum. Ubi
autem & lampades, & ignis, & alæ, ubi oratio
inquam fervens, statim & qui extinguere
ignem conetur adest, aut frigus exitiale miscere, unde sequitur
: Aquæ multæ non potuerunt ex
tinguere charitatem, nec flumina obruent illam.
v. 7. Hinc illud Abbatis Isaac apud Cassianum
Collat. 9. Cap. ult.
Ob quod frequenter quidem,
sed breviter est orandum, ne immorantibus nobis
inserere aliquid cordi nostro poßit insidiator. Aliquid inquam, quo ardorem orationis extinguat, pro quo statim ille Davidicum carmen
adducit ex Psalmo 140. v. 2.
Dirigatur oratio
mea sicut in censum in conspectu tuo. Pro quo &
videri poterit Cardinalis Bellarminus, qui similitudine thymiamatis bonæ orationis qualitates expendit.
*
Num. eodem sic præcesserat: Ille
(Christus scilicet)
Spiritus oris nostri fructus est.
Vbi
Fructus pro
Factus. Vbi quod ad contextum attinet, est inepta mutatio: quoad veritatem tamen sententiæ non videtur improbanda, si stare possit ut Christus oris nostri spiritus fructus sit, ita ut illud
spiritus in gignendi
casu construatur, & stare quidem posse ex eo
habetur, quod Theologorum quamplures affirmant, Orationes scilicet antiquorum Patrum Incarnationem Verbi saltem de congruo
meruisse, de quo ex professo dictum
Parte 2.
Sect. 7. §. 8.
à n. 553. Id quod de Virgine specialiùs comprobatum §.
præcedenti. Quando
enim aliquid merito orationis obtinetur, dici
fructus illius potest. Unde Cassianus
Collat. 9.
Cap. 33. ita scribit ex mente Abbatis Isaac:
Habes enim in duorum consensione fructum exau
Cassianus. Matth. 18. v. 19.
ditionis Dominica voce signatum, secundùm illud:
Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni
re, quamcumque petierint, fiet illis à Patre meo,
qui in cælis est. Matth. 18. vers. 19. Id autem
quod tunc ita feliciter accidit, potest suo modo à nobis obtineri, ut scilicet orationum nostrarum fructum Christum habeamus:
fructum labiorum confitentium nomini ejus. Hebr.
13. v. 15. Promissio illius est
: Ecce ego vobis
cum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Habet ergo mirabiles existendi mo
dos in Ecclesiæ filijs, unde orandus ut ita sit,
qualiter novit ipse fructuosius esse futurum.
Tunc invocabis, & Dominus exaudiet: Clamabis,
& dicet: Ecce adsum. Isaiæ 58. v. 9. Quàm
hæc magnifica & jucunda promissio! Sed
quando hæc erunt? Auditus jam Vates:
Tunc.
Tunc inquam, post Christi adventum. Sic plures. Quòd si aliàs, tunc præcipuè, ut videri
potest apud P. Gasparem Sancium
initio Capitis. Nos ergo nos hæc felicitas promissionis divinæ concernit, ut & invocemus & clamemus,
habituri fructum labiorum nobiscum eum,
qui est
fructus benedictus omnium generibus
benedictionum, de quo in
Titulo. nu. 111.
&
112.
Recta quædam ab erroribus.
*
NVm. 1006. col. 2.
Vtriusque pro
Vtrimque. &
Ruboris pro
Rubori. Adjectio nocuit, id quod ad morale negotium adscitum, pariter asserendum.
Erubuit, salva res
est. Ex Terentio in Adelph nota sententia;
sed non ita salva, si quod ex eôdem notum neutiquàm teneatur,
Ne quid nimis. Erubescit quis
in publico apparere: sed si ita, ut neque pro
sublevandis proximorum necessitatibus exire
velit, cùm Charitas exigit, damnabile est. De
peccato erubescere, laudabile equidem; sed si
ad occultanda illa in Confessione compellat,
non erit res salva, sed exitialis, & æternæ perditionis summo in periculo constituta. Si mendicare erubescat quis, & proptereà furtis vitam tueri pergat infimæ sortis homo, fur apud
Deum & homines computandus cum illo, de
quo
Lucæ 16.
v. 3. dicente:
Fodere non valeo,
mendicare erubesco. Pro quo est satis inculcata,
immò non satis, & si sæpè inculcata sententia
Siracidis.
Est enim confusio adducens peccatum:
& est confusio adducens gloriam & gratiam. Eccli.
4. v. 25. Circa quam P. Cornelius multa ex
Doctoribus sanctis adducit, quibus vix quidquam addi posse videatur. Ego locum circa
quem errans sententia versabatur, accommodatissimum præsenti arbitror instituto Cant. 5.
v. 10.
Dilectus meus candidus & rubicundus. Sic
Sponsus, sic per excellentiam Dilectus, eorum
futurus exemplum, qui & ad dilectionis divinæ titulum debent adspirare. Sit ergo fidelis
quisque rubicundus, erubescat, & suffundatur
rubore, sed salvo semper candore, salva conscientiæ puritate, cujus præcipua habenda ratio, unde & candor primo loco positus, uti inviolabiliter præferendus. Et sic stat bellè quod
dicitur de confusione afferente gloriam
: Nam
gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ no
stræ. 2. Cor. 1. v. 12. Unde ante gratiam posita,
Adducens gloriam & gratiam: ut sit præsentis status gloria ex
gratięgratiæ consortio habita, &
ita omnium bonorum aggregatione suo modo
perfectus, & sic cum gaudio beatifici participatione prænobili; unde à D. Paulo post charitatem positum, quæ aut idem cum gratia est,
aut illius comes inseparabilis
: Charitas, gau
dium: Galat. 5. v. 22. Videndus D. Bernardus
Sermone ad Milites Templi. Cap. 12. Siracidem
Paulumq́ue contestans.
*
Num. 1011. col. 2. sic habetur:
&
mirum sanè quòd tanto regi non lectulum tribuat.
Ubi non solùm superfluit illud
Non, sed sensum contrarium reddit, licet ex contextu possit
legitimus deprehendi. Et quidem cùm de Cruce agitur, non est insolitum ut voluntas refractaria dicat
Non. De cruce sua agebat Domi
Matth. 16. v. 21. 22. & 24.
nus Matth. 16. v. 21.
Exinde cœpit Jesus
ostendere discipulis suis, quòd oporteret eum ire Ierosolymam, & multa pati & occidi &c. Et quid tunc
Petrus
? Cœpit increpare illum dicens: Absit à te,
Domine:
non erit tibi hoc. Ubi quidem mortem crucis insinuatam subsequentia declarant:
Tunc
dixit Jesus
discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat crucem suam,
& sequatur me. v. 24. Quod etiam ex eo colligitur quod habetur Marci. 8. v. 32.
& palam
Verbum loquebatur. Verbum inquam passionis
& mortis. Vidit hoc P. Cornelius, & ita Petrum loquentem inducit:
Absit à te Domine:
non erit tibi hoc. Non accidet tibi mors tam indigna. Quis enim ferat Filium Dei crucifigi, & mori?
Sic ille. Cruci ergo primum auditæ rotundum
Non Petrus opponit: & affectu in Christum
raptus, & sibi quasi divinans, quod statim erat
auditurus. Sic post resurrectionem cùm Christus illi mortem, & illius modum prædixisset,
in ipsa,
sic prædictione locutus:
Extendes manus
tuas, & alius te cinget, & ducet quò tu non vis.
Joan. 21. v. 18. Ubi D. Augustinus
Sermone
107.
de diversis, Petrus, ait,
etiam senex nolebat
mori. Licet alia etiam favorabilis ipsi expositio à Nobis exhibita in
Titulo n. 750. Pro quo
etiam facit non fuisse à Domino dictum,
Quò
tu non voles, sciebat enim corditus voliturum,
sed
Quò tu non vis. Modo inquam repugnante
natura;
tunc enim voles, & voles nimis. Habemus ergo ex dictis cruci negativam particulam
à fragilitate carnis opponi: Sed à Christo affirmantem exigi
: Si quis vult venire post me. Illud
enim
Vult consentientis est, quia & volentis
quod Christus, & ita ex præcedenti judicio
voluntatis actum dirigente, in quo expressa affirmatio est. Neque ex eo quòd conditionali
ter videatur procedere, absoluta est
negādaneganda necessitas, quæ statim Domini verbis aperitur,
dum ait:
Qui enim voluerit animam suam salvam
facere, perdet eam. v. 25. Pro quo sic scribit
Cardinalis Cajetanus?
Dixerat, si quis vult venire monstrans voluntarium esse ire post Christum:
ac reputares ita voluntarium, ut non sit etiam necessarium ad salutem animæ, adjungit neceßitatem,
non coactionis, sed finis, scilicet quod sequendo ipsum pervenitur ad vitam, & non sequendo, perditur
vita. Sic ille, magnus Theologus & Interpres,
ut stabilitum maneat Cruci non esse negativam particulam opponendam, sed corditus affirmantem, cùm à Domino dicitur
: Si quis
vult, &c. ubi ille
quasi axioma Christianæ scholæ
statuit. Axiomati enim resistit nullus, sed obvijs illud ulnis amplexatur.
*Præcesserat
nu. 1009 levis error,
dum pro
Reditu, positum
Redditu, quia & sustineri poterat, si à verbo
Reddo formatum nomen: redditus siquidem patri prodigus adolescens; sicut Ruben
volens eripere Ioseph
de manibus fratrum,
& reddere patri suo. Genes. 37.
v. 22. & adolescens quidem se reddidisse patri
dici potest, quia ab illo se abstraxerat, unde
& se reddere tenebatur. Et est potiùs à Deo
redditus, cujus id fuit gratia omnipotente peractum. Et quidem non sufficit redire ad Deum,
qui ab eo abijt in regionem longinquam, sed
debet etiam se reddere pientissimo Patri. Redeunt enim aliqui ad illum, dum pressi necessitatum pondere, pro earum sublevatione suspirant.
Convertimini filij revertentes, dicit Domi
nus. Ierem. 3. v. 14. Si filij revertentes, quomodo ut revertantur à Domino conclamatur?
|
Ideò equidem quia redibant, sed non se reddebant vera & legitima conversione,
& in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror
ejus Iuda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. v. 10. Non ergo reversioni sed conversioni, in qua est vera, & non mendosa redditio, festum cæleste promittitur, cui totus ille
enarratus à Domino militat apparatus.
*
Num. 1014. col. 2. sic extat
: Honore
mus ergo corpora nostra, quæ sic hono Christus. Ubi
Honorat debuit apponi, & satis quidem absurdè
in eo erratum, quando scilicet de Christo honorante agitur, cujus honori diminutio nulla
potest, nisi persummam injuriam affingi, cùm
sit potiùs in illis plusquàm credi possit eximius.
Quis crederet illum suorum discipulorum pedes lavaturum? Exhorruit Petrus ad honorem
tantum, & eum accipere animitus detrectavit.
Licet enim pro magnis id sit mysterijs designandis præstitum, negari nequit eorum, quibus illud exhibebatur officium, habitam rationem, ut eos nimis tantus Magister honoraret,
quod jam pridem à Davide prævisum, cùm dixit
: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui,
Deus. Psal. 138. v. 17. Ubi si de honore ab ho
minibus exhibito aut exhibendo sermo sit, non
videtur quomodo nimius esse possit. Cùm
enim amicus sit alter ego; amicus Dei est alter
Deus, Deo autem nullus esse honor nimius
potest. De honore ergo ab ipso Deo impenso
accipiendum: licet enim ipse cum eisdem
agens
amicitięamicitiæ respectum observet, quia tamen
servi sunt, & ita servi, ut ille non possit aboleri
respectus, ea ex parte ab hominibus homines
Dei amicos honorantes diversus abit, unde &
nimis honorati illi esse possunt, si ita videlicet
cum illis se gerat, ut ea faciat, quæ creatus
non possit intellectus suspicari. Et hujus generis amicorum honor usque ad pedum procecedens lotionem, & de honorato corpore servorum erat quod Christus instar thesauri habuit: cùm modò de pedibus agamus, quos videmus ritu adorationis honoratos, inflexione
genuum, & osculis, ut piè creditur.
Propterea
immolabit sagenæ suæ, & sacrificabit reti suo. Sic
Habacuc. 1. v. 16. Mirabilis profectò honor
sagenæ & reti datus, dum ipsi immolatur & sacrificatur, ac proinde etiam flexis genibus adoratur. Sed an non discipuli Christi ij sunt, qui
sagenis & retibus laborantes in mari vocati à
Domino? In ipsis ergo sagenæ & retia venerata ab ipso, & quadantenus adorata, dum
flexis genibus ipsorum abluti pedes, & osculis
consecrati. Hoc est ergo honorare nimis, &
plus nimio, si fas sit ita loqui, coluisse, ut non
detractum, sed superadditum honori, meritò
proferemus.
§. VII.
Postrema ex erroribus fortunata meßis.
*
NVm. 1016. col. 2. P. Laurentius Ju
stinianus. pro B. Laur. Just. ubi forsan quis existimaverit non esse errorem, quia
Scriptores sanctos & antiquiores, Patres solemus appellare. Quo loquendi modo usum
Concilium Tridentinum in Decreto de Edi
tione sacrorum librorum, ibi
: Contra communem sensum Patrum. Id quod in Epithalamio
nostro expressum v. 18.
Pro patribus tuis nati
sunt tibi filij. Illi enim peculiari titulo Patres,
qui & docuerunt dum in vivis agerent, & doctrinam suam scriptis exaratam in futura sæcula transmiserunt: idem enim est paterni no
minis fundamentum. Unde D. Matthæus
, S.
Antonij, & S. Francisci Pater, qui Evangelica
auditione conversi: dum ille historiam juvenis, qui tristis abijt,
erat enim habens multas
posseßiones, postquam audierat à Domino
: Si
vis perfectus esse, vade, vende &c.
Matth. 21.
&
22. & hic illud ex eodem
: Nolite poßidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis
vestris: non peram &c. 10.
v. 9.
& 10. Vnde &
dicere potuit quod & D. Paulus
Per Evangelium ego vos genui. 1. Cor. 4. v. 15. Qui & ipse
D. Augustini Pater, cujus lectione conversus
ad verba illa Rom. 13. v. 13.
Non in comessationibus, & ebrietatibus &c. Sicut & Isaias Eunu
Isaias Eunuchi Æthiopici.
chi Candacis reginæ Æthiopum ex
Act. 8.
v.
27.
& seqq. De quo & dictum
supra circa D.
Anselmum.
*
Num. 1023.
col. 1. circa auctoritatem
Guerrici Abbatis sic:
Aperit tam hominibus,
quàm juvenibus jumentis. Vbi manifesta est erroris turpitudo & posse quidem juvenis nomen
irrationalibus adscribi ex Columella fundari
potest, qui
Lib. 7.
Cap. 3. ovem juvenem dixit,
sic enim videtur & juvenis equus & mulus, ac
mula dici, & consequenter senex, ac senior.
Quòd autem dici queat jumentum juvenis hucusque non auditum: & ut dici posset, vel saltem senile, ac juvenile, instituto, de quo ibi,
minimè congruebat. Cur enim Spiritus sanctus juvenibus potiùs jumentis, quàm senibus,
aquæ vivæ thesaurum aperiret? Allusio enim
est ad locum
Numer. 20.
v. 6. ubi sic orant
Moyses & Aaron:
Domine Deus, audi clamorem
hujus populi, & aperi eis thesaurum tuum fontem
aquæ vivæ. Vbi & sequitur
: Cumque eduxeris
aquam de petra, bibet omnis multitudo, & jumenta
ejus. v. 8. Vbi de jumentis secundùm species
suas narratio procedit: id quod citatus Scriptor
ad mysticum sensum advocat. Sicut & D. Bernardus in
brevi Sermone de B. Virgine Maria,
mysticè etiam prosequitur, quod de Rebecca
habetur Genes. 24. n. 46.
Quæ festinans deposuit
hydriam de humero, & dixit mihi:
& tu bibe, &
camelis tuis tribuam potum. Bibi, & adaquavit
camelos. Circa quæ sic Doctor sanctus:
Quærit
Angelus puellam, quam præparavit Dominus filio
Domini mei. Bibit ipse de hydria ejus, cognata sibi
virtute delectaturus. Sed numquid non etiam jumentis potum tribues?
Bibit Angelus quòd virum
non cognoscis: bibant jumenta quòd de humilitate
singulariter gloriaris. Hæc ille, qui bibere de
utroque meruit, & felicissimè satiari. Iuxta
quæ id, quod ex Guerrico positum, ad jumenta
etiam senilia spectat: nullum enim ex memoratis sine refrigerio est cælesti relictum. Vnde
Ioel. 2.
v. 28.
& Act. 2.
v. 17. ubi de adventu
Ioel. 2. v. 28. Act. 2. v. 17
Spiritus sancti, Seniorum habetur expressa
mentio:
& Seniores vestri &c. Et habent illi,
|
etiam si jumenti in ipsis aliquid non minorem
quàm juvenes vitalis aquæ necessitatem. Circa
quod observatione dignum occurrit, quod circa præfatam Rebeccæ historiam sacer textus
offert. Dixit enim illi Abrahæ famulus:
Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria
tua, v. 17. Nihil equidem de camelis insinuans.
Et tamen illa
Respondit: Bibe domine mi;
celeriterque &c. Cumque ille bibisset, adjecit: Quin &
camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant.
v. 19. Magna profectò illi de camelis cura, ut
cùm Abrahæ famulus nihil de illis dixerit, sed
sibi pauxillum aquæ, illa celeriter de ipsorum
refrigerio egerit, & ita egerit, ut nullum ex ipsis reliquerit, cui beneficentiæ suæ fructum
non impenderit,
donec cuncti bibant. Est ergo
& Deo de rationalibus camelis cura, est &
Virgini, in qua Spiritus sanctus genium, ut sic
loquamur, expromit suum, eorum majori necessitati consulens: quandoquidem famulo
pauxillum aquæ satis, non ita camelis sarcinarum ponderibus degravatis, quibus solet sitis
impatientior excitari. Biberunt ergo & juvenes, & seniores, ut inde inferre liceat quid in
negotio spiritus & morum à Deo & Virgine
sit factum, & fiat, sitq́ue currentibus sæculis
faciendum.
Quoniam ipsi cura est de vobis, 1.
Petri. 5. v. 7. & hæc pro
Num. cit. in cujus
col. 2.
sic legitur:
Sive spiritu, cùm
Sine spiritu legi
debuisset, Correctio facilis.
*
Num. 1032. col. 1.
Lampadibus pro
Lampades. Ubi non hærendum. col. 2.
Cœlo pro
Solo. De Christo remittente peccata sermo, qui
tunc solus remittebat. Ex quo ponderatio gravis, ut si unus tantùm in mundo esset, qui remittendi potestatem haberet, ad eum esset undique, nullis parcendo laboribus accurrendum;
cùm tamen summo Dei beneficio factum sit,
ut Sacerdotes cùm remittendi potestate ad manum habeamus. Pro quo id deservire potest,
quod apud Iaponios in usu, ut peccatorum re
missionem impetrent, & sine horrore nequit
enarrari. Paucis id expressit P. Daniel Bartoli
in Vita S. Francisci Xaverij à P. Ludovico
Ianino Latinè reddita, & elegantissima profe
P. Bartoli, & P. Ianinus.
ctò redditione, ex quibus illud
Lib. 3.
n. 5.
Est
& illud etiam Confeßionis Generalis tribunal horribile, reo in lancem imposito subjectæ voragini imminentem. Sic illi: quod alij pluribus exequuntur,
& animus meminisse horret, luctuq́ue
refugit considerata illorum hominum cœcitate,
qui perpetratione immanium criminum ad eorum quæ aliàs commiserant, remissionem se
reputant pervenire. Id autem quod instituti
nostri est, satis ex eo cernere juvat, dum tanti
remissio peccatorum habetur, ut pro illa obtinenda non dubitent homines illi adeò se horribili periculo exponere vix tandem evasuri.
In
eadem col. sic.
Vel ut Græca habent Septuagies
septies. Vbi tamen dicendum
Septuagesies septies. Vbi negari nequit imperito aut exceptori aut typographo errandi aliqualem occasionem subfuisse.
*
Num. 1035. in principio:
Dilexit
illi nos, pro
Dilexit ille nos. Malus typographus
diabolus conatur circa amorem Christi errores
obrepere, certus eos, qui de illo rectè sentiant, & cordibus impressum gestent, ad se minimè
pertinere. Quis enim non amet amantem? &
amantem quidem ut ibidem demonstratum, &
pro quo totum amoris convivium à
n. 997. &
videnda etiam dicta,
n. 133. Ut ergo non amemus Christum diaboli solicitudo pervigilat, &
ita ne cordibus fideliter imprimatur. Cùm tamen ex adverso ille fidelissimus amator, cujus
illud Cant. 8. v. 6.
Pone me ut signaculum super
cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.
Ubi quidem rectam & intemerabilem exigit
impressionem. Unde Theodoretus ita scribit:
Vult Salvator noster ut eum pro signaculo in con
templationibus, & in actionibus nostris habeamus,
& notam ipsius tum dictis, tum factis imprimamus.
Sic ille. Notam inquam illius amoris, unde statim addit:
Quia fortis est ut mors dilectio. Ibi
dem. Dilectio inquam ipsius Christi, ut exponit D. Ambrosius
Libro de Isaac Cap. 8. ubi ita
scribit
: Ipse quoque est signaculum nostrum, quod
est perfectionis & charitatis insigne, quia diligens
Pater signavit Filium, sicut legimus: Quem Pater
signavit Deus. Ioan. 6.
v. 27.
Charitas itaque nostra
Christus. Bona Charitas quando obtulit morti se pro
dilectis:
bona charitas, quæ peccatũpeccatum remisit. Et ideò
anima nostra induat charitatem, & charitatem
hujusmodi, ut sit valida ut mors:
quia sicut mors
finis peccatorum est, ita & charitas;
quoniam qui
diligit Dominum, peccare desinit. Sic ille. Et pro
sententia postrema citatur in margine 1.
Cor.
13. propter ea, quæ in illo Capite continentur, in quo de effectibus charitatis, inter quos
illi
: Non agit perperàm. Non gaudet super iniqui
tate. v. 4. & 6. Si ergo sic ille amat, & nos cedamus amori.
*
Num. 1036. col. 2.
Detentiones pro De
tentione. Error sine defensione, sed scribæ aut
typographi; in authographo enim ritè scriptum, quandoquidem & lapsus calami esse
posset. Sed ut quid satisfactio, ubi erit, ut æstimo, qui accuset nullus? Num. 1037. col. 2.
Excicandos pro
Exsiccandos. Et Istæ pro Iste. Circa gloriam error uterque. Vbi quod nuper circa amorem Christi dictum, pariter asserendum: conari inquam pessimum typographum
Satanam ut circa gloriam erremus non solùm
cogitatione, per errores mentis, sed etiam opere, ut nobis inquam persuadeamus futuram
facilem illius adeptionem, & homines qualibet adhibita diligentia, etiam in exitu vitæ salvari, cùm tamen Dominus protestetur paucos
esse, qui ejus viam inveniant. Matth. 7. v. 14.
Quàm angusta porta, & arcta via est, quæ ducit ad
vitam: & pauci sunt, qui inveniunt eam. Ubi ex
errore mentali practicus ille subsequitur de invenientium paucitate. Quibus consonat illud
Davidicum Psal. 94. v. 11.
& isti non cognove
runt vias meas, ut juravi in ira mea: Si introibunt
in requiem meam. In Romano Psalterio
: Ipsi
verò non cognoverunt viam meam. Ergóne plures sunt viæ. & una simul? Ita equidem. Plures
sunt, quia mandata Dei plura: una, quia una
lex omnia complectens. Unde cùm
Psal. 118,
v. 1. sic Vates ordiatur:
Beati immaculati in
via, qui ambulant in vijs ejus. Ita paulò post
: Non
enim qui operantur iniquitatem, in vijs ejus ambulaverunt. v. 3. Immaculati ergo in via idem est
|
ac immaculati in lege: de quo & inferius
:
Viam mandatorum tuorum cucurri, & legem pone
mihi Domine viam justificatio num tuarum. v. 32.
& 33. Has ergo vias, quæ & via una, non cognoverunt illi, de quibus Psaltes secundùm
historicum intellectum, Israelitici populi errones, de quibus & præmissum.
Et dixi: Semper hi errant corde, v. 10. Quibus & juravit Deus
in promissam terram non introituros; quod &
implevit, cùm Josue tantùm & Caleb ex ijs,
qui de Ægypto egressi, felicem illum fuerint
introitum consecuti. Quod quidem sublimiori
sensu cælestis exposuit Interpres Hebr. 4.
Et
enim & nobis nunciatum est sicut & illis. Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus quemadmodum dixit:
Sicut juravi in ira mea:
Si introibunt in requiem meam: & quidem operibus ab institutione mundi perfectis. v 2. & 3. Ijdem ergo
qui arctam non inveniunt, cum ijs, qui dicuntur vias & viam Domini cognovisse; & sicut
pauci illi, ita & qui exceptio comminationis
illius formidabilis extiterunt.
*Ut autem errorem ipsorum dispellat
Dominus non est simplici comminatione contentus, sed etiam jurat, quod à D. Augustino
gravissimis est verbis expensum juxta mentem
Apostoli prolocuto, & sic post alia:
Magnus
terror. Ab exultatione cœpimus, sed ad magnum timorem conclusit Psalmus iste: Quibus juravi in ira
mea, si introibunt in requiem meam. Loqui Deum
magnum est;
quanto magis jurare Deum? Hæc ille
& alia, ut nemo erret corde, & sic viam cælcstis introitus nequeat invenire, & hunc errorem, omnium quidem periculosissimum pergit
etiam correcturus iterùm D. Paulus. 1.
Cor. 6.
1. Cor. 6. v. 9. 10. & 11.
v. 9.
& 10. dicens:
An nescitis quia iniqui regnum
Dei non poßidebunt?
Nolite errare;
neque forni
carij &c. Sed an pagani aut hæretici erant Corinthij, aut penitus à naturali ratione alieni,
ut existimare possent iniquos, quorum catalogus ibidem contextus, Dei regnum possessuros? Minimè quidem. Christiani erant, & verè Catholici, unde statim de illis
: & hæc quidem fuistis. sed abluti estis, sed sanctificati est is &c.
In quo ergo error poterat pertimeri? In eo scilicet quòd licet Christiani, pravè tamen agentes, existimare poterant salutem se æternam
adepturos, benignitate Dei tandem aliquando
pœnitentiæ remedium indulgente. Talibus ergo ait
: Nolite errare. Id tacitè innuens, quod
jam ipsum dicentem audivimus de juramento
Domini,
& operibus ab institutione mundi perfectis pro adeptione gloriæ necessarijs: sic enim
Deus ab institutione mundi statuit, cùm scilicet primos parentes divinæ legis præceptis
instituit, ut inciperent ambulari in via immaculati & ita securi: quod equidem minùs feliciter accidit: errore diaboli, licet tandem errore correcto, via, quæ ducit ad vitam inventa,
in requiem meruerint introire.
*
Num. 1041.
Ascendere pro
Accendere,
ubi non est locus defensioni, quia stare legitima constructio nequit. Et ijs tribuendus error,
quibus ali; res, de qua ibi, non talis, ut eidem
repugnet ascensus, de divino enim amore sermo, qui ad illum excitat, neque stare potest ut
ad ima devolutus affectus cum divino possit
amore componi. In quo esse error potest, qui
attentissimè corrigendus.
Lampades ejus, lam
pades ignis, atque flammarum. Cant. 8. v. 6. Ubi
divinus Spiritus ad expressionem amoris non
est contentus ignis compellatione, sed addit
flammas: quia sursum debet ascendere. Carnalis siquidem & mundanus amor, & ipse
ignis est, nam
Fervet avaritia, miseraque cupidine pectus.
Et
tela nequißimi ignea, de quibus Apostolus
Ephes,. 6.
v. 16. & apud Job. 31. v. 12.
Ignis ille
usque ad perditionem devorans, & omnia eradicans genimina. Sed sine sursum ascendente flamma, verùm ad inferos penitus inclinatus. Non
sic divinus amor, non sic sine flammis alta petentibus non stat, cælum spirat, cælo hæret,
& ubi est thesaurus, ibi & cor. Hinc est ut
sponsa ante præfata verba, quibus amor expressus, inducatur ascendens:
Quæ est ista, quæ
ascendit de deserto? v. 5. & de amore statim, ut
unde illi tanta obveniat felicitas indicatur.
Suum ergo quisque reconveniat affectum, &
inde an cæli incola sit futurus bonis indicijs deprehendet.
*
Ibidem Quartum carmen circa Paral
lela sic debuit exhiberi:
Et passus post diraferum cruciamina lignum.
Sed quia epithetum Ferum non videtur accommodatum Cruci, de qua in officijs sacris illud
adeò contrarium effertur, cùm vocatur, Dulce
lignum. Quam & mitem exorat Ecclesia, dum
canit: & superni membra Regis miti tendas stipite.
Mutari in aliud, immò & alia sine difficultate
poterit. Et quod ad proprietatem locutionis attinet, negari illa nequit, cùm apud probatos inveniamus auctores, feros enses, feram hyemem,
fera tela, fera flumina. Unde & rigidum vocari
potuit juxta id, quod & in præfato habetur
hymno: & rigor lentescat ille, Quem dedit nativitas, & carmini aptari dicendo:
& passus rigidum post tot cruciamina lignum.
Dicatur ergo, si plus placeat:
Et passus post dira altum cruciamina lignum.
Et passus post dira gravi cruciamina ligno.
Passus dira, ferens post & cruciamina ligni.
Sive aliter, quod per me licebit, dum melius
probando censori.
Carmine 7. si non placuit
illud:
Positurus præmia, quod propriè dictum,
quia præmia sunt coronæ, variatio est facilis
sic:
Inde aderit dulcis promissa ad præmia Iudex.
Vel si aliud placeat, placiturum & Nobis, quibus hæc pro Epithalamio satis.