Dico primò. Proreges nequeunt officia ven
dere. Sic P. Thomas Sancius
lib. 2.
Consiliorum,
cap. 1.
dub. 38.
num. 18.
& dub. 56. apud quem
Paulus de Castro, Segura, Sotus, Molina Iurisconsultus, Corduba, Padilla, qui generaliter loquuntur quando alicui committitur facultas eligendi aliquem ex multis ad officium, seu beneficium. In speciali autem de officiis publicis loquens idem tradit
Capite illo 38.
num. 3. quatenùs
id negat Dominis Titularibus, seu Vasallorum, si
officia habeant jurisdictionem, seu justitiæ administrationem, vt Prætorum, Tabellionum,
Alguacellorum, Decurionum, seu Senatorum
Vrbanorum qui vulgò dicuntur
Rectores, quorum munus Decurionatui veteri correspondet.
Admittit autem de iis, quæ administrationem justitiæ non concernunt, vt officia præconis, janitoris, custodis carcerum, Præfecti cursorum, &c.
quia illorum domini non sunt, benè tamen istorum: vnde quia Prætores non sunt eorum domini, nequeunt illa vendere. Pro quo quamplures alios accumulat. Et ex eo manifestè sequitur Proreges nulla vendere officia posse, quia
illorum domini non sunt. Magis in specie id
tenet Salon 2. 2.
quæst. 62.
art. 2.
Controu. 8.
in
responsione ad secundum argumentum. P. Ferdinandus de Mendoza in particulari Tractatu de hac
quæstione ad Comitem de Lemos Neapolitanum Proregem, cuius erat Confessarius, & postea
Cuscensis Episcopus in Peruuio,
Dub. 1. Diana
Parte 6.
Tractat. 6.
Resolut. 3. & alii. Affirmat au
tem Illustrissimus Mendoza doctrinam hanc adeò
esse certam & exploratam, vt nullus illam Doctorum neget, vel de ipsa addubitet. Idem expressè tenet Cardinalis Lugo
Disput. 34.
de Iustitia,
num. 31. vbi licèt Proreges non exprimat, loquitur tamen de Ministro publico, qui dispensator est officiorum loco Principis constitutus,
quales constat esse Proreges. Vnde immeritò
pro contraria sententia allegabitur ex doctrina
quadam, quam habet,
num. 37. & de quâ inferiùs.
Probatur