PARS SEPTIMA.

PARS SEPTIMA.

De nonnullis alijs ad res Indicas spectantibus, & dictorum aliàs confirmationem & illustrationem.

Circa S. Inquisitionis Officium. SECTIO PRIMA.

De Ministro S. Tribunalis turpe aliquid aut infame cuiquam imponente.
IN Clementina 1. de hæreticis §.
Num. 1.
Verùm quia, sic habetur: Episcopo, & Inquisitori prædictis, ac alijs, ad
dicti executionem officij substituendis ab eis, in virtute Sanctæ obedientiæ, & sub interminatione maledictionis æternæ præcipimus, vt sic discretè & promptè contra suspectos vel diffamatos de huiusmodi prauitate procedant, quòd malitiosè, aut fraudulenter tantam labem, siu quòd ipsos in Officio S. Inquisitionis impediat, falsò alicui non imponat. Et inferius. Aut obtentu eodem prauitatem ipsam aut impedimentum Officij sui alicui imponendo, eum super hoc præsumpserint quoquomodo vexare &c. Quam quidem Pontificiam præceptionem adducens Tomo 2. Thesauri Tit. 20. nu. 19. Sic exposui vt id, quod de impeditione officij dicitur, intelligi debeat, quando alicui imponuntur ea, quæ obstare possunt, quo minus Officium tale possit ab eo comparari; vt si opponatur esse de impuro sanguine, aut simile aliquid. Sed certè genuina Pontificis mens alia est, vnde & expositio debet alia eidem conformari, quòd videlicet imponatur cuiquam eum Officiales S. Tribunalis in eorum officio impedisse: pro quo grauissimæ sunt pœnæ à Pontificibus constitutæ, quas innouauit & auxit Pius V. celebri Constitutione, quæ incipit, Si de protegendis, quam exposui in Additionibus Tomo 2. Thesauri num. 196. & seqq. Id autem tenor ipse verborum videtur ritè perpendentibus indicare.
2
*Sed inquiri vlteriùs potest, an qui id, quod
diximus, alicui imposuerit, similem incurrat pœnam. Et videri non inuerosimiliter potest ita esse; quia maius quid est in communi æstimatione impuri sanguinis infamiam pati, quam Ministrum S. Tribunalis in officio violenter impedisse, quod non rarò nobiles quidam aggressi, sed suo periculo: qui tamen pro vitanda infamia impuri sanguinis, non solum cum facultatum dispendio, sed cum vitæ ipsius discrimine, immò & sæpe animæ, decertabunt. Licet autem in pœnalibus non debeat fieri extensio de crimine ad crimen, sicut neque de persona ad personam; id tamen posse stare stante identitate, & multò potiùs, maioritate rationis, graues scriptores affirmant, vt dictum Titulo eodem n. 77. præsertim vbi fidei negotium agitur. Vnde Pontifex contra huiusmodi excessus intentus, id se facere protestatur, Ad Dei
Clement. citata.
gloriam, & augmentum eiusdẽeiusdem fidei §. Propter. Quod vrgeri potest ex eo quod Pontifex in eos etiam sententiam profert, à quibus sub pietatis specie grauantur innoxij: ergo multò magis in eos, qui aperto maleuolentiæ telo innoxios feriunt, dum illis impuritatem sanguinis, aut infame aliud impedimentum imponunt.
3
*Nihilominus dicendum videtur ad præfa
tos, Pontificiam pœnam non extendi, iuxta dicta citato n. 77. & etiam 70. quia iuxta communiorem Doctorum sensum pœnales dispositiones ad eos præcisè, de quibus agunt, sunt coarctandæ, nec odiosæ extensiones faciendæ, pro quo Doctores locis citatis adducti. & Tomo etiam 1. Tit. 3. num. 28. & Tit. 5. n. 10. & 162. & quidem si in casu præsenti talis est admittenda extensio, in alijs multis similiter est idem faciendum, quæ ad idem Tribunal spectant, ex quo multa grauamina communiter non recepta suborientur. Probabile tamen est contrarium, & sic aliquando procedere valde poterit esse conueniens ad maleuolos animos ab huiusmodi diabolicis nocendi artibus deterrendos. Et talem quidem infamiæ impositorem affirmare possumus esse aliquomodo impedientium nomine comprehensum. Cum enim possit S. Tribunal, & quandôq;quandoque velit quempiam ad ministerium aliquod eligere, ab electione impeditur; & eius quidem, qui fortè esset alijs de puritate sanguinis gloriantibus, & benè notis vtilior, quod & de alijs est qualitatibus similiter æstimandum. Expositio ergo præfata non ideò
improbanda est, quòd repugnantem absolutè veritati doctrinam contineat, cùm sit illa verosimilis, sed quia directè litteram non attingit, sitque alia Pontificis mens in terminis ab ipso expressis, de impedientibus scilicet generaliter S. Inquisitionis Ministros suo in officio, vbi Ministri nomine etiam præcipuos ipsos iudices constat comprehendi, siue cum de imponentibus infamem maculam agitur, siue cùm de impeditis.
4
*Pro firmando autem eo, quod diximus, de
extensione aut potiùs inclusione in lege, quando est eadem aut maior ratio, facit, quod de solicitantibus masculos, de quibus non locuti Pontifices, scilicet Paulus IV. Pius IV. Clemens VIII. & Paulus V. sed tantùm de feminis, habet P. Sebastianus Salelles Tomo 1. de materijs Tribunalium
P. Salelles.
S. Inquisitionis, Regula 129. Scilicet in eorum Decretis comprehensos, quidquid nonnulli fuerint ante Constitutionem Gregorij XV. in qua id expressum, probabiliter refragati. Et ita in Tribunalibus S. Inquisitionis, obseruatum, quæ ad Coronam Hispaniæ spectant, probabiliorem sententiam amplexis. Regula enim de non extendenda lege pœnali ita accipienda, vt verum quidem communiter habeat, sed limitanda sit quan|do pro limitatione tenor ipsius legis vrget, aut aliunde illa potest deduci. Sic autem accidit in Constitutione Pij IV. cuius verba sunt: Nos in
Pius IV.
animum inducere nequeuntes, quòd qui de fide Catholica rectè senserint, Sacramentis in Ecclesia institutis abutantur, & illis iniuriam faciant &c. Constat autem maiorem iniuriam fieri Sacramento Pœnitentiæ, si in eo solicitentur masculi, quàm si feminæ, cùm multò maius crimen à solicitantibus committatur. Non sit tamen id verbis expressis propositum ex quadam honestate, quia scandalum est audire, quòd Confessarij solicitent pueros ad nefandum crimen in Sacramento Pœnitentiæ. Et ita quidem citatus scriptor ex P. Sancterello, qui controuersiam dictam alijs copiosius prosecutus: pro quo & videndus Diana Parte 4. Tract. 5. Resolut. 33. & P. Palaus Tomo 1. Tract. 4. Disp. 9. Puncto 2. vt inde id, quod de probabilitate positionis præcedentis est dictum, possit roborari.
SECTIO II.

SECTIO II.

Nonnulla pro Confessarijs solicitantibus, pro casus contingentia.
5
*S. Inquisitionis Tribunal quemdam Sa
cerdotem iustissima sententia damnauit ob quædam absurda erga feminas in Pœnitentiæ administratione eommissa, ex quibus aliqua apud scriptores non inueniuntur expressa, & quæ manifestè mortalia crimina non apparebant, ex quibus praua voluntas colligi non posset inhonesti operis, quam semper negauit reus. Vnde non defuerunt, qui circa hoc rigorem iudicum condemnarent. Sed quidem immeritò: Licet enim non omnia, quæ potest malitia humana confingere apud scriptores extent, ab illis tamen principia tradita, ex quibus ea, quæ de nouo emergunt, possunt expediri. Quòd si aut verba aut actiones ex se talia sint, vt lasciuum affectum indicent, quamuis expressa solicitationis verba desint, est quidem Confessarius talis reus solicitationis habendus, quia talia nata sunt lasciuos motus in audientibus excitare, quod est plusquàm oporteret manifestum: vnde licet illi in se ipsis voliti non sint, id tamen habent in caussa.
6
*Est insuper sententia P. Palai Tomo 1. Tract.
4. Disput. 9. Puncto 3. n. 3. dicentis quòd si constet Confessarium noluisse ad vlteriora procedere, dum ad actus tantùm venialiter inhonestos solicitat, qui ex circumstantia Sacramenti, de quo agitur, conditionem non mutant; non sit denuntiandus. Quam quidem licet vt non improbabilem proponat; cùm tamen pro ea arguat, & contraria fundamenta dissoluat, absolutè videtur amplecti, vnde pro illa communiter, & præsertim à Diana citatur, qui illam impugnat Parte 1. Tract.
4. Resolut. 21. Parte 4. Tract. 5. Resolut. 5. Parte 5. Tract. 5. Resolut. 9. Parte 10. Tract. 14. Resolut. 44. & Parte 1. Tractatu 6. Resolut. 53. vbi multos refert contra eumdem sentientes, quibus addendus P. Salelles Tomo 1. Regula 132. & quidem dictus Pater pro sententia dicta num. 2. verba Pij IV. in sua Constitutione asserentis, quòd ita solicitantes loco reconciliationis cum Deo, grauiori peccatorum mole eos onerant, & in manibus diaboli tradunt. Quæ verba (inquit ille) necessariò respiciunt actus
Pius IV.
inhonestos, qui peccata mortalia sunt; nam per venialia nec traduntur in manibus diaboli, nec grauiori mole onerantur. Sed verò prædicta verba contra eum potiùs militant, quatenus supponitur in solicitatione graue semper peccatum inueniri, & ita grauiori peccatorum mole grauari mulieres, & in manibus tradi diaboli, nulla inter actus inhonestos adhibita distinctione.
7
*Et vt demus sententiam dictam esse tolera
bilem, quando scilicet constat voluntatem Confessarijtalem esse, videlicet vlterius non progrediendi, nec pœnitens habet periculum incidendi in graue crimen; quod stare nequit nisi ex eo quòd Confessarius ipse ita se dispositum protestetur, & ita ex circumstantijs colligatur; quando ergo non constat, denuntiandus est, iuxta eumdem Auctorem, quia præsumitur voluntas vlteriùs progrediendi, vnde & peccatum plusquàm veniale. Tunc sic. Cùm denuntiatur aliquis, non constat S. Tribunalis iudicibus de voluntate huiusmodi, sed de inhonestis actibus & verbis; neque ex circumstantijs quidquam in eius fauorem conijci potest, quandoquidem denuntians ideò ad actum denuntiationis progreditur, quia in prædictis graue scandalum subijt; ergo meritò ad pronuntiandam contra ipsum sententiam possunt deuenire, vt in casu accidit, de quo agimus.
8
*Deinde. Id quod dicitur de circumstantijs,
ex quibus constare queat Confessarium voluntatem habere vlteriùs non procedendi, non est ita vt confidenter videtur affirmari, sed falsęfalsæ innixum persuasioni. Nam protestatione stante de sincero agendi modo; cui videantur fauere circumstantiæ, stare non rarò potest, vt Confessarij sit deprauata voluntas, eo vtentis artificio ad explorandam pœnitentis voluntatem. Si enim se facilem ostendat, intentum habetur: Si secus, in tuto se iudicat collocatum, vt & bonæ suæ opinioni consulat, & denuntiationis periculum amoliatur. Neque enim solicitationes, nisi in perditissimis nonnullis, ab aperta expostulatione consummatæ turpitudinis solent incipere: & talis illa, cuius sine lenociniorum præmissione dictum S. Iosepho audimus alloquium Genes. 39. Dormi meum.
Genes. 39. D. Ambr.
De qua D. Ambrosius Libro de eôdem Cap. 5. sic locutus: Huius tamen iniuriæ auctor est mulier, sed mulier Ægyptiorum, quæ procaces cum viris solita miscere sermones. Sic ille.
9
*Prætereà, licet animus progrediendi ad
consummatam impuritatem desit; si tamen inhonesti sermones misceantur, casus est S. Tribunalis, vt expressè habetur in Constitutione Gregorij XV. ibi: Aut cum eis illicitos & inhonestos sermones seu tractatus habuerint. Quod quidem post declaratam solicitationem appositum. Pro exemplo autem turpium sermonum iuuat rem nusquàm aliàs forsitan auditam, sed auditam tandem, & iudiciali perculsam sententia, protulisse. Si Confessarius scilicet iniungat pœnitenti, vt cùm opus fuerit de partibus genitalibus agi, eas non circumloquendo, vt honestè nominentur, sed vocabilis incomplexis exprimant, quibus à vilissimis & inuerecundis solent explicari, sic enim | facilius percipitur quod ad Confessionem adducitur, auribus Confessariorum minimè delicatis. Et quis obsecro, si Sacerdotem, aut Religiosum ita cum femina in loco quantumuis prophano audiret, non graue in eo scandalum pateretur, & in suspicionem veniret insignis impuritatis dictos animos occupantis? Quid ergo dicendum quando in loco Sacro, & ad turpitudinum fœditates detergendas destinato, talia contigerit vsurpari.
10
*D. Paulum ad Ephes. 5. v. 3. & 4. Sic lo
Ex Apostolo probatio.
quentem audimus: Fornicatio autem, & omnis immunditia, aut auaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet Sanctos: aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas &c. Post quæ ita prosequitur: Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus &c. non habet hereditatem in regno Christi & Dei. v. 5. De turpitudine & immunditia verborum fuerat locutus, & statim ad opera progressum facit, & caussas esse æternæ damnationis exponit, cùm de verbis nihil tale protulerit: vt intelligamus & verborum & operum eamdem esse rationem, quia de illis ad ista certus transitus esse solet. Vnde D. Ioannes Chrysostomus homilia 17. in citatam Epistolam sic breuiter huiusmodi consequentiæ caussam videtur reddidisse: Sermones enim rerum sunt viæ. Nolo autem castis auribus parcens alia subiungere, quæ non sine adstantium rubore maximo audiri potuerunt.
11
*Item. Quamuis non numquàm ex pro
cessatis aliqua videri leuia possint, cumulus tamen verbalium obscœnitatum, non potest non (vt omittamus actiones) animum turpissimè affectum declarare: vnde & quæ videri venialia aliàs possent, de lethali malitia merito debent haberi suspecta, quidquid Confessarius talis de venialitate proclamet, immò & si se illis adnumeret, de quibus Apocal. 14. v. 4. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Quod erit vrbanum credere: cum eo tamen stare potest circa inquinamenta mentis vnam ex fatuis esse virginibus, patique circa hæc lamentabiles deceptiones. Et Sanctum Tribunal ex huiusmodi excessibus verosimilem posse captare præsumptionem benè obseruatum & traditum à docto & experto Inquisitore D. Escobar del Corro à Diana adducto citato Resol. 44. Par. 10.
12
*Vbi tamen obijci illud potest; præfata
quidem locum habere, quando in Sacramenti Pœnitentiæ administratione miscentur, secus quando de illo non agitur, sed in Confessionali aut loco alio, qui non habet specialem ad Sacramentum tale respectum, in quo Confessio simulatur, absurda dicta perpetrantur. Tunc enim quod ex se veniale est, non videtur ad grauioris malitiæ gradum ascendere: id quod probari potest. Primò ratione à Pontificibus reddita, iniuriæ inquam, quæ fit Sacramento, vt vidimus n. 4. Vbi ergo Sacramentum non est, locum habere nequit iniuria. Secundò, Quia ea, quæ committuntur dictis modis aut locis, ex vi Constitutionis Gregorij XV. ad sanctum sunt aduocata Tribunal: illa autem in Hispania recepta non est pro regnis Coronæ subiectis, vt testatur P. Salelles citata Regula 129. adducta attestatione P. Palai Tomo 1. Tract. 4. Puncto 1. cui circa hoc præcipuè adhibendam fidem asserit, quia & qualificatoris & Consultoris munere in Hispania functus: tum quòd affirmet se id audiuisse à Doctore Isidoro de San-Vicente Inquisitore Cæsaraugustano. Et rationem non admissionis, ex eo reddit, quòd in Constitutione præfata pares fiant Episcopi & Inquisitores circa huius criminis cognitionem: cùm tamen Inquisitores Hispaniæ ex aliorum Pontificum concessione sint illius iudices priuatiui. Et licet dicta Constitutio nonnulla addat, ad quæ se potest iurisdictio Inquisitorum extendere, ijs certè sibi non esse opus existimant, quia ante Bullæ prædictæ promulgationem, ad ea probabiliter se iurisdictio eorum extendebat iuxta dicta n. 4.
13
*Sed hæc non obstant. Et ita dicendum etiam
quando non est vera, sed simulata Confessio, & in loco quocumque ea, quæ sunt à Nobis dicta & probata perpetrentur. Et ad Primum respondeo, etiam in simulata Confessione iniuriam fieri Sacramento secundùm se sumpto: simulari enim illud ad inhonesta tractanda contra debitam ipsi est reuerentiam: sicut iniuriam regi inferret, qui ad turpe aliquid patrandum se regem simularet. Ex quo habetur quocumque id loco fiat, grauem in eo esse malitiam. Habet autem Confessionale prærogatiuam specialem, vt maior ei reuerentia debeatur: vnde in eo solicitans, etiamsi Confessionis simulatione non fiat, denuntiandus est iuxta Decretum Pauli V. de quo P. Salelles supra
Decretum Pauli V.
Regula 134. n. 155. licet sint nonnulli, qui id negent existimantes Decretum dictum à Gregorio XV. in sua Constitutione restrictum, dum simulatam pro obligatione denuntiandi exigit Confessionem, quod Diana improbat Tract. 5. citato, Resolut. 38.
14
*Ad Secundum nego quod assumitur, Con
stitutionem scilicet Gregorij XV. non esse in Hispania receptam: oppositum enim communiter scriptores supponunt, & S. Tribunalis edicta continent, vsusque indubitanter persuadet. Præcipuè ab anno 1633. die 29. Aprilis in quo à supremo S. Inquisitionis Hispanæ Consilio, Maiore tunc Inquifitore Reuerendissi. Dom. Fr. Antonio de Sotomaior, mandatum prodijt, vt Constitutio dicta admitteretur, legereturque cum alijs, quæ ad S. Tribunal pertinent Feria. 6. annorum sequentium post Octauam Assumptionis Deiparæ: quod inuiolabiliter obseruatur. Pro quo Thomas
Thomas Hurtadus.
Hurtadus Tomo 1. Resolut. moral. Tract. 4. num. 13. & 13. Diana etiam Parte 1. Tract. 4. Resolut. 25. de Sicilia testatur, & pariter ita habere DD. In
Trullench.
quisitorum edicta: Resol. 13. pro quibus & Trullench Tomo 1. in Præcepta Decalogi Lib. 1. Cap. 3. Dub. 18. num. 4. vbi tenorem Edicti Valentini exhibet, & generale esse in Hispania significans. Quibus addendus Illustrissimus Acacius de Ve
lasco in Resolutionibus moralibus Tomo 1. Resolut. 198. in fine. vbi ita scribit: Pero mi sentir es, que dado que en algun tiempo no estuviese admitida, oy sin duda lo està: pues vemos, que todos se aprouechan de ella, y executan lo que en ella se manda. Sic ille.
15
*Ex quibus quid circa P. Palaum sit dicen
Quid circa P. Palaum.
dum habemus: Scripsit enim ille ante præfatum Consilij supremi mandatum. Et quidem etiamsi mandatum tale non extaret, minimè sufficiens fundamentum extabat, vt ex illius attestatione non esse Constitutionem præfatam generaliter in Hispania receptam crederemus. In primis enim | ille tantùm asserit sibi maximè probari receptam non esse, id est placere sic ipsi attestantis assertionem, quia in ea nescio quas conuenientias inueniebat, non tamen ita reuera esse contestatur. Tantùm ergo fidem facit alieni testimonij, quod esse sufficiens præsertim pro foro externo, est qui affirmet nullus: immò nec testem vnum de consuetudine sufficere, communis sententia est, pro
qua Diana Parte 6. Tract. 5. Resolut. 28. Neque P. Salelles multùm caussam promouet, adeò remotus ab Hispania scribens, Melitæ inquam, & sola P. Palai testificatione contentus. Sicut nec Dom. Quitensis in Itinerario Lib. 1. Tractat. 13. Seßione 2. num. 3. Videndus etiam Ioannes Sancius in Selectis Disputat. 11. num. 66. 67. & 68.
Ioannes Sancius.
vbi & de edicto Castellæ: qui tamen pro denuntiando eo, qui in Confessionali non simulata Confessione solicitauit, Decreti Pauli V. non meminit, vnde contra illum ibidem pronuntiauit.
SECTIO III.

SECTIO III.

Casus peculiaris, denuntiare Confessarium solicitantem, cui præstiterat consensum, an debeat pœnitens.

16
*QVando res sic accidit non teneri ad
denuntiandum affirmant aliqui. Et hoc, vt vim addens assertioni suæ de non recepta in Hispania Constitutione Gregorij XV. P. Palaus assumit: quia non leuis est difficultas, vt ille ait, qua ratione Sacerdos simulans audire Confessionem, & pœnitentem solicitans debeat ab isto denuntiari. Nam vel pœnitens simulationi illius cooperatur, vel non? Si socius est simulationis, nullo modo obligari potest denuntiare Sacerdotem, quia obligaretur denuntiare se ipsum. Quòd si ipse pœnitens simulationi non cooperatur, sed Sacerdos fingens se paratum Confessiones audire pœnitentem bona fide accedentem solicitat, iam hîc Sacerdos in Confessione, seu proximè ad illam censetur solicitare. De quo casu Hispaniarum Inquisitores cognoscunt, & pœnitentes obligati sunt denuntiare Confessarium sic solicitantem. Sic ille philosophatus. Pro quo & facit id, quod habet Puncto 8. nu. 2. & tenent etiam Portel in Additionibus ad dubia Regularium. verb. Denuntiatio nu. 10. & verb. Solicitare feminas nu. 15. Sousa de Confessar. Solicitant. Tract. 2. Cap. 7. num. 4. & multò id potiùs quando solicitatio à pœnitente simulato ortum habuit, pro quo Acuña de Confessar. Solicitant. q. 11. nu. 1. Ioannes Sancius Disputat. 11. num. 26. Peyrinus Tomo 2. Constitut. 4. Greg. XV. §. 3. nu. 10. & alij apud Dianam infra Resolut. 11.
17
*Teneri tamen censent Bonacina, & P.
Oppositum sentientes.
Sanctarellus absolutè loquendo, Acuña & Peyrinus, cum exceptione dicta, apud Dianam Parte 1. Tract. 4. Resolut. 9. qui tamen addunt non teneri lapsum fateri suum; quod tamen asserit Freytas apud eumdem Parte 4. Tract. 5. Resolut. 31. quem ille reijcit, cum prioribus sentiens, sicut & P. Salelles Tomo 1. Regula 130. num. 77. & seqq. Pro quo & facit Epistola Cardinalis Mellini missa Cardinali Federico Borromæo Archiepiscopo Mediolanensi iussu Vrbani VIII. quam adducit Diana citata Resol. 31. cuius est summa teneri pœ
nitentem solicitatum denuntiare Confessarium, etiamsi consenserit, sed tacito consensu: quem si expresserit, non scribendum in actis, sed reijciendum vti ad propositum minimè conducentem. Quòd si pœnitens renitatur, & in renitentia perseueret, Episcopum, vel Inquisitorem suam Confessario auctoritatem conferre expediens & sibi placens sanctitatem suam declarare, vt ille in scriptis iuratam denuntiationem excipiat, tradendam statim ei, à quo est auctoritas accepta. Et si aliquid graue occurrerit, propter quod nequeat pœnitens ad denuntiandum induci, velle sanctitatem suam, vt scribatur, & responsum expectetur, interim tamen supersedendum absolutioni renuentis denuntiare.
18
*Quid ergo de pœnitente dicendum, cui
intimata est à Confessario huiusmodi obligatio, & nihilominùs denuntiationi renititur, etiam temperamento illo proposito de facienda illa coràm Confessario? Quia etiam illo modo non videtur infamiæ incommodum euitari. Cùm enim propositus sit casus ei, qui potest auctoritatem ad excipiendam denuntiationem conferre, à Confessario sine expressione nominis, dum denuntiatio dicto modo fit, necessariò exprimendum est, quia aliter nequeunt testificationes recipi; vnde non vitatur id, quod vitandum pœnitens curat, suæ famæ dispendium arbitrata. Immò videtur
minus congruens talis denuntiationis modus: nam si ipsa se Inquisitori sisteret, posset benè à Confessario instructa, solicitationem detegere, nihil de suo consensu proferens. Quando autem denuntiatio coràm Confessario fit, iam consensus notitia præcessit, ideo enim potestas dicta conceditur, quia difficultas accedendi ad Iudicem in pœnitente ratione consensus agnoscitur. Atqui pœnitens non tenetur se prodere, vt communiter tradunt Doctores, & dispositio ipsa Pontificia supponit: ideò enim tot cautiones adhibendæ præscribuntur, vt eius famæ consulatur, sitque hoc pacto superabilis difficultas, quæ in hoc negotio interuenire solet, ne crimen adeò execrabile impunitum relinquatur.
19
*Prætereà, licet cautiones dictæ adhibean
Roboratur ampliùs.
tur, metuere pœnitens potest suęsuæ turpitudinis detectionem à Confessario solicitante profecturam, qui vt criminis sui excuset grauitatem, dicere poterit occasionem solicitationi sua facilitate pœnitentem tribuisse, cùm initio parùm quidem decenter, sed non manifestæ improbitatis significatione ipsi blandiretur. Tales enim excusationes non semel audimus, & in casu præsenti verosimiliùs timeri potest ob indignationem solicitantis ex denuntiatione conceptam. Ad quæ vnum illud dici potest, solicitanti ad iudicium vocato, cùm primùm ante Tribunal sistitur, iniungendum nequid de consensu pœnitentium proferat, vt sit illud statum præambulum ante Confessionem talium delinquentium excipiendam: quod quidem ad vitanda incommoda prædicta ita videtur faciendum. Sed certè difficilè hoc sibi poterunt feminæ persuadere, sicut & alterius sexus infirmior ætas, in qua propter maiorem criminis fœditatem, maior etiam manifestationis potest esse formido, & inde etiam difficultas, quam probè Pon|tifex recognoscit. Postquàm enim de non interrogando pœnitente circa consensum statuit, & de certiore reddendo ipso circa huiusmodi veritatem, ad casum progreditur magnæ in denuntiando difficultatis, non obstante promissa securitate, & id quod vidimus, de facienda illa coram Confessario disponit. Quid ad hæc?
20
*Dico Primò. Communiter loquendo, id
quod Pontifex in Epistola citata decernit, faciendum est, quando pœnitens Confessarij solicitationi consentit. Id constat, quia satis conueniens est; & licet non sit dispositio ad totam Ecclesiam generali decreto directa; cùm tamen dubitari de illa nequeat, nequit similiter de conuenientia dubitari, quæ in eo vertitur, ne criminis huius execrabilis patratores impunitate habita, in eo cum grauissimo animarum fidelium damno progrediantur. Et quidem pro generali obligatione non leue fundamentum est ex identitate rationis, & quia fauorabilis est fidei & Sacramento; dispositio enim quæ talis est secundùm eius finem præcipuum, etiamsi aliquomodo in præiudium alterius sit, extendenda est, vt tenent graues scriptores, quos adducit & sequitur P. Palaus supra Puncto 2. n. 3. Licet ergo dispositio dicta quatenus obligationem pœnitenti complici iniungit pœnalis videatur, & præiudicium aliquod eatenus continere; ex allatis tamen titulis generaliter extendenda est, quia nulla est ratio cur debeat ad diœcesim specialem coarctari, cùm vniuersum mundum tali remedio constet indigere; nec videatur credibile à Sede illud Apostolica prætermissum.
21
*Dico Secundò. In summa aliqua diffi
cultate potest pœnitenti condescendi, & ei absolutio impertiri volenti se opinione Doctorum, de quibus n. 16. tueri. Probatur. Quia opinio talis non est hucusque vt improbabilis reprobata, pro qua & faciunt, quæ à Nobis adducta sunt, quatenus Pontifices volunt neminem cum suæ famæ detrimento denuntiare. Vnde cùm in casu particulari quis nequit sibi persuadere denuntiationem sine infamiæ periculo futuram, perinde est ac si reuera tale periculum extaret; quia sicut non tenetur denuntiare quando certum periculum infamiæ imminet, eo quòd res valde esset difficilis, ad quam Ecclesiæ pietas non vult fideles adstringere; ita & quando periculum quomodocumque sibi imminere præsumit, quia summa tunc difficultas superanda est. Et quidem quando de crimine infando agitur, difficillima sanè res est, ex quo ad alia crimina fieri potest illatio, siquidem pro discrimine inter illa constituendo in ordine ad denuntiationem, nullum est solidum fundamentum.
22
*Dico Tertiò. Quando solicitatio à pœni
tente ortum habuit, id, quod Assertione præcedenti est dictum, verosimiliùs poterit ad praxim applicari. Id constat, quia durius quid est, & maius proculdubio infamiæ incurrendæ periculum, quantumuis pœnitenti de non propalando eius peccato securitas promittatur: quandoquidem Confessarius ad sui consensus excusationem potest solicitationem prædictam declarare. Neque verum apparet, quod cum Sousa affirmat Diana Parte 4. Tract. 5. Resolut. 14. ex quo & P. Salelles suprà num. 66. solicitationem scilicet feminæ per accidens se habere, quia Confessarius non solicitat eo quod solicitatus sit, sed ex propriæ incontinentiæ prauitate. Nam reuera potest aliter accidere, vt Confessarius nullo modo in solicitationem prorumperet, nisi solicitatione feminæ prouocatus. Vbi nec videtur posse illi silentium iniungi circa pessimæ inductricis crimen, quia illius expressio ad ipsius defensionem conducit, quæ non potest secundum iura vniuersa denegari.
23
*Vbi obseruandum occurrit Auctores de
hoc agentes, & obligationem denuntiationis vrgentes, supponere ex parte Confessarij esse solicitationem, quia semper videtur actio aliqua ex parte illius intercedere in ordine ad prauum aliquid obtinendum, aut in loco, in quo sedet, aut alibi, commodiori & tempori & loco consummatione turpitudinis reseruata. Potest autem ca
sus fingi, in quo ille merè passiuè se habeat, admittens oscula aut impudicam contrectationem. Sed neque in hoc solicitatio deest, quia bestialis illa, vt alicubi Diuus Bernardus loquitur, patientia, virtualis, aut moralis, solicitatio est; sicut de facilitate pœnitentis superiùs dicebamus. Et negari profectò nequit esse illos illicitos & inhonestos tractatus, de quibus Gregoriana Constitutio. Si autem sic solicitatus consensum celaret suum, & pellicientem dimitteret, ac posteà de exequendo prauo consensu tractaret, non est casus S. Tribunalis in Decretis Pontificijs contentus, quia tunc ex parte eius nulla extitit prouocatio immediatè post Confessionem; quo etiam euentu non est obligatio denuntiandi, iuxta communem scribentium sensum, pro quo Diana Parte 1. Tract. 4. Resolut. 14.
24
*Ad id autem, quod ex P. Palao num. 16.
pro conuenientia non admissæ in Hispania Constitutionis dicta dicebatur, respondetur conuenientissimum illam posse locum habere, quia quando Confessarius & pœnitens in crimine complicantur, complex tenetur Confessarium denuntiare iuxta dicta Assert. 1. cum prædictis cautionibus, & difficultatem illam, de qua diximus, omnibus non esse communem, pro qua etiam superanda multùm valet Confessarij prudentis industria. Item, licet Tribunal sanctum vtens probabilibus opinionibus multa præstaret, pro quibus expressè Constitutio præfata disponit, non plenè obtinebatur Apostolicæ Sedis intentum, nec remedium prorsus efficax cernebatur. Quia licet S. Tribunal probabiliter procederet circa denuntiatos, etiam probabilibus vtentes opinionibus plurimi non denuntiabant, cùm difficilis semper appareat comparitio coram iudicibus S. Tribunalis, vt etiam quando certa est obligatio, multùm sit cum pœnitentibus, vt obligationi satisfaciant, laborandum.

Additio vtilis cum peculiari doctrina.

25
*DIxi num. 23. casum ibi adductum non esse S. Tribunalis secundùm decreta Pontificum, vbi videtur innui posse dari casum, qui ad S. Tribunal spectet, & tamen iuxta Pontificum decreta sit, sed aliunde veniat denuntiandus, quam uis in illis non inueniatur expressus, varijs | circa inclusionem Auctorum sententijs extantibus. Quod quidem in casu, de quo superiùs dictum, feminæ inquam solicitantis Confessarium ostendi potest. Nullum enim extat Pontificum decretum, iuxta quod debeat femina talis denuntiari; & nihilominùs affirmat P. Salelles citata Regula 130. n. 75. vbi ait ex vi generalis facultatis, quam Inquisitores habent ad procedendum contra quemcumque de hæresi suspectum, sub iurisdictione illorum esse, quatenus abutitur Sacramento, sicut & Confessarius, dum simulatione Confessionis flagitium tale committit. Quæ quidem resolutio est ei conformis, quam Regula 127. vt probabilem statuit de quomodolibet abutente Sacramento, in quo ratio eadem sit, quæ in genere Venereo, vti est in solicitante ad grauia alia quæcumque peccata, sicut & de solicitante in Sacramentis alijs. Pro quo adducit Pegnam, Lælium Zechium, Emmanuelem Moura, & P. Castrum Palaum, quem ait Tomo 1. Tract. 5 Disp. 9. Puncto 5. n. 4. optimè specificare quòd competat hoc ex generali facultate, quam habent Inquisitores à iure diuino & Communi. Et hoc quidem specialius quoad priorem partem de criminibus extra Venerem: circa posteriorem autem de illis in vsu aliorum Sacramentorum, ac præsertim de Venereis, eam probabilem iudicare viros doctissimos inquit à se consultos, & præcipuè Illustrissimum ac Reuerendissimum Dom. Fabium Chisium Inquisitorem & Delegatum Apostolicum Melitæ, & in locis adiacentibus, innitentes doctrinæ Pegnæ, Castro Palai, & aliorum firmiter stabilitæ. Ex quo infert S. Tribunal ante omnia Pontificia decreta, de casibus in ijs contentis cognoscere potuisse, quos tamen fuit satis conueniens, ob rationes ab ipso adductas, expressisse. Circa quæ
26
*Dico Primò. Probabile est denuntian
dam feminam (idem erit de quocumque alio, si fortè accidat) quæ solicitauerit Confessarium. Sic Bellochius & Paramus, quos adducit Diana Parte 1. Tract. 4. Resolut. 23. Ratio est iam adducta, ex abusu scilicet Sacramenti, cum suspicione hæreticalis circa illud sensus. Licet autem femina non accedat animo accipiendi Sacramentum, iniuria tamen ipsi irrogatur, dum specie Confessionis, & signis pro ea adhiberi solitis, acceditur, vt de Confessario solicitante dictum n. 13. Quamuis autem hoc verosimile appareat, communiter tamen Doctores contrarium tenent, vt videri potest apud eumdem Dianam citata Resolut. qui ita sentiendum asserit ex eo quòd Constitutiones Pontificum in Confessarios tantùm diriguntur ad illorum audaciam & iniquitatem comprimendam: cumq́ue hoc scelus in feminis rarò contingere constet, de illo non actum; quia leges humanæ ea, quæ frequenter accidere solent, considerant. Quam rationem refellit citatus P. Salelles, & reuera non admodùm firma videtur: quia licet humanæ leges ita se habere soleant, non tamen diuinæ: & hic de lege diuina agitur, correctionis scilicet. Et licet Confessarius corrigere possit & debeat, id non videtur sufficiens ad audaciam mulierum retundendam, vnde ad iudices est in caussis fidei recurrendum, qui efficacius possunt adhibere remedium. Dici etiam potest Constitutiones Pontificum ad Confessarios directas ob rationem dictam; non tamen excludere id, quod iuxta ius Commune dispositum inuenitur circa suspectos de hæresi, quales videntur hæ filiæ diaboli, ab eo ad scelus adeò execrabile prouocatæ. Aliud ergo videtur solidius fundamentum conquirendum. Pro quo
27
*Dico Secundò. Denuntiatio in casu dicto
non videtur conueniens. Et ideò à summis Pontificibus in suis decretis videtur prætermissa. Hoc probo. Nam denuntiatio à Confessario facta in negotio Confessionis, etiam simulatæ, valde periculosa est: occasionem siquidem præbere audientibus potest existimandi sigillum esse violatum, & quòd ea, quæ ad pœnitentes spectant, ab illis ad Tribunal S. Inquisitionis adducuntur: nec facilè est omnibus satisfacere, ad quos rumor talis potest deuenire. Neque enim sperari potest rem ita secretè transigendam, vt inconueniens dictum vitari queat: cùm secretum mulieres seruare nesciant: vnde Propheticum illud: Ab ea, quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Mich. 7. v. 5.
Mich. 7. v. 5.
Impleat ergo Confessarius correctionis præceptum reprehensione grauissima, & minacibus verbis, ibique sistat. Vnde & videtur dicendum non solùm in decretis Pontificum, & commune ius circa Inquisitorum iurisdictionem, hoc haberi, sed etiam ex diuino, quia noluit Christus Sacramenti huius institutor cum præfato inconuenienti correctionem solicitantis peragi, qui de sigilli inuiolabili obligatione persuasionem volebat haberi firmissimam.
28
*Dico Tertiò. Probabile etiam est, & valde
quidem probabile, Confessarium solicitantem ad alia peccata extra Venerem esse denuntiandum: Sic enim tenent Pegna in Directorio Inquisit. Parte 2. Comment. 8. vers. Ille quoque. locutus ante Constitutionem Gregorij XV. in qua maius pro eo fundamentum. Lælius Zechius in Summa Tomo 1. Tract. de fide Cap. 11. num. 5. §. Tertia suspicio. Emmanuel Moura Opusc. 1. de Ensalmis, & incantat. Sect. 3. Cap. 3. num. 17. Citat etiam P. Salelles, vt vidimus P. Palaum, qui tamen adducto loco nec verbum. Et quia error circa Punctum esse poterat: in 5. siquidem difficultas alia tractatur, & sit intelligendum in 6. in quo difficultas, de qua est sermo, disquiritur, de solicitante scilicet ad alia peccata extra Venerem, neque in eo id occurrit, quod ipsi dictus Pater adscribit: Solum enim asserit Confessarium solicitantem ad aliquod maleficium esse denuntiandum suo superiori, vt illum corrigat, & iniuriam Sacramenti caueat; seruatis tamen conditionibus requisitis in denuntiatione facienda, de quibus in materia correctionis fraternæ, & denuntiationis iudicialis, id
quod de casu Assertionis sequentis etiam asserit. Nomine autem superioris minimè Inquisitorem intelligit, cùm absolutè teneat crimina extra Venerem ad eorum Tribunal minimè pertinere. Potest autem in fauorem Assertionis præsentis adduci ex eo quòd num. 2. Sic statuat: Verùm & si probabiliter dici poßit ob facultatem generalem Inquisitoribus datam cognoscendi de hæresi suspectis, cognoscere posse de his solicitantibus, si deferantur: At credo nullo modo teneri &c. Diana Parte 1. Tract. 4. Resolut. 20. ita probabilitatem videtur agnoscere, vt cum speciali formidine oppositum amplectatur: Sic enim ibi: At his non obstantibus | sub censura tamen, censeo dictum Confessarium non esse vigore Bullæ Gregorij XV. denuntiandum. Pro quo plures alios ibidem adducit, sicut & Parte 4. Tract. 5. Resolut. 17. Accedit citatus cum alijs doctissimis Illustrissimus & Reuerendissimus tunc Inquisitor & Delegatus Apostolicus Dom. Fabius Chisius, posteà æterna dignus memoria Pontifex Alexander VII. Ostendi autem probabilitas potest, tum ex auctoritate, de qua dictum, tum ex ijs, quæ nu. 4. & 20. sunt à Nobis adducta de identitate rationis, inducta ex Bulla Pij IV. grauissima coniectura.
29
*Dico Quartò. Similiter est probabile so
licitantem in administratione aliorum Sacramentorum esse denuntiandum. Et quidem licet minùs auctoritatis habeat, eo quòd pauciores positioni huiusmodi absolutè assentiantur obligationem denuntiandi simpliciter enuntiantes, vt videri potest apud P. Palaum suprà num. 3. & Dianam Parte 4. Tract. 5. Resolut. 16. vbi pro ea solùm adducit Emmanuelem Mouram: nullus tamen probabilitatem negat, vnde & videntur confiteri. Ratio autem eadem est, quæ & præcedentis. Fuit ante annos plures religiosus Sacerdos in hoc regno, qui pellici suæ ex condicto sacram Eucharistiam sua in Ecclesia ministrabat, vt sic illius frueretur aspectu, & amplius aliquid lasciuus animus obtineret. An non hic denuntiatione dignissimus? Denuntiatus equidem, & seuerissimè castigatus. Quòd si malitia ad hunc potest audaciæ verticem in Sacramentorum maximi administratione conscendere, quid de alijs timeri non possit; cum semper mundus monstra ista parturiat.
30
*Dico Quintò. In supremo S. Inquisitio
nis Tribunali possunt omnia prædicta ad praxim adscisci, non verò in alijs, in quibus vsus non extitit talis. Id probo: Nam, vt vidimus nu. 4. 16. & 24. S. Tribunal probabilibus opinionibus vti consueuit: ergo & præfatis vti licebit. Quòd autem inferioribus Tribunalibus id non liceat, si apud supremum in vsu non sint, videtur compertum, quia inferiora Tribunalia nequeunt exercere iurisdictionem, nisi cum subordinatione ad illud: Atqui illud non communicat iurisdictionem, nisi eo exercendam modo, qui apud ipsum est in vsu: ergo ab eius nequit consuetudine deuiari. Neque obstat si dicatur Inquisitoribus inferiorum Tribunalium non conferri iurisdictionem à supremo, sed posita legitima electione à Iure, vel à Pontifice illam haberi: nam licet ita sit, neque Ius, neque Pontifex aliud volunt, nisi quod diximus; vt scilicet iurisdictionem habeant, sed cum subordinatione dicta, ad felicem in negotio tanto processum omnino necessarium. Quod etiam de ipsa diuini Iuris dispositione dicendum iuxta D. Pauli doctrinam Rom. 13. v. 1.
Rom. 13. v. 1.
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: Non est enim potestas, nisi a Deo: quæ autem sunt, à Deo ordinatæ sunt. Dixi autem, In quibus talis vsus non extitit: quia si viget in aliquo, continuandus est: credibile enim est id non nisi sciente & approbante supremo Consilio esse introductum.
31
*Iuxta hæc nihil eorum, quæ P. Salelles
affert, nouum reuera est, sed tantùm opinionibus apud suos Auctores extantibus, & iam notis, non tamen ita receptis, vnde neque in vsu 8. Tribunalis, suum assensum accommodat. Quanto autem cum fructu id futurum, videbunt qui post Nos viuent. Illud certum, quod ipse testatur nu. 17. in Tribunali Melitensi, in quo ipse per triginta annos Consultor astitit, inauditum prorsus fuisse, quòd quis denuntiauerit talem abusum, ad furtum, homicidium &c. cùm tamen permultæ caussæ solicitationis ad Venerem fuerint in eo tractatæ, multique Confessarij puniti.
32
*Id autem quod de iurisdictione ex iure
diuino dicitur, proptereà asseritur, quia Apostolis, & eorum in munere successoribus, Episcopis videlicet, à Christo est impartita ad procedendum contra hæreticos, ac alios de hæresi suspectos, iuxta id, quod Auctor habet Prolegomeno 2. Licet autem Inquisitoribus id non videatur competere ex Christi institutione; id tamen habetur ex potestatis plenitudine Diuo collata Petro, vt possint eius in Sede successores vicarios sibi in ea potestate designare, qui sint Episcopis pares, immò etiam superiores; & ita ad illos deferenda crimina, vtpotè ad competentes iudices, qui possint opportunum remedium adhibere; vbi & Episcopi etiam suo funguntur munere, vt numquàm iurisdictio diuino competens iure desiderari possit.
SECTIO IV.

SECTIO IV.

An violatio sigilli Confessionis sit casus S. Inquisitionis, cum doctrina peculiari.

33
*NOn multos ante dies ad me Religio
Casus specialis propositio.
sus quidam venit consulturus quid illi esset faciendum, eo quòd à Confessario suo id fuisset detectum, quod in magnum eius præiudicium redundabat, dum id, quod detectum est, ad alium etiam spectabat, qui indignationem magnam contra ipsum ex tali notitia conceperat, partum formidabilem habituram. Et deliberabat quidem de vrgenda denuntiatione coràm S. Tribunali; cui id dixi, quod tunc mihi est visum opportunum, de rei exitu nihil vlterius assecutus. In quo quidem difficultates occurrunt aliquæ quas erit operæ pretium sequentibus Assertionibus expedisse.
34
*Dico Primò. Crimen violati sigilli respe
ctu eorum, qui Episcopali sunt iurisdictioni subiecti ad Episcopale Tribunal spectat. Sic communiter scriptores, ex quibus videri possunt Diana Parte 4. Tract. 8. Resolut. 95. Cæsar Carena de Officio S. Inquisitionis Parte 2. Tit. 17. §. 23. n. 91. Molfesius in Summa Triplic. iur. Tomo 1. Tract. 7. Cap. 23. num. 68. & P. Salelles Tomo 2. Regula 408. num. 865. Probatur, Quia ita videtur esse in vsu S. Tribunalis, crimen hoc Episcopis remittentis, dum in Edictis nulla illius habetur mentio. Cur autem ita fiat, nequit à Nobis ratio reddi, in qua animus penitus conquiescat: nam crimen hoc maximè Sacramenti Pœnitentiæ administrationi videtur aduersum: & plus multò quàm solicitatio, nec dubitari potest quin minùs peccatum sit, & aliquem consequenter secum | afferat de hæresi suspicionem. Sed ita factum, & ritè factum debemus æstimare.
35
*Dico Secundò. Probabile est crimen di
ctum posse S. Tribunali pro illius cognitione legitima denuntiari. Probatur Primò, Quia sic tenet Alfonsus de Leone Tomo 1. de Officio Confessarij Resolut. 22. num. 12. Casu 2. Deinde, Quia ratio adducta est sanè non leuis; & Carenam quidem asserentem ex eo non oriri hæresis suspicionem impugnat P. Salelles, & nihil ad argumentum, quod ex eo ab Alfonso de Leone instruitur, cuius vim agnoscit ille, respondet, immò eidem videtur assentiri num. 867. Maius est crimen, quàm solicitatio, in quo & suspicio hæresis: ergo ad S. Tribunal spectat; discursus est satis vrgens. Cùm verò in vsu S. Tribunalis non sit, eo modo philosophandum circa ipsum, qui est à Nobis propositus in simili num. 30.
36
*Dico Tertiò. Prælati Religiosi in caussa
criminis talis possunt procedere, & iuxta probationum merita delinquentem castigare, iuxta pœnam etiam à Iure talibus constitutam. Probatur, Quia Religiosi exempti id circa correctionem subditorum possunt, quod Episcopi circa suos: pro quo videndus P. Suarez Tomo 4. de Religione Tract. 8. Lib. 2. Cap. 9. n. 3. & toto Capite 10. Quia vero casus hic solùm per testes singulares probari potest, id in eo videtur obseruandum, quod circa solicitantes Doctores tradunt, circa quod magna est varietas opinionum, de quibus Diana Parte 4. Tract. 8. Resolut. 55. Benè verum est Doctores de sufficientia testium agentes, in ordine ad capturam, & incarcerationem loqui. Vt verò inquiri possit, & interrogari reus, testis non contemnendæ auctoritatis sufficit, quod casui est nostro etiam applicandum.
37
*Dico Quartò. Si Prælatus inferior cog
nitionem caussæ renuat, aut frigidè & oscitanter tractet, ad Prælatum est ipsi superiorem recurrendum. Quod si & iste negligat, iuxta opinionem, de qua Assert. 2. poterit quis delinquentem S. Tribunali denuntiare: Domini autem videbunt, quid circa illud fieri oporteat, & saltim hortamentis grauibus dormitantiam Prælatorum excitabunt. Et quidem de se non bene sentiendi plusquam leue motiuum exhibent, qui in re tanti momenti, & in qua est de hæresi suspicio, ita negligentes comperiuntur. Erit autem talis denuntiatio, in qua Prælati inuoluendi veniant, satis rara, cùm eorum indignatio ex denuntiatione futura meritò debeat formidari. Enim verò, si res vrgeat, & graue incommodum timeatur, nihil tentare nocebit, nec S. Tribunalis pietas defensionem pauperis Religiosi recusabit. Vbi & necessitatis titulus suum etiam locum habere poterit, quæ lege caret; cùm tamen hîc verosimile sit illam suffragari.

Circa Parochos Indorum.

38
*DE illis actum à Nobis Tomo 2. Thesauri Tit. 16. & 17. modò autem addenda nonnulla, quibus ibidem dicta ampliùs illustrentur, occasione eorum, quæ à D. Quitensi in suo Itinerario pertractantur Lib. 1. Tract. 1. resolutionibus doctis, exactis, & suo sanè auctore dignissimis. Pro quo sit
SECTIO V.

SECTIO V.

Circa Parochos linguam Indorum ignorantes nonnulla vtiliter discutiuntur.
SEßione 9. statuit id quod est absolutè lo
quendo verissimum, eos scilicet, qui linguam ignorant, peccare mortaliter Paræcialem curam assumentes, si alij eam callentes sint; addens insuper collationem esse nullam. Seßione 10. cum P. Fr. Ioanne Baptista affirmat non teneri Beneficium dimittere si socium sibi adsciscat cum sufficientia necessaria ad debitè administrandum. Pro quo etiam adducit Naldum verb. Beneficium num. 13. quantum ad dimissionem, quòd scilicet non teneatur statim dimittere, licet titulo legitimo careat: potest enim retinere, sed vt non suum vsque ad honestam & commodam dimissionis occasionem prudenti arbitrio disponendam. Et quòdsi per alium administrauerit, fructus possit suos facere ex Bonacina, P. Henriquez, & alijs apud Machadum Tomo 1. Parte 3. Tract. 3. Lib. 1. Docum. 10. n. 8. Item ex P. Acosta in Manuss. non teneri dimittere, qui seriò de addiscenda lingua agit, licet in eo biennij laborem insumat, immò & quadriennij, si propter hebes ingenium eius fuerit diligentia desiderato exitu defraudata. Nec huiusmodi prolixis possessionibus regulam Cancellariæ de triennali pacifica possessione fauere, quia ab Ecclesia nequit tituli suppleri defectus, cùm circa rem versetur ex naturali & diuino iure requisita, in quo nequit Pontifex dispensare. Seßione 11. asserit posse talem Parochum, etiamsi reuera talis non sit, assistere matrimonio propter communem errorem talis impedimenti, & titulum coloratum, quia Ecclesia potest hunc supplere defectum, sicut etiam in coadiutore ab ipso assumpto, in quo prædicta concurrunt. Seßione 12. vt probabile proponit, in eo, in quo ob ignorantiam linguæ fuit collatio nulla, reualidari titulum eo ipso quòd illam addiscat, sine alia collatione; dummodò impedimentum tale sit occultum, & addit cum eius sententiæ Auctoribus, id habere locum quando in concursu ad Beneficium alij linguæ periti non fuerunt; Si enim fuêre, semper cum iure ad illud manent, quia sic ignoranti in eorum præiudicio non potuit reualidari titulus. Circa hæc
39
*Dico Primò. Assertum P. Fr. Ioannis Bap
tistæ ita accipiendum, vt à Nobis est dictum citato Tit. 16. num. 2. quando scilicet electio ignorantis habuit omnia alia requisita, & idoneus alius non est inuentus, etiamsi linguæ peritus, quia in eo defectus non tolerabiles deprehensi: tunc enim licitè & validè fit collatio, & institutio canonica, si præsertim per alium sic institutus possit Indorum necessitatibus prouidere. Id autem quod ex Naldo additur parui, aut nullius ferè momenti
Naldus.
est, quia omnes ita debent fateri, scilicet retinendum Beneficium à non legitimo possessore tamquàm non suum cum voluntate dimittendi illud quàm citò commodè & honestè potuerit: pro quo citat Nauarrum Consilio 2. de homicidio, & refert | se ad dicenda verb. Clericus in fine, vbi de eo nihil. Et de habente irregularitatis impedimentum loquitur, non in casu, de quo agimus, in quo supponendum est posse per alium ministrare: Si enim ille desit, nec aliunde, iuxta dicenda, obligatio vrgeat, magis est acceleranda dimissio, quia in alijs irregularitatibus impedimentum potest esse morale, ratione scilicet prohibitionis, in præsenti autem est physicum; si reuera est talis, vt volunt multi, de quo citato loco adhibita adnotatio.
40
*Dico Secundò. Quod ad fructuum resti
tutionem attinet dictum supra num. 472. & adhibenda distinctio. Si socius, qui administraret, non est assumptus, & Parochus ipse per se aliqua est executus ministeria, ratione illorum poterit aliquid retinere iudicio prudentis computandum. Si socio assumpto ministrauit, similiter dicendum, potiori socio exhibita portione. Quod nihil videtur impossibile; nam saltim cura vt socius suo non deesset muneri, & nonnulla alia, quæ videntur inexcusabilia, nec non Indorum protectio, aliquod etiam stipendium promeretur. Et vt scrupuli cessent, amicabilis inter eos poterit esse conuentio.
41
*Dico Tertiò. Quod ad P. Acostam spe
ctat, ipse Lib. 4. de Procuranda Indorum salute Cap. 6. & tribus seqq. grauiter, eruditè, eleganter & robustè materiam est istam prosecutus & Cap. 7. ita quidem scribit: Atque accipiat licet quiuis vt volet, quod dicam; rigidum & morosum appellet, nihil moror. Ego eum Sacerdotem, qui linguæ Indorum ignarus, non nisi cum animæ suæ iactura Parochi Officium suscipere posse iam pridem & opinor & assero: quod etiam manifesta ratione demonstro. Duo sunt de neceßitate salutis. Fides & Pœnitentia. Fidem docere ac prædicare non potest, sermonis expers. Pœnitentiæ Sacramentum administrare non potest, qui neque quæ confitetur Indus, intelligit; neque quæ præcipit ipse intelligitur. Et nonnullis interiectis
sic subdit: Cùm ergo alij peritiores, melioresque non suppetunt, licet sanè, immò verò expedit, hos vocare, illisque iniungere, vt Sacrificio, Baptismo, Matrimonio iuuent suos. Pœnitentia etiam animam iam agentes, vt dixi, vitia publica amputent, exemplo ac beneficentia efficere adnitantur, quod minùs sermone possunt. Porrò interdum accidit vt eiusmodi Sacerdotes elingues quidem, sed manu alioqui prompti, plus in Indorum conuersione effecerint, quàm alij vsque ad loquacitatem diserti. Quòd si non ea paucitas sit ministrorum; Episcopus tamen tuus te eam prouinciam subire iubeat, debes imperitiam omninò tuam opponere, teque ineptum excusare. Sin adhuc pergat iussa vrgere, tutò Prælato obedis, tutò oues, qua potes, facultate pascis. Debes tamen copiæ interim sermonis parandæ non indiligentem operam dare. Viderit verò Episcopus quam Pastori magno, qui eduxit oues in sanguine Testamenti æterni (Hebr. 13.) rationem redditurus sit, qui nisi maximè idoneos suis præficiat, sanguinis sine dubio apud æternum iudicem reus erit. At hi, qui iubente nemine, nemine vocante, ipsi se intrudunt, ipsi Indorum Parochias anhelant, lucro prorsus intenti, nihil aliud, quàm quæstum existimantes pietatem, cùm sint aliôqui ineptißimi, muti, elingues, qua ratione & lege excusentur, quòd speculatores se constituerint, qui clamare non norunt Ezechiel. 3.) alij iudicent. Ego certè tantam temeritatem, tantum Dei animarumque contemptum excusare nec volo, nec possum. Hæc ille.
42
*Iuxta quæ docti est Patris conformanda
doctrina, vt id stet quod de biennio aut quadriennio dicitur asseruisse. Supponuntur enim non intrusi, sed Episcopis scientibus & volentibus, ac Beneficium sic Conferentibus in Parochijs constituti. Hos autem ille legitimos Pastores agnoscit, & ita videntur sine limitatione temporis tolerandi, & absoluendi, cum linguæ defectu curam vt possunt prosequentes. Nihilominùs ita est exponenda sententia, vt electi quidem & canonicè instituti ab Episcopis, pergant suo in munere; sed quia ita instituti sunt, vt obligationem addiscendæ linguæ subierint, si id assequi non potuerint, debeant Episcopos admonere, & Beneficium dimittere; sin minus non absoluendi. Sed quid si Episcopi renuant? Hoc equidem Auctor non tetigit: sed iuxta ipsius mentem videtur proculdubio dicendum posse in cura Paræciali procedere, adscito aliquo muneris adiutore. Hæc autem tunc locum habere poterunt, cum in nouis conuersionibus penuria fuerit Sacerdotum, aut in locis remotissimis: vt verò res modò se habent, prædicta vix locum potest habere doctrina: iuxta Regiam siquidem dispositionem, Pontificijs indultis roboratam, examen debet circa linguæ notitiam exactum præmitti; quòd si tale sit, non erit locus huiusmodi quæstionibus. Pro quo & dictum Tomo præcedenti Parte 4. nu. 151. & 152. Sed quia contingere potest vt Examinatores cum graui conscientiarum pondere suo desint non semel Officio, pro eo docti Patris doctrina non subleuat, qui aperiendam imperitiam dicit Episcopo. Et videri alicui posset incredibile ea cognita, & peritioribus erga illam suppetentibus cum requisitis alijs, Episcopum Paræcialem curam ea ex parte inepto largiturum, aut Patronum id scientem ad præsentationem processurum.
43
*Nihilominùs casus est possibilis, nec adeò
rarus, vt non aliqua detestanda exempla experientia ministrârit. Familiarem suum cupit Episcopus Beneficio munerari, qui vix linguæ rudimenta pernouit. Id agnoscentes Examinatores ita rem disponunt, vt ad examen accedens, quid sit interrogandus prænoscat, & periti alicuius iuuamine breuiculam Euangelij alicuius explicationem obtrudat. Obtenta ergo approbatione, nominatione ad Patronum delata nihil de collusione scientem, euadit Parochus ab Episcopo canonicè institutus: ab Episcopo inquam, qui ignorare defectum vix credi possit, sed exercitio Paræcialis curæ, & Indorum conuictu, meliora sibi promittit. Sed quàm infelici fiducia, id ostendit quod à Nobis dictum Tomo 1. Thesauri Tit. 13. Cap. 6. num. 4. & in sic electis P. Acostæ doctrinam locum habere non posse satis est manifestum.
44
*Dico Quartò. Iuxta dicta Asserendum
est non semper collationem impensam linguæ imperito, aut Canonicam institutionem esse irritam. Ex quo & habetur talem non esse irregularem; vnde & aliquando, etiam suppetente peritorum copia, alicui est Paræciale munus exhibitum, iniuncta obligatione linguæ intra semestre addiscendæ, sin minus auferendum. Quod com|probari potest ex sententia, quam cum alijs tenet P. Palaus Parte 5. Disput. 5. Puncto 4. num. 7. collationem scilicet factam irregulari non esse irritam, sed irritandam, pro quo inter alias illa adducitur ratio, quòd irregularis possit procurare dispensationem, & interim Beneficio per alium deseruire, eiusque muneri satisfacere. Quod quidem quantùm ad dispensationem attinet hic propriè locum non habet propriè loquendo: benè tamen quantùm ad similitudinem in eo quòd potest tolli impedimentum, si videlicet Beneficiarius linguam addiscat. Quoad satisfactionem autem per alium magis congruis alijs irregularitatis generibus non potest per se ipsum ministrare, quod tamen linguæ Indicæ ignarus, potest in multis, vt vidimus, præstare. Et hoc quidem etiamsi dicamus esse irregularem; ex quo & probari potest non esse talem, quia ministrare scilicet in multis potest, & impedimentum sine dispensatione remouere, si videlicet linguam addiscat, quod non ita accidit irregulari.
45
*Dico Quintò. Sublato impedimento per
linguæ peritiam obtentam non est noua collatio Beneficij necessaria. Hoc constat Primò si iuxta Assertionem præcedentem stet collationem irregulari impensam esse validam. Pro quo P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 40. Sect. 2. num. 36. vbi id ita probabile asserit, vt non parùm in assensum videatur inclinare, dum etiam num. 30. fundamentis contrariæ sententiæ luculenter satisfacit. Deinde si valida non sit, idem stare posse dictum à Nobis Tomo præced. Parte 3. num. 219. & pro eius probabilitate stant P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrim. Disp. 7. num. 12. apud quem plurimi absoluti Assertores. P. Coninck apud Dom. Quitensem Lib. 8. Disp. 7. n. 12. penitus erratica citatione, cùm sit illa P. Sancio propria, sed eo non citato, vt apud P. Lessium occurrit. Tenet ergo P. Coninck Disput. 14. n. 73. quod ad probabilitatem spectat, sicut & P. Lessius Lib. 2. de Instit. Cap. 34. num. 119. qui pro hac sententia citat P. Henriquez Cap. 13. de Excommunicatione, scilicet Lib. 13. vbi tamen nihil tale habet, sed Cap. 14. num. 1. apertè oppositam dicens per dispensationem impedimenti non reualidari titulum, sed à Collatore iterum conferendum.
46
*Et habet pro se sententia ista commodum
exemplum ex matrimonio petitum cum impedimento dirimente contracto, cuius dispensatione pro foro occulto comparata, secundùm probabilem sententiam, non est necessarium solemnitatem iam adhibitam iterare. Quod & in consensu asseritur: si vnus enim ex contrahentibus sit tantùm impedimenti conscius, est quidem probabile, & graues pro se Patronos habet, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2. Disput. 36. n. 9. Si autem vterque sit conscius, id est probabilius, & pro eo stat communis sententia Doctorum apud eumdem n. 6. videndum etiam Disp. 37. Cui non factum satis ab aliquo, quem viderim. Si enim proptereà necessaria dicitur iterata collatio, quia Beneficij collatio fuit nulla, & ita debet iterùm collatoris voluntas accedere, quæ non extat, dum receptionis nullitas ignoratur, quia ignorantia facit inuoluntarium: similiter videtur in matrimonio dicendum; siquidem Ecclesia in illius celebratione suum etiam præstat assensum, dum auctoritatem illi præbet, quod non nisi sciendo & volendo stare potest. Ideo autem non esse nouum necessarium asseritur, quia ex parte Ecclesiæ iam est id præstitum, quod est ex eius parte necessarium, & in eadem perseuerare censetur voluntate. Atqui hoc etiam dici in casu præsenti potest, præsentans enim & conferens in eadem voluntate persistunt, & ex parte sua totum illud exhibuerunt, quod ad Beneficij legitimam receptionem & continuationem erat reipsa sufficiens: Ergo non est noua præsentatio aut collatio necessaria. Quæ consequentia legitima est, aut quod de matrimonio dicitur, non est, contra tot Doctorum receptissimam sententiam, admittendum. Et vrgentior quidem illa si de contrahentium consensu loquamur; ideò enim nouus non iudicatur necessarius, quia iam initio præstitus perseuerat, & copula confirmatur: nam reuera copula consensus non est, vnde & stante ablatione impedimenti sine consensu esse potest.
47
*Dico Sextò. Si linguæ Indicæ ignarus
Beneficium Paræciale recepit in concursu aliorum callentium ipsam, & eam addiscat vt possit sufficienter ministrare, probabiliter dici potest ex ea parte non esse nouam præsentationem, aut collationem necessariam. Id probo: Quia Doctores asserentes esse necessariam, proptereà id statuunt, quia dispensatio impedimenti non conceditur cum præiudicio tertij, & ita eam impetranti prodesse nequit. In casu autem nostro de dispensatione non agitur, quæ necessaria non est, sed de impedimenti cessatione, qua posita, nihil est quod obstet retentioni. Ad summum enim
haberi potest alium fuisse digniorem: atqui collatio minùs digno facta valida est, & sine obligatione restitutionis, iuxta satis probabilem opinionem, pro qua P. Thomas Sancius Tomo 1. Consiliorum Lib. 2. Cap. 1. Dub. 6. n. 1. qui & nu. 6. & 8. de Beneficijs agens, quæ sunt iuris patronatus, statuit minùs dignum à Patrono præsentatum debere confirmari, & eius præsentationem esse validam. Licet autem discrimen constituat inter Beneficia, quæ iuris patronatus sunt, & ea, quæ sunt liberæ prouisionis Episcopi, & hæc dicat inualidè minùs digno conferri; oppositum tamen tenet Nicolaus Garcia de Beneficijs Parte 9. Cap. 2. à nu. 235. Vgolinus de Officio Episcopi Cap. 50. §. 23. nu. 4. & alij plures. Tum etiam quia licet demus collationem minùs digno impertitam non esse validam, nullus tamen tenetur se talem credere, sed Episcopi stare iudicio securè potest, vt notant graues scriptores, quos adducit & sequitur P. Palaus Parte 2. Tract. 13. Disput. 2. Puncto 11. §. 5. num. 1. Vnde in ordine ad praxim sententia opposita parùm commodi videtur importare.
48
*Præstat autem pro huiusmodi Pronun
tiato id adiecisse quod habet P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 40. Sect. 2. num. 11. vbi ita scribit: Neque etiam ratio naturalis per se sumpta ampliùs probat; immò multi existimant indignum non teneri, etiam ex iure Canonico ad dimittendum statim
P. Suarez.
Beneficium sua sponte, donec à Superiore cogatur: dummodò poßit, & studeat se dignum reddere, & interim aliorum iuuamine suo muneri satisfacere. Idem ergo dici potest de irregulari: nam potest dispensationem procurare, atque hoc modo impedimentum tollere. | Sic ille, quod casui nostro venit verosimiliter adaptandum.
49
*Dico Septimò. Quod ad actus iurisdi
ctionis attinet, etiamsi dicamus collationem factam linguæ Indicæ ignaro esse inualidam, si exerceantur validi sunt. Si valida sit collatio, sine difficultate resolutio procedit, vt benè ostendit P. Suarez suprà num. 41. & 44. Pro casu autem inualidæ collationis suffragatur recepta doctrina de errore communi cum titulo colorato. Videtur autem error talis locum habere non posse: quia cùm Indi quotidianis experimentis compertum habeant Parochum eorum linguam ignorare, quomodò stare queat communis error? Vnde addendum posse nihilominus errorem interuenire, eo quòd communiter vt verus Parochus habeatur, etiamsi linguam Indorum ignoret. In quo quidem probabiliter proceditur, & proptereà expediet potiùs Parochum ea se opinione tueri, iuxta quam, vt vidimus, collatio irregulari facta valida est, quod est magis accommodatum tali eius statui, dum quidem in Officio sustineri potest, & de melioris status adeptione pertractat.
SECTIO VI.

SECTIO VI.

Circa Religiosos, an Simoniaci, qui Prælatis munera pretiosa offerunt pro nominatione ad Indorum Doctrinas, quæ Patrono exhibetur.
50
*DE hoc præfatus Antistes Seßione 4.
num. 10. & seqq. Vbi & affirmando concludit. Primò, quia nominatio est actus iurisdictionis Ecclesiasticæ, cùm à Prælato vt tali fiat, & non alio titulo, atque à subdito vt Ecclesiastica persona etiam admittatur ex obedientia debita ratione voti, sine quo collatio esset nullius roboris, ad quam vti ad rem maximè spiritualem ordinatur nominatio. Ergo cùm omnia spiritualia sint, quidquid pretij interuenit, venalitatem continet, & ita Simoniacam prauitatem. Contra quod tamen obiecerat nominationem huiusmodi non videri actum iurisdictionis Ecclesiasticæ, sed œconomicæ potestatis: qualis esset si quis pretium offerret Prælato vt illum eligeret futurum Principi à regimine conscientiæ: aut pro designatione ad assistendum exequijs personępersonæ nobilis extra oppidum, ad quas certus Religiosorum numerus postulatus, sic opportunitatem visitandi cognatum, aut simile aliquid habiturus. Ad quæ quidem respondet negando assumptum,
quòd scilicet non sit actus iurisdictionis Ecclesiasticæ, & etiam asserendo in adductis exemplis committi Simoniam contra ius diuinum naturale, quia iurisdictionis Ecclesiasticæ actus sunt, vtpotè qui ad spirituale aliquid diriguntur. Quod confirmat ex P. Lessio Lib. 2. de Iust. Cap. 35. nu. 13. & P. Villalobos Tomo 2. Tract. 37. Difficult. 8. n. 3. asserentibus vendere prædicationem, & decisionem casuum, pro leuamine conscientiarum, esse Simoniam: quod & sentiunt Hostiensis, Paludanus, & Syluester. Et traditur à Salomone Pro
Prou. 3. v. 15. & 23. v. 23.
uerb. 3. (pro quo erraticè Cap. 13.) sic dicente: Pretiosior est cunctis opibus: & omnia, quæ desiderantur, huic non valent comparari. Sapientiæ inquam. Et Cap. 23. n. 23. Noli vendere sapientiam, & doctrinam, & intelligentiam. Circa quod
51
*Dico Primò. Munus pro nominatione
Assertio 1. affirmans etiam.
dicta offerre Simoniaca videtur turpitudo. Probatur excommuni Doctorum sensu circa actus iurisdictionis & potestatis Ecclesiasticæ, pro quibus pretium offerri sine labe simoniaca nequit, vt videri potest apud P. Suarez Tomo 1. de Religione Lib. 4. de Simonia Cap. 20. P. Thomam Sancium Tomo 1. Consilior. Lib. 2. Cap. 3. Dub. 17. P. Vincentium Tancredi de Religione Tract. 2. Disput. 14. & obuios alios. Atqui actus prædictus talis est, vt apparet ex eo quod Prælatis vt talibus ea est nominatio commissa, vtpotè ijs, qui circa mores & requisita alia ad Paræciale munus, meliùs inquirere valent, quod quidem ipsis vt Prælatis competit. Ergo simonia in munerum oblatione committitur. Tum etiam quia nominatio ab Episcopo facta, ab eius spirituali potestate proculdubio ortum habet, vnde pretium offerre pro ipsa, manifesta esset simonia. Atqui id quod Episcopo respectu subditorum sæcularium competit, Prælatis est Religiosorum erga suos commissum: ergo similiter est philosophandum de illis. Item pretium pro præsentatione offerre simonia est, vt est certa & inuiolabilis, Iure sic indicante, sententia, pro qua P. Suarez suprà Cap. 28. num. 15. & non alia ratione, nisi quia à iure patronatus oritur præsentatio, quod spirituale quid est in patrono, cui immediatè Canonica institutio respondet: Atqui nominatio, de qua agimus, est immediata præsentationi, quatenus quid spirituale illa est: ergo simoniaca est pro illa pretij cuiusuis oblatio: & ita non habet locum discrimen illud de iurisdictionali & œconomica potestate.
52
*Sed quidem non videtur illa sine aliquo
fundamento conficta: dici enim non inuerosimiliter potest actum illum non esse iurisdictionis, seu spiritualis potestatis, sed gubernationis politicæ, quatenus Prælatis Ecclesiasticis conuenire potest, & eam supponit, sed non (vt ita loquamur) formaliter influentem. Tales enim actus esse benè ostendit P. Thomas Sancius Lib. 5. in Decalogum Cap. 4. nu. 78. & 79. iunctis ijs, quæ habet Lib. 3. de Matrimonio Disput. 21. per totam, de admittente Professionem, cùm sit excommunicatus, assistente matrimonio, & id committente alteri: sicut & de celebrante contractus, qui actus superioritatem supponunt, & Ecclesiasticam potestatem, & tamen ea non influente semper necessariò fieri valent, ac proptereà in Prælato excommunicato sunt validi, in quo tamen omne est iurisdictionis exercitium impeditum: pro quo & actus alij possent aggerari. Quòd autem nominatio præfata talis esse queat ex eo potest ostendi quòd Prælatis eatenus committatur, quatenus ipsi quod ad mores & sufficientiam eligendorum attinet, meliùs possint dignoscere quàm alij: hæc autem notitia à superioribus haberi potest, sicut & illam habent patres familiàs, & Abbatissæ, quibus iuxta receptissimam sententiam nihil de spirituali competit potestate. Quod ergo à PręlatisPrælatis hoc in negotio præstatur nihil est aliud, quàm iudicium idoneitatis, quod quilibet alius nominatum agnoscens præstare posset, sed non | cum ea auctoritate, qua Prælati, à quibus exigitur; sed ita vt non debeat ei necessariò deferri; vnde ab Episcopo examinandi sunt, & ex eo potest, quod est dictum, ampliùs roborari; quia nominatio dicta nullum ius certum confert, & ita si in examine non deprehendantur idonei, alij erunt necessariò designandi. Ex quo intelligendum venit iudicij huius discrimen à iudicio Examinatorum: hi enim quando approbant ius sua approbatione conferunt, cui non potest ab Episcopo contrairi. Videtur ergo hoc non penitus inuerosimile, sicut non insolubiles in contrarium adductæ rationes.
53
*Et hoc quidem non leuiter confirmant
Exemplis comprobatur.
exempla, de quibus suprà, in quibus immeritò dicitur Ecclesiasticam iurisdictionem secundùm formalem eius conceptum exerceri. Designans siquidem futurum principi à sacris Consilijs id agit, quod ab alio præstari posset, qui non esset Prælatus: si videlicet Princeps alicui confidentiario suo curam explorandi iniungeret, quinam Religiosi in tali inuenirentur cœtu, ex quibus conscientiæ suæ posset moderatorem eligere. Aliud autem de eunte ad exequias minùs est verosimile, quia licentiam talem dare etiam Abbatissæ possunt in Monasterijs, in quibus adhuc non est admissa clausura. Ex eo autem quod in illis spirituale aliquid admisceatur, argumentum nequit firmum instrui, quia assistens matrimonio, Sacramento assistit, sicut & Professionem admittens contractui maximè spirituali. Quomodo autem discerni queat quando actus, licet rem spiritualem concernat, non tamen sit spiritualis potestatis, & ita pro temporali munere factus non sit Simoniacus, res est non ita facilis explicatu, & ita non calami properantis: circa quod seria est & attenta lectio præcipuis auctoribus adhibenda, & ei ante alios, qui inter caput extulit omnes, Quantùm lenta solent inter viburna Cupreßi, P. Francisco Suarez, ex cuius fontibus, qui post eum prodierunt, aquam limpidæ doctrinæ hauserunt quidem, sed non exhauserunt.
54
*Dico Secundò. Videtur non improbabile
in nominatione muneribus obtenta non committi Simoniam. Sic potest colligi ex P. Thoma Sancio suprà Dub. 26. nu. 1. vbi sententiam quorumdam adducit, quam doctus Neotericus satis censuit esse probabilem, & à qua non abhorret Dominicus Sotus Lib. 9. de iust. q. 7. arti. 3. in fine Corporis. Et Gregorius Lopez in. l. 17. Parte 2. vers. Tenudo. Iuxta quam non est Simonia pretium mediatori tribuere; quia tunc reuera Episcopus gratis confert, sicut & de patrono asserendum, quando circa præsentationem mediatoris solicitudo versatur. Quam quidem cùm citatus proponat Pater, nec tamen sequatur, nihil circa ipsam addit, ex quo inferri possit illum de eius probabilitate dubitare. Hoc autem præsenti casui potest adaptari, in quo neque patrono, neque Episcopo quidquam datur; sed simplex interuenit nominatio, vt ex designatis possit eum, qui libuerit, præsentare, vnde accidere poterit, vt qui pretio nominationem obtinuit, minimè præsentationis, quam desiderat, sortem assequatur.
55
*Dico Tertiò. Licet Simonia in rigore sum
pta prædicto in casu non inueniatur, at regulariter loquendo graue admiscetur peccatum. Probatur ex eo quod de mediatore, ex quo argumentum est circa probabilitatem instructum, habet P. Thomas suprà ita scribens: Aliqui censent non
P. Thomas SancinsSancius.
esse Simoniam, sed esse peccatum mortale, quia est turpißima solicitudo ad parandum Beneficium: & sic non incurrere sic facientem pœnas Iuris, nec restituendi obligationem. Sic ille. Et hoc quidem generaliter loquendo; cùm tamen in Religiosis aliquid magis speciale occurrat, vitium scilicet plerum que proprietatis, dum occultas pecunias habent (& idem est de auro atque argento infectis, ac rebus alijs pretiosis), quas pretium Beneficij faciant, licet non ita proximè, vt in rigore Simoniaci veniant reputandi. Si dicatur cum legitima licentia habitas, & ita Prælatis manifestas: illæ quidem ad Conuentum spectant, in quo habitant, quia Religiosus Monasterio acquirit; ergo si dentur Prælato, Monasterio per summam iniuriam auferuntur. Si addatur esse à Parochis acquisitas, & labori aut peculiari industriæ respondere, de hoc dictum in Thesauro Tomo 2. Tit. 17. n. 55. & seqq. Et quidem si iam conuentui alicui sunt applicatæ, eadem est, quæ de alijs, ratio. Si nondum; necessariò tamen applicandæ, vnde nequeunt turpi negotiationi, vt ea est, de qua loquimur, applicari. Et hæc quidem ex parte tribuentis: ex parte autem recipientis est in primis graue scandalum, & tales inter suos Simoniaci reputantur, quod & aliquando publicitus in faciem exprobratum. Deinde cùm conuentuum necessitates graues deprehendantur, pecuniæ tales non illis subleuandis seruiunt, sed aliò diuertuntur. Quin etiam de correctione ambientium huiusmodi, dum in Doctrinis versantur, minimè agitur, & aliquando charitas, de qua meritò dicere possit Christus non sibi placere, iuxta veterem historiam, operit multitudinem peccatorum. Ex quo aliud sublucet absurdum, Doctrinas scilicet dignioribus non conferri, sed plus dantibus, qui non solùm minùs digni, sed & indigni, vel ex hoc detestabili agendi genere comprobantur.
56
*Dixi Regulariter loquendo, nam impossibile
non apparet posse munus interuenire, nec tamen graue in eo peccatum admitti: nam & vbi actiones esse materia simoniæ possunt, eius potest abesse malitia, si venalitatis respectus penitus remoueatur, vt benè adnotat P. Thomas Sancius suprà Dub. 11. num. 9. quia multis titulis potest temporale dari, inter quos vnus est ad ineundam gratiam alicuius: tunc enim non datur temporale vt pretium pro spirituali. Vnde si ministrans spiritualia accipiat temporalia, non detorquendo intentionem, id est, non cum intentione emendi, vel vendendi, sed dicendo, Accipio hoc, sicut solent Clerici probi accipere, non est Simonia. Verba illius sunt. Sic ergo, si Religiosus id, quod cum licentia pro suo habet vsu, Prælato offerat, (ad quem spectabit videre quomodo id debeat expendi) vt eius ineat gratiam, & sperans, non tamen petens aut significans pro obtinenda id nominatione fieri, sed sincerè professus se eo modo dare tantùm intendere, qui licitus sit, non videtur in eo graue esse peccatum. Doctrinam autem honesto desiderare potest intuitu, vt scilicet subueniat parentibus, aut sororibus grauiter indigentibus, vel fine alio, coram Deo, & non consultis carne & sanguine tantummodò, pessimis quidem consultoribus, approbando.
SECTIO VII.

SECTIO VII.

Doctrinæ Indicæ an dari queant sine residentia earum prouentus habituris, vel cum onere pensionis. Vbi de Religiosis.
57
*SEßione 7. nonnulla habet citatus scri
ptor, pro quibus iuuabit aliquid contulisse. Ait ergo Doctrinam non posse quoad Beneficij proprietatem Patribus grauibus conferri suis in præcipuis Conuentibus remansuris, seruiendi cura alijs demandata, qui emolumentorum considerabilem quantitatem sint Proprietarijs largituri. Et id quidem meritò, quia contra expressum est Concilij Tridentini decretum Sessione 23. Cap. 1. de reformat. vbi Parochi residentia strictè requiritur ad faciendos fructus suos. Pro quo P. Angelus Verricelli de Apostolicis Mißionibus Quæst. 98. nu. 237. vbi cum alijs, quos citat, talem detestatur abusum, Regijs etiam rescriptis reprobatum: & collationem esse nullam firmat, de quo & dictum à Nobis Tomo 2. Thesauri in Additionibus nu. 322. Quòd verò ad nullitatem collationis attinet, non est ita certum ob dicta Sectione præced. etiamsi linguam Indorum ita prouisus ignoret: facillimo autem Episcopi & patroni decreto prouisio poterit irritari.
58
*Deinde asserit, cùm Religiosi graues apud
Prælatos intercedunt, vt aliquos nominent erga ipsos benè affectos, (quos suæ deuotionis appellant) cum obligatione tribuendi fructuum aut emolumentorum benè visam eisdem portionem, simoniam committere, quia in eo pro re spirituali, nominatione inquam, temporalis offertur, pensio inquam; intercessioni etiam, quæ est cooperatio ad illam, id tantùm temporalis retributionis respondere potest, quod cum labore huiusmodi habeat proportionem, & ita simoniacus videtur excessus. Item Religiosi Prælati non habent potestatem imponendi pensionem: quia vel Beneficium est, cùm secum afferat obligationem diuini Officij recitandi: aut Beneficij pars: quod quidem sine diuisione Beneficij non stat minimè Religiosis Prælatis possibilis, cùm sit superioris potestatis. Prætereà superior sic Beneficium per nominationem inchoatè conferens, simoniacam contrahit prauitatem, siquidem id facit ob pensionem, si non sibi, nominato tamen applicatam. Concludit adducens circa præfatos abusus verba Doctoris D. Didaci de leonLeon Pineli Primarij Sacrorum Canonum Professoris in Limana Academia, & Indorum Protectoris, à me alibi, sed numquàm pro merito collaudati.
59
*Dico Primò. In præfato intercessionis
modo non admisceri simoniam verosimiliter potest affirmari. Probatur, Quia intercessio neque circa Episcopum, neque circa patronum versatur, sed apud Prælatum, cuius nominatio actionem omnem Episcopi & patroni præcedit, vt dictum Sect. præced. Quando autem sic accidit, vt erga mediatorem intercessio versetur, cui non incumbit eligere, conferre, aut præsentare, non est simonia pro ea temporale munus accipere, quia datur pro re merè temporali, nec paratur via immediatè & proximè ad Beneficium. Quod quidem esse probabile affirmat P. Thomas Sancius suprà Dub. 26. num. 8. qui nu. 7. pro eo adducit P. Vasquez in casu disputato Matriti. Ex quo infert non esse simoniam, nec peccatum, iuxta prædictam sententiam, dare aliquid famulo Auditoris, vt obsecret suum herum, vt dantem proponat Regi ad Beneficium; quod & poterit multis alijs applicari.
60
*Dices vt suprà, posse quidem aliquid ac
cipi, sed proportionatum labori, quale non est pensio. Benè quidem: at si sponte detur cessat difficultas: sic enim si Notarius plus recipiat, quàm ipsi debeatur, non est simoniacus, si sponte offeratur, vt videri potest apud eumdem P. Thomam Dub. 20. n. 5. vbi alios adducit: pro quo & P. Lessius Lib. 2. de Iust. Cap. 35. num. 62. & quidem cùm aliquid possit pro labore recipi, si compensatio notabilem habeat excessum, erit quidem iniustitia, sed non simonia, quia peccatur in materia, quæ iustitiam concernit. Sic Sacramenta, & spiritualia alia administrans, recipere aliquid potest titulo sustentationis, in quo si excedat, non erit simoniacus, sed iniustus, vt obseruat P. Lessius l. c. n. 51.
61
*Et ex hoc fit satis obiectioni propositæ, si
videlicet PręlatusPrælatus tale non imponat onus, sed gratificationem benefactoris sui eius relinquat voluntati. Si autem nominet cum onere pensionis, ex eo iustificari potest, quod verà pensio non sit, secundùm communem & Ecclesiasticam acceptionem, iuxta quam id habet, quod in obiectione dicebatur, vt Beneficium integrè aut partialiter sit, cum onere recitationis Officij Sacri: sed determinatio quædam circa id, quod Parochus tenetur facere, superflua videlicet largiri pauperibus, inter quos vnum aliquem designat Prælatus, Religiosum videlicet Benemeritum, & subsidijs huiusmodi iudicio eiusdem indigentem. Accedit id quod habet Illustrissimus Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 85. num. 11. vers. vlt. vbi postquàm de Episcopis locutus fuisset potentibus pensiones imponere vsque ad vitam onerati, ita scribit: Amplia in quolibet Regularium Superiore in Benefi
Illustriss. Barbosa.
cijs suæ Religionis, quæ ad proprietatem non transeunt in Religiosum, vt fuit dictum in Troiana pensionis 25. Iunij 1610 &c. Licet autem Doctrinæ Indorum Beneficia sint, vt diximus citato Tit. 17. Cap. 3. & ita respectu illarum videantur Religiosi Parochi habere proprietatem; quia tamen proprietas Regijs Schedulis denegatur, vt ibidem visum, neque id adeò certum sit, vt pariter ostensum, iuncta subiectione, quam Parochi huiusmodi respectu suorum seruant inuiolabiliter Prælatorum, vt nequeant pro libitu de fructibus emolumentisque disponere, perinde se habent quoad effectum dictum, ac si nullam haberent proprietatem.
62
*Quibus addendum id quod Auctor idem,
bonis productis patronis, habet citata Allegatione, vt iam insinuauimus, Episcopos scilicet posse pensiones imponere temporarias, ad vitam scilicet Beneficiariorum, aut breuius ad tempus ex honestis caussis, quas summatim recenset vers. Circa eamdem: inter quas recenset, dantibus operam litteris subuenire, & titulum remunerationis | ac paupertatis, circa quos eruditè profatur. Hoc autem respectu Religiosorum Prælatorum iure est asserendum potiori, quia Parochi sæculares absolutè sunt fructuum ac emolumentorum Domini, vel saltim habent plenam administrationem; quod tamen respectu Religiosorum dici nequit, iuxta dicta citato Tit. 17. num. 55. & seqq.
63
*Iam quod ad simoniam spectat ex parte
Prælati, non plus vrget, quia non procedit ad nominationem respectu aliquo, qui venalitatem sapiat; sed disponendo id, quod licitè potest: applicando scilicet partem emolumentorum pro subleuandis benemeriti Religiosi necessitatibus, quæ solent esse non paucæ, neque exiguæ, vt eos audimus possim, præsertim in morbis grauibus & prolixis conclamantes, & Societatis nostræ, erga omnes singularem prouidentiam commendantes, quam & illi non semel experiuntur. Sic cessante pacto ex Officio mandare potest Episcopus, quòd recipiens Beneficium pinguius soluat aliquam pensionem suo tempore duraturam ad coæquandos fructus vtriusque Beneficij permutati, vt cum multis tenet citatus Dom. Barbosa ibidem. vers. Potest Episcopus. Cùm enim absolutè possit ita præcipere, non officit, si ea sub conditione Beneficium conferat, non paciscendo, sed præcipiendo, omni venalitatis semoto respectu. Licet autem non ita expressè semper Prælati significent, eo tamen modo eorum est dispositio accipienda, quia credendi sunt ita agere velle, vt probi Prælati solent, sicut in simili dictum n. 56. quod & de intercedentibus asserendum.
64
*Dico Secundò. Si in contributione præ
Qualiter peccari in eo queat.
dicta sit notabilis excessus, licet non sit simonia, peccari in eo grauiter potest, Primum ostenditur, quia excessus dictus vel subtrahitur congruæ Parochi sustentationi, vel Ecclesiæ, vel pauperibus, quorum necessitatibus succurrere inter primarias eius est obligationes. Quòd si dicatur ex industria conquisitum contractibus applicita; id etiam excessus arguit grauitatem, cùm legibus Sacris sint Ecclesiasticis prohibiti contractus negotiosi, & maximè Religiosis. Ex quo etiam pullulant Indorum grauamina, vt tot possint miseri Parochi contributionibus satisfacere. Secundum autem probatur ex dictis num. 60. & quia generaliter loquendo quando aliquid dare simonia non est, quia in eo venalitatis respectus non apparet, neque in excessu esse potest, quia magis & minùs non variant speciem. Sicut è conuerso & contrario; Dare magnum aliquid vt pretium, simonia est: Vnde etiam & minus eodem dare titulo simoniacam continet prauitatem: quia, vt diximus citato num. 56. ex modis dandi debet qui sit simoniæ proprius inferri. Et ita grauissimi scriptores censent in peccato simoniæ non dari paruitatem materiæ, ex quibus P. Suarez Tomo 1. de Relig. Lib. 4. de simonia Cap. 3. num. 5. & seqq. & alij apud Dianam Parte 5. Tractat. 5. Resolut. 2. Licet negent nonnulli apud eumdem.
SECTIO VIII.

SECTIO VIII.

An sola Prælatorum assignatione posßint Religiosi Paræcialem curam exercere.
65
*NEgat, & merito doctus Antistes
Seßione 13. de quo & Nos in Thesauro Tomo 2. Tit. 17. n. 22. & seqq. vbi priuilegij Gregorij XIV. mentio nulla, quod tamen ab ipso affertur, id omne continens & confirmans, quod à Pio V. fuerat circa Sacramentorum administrationem sine Episcoporum licentia requisita concessum, an. 1591. propter quod ab illis inducta praxis, de qua testantur Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus sæpiùs citatis Parte 1. verb. Religiosos. & Parte 2. fol. 172. vers. His suppositis. Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. q. 35. arti. 1. & 2. parte Summæ Cap. 9. Conclus. 6. Remesal, Veracruz, Alfonsus Fernandez, & Alfonsus de NoueñaNoreña qui omnes & alij, ijs & alijs priuilegijs attentis, de quibus citatus Fr. Ioannes Baptista citato vers. & seqq. id esse licitum censuerunt. Sed quidem neque Emmanuel, neque Ioannes Baptista, neque Alfonsus Fernandez, præfati priuilegij meminerunt. Et ex his postremus in Historia, quam nostrorum temporum inscripsit, Lib. 1. Cap. 52. solùm asserit Pium V. ordinasse vt conuersio Indorum fieret per Religiosos & Ecclesiasticos, & non per sæculares. Al
De Alfonso à Veracr.
fonsus à Veracruce citatur in Compendio Indico manuss. in quo nihil haberi tale ex eo euincitur, quòd nullus ex citatis eum allegantibus quidquam de priuilegio tali ab eo assertum attestatur. Et scripsit ille ante id tempus, quo dictum priuilegium dicitur fuisse concessum: anno enim 1572. editum speculum coniugiorum, cùm tamen priuilegium anno 1591. concessum fuisse dicatur. Neque ex P. Remesal plus aliquid potest, quod ad intentum conferat, reportari Lib. 10. Cap. 23. n. 3. de priuilegio tantùm Pij V. locuto, vt apud Auctorem num. 6. ex Dom. Solorzano, Tomo 2. de Iure Indiarum Lib. 3. Cap. 16. num. 20. vbi citatus occurrit Lib. 10. de historia Guatemalensi Cap. 22. & 23. Tali ergo priuilegio, de quo neque alibi quidquam authenticum habetur, non est pertinaciùs insistendum, licet de illo etiam citatus Dom. Solorzanus Cap. 17. num. 16. faciat mentionem, qui & priuilegium Pij V. reuocatum ait à Gregorio XIII. sed de alio loquitur, de quo inferiùs.
66
*Pergit Auctor, & maiorem difficultatem
in eo esse constitutam asserit, quod ad forum internum spectat, an scilicet in eo liceat iuxta priuilegia dicta Religiosis operari. Circa quod ait reuera ita videri, quia præcipua ex illis, & præsertim citatum Pij V. à nostris sunt Regibus impetrata, qui in eo politicæ tantùm gubernationis pacificum statum intenderunt. Deinde, quia argumentum, quod ex Concilio Tridentino desumitur, non vrget, dum Seßione 24. Cap. 18. de Reformat. statuit Paræcialem curam non conferendam, nisi post examen, de quo & Seßione 25. Cap. 9. de Reformat. vbi de Beneficijs iuris patro|natus, pro quibus eadem forma præscribitur, & potestas Episcoporum declaratur ad repellendos eos, qui in examine non fuerint idonei deprehensi. Non inquam vrget, quia licet ibi priuilegia reuocentur, post decretum tamen dictum impetrata est Pij V. concessio, vt constat, quandoquidem Concilium Tridentinum à Pio IV. est approbatum & confirmatum, in cuius Decretis potuit & voluit Pius V. quoad contenta in illa dispensare.
67
*Nihilominùs oppositum statuit, quia di
ctum priuilegium Pij V. à Gregorio XIV. est reuocatum vbi error apparet, cùm à Gregorio XIII. videatur dici debuisse, vt ex Dom. Solorzano vidimus. Sed non satisfacit; quia priuilegium illud ad Indias non spectabat; cùm tamen; & aliàs quod de Gregorio XIV. dicitur, stare nullo pacto queat; siquidem dicitur ab ipso priuilegium Pij V. fuisse de verbo ad verbum innouatum & confirmatum. Quidquid de hoc sit, meliùs adducitur Constitutio Gregorij XV. de qua & Nos citato Tit. 17. nu. 23. in qua priuilegia omnia reuocantur circa administrationem sacramentorum sine præuia Episcopi licentia & approbatione. Non tamen videtur intentum euinci, quia dici potest Constitutionem præfatam forum internum non tangere. Immò iuxta Emmanuelem Rodericum citata Quæst. 35. arti. 1. §. Tertio nota Constitutiones huiusmodi non reuocant Pontificias concessiones ad Indias spectantes, pro quibus tot fauorabiles Bullæ passim expediuntur. Vnde ea non obstante diximus citato Tit. nu. 25. posse Religiosos probabiliter Sacramenta ministrare: in nullius siquidem administratione quidquam timeri potest, ex quo æterna recipientium salus in discrimen possit reuocari, vt ibidem demonstratum. Approbationem tamen pro Sacramento Pœnitentiæ administrando necessariam asseruimus quidem, sed simplicem, vt solet ab Episcopis conferri ijs, qui pro Paræciali cura non approbantur.
68
*Concludit affirmans, cùm collatio fuit
nulla, sicut & titulus, ob ignorantiam linguæ in priùs nominato, coadiutorem à Prælato missum non posse assistere matrimonijs, & ita futura illa in vtroque foro nulla: quia Prouincialis dare talem licentiam nequit, eo quòd priuilegia omnia circa hoc sint penitus reuocata, & ita ad solos spectat Episcopos: neque item Proprietarius, quia eius titulus est nullus, pro quo se refert ad Seßionem 12. & ita debere Prælatos licentiam ab Episcopis petere pro coadiutoribus in Doctrinas destinandis. Sed quidem cùm collationem validam esse satis probabile sit, vt dictum Sect. 5. benè poterit coadiutor à Proprietario id habere, quod ipsi denegatur. Pro quo & facitid, quod nuper dicebamus, de licita iuxta priuilegia operatione. Non videtur autem quomodo conuenienter stare possit quod de coadiutore petendo dicitur. Si enim Proprietarius dare licentiam possit, non est Episcopalis necessaria. Si autem nequit, quomodò id Episcopus patiatur? Nisi fortè dicatur ideo ita Prælatos admoneri, quia contingere potest impedimentum Proprietarij Episcopum ignorare, & ideò licentiam meritò postulandam. Quod quidem nec videtur consonum, si Episcopi visitationem, vt tenentur, obire pergant, sic enim ignorantias huiusmodi non possunt non habere perspectas. Quibus addendum id, quod cum alijs Auctor affirmat Seßione 11. & vidimus Sect. 5. Parochum inquam ignorantem Indorum linguam posse matrimonio assistere, & etiam eius coadiutorem, & matrimonium futurum validum ex communi errore, & titulo colorato: ergo non est absolutè verum, quod ab ipso affirmatur, in casu, de quo est sermo, & ita coadiutor à Prælato missus poterit matrimonio assistere, valido cum tali assistentia futuro, quia communis error, & coloratus titulus præualebunt.
SECTIO IX.

SECTIO IX.

Religiosi Parochi an ex iustitia administrare debeant, an solo titulo charitatis.
69
*IN quæstione ista id Auctor noster affir
mat Seßione 14 quod & à Nobis dictum & probatum Tomo 2. Thesauri Tit. 17. Cap. 2. commoda adhibita distinctione, sub qua videtur ille loqui, scilicet loquendo de illis, qui ordinario prouisionis modo Doctrinis præficiuntur, præsentatione Patroni, & institutione Canonica, vt sæculares alij Parochi, de quibus id nequit dubitari. In hoc autem rationem discriminis circa obligationem constituit, quòd teneantur ex culpa leui, ita vt mortaliter delinquant in eo, in quo, si ex charitate tantùm administrarent, venialis eorum culpa censeretur; ita vt in materia graui mortaliter peccent, & venialiter in leui, sicut & in leuissima. Quod & de coadiutoribus asserit qui ab Ordinario sunt constituti, aut cum Parocho circa curam conuenerunt. Explicatio
Culpæ triplicis explicatio.
nem autem culpæ satis notam præmiserat, latæ scilicet, leuis, & leuissimæ, obuio apud Auctores exemplo eius, cui res custodienda est tradita, adducto P. Lessio fol. 77. Disput. 6. (pro Dubitatione) vbi adde num. 22. De quo & dictum à Nobis in Thesauro Tomo 1. Tit. 3. num. 65. & Tit. 5. num. 1. &
Exempla notanda.
5. Exempla ab eo adhibita num. 6. sunt: Non benè intelligere linguam Indorum, visitationem infirmorum omittere, ab illatis iniurijs eos non defendere, non residere ita exactè in oppido suæ curæ, in Parocho peccata erunt, & non in eo, qui solùm ex charitate administrat, qui tantùm peccat quando ita in administratione se gerit, vt ea omnia non adhibeat, quæ ad eius substantiam requiruntur. Sic ille habet: qui dum ait sic administrantem non peccare, cùm tamen in eo administrationis modo, stante Sacramentorum substantia, multi possint esse defectus, & consequenter peccata, non videtur vt verba eius indicant, accipiendus. Quis enim dubitet negligentiam in administratione huiusmodi aliquomodo esse culpabilem? Vnde intelligi de mortali culpa potest: aut non esse peccatum contra iustitiam. Quod & si verum sit; si tamen grauis in eo admiscetur malitia, eadem lethalis grauitas reperitur; vnde discrimen dictum non magni videtur esse momenti. Ideò
70
*Dico Primò. In Ordine ad restitutionem,
Assertio 1.
pro qua diuersitas dicta culparum solet attendi à | Doctoribus, culpa, quæ peccatum mortale non
sit, in negotio præsenti illam non inducit, vt scilicet teneatur Parochus, etiam in materia graui delinquens, stipendium, aut illius partem restituere. Est hoc iuxta dicta citato num. 65. vbi & Auctores dati pro eo stantes, quibus addendi ij, quos adducit P. Fagundez Lib. 1. de Iustitia Cap. 10. num. 10. qui num. 12. id esse probabile affirmat. P. Antonius Perez de Iust. & Iure, Tract. 2 Disput. 3. num. 142. dicens id procedere Secluso speciali pacto, quo scilicet velit quis se ad omnem euentum obligare. P. Esparza Tomo 1. Lib. 8. Quæst. 32. Arti. 3. P. Herincx Tomo 3. Tract. 2. Disput. 5. num. 28. & alij apud ipsum, pro quo sic arguere possumus. Nam iste, de quo agimus, coram Deo non est grauiter culpabilis: ergo neque coràm ipso grauiter ad restituendum obligatus. Antecedens constat, & consequentia probatur; Quia si coram Deo esset talis obligatio, illam profectò manifestam reddidisset: Atqui nullibi talis manifestatio extat, sed potiùs lumine & lege naturæ notum leui culpæ non esse grauem pœnam, imponendam. Si dicatur id haberi per humanas leges: id non vrget, nec satisfacit, quia illæ in præsumptione grauis negligentiæ fundantur, & oportuit hoc pacto reddi homines in administratione suorum Officiorum attentos, diligentes, & solicitos, vnde non est hoc ad forum conscientiæ trahendum, in quo iuxta rei veritatem iudicatur.
71
*Dico Secundò. Etiamsi Religiosi in Do
ctrinis dicantur titulo administrare charitatis, peccare grauiter possunt in adductis exemplis. Id ostenditur, Quia Parochi ex iustitia administrantes grauiter in eo delinquunt: ergo & Religiosi. Consequentiam probo: Quia si illi non præstent erga Indos omnia prædicta, miselli isti subsidijs talibus penitus destituti manebunt, quod erit eorum malum sanè grauissimum, cuius Religiosi sunt caussæ, dum se ad huiusmodi administrationem non rogati offerunt, & alios impediunt, qui ex iustitia in omnibus prædictis subuenirent, vt ex P. Ludouico Miranda dictum citato Capite 2. Tit. 17. num. 9. qui proptereà non solùm obligationem ex charitate, sed ex iustitia agnoscit, licet non ad omnia, ad quæ Curati tenerentur; ad totum tamen illud, quod fecissent ibi Clerici Curati: Ergo si id non admittitur, ex charitate tamen necessariò est admittendum; cùm constet grauem esse posse obligationem charitatis; & in defensione Indorum ab illatis iniurijs id est certissimum, iuxta receptissimam in hac materia doctrinam de innocentium defensione, pro qua P. Lessius Lib. 2. de Iust. Cap. 9. num. 88. & 89. vbi quòd etiamsi ipsi non implorent auxilium, sed pati velint etiam mortem. Dei illa vox est. Isa. 1.
Isa. 1. v. 17.
v. 17. Quærite iudicium, subuenite oppresso. Ierem. 21. v. 12. Eruite vi oppressum. Sicut & ille Psal.
11. v. 6. Propter miseriam inopum, & gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus. Indos autem miserabiles esse personas ostensum in Thesauro in Additionibus ad Tomum 1. num. 135. & seqq. Neque ad solos Parochos ex iustitia administrantes prædicta diriguntur. In hoc ergo dubitatio esse nulla potest, nec verosimile pium & doctum Antistitem aliter censuisse.
72
*Dico Tertiò. Religiosorum Parochorum Socij sponte ab illis assumpti, annuentibus Prælatis, dici possunt titulo charitatis tantùm admi
nistrare. Id probatur, Quia in illis non apparet vnde titulus iustitiæ possit vrgere: neque enim canonicam institutionem post præsentationem accipiunt, neque assignatum stipendium habent; neque etiam dici potest impedire eos, qui ex iustitia administrarent, quia cùm Parochi non sint, neque Parochis sunt impedimento, aut Indorum bono obstaculum exhibent: immò potiùs maius illi subsidium habent, quo, stantibus ibi sæcularibus Parochis, priuarentur, socios habere non solitis, ad quos pro confessionibus, & spiritualibus, & quandôque etiam temporalibus, necessitatibus, facilis possit esse recursus. Licet autem ex charitate administrent, in eo genere grauiter peccare possunt circa dicta, si propter eorum negligentiam graue aliquod damnum Indis obueniat; vt si vocati ad audiendas periclitantium Confessiones, moras ita nectant, & ita illi interim inconfessi moriantur. Proprietarij enim ita ipsis fidunt, vt non minorem quàm illi credant in ijs, quæ Commissa sunt, diligentiam præstituri. Et id præsertim in eorum absentia, in qua velut Parochi reputantur; aut quando Parochus non est, ob mortem, vel ab Officio legitimam remotionem, necdum alter canonicè est ad munus Paræciale prouisus: tunc enim obligatio maior, quia & stipendium solet sic administrantibus per tempus taxatum lege persolui; vnde & erunt qui dicant tunc obligationem iustitiæ ipsos vrgere: quod tamen ipsi recusant admittere, & ideò non sunt eorum conscientiæ rigidè constringendæ.
SECTIO X.

SECTIO X.

Circa digniorum electionem ad Paræcias Indorum.
73
*PRæmissis circa hoc sententijs Seßione
17. hortatur laudatus Auctor patronos, vt ad securitatem conscientiæ, & vt res tanta sub opinionum incerto non relinquatur, digniores vt eligant: nam ad patronos tandem prouisio tota deuoluitur. Et opinio quidem satis recepta est, cùm laici illi sunt, ad digniorum electionem non adstringi. Licet autem hortari, & non prorsus adigere videatur, eius tamen ratio strictæ obligationis onus ostendit, dum ex defectu electionum talium asserit ruinam & destructionem miserorum Indorum sequi, vt experientia in aliquibus demonstrauit Ecclesijs, in quibus Parochi assistunt falsò reputati idonei, ex eo solum quòd grammaticalem alicuius Euangelij protulerint constructionem. Et grande quidem hoc malum censeri debet, cui tantus nequeat Prælatus, neque visitatione, neque patroni requisitione, remedium penitus adhibere.
74
*Circa quam grauissimam quæstionem dictum à Nobis in Thesauro Tomo 1. Tit. 1. Cap. 7. &
10. & Tit. 2. num. 18. & seqq. & Tit. 3. num. 76. & seqq. & ita quidem cumulatè, vt nihil hoc loco desiderari videatur. De qua agens P. Herincx Tomo 3. Tract. 3. Disput. 7. Quæst. 3. num. 29. affirmat quidem in concursu pro Parochialibus Beneficijs, quod à Concilio Tridentino adhibendum | præcipitur Seßione 24. Cap. 18. de Reformat. præferendum esse digniorem, & si secus fiat, obligationem restitutionis incumbere: concursus enim indictione videtur contineri implicita sponsio seu pactum dandi magis idoneo inter concurrentes. Addit autem quòd posset concursus alia mente institui, vt nimirùm collator non adstringatur ad aliquem ex concurrentibus, atque adeò nec ad dignissimum, sed vt deseruiat per modum inquisitionis ad prudenter, & si liberè, in collatione procedendum: quando videlicet ex aliquo capite id prudenter colligi potest. Quod quidem cùm addat post assertam obligationem dictam, & inductum Concilij Tridentini decretum, videtur innuere posse id, quod posteà adijcit, in negotio præsenti locum habere. Sed verò cùm dicat ita illud accipiendum, cùm ex aliquo Capite prudenter collatoris mens colligi possit, & in casu, de quo agimus, manifestam Concilij Tridentini mentem agnoscat, non potuit consequenter loquendo additionem illam eidem applicare. Et quidem doctrina illa de Paræcialibus Beneficijs loquendo difficilis, immò & inuerosimilis prorsus apparet. Collator enim non potest aliam seruare formam, nec habere mentem, quæ non sit Concilij formæ & menti conformis: Atqui illa pro electione dignioris stat, vt expressè indicant eius verba, sic ab Auctore accepta: ergo debet se ad dignioris electionem adstringere. Quòd si Beneficia simplicia sint, & concursum ex fundatione requirant, iuxta fundatoris est mentem procedendum, & in ijs, quæ illum non postulant, similiter faciendum. Videtur autem quòd & si non postulent, possit concursus institui, quia id est meliori modo fundatoris exequi voluntatem. Et quemadmodum alijs vijs idoneitas potest explorari, & prudens inquisitio fieri, ita & præfata assumi conuenienter potest, quæ omnium optima visa est Ecclesiæ, vnde & illam in Beneficijs Paræcialibus præcipit adhiberi.
75
*P. Bonæ-Spei Tomo 5. Tract. 1. Disput. 20.
num. 21. eamdem obligationem eligendi digniorem agnoscit, & quando collatio proponitur per oppositionem tamquàm præmium, etiam ad restitutionem, quia simul cum iustitia distributiua, cuius violatio ad restitutionem non obligat, commutatiua violatur, ob acquisitum ius dominio æquiualens, vt in promissione acceptata, nondum secuta rei acceptatione. Cùm autem de patronis non loquatur, non videtur circa illos resolutio dicta procedere, pro qua nec videtur adducta ratio militare: quia soli Episcopi Edicta proponunt, vnde ipsos solùm vrget obligatio eligendi digniores. Nullus enim ex oppositoribus ius habet dominio æquiualens vt à patrono debeat præsentari, secluso Episcopi Edicto: post Edictum autem idem videtur dicendum in ijs, qui ab Episcopo nominantur: quandoquidem à patrono Edictum non est propositum, nec Beneficium vt præmium meritorum: & ita cuiuslibet ex illis præsentatione, suæ videtur obligationi satisfacere, & ita nullum restitutionis onus inde resultare. Sic ex præfati Auctoris doctrina licet inferre, quod si negauerit, non tamen id esse, attenta eius ratione, probabile.
SECTIO XI.

SECTIO XI.

De obligatione Indicorum Parochorum circa residentiam.

76
*DE hoc Quitensis Præsul Lib. 1. Tract.
2. vbi nonnulla habet Parochis communia, statuens inprimis residentiam in Parochis esse ex præcepto diuino, & intra Parochiam futuram, per se ipsos, & non penitus per alios administrationi debere incumbere, de quibus & Nos Tomo 2. Thesauri Tit. 14. Cap. 2. Illud magis speciale, quod habet Sessione 1. ex
Concilio Limensi, Parochos sine licentia Parochiam non posse deserere, quòd si deserant, pro singulis absentiæ diebus quatuor argenti pondera, seu Octiregales soluturos esse. Si cum licentia, stipendium non leuaturos, sed Ecclesiæ & pauperibus applicandum. In quo etiam conscientiæ Religiosorum onerantur. Item vt in Festis solemnioribus ad ciuitatem se non conferant ea celebraturi, sub pœna viginti Octiregalium soluendorum ab ipsis, & etiam à Vicarijs generalibus Episcoporum, qui eos aduocauerint. Iuxta
Illationes ex ipso.
quod decretum nequeunt indulgentia vti bimestris absentiæ, quam Concilium Tridentinum impendit. Absentiam autem vnius dici non esse sufficientem asserit, vt præfata mulcta subeatur, ex Barbosa, & alijs. Ex quibus infert. Primò non posse Episcopum à sua Parochia Parochum extrahere, vt secretarium, Visitatorem, aut Fiscalem constituat. Secundò, non posse caussa studiorum abesse. Tertiò, neque ob furentem Principem aut populum contra ipsum, pestem, capitales hostes, si alius non adsit suppleturus. Quartò, neque vt Theologiam doceant, quo euentu nequeunt facere fructus suos. Recenset deinde caussas absentiæ legitimas, sed substituto relicto, quamuis si per aliquot tantùm horas sit illa futura, neque Paræciani sint periculosè ægrotantes, in eo non sit lethale peccatum: secus si per diei spatium, præsertim in Paræcijs populos multos amplexis, nisi fortè in vrbe Paræcia sit, in qua alij suppetant sacerdotes. Hæc Seßione 1.
77
*Circa quæ id quod ex Limensi Concilio
Quid circa illa.
adducitur, & vti obligatorium proponitur in locis Prouinciæ, in qua celebratum, nomine comprehensis, vnde & Prouinciale dictum, parui est profectò momenti, illud enim non est à Sede Apostolica confirmatum, nec Regio præsentatum Consilio, & ita eius decreta vti leges Conciliares non allegantur; licet ad rectum gubernationis modum possint deseruire. Vnde & iudices Ecclesiastici possunt præfatas mulctas imponere, cùm excessus huiusmodi contigerit inueniri. Quod ad Officia dicta spectat, regulariter loquendo, ita quidem est: Vnde & citato Capite 2.
à Nobis probatum non posse Parochum ab Episcopo Vicarium Generalem constitui; nisi eius electio ob singularem hominis præstantiam, tanti censeretur esse momenti, vt maius in ea bonum diœcesanæ Ecclesiæ, Paræciali præferendum Episcopus deprehenderet, vtpotè communius, prudenti id, non ex humano affectu prodeunte dictamine, suggerente. Quod quidem & in visitato|ribus locum habere potest, vnde & vidimus doctos, & zelo sancto plenos Antistites sic egisse.
Quòd si in Secretario & Fiscali idem accideret, id pariter asserendum: sed incredibile apparet defuturos alios muneribus istis idoneos. Si Parochia in ipsa Episcopali ciuitate sit, non video magnum inconueniens, si Parochus Secretarij Officio fungatur; non enim tantæ occupationis est illud, vt assistentiam & curam præcipuam impediat, adhibito pro absentiæ spatijs adiutore, vt aliquando vidimus: Aliquid enim leuaminis indulgendum Episcopo, à quo etiam communis Ecclesiæ vtilitas deriuatur. Curandum tamen vt Paræciani intelligant facilem sibi ad suum Parochum, vtique & Pastorem, futurum accessum, quoties acciderit indigere: quòd si non ita contingat, nulla, me iudice, esse poterit Parochi conscientiæ securitas. Noui quemdam & Indorum Parochum, & pariter Secretarium, qui extremo in morbo, & illo momenti maioris articulo, apertis oculis, attonito similem, vix ad ea, quæ pro illo necessaria sunt, attendere valuisse. Sic enim vsu venire solet, vt cogitationes, dum viuitur, ad multa dissipatæ, non sinant miserum cor ad vnum illud tantoperè necessarium, & numquàm auferendum, attendere, dum malè torquetur, vt dicere sicinter angustias deprehensus cum B. Iob possit: Cogitationes meæ dißipatæ sunt, torquentes cor meum. Iob. 17. v. 11. Torquentes inquam, quia dissipa
Iob. 17. v. 11.
tæ, quo ad vnum colligi & Officium, & salutis æternæ studium debuissent.
78
*Quod de Theologiæ Prælectore dicitur,
Lectio Theologiæ vt liceat.
ita quidem admittendum vt non liceat, quando occupatio illa adeò operosa futura est, vt sufficiens pro Paræcialibus muneribus tempus non relinquat. Si autem cum illis componi queat, non est cur debeat id negari. Et quidem Illustrissimus Barbosa de Officio Curati Cap. 8. nu. 28. vbi se refert ad dicta Allegat. 53. de potest. Episcopi num. 76. ex quo id deprompsit præfatus scriptor, sicut & alia, quæ apud eumdem habentur nu. 23. & seqq. Decisionem seu declarationem S. Congregationis adducit, iuxta Gonzalez fidem Glossa 6. n. 254. idem tenentis, sicut & tenent Riccius, Armendariz, & Sanctarellus. Id tamen non obstat, quia de legente procedit Parochiam habente extra Ciuitatem, aut certè ex caussa dicta se ab ordinaria cura subtrahente, ea solùm assistentia contentus, quam solemnioribus, aut alijs quibus Festis impendit. Sic videmus in hac Limensi Ciuitate Parochum iam veterem Philosophiæ Professorem, & alium Indicæ Grammaticæ, quæ Cathedra per oppositionem confertur in Regia vniuersitate.

Circa fructus; quando Parochus non administrat per se ipsum.

79
*SEssione 2. probat cum bonis Auctoribus
non seruientes per se ipsos non posse, etsi materialiter assistant, facere fructus suos. Seßione 3. inquirit an sufficiat Parochum quartam partem laboris assumere. Vicario reliquis demandatis? & negatiuè resoluit cum Ioanne Sancio Disp. 47. num. 4. vers. Nec Parochis, asserente saltem æquiualentem debere esse laborem. addens non teneri ad Confessiones, quæ occurrunt in remotis opiliorum & bubulcorum casulis, cùm per periculosas eundum vias, aut ardua itinera conficienda, & nocte iam multa surgendum: ad hoc enim Vicarijs stipendia soluuntur, vt ait Posseuinus de Officio Curati Cap. 1. num. 10. Sed si nominatim Parochus aduocetur, ire tenebitur, pro quo ius habet Paræcianus.
80
*Et ita quidem ille ex Dom. Barbosa citato
Cap. 8. qui Posseuinum, Ioannem Sancium, atque alios adducit num. 41. vbi ita scribit: Nec etiam Parochus Officio suo satisfacit quoad Deum, si residet, sed totam curam relinquit Capellano, quem tamen potest habere in coadiutorem ad maiorem quietem: licet illi omnia ardua relinquat, veluti ire de nocte ad multas Confeßiones, & similia: dummodo tamen eo non vtatur vt homine, qui portet pondus diei & æstus, sed vt socio laboris. Ita Caietanus 2. 2. q. 185. arti. 5. Sotus de Iust. lib. 10. q. 3. arti. 5. Fr. Emmanuel in summa Tomo 2. Cap. 35. n. 2. Posseuinus de Officio Curati Cap. 1. nu. 10. vbi addit se non excusare saltem à graui veniali Parochum, si dum nominatim vocatur & expectatur, nolit ire, cùm debeat populi sui amori cum comitate & beneuolentia respondere. Hæc ille, iuxta quæ non obscurè videtur inferendum non teneri Parochum ita in administrationem incumbere, vt Vicarij sui laborem exæquet, quandoquidem ardua possunt ei cuncta relinqui: ea enim quæ ardua non sunt, non possunt illa, quæ sunt ardua vllatenus exæquare, vt in exemplis adductis videre licet. Non ergo res hæc Arithmetica est obseruatione pensanda, sed prudenti calculo disponenda.
81
*Quando autem Parochus nominatim ad
uocatur, si eo modo fiat, quem Ioannes Sancius assignat, quòd scilicet nominatim & instanter ipsemet Parochus desideraretur, non videtur à reatu mortalis criminis excusandus. Si vocatur semel, nec vadat, tolerari potest vt veniale tantùm, licet graue, dicatur esse peccatum: Si verò instanter, non video quomodo esse locus excusationi possit: nam Paræcianus iure suo vtitur in re graui, & momenti maximi, à qua potest pendere saluatio. Quemadmodùm si coniux debitum petat, & consors renuat reddere, si semel petente id fiat, stare id sine graui peccato poterit: at si instet, sine mortali esse excusatio nequit regulariter loquendo: pro quo P. Thomas Sancius Lib. 9. de Matrimonio Disput. 2. nu. 9. & seqq. & quidem Nicolaus Garcia de Beneficijs Tomo 1. part. 2. cap. 2. nu. 53. & Ledesma de statu Religioso cap. 3. fol. 28. col. 2. censent eum, qui corporaliter residet, facere fructus suos, quod non est improbabile, eo quòd videatur pœna eorum priuatio, & ideò vltra verborum tenorem non extendenda.
82
*Hoc ergo si etiam Parochus moderatè la
borans in suum patrocinium aduocet, poterit esse in conscientia securus. Pro quo & addi potest, quòd dum Parochus Vicarium assumit, non suo tantùm deseruit commodo, sed Paræcianorum etiam caussam promouet: Sic enim eorum potest necessitatibus opportunius succurrere, & ita dum suæ saluti consulit, communem tuetur. Si enim præ labore succumbat oneri, & morbum incurrat, non poterit ministerium implere suum, & Pastoris solatio manebunt Paræcianæ oues destitutæ.

Circa compositionem pro fructibus.

83
*SVb ea suppositione quòd Parochus per
alium seruiens, etiamsi assistat, non possit fructus recipere, quærit Seßione 4. an beneficio compositionis vti possint, quod Bulla Cruciatæ concedit? & negatiuè respondet, quia Concilium Tridentinum Seßione 23. Cap. 1. de Reformatione ita videtur statuere; Prohibita quacumque conuentione, & compositione &c. Ex quo id inferunt Na
Quid pro aliter receptis.
uarrus, Henriquez, Emmanuel, & Villalobos. Poterunt tamen illâ vti ob diuini Officij omissam recitationem, medietate applicationis seruata, quam Commissarius virtute Pontificiæ concessionis iniungit. Sicut etiam pro fructibus acceptis ab excommunicato & suspenso. Quòd si is, qui eos leuauit, pauper sit, omnis obligatio cessabit iuxta Nauarrum Cap. 25. num. 122. citantem Baldum & Ancharranum. Nullo autem modo erit locus compositioni, si in eius confidentia fructus fuerint vsurpati.
84
*In quibus Resolutio circa primum est
communis, pro qua & P. Mendus in Bullam Cruciatæ Disput. 34. n. 34. Trullenck in eamdem Lib. 3. Casu 2. n. 6. quod & in vsu est sancti huius Tribunalis. Sed fundamentum, quod adducitur, non videtur adeò firmum; ex Concilio, vt vidimus, Tridentino: nam volente Commissario posset Pontificia facultas ad dictos fructus extendi. Concilium enim non excludit facultates à Sede Apostolica concedendas, qualis est Cruciatæ. Et licet in summario sola compositio circa fructus malè acceptos ob recitationem diuini Officij prætermissam memoretur; illam tamen Doctores ad aliter etiam receptos extendunt, vt constat ex dictis: & Commissarius amplitudinem facultatis agnoscens, Confessarijs multa relinquit, cùm nequeant omnia in speciali designari. En los casos y
Concessionis amplitudo.
cosas, que aqui particularmente nouanno van expresados, atento que la facultad y Concesion à Nos dada y concedida por su Santidad es general, y comprehende otras mas cosas, en que se pueda hacer la dicha composicion, lo remitimos al aluedrio de los Confesores &c.
Si ergo generalis, ad id profectò se poterit extendere, quod ad casum præsentem spectat, in quo non maius apparet inconueniens, quàm in nonnullis alijs, & sola, vt vidimus, Concilij Tridentini auctoritas videbatur obstare, circa quam dictum.
85
*Suspensos autem & excommuni catos posse
facere fructus suos, sententia est quamplurium & grauissimorum scriptorum, si tamen ea præstent, ad quæ ex Officij obligatione tenentur, vnde & tuta conscientia eos posse retinere, ex quibus numerosum agmẽagmen exhibet P. Leander à SS. Sacram. Parte 4. Tract. 2. Disput. 9. Quæst. 28. vbi de excommunicatione, & Tract. 4. Disput. 3. Quæst. 28. vbi de suspensione: quam ille ait esse satis probabilem. Et iuxta illam non est compositione opus: nec futurum credo, qui ad deponendum scrupulum eam sit praxi quidem laudabili complexurus. Videtur autem hoc addi debuisse, cùm doctrina proponitur omnibus profutura; cùm tamen non omnes circa prædicta sint sufficienter instructi, & debeat illis quid probabiliter possint, ne erronea ex conscientia grauiter impingant, à tantæ auctoritatis Magistris liberaliter indicari.
86
*Quod & præstari oportuit circa confiden
tiam, quæ compositioni dicta est obstare, cùm tamen iuxta communem exponentium sensum non omnis confidentia compositioni apponat obstaculum. Est enim confidentia negatiua & positiua. Illa datur, cùm quis peccat vsurpatione alieni sciens remedium per compositionem se habiturum, & eius fiducia concepta: Sed ita vt etiamsi dictum remedium non extaret, ab vsurpatione non sibi temperaret. Hæc autem quando remedij notitia ad vsurpationem mouet; vnde eo non extante ab alieni penitus contrectatione desisteret. Et hanc, non illam explodit Pontifex, quia valde iniuriosa est pijssimæ Concessioni, dum ex theriaca venenum in magnum fidelium animarum conficit nocumentum. Pro quo Trullench supra Casu 19. & Lib. 1. §. 1. Dub. 9. num. 3. vbi Fr. Emmanuelem, P. Henriquez, & Ludouicum Lopez adducit. P. Mendus Disput. 35. n. 49. & 59. Medulla Theologiæ, de Bulla Compositionis Dub. 1. Arti. 2. Quæs. 3. & alij, apud quos diuersitas dicta his terminis occurrit exposita, Peccare cum fiducia, & Peccare in fiducia, aut ex fiducia. In priori se habet concomitanter, in posteriori antecedenter & caussatiuè: quo pacto exponi ab Scriptoribus solent diuersi peccandi modi, cùm
ante peccantium oculos diuina misericordia proponitur: quidam enim cum illiusspe peccant, sed non quia Deus misericors est; secus alij nequissimi misericordiæ proditores, volentes esse mali, quia Deus bonus est. Licet in eo discrimen notandum occurrat, quòd is qui cùm spe veniæ peccat, si illam in Deo non certò recognosceret, non peccaret, regulariter loquendo; nihilominùs, non dicitur ex confidentia in illa peccare, quia non est motiuum influens cum alijs allicientibus ad peccandum, vt in scelestissimis accidit, pro quibus illud Eccli. 5. v. 6. & ne dicas: Miseratio Do
Eccli. 5. v 6.
mini magna est: multitudinis peccatorum meorum miserebitur, vbi Palacius sic argutè & significanter locutus: Qui hoc sentiunt, Dei misericordiam faciunt lenam, & dæmonis lupanar.

De Parochis semel tantùm in anno remotiores populos adeuntibus, & de eorum Commendatarijs.

87
*CAsus proponitur Sessione 5. specialibus
compellatis populis, qui ad Parochum aliquem cùm spectent, semel in anno tantùm ab eôdem inuisuntur, qui recens natos baptizat, audit confiteri volentes, matrimonio iungit, & si aliquis fortè sepeliendus occurrat, tradit sepulturæ: eorum omnium, qui per annum mortui sunt & sepulti, rationem exigens, & Parochialia iura recolligens, ac si exequijs adstitisset, sicut & oblationes, quæ in solemnioribus Festis ad Missam conferri solent: quibuscum benè nummatus ad domum reuertitur, eorum curam vsque ad finem sequentis anni penitus abiecturus. Quid de tali
bus? Quid etiam de Commendatarijs ipsorum, quibus Commenda eo est titulo attributa, vt circa præfata aduigilent, cùm tamen solùm de recipiendis tributis agitent, siue Christiani sint Indi professione & moribus, siue semipagani. Ad quæ | quidem respondet Parochis non debere defectus huiusmodi imputari, quando ab Episcopis ita positi in loco sunt, vt sola obligatio dicta vnius per annum visitationis fuerit ipsis iniuncta, quia aliter consuli miseris illis non potest. Negat tamen stipendium illis soluendum, quod frequenti assistentiæ responderet. Et idem de Commendatarijs affirmat, quibus est per rescripta Regia cura similis intimata: pro quo Dom. Solorzanum adducit Tomo 2. Lib. 2. Cap. 24. n. 1.
88
*Circa quæ difficile profectò apparet ab
Episcopis ita posse curam Paræcialem impendi, vt semel tantùm in anno debeant Parochi remotos populos visitare: præsertim cùm accessus ad ipsos tot pariat lucra, & ita vtilis comperiatur, vti ab Auctore vidimus contestatum. Cùm enim vice illa pergit Vicarium equidem in Parochia relinquet idoneum, aliàs per decem dies vt dicitur, quibus assistet, præter eos, qui in itinere transigendi, abesse non poterit. Sicut ergo tunc idoneus suppetit, ita & aliquoties non deficient, vnde pariter & Indorum spirituali commodo, & temporali proprio consulet, cum conscientiæ exoneratione. Item, si ipse pergere nolit, aut nequeat, Vicarium mittat, quem lucri non poterit mouere cupiditas. Videtur sanè casus ex non
moraliter possibilibus: in quo tamen resolutio dicta satis est manifesta. Cui & id, quod circa Compositionem virtute Bullæ Cruciatæ est dictum, meritò venit applicandum, vt scilicet circa emolumenta dicta quoad enormen excessum locum habere non possit, quandoquidem certæ sunt personæ, quibus fieri debeat restitutio.
89
*Quoad Commendatarios autem admisso
Quid de Commendatarijs.
casu vt proponitur, minus est difficultatis: illis enim Commenda cum onere præfato confertur, de qua dictum à Nobis in Thesauro Tomo 1. Tit. 7. n. 6. 12. & seqq. Si enim cura Parochorum maior erga Indos ipsis commendatos haberi non potest, quàm vt semel in anno modo dicto videantur, solicitudo vt maior sit frustranea prorsus reputanda. Sed quidem cùm res ita disponi queant vt diximus, non videntur obligationi suæ satisfacere erga ipsam dormitantes, & proptereà ad restitutionem sunt dubio procul obligati: Sed non omnium tributorum, aliqualem tamen. In Commendatarijs enim alij sunt expendendi respectus, quoniam obligationes aliæ, de quibus Titulo citato. Et præterea Regis voluntas remunerandi ipsos propter peculiaria merita: quæ remuneratio non ita esse onerosa debet, vt in merum contractum euadat, Do vt facias, sic enim & cum non benemeritis agi potest. Neque Commenda Officium est, sed beneficium Principis cum onere aliquo, vt esse feudum solet, vnde aliter obligatio dicta explicanda est, ac ea, quæ in Parochis & Prætoribus reperitur, quibus stipendium pro labore adhibito in Officij administratione confertur. Est ergo restitutio, si qua aliquando per miraculum contingat, viri prudentis facienda iudicio, & ita vt ad Indos, qui tributa soluerunt, vtilitas ista perueniat eo modo, quem diximus citato Titulo Cap. 5.

Episcopi quomodo obligare Parochos Indorum queant ad residendum suis in Doctrinis.

90
*DE hoc Sessione 6. vbi tamquàm cer
tissimum statuit posse Episcopum Indorum Parochos ad residendum pœnarum inflictione compellere. Et ex Illustriss. Barbosa in Declarationibus ad Concilium Tridentinum Seßione 23. Cap. 1. pag. 214. (corrige 217.) Col. 1. n. 15. specialiter proponit posse sub pœna pecuniaria arbitraria, quæ tamen dimidiam decimam non excedat, ne vltra biduum absint: non tamen sub pœna excommunicationis: & residere nolentem Beneficio priuandum, iuris ordine seruato. Deinde ex Concilio Limensi 2. & 3. pœnas proponit Parochis infligendas deserentibus suas Ecclesias, sicut & Episcopis eos admittentibus, non reddita ab illis omnium eorum ratione, quæ ad ipsorum administrationem spectabant, & litris traditis successori; sicut & Vicarijs Episcoporum, aut inferioribus alijs. Concludens nullum Beneficio priuandum, etiamsi eius delicta enormem habeant excessum, sine caussæ cognitione, & formatione processus, pro quo extat Regium rescriptum die 17. Maij 1619.
91
*In quibus quod à Dom. Barbosa dictum
Explicatio amplior.
confirmat ipse Parte 1. de Officio & potestate Parochi Cap. 8. n. 57. vbi ex Nicolao Garcia, & Armendariz affirmat Constitutionem Episcopi ne Parochi per biduum absint esse validam; vbi tamen de pœna nihil; de quo tamen nequit dubitari, cùm adeò sit moderata, dimidia scilicet decima, seu dimidium scutum, decem Iulios aut Regales continens; sicut de ea, quæ à Concilio Limensi imposita, de qua nu. 76. Ea autem quæ ad priuationem spectant luculenter exhibet Auctor idem eodem Cap. n. 71. & seqq.
92
*In Concilij Limensis verbis erit fortè qui
hæreat, dum illud circa Censuras diuerso modo loquendi vtitur. De recedente sine licentia sic dicitur: Qui hanc fregerit Constitutionem, maneat ipso iure suspensus à Beneficio per annum. Et de Episcopo statim: & Episcopus, qui aliter deserentem suam Ecclesiam receperit, nec ad suum Diœcesanum remiserit, maneat interdictus per mensem ab ingressu in Ecclesiam. Et tandem de Vicario aut inferiore alio: Sit ipso facto suspensus ab Officio per quatuor menses, & incurrat pœnam centum Octoregalium. De priori ergo dicitur, Maneat ipso iure suspensus. De Episcopo, Maneat ipso iure interdictus. deDe Vicario, Sic ipso facto suspensus. Sed quidem quoad incursionis effectum nullum discrimen est, in omnibus enim est latæ sententiæ pœna: nam verba Ipso iure, & ipso facto, latam & non tantùm ferendam indicant, vt communiter scriptores obseruant, pro quo videri potest Leander à SS. Sacram. Tomo 4. Tract. 1. Disput. 1. Quæst. 13. Pecuniaria autem pœna, cum neque Censura, nec pars Censuræ sit, eatenus lata, & non tantum ferenda dici potest, quatenus sola sententia declaratoria opus est, ad illius executionem, antequam in conscientia non debetur.
SECTIO XII.

SECTIO XII.

De obligatione Indicorum Parochorum circa Missarum celebrationem & applicationem.

DE hoc Illustrissimus Auctor Tractatu 3. eiusdem Libri 1. exactè, prudenter, & verosimiliter vt aliàs, pro quo Seßione 1. inquirit.

An Parochi Indici teneantur pro Paræcianis Missas dicere, vbi circa dies & applicationem.

93
*PRælatis circa hæc diuersis opinionibus
resoluit teneri Parochos eas Missas, ad quas diebus festis obligantur, pro Paræcianis offerre: quod præcipuè probat ex Concilio Limensi 2. Parte 1. §. 69. vbi non solùm pro Indorum Parochis, sed etiam Hispanorum, ac Præbendarijs ita disponitur: ex quibus infert Primò, Præbendarios quotidie Missam Conuentualem, pro populo & benefactoribus offerre debere: ceteros diebus Paschæ, & Festis Paræcianorum. Secundò, eos, qui diebus præfatis non ita celebrarunt, teneri alijs cum oblatione seu applicatione præfata. Tertiò, si Parochiale beneficium tenue
Limitatio circa pauperes.
sit, nec ad sustentationem sufficiens, ab Episcopo postulari posse vt Missas ad minorem numerum redigat, quod posse facere affirmat P. Suarez Disputat. 87. Sect. 4. (scilicet Tomi 3. in 3. p.) & sic posse stipendium accipere, & prætereà non solùm potest in Decretis Concilij Prouincialis, sed etiam in Pontificijs dispensare, iuxta P. Thomam Sancium Lib. 8. de Matrimonio Disputat. 17. num. 32.
94
*De quibus dictum à Nobis in Thesauro
Tit. 16. Cap. 1. §. 2. vers. 11. & 12. vbi omnia sunt præfata comprehensa, præter maiorem circa pauperes expressionem, ideò omissam, quia cum applicatione à Concilio facta nequit doctrina prædicta componi. Si enim Missæ iam applicatæ à Concilio sunt, vbi illius viget auctoritas, vt vigere Auctor arbitratur, stipendium pro illis recipi nequit; non secus ac si ab aliquo Parochus stipendium accepisset. Nisi fortè paupertas talis sit, vt furari liceret: quod in negotio præsenti non videtur admittendum, cùm supponatur Parochum, vtpotè talem, pro tenui saltim sustentatione sufficiens subsidium habere: Vnde nec locus esse dispensationi potest. Quod autem ad minorandum numerum Missarum attinet, pro quo Episcopi habent facultatem, sit quidem ita in Capellanijs & Anniuersarijs: quòd autem Parochus pro Paræcianis celebrans possit simul pro stipendium tribuente celebrare; admitti nullo pacto potest: quia tribuenti stipendium manifesta inferretur iniuria. Quòd autem in Missis ex obligatione dicendis possit dispensatio circa applicationem pro populo minorari, verosimile quidem apparet, quandoquidem à populo id, quod est pro sustentatione sufficiens, minimè ministratur.
95
*Et licet P. Suarez, non quidem Disp. 87.
in qua perperàm citatus, sed 86. Sect. 4. in fine, id quod de minuendis Missis dicitur, admittat, quando redditus sunt pariter imminuti, nec casum præsentem attingat; id tamen quod diximus, ex eius potest doctrina deduci, ob paritatem rationis: quamuis enim Missarum numerus non reddatur ex dicta dispositione minor, quia Parochus debet diebus festis Missas celebrare; minuitur tamen formaliter quoad applicationem, quia Paræciæ redditus congruęcongruæ sustentationi sunt impares. Et licet applicatio esse debeat iuxta intentionem stipendium tribuentis, id non tollit quo minùs pro populo offerre liceat, sine animo tamen tribuentem illud fructu debito vllatenus defraudandi: amplissima siquidem est Sacrificij virtus in ijs, quæ ad opus operantis spectant, iuxta communem sensum SS. Patrum & Theologorum.
96
*Dixi autem in citato Thesauri loco Con
cilium Limense in applicatione dicta sententiam probabilem secutum, quia reuera certum non est id, quod ab illo vt tale videtur admissum. Negant enim Prælatis huiusmodi potestatem anticipatæ applicationis, licet illam ad præcipiendam ipsam concedant, triginta Auctores, quos adducit & sequitur P. Pasqualigus de Sacrificio nouæ legis Quæst. 183. cùm num. 2. duodecim pro opposita præmisisset. Quam & tenet P. Henao de Sacrificio Missæ Parte 1. Disput. 13. Sect. 1. nu. 6. & seqq. pro qua communius stant Societatis scriptores, stante autem dubio isto, & admissa Limensis Concilij auctoritate, inde etiam receptio stipendij illicita comprobatur, quia pro certo stipendio applicatio incerta redditur, vt contra Auctores defendentes posse duplicatum stipendium recipi ratione applicationis fructus specialissimi Tomo præcedenti sumus argumentati Parte 2. num. 145. & seqq.
97
*Et præfata procedunt supponendo citati
Concilij auctoritatem, quæ non ea esse videtur, vt inducere obligationem grauem in conscientia queat: Concilium enim illud, vt aliàs dictum, non fuit à Pontifice confirmatum, neque in Regio Indiarum præsentatum Consilio: quod tamen fieri debere ante promulgationem legitimam, & Decretorum executionem, Regijs rescriptis est cautum, ratione Regij patronatus, & ne Religionum iura & priuilegia contingat violari, vt tradit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 7. num. 41. citans Emmanuelem Roderi cum Tomo 1. qq. regular. q. 35. arti. 2. ante finem, vbi tamen nihil ad rem. Constat autem non ita factum ex Concilio 3. Act. 1. Cap. 1. vbi ita dicitur: Quæ
Concilium Limense 3.
verò deinde per Concilium Prouinciale in hac eadem vrbe coactum an. 1567. constituta sunt, cùm ritè ac legitimè conuocatum & celebratum, atque etiam promulgatum fuisse constet, ea cum omni veneratione, dummodò Concilium ipsum Canonicum sit, & Canonici statuta contineat; præterquàm si quid rerum ac temporis ratione exigente, ab hac Synodo aliter dispositum, reuocatumue sit, saluo etiam in omnibus Iure patronatus per Sedem Apostolicam Catholico atque Inuictißimo Regi nostro Philippo, ceterisque Hispaniarum Regibus concesso, quod per omnia illæsum, conseruatumque cupimus, diuturnam insuper ac felicißimam vitam à Summo Deo nostro, pijßimæ illius | Maiestati deprecantes. Hæc Concilium, quæ stare minimè possent, si Concilium Secundum Apostolicæ fuisset Sedi transmissum, & ab eadem confirmatum, & in Regio Indiarum præsentatum Consilio, atque eo annuente promulgatum: Sic enim fuisse illud Canonicum, & Canonici (aut Canonica, quæ verior apparet lectio) statuta continere. Vbi quidem verbum desideratur clausulasum sensum aperiens, scilicet Veneramur, recipimus, approbamus, aut custodienda sancimus. Et Dominus quidem Solorzanus suprà Lib. 1. Cap. 21. num. 26. non ita exactè vt oportebat videtur locutus, dum ait Concilium Prouinciale Mexicanum, & Concilium Limense 2. & 3. à Sede Apostolica sua fuisse confirmatione munita, vt constat ex Bullis eisdem præfixis.
Neque ea, quæ Cap. 2. statim habentur à præ
fato nos debent sensu dimouere, dum sic ibi: Præcipit Sancta Synodus, vt intra duorum mensium spatium à die factæ promulgationis in vnaquâque Diœcesi computandum, vel certè quod Ordinarius cuique præscripserit, debeant omnes siue Hispanorum, siue Indorum Parochi, atque alij quicumque Ecclesiastici iudices, tam Decreta Concilij Superioris, quàm omnia huius statuta describere, ac penes se habere. Si quis id facere neglexerit, pœna centum aureorum, & maioris excommunicationis feriatur. Sic Concilium, de quo & Actione 4. Cap. 24. sed, vt dixi, à præfato non debent dimouere sensu: Nam cùm plurima ex prædictis Decretis ab eodem Concilio confirmentur, & innouentur, oportuit illa apud prędictosprædictos extare. Et quia etiam ad conuenientem gubernationis modum conducere possunt, vt superiùs dicebamus. Et quidem Decretum dictum inter alia complura non inuenitur innouatum: vt argumento esse possit illud non penitus obligare, sic iudicante Concilio, vtpotè quod supra incertum fuerit fundamentum collocatum. Quia verò erunt fortè aliqui auctoritati Concilij dicti plus deferentes, & censentes probabile eius vigere Decreta, in suo sensu poterunt abundare, Nobis id, quod verosimilius apparet dixisse contentis. Sicut & erunt, qui pro
babilem existimantes sententiam, iuxta quam Parochus non tenetur Missam pro Paræcianis applicare, & ita stipendium posse recipere, ab illis ambagibus adeundi Episcopum, & minuendo Missarum numero penitus abstinentes, faciliorem illam amplectantur viam: quæ & si minùs probabilis, ratione necessitatis poterit honestari, dum Concilij auctoritas non ita videtur vrgere, quod obligationi diuini præcepti circa applicationem non est credendum nouam aliam superaddere voluisse. Et diuinum ratione necessitatis solet multoties obligationem temperare, de quo obuia apud Doctores exempla, si tamen diuinum admittendum est, quod plures negant.

Quæ distantia excuset Parochum à recursu ad Episcopum.

99
*DE hoc Seßione 2. vbi Auctor ait suffi
cere spatium, pro quo percurrendo tres sint dies necessarij, ex Bulla Vrbani VIII. pro Patribus Societatis, in qua conceditur illis facultas ad dispensandum cum Indis in omnibus gradibus consanguinitatis & affinitatis iure diuino non prohibitis, & admittendas denuntiationes, & vt fieri hoc possit in vtrôque foro pro conditione apponit, vt sint in partibus remotis ab Episcopo, quod amplius explicat verbis illis, Vel in valde remotis partibus, saltem vltra duas diœtas. Item ex Clemente VIII. priuilegium concedente circa Chrisma non præsentis anni si Episcopi distent per Sexaginta milliaria, quæ viginti conficiunt leucas. Pro quo & adducit P. Thomam Sancium in Opere morali Tomo 2. Lib. 6. Dub. 20. nu. 42. vbi Episcopum dici agere in remotis, quando est extra Prouinciam vltra duas diœtas & de distantia locorum ad distantiam temporis gradum faciens ex P. Petro Hurtado 2. 2. q. 84. Sect. 4. §. 190.
asserit spatium vnius noctis esse longum, & ita absente Prælato posse habentem casum reseruatum confiteri alteri peccata alia, & absolui directè ab illis, & indirectè à reseruatis. Ad quod etiam aduocari potest id, quod habet Seßione 9. vbi inquirit circa Sacerdotem, qui ob non habitam Confessarij copiam mortale non est confessus peccatum, cui à Concilio Tridentino Sessione 13. Cap. 7. iniungitur vt quamprimùm confiteatur. Et resoluit verificari illud si infra triduum fiat cum P. Coninck de Sacramentis Disput. 23. Dub. 2. num. 6. citante pro eo Gonzalez, Riccium, & Sanchez. Et colligi ait ex Decreto Cap. de Erroribus Aduocat. & l. final. C. de Iudicibus, dimissa sententia P. Vasquez, P. Suarez, & Ioannis Sancij, qui Disput. 32. num. 1. cum illis affirmat. Quàm primùm esse statim finita Missa, & P. Fagundez Tract. 3. de Præcep. Eccle. Lib. 3. Cap. 8. qui cum Molfesio & alijs asserit. Quàmprimum esse cùm primùm iterùm celebrauerit.
100
*Vbi quidem quod ad spatium trium die
rum, seu diœtarum attinet facilè concedi potest, sed exemplum ex Vrbani Bulla adductum iuxta tenorem eidem adscriptum minimè suffragatur. Hic enim Pontifex numquam priuilegium tale concessit, sed semper primum excepit gradum. Deinde distantiam quamlibet vltra duas diœtas minimè sufficientem esse voluit ad dispensandum in vtrôque foro, vt asseritur; cùm manifestè ad hoc distantiam vltra duas diœtas non minorem ducentis millibus passuum requirat, qui decem diœtas conficiunt, de quo à Nobis dictum in Thesauro Tit. 12. num. 386. & 394. Tomo 2. Verba ergo illa, quæ pro textu adducuntur: Nec non in eisdem locis, vbi non extant Episcopi, vel in valde remotis partibus, saltem vltra duas diœtas &c. Verè talia non sunt in Bullis Vrbani. Benè verum est ex Bulla Vrbani, quam adducit P. Quintanadueñas Tomo 2. Tract. 6. Singul. 2. probari posse præ
Vrba. VIII.
fati Auctoris intentum, dum sic ibi: Seu quia Episcopi in eisdem locis non sunt constituti, seu quòd illi non nisi cum maxima difficultate adiri possunt, quia vltra duas diœtas itineris degunt &c. Si ergo in ordine ad alia adeundi sint, spatium dictum erit sufficiens, vt obligatio cesset, & alia via sit necessitatibus occurrendum. Circa quod citatio P. Thomæ Sancij est prorsus erratica, circa quod non est anxiè laborandum, cùm in doctrina adeò verosimili simus.
101
*Sicut neque sententiam, quæ esse dicitur P. Hurtadi, cùm reuera non sit: ille enim post rationem dubitandi propositam, ob periculum transigendæ noctis in mortalis peccati statu, | cùm adeò sit incerta contritio, neque omnibus facilis, ita subdit: At nihil audeo decernere, quia
P. Petrus Hurtadus.
quæstionem hanc vidi nullibi, nec volo alicui in alteram partem præire. Sic ille. Eam impugnat Diana Parte 5. Tract. 13. Resolut. 28. Citatur autem ab Auctore 3. p. Tract. 2. Resolut. 28. & Naldus v. Absolut. num. 15. & prius Peyrinus, Homobonus, & Beja, quatenus asserunt peccatorem non debere diu sine absolutione persistere, ac si præfati Auctores modo dicendi præfato de vnius noctis spatio videantur suffragari. Sed nihil tale apud ipsos, qui solùm de Vicario loquuntur Prælato absente, & dicunt habere illum facultatem ad absoluendum à reseruatis: quod tamen ita intelligendum ait Diana, vt superior non sit eodem die reuersurus. Ex quo videtur posse colligi id affirmari ab ipso, quod est posteà negatum: nam cùm tantùm excipiat casum dictum reuersionis eodem die: poterit absolui si alio sequenti sit reuersurus; & ita spatium noctis sufficiens erit vt à Vicario absoluatur: inter præsentem siquidem diem & alterum sola mediat nox. Quidquid de hoc sit, negat ille apertè, vt vidimus. Neq;Neque Naldus
Naldus.
citato loco quidquam habet, quod deseruiat intento: solùm enim asserit posse absolui excommunicatum habentem casus reseruatos ab inferiore, in casu quo ita eius conueniat saluti, cuius ibi circumstantias exponit, pro quo citat P. Suarium Tomo 4. in 3. p. Disput. 31. Sect. 2. & P. Reginaldum de prudentia Confessarij pag. 307.
102
*Iam quod spectat ad obligationem quam
primùm confitendi in Sacerdote, qui ob defectum Confessarij non præmissa Confessione celebrauit, id quod de tridui spatio P. Coninckio adscribitur, non ita apud ipsum extat citato loco cum citatis ab eo Auctoribus, in quo circa materiam aliam valde diuersam loquitur, & nullum ex citatis adducit Auctoribus, quos tamen, sicut & ipsum, adducit Diana Parte 1. Tract. 14. Resol. 60. vnde orta æquiuocatio. Leges autem adductæ in Decreto non extant, sed in Codice, scilicet l. fin. C. (non Capite) de errore Aduocat. & l. fin. C. de iudicibus. In eo autem loco, vbi quæstionis opportuna tractatio, videlicet Quæst. 80. num. 24. affirmat prima data occasione debere confiteri. Ex eo autem quod de triduo dicitur, videtur contra Auctorem argui posse, vt scilicet id stare nequeat, supposita acceleratione, quam admittit, ne quis per spatium vnius noctis grauatus reseruato casu maneat. Si enim spatium istud longum est pro existente in statu peccati, multò erit longius triduanum, ob incertitudinem contritionis, & difficultatem respectu multorum. Nequit autem vllo pacto dici quamprimùm fieri, quod post longum tempus, attenta negotij qualitate, de quo agitur, executioni mandatur. Circa quod Auctores tenentes statim post peractam Missam, data opportuna occasione, debere Sacerdotes confiteri, refert & sequitur Leander à SS. Sacram. Tomo 2. de Sacramentis Tract. 7. Disput. 7. Quæst. 53. accuratè examinans, an quod quibusdam adscribitur, reuera iuxta eorum mentem sit. Præter quos id tenent P. Bernal de Sacram. Disput. 43. num. 11. P. Henao Tomo 1. de Sacrificio Missæ Disput. 29. num. 47. P. Bussembaum in Medulla Theol. moral. Lib. 6. Tract. 3. Cap. 2. Dub. 2. Arti. 1. in fine.
103
*Non denegamus autem Auctori Asserti
sui probabilitatem, sic enim tenent citati à Diana suprà Resolut. 60. qui & probabilitatem agnoscit & profitetur. Cardinalis Lugo Disput. 15. de Sacramentis num. 163. P. Martinon Tomo 5. Disp. 49. num. 89. P. Arriaga Tomo 7. Disput. 46. num. 38. qui tamen num. 39. seq. affirmat speculatiuè loquendo probabilius esse obligare dictum præceptum cùm primùm in toto rigore: quia verò verba illa admittunt hoc vt absolutè iuxta communiorem loquendi modum sint vera, non requirunt totum illum rigorem, non est (ait) cur in praxi ad illum coarctemur. Sed cùm leges accipiendæ non sint secundùm rigorem verborum, sed secundùm communiorem loquendi modum, etiam speculatiuè loquendo videtur dicendum id esse probabilius, quod tamen non esse negatur. P. Dicastillus idem tenet Tomo 1. de Sacramentis Tract. 4. Disput. 9. num. 167. & seqq. rem satis doctè & subtiliter persecutus, P. Herinex Tomo 4. Tract. 2. Disput. 6. n. 81. vers. Quòd verò, P. Bonæ Spei Tomo 6. Tract. 4. Disput. 7. num. 97.

Circa horam, in qua Jndici Parochi possunt celebrare. Vbi & notanda quædam pro alijs.

104
*OB tribuendam Communionem infir
mo periclitanti posse qualibet post mediam noctem hora celebrare cum bonis Auctoribus affirmat qui suprà Sessione 6. Circa horam vero, ad quam vsque protrahi celebratio potest, Sessione 4. asserit esse secundam pomeridianam, quia commodè nequit aliter disponi, idque ratione consuetudinis. Quod ex Villalobos probat affirmans illum Tomo 1. Tract. 8. Difficult. 12. nu. 1. & 5. asserere pro Missa solemni horam certam non esse designatam; & in Festis solemnibus, in quibus fit Processio, posse post Concionem Missam aliquam dici, graues scriptores docent scilicet Nauarrus, Petrus de Ledesma, Emmanuel Rodericus, & P. Suarez. Licet autem Pius V. in quodam Motu proprio pœnam suspensionis protulerit, eamque perpetuam, in eos, qui post horam tertiam pomeridianam celebrauerint, id intelligendum censet quando non est caussa legitima: est autem talis ne Indi sine auditione Missæ relinquantur. Et quòd dici Missa sine peccato hora præfata queat, & ita sine incursione dictæ suspensionis, sentire ait Nauarrum, Angelum, & Rosellam verb. Missa, num. 46. & hoc si absit scandalum, vt in his partibus abest ob immemorialem consuetudinem.
105
*Circa quæ dictum à Nobis Tomo 1. The
sauri Tit. 12. num. 237. & seqq. vbi quod de hora dicitur pro Viatico conferendo firmatum n. 238. sicut & de hora tertia post meridiem ob eamdem caussam num. 239. in fine & nu. 441. Quòd verò ad suspensionem attinet à Pio V. impositam, quàm sit ab instituto præsenti alienum ibidem ostensum. Angelum verò & Rosellam circa dictam suspensionem adduci, quàm sit incogruum, vnde & incuria amanuensis sic dispositum, statim apparet; Angelus enim & Baptista Trouamala Rosellæ auctor, multò sunt præfato Pontifice antiquiores, quippe qui circa annum 1480. floruerunt. Villalobos prætereà minimè affirmat pro solemni | Missa non esse horam certam designatam: sic
enim tantùm habet nu. 1. Mas el vso de la Iglesia està en contrario, y en las Rubricas del Missal se dice que las Missas particulares se han de decir desde la aurora hasta el medio diodia, y el Concilio Tridentino manda (Sessione 22. in Decreto de obseruandis
villalobos.
&c.) que los Sacerdotes no celebren sino en las horas, que estan estatuidas &c.
Ex eo autem quòd de Missis priuatis loquatur, non bene infertur circa solemnes aliter censuisse, cùm pro illis, sicut pro priuatis Rubricæ Missalis extent, scilicet §. 15. ob solemnitatem enim nihil, quod ad tempus pertinet, specialius indulget, sed tantùm id, quod ad eam conducere queat, iniungit, Tertiæ videlicet decantationem, aut etiam Sextæ & Nonæ pro Missarum varietate. Vnde per se loquen
& magis quàm pro priuata
do hora dicendi Missam magis est pro solemni, quàm pro priuata præscripta: dilatio autem ex accidenti contingit, sicut & priuatæ potest contingere: si videlicet Indorum Parochus prædicto tempore sine solemnitate celebret, vt frequenter accidit. Vt enim obseruat Gauantus circa dictas Rubricas vers. Hoc loco. Missa Parochialis sine cautu est priuata, non conuentualis, licet ad eam conueniat populus, seu loci Clerus. Pro quo & videndus P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disp. 80. vers. Vltimò inquiri. Sect. 4.
106
*Quia verò citato nu. 238. diximus Mis
sas Natiuitatis posse nocte dici, iuuat hoc loco addidisse præfatum P. Villalobos id negare, & P. Suarium præsertim impugnare id probantem Sectione 4. citata vers. Tertiò inquiri. ex Cap. Nocte Sancta, de Consecrat. dist. 1. vbi sic dicitur: Nocte
Cap. Nocte Sancta.
sancta Natiuitatis Domini Saluatoris Missas celebrent Presbyteri. Quod tamen non vrget: Missas enim in plurali celebrandas dicitur, quia à pluribus sunt Sacerdotibus celebrandæ. Subditque nonnullas congruentias ab eôdem Patre adduci, quæ sufficienter non probant: & ita vsum Ecclesiæ habere apud Dei timore præditos. Pro quo & facere ait id, quod in prima habetur Missa, scilicet: Communicantes & noctem sacratissimāsacratissimam celebrantes &c. Verum enim verò P. Suarez non vtcumque ex
P. SnarezSuarez propugnatur.
præfatis verbis arguit, vt eidem imponitur, contendens plures dici Missas à quolibet Sacerdote posse, quia in plurali Missas celebrent ibi dicitur: sed quia nulla adhibetur limitatio. Vnde etiamsi Textus haberet Missam celebret, vt D. Thomæ tempore videtur habuisse, iuxta id, quod habet 3. p. q. 43. arti. 2. ad 4. eodem modo liceret arguere, quia etiam tunc limitatio deesset, & ita de prima non esset necessariò accipiendum. Rationes autem, quas Doctor Eximius adducit, non leues congruentiæ, sed satis vrgentes sunt, & oppositis proculdubiò fortiores, si tamen illæ fortes dici possunt; vnde concludit opinionem dictam esse satis probabilem & securam, & minùs quidem consideratè videtur dictum contrarium vsum in Ecclesia vigere apud Sacerdotes Dei timore præditos: nam oppositum est absolutè dicendum: vnde & Romæ ita fieri affirmat P. Granadus citato loco adductus, & in vniuerso orbe Christiano; licet vbique scrupulosi non desint, aut qui ex deuotione peculiari velint litteram obseruare.
107
*Quod autem de Rubrica prioris Missæ dicitur, & noctem sacratissimam celebrantes, nullius est roboris, quia eo non obstante fatetur Au
ctor præfatam Missam posse post solis ortum dici, & nocte quamcumque aliam, dummodò tantùm dicatur vna. Si ergo quælibet dici potest; ergo quod de nocte sacratissima dicitur, incongruè ingeritur, cùm nihil ex ipso probetur. Et si quælibet ex tribus dici potest, vnde habetur quòd vna tantùm dici queat? Certè si ad timoratorum vsum habeatur recursus, illi non quamlibet Missam nocte sancta dicere soliti, sed priorem, vt omnino verè pronuntient, quod de nocte sacratissima esse dicendum Ecclesiæ dispositione præscribitur. Cùm ergo in hoc illorum à sic sentientibus paruipendatur exemplum, nequit profectò ex eo firmum elici argumentum; vnde neque quoad id, circa quod est concertatio; pro qua hæc satis.
SECTIO XIII.

SECTIO XIII.

Circa Indorum correctionem quid Parochis liceat, Vbi & notatu digna.
108
*COncilium Limense 3. Act. 4. Cap. 7.
& 8. de hoc agens, in primis statuit, quod in priori fuerat stabilitum Sessione 3. C. 115. 116. & 117. & in priori post alia sic habet: Itaque Concilij superioris salutaria de hoc decreta confirmans atque innouans, statuit hæc sancta Synodus pro culpis ad Ecclesiasticum forum attinentibus, etiam Ecclesiasticos iudices posse, ac debere Indos corripere. Qualia sunt atrociora illa idolatriæ aut apostasiæ, aut superstitionis Gentilicæ crimina. Tum Sacrilegia in Baptismum, in Matrimonium, in aliæ etiam Sacramenta admissa. Deinde & illa minora sunt necessariò corrigenda, Missæ, aut Catechismi voluntaria omissio, ebriositatis quoque & concubinatus satis istis familiaria vitia: pro talibus certè iuxta delicti mensuram potest adhiberi pœnarum modus: sed tamen paterno magis affectu, quàm iudiciaria seueritate, dum tenera est in fide Indorum ætas, correctio præstanda erit; nisi ad sedandum multorum scandalum, & frenandum licentiam peccandi, durius aliquid oporteat designare. Hæc Concilium post alia, quæ dedimus in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. n. 483. de quo & suprà Parte 6. Sect. 40. cùm de Censurarum pœnis ageremus.
109
*Capite autem 8. ita loquitur: Sed quoniam
alia pro eodem.
natura Indorum timida est, & nonnulli Sacerdotum præter decorum aßiduè sæuiunt, præcipit omninò sancta Synodus, ne Parochus, aut quæuis alia persona Ecclesiastica per se ipsum vnquam cædat aut puniat quantumuis delinquentem, cùm sit à Sacerdotali dignitate alienißimum: sed cùm id erit agendum, per Fiscales, ministrosque ad hoc creatos agatur. Deinde præter Vicarios & iudices Ecclesiasticos nullus Parochorum iudicium sumat de Indis sibi subiectis, nisi à Diœcesano suo habeat præscriptam legem, quam in eiusmodi correctionibus seruare debeat: quàm si excesserint, atque iræ suæ indulserint Parochi, Episcoporum, & Visitatorum conscientias oneramus, vt in huiusmodi excessum vindicent; neque percussores, & pusilli Christi gregis perturbatores impunè abire permittant, quemadmodum Apostolicis etiam Canonibus constitutum legimus. Integer est Capitis præfati tenor. Pro eo autem quod de Apostolicis | Canonibus dicitur, ad marginem sic habetur: Canon. 28. d. 45. 1. Episcopum. Circa quæ id inquirendum occurrit, de quo Titulus, quid scilicet circa hoc Parochis liceat.
110
*Et pro eo Dom. Quitensis Tract. 4. Ses
D. Quiten. asserta.
sione 11. adducto præcedenti Decreto affirmat Parochos non posse Indos supplicio afficere, attenta eorum potestate, quæ pro interiori foro tota est, & ita à superiori potestate habendam, quæ pœnarum substantiam, modumque præscribat. Quemadmodùm in Limensi Diœcesana Synodo, & etiam in Quitensi præstitum, in qua specialiter quot sint verberum ictus infligendi, designatis criminibus constituitur, & numquàm quinquaginta excedunt. Quod quidem iuxta Concilium Agathense dispositum asserit in Cap. Episc. dist. 35. pro quo & adducit P. Reginaldum fol. 250. nu. 61. Addit in fine Parochum iuxta eamdem Synodum, absente Vicario, posse delicta punire, & pro eo librum habendum ab ipso, iuxta eiusdem Synodi sanctionem. Vbi quidem quod ad citationem prædictam ex Synodo Agathensi attinet, non vnus est error, quia Dist. 35. tale Caput non extat, sed Dist. 45. neque illud ex Agathensi Concilio desumptum, sed ex Canonibus Apostolicis, iuxta iam datam marginalem citationem, & sic habet: Episcopum, aut Presbyterum,
Cap. Episcopum 45. dist.
aut Diaconum percutientem fideles delinquentes aut infideles iniquè agentes, & per huiusmodi volentem timeri, deijci ab Officio suo præcipimus, quia nusquam nos docuit hoc Dominus. E contrario verò ipse cùm percuteretur, non repercutiebat: cùm malediceretur, non maledicebat; cùm pateretur, non commi
2. Pet. 2.
nabatur. Sic ibi. In Concilio Limensi ita vt vidimus ad marginem habetur 1. ante verbum Episcopum, quid indicare possit non video, quia in prædicta Distinctione Caput aliud similis initij non habetur. Et cùm inde sit desumpta citatio, quod de Concilio Agathensi appositum, vnde potuerit ortum habere nescimus. Quidquid de hoc sit
111
*Dico Primò. Parochus per se ipsum
verberans Indos videtur mortaliter peccare. Probatur ex receptissima grauium Scriptorum doctrina. Nam Concilium verbo præcipiendi vtitur, & materia est grauis: nec momenti esset alicuius præceptum, si sub veniali esset tantum obligatio; quæ enim talis est vix curatur, præsertim ab hominibus ingenij talis, quale Concilium exponit, iuxta dicta à Nobis in Thesauro Tomo 1. Tit. 2. num. 3. 96. & seqq. Et quidem si verberatio immoderata sit, res est certissima, quia in eo iustitiæ violatio grauis interuenit; ratione autem Conciliaris præcepti distincta malitia superuenit: neque enim repugnantia est vlla in eo, quod diuino præcepto Ecclesiasticum superueniat, vt in præcepto circa Confessionis sigillum Doctores agnoscunt, quod & naturale, & diuinum, ac Ecclesiasticum est, in Cap. Omnis vtriusque Sexus, de pœnit. & remiss. Ex quo fit etiamsi verberatio sit ex se iusta, in illa à Parochis grauiter delinqui, si per se ipsos illam exequantur. Vbi tamen esse videtur exceptioni locus circa famulos domesticos, præsertim pueros, si verberatio moderata sit, talis videlicet, qualis parentibus congruit: licet si grandiores sint, omnino expediat per alios fieri, aut famulos aut Fiscales, vt Concilium admonet.
112
*Dico Secundò. Parochi Indorum ad in
fligendam moderatam verberationem pro communioribus delictis habent simpliciter loquendo potestatem. Probatur, quia correctionis, quæ in verbis non sistat, est absoluta necessitas, vt eleganter à Concilio Limensi ostenditur citato Cap. 7. tum generaliter, tum etiam indole Indorum attenta, & verberatio est magis accommodata pro ipsis pœna: vnde quasi ex natura rei sequitur vt infligere illam possint Parochi in communioribus delictis, etiamsi à superiori non sit determinata potestate: Ergo est illis & licita & conueniens. Et quidem pœna verberum in personis etiam non infimæ sortis ab Ecclesiæ vsu non abhorret, vt constat ex Cap. Cùm beatus citata Dist. 45. in
Cap. Cùm beatus Dist. 45.
quo ex Concilio Bracharensi 3. Can. 6. ita habetur: & ideò qui gradus iam Ecclesiasticos meruerunt, id est, Presbyteri, Abbates, & Leuitæ, qui exceptis grauioribus & mortalibus culpis, nullis debent verberibus subiacere, non est dignum vt paßim vnusquisque Prælatus honorabiliora membra sua, prout voluerit, & ei placuerit, verberibus subijciat & dolori &c. Quòd autem pœna dicta Indorum sit indoli accommodata, manifestum est ijs, qui eos norunt, vnde pro culpis ad forum ciuile spectantibus frequenter eisdem exponuntur. Et denique in eorum populis non est præter Parochum alius, qui possit ipsos ad eam subeundam compellere. Ergo ad illos talis modus correctionis spectat.
113
*Neque obstat quod de potestate Parochi
dicebatur, quæ pro foro est penitus interno: nam id quidem per se loquendo ita est, quatenus Sacramentorum administratio ad animæ statum pertinet, pro quibus illi iurisdictio competit, quæ merè spiritualis est: nam id quidem per se loquendo ita se habet, ex accidenti verò ad alia se potest ratione necessitatis extendere. Pro quo facit id, quod apud P. Acostam occurrit Lib. 3. de
P. Acosta.
procur. Indor. salute Cap. 17. vbi ita scribit: Deprehensus (vt tritißimo vtar exemplo) in media via Hispanus, cibi indiget sibi, pabuli iumento, aut etiam Sarcinulis vectandis iumenti quoque. Orat Indum vt sibi subueniat, explicat caussam, pretium offert; nihil ille mouetur, neque prece, neque pretio, neque verò flocci facit vtrum viam ille conficiat, necne, immò ne si intereat quidem. Cùm eiusmodi angustiæ incidunt, aut ijs similes, quod in his regionibus percrebrum est, quid Deum timenti viro agendum sit dicam vt sentio. Primùm si potest pactione transigi, id multò prius ac melius. Vbi non potest, si commodè conueniri potest magistratus aliquis, qui publica auctoritate cogat, adeundus est. Hic quoque si desit, vt deest persæpè, ac negotij grauitas vrget, nihil aliud præcipi potest neque breuius, neque planius, quàm vt leges neceßitatis obserues, quæ tibi necessaria sunt quærens, cum quam minimo proximi detrimento. Honesta certè aliquauis atque compulsio afferri potest, & terroris quædam significatio, tamquàm puero alicui iusta & commoda contemnenti. Qua in re multùm plerumque iusti & æqui limites transiliuntur. Hæc ille. Sicut ergo in casu dicto necessitas genus aliquod iurisdictionis attribuit, vt id priuata auctoritate fiat, quod erat publica faciendum, ita & in eo, de quo loquimur, in quo ratio est multò potior ob pastoris Officium Parocho proprium, aut etiam patris.
114
*Prætereà Parochi vbi Vicarij non ad|sunt, id possunt quod illi in ordine ad pœnas di
ctas, vt vidimus ab Auctore assertum: Atqui in præfatis Synodis id non inuenitur in speciali concessum, vt videri in Limensi potest citatis Capitibus, & omisso Titulo, scilicet 5. Ergo quia ex se Officio tali congeneum. Et ita siue præscriptæ speciales leges sint, siue non, id poterunt Parochi quod in casibus occurrentibus prudentia zelo armata dictabit, aut zelus prudentia ac paterna benignitate temperatus: pro quo multa ex Concilijs & Patribus Distinctione citata.
115
*Dico Tertiò. In graui oribus delictis ad
forum Ecclesiæ spectantibus, si non sit commodus ad Episcopos aut Vicarios recursus, etiam poterunt Parochi & verbera & pœnas alias irrogare. Probatur adductis fundamentis, quæ hoc etiam videntur demonstrare. Pro quo & faciunt verba citati Capitis 7. iam adducta: Nisi ad sedandum multorum scandalum, & frænandam licentiam peccandi, durius aliquid oporteat designare. Durius autem illud ob adductos fines ab Episcopis designari potest, vt ex Cap. 8. constat. Ergo cùm Parochus nequit ad eos habere recursum, idem poterit, quandoquidem id ob prædictos fines adeò necessarium deprehenditur. Modus autem ille correctionis de quo inferiùs, per vultus seueritatem, & reticentias affectatas, nescio quomodo melior asseri possit pro grauissimis criminibus. Et videtur apud Doctrinarios quosdam ex antiquioribus locum habuisse ex mixto sanguine: ij enim grandœui facti, magni volunt videri Philosophi, & ignorantiam suam student nouis circa politicam gubernationem dogmatibus palliare.
116
*Et hinc venit expedienda difficultas, de
qua Auctor Seßione 3. vbi quærit vtrùm maneat irregularis Indorum Parochus, qui viginti quatuor verberum ictus Indo inflixit ob illius delicta, ex quibus mortuus ille? & negatiuè respondet, etiamsi quinquaginta sint ob criminis grauitatem. Pro quo adducit Bonacinam Tomo 1. Disp. 7. de Irregularitate. Quæst. 4. Puncto 7. n. 15. vbi ait iudicem, qui reum verberari iubet conformans se legi circa verberum numerum, non manere irregularem. Et iuxta P. Auilam de Censuris Parte 7. Disput. 6. Sectione 1. Dub. 5. vbi affirmat magistrum etiam ab irregularitate immunem, qui verberare discipulum iussit, si in eo excessus non extitit, etiamsi ille moriatur, pro quo & alios allegat. Additque meliorem supplicij modum esse illum, quo nonnulli benè experti Parochi vsi sunt, vultum seuerum ostendentes delinquentibus, nihil loquendo ipsis, etiam se excusantibus aut accusantibus, neque accipientes munuscula comestibilia ab illis donari solita: & hoc etiam in grauissimis delictis Idololatriæ, aut Venereæ turpitudinis.
117
*Circa quod resolutio prædicta sic acci
pienda, vt non solùm verberum ictus numerum non excedant, sed neque, numero prædicto constante, eorum sit rigor immoderatus: Ne fœdè laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. Vt habetur Deuter. 25. v. 3. & ita in Cap. Presbyterum, de homicidio, qui in castigando puero excesserat Presbyter, declaratur irregularis, morte secuta: quia etiamsi licita fuisset castigatio, debitum tamen modum excessit. Intuitu disciplinæ percußit in capite. Et est communissimus Doctorum sen
sus; si mortalis culpa in eo interuenit; si autem solùm venialis (quod in casu nostro potest accidere, dum zelo bono potiùs, quàm ira inflammatus procedit Parochus) satis probabilis sententia est non incurri irregularitatem: pro quo videri potest Leander à SS. Sacram. Tract. 2. de Irregula
Leander.
ritate Disput. 16. Quæst. 5. & 6. Auctores adducens. Qui & videndus Tract. 1. Disput. 1. Quæst. 7. & Tract. 2. Disput. 17. Quæst. 46. vbi de magistro, adductis Auctoribus, qui præfata confirmant, de nimio scilicet, aut nullo, vel leui saltim excessu. Quia verò satis est frequens vt Parochi ex immoderato iracundiæ impetu in castigationẽcastigationem currant, & mortaliter delinquant, si mors verberati accidat, irregulares fieri iuxta regulam præfatam euincitur, quam circa hoc proponit P. Gibalinus de Irregularitate Cap. 4. Quæst. 2. num. 7. cui nemo contradicere potest, vt idem Leander ait citata Quæst. 6. scilicet eum, qui mortaliter peccat ob non adhibitam diligentiam sufficientem pro vitando homicidio irregularem fieri illo subsecuto. Cùm enim nimius sit veberationis excessus, satis ex eo apparet sufficientem diligentiam defuisse ne mors verberandi sequeretur. Et frequentiùs
quidem accidit dubium circa hoc non leue remanere: quod cùm circa factum sit, & non tantùm circa ius ex eo irregularitatem resultare in Iure habetur expressum. Cap. Ad audientiam de homicidio, in quo casus est notabilis, quia percussio, de qua ibi, leuis videtur fuisse. Et ita Doctores communiter censent apud Barbosam in Collectaneis ad citatum Caput. Et Leandrum Tract. 2. Disput. 10. Quæst. 75. & P. Gasparem Hurtadum Disput. 1. de Irregularitate Difficult. 4. qui Difficult. 3. etiam id asserit de dubio iuris cum P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 65. Cap. 3. quod tamen minus est receptum.
118
*Vbi statim occurrit dubium circa dispen
A quo possit dispensari.
sationem: & satis probabile est esse Pontifici reseruatam, quia verum est homicidium, licet indirectè volitum, & non casuale: quandoquidem mandans verberare grauiter, consequenter vult verberationis effectum, de quo saltim debuit cogitare, ex quo irregularitas subsequitur. Id quod videtur manifestè colligi ex Cap. Is, qui, finali, de
Cap. Is, qui de homic. in 6.
homicidio in 6. in quo sic Bonifacius VIII. Is, qui mandat aliquem verberari, licet expressè inhibeat ne occidatur vllatenus, vel membro aliquo mutiletur, irregularis efficitur, si mandatarius fines mandati excedens, mutilet, vel occidat: cùm mandando in culpa fuerit, & hoc euenire posse, potuerit cogitare. Sic ibi. Et ita tenet Couarrubias in Clement. Si furiosus. Parte 1. §. 1. nu. 2. quem sequitur Sayrus Tomo 2. Thesauri, Lib. 7. Cap. 2. n. 7. Sed sunt qui oppositum teneant, eo quòd non esse homicidium voluntarium existiment, de quo Iura loquuntur, & est tantùm illud, quod animo deliberato committitur, ex proposito, & per industriam atque insidias: pro quo Leander aliquos adducit citata Disp. 10. Quæst. 19. quos & sequitur. Quidquid de hoc sit, in casu dubij videtur reo fauendum, & dicendum posse ab Episcopo dispensari. Quod quidem ego ita in praxi admittendum existimo, vt Parochus talis furiosus non sit: Si enim talis, vt ab ira passim corripiatur, vnde & timeri successus alij funesti queant, opportunius erit eum Beneficio | priuare, & cum sic priuato poterit benignius agi, occasione sublata enormia huiusmodi committendi: præsertim cùm casus isti in publicam notitiam incurrant, & sine scandalo tolerantiam esse non posse manifestum videatur. Vnde in facultatibus Episcopis Indiarum concedi solitis id cautum inuenitur.
SECTIO XIV.

SECTIO XIV.

Quæ sit Indicorum Parochorum circa eleemosynas obligatio.

119
*DE hoc doctus Antistes Tract. 5. Ses
sione 1. vbi & quod ad Episcopos attinet, attingit, & Dom. Solorzanum fusè circa id loquentem inducit, de quo & Nos in Thesauro Tomo 2. Tract. 13. num. 72. & seqq. Sicut & de Præbendarijs Tit. 18. Cap. 4. & adductis Doctorum quorumdam sententijs resoluit Parochum Indicum, seu Doctrinarium, vt vulgò dicitur, obligationi suæ in hac parte satisfacere, si quartam reddituum partem pauperibus eroget communibus in necessitatibus, in grauibus autem omne debere largiri superfluum congruæ & moderatæ sustentationi. Reddituum autem nomine non totum id venire ait, quod ad emolumenta spectat, sed quod ex stipendio & primitijs habet: cuicumque enim Doctrinario suum est stipendium assignatum, quod Synodus communiter dicitur. Et hoc videtur stipendij nomine designatum ab Auctore, quia illi videntur propriè redditus Ecclesiastici, ex bonis inquam Ecclesiæ ad effectum huiusmodi sequestrati.
120
*Dico Primò. Parochi Hispanorum in
Indijs non tenentur partem determinatam reddituum pauperibus erogare, licet aliàs speciali titulo ad eleemosynas pauperibus Paræcianis largiendas teneantur. Id videtur compertum supposita decimarum partitione, quæ in his partibus auctoritate est Pontificia & Regia, stabilita: ex quarta enim decimarum parte nouem aliæ fiunt, & ex ijs Hispanorum Parochis quatuor deputantur. Et sunt illæ, etiam adiectis primitijs, insufficiens prorsus pro ipsorum sustentatione subsidium: vnde quod est insuper necessarium, obuentionum accretione suppletur. Propter quam rationem citato Tomo 2. Thesauri Tit. 16. num. 15. & seqq. Dixi & probaui Parochos huiusmodi omit
tentes diuinum Officium non teneri ad restitutionem, iuxta grauium scriptorum doctrinam: quia scilicet redditus non Officio tantùm, sed alijs etiam respondent ministerijs; cùmque tales sint, vt minimè sustentationi sufficiant, ex illius omissione restitutionis obligatio non resultat. Ergo idem etiam de eleemosynæ obligatione dicendum, & potiori quidem ratione. Quòd autem
aliàs ratione Officij, si superfluum suppetat, maior quàm in alijs fidelibus obligatio sit, ex Concilio Tridentino colligitur Seßione 23. Cap. 1. de Reformatione, ibi: Pauperum, ac miserabilium personarum curam paternam gerere: opitulando scilicet, vt poterunt, quemadmodùm exposcit S. Carolus Borromæus à Dom. Barbosa adductus de Officio Parochi Parte 1. Cap. 7. nu. 25.
121
*Dico Secundò. Quod de Parochis Hi
spanorum dictum, similiter est, & potiori quidem ratione, de Parochis Indorum dicendum, si decimarum partem: vnde & Titulo 16. citato num. 49. Ostendi ad restitutionem ob omissum diuinum Officium non teneri. Si dicas, etiamsi non recipiant decimalem portionem, recipere tamen stipendium, seu Synodum, ex tributis Indorum collectum, quorum hic est primus effectus, vnde & dici possunt decimæ personales: id profectò non videtur sufficere iuxta dicta Tit. 17. nu. 16. & 18. numquam enim pars ista tributi vt decimalis est habita, sicut neque id, quod tribuunt Indi, qui in aliqua Parochia habitant, ad populos alios spectantes, eo quòd ad curam Parochorum spectent, & ab eis Sacramenta recipiant, ad quorum debent sustentationem concurrere: de quo Synodus diœcesana Limensis Tit. 5. Cap. 16. vbi & de contributione pro Hospitali, & Fabrica. Quòd autem specialior, quàm sit communis Fidelium, eorum sit obligatio, ex nuper dictis habetur manifestum. Si autem stipendium ex decimis sit, circa quod supremi Indiarum Consilij post longum litigium executorialis habetur sententia, cui tamen à Vener. Metropolitanæ huius Ecclesiæ validè repugnatum, nec scimus quem sit caussa hæc finem habitura: tunc stipendij quantitas attendenda, quæ, vt videtur certum, numquàm ad Parochi sustentationem sufficiet: vbi & dici potest aliunde esse ab obligatione prædicta immunem, eo quòd stipendium sit, & ad instar distributionum, ex quibus nihil tale debetur, quando in eis tota Præbenda non consistit, iuxta dicta Tit. 18. num. 22.
122
*Dico Tertiò. Parochi Indici Religiosi
ad omne id tenentur, quod sæculares, si in eisdem Doctrinis assisterent, circa communium & grauium necessitatum subuentionem. Probatur, Quia ex eo quòd Religiosi in prædictis Doctrinis assistant, non debent pauperes peioris esse conditionis. Item cùm loco sæcularium Clericorum assistant, ad omne id tenentur, quod ratione Officij competit, vnde & ad subueniendum pauperibus, licet Domini reddituum aut obuenientium emolumentorum non sint: Sunt enim pauperes Paræciani eorum oues, pro quibus, si opus sit, vitam tenentur exponere, vnde & aliqualia pręberepræbere subsidia, iuxta boni Pastoris munus, de quo Christus Ioan. 10. & id nequeunt Prælati prohibere. De
quo agens Dom. Quitensis Seßione 2. cum P. Lessio Lib. 2. de Iust. Cap. 41. Dub. 11. num. 93. & 94. Nauarrum secuto Consilio 70. de Regularibus. & Comment. 2. de eisdem num. 10. & 11. & Tract. de redditibus Ecclesiast. Quæst. 3. Monito 25. affirmat Religiosum Parochum habere liberam administrationem omnium Beneficij fructuum, & posse sine dependentia à Prælato in pia opera expendere quidquid congruæ sustentationi supersit, & ita eleemosynas erogare Ecclesijs, dotare orphanas, vestire pauperes, & cognatis egentibus de remedio prouidere.
123
*Sed addidisse oportuit id, quod apud
P. Lessij notanda doctrina.
eumdem Auctorem, cum quo est locutus, habetur, sic enim ille num. 94. Hæc sententia est certa, si loquamur de Regularibus, qui præsunt, & non subsunt Prælato Regulari, à quo in alijs regantur. Verùm non est ita certade alijs, qui ad nutum Prælati | possunt amoueri. Etsi enim Prælatus non poßit imponere Beneficio pensionem; tamen postquàm ex Beneficio inferior fructus aliquos percepit, quos in commodum suæ Ecclesiæ non erat expensurus, non videtur à ratione alienum vt Prælatus de illis possit statuere, vel præscribere modum expendendi. Vnde Franciscus Sarmiento Defensionis suæ Parte 1. Monito 11. contrarium tenet. Sed Nauarri sententia videtur verior, nisi priuilegio vel consuetudine memoriam hominum superante contrarium alicubi sit receptum &c. Quæ cùm ita dictus & doctus Pater affirmet, iuxta illius mentem in præsenti est negotio aliter ac præfatus contendit Auctor, iudicandum. Parochi enim Religiosi Indici, licet Canonicam institutionem, inuiti licet, accipiant, ad nutum quidem Prælatorum, rationabilem profectò, & religiosa temperantia moderatum, possunt, annuentibus patronis, amoueri; cùm & certum sit in alijs, Prælatis esse subiectos. Vnde ex hoc capite saltim est valde probabile eos non posse sine dependentia ab ipsis de fructibus Beneficij disponere.
124
*Accedente autem priuilegio & consue
tudine omninò certum debet iuxta Auctorem eumdem reputari; vtrumque enim in casu præsenti concurrit: priuilegium quidem, quia quòd Religiosi Parochi esse possint, per priuilegium habetur à Pio V. concessum, qui Religiosus cùm fuisset, in nullo voluit religiosam obseruantiam violari. De vsu etiam priuilegij, seu consuetudine circa ipsum, constat, quia ita semper in praxi habitum, vt Parochi à suis Prælatis circa fructuum distributionem dependentiam obseruarent: licet Prælati multi circa hoc amplam fuerint facultatem dilargiti. Quamuis autem con
suetudo talis non videatur immemorialis, quandoquidem post Pium V. fuit, de cuius assumptione ad Pontificatum, & felici eiusdem fine, certa habetur notitia; id non tollit quominùs talis sit: quia immemorialis & antiquata dicitur quando non extat memoria in contrarium, vt videri potest apud Cardinalem Tuschum Tomo 2. Lit. C.
Cardin. Tuschus.
Conclus. 803. quod est in casu præsenti cernere, quia nulla in contrarium memoria extat. Vbi & addendum opinionem aliquam probabilem posse consuetudine ita firmari, vt pro certa, immò & pro lege possit haberi: pro quo Auctor idem Conclusione 912. & pro quo etiam consulenda quæ diximus Tit. 17. n. 55. & seqq.

De Eleemosyna spirituali.

125
*DE illa doctus, & zelo sancto plenus
Antistes Sessione 4. vbi grauiter expendit obligationem Parochorum ad subueniendum Indis suæ curæ commissis, qui si remedio destituantur, in manifesto sunt damnationis æternæ periculo, ob Baptismi scilicet, aut Sacramentalis pœnitentiæ defectum. De quo à Nobis dictum Tomo 2. Thesauri Tit. 16. n. 59. & seqq. 72. & seqq. & 81. ac 82. vbi & de Extrema vnctione, à qua potest aliquando salus æterna pendere: sicut & ab Eucharistiæ receptione, de quo Tit. 12. nu. 440. Fatetur autem præfatus scriptor ad huius generis eleemosynam post Reges nostros, Prælatos & Regios ministros præ alijs obligari, vnde num. 13. ita scribit: El descargar su Magestad la conciencia RealiReal es echando esta carga y auydadocuydado sobre los ombros de los Prelados, y Ministros
D. Quiten.
Reales, que envia, escogiendo los mas eminentes en letras, virtud, y gobierno &c.
Vbi quidem, non id quod semper accidit, sed quod fieri oporteret; modestè pronuntiat. De quo cum aliàs à Nobis dictum sit, iuuat hoc loco à dicendis alijs temperare. Sed rogandus Deus vt mittat operarios in messem suam. Sic ille admonet Matth. 9. vbi sic
Matth. 9. v. 36. & seqq.
Euangelista: Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, & iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarij autem pauci: Rogate ergo dominum messis, vt mittat operarios in messem suam. v. 36. 37. & 38.
126
*Circa quæ obseruatione dignum in pri
mis occurrit, Dominum videntem turbas adeò miserè affectas, erga ipsas non vtcumque misericorditer inclinatum, sed ex intimis visceribus: eam siquidem vim habet vox Græci textus, vt à doctis interpretibus adnotatum. Deinde miserationem huiusmodi ipsarum expostulare periculum: oues enim sine pastore, luporum sunt rapacitati prorsus obnoxiæ. Item, sine pastore esse, quæ eum non habent, qui suo sit intentus officio. Pro quo audiendus D. Ioannes Chrysostomus hom. 33. in
D. Ioan. Chrysost.
eum locum, vbi ita loquitur: Illud autem perspice, quemadmodùm à misericordia quadam & retributione exorsus est, viscera enim expandit misericordiæ, quoniam vexatos & deiectos, quasi oues, quæ pastorem non habeant, turbas videbat. Quod quidem dictum Principum atque Pontificum accusationem habet, qui, cùm essent pastores, luporum Officio fungebantur &c. Quæ quidem ad Indorum caussam meritò potest aduocari, qui & vexati, & iacentes, seu miserè deiecti, quasi oues sine pastore multis versantur in locis. Vbi circa ampliorem applicationem non oportet ampliùs expatiari. Rogandus ergo Dominus gregis, vt mittat pastores in gregem suum: hoc enim etiam intelligendum à Domino pariter admoneri. Sed qua
les illi? Eminentiores quidem litteris, virtute, & gubernandi peritia, sicut à præfato dictum Antistite: neque enim qualiscumque litteratura aut virtus satis, immò nec præcellens in gubernationis hierarchicæ penitus inexperto. Pro quo etiam Diuus Pater ita scribit: Tu verò diligenter perpen
Idem.
de, quàm opportuno congruôque tempore ipsos miserit, & quòd non confestim incipiens, sed posteaquàm non omninò paruo temporis spatio ipsum secuti, defunctum viderunt ab inferis redijsse, mare sibi paruisse dæmones extrusos, paralytici membra consolidata, peccatorum nexus solutos: cùm sufficienter omnipotentiam ipsius & verbis & operibus percepissent, tunc eos mittit &c. Ad hunc ergo modum pro opere adeò sublimi ij sunt mittendi, qui non tyrones tantùm, sed probè instructi Apostolica insignia præseferant.
127
*Quod de operarijs pro messe dicitur, ad
aliam spectat similitudinem, sed non alij operarij intelligendi veniunt, sed ij, qui tales futuri, vt à Domino missi meritò debeant reputari. Mittantur illi, quos mitteret Dominus, si ad eum electio in foro Ecclesiæ spectaret, & non mittantur ab eo reprobandi, qui scit reprobare malum, & eligere bonum iam ab ipsis materni lactis sucti temporibus Isa. 7. cùm talis electio in eius fieri debeat | omnino conspectu: Et statuerunt duos. Act. 1.
Act 1. v. 23. & 24.
v. 23. Apostoli scilicet, Iosephum & Mathiam, circa quos agebatur electio. Statuerunt quidem speciali quodam ritu in Dei conspectu, vnde & sequitur: & orantes dixerunt: Tu Domine &c. v. 24. Orantes inquam eum, in cuius præsentia stabant & ipsi, & ij, ex quibus erat electio facienda. In messem suam. Non ergo qui mittuntur, suam etiam faciant, portantes manipulos suos, & non Domini, quærentes quæ sua sunt, non quæ IESV Christi, vt horrea eorum sint eructantia ex hoc in illud. O quàm id ab operarijs à messis Domino missis alienum In messem suam: in messem inquam, de qua ille: Triticum autem congregate in horreum meum. Matth. 13. v. 30. quod
Matth. 13. v. 30.
exponens sic ait: Bonum verò semen, hi sunt filij regni. v. 38. Circa hoc ergo debet operariorum labor & industria indesinenter incumbere, vt scilicet filij regni, qui & Dei, regnaturi cum ipso, felicitatem huiusmodi consequantur, de qua & inferiùs v. 43. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in re
v. 43.
gno Patris eorum. Ad hanc ergo adeò pretiosam messem quomodò non sint operarij competentes eligendi? Quomodò negotium tantum seriò non sit & ardenter pertractandum? & erit eorum
Eorum merces magnanimis.
merces magnanimis. Si enim triticum in horrea Domini congregatum, iusti scilicet, vt sol fulgebunt in regno Patris eorum: quid de ijs existimemus oportet, qui huius messores tritici, qui horum filiorum sunt ad felicitatem adeò inæstimabilem conductores? Fulgebunt quidem ipsi vt sol? Parum profectò illud, vnde & addendum, quod Isai. 30. v. 26. habetur: & erit lux lunæ sicut
Isa 30. v. 26.
lux solis, & lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum. Fulgebunt ergo sicut sol septemplicis lucis incrementis decoratus, id est multiplici, & supra modum mirabili, vt docti commentantur interpretes. Nec de his plura: vtinam di
P. Sancius.
cta dociles nanciscantur aures, sicut & ea, quæ apud præfatum Præsulem sapiens zelus, & zelans sapientia, graui & ardenti clocutione dictarunt, qui & videndus Seßione 5.
SECTIO XV.

SECTIO XV.

Circa Oblationes, vt queant Indicorum Parochorum Conscientiæ prægrauari.
128
*DE hoc scriptor idem Lib. 1. Tract. 6.
vbi statuit Parochos grauiter peccare, & cum onere restitutionis, qui Indos compellunt ad Oblationes, nec posse consuetudine se tueri, quia omnia in illa desunt, quæ pro rationabili & obligatoria requiruntur: quod etiam de nonnullis alijs grauaminibus pariter procedere luculenter ostendit: de quo & Nos in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. n. 458. & seqq. Debent ergo esse oblationes, & impositiones aliæ omnino voluntariæ: & quando tales sint iudicandæ facilè deprehendent Parochi, si Deo & conscientia consultis velint iustè iudicare. Vnde pro hoc non video regulas alias, de quibus Doctores, cùm de donationibus agunt, esse necessarias; quia Indorum genium qui norunt, vt noscere supponendum est Parochos, non possunt non verosimiliter dignoscere quantùm ipsis timoris imperia Parochorum incutiant, sicut & aliorum qui erga illos aliquam superioritatem exercent, in quibus & Caciquij, & Curacæ, numerandi, quorum opera Parochi vti solent, & sic circa violentiam lauare
eum Pilato manus suas. De illis ita P. Acosta Lib. 3. de procur. Indor. salute Cap. 16 Horum quippe fraude & violentia miseri plerumque suo sudore frustrantur; sæpè multò plura conferre coguntur, quàm lex ratioúe præcipiat: cùm sit subditorum
P. Acosta.
tanta imbecillitas, tanta plebis inualidæ trepidatio, vt ne mutire quidem audeant contra suos illos satrapas, sed viui ac videntes pereant potiùs, quàm illorum imperijs minimùm obloquantur. Sic ille.
129
*Seßione 4. circa obligationem restitu
tionis inquirit an quidquid ex oblationibus est collectum debeat integrè restitui: & negatiuè respondet, pro eo peculiarem regulam exhibens: vt scilicet Parochus iuxta id, quod Limense Concilium iubet Actione 2. Cap. 38. Paræcianis exponat oblationes esse ipsis voluntarias, meritorias tamen, neque ob earum omissionem molestiæ quidquam subituros. Quam admonitionem quater aut quinquies in actu ipso offerendi successiuè adhibeat, vt Indi experimento cognoscant assertionis præmissæ veritatem. Et tunc id, quod offerebant, quando rigide agebatur, est restituendum. E.Exempli g.gratia, Si quinquaginta erant octoregales, & posteà triginta, restitutio est viginti octoregalium facienda. Vbi quidem difficultas occurrit circa
oblationes illas successiuè factas: nam potest in illis esse varietas, vnde sexta non potest vt certum argumentum spontaneitatis assumi ad excessum restituendum. Præterquam quòd ex eo, quòd modò voluntariè offerunt, nequit certa coniectura firmari circa oblationes, quas timor extorsit: nam inuoluntariæ penitus esse potuerunt, licet quæ posteà sunt exhibitæ, voluntariæ fuerint, quia pacatis animis post violentiam expunctam, & Parochi benigna, ac verè Christiana voluntate perspecta, possunt Deo inspirante moueri, & beneuoli bono esse pastori, aliquid offerentes. Cùm ergo de præcedenti violentia constet, & de voluntate circa minorem quantitatem satis sit incerta coniectura, hæc quidem à restitutionis onere non debet releuare. Quod potest ex receptissima confirmari sententia, pro qua Diana complures Auctores adducit Parte 8. Tract. 3. Resolut. 44. dicens se non audere ab ea recedere. Dicunt illi
donationem omnium bonorum præsentium, & futurorum non esse validam etiam quoad præsentia, quia vt simul sumpta cum futuris reprobatur à Iure, etiamsi stare posset vt circa præsentia secundùm se voluntas versaretur, dum non constat circa illa fuisse versatam; nec quid donans esset voliturus, sed quid reipsa voluit, & volitionis modus debeat attendi. Item quid si in septima oblatione quantitas augeatur? quid si minuatur, nec tamen sit facta restitutio? Stare quidem regula prædicta non poterit: vnde verosimilius est quidquid est per violentiam acceptum penitus restituendum.
130
*Et ita statuit Synodus Limensis citato
Item ex Synodo Limensi.
Cap. 6. ibi: Y condenado à restituir todo lo que vbiere llebado y cobrado. Licet enim dici possit condemnationem ad totum extendi in pœnam excessus: | quia tamen verbo restitutionis vtitur, non obscurè indicat ad illam esse etiam sublata pœna obligationem; quod enim in vim pœnæ datur, non dicitur restitui, sed solui. Neque ex eo quòd condemnandus dicatur, obligatio in conscientiæ foro videtur excludi, vt constat ex verbis in fine Capitis additis: Demas de ser condenados à la dicha restitucion de lo que recibieren, y del daño, que vbieren hecho con el doblodoble, y de quedar obligados à ello en conciencia. Vbi quod de duplo dicitur, tunc vrget, cùm quando Indi vt offerant vi illata compellunt, prohibito ab Ecclesia egressu, aut extra illam per ministros coacti, detractis pignoris loco palliolis: propter quod etiam latæ excommunicationis censura profertur. Sicut ergo in hoc euentu restitutio in foro conscientiæ vrgere dicitur, ita & quoties oblationes inuoluntariæ sunt, de quo priùs egerat Synodus, & ad quod se refert cùm ait: A la dicha restitucion: quod est animaduersione dignum: nam citatus Auctor Seßione 1. vbi præfatam Synodi decisionem adducit, verbum Dicha omisit, quod fortè scribentis factum incuria, sicut & omissio Tituli.
131
*Rogat insuper Sessione 5. an Parochus
obligationi conscientiæ faciat satis, si id quod tenetur restituere, in Ecclesiæ ornamentis expendat, ijs, qui obtulerunt inuitis: si enim spontaneæ voluntatis significatione consentiant, nulla est quæstio, de quo Sessione 6. & negatiuè respondet ex communibus principijs circa restitutionem, iuxta quæ, quando certa est persona creditoris, & ei satisfieri potest, non licet ad pia opera debitum applicare. Adducit autem verba Ioannis Matiensi
Ioannes Matienzus.
in Tractatu de moderatione regni Peru Cap. 28. vbi ait quòd quando difficile est damna Indis illata, eisdem, qui illa receperunt in multis casibus satisfacere, monendi sunt Confessarij vt Commendatarijs iniungant, vt Indorum hospitalibus, Ecclesijs, Communitatibus, vel alijs pijs operibus, quæ eis in communi vtilia esse possint, damnorum æstimationem relinquant. Quæ quidem apud D. Solorzanum occurrunt Tomo 2. Lib. 2. Cap. 24. n. 117. cùm apud Auctorem deprauata legantur. Pro Commendatarijs enim habetur Commentarijs, & pro Indorum, Iterùm. Et quod ad priorem errorem spectat, mirari iuuat Testamentarios Commentariorum nomine designatos affirmari. Quidquid de hoc sit, subdit Auctor intelligendum id, quod à Matienzo asseritur, quando facta sufficienti diligentia non comparet persona offensa, neque illius heredes necessarij aut voluntarij, iuxta Sotum de Iust. & Iure Lib. 4. q. 7. arti. 1. ad 3. argum. Atqui in casu, de quo agimus, idem con
Affirmatiua vt stare queat.
tingere potest, vt scilicet deprehendi nequeant offerentes inuiti: quia licet de violentia constet, non tamen quinam illi sint, qui in speciali inuiti penitus obtulerunt, & quantùm quisque obtulerit, præsertim iuxta computationem dictam: ergo modus restitutionis tunc adhiberi potest, quem docti illi scriptores assignant, de quo & Nos Tomo 1. Thesauri Tit. 6. n. 18. & est ijs consonus, quod Concilium Limense præcipit Act. 3. Cap. 14. sic
dicens: Ea, quæ propter absentiam Indorum Parochis de legitimis stipendijs subtrahuntur, quos vulgò defectus doctrinæ appellant, debent omninò in vtilitatem Ecclesiæ Indorum conuerti: itaque vel fabricæ, vel ipsius oppidi pauperibus, pro Episcopi iudicio omninò distribuantur, neque ad alios vsus vlla ratione applicentur, sicut Regi nostro Catholico placet &c. Vbi quidem restitutionis obligatione suo in rigore pensata, ijs videbatur fieri debere, qui doctrinæ sunt passi defectum, & pro illa stipendium Parochis præstiterunt: nec tamen ita faciendum à Concilio est dispositum, quia ægrè satisfactio talis posset exerceri; cùm non constet omnino eos, qui pro stipendio contulerunt in oppidis fuisse absentibus Parochis, & inquisitio circa hoc valde esset molesta, & fortè Indis ipsis onerosa; cùm & stare possit eorum aliquos tributum, vnde stipendium deducitur, defraudasse, aut integrè decimas non soluisse. Et quidem quod fabricæ Ecclesiæ tribuitur, in communem vtilitatem redundat, quod non ita videtur de pauperibus: nihilominùs idem dicendum, quia oppidanis subuentio eorum incumbit, qui distributione præfata, eo communi onere aliquatenus subleuantur, neque ita petentium molestis importunitatibus opprimuntur.
SECTIO XVI.

SECTIO XVI.

Parochi Indici vt dispensare in Ecclesiæ præceptis valeant.
132
*VAlent quidem in omnibus, in qui
bus generaliter Parochi, iuxta probabiles opiniones, nec solùm cum Indis, sed etiam cum Hispanis, qui in eorum Paræcijs degunt, & ab ipsis recipiunt Sacramenta. Et ita in ieiunio & obseruatione Festorum, de quo Auctor Lib. 1. Tract. 7. in cuius Sessione 4. difficile
aliquid occurrit: ait enim posse Indos in diebus festis post auditam Missam laborare, in domo Parochi ædificium promouendo, aut in agro circa sata alicuius Confraternitatis ea sarrientes. Pro quo tres adhibet rationes. 1. quòd huiusmodi opera ordinarijs operarijs conficienda relinqui, est eadem cum incommodo nimis prorogari. 2. quia operarijs dictis molestia infertur, si eisdem tantùm cura constructionis incumbat: suorum enim agrorum culturæ, & vtilitatibus alijs non permittuntur attendere. 3. nam parùm laborant singuli, labore inter plurimos dispertito: quod non esse peccatum asserere ait cum Sancio Dianam 3. p. tr. 5. resol. 8. cum Patre inquam Thoma Sancio in Opere morali Lib. 1. Cap. 4. n. 12. Nullus autem eorum affirmat id non esse peccatum, sed non esse mortale, cùm tamen veniale esse absolutè fateantur: idque intelligendum quando laborem necessitas aut pietas non excusat, vt habetur in Cap.
Cap. Conquestus, de Ferijs.
Conquestus, de Ferijs, ibi: Nisi necessitas vrgeat, vel pietas suadeat: quæ sunt verba Gregorij IX. ex quo capite præfatos labores immunes à peccato affirmat doctus Præsul, quia scilicet concernunt pietatem.
133
*Nihilominùs, secluso casu de paruitate
laboris, in quo, vt diximus, lethale peccatum non est, & accedente dispensatione, veniale vitari poterit à Parocho conferenda, quando facilè adiri nequit Episcopus, aut Prælatus alius, ad quem id de iure spectet: absolutè loquendo, non est resolutio præfata ita inconcussa, vt non possit improbari. Communis enim & receptissima sententia | est non excusari eos, qui in diebus festis agros Ecclesiæ arant, metunt, fodiuntúe, Ecclesias ædificant, vel ad ædificandas lapides & ligna ferunt; pro quo Auctores complures congerit Leander à SS. Sacram. Parte 3. Tract. 1. Disput. 6. Quæst. 64.
Leander à ss. Sacram
vnde & videmus à prædictis operibus diebus festis omnino cessari. Id quod in Paræciali domo plus vrget, præsertim vbi non iam de illius absoluta constructione agitur, sed de aliqua ipsius parte ad commodum potiùs, quàm ad necessitatem pertinente, vnde Quartò dicitur. Licet non desint apud eumdem citata Quæst. qui excusandos censeant dictis in operibus laborantes, & alij, de quibus Quæst. 54. generalius affirmantes de operibus seruilibus factis intuitu pietatis: quod tamen plures & grauiores negant, nisi congrua adhibeatur distinctio: sunt enim quæ secundùm se pietatem concernunt, quia opera miseri cordiæ sunt, vel ad Dei cultum proximè pertinent; alia autem quæ secundùm se seruilia sunt, & ad finem aliquem pium & religiosum ex deuotione operantis referuntur, de quibus multa apud Societatis Auctores à citato Leandro vtiliter collecta & digesta, vnde & vtiliter consulendus.
134
*Et vt demus scriptori nostro id quod at
tinet ad excusandum peccatum, præsertim accedente dispensatione, de qua citatus Leander Quæst. 69. illud apparet difficile, quod asserit circa Indorum compulsionem ad dicta opera, posse scilicet Parochos ad laborandum in ipsis eos compellere, quod nullo vel apparenti fundamento probatur; cùm serui non sint, neque aliunde ad talia teneantur: & vt teneri contingat, quidquid in die festo fieri potest, alijs valet etiam præstari diebus, si Parochi solicitudo non desit à coactionibus aliena. Et quidem si semel aut iterùm id accidat, poterit sine graui stare peccato, secus si frequenter, quia onus graue satis imponitur, & quod occasio esse poterit vt Indi ad Ecclesiam non accedant, & sic multa spiritualia detrimenta patiantur. Neque ex eo quòd post auditam Missam laborandum dicitur, grauamen conscientiæ remouetur, quia præcepta circa Missam, & cessationem à seruilibus, diuersa sunt. Quòd si licitus est labor, etiam ante auditam Missam licebit: immò & Missam omittere in casu, de quo loquimur, videtur asserendum. In oppidis siquidem Indorum Missa non primo manè, sed circa meridiem dicitur, & frequentissimè post illum. Cùm ergo labori antemeridianæ horæ impendendæ sint, difficile erit sic laborantes ad Missæ auditionem compellere, defatigatos equidem, & ad prandium inhiantes: cùm aliàs sint plurima in operibus, quæ commodè interrumpi nequeunt. Et in agrorum cultura specialis est difficultas, in eo scilicet quod sic laborantes opportuno tempore ad Missæ auditionem conueniant. Circa hoc ergo cautiùs, & eatenus securiùs oportet procedamus. Eo non obstante, quod Parte 6. n. 361. & 362. est dictum, quia ibi de coactione nihil, & solus titulus necessitatis inspectus, de quo Auctor. Neque dispositio circa campanæ pulsum, de quo ibidem, ad remotiores potest extendi, qui tamen sint obligati ad Missam, nec tamen possunt eiusmodi pulsum audire.
SECTIO XVII.

SECTIO XVII.

An Parochi Indorum confiteri Sacerdoti non approbato possint, si alius non adsit. Et quid de Paræcianis.
135
*DIctum de hoc à Nobis Parte 1. Au
ctarij n. 364. & seqq. & Parte 2. num. 196. & seqq. Et circa necessitatis casum n. 209. de quo Auctor citato Tract. 7. Sessione 1. in qua, eorum sententia adducta, qui potestatem huiusmodi Parochis inesse censuerunt, etiam extra necessitatis articulum, affirmat eam iam non posse sustineri propter Cardinalium declarationem. Quia verò circa declarationes eiusmodi obuia apud plures euasio extat ex eo quòd non habeantur authenticæ, & ita non habere vim legis, non videtur sententia dicta ex ea parte penitus infirmata, vnde ad Decretum Alexandri VII. recurrendum, cuius Auctor non meminit, nec meminisse forsan potuit illius notitiam non assecutus, de quo Nos citatis locis.
136
*Circa casum autem necessitatis, qui in
oppidis Indorum remotioribus occurrere potest, id vt probabile proponit, iuxta dicta à Nobis citato nu. 209. addens in Quitensi Synodo concessum Parochis Indorum in Montanis degentibus vt confiteri possint Sacerdotibus non approbatis, quibus eò contingat appellere. Quod extendendum censet ad Paræcianos vt possint similiter confiteri, ex rationabili præsumpta Pontificis voluntate, pia inquam, & tenellis Ecclesiæ filijs perutili, quando in hebdomada sancta defatigati nimio labore Parochi adiutorio indigent, nec nisi rarò consequuntur. Quæ quidem ratio probat etiam vbi Parochus non adest: idem pariter dicendum, si tempus obligationis instet, vnde & similiter ab eodem affirmatur. Quod tamen negant Trullench in Bullam Cruciatæ Lib. 1. §. 7. Cap. 2. n. 2. P. Mendus in eamdem Disputat. 22. n. 111. & Leander à SS. Sacram. Parte 1. de Sacramentis Tract. 5. Disput. 9. Quæst. 57. qui tamen probabile censet oppositum. Et quidem si citati scriptores genium Indorum agnoscerent, de illis fortè aliter censuissent.
137
*Vbi & inquiri meritò potest, an in casu
priori, quando scilicet Parochus adest, sit necessarius recursus ad præsumptam Pontificis voluntatem? Vel dici possit in Quitensi diœcesi, & in alijs, vbi idem dispositum inueniatur, approbationem Synodi ad id extendi eo ipso, quòd approbatum statuat Sacerdotem ad Confessionem Parochi excipiendam. Et generaliter quidem non videtur admittendum, quia potest eo tempore Sacerdos non approbatus accedere, quo obligatio adimplendi præceptum non instet, cùm tamen Parocho sit necessaria Confessio ob grauis criminis conscientiam. Si autem adimplendi præcepti obligatio vrgeat, videtur equidem extensio consequenter admittenda: quia magis necessaria est facultas dicta pro Indis, quàm pro Parochis: hi enim elicere actum contritionis possunt, vel qui talis ab eisdem reputetur, & sic celebrare; quod tamen Indis est perdifficile. Vnde credendum est | Synodum maiori necessitati succurrere voluisse. Immò etiamsi tempus adimplendi præcepti non instet, videtur idem dicendum, quia Indi suis Parochis valdè confitentur inuiti, vnde frequentia timeri sacrilegia possunt: cui grauissimo incommodo non apparet credibile superiorum prouidentiam subtracto remedio defuisse.
138
*Et cùm etiam graue incommodum ap
pareat in eo quòd Parochus Confessionis sit subsidio destitutus, propter quam rationem à præfata Synodo id dispositum est, quod vidimus; videtur equidem sine dispositione prædicta posse illum non approbato confiteri iuxta formam à Concilio Tridentino traditam. Licet enim contritionis actum elicere possit, id non est ita facile; & carere gratia Sacramenti adeò necessaria inter peccandi occasiones sanè grauissimas constitutum, damnum est proculdubio ingens, propter quod prædicta Synodus de remedio iam explicato prouidit. Quod quidem dici potest non ideò adhibitum, quod omnino necessarium videretur, sed ad certitudinem adstruendam approbatione Sacerdotis, qui à Parocho sufficiens iudicabitur; id siquidem oportebit ab eôdem explorari: adeò enim ineptus esse poterit, vt nequeat ipsi negotium conscientiæ debita cum securitate committi. Quamuis, si Parochus doctus sit, ea possit superari difficultas instructione præuia, vt est grauium scriptorum recepta doctrina, pro qua videri potest P. Dicastillus Tomo 2. de Sacramentis, Tract. 8. Disput. 10. n. 340. & 344. & Leander de eisdem Parte 1. Tract. 5. Disput. 11. n. 105.
139
*Quia verò respectu Paræcianorum ea
instructionis adhiberi diligentia nequit, non videtur talis ad eorum Confessiones audiendas exponi. Circa quod tamen non omittendum, quod apud eumdem P. Dicastillum occurrit num. 352.
P. Dicastill.
vbi ita scribit: Immò non desunt aliqui Recentiores, qui putent id licere in casu grauis neceßitatis, etiam non extremæ, vt si defectu aliorum Confessariorum aliquis populus longo tempore destitutus maneret: tunc enim satiùs putant confiteri sic ignoranti, quàm tamdiu manêre sine Confeßione; cum obligatione tamen posteà confitendi coràm idoneo: quod non videtur improbabile; non tamen necessarium esset sic confiteri extra extremam necessitatem, aut morale periculum incidendi in illam tempore, quo non sit neque alia, neque illa copia Confessoris. Sic ille: quod ad Indorum Parochos videtur posse pariter applicari. Cùm enim illi sciant Indos suis Parochis inuitos confiteri, & periculum sacrilegiorum, quod diximus, esse certissimum; nec sit medium aliud secundùm præsentem statum, quo illi possit obuiari, nisi copia facta Sacerdoti tali excipiendi eorum Confessiones, non videtur improbabile sic posse facere, iuxta prædictorum Auctorum sensum. Si addamus Indos sic Confessos non esse obligandos ad iterandas Confessiones, sed sua bona in fide relinquendos; ne damna, quæ præfato agendi modo vitare curatum est, obligatione iterationis exposita, cum eorum maiori detrimento recurrant. Cùm aliàs plurium ac grauissimorum scriptorum sententia sit non esse iterandam Confessionem factam cum Confessario valdè ignaro, vt videri potest apud citatum Leandrum suprà Disput. 5. Quæst. 84. qui agmen eorum adducit. Sed videat Parochus an in huiusmodi vagis sacerdotibus cum ignorantia alia morum inquinamen
Admonitio momenti magni.
ta concurrant, propter quæ solet illis approbatio denegari. Quod cùm accidit, arcendi vtpotè lupi ab ouili Christi, & maiora damna ex administratione Sacramentorum futura penitus præcauenda. Quidquid de Parochi ipsius confessione sit, in qua nullum potest timeri periculum.
SECTIO XVIII.

SECTIO XVIII.

De obligatione Jndicorum Parochorum circa Officij Canonici recitationem, & restitutionis obligationem ex illius defectu.
140
*Agit de hoc citatus Præsul Lib. 1 Tract. 8. & vix quidquam habet speciale, quod pro Indicis Parochis possit vt talibus deseruire, cùm sint traditæ ab eo doctrinæ omnibus communes. Nos Tomo 1. Thesauri Tit. 16. n. 15. & seqq. & n. 49. magis specialia discussimus, vnde non videtur vlteriori opus discussione. Illud quisquam fortè contrarietatis arguit, quod Seßione 1. n. 2. & Sessione 4. num. 6.
habetur: in priori siquidem asseritur Parochum, si quintam partem reddituum beneficialium restituat, satisfacere obligationi ob Officij omissionem incursæ: in posteriori autem tertiam partem esse sufficientem affirmat. Sed cùm se referat ad locum priorem, videtur error ex scribentis incuria, benignam interpretationem, & viro tanto dignam adhibendo.
141
*Item Sessione 4. nu. 7. statuit ad satisfa
ciendum obligationi, & submouendum restitutionis onus, Beneficiarium debere Officium Sacrum studiosè & deuotè recitare: Si enim voluntariè distrahatur, neque satisfacit, neque onus restitutionis euitat: id quod repetit num. 8. Sed Sessione 6. in fine adducta prædicta sententia, sic concludit. Sed licet hæc opinio sit magis communis & recepta, plures Auctores secus iudicant, arbitrati ad huiusmodi præceptum adimplendum non esse necessariam attentionem quampiam, & voluntariè distractum illi satisfacere. Fundamentum est, quia non potest prohiberi aut præcipi illud, quod nequit puniri, quia neque cognosci aut iudicari: Ecclesia autem extra actum Confessionis nequit cognoscere, aut iudicium ferre de actibus internis, & ita neque eos præcipere aut prohibere. Cumque attentio & deuotio sint actus interni & occulti, de quibus iudicare Ecclesia nequit, hinc est non posse ad actus dictos suis præceptis obligare. Sic Layman. Iuxta quæ id, quod Auctor absolutè statuerat, videtur reijcere, & contrarium placitum amplexari.
142
*Et Patris quidem Layman locum, indi
cio non visi, & ita operæ pretium erit eum loquentem excepisse, & peculiarem exhibuisse doctrinam ex Lib. 4. Tract. 1. Cap. 5. nu. 10. vbi postquàm vti probabilius proposuit necessariam esse attentionem, & contrariæ sententiæ graues esse patronos asseruit, quos & recensuit, ita subdit: Hæc sententia non caret omni probabilitate: non quòd existimem, Ecclesiam internam attentionem in oratione concomitanter præcipere non posse: nam sicut Christus fidelibus lapsis præcipit Confessionem | Sacramentalem, ita Deus omnibus, præsertim Clericis, per legem naturæ præcipit orationem veram: Ecclesia autem vtriusque tempora designare potest. Verumtamen non satis nobis constat vtrùm Ecclesia tanta cum obligatione præcipere voluerit, cùm ipsi sufficere videatur, si præcepto suo à Ministris obtineat vt in choro, vel extra chorum publicas orationes decenter psallant vel pronuntient; de interna autem deuotione iudicium Deo committat. Sicut S. Antoninus ait. Saltem hæc sententia ad id Confessario inseruiet, vt Beneficiatis Horas Canonicas sine vlla interna attentione persoluentibus fructuum restitutionem non imperet, sicut annotauit etiam Corduba Lib. 4. Quæstionarij q. 13. in fine. Toletus Lib. 2. Cap. 11. Castro de lege pœnali, Lib. 2. Cap. 5. Henriquez Lib. 9. Cap. 25. n. 5. Quia negari non potest hoc etiam cantu, vel prolatione externa precum ab Ecclesia institutarum,
Notanda doctrina.
& populum ædificari, & quatenus nomine & imperio Ecclesiæ funduntur, aliquid à Deo impetrari posse, non minùs quàm si Sacræ cantiones organis musicis personent, vt Corduba annotauit citato loco. Hæc ille: ex quibus habetur non posse ipsi sententiam, pro qua citatur, & eius fundamentum ab eo improbatum adscribi. De quo dictum à Nobis Parte 1. n. 559. & seqq.
143
*Et de eodem disserens D. Michael Ferro
d. Michael Ferro Manrique.
Manrique Parte 2. qq. moralium & vicarialium quæst. 115. sic loquitur: Placet etiam mihi quòd Confessarij in Parochis & Episcopis moderentur arbitrio suo quænam pars sit restituenda proportionata cum oneribus, sicut Leßio & Toleto placuit, aduer
tendo quòd multò maior debet esse Canonicis, & Dignitatibus Ecclesiarum; nam illi non habent onera, quæ Episcopi & Parochi habent, & sic debent plus restituere quàm isti. Præsertim debent etiam plusquàm Canonici restituere Dignitates, & adhuc omnes fructus, quia ipsi nulla onera habent, nec residere curant. Itaque moderandum est arbitrium proportionabiliter cum oneribus.
In Dignitatibus & Beneficijs simplicibus nulla onera habentibus, ad omnes fructus.
In Episcopis & Parochis vel quintam, si leuia onera; vel quartam, si grauia: possunt namque ex magnitudine locorum vel subditorum, aut ex paruitate, leuia seu grauia reputari.
In Canonicis, si Ecclesiæ fuerint multitudine negotiorum & Capitulorum plenæ, ita vt onera sint etiam grauia, quartam restituant, si verò leuia fuerint, tertiam.
Et hanc etiam tertiam restituant Beneficiarij simplices onera habentibus: (corrige habentes:) quia aut nulla habent, & tunc omnes fructus debent restituere, vt suprà n. 7. aut sunt parui momenti illa onera, & ita pro illis illam tertiam pauperibus aut fabricæ persoluant: quòd si adeò exigua sint onera Beneficiorum simplicium, ego non solùm illam tertiam imponerem, sed solùm vnam partem Beneficiario simplici relinquerem: Sed in re incerta regula fixa dari nequit, vnde prudentis Confessarij arbitrio cum eruditis assumpto relinquendum est. Sic ille: in cuius
assertis id, quod de Dignitatibus dicitur, ad Indicos non est trahendum, eadem siquidem onera, quæ Canonici habent, vel si prærogatiuam quampiam, ea tantæ considerationis non est, vt pro statuenda differentia in ordine ad restitutionem debeat reputari. Deinde vers. In Episcopis error est manifestus, dum grauia opera pro leuibus, & leuia pro grauibus apponuntur. Postrema autem resolutio satis est rationi consona, si posset facilè deprehendi onerum quantitas; quod tamen non ita euenit, vnde communes regulæ sine scrupulo poterunt obseruari.
SECTIO XIX.

SECTIO XIX.

De Coadiutoribus Indicorum Parochorum.
144
*QVæ circa hoc habet citatus scriptor
Lib. 1. Tract. 9. communia Parochis omnibus sunt; inter quæ tamen illud occurrit speciale, quod habet Seßione 1. num. 5. coadiutorias scilicet cum futura successione, licet prohibitæ à Concilio Tridentino sint Sessione 21. Cap. 6. de Reformat. (vbi reponendum Sessione 25. Cap. 7. de Reformat.) & ita obseruatum fuerit vsque ad Pontificatum Sixti V. post illum tamen in vsu fuisse, non solùm apud Pontifices, sed etiam apud Episcopos ita solitos Parochos constituere, quibus plenæ sunt Ecclesiæ: pro quo adducit Barbosam de Iure Ecclesiastico Lib. 3. Cap. 10. n. 32. & Machadum Tomo 2. Lib. 4. Parte 2. Tractatu 3. & 4. (corrige, & adde Tract. 4. Documento 1. n. 2.) addens in Quitensi Episcopatu ita factum à doctis Prælatis à viginti retrò annis: se tamen id non
Non licere statuitur.
facturum protestatur. Et iure quidem optimo, cùm manifestum sit Beneficia huiusmodi esse Regij patronatus, vnde sine Regia præsentatione nequeunt prouideri. Immò nec sufficiet eum, qui Regio nomine patronatum exercet, prouisione tali esse contentum, quandoquidem in ea debet forma præscripta seruari, præcedente scilicet concursu, & trium nominatione, ex quibus vnus eligatur ad institutionem canonicam præsentandus.
145
*Sed dubium esse potest an disponi pro
uisio queat forma prædicta seruata, ad eum modum, qui cum emeritis, aut iubilatis Professoribus in Academijs solet obseruari, vt illis dentur temporarij successores, cum competenti salarij assignatione, præcedente oppositorum concursu, eôdem sanè ritu, qui solet, cùm de proprietate agitur, obseruari. Et videtur in eo non esse apertam repugnantiam, stante praxi, de qua scriptores citati, vt scilicet viuentibus Parochis, sed impeditis, coadiutores cum successionis iure tribuantur. Vt enim in Indijs id fieri possit solùm videtur ius patronatus obstare: atqui patronus suas partes obit in prouisione huiusmodi, & à Regibus nostris Apostolica erga id cōcessioneconcessione suffultis præstituta forma seruatur: ergo non est cur debeat talis prouisio damnari. Immò videtur meliori modo necessitati Ecclesiæ consuli, quàm si coadiutor alia ratione conferatur, quandoquidem de illius sufficientia magis constat, iudicio Examinatorum adhibito, & quod ad mores attinet, Episcopi & patroni adhiberi solita diligentia, penitius explorato.
146
*Sed quidem licet prouisionis talis modus
non videatur penitus improbabilis, non est tamen vllatenus admittendus, neque ad praxim aduocandus, quæ hucusque non extitit. Et quidem Barbosa, ex quo nonnullos allegante, & iuxta | eorum mentem locuto, Machadus id protulit, quod vidimus, de coadiutoria cum iure successionis, de Parochis non locutus citato loco de Iure Ecclesiastico, neque in alijs, vbi de Coadiutoribus tractationem adornauit, scilicet de Potestate
Illustriss. Barbosa.
Episcopi Allegat. 53. n. 7. & seqq. De Officio Parochi Parte 2. Cap. 23. & circa Caput. 6. Sessionis 21. Concilij Tridentini in Declarationibus, vbi sic habet: Arguuntur hoc decreto Episcopi, qui ex caussa infirmitatis constituunt in Parochialibus Vicarios perpetuos, data etiam Rectori facultate de non residendo. Sic ille. Decretum autem Concilij sic se
Concilium Tridentin.
habet: Episcopi etiam tamquam Apostolicæ Sedis delegati eisdem illitteratis & imperitis, si aliàs honestæ vitæ sunt, Coadiutores aut Vicarios pro tempore deputare, partem́partemque fructuum eisdem pro sufficienti victu aßignare, vel aliter prouidere poßint, quacumque appellatione & exemptione remota. Sic illud: cuius pro imperitis dispositio, ad alios similiter impeditos communiter aduocatur, vt videre etiam est apud P. Palaum Tomo 2. Tract. 13. Disput. 1. Puncto 9. nu. 5. & 6. iuxta quod locutus citatus scriptor, qui citata Allegatione 63. n. 11. sic etiam
Auctor idem.
scribit: Nota tamen vnum casum, quo Coadiutor datus per Episcopum vel Legatum, erit perpetuus: videlicet quando dabitur infirmo consentienti, cui infirmo decernuntur per Episcopum alimenta in bonis Beneficij. Abbas in Cap. Tua nos, in fine de Clerico ægrot. Gambara d. tit. (Libro scilicet 4. de Officio Legati à latere) de Coadiutoribus num. 16. Hæc ille: qui dum vnum casum excipit, alios excludit. Sed neque de perpetuitate locutus cum iure successionis, sed per contrapositionem ad paulò ante dicta in hunc modum: Potest etiam ab Episcopo dari Coadiutoria temporalis & reuocabilis, cùm Ecclesiæ, seu Beneficij Rector, qui senio, vel morbo non perpetuo nec incurabili, factus est inutilis & impeditus ministrare &c.
147
*Habet ergo præfatus dicendi modus sa
tis exiguum ab auctoritate præsidium, pro quo & necessitas nulla, quandoquidem id, quod per Coadiutores eiusmodi obtineri potest, valet etiam per temporalem, cuius minùs conuenientem agendi rationem potest proprietarius congrua animaduersione corrigere; quod tamen erit satis difficile cum eo, qui ius est ad successionem adeptus, à quo & timere sibi potest, ne scilicet vitæ aliquatenus insidietur: quod periculum à Iure prouisum, & ideò varijs in locis prouisio Beneficij nondum per mortem vacantis ab eo penitus reprobata. Neque obstat quod habet P. Palaus
Vt illam explicat P. Palaus.
suprà num. 10. vbi ita scribit: Quòd si vrgeas futuram successionem concedere non esse Ecclesiæ necessarium neque vtile; tametsi vtile & necessarium sit signare Coadiutorem; negandum est; sæpè enim hoc est necessarium, vel saltem vtile, vt sic Coadiutor maiori cum auctoritate munus exerceat, diligentiùs procedat, & subditis charior sit. Azor 2. p. instit. moral. c. 2. q. 2. in fine. Sic ille. Non inquam obstat, quia de prouisione loquitur à Pontifice facta iuxta dispositionem Concilij Tridentini citato Cap. 7. qui non obstantibus, quæ communiter censentur obstare, potest in Canonico iure dispensationem adhibere.
148
*Et Pater quidem Azor id asserit, quod
Sicut & P. Azor.
citatus Auctor eidem adscribit, sic enim præfato loco: Nec desunt iustæ caussæ, quibus Romanus Pontifex id faciat. Nimirùm huiusmodi adiutor datur vt maiorem habeat auctoritatem in Ecclesiæ gubernatione, cùm sit in ea successurus. Deinde vt solicitiùs, diligentiùs, & feruentiùs suo Officio fungatur. Accedit quòd cùm habeat adiutor ius succedendi, magis amatur, suspicitur, colitur, & pluris habetur à populo sibi commisso, ac proinde ei citiùs, faciliùs, & promptiùs obediunt ac parent ij, quibus præest, & ipse maiorem curam & solicitudinem habet erga eos, quos regit, & eos magis agnoscit tamquam oues. Hæc ille: qui iustas cùm caussas inter
uenire posse asserat vt Romanus Pontifex id faciat, quod posse illum facere profitetur, nullam profectò adducit, sicut & P. Palaus, quæ non probet id esse generaliter conueniens, vt scilicet adiutor maiori cum auctoritate & diligentiùs se gerat, & subditis charior sit, sicut & subditi eidem chariores. Sed quia conuenientiæ prædictæ grauissimo incommodo optandæ, & vero etiam captandæ mortis eliduntur: dici debet Pontificem non propter illas dispensare; sic enim nullum ipsis in Iure fuisset obiectum obstaculum, sed ijs attentis contrarium disposuisset: Verùm ob rationes peculiares iudicari potest vtilis dispensatio, non obstante inconuenienti præfato, quod sibi persuadere valet Pontifex in casu, de quo agitur, non extare, attenta scilicet adiutoris conditione, sicut etiam adiuti; cùm inter eos possit vinculum speciale mutuæ beneuolentiæ recognosci, & adiutor ad petitionem adiuti veniat subrogandus, vt in casu de quo in Cap. Petisti, 7. q. 1.
SECTIO XX.

SECTIO XX.

Negotiatio vt sit Indicis Parochis prohibita, vbi & generalior doctrina.

149
*DIctum de hoc à Nobis in Thesauro
Tomo 1. Tit. 9. Cap. 12. §. 3. 4. 5. & 7. de quo & Quitensis Præsul Lib. 1. Tract. 13. Sessione 3. & seqq. vbi inter alia affirmat Parochum, qui vt pœnas Concilij 3. Limensis euadat, de quibus Act. 3. Cap. 5. agrum emit, vt sementem in eo faciat, aut gregem pascat, extra Parochiæ terminos, sed Indorum suorum adminiculo, reuera in legem committere, & pœnis obnoxium remanere. Quod probat, Quia licet id in speciali prohibitum non appareat, & lex quia pœnalis odium præseferat, & ita restringenda videatur; re tamen vera odiosa non est, sed fauorabilis potiùs, cùm ad Indorum commodum ordinetur, quibus vti iniuriam patientibus potiori
est rationi fauendum. Præterquam quòd lex pœnalis ob identitatem rationis extenditur ad casum non expressum, & multò magis ad eum, in quo legis ipsius ratio magis deprehenditur militare: pro quo ex Antonio Gomez circa l. 80. Tauri nu. 28. exempla nonnulla producit. Ita Sessione 5. n. 2. Sed verò doctrinæ præfatæ non sunt ita certæ, vt negari probabiliter non possint; vt negat Auctor adductis etiam exemplis quod ad legem pœnalem spectat, & de Synodalibus statutis loquens Lib. 5. Tractatu 4. Seßione 8. n. 3. neque illis est opus in præsenti, vbi generalis decisio casum prædictum manifestè comprehendit verbis illis: Aut agros colere. Siue ergo illi intra Parochiæ li|mites sint, siue extra illos, prohibitio vrget, cùm
generalis sit, & magis extra limites dictos, quam intra illos vrgeat, ob maiorem laborem, & euidentiora incommoda à proprijs laribus remotiorum.
150
*In eadem Sessione nu. 4. asserit non esse
negotiationem Clericis prohibitam, si vitulos & mulas emant in pascuis nutriendos, & maiori vendendos pretio, cum Barbosa, P. Molina, P. Palao, & Carolo de Grassis, de quo & Nos suprà n. 152. Id autem Parochis non licere; sic enim citatum Concilium: Neque pecora quæcumque alere præter necessaria ad victum. Videnda autem, quæ citato loco à Nobis dicta, vbi aliquæ pro equis & mulis moderationes adhibitæ. Præter citatos autem Auctores, quamplures alios adducit D. Mi
chael Ferro Manrique Parte 1. qq. moral. q. 94. qui tamen oppositam sententiam vti probabiliorem defendit. Et nu. 7. testatur quemdam Parochum ob negotiationem dictam condemnatum, ex eo quòd animalia præfata in locis communibus populi sicut ceteri laici nutriebat, fuisseque illi præceptum, vt in posterùm se abstineret. Addit autem n. 8. quòd si pascua essent propria, non ita repugnaret, quamuis scrupulo non careat ob occupationem Clericorum in lucris talibus, cùm animalia aliquo anni tempore transeant ad alia loca, ex quo eueniat illos à suo retrahi ministerio. Fundamentum ex dispositione Iuris assumit, in quo permissio tantùm illius lucratiuæ contractationis habetur, quæ ex artificio consistit, quando scilicet res emptæ mutata forma venduntur, vt videre est in Cap. Numquàm de Consecrat. dist. 5. vbi ponuntur exempla: cùm tamen in prædicta negotiatione artificij nihil appareat: vnde quia casus iste in lege omissus, dispositioni Iuris communis relinquitur ex Textu in l. Commodissime, de liber. & posthum. & ita standum dispositis toto Titulo Ne Clerici vel Monachi. & Cap. finali de vita & honest. Clericorum. Sic n. 9.
151
*Sed hæc non vrgent; nam in Iure ipso
Ab eo adducta non vrgere.
pro licita huiusmodi contractatione fundamentum habetur, scilicet Cap. Eijciens, 88. dist. vbi ita dicitur: Sed omnes homines videntur esse mercato
Cap. Eijciens 88. dist.
res. Ostendam ergo quis non sit negotiator, vt qui talis non fuerit, eum intelligat esse negotiatorem. Quicumque rem comparat, non vt ipsam rem integram & immutatam vendat, sed vt materia sibi sit,
Quis dicatnrdicatur negotiator.
inde aliquid operandi, ille non est negotiator. Qui autem comparat rem, vt illam ipsam integram & immutatam dando lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei eijcitur. Sic ibi. Atqui in casu nostro res immutata non venditur, vt constat: Ergo. Si dicas in eo non emi materiam, ex qua aliquid emptor operetur. Contra est, quia benè stare potest talis loquendi modus, quandoquidem emptor industria sua ex equino pullo facit equum, & sic in alijs; vnde est materia, circa quam per se, aut per alium, operatur. Neque proprium requiritur artificium cùm sufficiat cura circa mutationem, quæ quidem maior esse possit, quàm in canistro, de quo citato Cap. Numquàm ex D. Hie
D. Hieron.
ronymo sic dicitur in Epistola ad Rusticum: Vel canistrum lentis plecte viminibus. Vimina siquidem in canistro sub propria apparent forma, cum aliquali tantùm inflexione; cùm tamen equus perfectus à se pullo valde diuersus habeatur.
152
*Quod autem ex citato Cap. Numquàm
profertur, satis est leue: licet enim ibi casus præsens non videatur inclusus, non ideò tamen excludendus; aliôqui præter fiscellas iunco textas, canistra viminibus plexa, lina piscibus capiendis aptata, conscriptos exempta charta libros, nullius alterius artificij opera licebit diuendere; quod constat quàm sit absurdum. Non ergo hîc locum habet, quod de casu omisso dicitur, qui relinquitur dispositioni Iuris communis. Id enim tunc accidit, cùm casus omittitur, in quo non est eadem ratio, quæ in alijs ratione exempli propositis, ex quibus potiùs ad similia desumendum argumentum, vt ex multis probat Tiraquellus l. Si vnquàm. vers. libertis, n. 37. C. de reuocand. donat. Pro quo & Marius Antonius Lib. 2. variar. resolut. in 56. n. 26. citans Glossam in Cap. Quod Dei timorem, de statu Monachorum, vbi nec verbum, quod, vt admonui aliàs, apud Iurisperitos est frequens textibus sine delectu congestis. Vt omittam quod Glossa citati Capitis obseruat ex ipsa D. Hieronymi attestatione deductum, scilicet ibi de Monachis esse sermonem, & quod de illis dicitur, ad Monachos non pertinere.
153
*Ex quibus videtur colligi eum, qui emit
glebas metallicas, ex quibus eliciat argentum, vuas ad vinum conficiendum, triticum pro panibus, & lanam pro pannis non esse negotiatorem, quia res emuntur, vt mutatæ, nec parùm profectò vendantur. Negat id tamen Dom. Quitensis cit. Sessione n. 5. ex eo quòd ad confectionem dictam conducuntur operarij, quorum labor emitur. & ita lucrum est fructus emptionis à Iure prohibitæ. Si tamen emptor habeat familiares domi, quorum opera id præstare possit, aut ipse circa aliqua sit industrius proprijs manibus disponenda, non esse negotiationem affirmat cum P. Palao Tom. 2. Tract. (corrige 12.) Disput. vnica. Puncto 11. n. 16. qui P. Molinam adducit, quem & Nos citato §. 7. n. 177. Sed id Parochis Indorum non esse concedendum subdit ob Concilij Limensis prohibitionem. Et attenta quidem præfata doctrina, de qua nu. 151. illatio videtur penitus admittenda, siue conductis, siue non conductis administris prædicta fiant, dummodò scandalum absit, quod non debeat paruipendi. Et quidem cùm admittatur Clericum per se, aut per familiares posse præfata conficere, ratio discriminis satis videtur infirma; nam vt familiares laborare possint emenda sunt instrumenta, & talis emptionis fructus est lucrum ex venditione reportatum: & hoc non obstat: ergo nec illud. Et quod ad panes attinet videndus citatus Ferro Manrique Parte 2. Quæst. vltima.
154
*Seßione 6. probat Parochum tenue sti
pendium habentem posse ex dispensatione Episcopi negotiari; & etiam sine illa, si commodè nequit adiri, attenta necessitate, quæ latè patet, cùm Parocho non solùm necessaria sint quæ ad victum spectant, sed etiam quæ ad decentiam status, solutionem Quartæ funeralis, & contributionem pro Seminario. Addit tamen id sine scandalo faciendum, & necessitatem futuram ineuitabilem, claram, & patentem. De quo à Nobis dictum citato §. 5. & speciale illud hoc adijciendum lo o iuxta docti Præsulis assertionem, scilicet debere Parochum Episcopum adire, & eius | dispositioni stare. Tunc sic. Episcopus necessitatem claram & patentem esse deprehendit: ergo & iudicare debet non teneri Parochum ad ea, ad quæ stipendium se nequit extendere. Tunc vltra. Ergo & non teneri ad funeralis Quartæ solutionem; & ita immeritò inter necessarias obligationes illa computatur. Dispensare autem vt Parochus habeat, vnde soluere illam possit, nullo modo videtur admittendum. Immò etiamsi Parochus talis per negotiationem id obtineat, quod & ad victum, & ad decentiam status est ipsi necessarium, ad Quartæ solutionem non videtur obligandus, quia pro solutione huiusmodi solius stipendij est quantitas attendenda.
155
*Clericos & Parochos posse per alios ne
gotiari dictum à Nobis citato Cap. 12. num. 147. 148. & 155. cum grauissimis scriptoribus. Circa quod citatus Ferro Manrique Part. 2. Quæst. 102. contrarium tenens Theologos sibi aduersantes sine debita moderatione sugillat, ita scribens: Sed cùm hæc quæstio purè Canonica sit, & ex regulis
Canonicis inferenda sit obligatio quo ad peccatum in foro conscientiæ, cur Theologus in illam manum mittat? Si Iurisperitus aliquam quæstionem de Trinitate, seu Incarnatione &c. disputaret, nonne repulsam mereretur accipere? Ergo similiter ipsum Theologum mereri dicendum est, nam ipse quidquid de his materijs Canonicis scribit, à nostris regulis & DD. delibat. Idem ergo delibare poterat Iurisperitus de regulis & DD. Theologicis. Cùm ergo hoc non agat, sed suis Magistris relinquat, hoc ipsum agere & relinquere debuerunt Theologi DD. cùm scriptum sit, Tractent fabrilia fabri, vt diximus supra q. 91. Sic ille, qui citata à se Quæstione acriter inuehitur in Mag. Petrum de Ledesma, & eum secutos Thomistas in sententia, de qua ibi, & de qua etiam Nos citato Tit. 6. n. 16. ad vsuras pertinente, sic num. 7. concludens: Licet enim D. Thomas aliquas quæstiones, & plura scribat de materijs Iuris 2. 2. à q. 47. vsque ad 171. vt ait Lessius in initio Tractatus de iust. & iure; quidquid ipse D. Thomas docuit & scripsit, diuinitus infusum fuit, vt in ipsius Festo legit Ecclesia: vnde quid mirum quòd ne dum Theologus, verùm Iurisperitus exisset ex consortio sermonis Dei, vt Moyses. Ergo talis scriptor in alienam messem manum non mittit, sicut alij Theologi ipsum consortium non degustantes mittunt & inijciunt. Hæc Auctor, cuius & illa: Quare nec eius opinio procedere potest, nec interest à Discipulis D. Thomæ sequutam, ipsi enim à prædicto Ledesma non relati, debent sicut & eorum Magister Iuris regulis se in casibus conscientiæ rerum moralium conformare, quorum Iurisprudentia & mater & parens est: ideò ad eos iuridicè respondendos Iurisperitus aptior consulendus est. Video namque Theologos materias Canonicas & legales disputare quasi Iurisperiti, ideò quia manum in messem alienam mittunt, multa docent emendanda: sed non video Iurisperitos materias Theologicas disputare, nec imprimere; ideò ab illo defectu liberantur. Hæc ille, Canonibus Grammaticæ non consultis, quæ regularum congruè loquendi & mater & parens est.
156
*Et satis prætereà leuia & futilia; nec dee
runt qui etiam ridicula non vereantur affirmare; immò seueriori etiam censura digna, cum dogma sit in Dei Ecclesia certissimum decisionem casuum conscientiæ ad Theologos pertinere. Et ita à Sede Apostolica obseruatum, quoties occurrunt huiusmodi quæstiones; Theologi enim pro eisdem decidendis consuluntur. Pro quo (vt de alijs taceam) extat Alexandri VII. Decretum,
Decretum Alexa. VII.
quo Propositiones ad conscientiam spectantes proscribuntur, in cuius Proæmio post alia sic habetur: Earumdem Propositionum examen pluribus in Sacra Theologia Magistris, & deinde Eminentissimis & Reuerendißimis DD. Cardinalibus commisit. In Tribunali etiam S. Inquisitionis pro opinionum censuris, quæ ad conscientiam spectant, non Iurisperiti, sed Theologi Qualificatores adsciscuntur. Et in quæstionibus huiusmodi cùm de peccato agatur, & de conducentibus ad æternam salutem, manifestum est rem agi Theologicam, & ita ad Theologiæ professores pertinere, ipsis etiam Iurisperitis ingenuè attestantibus. Vnde Alexander Consilio 1. num. 10. lin. 2. standum esse
Alexander.
potiùs ait Canonistis, quàm Theologis in ijs, quæ sunt iuxta ius diuinum secundùm moralem philosophiam; secus si secundùm salutem. Et Angelus de Perusio Consilio 59. sic ait: Cognitio eo
Angelus de Perusio.
rum, quæ respiciunt forum conscientiæ, spectat ad Theologos, quia eorum messis est. Sic ille. Videatur
Cardin. Tuschus.
Cardinalis Tuschus Tomo 4. Lit. F. Conclus. 447. & Tomo 8. Lit. T. Conclus. 299. Couarrubias in Proæmio ad relectionem in Regulam Peccatum ita
Couarrub.
scribit: Qua in re, etsi à Theologis, qui Tractatum istum (de Restitutione) radicitus conati sunt explicare, multa sint à nobis mutuanda: Iuris tamen vtriusque decisiones passim in medium adducemus: quippe qui opinemur ex eis potißimò restitutionis obligationem vel probari vel induci. Hæc ille: qui & in Clement. Si furiosus. Parte 3. §. vnico num. 6. ita loquitur: Sed & Caietanus in 2. 2. q. 64. arti. 2. multis rationibus contendit ostendere adhuc in animæ iudicio, & ex diuino instituto licitum esse hominem priuato occidere pro rebus defendendis: idcirco qui contrarium ex nostris tenuerunt, habent non admodùm sibi propitium Theologum magni profectò nominis. Sic magnum illud Iurisprudentiæ lumen, satis ostendens quanti fieri debeant Theologi rerum moralium Tractatores.
157
*Iam quod ad D. Thomam attinet, vt ei
Ex D. Thoma qualis probatio.
demus, repugnantibus plurimis, qui contrarias S. Doctori in Quæstionibus citatis sententias amplectuntur, quia probabiliter tantùm fuisse opinatum arbitrantur: quid de alijs dicemus Theologis antiquitate & sapientia venerandis, qui similes sunt versati materias, & in celebrioribus Academijs nemine perstrepente pertractarunt? Nec vllo pacto videri potest absurdum Theologos circa Sacros Canones sedulam operam adhibere: sunt enim illi Sacræ leges: & legum materia Theologica proculdubio est, cùm actiones humanas dirigant, quibus est finis vltimus obtinen
dus. Quæ autem inter Theologos & Iuris Canonici Interpretes sit diuersitas doctè & eleganter ostendit P. Suarez in Proæmio Tractatus de legibus, vbi illud: Iuris ergo Canonici Interpretes per se, & ex proprio instituto superiori fine & ratione
P. Suarez.
Sacros Canones considerant: Theologia verò sub altiori ordine hæc omnia complectitur &c. Vbi in verbis illis Superiori fine typographiæ est error, cùm Sub priori fine apponi debuisset: fine inquam politicæ in Ecclesiastica Republica gubernationis ad forum externum spectantis. Quòd si in scrip|toribus nonnullis aliqui non semel inueniantur excessus emendatione digni, id equidem non mirandum, quia in omnibus facultatibus non pauci deprehenduntur audaces, quod & in Iurisperitis non infrequens, dum circa Cap. Firmiter de summa Trinitate, & fide Catholica, aliàsque Theologizare nituntur. Quòd autem illi libros non edunt ad materias Theologicas spectantes, in promptu est ratio, quia videlicet illas non callent, pro quibus accurata Dialecticæ, Philosophiæ, & Metaphisicæ est notitia necessaria. Si autem con
tingat aliquem peritum Iuris, in Theologicis etiam fuisse versatum, edat lectu digna, vti Alfonsus Tostatus edidit, publicus etiam Iurisprudentiæ Sacræ Professor; Martinus Bonacina Iure in vtrôque Doctor, & insignis Theologus, qualem erudita volumina protestantur. Quibus non immeritò accensendus Doctor Dom. Didacus de la
Rocha ex primarijs in Limana Academia Iuris Professoribus, & in eiusdem Regiæ ciuitatis Cancellaria Togatus Consul, post alia decursa subsellia eximia probitatis & sapientiæ laude, quam edita in Apocalypsim, & de purissima Deiparæ Conceptione genuina eius ingenij meditamina manifestant. Et ante illos & alios S. Raymundus de Peñafort, de quo videndus P. Mag. Ferdinandus del Castillo Lib. 2. historiæ Cap. 17. & hæc circa scriptoris inconsiderantiam satis, pij & docti aliàs, vt ad quæstionem, cuius occasione sunt dicta, calamum reuocemus.
158
*Vult ergo ille Clericum non posse per
alium negotiari, de quo & Parte 1. Quæst. 66. nisi adsit propria ipsius, aut suorum necessitas, qua censeatur honesta negotiatio. Probatque, Quia licet casus iste in Iure non habeatur expressus, constat tamen ex medulla & anima prohibitionis, vt ille loquitur: est enim illa ne Clerici distrahantur à diuinis: quod quidem negotiatione per alios neutiquàm euitatur; immò augetur distractio ex timore ne vsurpent & defraudent, quod non ita accideret, si per se negotiationi vacarent. Vbi autem est eadem ratio, eadem est & Iuris dispositio, ex ijs, quæ ad saturitatem congerit Tiraquellus Tractatu Cessante caussa, num. 100. & alij, quos adducit, id etiam extendentes ad pœnalia. Addit num. 9. se ita in praxi iudicasse, cum veritatem (verba illius sunt) eius obuiare non potuerim: quod iungendum alijs, de quibus n. 155. Esse etiam negotiationem huiusmodi mortale peccatum affirmat. num. 10. citatis pro sententia eadem Riccio & Genuensi. Et tandem num. 11. in Religiosos inuehitur dicto modo negotiantes, nec tantùm vt singulos, sed totos Conuentus, se in omnibus negotiationibus implicantes, cum id scientium scandalo, sumendo occasionem quòd ad suam sustentationem id faciunt: & posteà reliquiæ negotiationum sunt adeò pingues, vt ex eis ad plures contractus, emptiones, & venditiones cum lucro deueniant: quod est illicitum: nec Visitator Regularis est, sicut habent Clerici, qui moderationem inducat; vnde iudicium ei relinquendum, qui dixit: Est qui quærat, & iudicet.
Ioan. 8. v. 50.
Nam licet emptiones necessariæ sint, benè tamen possunt moderari, vt nimius excessus ex proposito quæsitus ad reuenditionem excusetur in Monasterijs, quæ illis non egent.
159
*Ad quæ quidem iuxta dicta à Nobis citatis locis est obuia responsio: & negandum in
Eius diluitur fundamentum.
negotiatione per alios plus distractionis admisceri, cùm occupationis habeat parùm, licet timor quandôque solicitet, qui actus interior cùm sit, à ministerijs Clericatui proprijs non remouet; vnde non est eadem ratio, vt eadem etiam Iuris debeat esse dispositio. Quòd ab Auctore ita sit iudicatum vt asserit, erunt qui damnent, cùm abfuerit culpa in eo, qui est probabiliter operatus. Et ego cum illis, si pœna ordinariè infligi solita, est prorsus inflicta, vt videtur Auctor indicare. Quod ad Re
ligiosos attinet, iniurium sanè, vbi non iam de negotiationibus per alios agitur, sed per se ipsos, & ab ipsis pariter affectatis, reuenditionibus, vt lucra ingentia, non vrgentibus necessitatibus, habeantur. Circa quod non nisi temerè iudicari potuit, nec vno ex capite: ex eo scilicet, quòd eo animo res emantur, & deinde vendantur, quòd si aliquis excessus sit, ad illum necessitas non compellat: cùm manifestum sit Religiosas Communitates his temporibus multa circa sustentationem incommoda sustinere. Et Scandalizari aliquos, quando quidquam eiusmodi sciunt, non miror, cùm & certum habeam etiam in reuenditionibus talibus magna sit moderatio, sitque prorsus licita iuxta Auctoris mentem, non defuturos, qui
scandalum patiantur. Proni enim sunt sæculares ad Religiosorum actiones in peiorem partẽpartem auocandas: quorum tamen post habendum iudicium Religiosi status conseruationi, neutiquàm obtinendæ, si ea quæ pro sustentatione opus sunt, non prouideantur. De ijs ergo dicendum cum Domino: Sinite illos: cœci sunt. Matth. 15. v. 14. de
Matth. 15. v. 12. & 14.
quibus accedentes Discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharisæi audito verbo hoc scandalizati sunt? v. 12. Pro quo videnda quæ diximus in Additionibus Tomi 1. Thesauri num. 139. & 140. vbi huic caussęcaussæ ex doctissimis scriptoribus habetur accommodata doctrina.
160
*Citata etiam Quæst. 66. inquirit Auctor
an Clericus possit redditus decimales conducere. Et pro parte affirmante adducit Abbatem in Cap. 2. Tituli, Ne Clerici vel Monachi num. 2. & etiam pro negante fundamenta proponit, concludens opinionem Abbatis procedere in redditibus ad Clericos pertinentibus singulariter: vnusquisque enim in sui potest conductionem facere, quia tunc cessat lucrum, cùm non alienum, vt in Cap. Peruenit 86. dist. Sed proprium intendat, veluti cùm Monachus negotia Monasterij procurat. Negantem verò in redditibus alienis, ex eodem textu, non ad Parochum, seu Clericum pertinentibus, in quibus conductiones circa lucrum tendunt, & ad cetera damna, quæ in prohibitione includuntur, ex Riccio, Genuensi, & Redoano; & ita ait in praxi iudicari, sic concludens: & ego
De illius in praxi iudicio.
iam caussam criminalem memor sum iudicasse contra quemdam Parochum ob varias eorumdem reddituum conductiones, quibus cupiditatem, & negotiationis animum insinuauit, simulque scandalum ceteris conductoribus sæcularibus exhibuit; itemque parùm de lucro suarum ouium spirituali cogitare demonstrauit. Sic ille.
161
*Circa quod dictum à Nobis citato §. 3.
Licita vnde probari queat.
num. 145. & 146. vbi frequentem in hoc vsum adduximus, & ex eo dispensationem ab Episcopis concessam diximus posse verosimiliter coniectari. | Pro quo ex citato Cap. Peruenit desumi aliquod potest fundamentum: in quo cùm absolutè conductiones prohibeantur Clericis alienarum possessionum, excipiuntur illi, quibus ciuitatis Episcopus Ecclesiasticarum rerum commisit gubernacula.
Cap. Peruenit 86. dist.
Quando autem ab Episcopo, (& idem est de Capitulo Sede vacante) Clerico decimæ locantur, quidam modus interuenit gubernacula committendi. Et apud Concilium 3. Limense prohibitio
extat Act. 3. Cap. 21. verbis illis: Sacræ leges prohibentes Clericos conductores fieri ad vnguem obseruentur. Quòd autem de conductione decimarum sermo sit, ex titulo Capitis liquet, sic enim ille: Ne Clerici decimarum conductores sint. Sacræ au
tem leges, de quibus sermo, citantur in margine, scilicet Cap. 1. Ne Clerici. Et Cap. Placuit 21. q. 3. in quorum primo decimarum mentio nulla, sed absolutè dicitur ne Clerici sint conductores. In altero autem, nulla item decimarum inducta mentione, solùm dicitur ne sint conductores sæcularium rerum. Et Concilium quidem interpretari illud potuit, vt ad decimas etiam extendatur; eo quòd licet sæculares res non censeantur, sæculari tamen à conductoribus modo tractantur, minimè ad Ecclesiæ vtilitatem attentis, sed ad propriam, vnde quo minori possunt pretio ineunt conductionem. Quidquid de hoc sit, ad vitandos scru
pulos dispensatio conuenienter adhibetur, quia Ecclesia in conductione huiusmodi commodum iuxta occurrentes circumstantias agnoscit, quod quidem in multorum vtilitatem redundat; inde enim subsidia pauperum, & alia pietatis opera, & præsertim quæ ad diuinum cultum spectant. Et quidem citato Cap. Peruenit, in miserabilium personarum fauorem, ea, de quibus ibi extat prohibitio, conceduntur; vt non debeat absurdum censeri, si propter fines, quos diximus, cum Clericis conductoribus ab Episcopis dispensetur.
162
*Distinctio autem illa de conductione
propriarum aut alienarum decimarum, videtur inepta. Quomodo enim stare possit vt quis proprias conducat decimas, & quod suum est emat? Locare quidem poterit, quod à Riccio traditum, & nihil ampliùs citato loco, in quo dubium esse nequit, vnde non est opinio alteri, quæ Abbati attribuitur, contraposita, vnde & apparet lapsus ab æquiuocatione descendens. Neque in Abbate vllum est ad distinctionem dictam fundamentum, qui citato loco ab Auctore nihil de conductione habet. Capite autem 1. n. 8. affirmat con
Abbatis mens.
ductionem (nulla decimarum inducta mentione) sæcularium rerum propter lucrum esse illicitam; licere tamen ob necessitatem, aut aliam honestam caussam, adducto vti maximè consono Capite Peruenit, de quo nuper. Id autem quod scriptor
in fine addit circa conductoris Parochi punitionem, ostendit quidem rigorem illum non propter conductionem, sed propter alia ibidem expressa à recto iudice processisse. Ex quo videtur opinionem Abbati adscriptam non penitus improbasse; aliàs non erat opus ea, quæ vidimus, addidisse: quibus stantibus, etiamsi honestissima esset conductio, supplicium Parochus meruisset. Et quod ad scandalum attinet, obseruat in simili Marcus Antonius Genuensis in Tractatu de
M. Anton. Genuensis.
Ecclesia Quæst. 673. sic locutus in fine: Nullo modo debet tolerari Clericus locans operas suas ad agros colendos, si in loco oriretur scandalum: ni
Scandalum vt vitandu.
hil enim cum scandalo fieri debet. Cap. Nihil de Præscript. Sic ille, intelligendus iuxta dicta. num. 159.

Ex Synodo diœcesana Limensi notandum aliquid & vtile circa dicta.

163
*SIc in illa Lib. 1. Cap. 20. Ningun Cura de
Españoles, ni de Indios ha de poder tener sementeras de Maiz ô Trigo, ni crianza de ganados en el distrito de sus Curatos y Dotrinas, ni otro trato ni grangeria, guardando lo dispuesto por los Concilios Prouinciales de este Arzobispado. Y reuocamos qualesquiera licencias, que se les ayan dado en otros tiempos, para que no vsanvsen de ellas en manera alguna, por los inconuenientes que se nos ha informado, que se han seguido: y los Visitadores procederan contra los que hicieren lo contrario conforme à derecho, y declarandeclaren por perdidas todas las cosas en que se hicieren las dichas grangerias, aplicandolas por tercias partes à la Iglesia, y à los pobres, y al denuntiador.
Hæc Synodus.
164
*Circa quam dispositionem occurrit Pri
difficultas ex eo quòd prohibitio dicatur esse iuxta Prouincialia Concilia, quæ citantur in margine, scilicet secundum Sessione 2. Cap. 93. & Sessione 3. Cap. 17. & Tertium Act. 3. Cap. 4. & 5. vbi prohibitio eam non habet limitationem, En el distrito de sus Curatos y Dotrinas, vt vidimus n. 149. Quid ergo? Dicemusne à Synodo sic intellectam Conciliarem prohibitionem vt non debeat extendi ad prædicta in alio peracta districtu? Minimè quidem: licet non sit forsitan defuturus, qui interpretationem huiusmodi adeò absurdam pergat amplecti. Videtur ergo dicendum proprium districtum expressum, quia solet longiùs protendi, & excusationem aliquam obtendere Parochi possent, si prædicta in locis, quæ sunt ab oppidis remotiora, ab eisdem agerentur. De existentibus autem extra districtum non censuit dubitandum, iuxta dicta à Nobis num. cit.
165
*Secundò erga illud: Y reuocamos quales
quiera licencias, que se les ayan dado en otros tiempos &c.
Ex quo licet inferre circa disposita à Concilijs licentiam posse concedi, & eatenus non esse necessariam dispensationem, vt diximus, quia licentia non est dispensatio: sic enim cùm Episcopus Parocho licentiam concedit vt abesse per tempus aliquod possit, non dicitur dispensare; sicut neque Prælatus religiosus cùm subditis aliquid dandi aut accipiendi, ad externos scribendi, domo exeundi, & ita de alijs, copiam facit. Quomodo autem dispensatio & licentia differant doctè & dilucidè more suo ostendit P. Suarez Lib. 6. de legibus Cap. 10. n. 11. vt scilicet dispensatio sit relaxatio legis, qua posita cesset obligare, quia absolutè lata est; quod secus accidit in ijs, circa quæ licentia conceditur, pro quibus non est lex absolutè prohibens, sed ne sine tali modo fiat, superiore scilicet non annuente: quo euentu ex accedente licentia nulla fit legis relaxatio, sicut quando interuenit dispensatio, qua posita tollitur lex respectu dispensati; cùm enim non obliget, censetur non extare. Sicut enim dispensatio circa votum quia illius obligationem extinguit, illud consequenter tollit èex medio, ita & de lege, circa | quam dispensatio versatur, pariter dicendum. Vt relaxatus in lege ieiunij, perinde manet, ac si pro eo non esset imposita lex: qui autem domo exit cum Prælati licentia, obligatus absolutè manet ad non exeundum nisi annuente illo. Leges autem Conciliares absolutè statuunt circa negotiationes, & alia prædicta: vnde cùm à superioribus remouetur obligatio, dispensatio interuenit, & non tantùm licentia.
166
*Nihilominùs dici potest Synodum no
mine licentiæ dispensationem designasse, quia licentia aliquomodò dici potest, vt constat ex eodem P. Suarez suprà nu. 3. vbi ita scribit post adducta verba ex Cap. De multa, de Præbendis, in quo de dispensatione circa pluralitatem Beneficiorum: Vnde etiam apertè hoc confirmat vsus: nam certè cùm Papa dat licentiam alicui habendi plura
P. Suarez.
Beneficia, idemque in lege ieiunij &c. Et erit fortè qui censeat in rigore loquendo dispensationem in legibus esse quemdam specialem licentięlicentiæ modum, & quod ad morale negotium attinet, parùm interesse siue hoc, siue illo modo loquamur. Habe
mus ergo ex his Episcopos posse in prædictis legibus dispensare, si inconuenientia non adsint. Sed cùm Synodus testetur extitisse illa; nec meliora possimus nobis futuris temporibus polliceri; videtur sanè dispensationem nec licitam, nec validam futuram, cùm sine rationabili caussa sit in lege superioris, iuxta receptissimam doctrinam. Videant hoc qui non errare in re tanti momenti desiderant gregis Dominici, & pastorum eiusdem prouidi & soliciti directores.
167
*Tertiò circa onus, quod Visitatoribus
imponitur infligendi pœnam transgressoribus, an si id quisquam non præstet, teneatur ad satisfaciendum ijs, quibus id erat applicandum, in quo quæstuosum erat negotium constitutum. Quæ difficultas iuxta illa videtur expedienda, quæ diximus in Thesauro Tom. 1. Tit. 4. num. 67. & seqq. vbi cum ijs locuti sumus, qui nobis visi sunt probabilius censuisse dicentes iudicem teneri ad restitutionem, dum dissimulat cum illis, qui merces prohibitas introducunt, alijs iuxta dispositionem legis applicandas: subiuncta tamen plurium & grauissimorum scriptorum sententia oppositum arbitrantium: quorum ea est ratio, iudicem talium non constitui primariò & principaliter ad locupletandum Fiscum, sed ad legum obseruantiam procurandam ob ipsarum vtilitatem: quæ quidem præsenti casui potest adaptari: leges siquidem, de quibus agimus, non sunt ad Ecclesiarum & pauperum subsidia, sicut neque in denuntiatorum commodum primariò & principaliter constitutæ, sed pro exacta Paræcialis muneris, apud Indos præsertim, administratione, vt ex earum tenore habetur manifestum. Cui tamen discursui quid obstare possit, visum citato loco, sed est ille tantorum non indignus Auctorum.
168
*Et pro sententia dicta præter citatos ibi
dem stant P. Lessius Lib. 2. de Iust. & Iur. Cap. 13. num. 73. Trullench Lib. 7. in Decalogum Cap. 13. Dub. 3. n. 8. Bassæus Tomo 2. verb. Restitutio, n. 26. vers. & secundùm. Quæ cùm in dies ob eam sequentium auctoritatem maius pondus probabilitatis acquirat, desperandum videtur futurum aliquem in re adeò difficili, qui eam non sit, cùm casus inciderit, amplexurus. Potest autem accidere, & fortè non rarò, vt Visitator (& idem est
de alijs iudicibus) post latam condemnatoriam sententiam, remittat pœnam ex aliquo humano respectu: quo euentu ad restitutionem tenebitur, quia per sententiam erat iam partibus ius acquisitum, quod post Faustum in speculo Confessariorum Disput. 4. Quæst. 120. n. 3. Salon. 2. 2. Quæst. 62. Arti. 7. Sayrum in Claui regia Lib. 10. Tract. 2. Cap. 14. n. 13. Trullench suprà n. 9. tradit Bassæus citato nu. 26. vers. 1. & videtur irrefragabile. Sed
quid, si fortè pœniteat, & Parochum suæ obligationis admoneat? Videtur id non releuare, quia iam ipse obligationem in se suscepit, & eam, quæ potuit, fecit donationem, à qua Parochus liberatus. Nihilominùs quia nullus ita in huiusmodi casibus se gerit, vt obligationem adeò onerosam subire velit; apparet verosimile apud Parochum onus præfatum residere. Vnde cùm obligatio iudicis vt certa statuitur, tunc procedit quando condemnatus suæ est obligationis ignarus. Sed reuera euasio dicta non est solida, quia pro Parocho, & quouis alio est quod validissimè vrgeat, scilicet pœnam dictam ab eo iuridicè non reposci; nullus autem tenetur suæ esse pœnæ executor. Ex eo autem quòd Visitator, aut iudex alius, remittere pœnam voluerit, sed se indemnem seruando, non fit satis, quia remissio ipsa dictum onus secum trahit, quidquid remittens dicat, quia secum pariter trahit damnum læsis partibus inferendum. In eo autem casu posset stare euasio dicta, si de sententia constiterit, & à Parocho, aut alio sic condemnato pœna reposcatur; tunc enim non tenebitur Parocho satisfacere ob onus restitutionis in sereceptum, quia videtur sub ea conditione sic actum, scilicet nisi pœna à delinquente auctoritate iudicis exigatur, implicitè saltim concepta, iuxta modum superiùs explicatum.
SECTIO XXI.

SECTIO XXI.

An Parocho in prædictis & alijs probabiliter operanti pœna poßit infligi, & qualis illa.

169
*DIctum circa hoc aliquid num. 159. & 162. vbi vidimus à D. Michaele Ferro pœnam Parochis impositam probabiliter operatis, & Parte 1. Auctarij nu. 362.
& seqq. pro quo & D. Quitensis Lib. 5. Tract. 2. Seßione 8. vbi absolutè negat cum Ioanne Sancio Disput. 44. ex vulgatis Iuris vtriusque textibus l. Si putatur (corrige Putator) ff. ad l. Aquiliam. Cap. Satis peruersum. 56. dist. Cap. Inuentum. 16. q. 7. & Cap. 2. de Constitut. & plures alios adducit Glossa ad Regulam. 23. Sine culpa. in 6. Loquitur autem D. Quitensis de Parocho negotiante ob iudicium probabile, quod habet de insufficientia stipendij ad congruam sustentationẽsustentationem, sic enim in titulo Sessionis, cui non videtur decisio, quæ in fine habetur, respondere; ita enim ibi: De lo
dicho saco la resolucion de mi dada, y es que no puede el Iuez castigar al que halla que puesto en graue necesidad tuuo algunos tratos y contratos para remediarse, pues es probable que lo puede hacer.
Et qui|dem quæstio vt in titulo proponitur, non videtur locum habere posse: nam Parocho circa sufficientiam aut insufficientiam stipendij sui certitudo inest experientiâ comparata, vnde habere non potest opinionem. Resolutio etiam non apparet congrua, quia certum est Parochum in graui necessitate constitutum posse competenter vt eidem subueniat negotiari; ex Cap. 1. Ne Clerici vel Monachi, ibi: Non tamen iustum negotium est contradicendum, propter neceßitates diuersas. Quod & in Parochis Indorum admittendum, si res ad terminos fuerit adeò strictos reuocata. Sed vt opinioni locus sit
170
*Dico Primò. Satis probabile est Visita
Assertio 1. affirmans.
torem habentem pro se sententiam probabilem, & communiter receptam, posse iuxta illam procedere, & Parochum contrariam secutum in re præiudiciali, lege videlicet vetita ob commune nocumentum, condemnare. Est iuxta dicta citato loco Partis 1. pro quo & induci potest præfata Regula iuris in. 6. quæ sic habet: Sine culpa, nisi
Regula, Sine culpa. in 6.
subsit caussa, non est aliquis puniendus. Ergo non stante culpa, si subsit caussa, potest puniri aliquis. Vbi non satisfacit quod apud Glossam occurrit, sicut & apud D. Quitensem n. 3. quia in casibus ab eisdem adductis irregularitas non est pœna, sed impedimentum Canonicum: textus autem de propria pœna videtur loqui; quod nusquàm aliàs videtur accidere, nisi in casibus, de quibus agimus, in quibus licet culpa reuera non sit, quia tamen opinio probabilis, quam iudex amplectitur, peccari sic operando absolutè statuit, pœnæ locus esse potest: cùm alias de materiali transgressione constet, & non ita de operantis intentione.
171
*Dico Secundò. In casibus præfatis re
Assertio 2, generalior.
gulariter loquendo Visitatores possunt punire Parochos contractantes. Id ex eo ostenditur, nam regulariter excedunt, & defectus notabiles in muneris sui administratione committunt, vt ille, de quo citatus Ferro Manrique. Item ex adductis èex Synodo Diœcesana Limensi n. 163. ijs iunctis, quæ diximus num. 166. Constat enim ex illis locum sine grauibus inconuenientibus datis licentijs non fuisse, nec posse, nos in posterùm sperare meliora, sicuti neque sibi Synodum constat promisisse.
172
*Dico Tertiò. In casibus huiusmodi pœ
na temperanda est iuxta dicta citato num. 159. id enim rationi maximè consentaneum est, vt scilicet aliquid detrahatur de pœna, vbi de culpa minùs constat extitisse, tum ratione necessitatis, tum ratione opinionis probabilis. Pro mensura peccati erit & plagarum modus. Deuter. 25. v. 2.
Deut. 25. v. 2.
Quem Sacrum textum ad hoc intentum proferunt Iuris professores, videndus Farinacius de Varijs delictis Quæst. 4. num. 10. & Quæst. 17. num. 9.
173
*Contra dicta videtur communis doctrina
Obiectio ex lege pœnali.
militare de lege pœnali, quæ ad culpam non obligat, neque illam supponit, & tamen pœnam interminat: ergo stare illa potest etiam vbi culpa non est, & ita neque moderatio erit in illis necessaria. Circa quod P. Petrus Marchantius in
Tribunali Sacramentali Tract. 1. Tit. 8. Quæst. 1. hanc statuit Conclusionem: Multæ leges Ecclesiasticæ feruntur, quæ purè pœnales sunt, & ad solam pœnam obligant, neutiquàm ad culpam. Probat ex Decreto Pij I. pœnam statuentis in Sacerdotem, cuius negligentia de sanguine Domini aliquid stillauerit. Illud enim peccatum negligentiæ supponit, quod aliàs, & non ex violatione Decreti præfati contingit. Item ex legibus circa irregularitatem Ministrorum Iustitiæ criminalis, Ciuilis, Bigami, quæ quidem pœnales sunt, & pro defectibus sine culpa contractis imponuntur. Interdictum etiam multi seruare tenentur, qui nullam ipsi caussam dederunt. Immò Pœnitentiæ aliquæ per Sacros Canones antiquos designantur aliquibus actionibus, quæ per se verè peccata non sunt, sed potiùs dantur ad præuenienda peccata, quàm punienda. His addi potest extare leges, quibus filij ob parentum crimina puniuntur, & vlteriores etiam generationes, vt sunt læsæ diuinæ & humanæ Maiestatis, sicut & Religionum Regulæ sub peccati reatu non obligantes.
174
*Ad quæ dicendum, id quod de legibus
Non admissa eius doctrina.
sub peccato non obligantibus, sed illud supponentibus asseritur, esse quidem certissimum, sed non ad rem, vbi de pœnis agitur respectu eius, qui supponitur peccatum minimè commisisse. Sic pro furantibus statuta nequit eo in genere non peccantibus vllatenus infligi, & sic de alijs; nisi iuxta dicta Assert. 1. probabile sit furtum commisisse, qui etiam vt aliquid posset auferre probabili est vsus opinione. Id autem quod de irregularitatibus dicitur, iam est à Nobis explosum, non
Quid de Interdicto.
enim pœnæ sunt. Neque Interdictum etiam respectu eorum, qui eidem caussam non dederunt, sed ab ingressu arcentur Ecclesiæ, quia illa sic dolorem suum ob iniuriam sibi illatam manifestat, quod stare conuenienter nequit, nisi copia ingressus vetita, & clausura ianuarum imperata. Quemadmodum quando quis excommunicatus declaratur, fideles ab eius communicatione vi pœnæ talis arcentur, quod quidem pœna respectu ipsorum non est, licet molestiam importet, sed consequens quid ad pœnam, quæ aliter non posset vim habere. Et est id quidem frequentissimum, vt vnius pœna multos afficiat, qui ad eum specialiter spectant, & grauiter inde pulsantur: quod ta
Vulgariter quid pœna.
men respectu eorum pœnæ rationem non habet, nisi iuxta vulgarem loquendi morem, quo ij, qui molestum aliquid patiuntur, pœnam dicuntur sustinere; Estoy con pena, esto me da pena, iuxta quod & illud, Si penas y soles matan &c. Rei læsæ Maiestatis puniuntur in filijs, non filij ipsi: eo enim quòd aliquid eorum sint, pœnale aliquid potest ad eos redundare, sicut & eorum domus sale solent Seminari, quæ sunt pœnæ penitus incapaces. In Religionum Regulis etsi ex transgressione culpa Theologica non oriatur, est tamen legalis, & moralis imperfectio, quæ puniri potest ex consensu & pacto eas profitentium.
EXCVRSIO.

EXCVRSIO.

Circa vsum opinionis probabilis.
Section
175
*MVlta circa hoc dicta Parte 1. 4. & 5. præsentis Auctarij. Sed cum noui, ad manus Auctores veniant, vel certè seriùs iam pridem editi, in quibus aliquid occurrat discussione dignum pro stabiliendis ampliùs, quæ à Nobis | euulgata sunt, non est leuis operæ reputandum pretium, si laboris accessione litterarium censum, in hac præsenti materia adeò hisce temporibus ventilata, adaugere nostro pro modulo studeamus. Prodijt satis eruditum, elegans, & perutile
opus P. Alfonsi Antonij de Sarasa de Arte semper gaudendi, in cuius Parte 2. Tract. 4. & 5. de conscientia agit probabili neruosè confirmans licitum esse agere iuxta illam, & sequi minùs probabilem, & quæ communiter dicitur minùs tuta, quamuis censeat omnes opiniones verè probabiles esse æqualiter tutas, quod & alij ante ipsum tradiderunt. Posse item iuxta alienam opinionem operari; explicatione autem circa vtrumque adhibita, de qua inferiùs. Circa quod & laborem commendatione dignum exhibuit, quo eorum illaudabilem peruicaciam subruit, qui probabilitatum vsum, antiquæ cuiusdam ab ipsis somniatæ austeritatis intuitu, vsum in Ecclesia iam pridem receptum, conati sunt, & conantur abolere, agmen Auctorum adducens in fine Tract. 4. qui do
gma sunt inconcussum amplexi, centum octoginta nouem continens, inter quos primaria lumina Theologicæ, & Iuris prudentiæ Primores.
176
*In eo tamen aliquid per errorem irrep
sit, scilicet Angelum summæ Angelicæ Auctorem fuisse Ordinis S. Dominici, cùm constet fuisse ex Ordine Minorum. Gabrielem (Biel) Ordinis S. Francisci Minorum; cùm tamen fuerit ex Ordine Clericorum communiter viuentium, vt ex Tritemio habet P. Posseuinus Tomo 1. Apparatus. Lit. G. In Doctoribus Gallo & Mancio non videtur agnosci professio, cùm fuerint Ord. Prædicatorum, à P. Henriquez frequenter allegati, ex quo alij. Sicut & Marcus Serra, & Conradus. In Pallauicino Cardinali Sfortia omissum fuisse Societatis IESV. In Perez, Antonio inquam, prætermissum, quia fortè non innotuit, Episcopum fuisse Abulensem, & Tarraconensem Archiepiscopum, sicut & in Machado Popaianensem Episcopum electum, licet ante consecrationem fuerit èex vita sublatus viam ingressus securiorem, vnde & Episcoporum Catalogo inserendus. Omissus etiam in Summario Supremorum Capitum vnus Patriarcha Ierosolymitanus Petrus Paludanus, licet inter Archiepiscopos numeratus videatur. Potest autẽautem scriptorum numerus suprà adductus ab erudito Patre luculenter augeri, vt videri potest in recensitis à Nobis Parte 1. n. 65. & 703. quibus & addi alij possunt, qui quotidie prodeunt, & operæ iam superuacuæ pretium non est in eisdem congerendis laborare.
§. I.

§. I.

Moderni Scriptoris circa licitam probabilis opinionis sequelam minùs apta explicatio profligata.
177
*TRact. 5. §. 1. & Propositione etiam. 1. sta
tuit non solùm posse quempiam ex duabus probabilibus quam maluerit eligere, sed post electam vnam, mutatis quasi castris ad alteram transilire, si bona fide agatur, & non dolo, ad elidendum legis vim. Sed opponit sic: Atqui cùm illicitum ante iudicabas, contraria opinio falsitatis à te condemnata est, & respondet: Hoc enim verò prorsus nego: neutrum enim iudicasti. Nam opinio non esset opinio, sed aut scientia rei certa, aut error. Opinio autem probabilis scientia non est, quia veritatem rei nec certò attingit, nec sic vt eam sciat se attingere. Non etiam error est, aut esse potest: tantùm enim iudicat rationes esse cur possit prudenter credere rem esse veram aut licitam. Neque contrariam opinionem falsitatis arguit, aut condemnat, sed potiùs approbat: fatetur enim etiam rationes esse cur prudenter possit credi rem falsam esse aut illicitam. Sic ergo qui deserta vna opinione probabili, quam habuit, contrariam amplectitur, nullo modo mutat quod de rei veritate, aut legis vi habuit iudicium: nullum enim certum habuit. Neque aliquid agit contra propriam sententiam, nullam enim tulit: Sed opiniones, quæ prudenter de eâdem re habebantur diuersæ, veræ cùm essent ambæ, amplexus est ambas, & pro rerum opportunitate actionibus suis dirigendis ambas applicuit, nunc hanc, nunc verò aliam. Hoc autem facit iure suo: vsus nimirùm licentia, quam dat opinio omnis, quæ est probabilis. Sic philosophatur ille, iuxta ea, quæ dixerat Tract. 4. n. 7. ad quæ, se refert.
178
*In quo quidem quod ad rem ipsam atti
net, & operandi licentiam, modò iuxta opinionem vnam, modò iuxta aliam, sine dolo malo elidendi præceptum, non est quod debeamus improbare. Sed philosophandi modus prorsus apparet incongruus: Stare siquidem potest vt quis, propositis duabus sententijs contrarijs, nemini præstet assensum, quo iudicet rem ita se habere, vt ab alterutra affirmatur aut negatur, & ita vt libuerit, attenta earum probabilitate poterit operari. Assensus autem qui circa probabilitatem versatur, non est probabilis, sed certus, quia certum est id, quod proponitur, esse probabile. Quod euidenter euincitur ex doctrina eiusdem scriptoris, qui citato Tract. 4. nu. 6. cum communi Do
Opinionis definitio.
ctorum sententia assensum opinatiuum explicat, ita dicens: Opinio itaque probabilis est iudicium prudens, quo statuitur rem ita esse: latum tamen cum aliqua formidine de opposito, seu, fortassis ita non esse vt videtur. Et num. 8. ita scribit: Secundò, istud est etiam consectarium, neminem de re vlla opinionem habere probabilem, quòd vera sit aut licita; quin etiam reipsa, aut virtute, vti aiunt, etiam habeat opinionem probabilem, rem fortè falsam esse, aut illicitam &c. Tunc sic. Iudicans opinionem aliquam esse probabilem, non habet iudicium, quo statuat, aut re ipsa, aut virtute, opinionem oppositam non esse probabilem: Ergo assensus non est opinatiuus. Assumptum est euidens, quia de probabilitate alterius nullam habet formidinem, sed absolutè iudicat esse probabilem, non secus ac alteram, de qua simile iudicium efformat, sine formidine scilicet partis aduersæ.
179
*Prætereà Auctor communem scripto
Instantiæ irrefragabiles.
rum sensum circa quæstionem præsentem se profitetur amplecti, pro quo agmen, quod vidimus, repræsentat: Atqui illi iudicium statuunt non solùm circa probabilitatem, sed circa rem ipsam, vt ex eorum licebit cuilibet eos adeunti lectione. Et quidem difficultas circa illam ex eo consurgit, quod in oppositis opinionibus vna earum asserit | aliquod esse peccatum taliter operari, cuise operans videtur exponere. Quod quidem iuxta præfatum dicendi modum non habet locum; quia iudicans esse licitum non se exponit periculo iudicandi esse illicitum, quandoquidem nullum est in tali iudicio periculum, cùm sit, vt asseritur, prudens. Præterquam quod stantibus fundamentis ad probabilitatem requisitis, non solùm potest quis iudicare aliquid esse probabile, sed reuera ita esse, vt fatetur Auctor, & constat ex eo quòd prudenter se gerat, vt ex ipso positum. num. 177. Ergo iudicium opinatiuum non sistit in sola probabilitate, sed actionem ipsam attingit. Deinde, Operans iuxta opinionem probabilem dicto philosophandi modo peccaret, dum operatur iuxta opinionem proponentem vt licitam operationem, iudicat enim oppositam esse probabilem: ergo tale iudicium aut scientia est, aut error (sic enim arguit Auctor). Atqui scientia non est, iuxta ipsum: ergo potest esse error: ex quo sequitur, dum sic operatur, periculo se errandi committere in negotio morali, & ita peccare. Neque dici potest tantùm formido, quia vt asseritur, quando datur absolutum iudicium, nequit oppositi esse formido, licet aliàs iudicium probabile cum formidine admittatur, & ita contradictio in assertionibus neutiquàm euitatur.
§. II.

§. II.

De Operante secundum alienam opinionem.
180
*DE hoc Tract. 5. §. & Proposit. 2. vbi affir
matiuè decernit specialiter contra P. Scildere, circa quem & Nos Parte 1. num. 462. & seqq. Ad cuius præcipuum fundamentum se facilè respondere existimat applicatione præfatæ doctrinæ: arguit enim ille ex eo quòd operans hîc & nunc iudicat illi citam esse operationem: & si sciret non esse sententiam oppositam, iuxta quam est licita, peccaret proculdubio taliter operando. Atqui ex eo quòd sciat talem esse opinionem, non redditur licita operatio: auctoritas enim aliorum in tantùm conferre potest ad variandum iudicium, in quantùm innixa censetur veritati, quod in casu præsenti non euenit, cùm falli eos, qui ita censent, absolutè iudicetur. Ergo proculdubio peccat. Ad quod ille negat eum, qui opinionem aliquam amplectitur, falsam esse oppositam iudicare, sed probabilem, & bonis nixam fundamentis: vnde si iudicium adsit, quo falsa putetur, illud opinatiuum non est, sed adhærentis parti illi vti certæ: & ita si taliter iudicanti superueniat contrariè sentientium auctoritas cum fundamentis probabilitatis, tunc iudicium, quod anteà habebat certum, infringi ait, & in probabilem opinionem crescere, si verè errabat; decrescere autem, si veritatem casu attingebat. Suam autem de probabilitate doctrinam ita censet certam, & communi Theologorum consensu receptam, vt ea de caussa Patrem Scildere non vereatur singularitatis arguere, qui ob debile fundamentum contra torrentem Doctorum niti non dubitarit. In quo quidem doctus Pater suo se stimulo pungit singularẽsingularem dicendi modum amplexus contra Doctorum torrentem, vt ex dictis habetur manifestum.
181
*Fundamentum Patris Scildere citato loco
non esse firmum ostendimus, & modò dixisse sit satis, verum quidem esse eum, qui opinionem aliquam positiuo iudicio circa illam amplectitur, oppositam falsam aliquo modo iudicare, sed cum formidine, quæ positiuo iudicio non obstat: ex quo & sequitur vt iudicet se posse illam prudenter amplecti, quandoquidem ad sic sentiendum sufficientia occurrunt fundamenta, propter quæ alij eam prudenter amplectuntur. Nihil autem vrget quod de aliena auctoritate dicitur, eatenus scilicet conferre ad prudens iudicium formandum, quatenus præsumitur niti veræ rationi, cui locus non est, cùm esse falsam iudicatur. Nam aliud est opinionem iudicari falsam, aliud fundamenta omnia esse falsa, & nihil verum in ipsis apparere: in casu autem præsenti verissimum est fundamenta esse talia vt possit opposita opinio probabilis iudicari, & prudenter contrectabilis, quod est consequens ad probabilitatem: item & auctoritatem sufficientem pro ea stare, quod vnum est ex fundamentis, de quo dubitari nequit: & ita præsumptio habetur pro veritate, licet non talis, vt conuincat aliter sentientem ad iudicium variandum.
182
*Pro cuius maiori explicatione vrgeri à
Nobis potest. Nam hîc & nunc iudico non esse licitum taliter operari, quia opinionem sic proponentem amplector: est enim assertio hæc particularis sub vniuersali contenta, qua affirmo id, circa quod talis versatur opinio. Ergo hîc & nunc pecco: quæ videtur euidens consequentia. Tunc vltra: Opinio contraria, quam probabilem iudico, non variat practicum de operatione iudicium: ergo non est sufficiens ad honestandam operationem. Ad quod respondeo concedendo prius enthymema absolutè loquendo, quia nihil inuoluitur, per quod possit consequentia negari. Ad vlteriorem instantiam distinguo Antecedens: Non variat practicum de operatione iudicium, si operans nolit ea vti, concedo: Si velit, nego: & potest velle, quia probabilis est: tunc enim iudicium illud prius non est regula proxima dirigens operationem, sed aliud, quod supponit vniuersale illud: Potest quis licitè operari iuxta opinionem probabilem: ex quo particulare illud: Hîc & nunc possum licitè operari. Vniuersale autem aliud de non licita operatione sic accipiendum vt exceptionem aliquam non excludat casus specialis, in quo ratio pro licita operatione possit occurrere. Quemadmodùm in præceptis diuinis & humanis accidit absolutè vetantibus aliquid: iuxta quæ absolutè etiam dicimus aliquid non posse fieri, & ita neque hîc & nunc, dum circumstantia nulla specialis apparet: Si autem occurrat, licebit aliter operari. Vt si accedat dispensatio, aut quiduis aliud ex ijs, quæ à Doctoribus admittuntur. Sic ergo in casu nostro, probabiliter iudico hoc non esse licitum, & consequenter neque hîc & nunc, dum sub his præcisis terminis res agitur. Sed iudicium hoc suam patitur exceptionem, quia occurrere potest aliquid, quod vim habeat dispensationis, dictamen scilicet proponens licere operari iuxta oppositam opinionem, quia probabilis est, & possum eam prudenter amplecti.
183
*Proponit deinde argumentum ex eo
dem P. Scildere, quod non paucos torsisse ait, de quo & Nos citato loco, ex eo procedens, quòd sequeretur posse hæreticum probabiliter suis in erroribus persistere, cùm eos videat à suis doceri Doctoribus, rationes & auctoritates pro eisdem conferentibus, licet censeant probabiliter etiam apud Catholicos stare veritatem. Ad quod respondet admittendo assumptum, de probabilibus videlicet rationibus, & negando illationem, quia hæreticus potest de veritate Catholicæ religionis facilè certiorari; cùm certum sit eam in aliquo cœtu reperiri, nec Christum viam salutis incognitam & incertam reliquisse. Si autem inquirat, inueniet in sola Catholica & Romana Ecclesia illam posse deprehendi: quod secus accidit in opinionibus alijs, quarum certitudinem impossibile est penitus explorare. Si enim posset, obligatio incumberet ad diligentiam pro eo adhibendam, & aliter operando non euitaretur peccatum. Sic qui ex campanorum dissidio probabile existimat non esse horam duodecimam; Si aliqua alia ratione, horologio v., verbi g.gratia, nocturno, quod ad Vrsæmaioris stellas adhiberetur, aut alio instrumento Mathematico, quod ad manum sit, & cuius vsus ei notus, inuestigare certò posset an Meridianum sol attigerit: certè ob probabilitatem, quam campanæ pulsus attigit, carnibus vesci non potest, donec ei de veritate rei, quam in manu eius est scire, aut prout ex instrumento illa potest colligi, sincerè constiterit.
184
*Sic philosophatur ille, in quo, vt hæreti
corum excusatio nequeat admitti discursus est legitimus: quòd autem illi probabiles contra veritatem Catholicam sequantur opiniones, neutiquàm admittendum, vt alibi dixi, quia neque admitti potest eos prudenter se gerere in eorum, quos sequuntur, pertinaci sequela, proprio iudicio, aut pestilentium magistrorum doctrinæ penitus insistentes, vt citato loco ostendi. Quod quidem cùm fateatur Auctor, non video quomodo id stare possit, quod habet n. 16. ita scribens: Fateor vtique hæreticum, qui eo vsque ex errorum tenebris, quibus offundebatur, emersit, vt probabilem iam esse iudicet Catholicorum, immò & hæreticorum contraria suæ sectæ sentientium opinionem; vtcumque, siue per errorem, siue per meram pertinaciam iudicet probabilem quoque esse, quam ab hæresis suæ sectatoribus videt teneri sententiam &c. Vbi enim error cum pertinacia est, & quis est rebellis lumini, prudentia penitus abest, vnde & probabilitas opinionis sinceræ, cùm sit illud notissimum etiam ex Schola sæculi, hominum errare esse, sed non nisi insipientis perseuerare in errore. Vnde saniùs sa
Sunt improbabile, ex eodem.
piens præfatus Scriptor n. 38. eiusdem Tractatus 5. ita loquitur: Improbabilis dicenda est omnis opinio, cuius opposita veritas manifestè iam tenetur: non potest enim prudenter verum putari id, quod falsum est, quantumcumque rationes afferri videantur verisimiles. Sic improbabile est, quod lumini naturæ manifestè repugnat, quod fidei mysterijs, quod Ecclesiæ, quod Pontificum definitionibus est contrarium. Hinc hæreticorum rationes, quibus v., verbi g.gratia, Eucharistiæ Sacramentum, aut Trinitatis mysterium, impetunt, quantumcumquantumcumque ratiocinationi humanæ adulentur, & fucum faciant, improbabiles tamen sunt, quòd veritati nobis reuelatæ eas aduersari iam constet. Hæc ille.
§. III.

§. III.

De probabiliori opinione; quæ obligatio ad illius sequelam.
185
*NVllam profectò esse neque sub veniali
probat, & optimè quidem §. & Proposit. 3. pro quo & Nos plura citatis locis: in fine autem ex Vendrochio Auctore damnato Senatus consulto Regij in Gallia Consilij status Ludouici XIV. nunc regnantis auctoritate firmato, cum duobus alijs eiusdem farinæ aretalogis, post iudicium Episcoporum ac Theologorum, de quo Auctor Tract. 4. §. 3. Syllogismum tenoris sequentis proponit: Ille contra conscientiam agit, qui id facit, quod conscientia iudicat non esse faciendum. At cùm aliquis probabilius esse censet aliquid esse illicitum quàm licitum, vtique etiam probabilius esse censet fugiendum id esse, quàm non fugiendum; non faciendum id esse, quàm faciendum: Qui ergo sic affectus est, & cum eo conscientiæ iudicio illud ipsum nihilominùs amplectitur & facit, id facit vtique, quod potiùs non faciendum iudicat: ergo agit contra lumen ac iudicium conscientiæ suæ. Sic Vendrochius, cuius malè instructam argumentationem explodendam à Logicis affirmat Auctor sic concludens: Syllogismum hunc Vendrochij afferre libuit, tum vt scrupulum, qui menti posset inhærere, clariùs rem exponendo, eximerem; tum vt ex hac Syllogismi forma planè illegitima pateat quàm insignis sit Logicus, qui omnes paßim Theologos præ se contemnit. Sic ille, cuius breuis responsio sic habet: Post Maiorem subdit: Ita est Vendrochi; sed vide vt legitima sit subsumptio: qua posita sic ait: Hoc tu asseris Vendrochi; ego verò nego. Non enim probabilius esse censet non faciendam esse actionem, sed contra statuit certò à se posse exhiberi, dum probabili ratione iudicat legem non obstringere. Quid iam concludes, obsecro? Post consequentiam ita claudit: Iam ostensum est eum contra conscientiæ iudicium nihil agere, cùm nihil agat, nisi ex conscientiæ dictamine certo & indubitato. Conscientiam autem hoc iudicium ferre potuisse iam satis superque est probatum. Sic ille.
186
*Vbi quidem negari nequit illegitimum
Expeditior alia.
esse discursum, neque est cur illius vitium taceatur: est autem in eo, quòd in Maiori dicitur contra conscientiam agere, qui id facit, quod iudicat non esse faciendum, vbi de dictamine agitur, quod est proxima regula operationis. In Minori ergo debebat dici posito dictamine circa maiorem probabilitatem, illud ipsum esse proximam regulam, proponente id conscientia vt necessariò amplectendum, si futura sit honesta operatio; quod tamen aliter euenit, cùm solùm dicatur dari iudicium circa operationem, quæ proponitur potiùs amplectenda, quàm non amplectenda, id est vt conuenientior, si quis velit quod est melius & perfectius operari, quod sine peccato potest non fieri: vnde inepta est consequentia, vtpotè ex præmissis incongruis & disparatis deducta, quæ sic debuissent ordinari, vt Maiori posita, Minor esset: Atqui posito iudicio circa opinionem probabilem, qui secus agit, id agit, quod conscientia iudicat non esse faciendum: quæ quidem neganda, | vel distinguenda: Iudicat non esse faciendum ex præcepto, nego: ex consilio concedo. Per quod simul & responsum est argumento, & vitium eiusdem ostensum; quod nequit non esse iuxta Auctoris mentem.
§. IV.

§. IV.

Circa tutioris sententiæ obligationem.
187
*NEgat etiam sub veniali, & eleganter
ostendit, de quo & Nos vbi supra, & modò illud ex ipso libenter assumo, quod habet, n. 36. vbi sic ait: Nolo in re à grauissimis Theologis (Addo, & à me eorum minimo,) copiosißimè exposita, diutiùs immorari, ne rem actam rursus agam. Sic ille. Et quidem stante licito vsu circa opinionem minùs probabilem, de quo nuper, ex eo iam superatum est quidquid circa tutioris posthabitionem potest militare. Difficultas enim tunc videtur vrgere, quando maior probabilitas pro tutiori stat; tunc enim imprudenter videtur agi, cùm posthabito maiori lumine veritatis, se quis peri culo peccandi non reformidat exponere. Ad quod cùm respondeatur vt nuper vidimus, id tantùm negotium esse consilij, & validè conuincatur, iam ex eo habetur responsio ad obiectiones similes, quibus periculum contra legem faciendi aut præceptum inculcatur. Et est quidem graue immò & grauissimum iugum super filios Adam, quod recentes quidam Theologi imponere, sed casso labore; nituntur: scilicet neque vllum posse probabiliorem opinionem libertati fauentem amplecti, relicta ea, quæ pro lege aut præcepto stat. Volunt equidem homines in hac parte minùs esse rationales, quorum essentia in rationalitate consistit, non inquam sequi rationem, quæ pro libertate stat; maiorem enim probabilitatem maior rationum lux illustrat & roborat. Et hoc quia ipsi dicunt, noui sæculi nostri Pythagoræ, cùm tamen contrarium asserentium agmen sit adeò, vt vidimus, numerosum incomparabilium Magistrorum.
188
*Probat autem scriptor idem cum non
nullis ex ipsis agminis præfati ductoribus, inter opiniones probabiles nullam esse aliam tutiorem, si de peccato formaliter sumpto, & non materialiter considerato loquamur; quia in vsu cuiuslibet vitatur illud, in qua euitatione non est magis & minus, cum in qualibet absolutè vitetur. Quod potest explicari gratiæ Sanctificantis exemplo: qui enim vnum habet illius gradum, æquè à mortali peccato distat ratione illius expulso, ac ille qui plures, quia sicut cum pluribus compati nequit, ita neque cum vnico, in quo ratio tota contrarietatis inuenitur. Potest autem (id quod aliàs
etiam admonui) conuenienter dici operantem iuxta opinionem probabilem neque materialiter peccare, quia non facit contra legem aut præceptum, sicut de ignorantibus, aut cum defectu considerationis dici solet, ad operandum iuxta legem aut præceptum obligatis. Nam quando quis ex dispensatione legitima operatur, neque materialiter peccat, quia penitus cessat lex. Quod & accidere quando quis probabilem opinionem amplectitur, & iuxta illam operatur, diximus n. 182. Vbi cùm quæstio sit de nomine, conueniens profectò apparet nomen peccati submoueri, vt doctina de licita operatione sine vllo vel apparenti offendiculo in dies feliciùs & plausibiliùs progrediatur.
§. V.

§. V.

De opinione improbabili, vel parùm admodum probabili.
189
*DE his Auctor §. & Proposit. 5. vbi resol
uit conscientiam in actionibus dirigendis non rectè sequi opinionem improbabilem: parùm tamen admodùm probabilem non nisi in extrema necessitate. Pro explicatione vtriusque certa quædam documenta proponit; ita tamen improbabiles explicat, vt cum hæreticis coincidere videantur: vt scilicet sint contra veritatem, quæ iam manifestè tenetur, iuxta ea, quæ ex ipso dedimus num. 184. addente postmodùm talem debere reputari, quæ contra ea, quæ à Pontificibus sunt præscripta, pertinaciter defenditur, à quibus constat esse condemnatam: cùm tamen compertum sit improbabilitatem à Doctoribus aliter explicari, vti & ab eodem. §. 5. in principio, explicari cœpta est, dicente esse illam, quæ nulla ratione suffulta est, & tantùm eam asserentium, sibique credi volentium Pythagoræ more, perti
nacia fouetur. Sed certè, vt ex modo loquendi ipsius videtur non obscurè colligi, opinio improbabilis non omni prorsus ratione videtur destituta; nam vt citato nu. 184. vidimus, rationes hæreticorum, licet improbandas, inducit, quod & ibidem, & num. 39. atque alibi inculcat. Nec est credibile hominem nisi prorsus insanum sine fundamento aliquo in assertionem quampiam prosilire. Non ergo improbabile est (de improbabilitate specialiter Scholarum ritu loquendo) quod omni ratione caret, etiam apparenti & leuissima, sed quod licet tales habeat, ita à Doctoribus reputantur, vt nullo modo liceat iuxta opinionem talem operari. Sicut enim temerè iudicare dicitur, qui ex leui quapiam suspicione proximo crimen imponit: Sic etiam qui similiter opinatur, imprudenter quidem, sed non ita absurdè sentit, vt eius opinio censuram Theologicam mereatur.
190
*Vnde non videtur improbabilis à parùm
admodùm probabili in eo differre, quod Auctor habet, num. 44. dicens, quòd si praxim spectes, quasi improbabilis reputanda est opinio illa, cui modica quædam ratio affulget, & tanta non sit, vt prudentibus viris planè approbetur: nec tamen tam exilis, quin ea vtcumque moueantur, sic vt sententiam illam falsi saltem penitus non coarguant. Cuius generis opiniones dirigendæ conscientiæ nemo rectè admouerit; cùm nemo, nisi admodùm imprudenter, eas humanis actionibus, negotijs inquam, rebusque adiaphoris (indifferentibus) soleat adhibere. Vnde solùm in casibus necessitatis extremæ locum potest habere. Sic pro Baptismi materia in casu huiusmodi tenuissi
ma cereuisia adhiberi potest, licet parùm id probabile reputetur, de quo nu. 45. Non inquam videtur differre, quia improbabilem omni penitus ratione dispoliat; cùm tamen habere aliquam possit, talem tamen vt sufficere nequeat, quo mi|nùs à viris prudentibus nullius ferè momenti reputetur, vnde ab vsu censent penitus repellendam.
191
*Potest autem accidere vt circa improba
bilitatem diuersæ sententiæ sint: quo euentu dicendum posse quempiam eorum sententiam amplecti, qui non esse improbabilem arbitrentur: quod est equidem iuxta generalem assertionem de licito vsu opinionis probabilis. Immò & asserendum licere illud, etiamsi minùs probabile sit esse probabilem, ob eadem fundamenta, & ipse qui de operando deliberat, in eadem sit sententia. Quamuis si incommodum nullum sit ille subiturus, hîc possit meliùs locum habere, quod asserit P. Scildere à Nobis aliàs, & ab Auctore nu. 34. refutatus; peccare scilicet venialiter eum, qui tuta parte relicta, minùs tutam amplexatur. Id quod verum habet, quando opinio, de qua agitur, vti probabilis est communiter recepta: cùm tamen in casu nostro secus habeat: & multò id potiùs quando contra proprium sensum saltim speculatiuum circa probabilitatem constat iudicare. Probabile quidem est; sed cùm & oppositum tale etiam sit, consequenter videtur dicendum sine veniali stare etiam posse operationem.
§. VI.

§. VI.

Circa specialem quamdam de extrinseca probabilitate doctrinam citati Scriptoris.
192
*P.Sarasa Tract. 5. num. 4. cogitationem
Modus dicendi P. Sarasæ.
quamdam proponit suam, quam Theologis, si ita videatur, examinandam relinquit. Ait ergo non magnam, si praxim spectemus, esse differentiam inter opiniones, quas dicimus nobis probabiles intrinsecè, seu ob rationes nobis ipsis occurrentes; & inter eas, quas vocamus extrinsecè probabiles; id est ob ita sentientis viri auctoritatem. Nam forma, quæ opinioni dat esse probabilem in id recidit, quòd opinio sit nixa rationibus, quæ à viro graui & prudenti non temerè probentur. Quid autem refert an mihi occurrerint rationes tales, nisi etiam sciam saltim probabiliter eas à viris prudentibus approbandas? Tota ergo, aut maxima ex parte probabilitatis natura à iudicio est prudentium desumenda. Et certior mihi videor esse quòd rationes illæ sint probabiles, quas licet ignorem, video tamen ab eiusmodi viro approbari, præ ijs, quæ mihi videntur probabiles: quandoquidem rationes à me inuentæ aut perceptæ, probabiles non sint, nisi à viris prudentibus probari possint. Quid autem illi de meis rationibus arbitraturi sint, non adeò mihi certum est, quàm id, quod video reipsa illos de suis arbitrari. Atque hinc conijcio magis mihi debere esse probabile quod alij prudentes sentiunt, quàm quod, ceteribus paribus, mihi de meo sensu rem ponderanti videtur esse probabile. Saltem hoc certum est, aliena auctoritate fultum probabilitatis gradum posse assequi: posse quidem ingenio ac motu proprio. Parum autem interesse videtur ad locum aliquem an deuenerim pedibus & labore meo, an verò pedibus & auxilio vectus alieno. Neque magis aut minùs hoc in loco sum, vtcumque huc peruenero. Sic non magis est tibi probabile, quod tuo iudicio scis, quàm quod auctoritate scis aliena. In hunc modum philosophatus ille.
193
*Vbi quidem, vt ipse ait si praxim specte
mus, non magna est differentia, quamuis non desint, qui circa morales operationes attendendam velint. Sic enim potest vir doctus sententiam singularem suam amplecti, & iuxta illam operari; cùm tamen nequeat sequi opinionem singularem alterius contra communem, vt existimat P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 62. n. 12. & 13. iuncto 17. quem secutus est P. Thomas Sancius Tomo 1. Oper. moral. Lib. 1. Cap. 9. nu. 9. in fine. Angelus Bossius Tomo 1. n. 169. & seqq. Et alij apud Pasqualigum Decisione. 23. qui oppositum censet, sicut & P. Arriaga Tomo 3. Disput. 24. nu. 10. cum alijs, qui probabiliter cùm loquantur, ex eo fit neque à Doctoribus oppositum sentientibus
posse conuenienter negari, dum censent posse quempiam alienam opinionem amplecti, & iuxta illam operari. Tunc sic. Probabile est posse eum qui communem sententiam tenet operari iuxta illam, quam aduersus communem doctus magister tenet: ergo licet quis eam non censeat probabilem, operari iuxta illam potest. Patet Consequentia, quia probabile est illam esse probabilem, & iuxta eam posse consequenter operari. Vbi ritè cadit quod P. Vasquez habet citato n. 17. Vers. Tertiò tunc sic locutus: Tunc enim iure arbitrari debemus operari nos posse rectè & prudenter sequentes aliorum sententiam contra propriam opinionem: neque existimare debemus nostras rationes esse demonstrationes euidentes, quæ oppositæ opinioni probabilitatem auferant. Sic ille: quod potest casui, de quo loquimur, adaptari: quandoquidem contra opinionem viri docti quidquid opponi potest vim demonstratiuam non continet, & probabilibus sit tantùm armis depugnandum.
194
*Stet ergo iuxta hæc, si praxim specte
mus, in eo, de quo est quæstio, differentiam esse non magnam; quandoquidem sicut sequi opinionem possumus, propriorum principiorum penetratione firmatam, caussarum & effectuum, aut absurdorum atque impossibilium, ad quæ deducuntur oppositum sentientes, vt docet P. Vasquez suprà nu. 10. & alij: ita & eam, quæ extrinseca auctoritate firmatur. Et prætereà stet eum, qui huiusmodi auctoritate mouetur, ad rationes etiam talis opinionis attendere; cùm non sit credibile viros doctos & prudentes irrationabiliter pronuntiare, quod & à Nobis dictum aliàs. Stet insuper auctoritatem ad opinionis formam pertinere: quandoquidem iuxta illam crescit probabilitas: quando scilicet Auctores non gregatim eunt in sententiam, sed qui rem vtrimque diligenter excusserint; vt benè cum obuijs alijs citatus Scriptor suprà nu. 5. Quidquid mouere prudentem assensum potest, ad opinionis formam spectat: quod de obiectiua accipiendum est, vt constat, eo modo quo opinio obiectiua esse po
test, de quo dictum Parte 1. n. 36. Sed non ita est forma, vt sine illa stare probabilitas nequeat: vnde nec firmum illud, quod asseritur, rationes ab aliquo inuentas non esse probabiles, nisi quatenus possunt à prudentibus approbari. Pro quo id facit, quod habet Auctor citato n. 5. sic locutus: | Liquet sanè vnius viri quas ad opinionem suam rationes affert, eas esse posse, vt præcedentium auctorum argumenta elidant, veritatemque probabiliùs inuestigent & attingant, etiamsi contra torrentem eant, & communi sententiæ aduersentur. Sic ille, addens statim, quod non videtur cum præmissis posse ritè componi, dum sic ait: Tum autem illa particularis viri opinio erit probabilis, si illi paßim ab Auctoribus non contradicatur: Sed contra potiùs rationibus ab eo allatis vt plurimùm acquiescant. Non inquam videtur: Si enim particularis opinio contra torrentem eat, vt ire posse asseritur, quomodò stet ab Auctorum torrente illi non contradici, aut eius rationibus passim acquiescere? Prætereà, opinionem particularem congruis cum fundamentis à se modo dicto firmatis potest quis apud se tenêre, nec publicam facere, & iuxta eam operari: quo euentu nulla extrinseca succurrit auctoritas: ergo illa de essentia probabilis opinionis non est. Quòd autem talis debeat esse, vt possit iuxta eam prudenter operari vsu ad alios deriuato, non est auctoritatem ab extrinseco habere; quia vtentes tali opinione, si viri docti non sint, auctoritatem illi non conciliant; prudens autem vsus esse in non doctis potest, quod est frequentius. Vnde quod additur de incertitudine futuræ approbationis à viris doctis & prudentibus, non videtur admittendum vti momenti quidquam continens; nam etiamsi non approbent, sua probabilitate gaudebit, iuxta dicta.
195
*Neque similiter arridet quod de præfe
renda aliorum auctoritate dicitur: ea enim ratione non posset stare quod asseritur de nouæ opinionis Auctore; eo enim ipso debebit ab eo reijci, quòd proprium inuentum sit, etiamsi præ alijs rem discusserit, & rationes atque argumenta congesserit, quibus oppositæ sententiæ rationes elidantur. Et ita experimento compertum habetur opiniones aliquas magni habitas, & quasi inconcussæ veritatis, à doctis Theologis ad rigidum examen adductas, minùs probabiles deprehendi, & contra eas probabiliter decerni; immò & deseri ab ijs, qui eas fuerant vt certas aut probabiliores amplexi. Vbi addendum (quod & dixi
Parte 1. n. 129.) non videri moraliter possibile vt opinio alicuius Auctoris egregiè in Theologia versati, prudentis, & non auidi nouitatum, ab aliquibus doctis & prudentibus non admittatur. Quod & docuit experientia, præsertim si de probabilitatis tantùm approbatione loquamur, & ratione potest demonstrari: nam quod me mouet, alium similiter dispositum mouere potest: posse autem dari ingenia aliqua similiter disposita negari nequit: vnde non semel in Auctoribus inuenimus opiniones aliquas peculiares, quas asserant excogitatas quidem à se, gauisos tamen, cùm apud Auctorem alium, quem referunt, eam contigit reperisse. Et hæc circa Auctorem, qui erga P. Mercori lucubrationem id egit breuiter, quod ex professo à Nobis Parte 4. vbi & contra Præfationis Auctorem competenter inuehitur, quod & à Nobis actum. Videatur §. 6. vt iam nos ad Auctorem alium non quidem ita vt citati, rigidum, sed seueriorem quàm oporteat transeamus.

EXCVRSIONIS PARS ALTERA.

De Obligatione Confessarij se probabili cum opinione Pœnitentis conformandi. Vbi Seuerus Iurista specialiter impugnatus.
§. I.

§. I.

ESt ille D. Michael Ferro Manrique, de quo
& suprà Sect. 20. qui Parte 2. Resolutionum. Quæst. 114. num. 19. sequentes habet conclusiones.
  1. Confessarium eruditum certum ex sua sufficientia quòd opinio Pœnitentis falsa est, absoluere non debere.
  2. Si cum illa certitudine absoluat, mortaliter peccare.
  3. Idem esse de Confessario imperito, ex aliorum tamen sufficientia de illa falsitate admonito.
  4. Confessarium per se vel per alios non certum de falsitate opinionis Pœnitentis, quia veritas ambigua est, posse se conformare cum Pœnitentis opinione.
  5. Si nullo motiuo absolutionem deneget, & remittat ad alios Confessarios, venialiter peccare, non verò mortaliter.
  6. Si ex rationabili caussa deneget & remittat, nec venialiter peccare.
  7. Confessarium ignarum & non doctum teneri absoluere Pœnitentem doctum, peritorum iudicio, vel rationibus probabilibus; non tamen sub mortali, sed sub veniali, si nullam caussam habuerit; & adhuc sine veniali, si habuerit.
  8. Confessarium non certum de falsitate opinionis Pœnitentis, licet existimet falsam, posse deponere conscientiam propriam, & absoluere ex illa rationabili caussa: secus verò si totaliter certus sit, quia non potest veraciter deponere, nec absoluere.
  9. Hæc omnia vera sunt in Confessario proprio, & non proprio.
Post hæc sic subdit: Multò igitur expeditior manet hæc quæstio, quàm anteà a Summistis Theologis expedita erat. Sic ille.
197
*De quo dictum à Nobis Parte 1. nu. 89. & seqq. & Parte 4. n. 57. & 58. & vt modò dicamus aliquid, quod in hac fauorabili Pœnitentibus, & Sacramento etiam materia, semper est vtile, in illorum fauorem instituto.
Dico Primò. Tres priores Conclusiones ad
mittendæ sunt, sed cum conuenienti explicatione. Certus enim esse potest Confessarius de opinione aliqua, certitudine se tenente ex parte subiecti, quia scilicet sine formidine eidem adhæret; cùm tamen reuera sint aliqui oppositum probabiliter amplectentes. Quo euentu secus est dicendum, vt ex dicendis inferiùs patebit. Et de imperito quidem à docto sufficienter instructo similiter dicendum: rogare enim doctum instructorem debet, an id quod asserit ita sit certum, vt | non sint aliqui secus probabiliter sentientes. Quod si dicat esse quidem, sed id ab eo non curandum; iterùm est rogaturus, an sit opinio probabilis, quæ absolutionem necessariò esse conferendam statuat. Quod quidem si non præstetur, neque Instructor, neque Confessarius suo muneri satisfaciunt, & lethaliter peccant. Et ita etiam accipiendum, quod in 8. dicitur Conclusione, ibi: Secus verò si totaliter certus sit &c.
198
*Dico Secundò. Quarta Conclusio etiam
Assertio 2. circa 4. & 9.
admittenda, sicut & Nona: circa quas non est opus distineri, quod & ampliùs ex dicendis erit manifestum.
Dico Tertiò. Conclusio Quinta nullatenus est
admittenda, iuxta dicta à Nobis citatis locis, & Auctores, qui iam communiter obligationem sub mortali recognoscunt, & videri possunt apud Angelum Bossium Parte 1. n. 225. & 226. Ratio est satis comperta: quia ex quo Confessarius grauia Pœnitentis audiuit peccata, tenetur absoluere, si nullum ex parte illius occurrat obstaculum: Atqui in casu præsenti non occurrit: si enim aliquod, diuersus esset sentiendi modus circa opinionem Pœnitentis; quod tamen tale non est, quia eo non obstante potest absoluere, vt admittitur: ergo & debet. Et quidem obligatio esse tantùm sub veniali nequit; quia ex negatione absolutionis graue Pœnitenti onus imponitur, iterum scilicet grauia peccata Confessario alteri confitendi. Esse autem graue, & satis quidem tale, ex eo ostenditur, quod semel confiteri graue onus est, vnde scimus multos illud ita detrectare, vt per annos plures Confessionem protrahant, vel Sacrilegè confiteantur, in mortis etiam quandoque periculo, deuorata æterna damnatione. Constat etiam ex Decreto Concilij Lateranensis sub Innocentio Tertio, quod habetur in Cap. Omnis vtriusque sexus de Pœnit. & remission. vbi statuitur annuæ Confessionis præceptum, eo quòd, dum talis in Dei populo obligatio defuit, satis rarò fideles ad Pœnitentiæ Sacramentum veniebant
199
*Ad quod citatus Auctor conatur respon
dere n. 13. 14. & 15. negans graue onus imponi: nam plerumq;plerumque Pœnitentes, qui insistunt in consequenda absolutione cum sua probabili opinione, non totaliter sani & incorrupti incedunt, & ideò illam euasionem quæsitam ostendunt: quod præuidens prudens & eruditus Confessarius, & illam internam maculam cognoscens, absolutionem non largitur. Item, multas esse opiniones, quæ vocantur probabiles, & tales non sunt: quibus si absolutio denegetur, tantùm ab est vt peccatum committatur, quòd potiùs meritorium sit cognita veritate cum illa procedere, non verò cum prætextu. Deinde non esse graue onus iterùm confiteri: nam omnes Confessarij sub sigillo manent inclusi, & omnes Deum, & Christum Dominum repræsentant, qui peccata & crimina iam cognoscit, siue iterùm confessa, siue non. Est autem iusta caussa ex opinionis probabilis macula siue nota, quæ necessitatem talem qualem importat denegando absolutionem.
Sed responsiones præfatæ nullius profectò mo
menti sunt. Nam prima & secunda ad rem non faciunt, cùm de Pœnitente agamus, qui requisita omnia ad Sacramentum adducit, & opinionem probabilem amplectitur: in quo cùm nullum peccatum sit, neque etiam est macula talis qualis, quæ absolutioni possit obstare, & ad summum imperfectio aliqua esse potest, quæ & nequit obstare, vt est fidei dogma ex Conciliorum definitionibus solam obligationem ad grauium peccatorum; & non ad imperfectionum Confessionem, sicut neq;neque ad venialium, in quibus plus est quàm imperfectio: vnde etiamsi in opinionis sequela peccatum esset veniale, non posset absolutio denegari. Quod de sigillo dicitur, & Sacerdote Christum scientem omnia repræsentante, grauitatem oneris minuit pro vnica eorumdem peccatorum confessione, sed non tollit, vt ex dictis constat: quod quidem in iterata est grauius, & sine paterna pietate à Confessario impositum, qui curare debet vt illud fidelibus valde reddatur tractabile, huius frequentia Sacramenti.
200
*Dico Quartò. Conclusio Sexta iuxta
id, quod Auctor de iusta caussa pronuntiauerat, & nuper vidimus, non est admittenda: Siquidem iustam caussam esse ait solam opinionem probabilem ob maculam illam talem qualem. Ex quo & argui contra ipsum potest, vti præcedentium immemorem Conclusionum. Nam in Quarta asseruerat posse Confessarium se opinioni Pœnitentis conformare: ergo in ea non est macula, quæ absolutioni obstet ab eôdem conferendæ: quòd si est macula, illam non erit licitum impertire. Deinde in Conclusione Quinta dicitur: Si nullo motiuo &c. quod perinde est, ac sine vlla caussa: Atqui ea deesse non potest, quæ est ipsa opinio: Ergo
201
*Dico Quintò. Verosimiliter dici potest
Confessarium sine vllius reatu peccati Pœnitentem vti volentem opinione probabili posse non absoluere. Est iuxta dicta Parte 1. num. 131. cum grauissimis scriptoribus ita sentientibus quando opinio versatur circa valorem Sacramenti, de quo solus est iudex Confessarius. Non tamen est hoc ita certum, vt desint qui oppositum censeant ob fundamentum adductum de graui onere Pœnitentis, vt videri potest apud Angelum Bossium suprà n. 131. qui in ea videtur esse sententia. Non vrgere autem quod de graui onere diximus, citato loco ostensum, & modò addendum, præter fundamentum dictum de iudicio ad Confessarium spectante quando de valore Sacramenti agitur, eam subesse rationem, quòd negotium Pœnitentis vtiliter geritur eo quòd absolutione tali dubiũdubium maneat Sacramentum, cùm circa ipsius valorem versetur opinio: quod secus accidit quando opinio versatur circa alia non concernentia Sacramentum; tunc enim ex parte Pœnitentis est debita dispositio, & ex parte Confessarij expedita facultas, vnde nullum est obstaculum confectioni Sacramenti.
202
*Dico Sextò. Conclusio Septima neuti
quàm est admittenda, quia tunc sub mortali vrget obligatio, quod adducta circa Assertionem tertiam manifestè conuincunt, & hîc potiùs vrgent, quia præter negatam absolutionem rectè disposito est iniuria alia viro docto illata ab Idiota Confessario, paruipendente in re graui eum, cuius poterat & debebat magisterium reuereri. Equidem si ignarus iste extra Confessionis actum virum huiusmodi doctum consuleret, diceretque is | teneri illum sic accedentem absoluere, non posset absolutionem accedenti denegare: ergo nec consulenti erga Confessionem quid debeat præstare. Discursu euidenti claudendum. Rectè disposito absolutionem sine caussa negare est peccatum lethale: hic, de quo agimus, est rectè dispositus: ergo negare illi absolutionem est lethale peccatum. Maior est indubitata, & Minor certa, quia ideò dicitur peccari venialiter: Si enim dispositus non esset, nullum esset in negatione peccatum; vnde euidens est consequentia.
203
*Dico Septimò. Circa Octauam Con
clusionem, admittendam illam, non tamen quod videtur supponi. Scilicet ad absoluendum necessariò deponendam propriam Confessario opinionem: quod quidem à vero abest, cùm absoluere possit propria retenta opinione, quia non approbat, sed permittit suam Pœnitenti opinionem. Videtur autem Auctor, vt ex n. 16. apparet, volens nolens id, quod negauerat, confiteri, sic enim ibi: Docet suprà n. 3. Diana (ex Tractatu de Opin. probabili Parte 2. Resolut. 11.) quòd etiamsi Confessarius falsam esse Pœnitentis opinionem existimarit, tenetur cum illa probabili absolutionem impertiri: quod verum est si deponat suam conscientiam Confessarius, & ex rationabili caussa, putà quia adhuc de falsitate non est totaliter certus, Pœnitentis adhæreat opinioni; secus verò si totaliter certus sit &c. Atqui Diana manifestè sub mortali obligationem agnoscit: Ergo non est tantùm veniale, vt ille contendit. Est autem in sequentibus aperta compugnantia doctrinæ, sicut & n. 18. Cùm enim asseratur stante certitudine absoluta de falsitate opinionis, ad Confessarium alium, Pœnitentem esse remittendum verbis illis: Si itaque Confessarius malè & certò sentit de Pœnitentis opinione, iustè facit, si cum illa non transeat, sed dimittat ad alium Confessarium, qui reticeat & probet Pœnitentis opinionem &c. Ex eo clarè licet inferre non esse illam certò falsam, quandoquidem à Confessario alio reticeri & probari potest; & ita tenetur se illi conformare. Quòd si certò talis est: ergo nequit ad alium remitti Confessarium, sed de certa falsitate doceri. Nullus profectò Theologus adeò inconsequenter loqueretur. Sed eius iam argumenta contra præcipuum Assertum videamus.
§. II.

§. II.

Argumenta quædam proposita, & soluta.
204
*ARguit ergo Primò, Quia sine lege ad
grauem culpam obligante non est imponenda grauis culpa: nam peccatum non cognoui, nisi per legem Rom. 7. Debet enim lex aut Canon illam culpam in foro conscientiæ expressè aut verbis æquipollentibus postulare, vt imposita censeatur, pro quo se citat in 1. Tomo. Quæstione & Numero non indicatis: sed est Quæst. 34. n. 5. & 104. n. 9. vbi quòd peccatum non præsumitur in foro poli. l. Meritò. ff. pro socio. Atqui in nostro casu lex talis non est: ergo nec admittenda obligatio.
Respondeo concessa Maiori negando Mino
rem, quia ex institutione Sacramenti Pœnitentiæ, habetur in Ecclesia expressum & inconcussum dogma de impertienda absolutione rectè disposito, & non relinquendo imperfecto Sacramento cum graui Pœnitentis iniuria. Ex quo per legitimam consequentiam deducitur accedentem cum opinione probabili esse absoluendum, quia ritè & rectè dispositus accedit. Pro quo facit id, quod habet Auctor Tomo 1. Quæst. 24. vbi inqui
rit an Portionarius Ecclesiæ Cathedralis aut Collegialis ad cantus seu organum electus seu creatus teneatur Horas canonicas recitare. Et respondet affirmatiuè, quia Portionatus est Beneficium, & huic Canonicum est annexum Officium: Quare hæc pars habet regulam pro se, & contrarium tenens debet docere de limitatione seu declaratione Sedis Apostolicæ, à qua obligatio regulæ ortum habuit: quæ sunt illius verba n. 3. Ita ergo in præsenti; neque enim pro Portionatu specialis regula est; sed quia rationem Beneficij habet, censetur inclusus; licet aliquid pro eo possit allegari. Vnde & concludit num. 7. Igitur hæc pars sequenda videtur tamquàm magis probabilis & tutior: nec auderem in re graui, cuius omißio conscientiam polluit & maculat, contrariam partem eligere, licet sciam eam esse ab aliquibus amplexam & probatam. Sic ille, solita elegantia, casui, in quo sumus, adaptandum.
205
*Secundò. Semper Officium Confessarij
liberum esse debet, sicut Officium iudicis externi, vterque enim liberè iudicare debet ex varijs animum mouentibus. Atqui libertas amitteretur, si Confessarius teneretur sequi Pœnitentis opinionem, cùm ipse supra Confessarium esset, & maneret subiectus Pœnitenti, & deficeret ordo iudiciarius, & intraret ordinis iudiciarij peruersio, quod est absurdum.
Respondeo negando quod assumitur; Officium
enim iudicis non est liberum, sed alligatum legibus, vnde debet iuxta allegata & probata ferre sententiam; quod in Sacramentali foro similiter accidit, debet enim Confessarius iuxta allegata à Pœnitente iudicare. Et cùm in casu, de quo agimus, apertis in Confessione peccatis, alleget se de illis dolere, & emendationem proponere, ac propterea sententiam absolutionis expostulet, non obstante vsu opinionis probabilis, in quo peccatum nullum, ideò nequit ei talis sententia denegari. In quo neque subiectio est Confessarij, neque iudicij peruersio; cùm illa respectu Pœnitentis non sit, sed legis. Et est euidens contra sic arguentem redargutio: nam fatetur Confessarium peccare venialiter sine caussa absolutionem denegando: ergo non est liber in executione Officij, & Pœnitenti subditur, & sic est peruersio iudicij. Et quid ad hæc ille? Quidquid profectò dixerit, suo poterit argumento similiter applicare.
206
*Tertiò. Si opinio probabilis Auctorum
ad peccatum Confessarium obligaret, sequeretur aliud absurdum, quòd in potestate duorum Doctorum esset ex sua opinione peccati legem condere & introducere: & contingeret multoties talem opinionem non benè esse fundatam, vt pluries constat in hoc libro: & resultaret quòd opinio fallax & infirma peccati obligationem formaret, quod esset aliud absurdum.
Respondeo negando sequelam, cuius probatio
Nullius momenti ostenditur.
est friuola; in quo etiam inconsequentia futilis continetur. Qui enim Doctores constituere opi|nionem probabilem possunt, non condunt peccati legem, quod solùm ad superiores spectat potestates, sed materiam exhibent, circa quam lex versari possit. Quòd si contingat opinionem non benè esse fundatam, vt dicitur, ibi inconsequentia apparet; quæstio enim de opinione verè probabili, & sic de benè fundata procedit, & fit desultorius transitus ad casum, in quo nulla est difficultas. Quod autem de pluribus huius generis opinionibus suo in libro repertis affirmat, in quo contra Dianam certamen inofficiosum assumpsit, eatenus est verum, quatenus plures opiniones valdè probabiles, & à doctissimis scriptoribus propugnatas, improbabilitatis nota traducit: quæ censuræ sunt improbabiles, de quibus in decursu fusiùs, Deo dante, disseremus. Prætereà, Non absoluere est peccatum veniale iuxta ipsum, vt vidimus; contra quod eius etiam militat argumentum. Respondeat ergo.
207
*Quartò. Quando adsunt opiniones du
bium est; sed in dubio magis præsumendum est pro Confessario, quàm pro Pœnitente; nam in Iure pro iudice præsumitur. l. 2. C. de Offic. Ciuil. iud. Menochius de Præsumption. Lib. 2. Præsumpt. 67. num. 1.
Respondeo negando Maiorem de dubio vt est
oppositum opinioni, & à Theologis ac moralibus Philosophis in his materijs solet vsurpari; licet generalius ad opiniones etiam trahi soleat, in quibus regulariter loquendo pro iudice est præsumendum, scilicet eum Iuri se in ferenda sententia conformasse, dum veritas non elidit præsumptionem; quod & in Confessario asserendum. Sed quid hoc ad obligationem eius, de quo agitur, & non factum, sed ius concernit? Frigidum sanè, & extra propositum casus, de quo est quæstio, & Iuristæ in re Theologica proprium argumentum, ad ostentationem vulgarium textuum, & eruditionis ex Auctore satis obuio comparatæ. Vbi & quod de obligatione sub veniali est dictum pariter obiectandum.
208
*Quintò, Quia hanc partem tenuerunt
Medina in Codice, de Confeßione dimidiata iteranda §. sequitur, (19. scilicet) vbi ait quod Confessor eruditus & eminens potest absolutionem negare, & ei tenetur parêre confitens: secus verò si Confessor non sit eruditus, & Pœnitens habeat alios meliores pro sua opinione: & similiter Confessor doctus, vel per alios instuctus de falsitate opinionis, potest denegare absolutionem, & ei tenetur parêre confitens. Item comprehenditur ex Arch. & Siluestro in Summa. Confessor 3. num. 11. vbi
Siluester.
quòd si Confessor eruditus certus de falsitate opinionis contra suam conscientiam dictantem peccatum esse in absoluendo, absoluat, mortaliter peccat. Toletus etiam in Summa, Lib. 3. Cap. 10.
Cardinalis Toletus.
n. 7. licet primò doceat debere Confessarium absoluere Pœnitentem cum sua opinione probabili; posteà ait quòd potest Confessarius sequi illius opinionem: verbum autem Potest libertatem importat, & non necessitatem præcisam, quando est affirmatiuè prolatum sine negatione, ex multis congestis à Cenedo in Collectaneis ad Sextum. Collectan. 18. n. 4.
Respondeo Ioannem Medinam verbis adductis
non absolutè negare quod Auctor, cùm asserat Confessorem non eruditum debere absoluere habentem pro sua opinione digniores. Deinde id quod de neganda asserit, erudito & eminenti tantùm Confessori concedit; quæ est notabilis limitatio, & à mente Auctoris aliena. Ibidem etiam asserit, quòd licet opinio sit in damnum tertij, proprius & ordinarius Sacerdos debet absoluere, secus delegatus: in quo valdè est sententiæ Auctoris aduersus, qui distinctionem illam reijcit. n. 17. Quod autem ex Archidiacono à Siluestro adducto profertur, indubitatum est, & de quo non est quæstio. Cardinalis Toletus (in cuius citatione est error, cùm dici debuerit Cap. 20. vers. vltimo sublato n. 7. non extante ibi) satis mentem suam aperuit affirmans Confessarium debere absoluere; vnde cùm posteà addit posse, iuxta dudùm dicta ab ipso est accipiendum, ne sibi statim contradicere vir tantus videatur. Et quidem vt de Iure aliquid etiam adijciamus. Clausula reuocatoria eatenus vim habet, quatenus cum præcedenti dispositione nequit stare: id quod in legibus & statutis verissimum comprobatur. l. 1. §. His tantummodò. C. de lat. lib. toll. Romanus Consil. 57. n. 1. & ibi Mandos, & Marius Antoninus Lib. 1. Resolut. 46. num. 9. Cùm ergo id quod dictus Cardinalis protulerat priùs dicens: Potest Pœni
Cardinalis Toletus.
tens obligare Confessarium vt ipsum absoluat in sua opinione: nullam habeat repugnantiam cum eo quod subdit, dum ait: Quarum vtramque in conscientia potest sequi Confessarius; quia in huiusmodi difficultatibus, vt subsistere obligatio possit, debet etiam moralis facultas stabiliri, bellè sibi consonat Doctoris tanti doctrina, pro qua & videndus ibi Victorellus.
209
*Sextò, vrgere nititur, & pariter respon
dere rationi, quam sibi obijcit vt fundamentum ipsi aduersæ positionis, quòd scilicet Confessarius potest, vnde & debet. Nam quod possit Confessarius doctus licitè absolutionẽabsolutionem impendere, huius rei iudicium ad Officium Confessarij tantùm spectat, non verò Pœnitentis, ad quem non pertinet iudicare de Officio Confessarij, sed de suo, & de suis culpis: nullus enim reus potest se intromittere in iudicis Officium, nisi ad allegandas suas exceptiones.
Respondeo negando quod assumitur de iudi
cio soli Confessario reseruato: nam cùm pro absolutione extet obligatio omnibus nota, etiam circa illam potest Pœnitens iudicare, sicut quiuis alius iuxta principia Theologica; quemadmodùm in externo foro potest qui de sua est certus iustitia, Officium iudicis implorare; quod non est in eius se Officium intromittere, quia nullam legalem actionem ex ijs, quæ ad iudicis Officium spectant, exequitur, sed id, quod ad exceptionum allegationem reuocatur. Vbi quod de obligatione sub veniali est dictum, habet congruam & vrgentem adaptationem.
210
*Nec plus vrget quod tradit n. 12. dicens
Confessarium habere portam apertam probabilis opinionis, per quam licitè ingredi potest; non tamen tenetur ingredi, si ingressus sibi displicuerit; potest enim esse aut nimis angustus, aut latus, & ex vna vel altera parte displicere Confessario: qui Medicus etiam cùm sit, gustare & approbare debet medicinam; non tamen tenetur ipsam arbitrio infirmi & ægrotantis relinquere, nisi Confessor ignarus sit (iuxta tradita ex Ioanne | Medina) & Pœnitens alios digniores pro se habeat, vel probabiles rationes. Non inquam vrget. Et in primis non videtur quomodò porta probabilis opinionis, quæ Pœnitenti faueat, angustum habere possit ingressum; qui neque nimis latus videri potest, cùm rationum sufficienti pondere, & auctoritate sit minimè contemnenda fundatus. Quod autem ad medicinam spectat, verum quidem est non debere illam arbitrio ægroti relinqui regulariter loquendo: Si tamen certum sit aliquam esse, quæ præ alijs sit illi futura vtilis, meritò agere cum Medico potest vt illam applicet, ad quod & ille est grauiter obligatus. Cùm ergo medicina omnium optima sit absolutio rectè dispositis impertita: iure agere Pœnitens cum Confessario potest pro illa obtinenda, cùm ex voluntate agendi contra opinionem probabilem nullum in eo impedimentum inueniatur.
211
*Videat ergo iam lector, quàm verus sui
commendator fuerit, qui id dixit, quod ex ipso datum nu. 196. multò scilicet expeditiorem manere hanc quæstionem, quàm anteà à Summistis Theologis expedita erat: qua fiducia solent Iuristæ nonnulli lucubratiunculas suas in rebus Theologicis venditare. Et vt hanc qualem cumque no
Pro praxi vtilis admonitio.
stram terminemus, & Pœnitentem ab angustijs præfatis eruamus, instruendus ille, vt si cum opinione probabili aliquid operatus est, in quo bona fide processit, id non confiteatur. Quòd si fortè id, dum confiteretur, aperuit, & Confessarius aliter faciendum iniungat, opinionem propriam præferendo, annuat reuerenter, nutu quidem qui reuerentiam, non propositum importet: & posteà vt sibi visum fuerit operetur. Quòd si & proposuit, mutare propositum sine peccato potest, & sua in operando vti libertate. Pro quo hæc satis.
SECTIO XXII.

SECTIO XXII.

Circa obligationem Parochi residendi intra limites Paræciæ sibi propriæ.
Section
212
*COmmunis resolutio scribentium est
Parochum debere intra Paræciæ suęsuæ limites habitare, vel in propria Parochiali domo, vt multis in locis accidit, vel in alia conducta. Pro quo Dom. Barbosa citatis alijs Allegat. 53. de potest. Episcopi num. 71. & de Officio Parochi Parte 1. Cap. 8. n. 34. & seqq. Et num. 37. ait posse in domo paterna aut cognatorum habi
Quid de paterna domo.
tare propter honesta seruitia, & maius commodum, si intra limites Paræciæ sit, quam adsit domus Parochialis. Et pro omnibus præfatis adducit Auctores, & pro conducenda domo vbi alia non est, Cardinalium declarationem. In quo quidem docto scriptore aliqua dictorum compugnantia non leuis apparet. Nam citato num. 34. sic
D. Barbosæ Asserta.
habet: Sciendum est Parochum debere residere in domo ipsius Parochialis: (corrige Parochiæ) Si verò illa non habeat domum, tunc in alia domo, quæ sit intra limites Parochiæ, aut saltem ita vicina Parochiali Ecclesiæ, vt inde commodè poßit per se ipsum ei inseruire, habitare tenetur. Sic ibi. Qui tamen num. 26. ita scribit: Fuit tamen aliquando dispensatum, vt Parochus non habens commodam habitationem in Parochiali, posset degere in loco vicino, dummodò propè Ecclesiam substitutus eius habitet: & nonnumquàm hæc facultas eâdem de caussa concessa fuit sine vlla conditione quòd habitaturus prope Ecclesiam habitet, teste Nicolao Garcia dicto nu. 179. Declarat. 25. (scilicet de Beneficijs Parte 3. Cap. 2.) Nunc verò nequaquam id esse concedendum existimo, prout ex aliquarum repulsis mihi constitit. Et in vna Sarzanensi 13. Nouembris 1627. censuit S. Congregatio Concilij Parochum non excusari, qui intra Parochiam residere debeat, quamuis non adsit commoda domus Parochialis, & sit magna aëris intemperies, & retineat Capellanum in Parochia, & ipse accedat singulis diebus festis. Hæc ille, qui in Declarationibus ad Concilium Tridentinum circa Cap. 1. Session. 23. de Reformat. eas, de quibus locutus est, Declarationes exhibet tenoris sequentis: Pa
Declarationes Cardinalium.
rochus non habens commodam habitationem in Parochia fuit dispensatus vt degere poßit in loco vicino; dummodò propè Ecclesiam substitutus eius habitet. Aliquando hæc facultas, eâdem de caussa concessa fuit sine conditione illa, Dummodò propè Ecclesiam substitutus eius habitet.
213
*Compugnantia inquam apparet, dum
asserit debere Parochum habitare in domo, quæ sit intra limites Parochiæ; cùm addat statim: Aut saltim ita vicina Parochiali Ecclesiæ &c. Si enim extra limites Parochiæ est, quomodo esse vicina potest Ecclesiæ Parochiali? Deinde si hoc ita stare potest; ergo pro eo non est necessaria dispensatio, quam tamen fuisse adhibitam ex eodem habetur. Item, cùm Declaratio Cardinalium extet, quam vidimus, cui & ipse tantoperè existimat deferendum, quomodò stare potest prior illa resolutio sine vlla limitatione procedens? Neque enim statui absolutè potuit, quod erat statim destruendum, cùm de absolutè prohibente Declaratione constaret. Qua non obstante P. Palaus Tomo 2. Tract. 13. Disput. 5. Puncto 2. num. 1. quod
P. Palaus.
de vicinia dicitur cum Nicolao Garcia amplectitur, citata etiam 21. Declaratione; licet eam, cui Dom. Barbosa insistit, sit satis verosimile non vidisse, cùm opus de Officio Parochi posteà prodierit, vt ex licentijs & approbationibus eas inter se conferenti constabit.
214
*Dico Primò. Si Parochus habeat domum
Parochialem, non vacat scrupulo in alia habitare intra Parochiæ limites existente ob peculiarem commoditatem, licet tolerari id possit, si parùm ab ea distet. Circa quod Posseuinus Tractatu de Officio Curati Cap. 1. n. 7. quem secutus est Dom. Barbosa suprà asserit non esse cur Parochus scrupulis angatur. Ratio autem Assertionis nostræ ex eo desumitur quòd Parochialis domus iuxta Ecclesiam esse solet, & in loco Paræcianis magis congruo. Si autem id solùm obseruetur, vt intra limites Parochiæ sit, manifestum est talem habitationem reddi posse Paræcianis incommodam. Vnde non videtur satisfacere, quod Dom. Barbosa inquit, quòd scilicet quamuis ex vicinitate Ecclesiæ posset facilius Parochus Sacramenta ministrare, necessitati tamen populi sufficienter ex propria sua habitatione prouidere poterit. Non inquam satisfacit, quia non quælibet sufficientia attenditur, sed ea quæ commodam reddat Sacramentorum administrationem, non solùm Pa|rocho, sed ijs, qui sunt illa recepturi: vnde commoditas talis ad sufficientiam reducitur, & dum illa deest, dicendum non est posse sufficienter suo muneri satisfacere.
215
*Pro quo Synodus Diœcesana Limensis
Lib. 3. Tit. 2. Cap. 3. ita statuit: Porque no solo es inconueniente ausentarse los Curas de sus Iglesias; pero aun el viuir tan lejos de ellas, que no puedan acudir à las necesidades de sus Feligreses con la puntualidad, que deben. Mandamos que ninguno viua fuera de los limites de sus Parroquias; y que los que al presente viuieren fuera de ella, se muden dentro lo mas cerca que pudieren de las dichas Iglesias, y que todo esto se cumpla dentro de quince dias de la publicacion de estaeste Synodo. Sic ibi: ex quo habetur valdè esse conueniens vt Parochi domus sit Ecclesiæ Parochiali propinqua, vt possit necessitatibus occurrentibus subuenire, ex cuius defectu incommoda possunt ingentia timeri, & animarum pericula, vt est experientia compertum. Pro quo etiam vrget Declaratio Cardinalium apud Nico
& Declaratio Cardinalium.
laum Garciam suprà Declarat. 22. vbi dicitur Parochum si Parochialem domum non habeat, debere in alia habitare Ecclesiæ propinquiori.
216
*Addit autem præfatus D. Barbosa notan
dum aliquid, ex quo videtur resolutioni dictæ non prorsus adhærere, illud inquam Sciente & tacente Episcopo. Si ergo Episcopus nesciat, non poterit Parochialis domus deseri. Deinde, aut domus talis ita est Ecclesiæ vicina, vt ex illa sicut ex Parochiali, possit Parochus ad ea, quæ sui sunt muneris competenter exire, aut non. Si primum, non est opus vt id sciat & probet tacens aut loquens Episcopus. Si Secundum, in id nequit Episcopus consentire: est enim defectus notabilis in genere residentiæ, ad quam iure diuino teneri Parochum communis est Doctorum sensus, de quo dictum à Nobis Tom. 2. Thesauri Tit. 13. n. 20. & Tit. 14. nu. 4. & 6. vnde illa, quæ ad hoc spectant à Sacra Cardinalium Congregatione peraguntur, titulo potiùs Declarationum, quàm dispensationum, ex quo capite ad eam talis potestas reuocatur. Potest autem Episcopus, etiamsi domus, quæ Parochiali præfertur à Parocho, non distet, vt diximus, illum compellere vt in Parochiali habitet, quia id ex se conuenientiam specialem videtur habere, & ad Parochi auctoritatem conducere, & ne inhabitata detrimentum aliquod patiatur.
217
*Dico Secundò. Quod aliquando con
cessum à S. Congregatione, vt vidimus, de loco Parochiæ vicino, dummodò propè Ecclesiam habitet substitutus, potest hodie verosimiliter sustineri. Id probo. Nam ex se illud non est absolutè contra diuinum de residentia præceptum, aliàs non potuisset à Sacra Congregatione permitti, vnde graues scriptores id tenent, vt diximus. Et quidem ex non contemnendo fundamento; quòd scilicet prædicto modo nullum Paræcianis creatur incommodum. Si autem quidquam obstaret, maximè adducta S. Congregationis Declaratio: at illa non videtur vrgere: nam vt omittam quod communiter ijs opponi solet obstaculum, scilicet minimè in authentica forma proponi; de loco quidem vicino non loquitur; & prætereà eum modum prouidentiæ Parochialis expungit, quæ ad festos dies tantùm, in quibus ad Ecclesiam accedat Parochus, reuocatur. Si ergo & in vicino habitet loco, & frequens in Ecclesia sit, non videtur Declaratio talis ipsi penitus aduersari.
218
*Dico Tertiò. Quod de dispensatione
alia S. Congregationis dicitur, in qua de substituto nihil adiectum, nullo modo est admittendum. Probatur, quia non est credibile ideò à S. Congregatione omissum, quòd minimè necessarium iudicarit, cum adeò esse necessarium comprobetur; sed quia ex se satis erat compertum debere distantiæ incommoda præcaueri, quod fieri aliter non potest, nisi adhibito substituto. Id enim quod est de iure, non præsumitur remissum. l. Mater. ff. de in offic. testam. Surdus Cons. 49. num. 32. præsertim si de iure diuino sit. Quemadmodùm cùm conceditur habitatio in loco vicino, si adsit Capellanus, non de quolibet Capellano intelligitur, sed de illo, qui eam habeat sufficientiam, qua possit pro Curato supplere, quia id diuino est & naturali iure necessarium.
219
*Dico Quartò. Si Parochus sit Vicarius
generalis, intra limites Parochiæ debet habitare. An esse possit diximus citato Tit. 14. Cap. 2. Quòd autem ad habitationem dictam teneatur constat ex nuper pro eâdem stabilitis: quia residentia de iure diuino ac naturali est, iunctis etiam Canonicis Sanctionibus. Et quidem vt ita non fiat nulla momenti alicuius apparet ratio: quia ad tribunal, in quo debebit assistere, venire ex domo vicina Ecclesiæ poterit: & cùm noctu iudicaturus non sit, tunc expedit vt in domo suæ Parochiæ consistat, cùm frequentissimè accidat Parochum ad Confessiones audiendas, & Sacramenta alia administranda vocari. Quamuis enim substitutum habeat, Paræciani tamen suo iure vti possunt, & proprium adire Pastorem: cùm aliàs euenire sæpiùs possit, vt ingruens periculum circa eius domum ad ipsum vti propinquiorem vocandum impellat.

DVBIVM OCCVRRENS.

Circa Jnquisitorum domus. An scilicet in illis, quæ pro ipsorum sunt habitatione dispositæ, habitare teneantur, circa dicta n. 212. & 214.
220
*POtest siquidem contingere in paterna
domo commodiorem habitationem habeat, propter honesta seruitia, & sui maius commodum, vt dictum ab Auctore ibidem adducto. Et videtur sanè non licere eam, quæ propria est Officij, deserere: non enim sine ratione momenti magni domus talis ædificata est, quæ non solùm ad auctoritatem Officij tanti conducit, sed ad alia, quæ ad ipsum spectant. Sæpè enim adiri illos opus est ab ijs, qui caussas habent ad Tribunal sacrum spectantes, & secretum eatenus exigentes; à quo retrahi possunt, si habitata domus sit plena tumultu, ob famulorum & famularum cateruam, & intrantium ac exeuntium diu noctûque frequentiam. Possunt etiam noctu aliqua carceratorum occasione contingere, quæ promptum remedium exigant, ab eo, qui abest, non facilè prouidendum. Quod vrgeri potest ex eo quòd si vnus tantùm sit Inquisitor, non videtur dubita|bile teneri eum in domo Tribunalis habitare, cùm tot in ea sint, pro quibus summa est necessaria custodia à sacris hisce speculatoribus adhibenda, pro quo habitatio deseruit. Pro quo etiam facit id, quod dudum de carceratorum motibus dicebamus. Tunc sic. Ergo si duo sint, obligatio vtrumque constringit: ideò enim duo electi, vt simul vtrôque suam conferente operam, ad quam pariter obligantur, res hæc summi in Republica Christiana momenti melius transigatur.
221
*Nec valet si dicatur aliquoties Inquisi
Leuis euasio depulsa.
torum numerum excrescere, vt pro omnibus habitatio sacro illo in Prætorio non suppetat. Tunc enim manifestum est obligationem cessare, & eos ad præfatam curam sufficere, quos domus Prætoriales capiunt: nec per ipsos stat habitationis actus, cuius est impotentia. Domo autem ab aliquo habitantium, siue per mortem, siue ob promotionem relicta, insurgit obligatio dicta; cùm omnes iam pro illa adductæ militent rationes. Et certè non sine nota aliqua accidit videri Inquisitoriam domum habitatore viduatam, & ita sine auctoritate ac veneratione illa, quam habere sacro ab inquilino potest, eam repudiante, vt in paterna habitet cognationis lenocinijs implicatus. Diuus Petrus Martyr Tribunalis sacrosancti patronus, dum patris, patruique noxia hortamenta & blandimenta repellit, & carnis ac sanguinis curam, post habendam illam ab ijs, qui ad eius clientelam spectant, & fidei negotium illius ad instar agere gestiunt, luculenter declarauit. Pro quo videnda quæ dixi in Epithalamio nu. 680. & seqq. Et ego quidem si circa ista consulerer, ita ingenuè responderem; alij fortè aliter, & docti & sanctè timorati, quorum non obstinatè contendam iudicium improbare, alterius difficultatis breui discussione contentus ad præfata conducentis.
222
*Domus sacro Prætorio contermina à
quodam pio relicta ciue, vt annuis ex illa redditibus aleretur Capellanus ad certum dicendarum Missarum numerum obligatus; huncque voluit habitaturum in ipsa S. Tribunalis Fiscalem fore, celebratione Missarum habitationem satis commodam habiturum. Sic factum, dum meri fuere Fiscales: sed sæpiùs accidit vt modernior Inquisitor Fiscalis fungatur Officio, & aliquando dictam incoluerit domum: vnde datus dubio locus vtrùm Capellaniæ frui beneficio posset, quæ non Inquisitori, sed Fiscali videtur destinata. Et vt non possit, ex eo probari valet quod iuxta vsitatum loquendi morem Inquisitor, etiamsi munus Fiscalis obire contingat, nomine tamen Fiscalis absolutè non solet compellari; quemadmodùm neque Auditor regius, qui deficiente Fiscali, pro eo supplet, Fiscalis dicitur, sed Auditor. In communibus dispositionibus verba iuxta receptam eorum significationem debent vsurpari: vsitata
Verba vt sint accipienda.
siquidem significatio, eadem & propria censetur, quia ab vsu pendet, iuxta Horatianum illud in Arte: Si volet vsus, Quem penes arbitrium est, & ius
Horatius.
& norma loquendi. Et iuxta propriam omnis habet effectum dispositio: vt videri potest apud Cardinalem Tuschum Tomo 8. Lit. V. Conclus. 91. vbi plures Auctores congerit, & varias iuxta dictam regulam eorum decisiones. Et quòd communis & vulgaris sensus debeat attendi in prolatione verborum luculenter ostendit Couarrubias Tomo 2. Cap. 4. in 4. Decretalium, 2. Parte §. 1. num. 1. 2. & 3. Item quando institutio dictæ Capellaniæ ortum habuit, non videtur fuisse in vsu vt recentior Inquisitor Fiscalis exerceret officium: ex quo videtur fieri vt iuxta mentem fundatoris Capellaniæ non fuerit Inquisitorem ipsâ potiri. Nemo enim dixisse præsumitur, quod priùs non habuit in animo. l. Labeo. ff. de supellect. legat. Peregrinus de fidei commis. arti. 11. sub. n. 34. Menochius de Præsumption. Lib. 4. Præsump. 34. num. 22. & latiùs Lib. 6. Præsump. 15. Petrus de Luna Consil. 43. nu. 39.
223
*Pro parte autem contraria facit Primò
Inquisitorem verè esse Fiscalem, & ita hoc nomen ipsi sine improprietate aliqua conuenire: cui autem verba conueniunt, etiam conuenit dispositio. l. Hos accusare, §. Omnibus, ff. de accusat. Cap. Indemnitatibus, §. penult. de elect. in 6. cum alijs per Socinum Iuniorem, Consil. 183. num. 3. lib. 2. Rota Romana in vna Pientina. 10. Iulij. 1602. Iuris patronatus. Secundo dispositionem esse fauorabilem, & ita etiam verba fauorabilem interpretationem habitura, & casum præsentem comprehendere. Sic si testator filios heredes instituat, & tantùm extent nepotes, nomine filiorum veniunt. Ita Alexander Consil. 37. nu. 3. vers. Septimò confirmatur. Lib. 6. quamuis nepotes filij propriè non sint: vnde si filij & nepotes extent, filij tantùm censentur iuxta eumdem instituti. Tertiò quia animus disponentis interpretationem accipit concurrente verisimilitudine, ex Calderino. Consil. 327. per totum, aliàs 8. de Donation. Hæc autem in casu nostro concurrit: quia satis verisimile est fundatorem noluisse Fiscalem Inquisitorem excludere, ex cuius seruitio nullus eius fundatio pateretur incommodum; quandoquidem persona summæ confidentiæ est, & ita pro dicendis Missis curam inuiolabilem habitura: ex quo & maior in ipsum redundat honor, ex eo scilicet, quòd Inquisitorem habeat Capellanum.
224
*Tandem pro hac parte militat casus, de
quo MoriusMarius Antoninus Lib. 1. Resol. 112. Casu 57. vbi resoluit Commendatarium perpetuum in Abbatiali Ecclesia potuisse vti Mitra & Baculo, qui vsus fuerat concessus Abbatibus: ex eo probans quòd Commendatarius esset verus Prælatus, & ijs qualitatibus potiretur, quibus Abbas potiebatur, & mutationem nominis non inducere substantiæ mutationem. Atqui in casu nostro Capellanus ijs potitur qualitatibus, quibus ante promotionem potiebatur, licet adiectis alijs nullo modo aduersantibus, sed ad decus maius, vt vidimus, conferentibus, neque ex integro mutatum nomen, manente substantia. Ergo
225
*Quæ autem ex aduerso videntur stare,
Obiecta soluuntur.
non ita vrgent, vt commodam non habeant solutionem. Quòd enim prædictus Dominus, non Fiscalis, sed Inquisitor communiter nominetur, non ideò est, quòd verè & propriè Fiscalis non sit, sed quia honoratiori titulo oportet compellari, sicut & in Regio Auditore accidit: Sic enim politica requirit vrbanitas. Vnde licet Rex noster & Dux, & Marchio, & Comes sit, nullo ex his titulis communiter appellari solitus, sed sublimiori, Regio scilicet: quod & in Pontifice videre | est, qui licet Episcopus Romanus sit; non eo titulo nominari in vsu communi habetur, sed Pontificio, sicut & Episcopi Cardinales. Quando ergo sic accidit, vulgaris non obstat compellatio, quia vt nuper cum docto dicebamus Auctore, substantiam non mutat. Quod autem additum, in mentem scilicet fundatoris talem vsum posteà introductum non venisse, admitti potest, sed non ideò negandum eius dispositionem locum habere non posse; quia satis est id verosimiliter voliturum, & virtualiter eatenus voluisse, quandoquidem id ipsius verba comprehendunt: vt in exemplis adductis, pater filios instituens, de nepotibus tantùm futuris non cogitauit; neque priuilegium Mitræ & Baculi concedens Abbatibus, de Commendatarijs cogitasse indicium aliquod dereliquit. Iuxta hæc ergo poterunt DD. Inquisito
res, vt benè sibi visum fuerit arbitrari. Quamuis, vt verum fatear, res sit non penitus offendiculis destituta, & operæ pretium erit institutionis tenorem attendisse; qui si fauere comperiatur, etsi non sit prorsus apertus, praxis poterit esse inoffensa, quæ ex ijs, quæ à Nobis adducta sunt, satis superque verosimilis & probabilis comprobatur.
SECTIO XXIII.

SECTIO XXIII.

Quomodò contingat Indicos peccare Parochos in contumelijs Indorum, cum generali doctrina.

226
*GEneralis esse quæstio potest, & ita
eam proponit Dom. Quitensis Lib. 2. Tract. 1. Seßione 4. vbi titulus tria tantùm nomina contumeliosa proponit, latro, ebrius, & primo loco illud, quod nefandum crimen voce in complexa significat, de quo nihil apud ipsum, sed de duobus alijs, affirmans ob vilitatem personarum non peccari grauiter, dum Indi latrones & ebrij compellantur, iuxta communem scriptorum sensum. Quod secus accidet, si Indus quispiam maiori sit dignus honore, quia vitia peccata detestatur, & bonam eatenus opinionem affectat, quia cultioris ingenij, grauis, Caziquius, Gubernator. Prius ergo illud prætermisit, quia de illo maximè venit accipiendum: Nec nominetur in vobis, quod ab Apostolo dictum, & de quo circa tertiam Assertionem. Propter quam rationem omitti etiam in titulo debuisset. Sed quia in Parocho quodam illud satis frequens deprehendi, sic suum Sacristanum honorante, ideò de Parochis placuit specialiter disputare. Circa quod
227
*Dico Primò. Ebrios vocare Indos, qui
verè tales sunt, & idem est de Æthiopibus, graue peccatum non est, & nullum si id correctionis caussa fiat. Sic communiter scribentes; pro quo est commoda doctrina apud P. Antonium Perez Tractatu 1. qui est de Iustitia & Iure, Disputat. 4. num. 176. vbi ait in contumelia duo attendi: primum est ipsa excellentia boni, cuius defectus obijcitur: Secundum est vis contristatiua & perturbatiua proximi, quam habet contumelia; potest accidere vt defectus sit paruus, & tamen vis contristatiua contumeliæ sit magna, & propter hanc vim potest paruum obijciens defectum in contumelia grauissimè peccare, cùm pro nihilo dicatur illius tristitia & perturbatio. Vnde infert obijcientem feminæ defectum pulchritudinis grauiter peccare. Ex quibus à contrario arguendo videtur inferri obijcientem alicui grauia delicta non peccare mortaliter, seclusis alijs circumstantijs, vt scandali &c. Si neque tristitiam, neque perturbationem, quæ alicuius momenti sint, in audiente, attenta eius dispositione, sint nata concitare.
228
*Dico Secundò. Etiamsi crimina obiecta
reuera non extent in ijs contra quos iactantur, stare potest vt mortaliter contumeliator non delinquat, quod accidere frequenter in vulgo Indorum potest. Id probat doctrina nuper adducta: Nam possunt talia verba, grauiter aliàs iniuriosa, in eos iactari, quos attenta eorum dispositione, non sint nata grauiter eos contristare aut perturbare. Et ad hoc videtur iuxta mentem Dom. Quitensis fædum illud verbum, de quo nihil in speciali duxit pronuntiandum, licet nullum ita turpe & obscænum habeatur. Et quidem iuxta
Cum notanda doctrina.
aliquorum sententiam furtum maius est peccatum nefando crimine, cùm sit contra virtutem nobiliorem, iustitiam scilicet. Vnde videri alicui posset, eum qui furem aliquem vocat, grauius peccare, quàm si nefandum crimen obijciat. Sed quia in communi ęstimationeæstimatione maior ex hoc quàm ex illo infamia resultat, ex eo non videtur peccati grauitas in contumelia reperta minorari: inde enim est vt maius præposteræ turpitudi, quàm furto sit supplicium ciuilibus & sacris legibus designatum. Si ergo contumelia talis à mortifera sit excusanda malitia, aliundè id erit comprobandum, ex adducto scilicet fundamento, si constet rem ita se habere, vt scilicet audientes nihili faciant huiusmodi contumeliam, quod monstrabit experientia.
229
*Dico Tertiò. Fœdis vocabulis vti Paro
chos erga Indos, quibuscum agunt, lethale videtur peccatum. Probatur, Quia maximam indecentiam præ se ferunt, nec sine scandalo stare potest, præsertim quando in Ecclesia aut sacristia, & de Missa dicenda agitur, proferuntur. Damnatur ab Apostolo inter vitia alia ad luxuriam spectantia Turpitudo Ephes. 5. v. 4. ea scili
Ephes. 5. v. 4. & 5.
cet quæ verborum est, vt ex Syro Interprete deducit P. Cornelius: nam quæ ad opera pertinent vers. præcedenti proscripserat: & ijs infectos spurcitijs à Dei regno excludendos vers. 5. protestatur: Non habet hereditatem in regno Christi & Dei. Potest ergo aliqua verborum turpitudo esse lethalis: inter quæ quidem hoc, de quo agimus, videtur eminere. Et nulla valet circumstantiarum prærogatiua in ijs, de quibus agimus excusari, immò ex prædictis augescit. Inter quas illa statim in considerationem incurrit, huiusmodi fœdo agendi modo Indos ab integritate Confessionis auerti apud tales Parochos faciendæ. Vix enim adduci illi possunt vt Parochis honestioris indolis confiteantur; quid ergo de ijs sperandum, qui Parochos sortiti sunt fœditatum talium obiectores? Item quod ex prauo ciusmodi exemplo Indi eumdem loquendi modum addiscunt, vt non pudeat ita tractare alios, sicut ipsi à suis Parochis | nullo Dei timore tractantur. Ratione autem scandali verba turpia mortalem posse habere malitiam obseruant communiter scriptores, quos adducit Bassæus Tomo 2. verb. Impudicitia n. 18.

Circa contumeliam generalis quidem, sed vtilis obseruatio.

230
*COmmuniter receptam doctrinam
proponens Dom. Quitensis Sessione citata affirmat de Religioso aut viro alio propter probitatis opinionem in honore habito, dicere habere pellicem mortale peccatum esse; quod tamen si de milite dicatur, aut ordinario iuuene, mortale non est; pro quo citat P. Lessium, sed loco non indicato: & idem de ebrietate asserit respectu eorum, qui illam sibi indecoram non reputant, sicut alij pellicatum: quod Indis accommodans, id, quod vidimus, pronuntiat, peccati remouens grauitatem. Et Pater quidem Lessius Lib. 1. de Iust. & Iur. Cap. 11. num. 17. ita scribit: Quando ratione conditionis personæ pec
P. Lessius.
cata, etiam manifesta, non censentur notabiliter lœderefœdere famam, non est peccatum mortale horum reuelatio: vt si quis dicat militem commisisse duellum, habere concubinam, decepisse puellam: vel adolescentem esse prodigum, deditum amoribus. Sic ille: vbi non de contumelia, sed de detractione loquitur; neque vtriusque eamdem esse rationem ex eodem ostendi potest, qui num. 14. ait non esse mortale peccatum defectus natalium detegere alijs, cum limitatione, de qua ibidem: & tamen mortale esse affirmat, si id, & similia in faciem, præsertim honorabili viro dicantur. Additque statim: Secus si vilis sit conditio; nisi fortè grauem mœrorem inde putetur concepturus. Non ergo generaliter ex eo quod accidit in detractione argui ad contumeliam potest; cùm contingere queat, vt qui sine mortali peccato infamatur eius aperto defectu, illum sibi in faciem iactari molestissimè ferat, & ita mœrore graui consternetur, quod & in Indis accidere potest.
231
*Sed circa id, quod de milite dicitur non
citato Auctore insurgit P. Antonius Perez suprà num. 157. & duobus seqq. Aliquatenus refragatus; ait enim quòd status militis non excuset illum à cura viuendi in suo statu decenter & honestè, vnde infamatur grauiter, si dicatur de illo viuere indignè, in quo est ad honestè viuendum obligatus. Neque ex eo quòd aliqua vitia sint ordinaria militibus, probabile redditur, ita vt iudicari possit in hoc aut illo determinatè reperiri, & etiam propalari: nam magnæ laudis est & virtutis in milite, si velit in suo statu modestè se gerere, & præbere optimum exemplum vitæ militaris: & ita iniquum est de illo tunc temerè iudicare. Si enim liceret, cessaret vtilitas in milite dandi bonum exemplum vitæ militaris: eo enim exhibito, nihilominùs iudicari poterit temerè illum malè viuere, & tale exemplum esse quamdam hypocrisim. Quòd si constet militem (& idem est de alijs, in quorum statu maior licentia esse solet) non ægrè ferre infamationem, signum probabile est illum esse obnoxium vitijs militaribus: abiecto enim pudore, facilè labuntur homines in vitia, à quibus si valdè abhorrerent, etiam abhorrerent ab eorum infamia. Secus autem accidit quando probabilis non est malitia; pro quo requiritur, vt & vehementia inclinationis sit, & abiectio pudoris. Sic ille philosophatur, circa quod
232
*Dico Primò. Ex sola status conditione
iudicare aliquem in statu mortalis esse peccati, mortale peccatum est. Probatur, Quia statu tali non obstante potest quis honestè viuere, & magni facere se probum haberi, nec perditis moribus; quia honestissimum curam habere de bono nomine, iuxta diuinam præceptionem. Habet & Christus milites suos, qui etiam legiones habet. Verba sunt D. Ambrosij Lib. 2. de Virginibus, & de sæ
D. Ambr.
culi militibus locutus, ex quibus vnum satis memorabilem introducit. Talis & Cornelius, de quo Act. 10. & miles, de quo ibidem v. 7. & militem
Act. 10. v. 7.
metuentem Dominum. Ergo qui aliter iudicat, manifestam illi facit iniuriam, dum temerè iudicat contrarium: iudicium enim temerarium in re graui mortale peccatum est, iuxta receptissimum in Theologia dogma. Quod euidenter vrgetur: Nam si ex solo status fundamento ita licet iudicare: ergo illicitum prorsus est talem statum amplecti. Constat illatio: Quia status, in quo viui sine mortali peccato nequit, sine graui etiam peccato nequit assumi: talis est hic, de quo agimus: Ergo. Maior est certissima, & Minor clara: Nam ex solo statu iudicari sine temeritate potest eum, qui ipsum profitetur, esse in peccato mortali: ergo in eo viui sine illo nequit. Atqui de statu ita sentire intolerabilis error est, & grauissima censura dignus, vt est compertum. Id autem quod de profitentibus statum aliquẽaliquem dicitur, de illis etiam dicendum, qui ratione ætatis, & procliuis in vitia concupiscentiæ, militibus adnectuntur.
233
*Dico Secundò. Si quis occultum eorum
peccatum, de quibus præcedens Assertio, detegat, mortaliter peccat. Probatur ex communi scriptorum doctrina circa occultorum detectionem. Nec valet si dicatur homines huiusmodi in peccatis, quæ in eorum sunt statu, aut ætate frequentia, non curare diffamationem. Contra hoc enim est, peccata dicta esse occulta, & eos, qui illa commiserunt, eo ipso quòd secretum accurarunt, euulgari ipsi penitus noluerunt; licet in alijs id non curent, immò famam quandôque ex eorum patratione conquirant, & exultent in rebus peßimis. Prouerb. 2. v. 14. vt ex duellis, aut rixis, in quibus ostensione fortitudinis suo consultum honori iuxta diaboli leges arbitrantur.
234
*Dico Tertiò. Etiamsi quis de suo te
gendo peccato non multùm curet, si tamen aliquod in particulari detegatur, quod ab eo non scitur esse commissum, sitque illud mortale, mortale etiam videtur peccatum. Ratio est, quia est testimonium falsum in re graui, quod iuxta omnes mortale peccatum est. Ad quod dici potest testimonium circa veniale tantùm esse veniale, quia est leuis infamatio: eum autem qui de peccatis grauibus tegendis non curat, infamiam ex ipsis prouenientem non videtur curare: vnde maior non est, quàm sit illa, quæ ex venialium apertione resultat. Sed hoc non satisfacit: Nam licet quis de eorum peccatorum euulgatione non curet, quæ verè commisit; ea tamen quæ non commisit euulgari, contra eius esse potest voluntatem, & valdè molestum accidere. Vnde socij D. Bonifacij Martyris, qui eum turpibus amoribus | deditum nouerant, grauiter peccarunt, existimantes, & sic etiam coràm alijs proferentes, eum apud Tarsenses mulierculas certius esse distineri. Cuius peccati veniam comperto postulauere martyrio, & ab eodem mirabiliter reportarunt, pro quo eius historia consulenda die 14. Maij.
235
*Sed his non obstantibus contrarium vi
Oppositum vt valeat suaderi.
detur posse verosimiliter persuaderi discursu sequenti. Si quis de aliquo conditionis præfatæ dicat decies, aut vigesies graue aliquod peccatum commisisse, vnum addendo peccatum supra certum numerum, non peccat mortaliter, quia ex additione dicta non variatur conceptus circa illius prauitatem: Ergo neque dicens in speciali peccasse in tali vel tali occasione. Consequentia patet, quia similiter in eo casu conceptus circa morum corruptelam minimè variatur, vel certè valdè parùm. Si dicatur contra illius esse voluntatem, iuxta adductam probationem, instari potest: Nam etiam contra illius est voluntatem additio dicta supra certum numerum, & nihilominùs detractionem non extrahit à malitia veniali. Et ratio est, quia eo ipso quòd proiectè peccat, pudore abiecto, ius amittit ad exigendum obligatione sub mortali, ne in numero peccatorum, dum deteguntur, aliquatenus excedatur, quia solùm obligatio sub mortali est, ne conceptus de illius prauitate notabiliter varietur occasione notabiliter aberrantis narrationis. Itaque ius habet vt damnum illi non inferatur, iuxta damni qualitatem: damnum est leue: ergo tantùm leuiter ius læditur, & ita etiam tantùm leuiter peccatur. Videtur verosimilis consequentia, quam poterit, me non prorsus aduersante, qui voluerit, amplecti.
236
*Dico Quartò. Inter iudicium temera
rium & detractionem non videtur ea esse proportio, vt similiter sit de eisdem in ordine ad qualitatem malitiæ sentiendum. P. Lessius suprà Cap. 29. num. 14. ita scribit: Dixi, de graui malo (iudicium scilicet temerarium esse mortale) quia si quis temerè iudicet de altero in re leuis momenti, vel quam ille parui æstimet, non erit peccatum mortiferum, sicut suprà Cap. 11. Dub. 3. de detractione dictum est. Sic ille, qui citato Dub. 3. id habet quod vidimus nu. 230. Ex quo apparet doctum Patrem eamdem esse vtriusque rationem affirmare. Atqui stare potest vt in iudicio leue peccatum sit, & graue in reuelatione, quia in hac potest esse scandalum aut damnum aliquod in eum recidere, cuius peccatum propalatur, quod plusquàm leue sit, vt amissio honesti matrimonij, aut opportunæ hereditatis. Quod ergo à præfato Auctore dictum, seclusis est circumstantijs accipiendum, ex quibus reuelationis malitia potest aggrauari.

DVBIVM INCIDENS.

Circa circumstantiam virginitatis.
237
*OCcasione abiecti pudoris in eo, cuius
ea de caussa sine lethali peccato reuelari delicta possunt, vt vidimus num. 231. circa circumstantiam Virginitatis, quam in exemplum adducit, digressus aliquantulùm P. Antonius Perez, ita scribit num. 159. Atque ob hanc potißimùm rationem dixi in materia de Pœnitentia, licet vir non teneatur confiteri in fornicatione circumstantiam virginitatis ex parte sui; tamen feminam teneri, quia femina dum est virgo conseruare potest virginalem verecundiam, quæ potißimum est feminis frænum à natura illis impositum, quo abiecto præcipites, & sine vlla difficultate fornicationem repetunt. Quare non solùm ipsa, sed etiam vir tenetur explicare in Confessione circumstantiam virginitatis feminæ &c. In Tractatu autem de Pœnitentia, qui est tertius, in quo citata ab Auctore materia habetur Disput. 5. num. 26. ita loquitur: Virginitatis circumstantia ex parte viri non est confitenda; ex parte feminæ probabiliter quidam negant esse confitendum, alij probabiliter affirmant; & ratio est, quia abijcere pudorem virgineum, & iacturam facere virginitatis, est malum feminæ magnum: nam in illo sexu fragili ipsa virginitas est propugnaculum fortißimum castitatis, & ferè necessarium. Atque ita videmus feminas post iacturam virginitatis facilè relabi, & castitatem contemnere. Hæc ille, oppositæ sententiæ probabilitatem agnoscens, neque ita resolutoriè in alterius propositione procedens, vt in priori loco vidimus indicatum.
238
*Et quidem sententia opposita non solùm
est probabilis, sed communior hodie, vt affirmat P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum Lib. 6. Cap. 4. num. 7. quidquid dixerat Libro. 4. de. 2. Ecclesiæ Præcepto. Cap. 3. num. 16. quam contrarietatem obseruauit Leander à SS. Sacram. Tomo 1. de Sacramentis, Tract. 5. Disput. 8. §. 2. Quæst. 16. Sed sapientis est mutare consilium: vnde sic ille n. 13. Omnes hæ tres opiniones sunt probabiles. Prima &
D. Fagund.
Secunda sunt communissimæ: tertia tamen verior in rigore videtur, & ideò illi adhærendum: in omnibus enim rebus semper veritas inquirenda est, & illi adhærendum. Sic ille, qui ne contrarietas defectui memoriæ adscriberetur, oportuisset sanè prioris asserti sui cum honesta palinodia facere mentionem. Auctores pro illa & plures & grauissimos vterque congerit. Et licet ratio à P. Antonio Perez adducta videatur singularis, illam tamen P. Fagundez paucis expressit num. 5. vbi priorem sententiam proponit sic dicens: & quia eis datur occasio manifesta se prostituendi, & reincidendi in peccatum. Circa quod ita scribit num. 12 vers. Deinde: Non negamus tamen peccare illas grauiter contra charitatem in se ipsas, & in temperantiam, eo quòd deinceps exponantur ad faciliùs peccandum: Sed sibi imputent, si id volunt; nam omnia peccata, quæ facimus, sunt contra charitatem in nos ipsos, & sic considerata omnia dici possunt eiusdem speciei. Hæc ille.
239
*Sed certè cuiuscumque illa ratio sit,
parùm videtur habere momenti, vt ostendi potest.
Primò. Nam stat virginitatem amitti, & non esse feminam deinceps ad similem turpitudinem, vt asseritur, præcipitem, vt in nobili patet, & in ea, quæ sub fide ineundi matrimonij, corporis sui copiam fecit, quod est satis frequens.
Secundò. Ea, quæ talis asseritur, in libidinem scilicet præceps, id non habet ob amissam virginitatem. Patet, Quia ad peccatum, quo amissa est, sine difficultate prorupit, ac si virgo non esset: ex quo & argui potest.
Tertiò. Nam eatenus virginitas est custo|dienda in femina, quatenus est frænum à natura impositum: ergo illa, cui frænum non est, ex ea parte specialiter non peccabit. Consequentia videtur clara: Tunc sic. Multæ sunt feminæ, quibus virginitas frænum non est, quia sine vlla difficultate se prostituunt; immò & aliquando rogant. Ergo
240
*Quartò. Peculiaris malitia ex eo arguitur in defloratione, quòd peccatum tale ad alia trahit: Atqui hoc est multis commune alijs, & nihilominùs illam non important: ergo neque istud. Maior est aduersæ partis fundamentum, & Minor ostenditur: Nam in rebus delectabilibus, eorum experientia ad frequentiam trahit, & in hoc, de quo agimus, genere, vbi natura tanto impetu ducitur, est id certissimum. Accepit in me sceptrum, & totas manus ei dedi, væsania libidinis. Verba sunt D. Augustini Lib. 2. Confeßion. Cap. 2.
D. August.
de se loquentis, cùm annum ageret decimum Sextum. Prouerb. 7. inducitur femina adoles
centem pelliciens ad vnius noctis turpes delitias, de quo sequitur: Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, & quasi agnus lasciuiens, & ignorans, quòd ad vincula stultus trahatur. v. 22. Ex vnius ergo noctis delitijs vincula sunt arctè stringentia relicta, longa concatenatio peccatorum. Pro quo doctus Interpres illud Theocriti prouerbium adducit: Periculosum est canem intestina gustasse. Circa quod ille: Q. d. Qui semel cum scorto peccauit, difficulter ab eo abstinet: illecebram eius velut authoramentum libidinis degustauit. Sic ille, pro quo & multa alia adduci possent.
241
*Quintò. Verecundia feminis data est vt
frænum libidinis, vt est communis scribentium sensus; nec tamen cùm fornicatur aliqua, ex eo specialem malitiam eius habet turpitudo, quòd contra verecundiam & pudorem sit: frænum autem virginitatis ad verecundiam & pudorem spectat, vnde & femina lasciua dicitur impudica. Præclarè D. Ambrosius Lib. 1. Officior. Cap. 18.
D. Ambr.
de hoc locutus sic dicens: Est verecundia pudicitiæ comes, cuius Societate castitas ipsa tutior est. Bonus enim regendæ castitatis pudor est comes: qui si prætendat ad ea, quæ prima pericula sunt, pudicitiam temerari non sinat. Pro quo & D. Gregorius Na
D. Gregor. Nazian.
zianzenus in Parænet. ad Olympiadem: Protinus extincto subeunt mala cuncta pudore. Hinc & illud Statij
Statius.
Primæque modestia culpæ; id est pudor & verecundia; vbi de Virgine recens
Pudor pro virginitate
nupta loquebatur. Vnde & pudor pro virginitate sumi solitus. In hymno D. Ioannis Baptistæ obuium illud: Nesciens labem niuei pudoris. & D. Ambrosius Lib. 2. de Virginibus vtrumque
D. Ambr.
complectens, Vbique, inquit, in virgine comes singularum virtutum est pudor. Hic indiuiduus debet esse virginitati, sine quo non potest esse virginitas. Et inferiùs. Sancta virgo integritatem pudoris professa. Sed vbi viderunt constantiam professionis, metum pudoris. Induere chlamydem, quæ occultet membra virginis, seruet pudorem. Et sic sæpè alias ille, & alij, ex quibus aperta procedit illatio.
242
*Tandem, sequeretur viduam, quæ honestè cum viro se gessit, & ad cuius torum virgo peruênit, si fornicetur, specialem pariter peccato conferre. Sequelam ostendo: Nam talis numquàm cum viro aliquo inhonestè egit, & experta coniugalis concubitus delectationem, si semel ad eam redeat, manifesto se exponit periculo in plura eiusdem generis peccata labendi. Habet quidem illa vidualis pudoris frænum, & numquàm violatæ pudicitiæ; quod dum primò fornicatur, abrumpit, & maiori se quàm virgo, coniugalia delectamenta non experta, committit periculo: Vnde à D. Zenone in sermone de Pudicitia dicitur illa in Virginibus felix, in viduis fortior. Ergo peccat sicut illa; vel si non peccat, neque illa.
243
*Quæ quidem cùm ita sint, & res ex hac
parte videatur irrefragabilis; non tamen video quomodò responsio illa P. Fagundez possit subsistere. Vbi non iam de malitia peccati ex eo quòd sit contra charitatem erga se ipsum, hærendum, quod nihil ad intentum videtur conducere, cùm sit omnibus peccatis commune: sed de eo, quod dicitur circa peccata, ad quæ faciliùs patranda femina se per deflorationem exponit, sed sibi imputent, si id (velint) volunt. Si enim virgo tenetur, vt teneri fatetur Auctor, se periculo non exponere, & sic exponi potest eidem imputari: ergo & imputari peccatum, quia soli illi, qui peccat, potest peccatum imputari. Hoc equidem & Auctores oppositæ sententiæ libenter affirmabunt, imputandum scilicet sic peccanti, quia scilicet vult se ad faciliùs peccandum exponere. Admittendum ergo exponere se ad facilius peccandum, & ex hac parte malitiæ aliquid peccato accrescere, sed non talis, vt speciem mutet, quia id commune est omnibus ferè peccatis, vt ostendimus, & periculum est valdè remotum; & maius forsan in mollitie, pro qua secum quisque occasionem proximam circumfert; quod tamen in virgine citatus P. Antonius non admittit. Videatur Cardinalis Lugo, qui omnium optimè circumstantiam dictam excussit, & à Leandro citatur Disput. 16. de Pœnitentia à num. 210. pag. 344. cùm scribendum fuisset à num. 213. pag. 318. videndus etiam P. Dicastillus Tomo 2. de Sacramentis, Disput. 9. à num. 426. An sit circumstantia notabiliter aggrauans benè explicat P. Suarez, ta
lem esse testatus: qui licet alias censeat obligationem esse sub mortali ad earum Confessionem; circa hanc tamen liberalissimam facit copiam se opinioni contrariæ conformandi. Et reuera periculosum negotium est feminas in hoc peccatorum genere ad rigidiores sententias in praxi amplectendas coarctare.
243
*Sed neque esse circumstantiam notabili
ter aggrauantem tenet P. Franciscus Bonæ-Spei Tomo 4. Tractatu 2. Disput. 5. nu. 17. vbi ait neque virum, neque feminam debere circumstantiam virginitatis in Confessione aperire, quia primum & Secundum peccatum feminæ solo accidente differunt, ex ijs, quæ adducit ex P. Thoma Sancio Lib. 7. de Matrim. Disput. 14. num. 14. nec dicit specialem oppositionem cum temperantiæ aut castitatis virtute. Ex quibus satis eius constat sensus, qui clarior redditur ex eo, quod latè & doctè probat Disput. 4. Dub. 5. Resolut. 2. scilicet obligationem extare sub mortali aperiendi in Confessione circumstantias notabiliter aggrauantes. Et quidem si benè perpendantur ea, quæ à Nobis dicta sunt, ita videtur euinci: vt ex hoc etiam | capite leuius hoc onus sexui fragili, ne eius occasione æternum subeat detrimentum, relinquatur. Si & addamus quod P. Herincx habet Tomo 2.
P. Herincx.
Tract. 2. Disput. 3. num. 69. vbi de negante sententia loquens sic ait: Vt docent plurimi estque securum in praxi: quod ex modo ipso proponendi magis illi videtur placere. Pro quo & stat P. Petrus Mar
P. Petrus Marchan.
chantius in Tribunali Sacramentali Tract. 7. Tit. 1. §. 3. Dub. 1. Resolut. 1. & P. Arriaga Tomo 8. Disp.
P. Arriaga.
32. nu. 28. vers. Dubitatur, iuxta dicta à se Tomo 5. Disput. 58. num. 35. citans Cardinalem Lugo loco superiùs adducto, vbi licet in terminis proprijs id non dicat, ex eo tamen colligitur, quòd circumstantiam hanc confitendam neget, & ex discursu probationum. P. Martinon Tomo 5. Disput. 50.
P. Martin.
num. 68. vers. Sunt etiam, iunctis ijs, quæ habet nu. 54. vbi statuit tamquàm probabilius circumstantias notabiliter aggrauantes in Confessione aperiendas. P. Bussembaum in Medulla Theologiæ
P. Bussembaum.
moralis, Lib. 3. Tractatu 4. Cap. 2. Dub. 2. num. 2. P. Gaspar Hurtadus Disput. 9. de Pœnitentia Diffi
P. Gaspar Hurtadus.
cult. 4. circa circumstantiam Quid, vers. solus verò, addens ita esse, etiamsi virgo sit sub custodia parentum; pro quo citat P. Coninckium Disput. 7.
P. Coninck.
de Pœnitentia num. 19. vbi licet id non exprimat, satis tamen videtur indicare dum ait hanc circumstantiam non esse in Confessione exprimendam, nisi parentibus vis aliqua inferatur; qui tamen num. 13. circumstantias notabiliter aggrauantes non esse necessariò confitendas affirmat, & probat. Pro quo & stat P. Ludouicus à Conceptione in Examine veritatis Theologiæ moralis Tomo 2. pag. 575.

BREVIS EXCVRSIO.

Circa Aureolam virginitatis, & alias pro casu in Indijs occurrente, & occasione præmissæ resolutionis.
§. I.

§. I.

Resolutio circa dicta, non obstante amissione Aureolæ. Casus propositus, & nonnulla, quæ Aureolas generaliter videantur improbare.
244
*ALiqui contendentes deflorationem vir
ginis circumstantiam mutantem speciem importare, ex eo arguunt quòd per eam aureola virginitatis amittatur. Ita Mag. Nuñez Cabezudo in Additionibus ad 3. p. q. 59. arti. 2. dub. 3. Conclus. 5. & alij nonnulli ex Thomistis. Quod tamen Cardinalis Lugo validè conuellit citata Disput. 16. nu. 216. & 217. nam aureolæ iactura non est tanti ponderis vt peccatum transferat ad
Cardinalis Lugo.
aliam speciem, vel debeat explicari in Confessione; nam sine peccato potest inito matrimonio deperdi: & maius bonum est magnum aliquod augmentum gloriæ essentialis, quàm aureola; & tamen peccatum mortale non est illius iacturam incurrere, quod per aliqua bona opera posset facilè comparari. Deinde arguit, supponens per primum peccatum contra castitatem amitti aureolam: ex quo sequitur, quòd si primum tale peccatum fuit copula illicita, debebit femina in Confessione dicere se commisisse stuprum, & etiam amisisse aureolam, quod nullus admittet. Id autem quod supponit est doctrinæ D. Thomæ conforme in 4. Dist. 49. q. 5. arti. 5. de quo & Abulensis in 13. Cap. Matthæi, Quæst. 19. vers. Sed dicendum: In Summa, vt demus aureolam rem magni esse momenti, cùm tamen sub præcepto non sit, in eius amissione, ex eo præcisè capite mortale nequit esse peccatum. Sicut Doctoris aureola magnæ etiam æstimationis est; nec tamen tenetur quis nauare operam litteris, & sic ad magisterium aspirare, aut si magister sit per sufficientiæ publicam fidem, doctrinæ ministerium exercere.
245
*Et cùm hoc satis circa prædictam ratio
Negatæ generaliter à quodam.
nem sit, aliam posset quis rationem adhibere dicens reuera talem aureolam nihil nisi meram esse vocem, & ita quo ad substantiam nihil; ex quo fit, cum illa amitti dicitur, nihil prorsus amitti, & ita argumentum ex eo desumptum nullius esse momenti. Et sic quidem ante annos aliquot id non est veritus Religiosus quidam affirmare: qui ad S. Inquisitionis Tribunal delatus, eo quòd cùm alijs agens, & mentione ab ipsis de aureolis facta, Ridete, dixisset, has nugas, quia aureolæ nullæ sunt, & quid à delatione retulerit, ignotum mihi: credo tamen non sine iusta animaduersione eius audaciam erupisse, vt ex dicendis constabit; non inutili circa hoc subiuncta discussione.
246
*Et quidem si scripturæ loca, ex quibus
Theologi tres esse aureolas colligunt, id est peculiaria præmia tribus specialiter ordinibus destinata, Martyribus scilicet, virginibus, & Doctoribus, omni cum rigore velimus expendere, non videtur facile, etiam non prauè dispositum adigere ad eas vti certas admittendas: ex illis enim aut nihil præter speciale præmium deducitur, aut si quid specialius, alijs etiam Beatorum Ordinibus tribuendum. Pro Martyribus quidem locus
Pro Martyribus.
adducitur ex Apocalypsis 7. v. 9. vbi de turba visa à D. Ioanne, quam dinumerare nemo poterat sic dicitur: Amicti stolis albis, & palmæ in manibus
Apocal. 7. v. 9. & 14.
eorum, de quibus inferiùs: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, & lauerunt stolas suas, & dealbauerunt eas in sanguine Agni. v. 14. Specialia enim proponuntur insignia, eaque ijs propria, qui de tribulatione magna venisse dicuntur, per quod Martyres specialiter designati, qui omnium maximam tribulationem exanthlarunt. Verum P. Suarez Tract. 1. in 1. 2. Disput. 11. Sect. 3. num. 2. citans P. Riueram, probabile esse ait de omnibus Beatis ibi esse sermonem. Vnde & Ecclesia in omnium Sanctorum Festo præconium dictum assumit. Et videtur quidem satis verosimile D. Ioanni non solos ostensos Martyres, cùm illorum numerus in gloria maior non sit; & in illa multi alij adeò gloriosi sint, vt iucundissimum ipsi spectaculum potuerint exhibere. Vnde Angelus, de quo ibi sic locutus: Quoad vsque signemus seruos Dei nostri in frontibus eorum. v. 3. Omnes ergo, de quibus eo loco, signati in frontibus, & omnes dicuntur serui: ex quo fit & illos etiam, de quibus posteà, albis vestitos stolis, & cum palmis in manibus, seruorum Dei nomine comprehensos.
247
*Item, aureolæ inter se distinctæ sunt, vt quæ vni conueniunt Ordini, alteri non aptentur, | sicut in ciuili & Ecclesiastica politica accidit.
Tunc sic. Palmæ dicuntur propriæ Martyrum: Atqui illæ etiam tribuuntur Virginibus: ergo signum aureolam nihil diuersum designare: Maior constat ex adducto loco, & Minor ex hymno sacro pro Virginibus:
Hæc enim palmæ duplicis beata Sorte, dum gestit &c.
Et quod de albis dicitur vestibus, Virginibus potiùs videtur conuenire, iuxta Venerabilis Bedæ sententiam sermone 18. de sanctis, quem Ecclesia recitandum in omnium sanctorum Festiuitate proponit, ibi: Amplißimam accipiant dignitatem,
Venerabilis Beda.
coronas, vel de virginitate candidas, vel de passione purpureas. Et inferiùs. Agmina Martyrum, purpureis coronis lucentia, Virginum quoque choros candentia serta gestantes inspicere. Pro quo plura P. Cornelius in Daniel. 12. v. 3. & P. Salas Tomo 1. in 1. 2. Tract. 2. Disput. 8. n. 74. Adducitur etiam illud Matth. 10. v. 31. Omnis ergo qui confitebitur
Matth. 10. v. 31.
me coràm hominibus, confitebor & ego eum coràm Patre meo, qui in cælis est: vbi de Martyribus præcipuè est sermo, vt ex sacris constat Officijs. Sed cùm Confessio latiùs pateat, eamque videre liceat in Christianis omnibus, qui coràm quibuslibet non verentur se Christianos confiteri, & ita pariter Christum; non adeò videtur efficax ex hoc loco posse argumentum efformari. Vnde D. Ioannes Chrysostomus homilia 35. in MatthęumMatthæum,
D Ioan. Chrysost.
Omnibus, ait, id præcipit.
248
*Pro virginibus ex Apocalypsi etiam probatio instruitur, iuxta id, quod habetur Cap. 14.
Pro virginibus.
vbi de centum quadraginta quatuor millibus supra montem Sion stantibus sic dicitur: & canta
Apocal. 14. v. 3. & 4.
bant quasi canticum nouum ante Sedem, & ante quatuor animalia; & nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. v. 3. Habebant ergo isti speciale aliquid ad gloriam non spectans essentialem, cùm id dicatur alijs minimè conuenire: quod & satis declarat loquendi modus, cùm canticum dicatur nouum: gloria enim essentialis canticum non est. Additur autem statim ratio: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. v. 4. Vbi quod P. Arriaga obijcit Tomo 3. Disp. 55. num. 7. scilicet plures locum istum de SS. Innocentibus exponere, quibus nequit aureola propriè dicta competere, parùm vrget: nam reuera locus dictus ad Innocentes non spectat, sed Ecclesia per accommodationem quandam illum in ipsorum Festo decantat, eo quòd ibi de numero illo ingenti dicitur (quem incredibile est Innocentes attigisse) quod ipsis potest adaptari: nam & primitiæ, & virgines, ac sine mendacio. Sicut etiam Ecclesia in SS. Martyrum Festis, ac etiam Confessorum, eas vsurpat laudes, quas Scriptura Sacra Testamenti veteris sanctis dedicauit. Meliùs obijci potest D. Ambrosium, vel quisquis est illorum Commentariorum Auctor, antiquissimus sanè, & plures alios, de omnibus eum locum Beatis accipere, ex quo fit non posse firmum aliquid ex illo circa aureolas stabiliri.
249
*Iam quod ad Doctores attinet ex Da
nielis 12. v. 3. comprobatur, sic enim ibi: Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: & qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Vbi singulare aliquid elucet sanctè erudientibus conferendum. Sed certè plus aliquid constat iustis omnibus esse promissum Matth. 13. v. 42. Tunc iusti fulgebunt
Matth. 13. v. 42.
sicut sol in regno Patris eorum. Quem locum, sicut & alium ex 1. Cor. 15. v. 41. Alia Claritas solis, alia claritas lunæ &c. adducit P. Maldonatus in Da
1. Cor. 15. v. 41.
nielis Commentarijs; & cum posse præfata verba de omnibus iustis exponi præmittat, & deinde
P. Maldon.
communiorem intelligentiam subiungat, ita subdit: Hæc interpretatio bona est, sed prior mihi videtur Danielis phrasi magis consentanea. Sic ille circa aureolam non hærens, & satis indicans ex hoc loco non eam posse firmitatem accipere, vt certum id debeat reputari. Alij adducunt locum Matth.
Matth. 5. v. 19.
5. v. 19. Qui autem fecerit, & docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum. Quod videtur ea de caussa ab Ecclesia pro SS. Doctorum Officio designatum. Sed cùm de maiori agatur præmio, essentiale videtur accipiendum, quia & de maiori merito. Et vocari quidem iuxta scripturæ phrasim pro verbo solet substantiuo vsurpari. Isaiæ 7.
Isaiæ 7. v. 14.
v. 14. & vocabitur nomen eius Emmanuel: quod de nomine Christo imposito non esse accipiendum constat, vnde idem est ac erit Emmanuel, id est, Nobiscum Deus, vt patet ex Matth. 1. v. 23. Ita
Matth. 1. v. 23.
que Magnus vocabitur, idem est, ac Maior erit in regno cœlorum: quod & habebit quicumque ille fuerit, qui ampliorem quàm Doctor fuerit gratiam & gloriam assecutus, vt habebit sanè sanctus Paulus simplex supra Doctores innumeros laureatus.
250
*Quòd si ad congruentias attendamus,
propter quas aureolæ à Doctoribus asseruntur, illæ parùm videntur vrgere: arguunt enim ex eo quòd conueniens sit actibus heroicis, quibus præclaræ aliquæ sunt comparatæ victoriæ, præter essentiale præmium, quod in Dei visione consistit, speciale aliud respondere, & sic pugnantes taliter honorari, vt inter Beatos alios aliquatenus emineant, & suis notis dignoscantur, sicut in benè ordinata Republica honoraria, vt diximus, designantur insignia pro vincentibus secundùm victoriarum qualitatem. Et inter Romanos quidem diuersæ erant coronæ, de quibus eruditionis Auctores; neque illæ ad substantiale præmium videbantur pertinere. Martyres autem, Virgines, & Doctores singulares & excellentes victorias assequuntur; Martyres ex mundo, ex mundi scilicet potestatibus, virgines ex carne, Doctores ex diabolo, dum sua efficiunt doctrina, vt homines ex eius eruantur tyrannica potestate. Sed quidem hæc, vt dixi, parùm videntur vrgere: nam præter actiones dictas sunt aliæ etiam heroicæ, quibus de præfatis hostibus triumphatur. Pœnitentia enim carnem domat, propter quam in Christi Ecclesia aliqui summis laudibus celebrantur, maiorem proculdubio in cœlis celebritatem habituri. Renuntiare omnibus iuxta Christi monitum, opus eximiæ virtutis est, quo mundus vincitur: Quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & superbia vitæ. 1. Ioan. 2. v. 16. vnde Religiosa profes
1 Ioan. 2. v. 16.
sio tam est heroica vt martyrio comparetur. Diabolum etiam multis alijs feruidis seruorum Dei exercitationibus superari egregiè docuit D. An
D. Anton. Magnus.
tonius Magnus, in cuius sacro Officio obuium | illud: Mihi credite, dicebat, fratres, pertimescit Satanas piorum vigilias &c.
251
*Quod etiam aliunde ostendi potest. Nam,
vt superiùs dicebamus, aureolæ ita sunt tribus præfatis ordinibus propriæ, vt ratione actionis, cui respondent, vnicuique sua competat, & non omnes singulis. Tunc sic. Ex prædicto discursu sequitur omnes tres aureolas vnicuique vincenti deberi: Nam Martyris victoria de carne manifesta est, cùm eam tormentis non reformidet exponere, quod plus est quàm castam conseruare, in quo licet pugna sit, non tamen ita terribilis, cùm terribilium omnium, iuxta Aristotelem, terribilissimum sit mors. Diabolum etiam duro in certamine superat, pro quo D. Cyprianus
d. Cyprian.
Epist. 7. ita scribit: Quantùm dolemus ex illis, quos tempestas inimica prostrauit, tantùm lætamur ex vobis, quos diabolus superare non potuit. Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri veram & simplicem charitatem, vt qui aduersarium Prima hac congressione vicistis, gloriam vestram forti & perseueranti virtute teneatis. Sic ille. Vincit etiam Virgo tres dictos inimicos. De carne id compertum; & de mundo pariter, vnde in earum consecratione sic consecrans ait dum velamen imponit: Accipe velamen sacrum, quo cognoscaris mundum
contempsisse, & te Christo IESV veraciter, humiliterque, toto cordis annisu sponsam perpetualiter subdidisse: Qui te ab omni malo &c. Pro victoria de diabolo ibidem: Præparato animo ad continentiam virtus tanta præstetur, quæ superet diaboli vniuersa figmenta &c. Superant etiam carnem mundum
que Doctores, quia prædicatione sua proptereà diabolum superant, quia homines ab eius imperio eximunt, & ad Christi castra conuertunt; quod aliter non fit, nisi quia carnalia & mundana vitia vitare compellunt, quibus vinculis à diabolo suo sub imperio detinentur. Præterquam quòd studijs vacare ad competentem doctrinæ armaturam conquirendam, sine carnis & mundi stare victoria nequit. Celebre illud D. Hieronymi horta
mentum Epist. 4. Ama scientiam scripturarum, & carnis vitia non amabis. Addo, Neque mundi, quem scripturæ sacræ fugiendum edicunt, & eum, qui contra mundum dicturus est tamquàm potestatem habens, de mundo nihil habiturum. Ipsi de mundo sunt, ideò de mundo loquuntur, & mundus eos audit. Nos ex Deo sumus, qui nouit Deum audit nos. 1. Ioan. 4. v. 5. & 6. Res est notissima, viros fuisse mor
1. Ioan. 4. v. 5. & 6.
tificationis eximiæ, & ita carnis & mundi iuratos hostes, quotquot in Dei Ecclesia Euangelicæ prædicationis gloria floruerunt.
252
*Quæ cùm ita sint non mirum debet ac
cidere, si qui docti scriptores rem hanc non ita solidè fundatam existimare videantur, vt pro certo omnino dogmate in Theologia debeat recognosci. Vnde P. Arriaga suprà Dicto 3. quæstionem esse de solo nomine affirmat, & suo iudicio valè exigui momenti. Et nu. 12. parùm solidam totam de aureolis doctrinam. Et num. 13. concedit alijs, licet innominatas. Et quæstionem quidem esse de nomine etiam P. Suarez asserit suprà n. 4. dicens in vno sensu esse plures aureolas, scilicet quatenus aureola significare potest quamcumque accidentalem perfectionem additam coronæ aureæ: tamen specialiter accommodatum esse illud nomen ad significanda propria præmia, quæ respondent tribus illis insignioribus victorijs. Quod & tenet P. Salas suprà, P. Tannerus Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 4. Dub. 2. n. 19. P. Rhodes Tomo 1. Tract. 3. Disput. 1. Quæst. 3. Sect. 3. §. 2. Abulensis etiam Quæst. 15. in Matth. 13. vers. De Secundo patet, fatetur alijs operibus respondere præmium accidentale, sed innominatum. His accedit quosdam, quorum meminit P. Suarez n. 3. & ante illum D. Thomas suprà. Arti. 1. in Corpore, nihil in aureolis præter essentiale pręmiumpræmium significatum admittere, hoc vel illo titulo ex tribus præfatis à Deo retributum. Quod cum ita se habeat, sit pro decisione.
§. II.

§. II.

Assertiones aliquot pro Aureolis confirmandis.
253
*DIco Primò. Aureolæ non possunt ge
neraliter loquendo negari. Probatur, Quia omnes Scholastici scriptores iam pridem ante D. Thomæ tempora eas agnouerunt: vnde veritas hæc apud illos est sine tergiuersatione recepta. Et D. Thomam non est mirum à Dominico Soto fuisse transcriptum, vt obseruauit P. Suarez, cùm id etiam fecerit Abulensis in citatum Cap. Matthæi Quæst. 15. & seqq. nonnullis interdum additis magno illo ingenio & sapientia dignis. Et quidem non sine fundamento ex scriptura & ratione, vt vidimus; licet autem adducta à Nobis dogma non esse omninò certum videantur euincere, non tamen verosimilitudinem penitus demoliuntur, quæ accedente communi auctoritate maior comprobatur. Sic sunt alia in Theologia, sicut Notiones, visio creaturarum in Verbo, licet modis diuersis explicetur, gratia habitualis in Christo &c.
254
*Dico Secundò. Tres speciales aureolæ,
de quibus dictum, debent consequenter admitti. Id constat ex nuper dictis, & prætereà probatur, Quia excellentes illæ actiones dignæ sunt peculiari aliquo honore, quod sic specialiter ostendo: Nam martyrium excellentissimum opus est, vnde ratione illius excellentiæ Martyres ab Ecclesia sanctis alijs præferuntur, Pontificibus scilicet, & ceteris ordinum inferiorum, & palmæ ipsis in Officijs sacris tribuuntur: Cum palma ad regna peruenerunt sancti: quod est signum singularis in cœlis honoris, nec tantùm in corpore, sed etiam in anima, percipiendi. Vnde licet locus Apocalypsis adductus n. 247. ad alios videatur extendi, Ecclesia tamen eum ad Martyres potuit specialiùs aduocare, vt licet omnes cum palmis triumphant, Martyrum tamen palmæ singulare aliquid præ alijs habeant, eo modo, quo palmæ in cœlo esse possunt, vnde ab eo possint peculiari encomio prædicari. Hinc & illud D. Agathæ: Nisi dili
D. Agathæ palma.
genter perfeceris corpus meum à carnificibus attrectari, non potest anima mea in Paradisum cum palma intrare martyrij.
255
*Virginitas verò singulare est ornamen
tum Ecclesiæ à Christo fundatæ, rarissima olim, & ideò præmio etiam excellenti dignissima à SS. Patribus prædicatur, de quo dixi in Epithalamio Christi, & præsertim in Titulo nu. 311. vbi illud D. Augustini: Sunt alijs alia, sed nullis talia. A | Romanis quidem sic honoratas Vestales virgines vt in Amphitheatro meliori in loco sedentes spectarent, dixi in Amphitheatro misericordiæ num. 323. & id potius in Amphitheatro cœlesti locum habere quomodo possit, ostendi num. 324. Quod quidem P. Suario non videtur displicuisse, qui
P. Suarez.
citato num. 4. sic ait: & virginibus significatur citato loco Apocalypsis dari specialis coniunctio cum Christo, seu quòd specialiter deputatæ sunt ad laudes eius canendas. Sic ille; negetur licet à P. Arriaga num. 16. & ab Ecclesia præmium illud palmæ nomine designatum citato nu. 247. & exponendum iuxta dicta num. præced. Vel dicendum palmas illas per specialia ornamenta distingui, quod & de vestibus albis pariformiter asserendum.
256
*Iam quod ad Doctores spectat iuxta ri
Quale Doctorum.
tum Catholicarum Academiarum est, vt etiam nuper dicebamus. Et sacra sapientia, cùm excellentissimum sit humani generis ornamentum, quando in proximorum salutem pura intentione dirigitur, digna profectò est vt à Deo speciali coronamento decoretur: siue èex cathedra, siue èex suggesto, siue ex Confessionali Sede, siue aliundè Doctor Christianus Salutarem doctrinam instillet. Diuo Parenti IGNATIO Magistralem lauream in vniuersitate Parisiensi decretam ob excellentiam magisterij mystici, quo homines ad Christum abiectis mundi vanitatibus attrahebat, boni scriptores affirmant. Quid ergo Deus in vniuersitate illa, quæ multò quàm Romana meliùs, appellari potest Sapientia? Vbi Deus scientiarum Dominus est, & ipsi præparantur cogitationes 1. reg. 2. v. 3. Vbi bonorum laborum gloriosus est fructus, & quæ non concidat radix sapientiæ. Sap. 3. v. 15. Ante quæ verba virginitatis corona præcesserat verbis illis: Felix est sterilis & incoinquina
Sapient 3. v. 13. & 14. & 15.
ta, quæ nesciuit thorum in delicto; habebit fructum in respectione animarum sanctarum: & spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitauit aduersus Deum nequitiam: dabitur enim illi fidei donum electum, & sors in domo Dei acceptißima. v. 13. & 14.
257
*Dico Tertiò. Quæstio præsens non est
de solo nomine. Id constat. Nam in ea discutitur, Primò an præter coronam, quæ in præmio visionis consistit, addatur aliquid, quod victoriæ speciali respondeat, & aureola dicatur, quia coronæ superadditur, similitudine desumpta ex mensa propositionis, de qua Exodi. 25. v. 25. &
Exodi 25. v. 25.
super illam, alteram coronam aureolam. Secundò an istud sit in aliquibus speciale, & quare potiùs in illis. Tertiò, sitne ad corpus tantùm pertinens, an ad animam, vel ad vtrumque. Quartò, Quid sit illud? Quintò, Quas debeant conditiones habere opera, quibus aureolæ debeantur; qualis scilicet virginitas, passio pro Christo, & doctrina. Sextò, An Christo, Virgini, & Angelis dicendæ sint conuenire. Septimò, An aureolæ in omnibus sint æquales. Octauò, Quæ sit inter illas facienda comparatio, vt tribus diuersis competere ordinibus possint. Nonò, Vtrùm vt obtineatur aureola necessarium sit opera, quibus respondet, fieri in charitate, aut etiam per respectum ad Christum. Et de his quidem agunt D. Thomas Quæstione citata, quæ & est 96. in Supplemento 3. p. & Abulensis, Doctoresq;Doctoresque alij, circa quæ dicendum aliquid, vt mentem nostram vtiliter aperiamus.
258
*Ad Primum, ita quidem est vt asseritur,
Ratio pro aureolis genuina.
pro quo Theologicam, & satis subtilem rationem proponit S. Thomas Arti. 1. ex duplici respectu operis, quatenus scilicet tendit in Deum, propter quem debetur illi corona glorięgloriæ essentialis, & in proprium finem aut habitum cum circumstantijs, ex quo aureola, quia est quid creatum. Quam erunt qui non admittant, quia est sanè difficilis; ex ea enim videtur inferri actus virtutum, licet à charitate imperentur, non esse meritorios præmij essentialis, quia secundùm se Deum non attingunt, sed quid creatum. Quam quidem sententiam admittunt Thomistæ aliqui: sed eam minimè probandam aut tolerandam affirmat P. Suarez Lib. 12. de Gratia. Cap. 8. nu. 9. dicens minimè esse consentaneam scripturis, & communi sensui Ecclesiæ & Patrum, nimiumque coarctare merita sanctorum, præter Dei magnificentiam & largitatem, ac conuenientem prouidentiam. Aliter ergo probandum, ex eo scilicet quòd tale præmium in se nullam repugnantiam importet, & sit diuinæ prouidentiæ conueniens, ad quam spectat, vt etiam præmium essentiale vltra condignum largiatur; vnde quod ad secundarium attinet non videtur posse dubitari; cùm prætereà illud habeamus in scriptura non leuiter indicatum, sintque aliæ congruentiæ, de quibus dictum.
259
*Ad Secundum, in Martyribus, Virgini
Et quid de triplici.
bus, & Doctoribus specialis ratio extat, quam sumus superiùs prosecuti, licet quod ad victoriam ex tribus inimicis spectat, minùs videatur fundamenti habere, vt vidimus, vnde in eo non est pertinaciter insistendum. Et quia heroicis alijs actibus nobiles possunt reportari victoriæ, vt ex dictis apparet, etiam illis possunt aureolæ respondere, quæ tales erunt quoad substantiam præmij, licet Doctoribus Scholasticis placuerit prædictum nomen tribus præfatis Beatorum ordinibus adaptare; quia quamdam videntur excellentiam habere. Sicut Christi vulnera dicuntur quinque, quia præcipua; cùm tamen constet plura fuisse, vt in Sacra Syndone, qua eius inuolutum est corpus, licet conspicari. Numerantur sancti, qui dicuntur Auxiliatores; non quod sancti omnes tales non sint; sed quia aliquibus specialis facta promissio, vt ex eorum historijs compertum habetur. Doctores etiam Ecclesiæ decem numerantur, cùm tamen complures reipsa sint, sicut & Hispaniarum Doctor vnus Diuus Isidorus, cùm sit perspectum habere complures.
260
*Ad Tertium, spectare ad animam & cor
Ad corpus spectant, & animam.
pus luculenter exposuit D. Thomas Arti. 10. & Abulensis Quæst. 24. & quod ad animam pertinet ex dictis num. 254. habetur perspicuum, dicente B. Agatha: Non potest anima mea &c. Et ex hymno sacro; Hæc enim palmæ duplicis beata sorte dum gestit &c. Et concludente ratione, quia in anima est propriè meritum, vnde & esse debet præmium. Ex quo pro corpore succurrit etiam probatio, quia gloria animæ ob vnionem resultat in corpus, id quod est verissimum in essentiali, vnde ad aliam efficax instruitur argumentum.
261
*Ad Quartum, Esse gaudium speciale, ex
quo decor resultet in corpus, affirmant dudum citati, & etiam P. Valentia Tomo 4. Disputat. 11. Quæst. 5. Puncto 2. & P. Tannerus suprà nu. 12. sed videtur plus aliquid addendum: nam gaudium | de operibus, quibus debetur aureola, est quid necessariò consequens Beatorum statum: cùm enim cognoscant se opera talia perpetrasse, non possunt de illis singulariter complacere. Ideò alij aliter explicant, & videtur quidem satis ad dicta conforme, vt insigne aliquod sit impressum animæ, vt tradit P. Salas suprà, quem sine vlla probabilitate locutũlocutum improbabiliter asseruit P. Rhodes suprà etiam adductus: sed eum sequitur Ægidius Lusitanus Arti. 1. citato num. 6. & posse quidem ita esse non videtur posse dubitari; de conuenientia autem, stante probabilitate, non est etiā etiam dubitandum.
262
*Sed quod ad corpus attinet obseruat D.
Thomas suprà in fine, quod decor cicatricum, quæ in Martyrum corporibus apparebunt, non potest dici aureola; quia aliqui Martyres aureolam habebunt, in quibus huiusmodi cicatrices non erunt, vt in illis qui sunt submersi, aut famis inedia, vel squalore carceris interempti. Sic etiam Abulensis. P. Tannerus num. 38. & P. Arriaga nu. 15. sed dici quidem non inconuenienter potest Martyres omnes specialem in eis partibus decorem habituros, in quibus specialiter tormentum persenserunt, & ita si non remanserint cicatrices, habebunt suffocati, in gutture, fame interempti in stomacho, squalore consumpti toto in corpore, aut in capite, quod de omnibus affirmat Ægidius cum Soto suprà n. 9. quia enim in capite omnes regnant sensus, squaloris incommoda magis in eo sentiuntur. Vt autem sic coniectare liceat, facit quod in Epithalamio dixi. nu. 601. de coronato spinis Christo agens, & de gloria pro eo reddita, ex illustri apparitione, quæ habetur in Disputatione S. Gregentij Archiepiscopi Tephrensis cum Herbano Iudæo Tomo 5. Bibliothecæ Patrum, Parte
1. sic enim ibi: Purpureâ nube circumiectus pulcherrima, ex qua diuinitatis radij emicabant, in capite eius splendor fulguris, & diadema pulchritudinis inæstimabilis, & radijs velut spinea corona &c. Sicut ergo Christus in capite gloria & honore coronatus, in quo maius & ignominiosius subijt ille tormentum; ita etiam par est credere strenuos eius milites similiter honorandos, & præsertim in capite, quod Ecclesia in Sacris Officijs sæpiùs exprimit. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Corona aurea super caput eius. Gloria & honore coronasti eum. Et Diuus quidem Thomas negans in cicatricibus aureolam esse futuram, quia non in omnibus illæ, cùm tamen eam in omnibus fateatur futuram esse Martyribus, illi vt à Nobis expositæ non videtur esse contrarius: & peculiare ornamentum capitis futurum, mitram scilicet aut diadema placet P. Tannero num. 38. citato. aut quasi palmam. Circa quod P. Arriaga num. 16. se incredulum præstat, negans omnia prædicta, si materialia asserantur; cùm tamen P. Tannerus id non asserat, quod satis indicat additum illud diminuens, Quasi palmam. Ex puris ergo splendoribus ea efformari poterunt, vt & palma etiam in capitibus emineat, & in modum coronæ conformata, laureæ adiuncta: quod equidem pulchrè poterit omnium artifex sapientia concinnare. Sap. 7. v. 21.
Sap. 7. v. 21.
§. III.

§. III.

Circa qualitates operum pro Aureolarum merito requisitas.
263
*CIrca Quintum multæ occurrunt difficultates, de quibus D. Thomas Arti. 5. 6. & 7. Abulensis Quæst. 19. 20. & 21. P. Tannerus Dub. 3. P. Arriaga Sect. 2. subsect. 3. qui solùm cum P. Tannero inire certamen operæ est pretium arbitratus, cùm tamen ille vix quidquam à D. Thoma diuersum habeat in ijs, quæ statuit: citati etiam P. Salas, & Ægidius, & alij. In vir
gine ergo propositum perpetuæ requiritur puritatis, iuxta illos, de quo & diximus n. 244. Quòd si voluntas virginitatis amittendæ præcesserit, & posteà propositum conseruationis superueniat, obtinendæ aureolæ prior illa voluntas non obstabit. Sic sancta Domitilla vt virgo ab Ecclesia celebratur, quæ tamen SS. Nerei & Achillei exhortationibus, cùm de nuptijs ageret, integritatem suam Christo consecrauit. Velamen sacrum ijs etiam confertur, quas constat de ineundo matrimonio habuisse voluntatem, quam tamen in melius commutarunt.
264
*Circa Martyres dubitatum an qui vulnus
non lethale, si casu, vel ex negligentia veniali curationis moriatur, sit aureolam obtenturus. Et affirmatiuè respondet P. Tannerus num. 29. contradicente P. Arriaga nu. 19. quia absolutè mors est peccaminosa. Sed habet contra se etiam D.
D. Thom.
Thomam Arti. 6. ad 7. vbi ita scribit: Sed etiamsi vulnus non mortale accipiat, & tamen exinde mortem incurrat, creditur aureolam mereri (quamuis quidam dicant quòd aureolam non meretur, si ex incuria, vel negligentia propria mortem incurrat) non enim ista negligentia eum ad mortem induxisset, nisi præsupposito vulnere, quod pro fide acceptum est: & ita vulnus, quod pro fide acceperat, est prima occasio mortis, vnde propter hoc aureolam non videtur amittere &c. Idem, & eisdem verbis affirmat Abulensis Quæst. 20. vers. Sed dicendum. Et quidem si ratio dicti Auctoris vrgeret, ex ea fieret eum, qui pro Christo mortiferum vulnus accepit, si negligentia in eo curando extitit, data pro eo opportunitate, non meriturum aureolam, quia etiam mors dici peccaminosa posset: quod cùm non admittatur, ex eo euincitur rationem præfatam non ita vrgere, vt suo videtur Auctori.
265
*Circa milites communis resolutio est non
esse Martyres, quia licet morti se exponant cum hostibus fidei certantes, magis occidere quàm occidi desiderant, & quia communiter alios intendunt fines, quam ij esse debeant, qui ad martyrium requiruntur. Addit tamen P. Tannerus
P. Tanner.
num. 31. probabile videri eos, qui bellum propter fidem Christi tuendam suscipiunt, & in bello ex rationis præscripto sponte eo loco actu non repugnantes versantur, occupati. v.Verbi g.gratia, in vallo, vel munitione aliqua pro defensione vrbis erigenda, vbi probabiliter existimare possunt se ab hostibus fidei obtruncandos, parati ad mortem etiam ipsam pro fide Christi sustinendam (supposita debita dispositione) Martyres effici. Circa quod P. Arriaga
P. Arriaga.
num. 20. ita scribit: Ego sanè, licet eos iudicem maiori expositos periculo, non video cur inter Marty|res annumerandi sint. Sic ille, qui vt præfato scriptori se aduersantem exhibeat, & rationem eius ostenderet, id omisit, quod apud illum specialem efficaciam videtur continere, quòd scilicet parati sint ad mortem ipsam pro Christo sustinendam, cum debita aliàs dispositione. Id enim in quocumque etiam non milite videtur prorsus admittendum, iuxta communem de martyrio doctrinam. Fauet apertè Abulensis Quæst. 20. ad 11.
Abulensis.
vbi licet dicat eum, qui ob defensionem patriæ moritur intendens commune bonum, etiamsi in charitate sit, non esse Martyrem, quia bonum creatum respicit, sic tamen concludit: Sed si moriatur pro republica, in quantùm in hoc tollit (fortè Velit, aut Colit) Christum principaliter, cuius cultus est conseruatio boni publici, Martyr erit, & aureolam habebit: vt si defenderet patriam ab impugnatione hostium, qui Christi fidem nituntur corrumpere, Martyr erit. Sic ille, quod expressè habet etiam D. Thomas Arti. 6. ad 11.
266
*Circa Prælatos notanda D. Thomæ ver
ba Arti. 7. in Corp. vbi ita loquitur: Nec est dicendum, vt quidam dicunt, quòd debetur tantùm Prælatis, quibus competit ex Officio prædicare & docere, sed quibuscumque, qui licitè hunc actum exercent. Prælatis autem non debetur, quamuis habeant Officium prædicandi, nisi actu prædicent, quia corona non debetur habitui, sed pugnæ actuali secundùm illud. 2. Timot. 2. Non coronabitur, nisi qui legitimè certauerit. Sic Doctor sanctus. Ex quo interim obseruare iuuat quanto se priuent bono Prælati non Theologi, qui Iuris tantùm peritia instructi, neque prædicare audent, neque alio modo commissis sibi à Christo ouibus pastum doctrinæ cœlestis impartiunt. In quo plus videntur illi damnabiles, qui Theologi cùm sint, à prædictis cessant, nescio quibus humanis respectibus, de quibus rationem sunt Pastorum Principi reddituri. Sed ad consolationem Regularium Prælatorum id facit quod S. Doctor edocuit, scilicet non in sola prædicatione, sed in doctrina meritum etiam
aureolæ constitutum, & ad omnes spectare, qui licitè possunt hunc actum exercere. Cùm verò posteà ait, Nisi actu prædicent, prædicationis nomine doctrinam etiam familiarem & domesticam comprehendit: in quo Religiosi Prælati eximiam habent merendi aureolam opportunitatem, licet non omnes possint ex alto detonare. Circa quod P. Arriaga num. 22. accuratè discurrit, sicut & circa Confessarios, de quibus & Nos n. 256. de omnibus enim illis dici conuenientissimè potest quod ad iustitiam erudiunt multos iuxta celebrem ex Daniele locum, magnum aureolæ huiusmodi, iuxta communem Doctorum sensum, vt iam vidimus, fundamentum. Daniel. 12. v. 3.
§. IV.

§. IV.

Christo Domino an sit Aureola concedenda.
267
*AD Sextum hoc spectat, vbi quæstio vi
detur esse de nomine. Sed quidem de re etiam esse potest, si quis velit id, quod significatur nomine aureolæ in alijs, præmium scilicet accidentale in Christo locum non habere, quia insignia illa dantur ad designandas peculiares ex
cellentias, quæ illis conuenire possunt, qui per illas dignitatem obtinent peculiarem, per quam ab alijs secernuntur. In eo autem qui excellentissimam, immò infinitè maiorem dignitatem, minùs illæ videntur conuenientes: sicut reges talibus non ornantur insignibus, sed specialibus alijs, quæ ipsis sunt propria, vt sceptrum & corona. Cùm ergo Christus sic se habeat, vt vidimus, non videtur cur debeant ipsi aureolarum ornamenta concedi, sed aurea perfectissima, ex qua in corpus gloria illa resultat, de qua nu. 262. quæ aureola non dicatur, eo quòd ex animæ aureola non veniat, sed animæ tantummodò debeatur. Et ita videtur sentire D. Thomas Arti. 8. & Abulensis Quæst. 22. dum dicunt in Christo non esse aureolam, quia aureola ex hoc ipso quòd diminutiuè dicitur, importat aliquid, quod participatiuè, & numquàm secundùm sui plenitudinem possidetur: quod quidem Christo non competit, sed aliquid aliud vnde omnes aureolæ originantur: plena inquam victoriæ ratio, ex qua aliæ per participationem tales. Item vt arguit Abulensis, aureola est gaudium de conformitate ad Christum propter excellentem victoriam: nullus autem sibi ipsi conformatur, nec similatur, vt dicit Hilarius.
268
*P. Tannerus num. 36. cum D. Thoma prorsus sentire se asserit, ait tamen quæstionem esse de modo loquendi, cùm tamen esse de re ipsa possit, & ita ab illo, vt vidimus iudicetur. Circa
quod P. Arriaga num. 23. oppositum tenet, P. Tanneri, contra quem arguit, sola facta mentione, eo quòd Christus & Virgo & Martyr, & Doctor Doctorum sit, & aureola solùm dicatur diminutiuè respectu beatitudinis essentialis, quod & in Christo verum habet: quantumuis enim magnum habeat accidentale gaudium, (supponit sententiam eiusdem Patris circa rationem aureolæ) illud tamen respectu visionis beatæ minus est, & ita aureola, & diminutiuum. Additque sic loqui sibi placere cum alijs, quos suppresso nomine refert P. Tannerus; vbi ad eos videtur attendisse, de quibus S. Doctor sic locutus: Respondeo
dicendum, quòd circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quòd in Christo est aureola secundùm propriam aureolæ rationem, cùm in eo pugna inueniatur, & victoria, & per consequens corona secundùm propriam rationem. Sed diligenter considerando, quamuis Christo competat ratio aureæ vel coronæ, non tamen ei competit ratio aureolæ. Hæc ille: ex quibus in primis habetur, pro asserenda in Christo aureola opinionem extitisse, cui tamen post diligentem considerationem ei esse oppositam præferendam arbitratus. Deinde quæstionem non esse tantùm de modo loquendi, vt nuper dicebamus. Et quidem cùm post diligentem considerationem S. Doctor modum loquendi cum negatione censeat præferendum, cum eo sic loqui non potest non vt prudentissimum approbari, licet ille opinionem sequi oppositam ingenua illius propositione concedat, quod & ego facio venerandis eius vestigijs insistens, quod & laudabile semper & tutum, plura non addens, vt ex Filio ad Matrem iucundissimum transitum faciamus.
§. V.

§. V.

De Beatissimæ Virginis Aureolis, vbi specialia quædam ad eius gloriam conducentia.
269
*CItati omnes in Virgine aureolam reco
gnoscunt purissimæ virginitatis. Sed cùm illa victoriæ respondeat, & hæc sine pugna non accidat, videtur in Virgine illa fuisse, & huius generis tentationibus fuisse pulsatam. Circa quod D. Thomas Arti. 5. ad 2. duplicem sententiam proponit. Primam eorum, qui aureolam negabant, excellentius aliquid concedentes, eo quòd in Virgine carnis pugna non debeat admitti. Secundam asserentium habere aureolam, quia & pugnam carnis experta: sed ex vehementia virtutis carnem adeò habuisse subditam, quòd huiusmodi pugna ei insensibilis erat: post quæ ita subdit: Sed istud videtur inconuenienter dici, quia cum
Virgo beata credatur omnino immunis fuisse à fomitis inclinatione propter eius sanctificationem perfectam, non est pium ponere aliquam pugnam à carne fuisse in ea, cùm talis pugna non sit nisi à fomitis inclina
D. Thom.
tione, nec tentatio, quæ à carne, sine peccato esse possit, vt patet per Glossam 2. Cor. 12. super illud: Datus est mihi stimulus carnis meæ &c. Vnde dicendum est quòd aureolam propriè habet, vt in hoc membris alijs Ecclesiæ conformetur, in quibus virginitas inuenitur: & quamuis non habuerit pugnam per tentationem, quæ est à carne, habuit tamen pugnam per tentationem, quæ est ab hoste, qui nec etiam ipsum Christum reueritus est, vt patet Matth. 4. Sic ille, quem secutus Abulensis Quæst. 19. vbi post ad
Abulensis.
ducta omnia, quæ D. Thomas habet citato Arti. Et pugnam à carne ortam per eius stimulum reprobans, sic concludit: Licet non poterat esse in ea aliquis stimulus, diabolus poterat ei suggerere immittendo grauißimas tentationes de venereis: illis autem perfectè resistere, pugna erat de conseruanda virginitate: nec est inconueniens, aut contra honorem Virginis, eam à dæmone de Venereis fuisse tentatam, cùm Christus à Satan de Idololatria, quæ est peßimum vitiorum, tentatus fuerit suprà. Cap. 4. Tantùm ille.
270
*Sanctum etiam Thomam adductis eius
verbis secutus est P. Tannerus num. 26. addens pro aureola concedenda etiam facere quòd virginitas fuit Virgini absolutè libera, adeôque meritoria, & ipsa rebellioni carnis subiecta fuit, saltem quantùm est ex naturæ conditione, etsi per priuilegium ab ea fuerit libera, quod secus est de statu innocentiæ ex D. Thoma ad 3. Pro eodem videtur esse Petrus Cluniacensis Sermone 4. Con
Petrus Cluniacensis.
ceptionis ante medium, vbi sic ait: Non obstante quòd MARIA fomitem non habuerit, habuit tamen maximas tentationes ab extrinseco &c. Gerson etiāetiam
Gerson.
Tract. 4. super Magnificat ita scribit: Si Satan ausus est tentare Filium Dei, quomodo non tentasset Matrem? Quod ei cessit ad palmam victoriæ multiplicis, & læureolæ, vt coronaretur, quæ legitimè certasset, quia non vt Heua succubuit tentatori. Nicolaus de Lyra ad illud Genes. 3. v. 15. & tu insidiaberis cal
Gen 3. v. 15. Lyra.
caneo eius, sic loquitur: Quia diabolus tentauit Christum exterius tantummodò suggerendo, quæ quidem tentatio non fuit vitium in tentato, sed virtutis exercitium, eodem modo credendum est de Virgine. Videtur etiam Albertus Magnus pro eodem stare in
Albertus Magnus.
Mariali Cap. 93. vbi castitatem Virginis præferens Angelicæ, sic ait: Item gloriosior: hæc enim cum victoria, illa sine victoria. Et Cap. 202. vbi benedictionem Patriarchæ Ioseph Virgini conuenire luculenter ostendit, inter alia illud constituit, quod ad imitationem spectat, & est tentationis superatio, quam constat fuisse in illo circa materiam castitatis.
271
*Sed diabolum minimè potuisse suis ten
tationibus Virginem infestare, sunt qui pium magis, immò & quasi certum affirment. Richardus Victorinus Lib. 2. de Emmanuele. Cap. 29. illud Psalmi 45. v. 9. & 10. Auferens bella vsque ad fi
Psal. 45. v. 9. & 10.
nem terræ. Arcum conteret, & confringet arma &c. in patrocinium huius veritatis adducens, ita scribit: De hac igitur terra omnis pugna tollitur. In hac
Richardus victorinusVictorinus.
terra pax plena reperitur. Id quod confirmat Cap. 30. Ex quo id luculentiùs ostendit Richardus al
Richardus à S. Lauren.
ter à S. Laurentio Lib. 4. de laudibus Deiparæ. vers. Item, in sanctificatione Col. 304. loco eodem adducto verbis illis: De terra enim carnis tollebatur omnis pugna, & ibi facta est pax plena. In arcu & sagitta percußio artificiosa; in gladio & hasta, virtuosa. Arcus ergo tentatio fraudulenta; arma tentatio violenta. Neutra verò istarum post sanctificationem in ipsa locum habuit, nec accessum iam habere potuit.
272
*Et Lib. 7. Col. 441. ex Psalmo 90. addu
Idem. Psal. 90. v. 10.
cto illo: Non accedet ad te malum, & flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. v. 10. ita scribit: Id est, Beatæ Virgini: Nullus enim motus sensualitatis repugnans rationi turbauit ei pacem suam: & ideò in pace factus est locus eius. Psal. 75. Ipsa enim
Psal. 75. v. 2.
verè fuit Arca Noë, quæ interpretatur Requies, quia in tabernaculo eius nouem mensibus requieuit, sicut
Eccli. 24. v. 12.
ipsa dicit Eccli. 24. & qui creauit me, requieuit in tabernaculo meo, tam corporis, quàm animæ meæ. Hæc ille post alia idem comprobantia. Et Lib. 10. Col. 628. vers. Sequitur, & dixit, ita explicat illud, quod de porta templi habetur Ezechiel. 44. Porta
Ezech. 44. v. 2.
hæc clausa erit, ita dicens: In hoc quod sequitur, Erit clausa principi, ostenditur quòd mens eius nulli patuit tentationi diaboli, qui dicitur Princeps mundi. Ioan.
Ioan. 14. v. 30.
14. Sic ille, qui & sæpè alibi idem attestatus. Quod eisdem ferè verbis tradit D. Antonius de Padua Sermone Dominicæ 3. post Trinitatem, sic inquam locutus: Nota, Principi enim huius mundi, id est, diabolo, clausa est, quia nulli tentationi ipsius mens eius patuit. Philippus Abbas Lib. 2. Cap. 7. sic ait: Quietis eius sinum prædo impudens non pulsauit, videns & inuidens mira eam gratia desuper præmuniri. Hæc illi.
273
*Nec poterat Virgini suus deesse Bernar
B. Bernard.
dus, qui hom. 2. Super Missus est, ita loquitur: Ipsa proculdubiò caput serpentis contriuit (Gen. 3. v. 15.)
Gen. 3 v. 15.
quæ omnimodam maligni suggestionem, tam de carnis illecebra, quam de mundi superbia, deduxit ad nihilum. Sic ille; cuius mens satis perspicua est; ad nihilum enim deduci tentationes, est fecisse vt nullæ essent illæ, quibus diabolus alios impetere consueuit. B. Laurentius Iustinianus Sermone in
B. Laurent. Iustinian.
Annuntiatione sic ait: Degebat quidem in carne, conuersabatur supra carnem, carnisque molestias nesciebat. Talis profecto erat, vt nulli vsui seruiret, nisi diuino.
274
*Albertus Magnus in Opusculo dicto Bi
Albertus Magnus.
blia B. Virginis MARIÆ, circa Cap. 24. Ecclesiastici sic loquitur: Gloriatur enim diabolus de sua fortitudine dicens illud Isaiæ 10. v. 14. Vniuersam
Isa. 10. v 14.
terram ego congregaui. De aliorum sanctorum ortu vel natiuitate parùm curauit diabolus: Sed de ortu Virginis Matris totaliter debuit terreri. Iob. 24. v. 17.
Iob. 24. v. 17.
Si subitò apparuerit aurora, id est, MARIA, arbitrantur vmbram mortis. Gen. 3. v. 15. Ipsa conteret caput
Gen. 3. v. 15.
tuum. Vnde non solùm præsentia eius, sed etiam nomen eius nominatum formidat. Et inferiùs circa illud: Ego quasi vitis fructificaui &c. v. 23. sic in
Eccli 24. v. 23.
quit: Comparatur enim viti bonæ Beatißima Domina propter multa. Primò, quia flores vitis fugant serpentes & necant: Sic MARIA dæmones.
275
*Honorius Augustudunensis in Cantica,
circa Cap. 3. v. 7. sic scribit: En lectulum Salomonis Sexaginta fortes ambiunt. Beatæ Virginis corpus veri Pacifici, scilicet Christi lectulus. Quem sexaginta fortes, id est, multa millia ex fortißimis Israel, id est, summis Angelorum Deum verè videntium ambiunt, & ad æthera perducunt. Omnes tenentes gladios, id est contra dæmonis custodias, & ad bella doctißimi. Scilicet contra aëreas potestates potentißimi. Vniuscuiusque ensis, id est, tutela super femur suum, id est, circa corpus, cuius femur genuit Christum. Propter timores nocturnos, id est, ne timores incutiant ei dæmones. Sic ille, qui dum de corpore agit, pariter ostendit, quali custodia illius fuerit anima pręmunitapræmunita, cùm vox Ecclesiæ sit Deum gloriosæ Virginis corpus & animam, vt dignum Filij eius habitaculum effici mereretur, spiritu sancto cooperante præparasse.
276
*Accedunt doctissimi ex Neotericis. No
Nouarin.
uarinus in Vmbra Virginia num. 215. & 216. pro caussa præsenti adducit locum ex Cant. 8. v. 7.
Cant. 8. v. 7.
Pone me vt signaculum super cor tuum. Et D. Hieronymum pro signaculo legentem vmbraculum, & sic ait: Felix anima, cuius cor tali vmbraculo custoditur: ridebit occursantium hostium vires, insidiasque: dabit sponso delitias, & accipiet: sub hoc vmbraculo carnis æstus quiescunt, motus comprimuntur, voluptatibus cor innatat, summa perfruitur pace. Stetit si quis alius, MARIA sub hoc vmbraculo: & dum obumbratam legimus à virtute Altissimi, cor eius maximè tali vmbra custoditum fuisse par est credere. Fallor, si non id etiam voluit B. Alcuinus
B. Alcuin.
in Poëmatis nouissimè editis n. 3. vbi Angeli verba sic exprimit:
Virtus ecce tuo confert vmbracula cordi.
Sic ille; qui & num. 218. adducta illa sponsi præceptione ex Cant. 3. v. 5. Adiuro vos, filiæ Ierusa
Cant. 3. v. 5.
lem per capreas ceruosque camporum, ne suscitetis, neque euigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit; ita scribit: Omnium maximè his delitijs cumulata
Nouarinus.
Virgo fuit, cuius cor sub spiritus sancti vmbraculo delitiarum paradisus factum est, non solùm sui, sed etiam Dei. Excubauit ad Virgineum cor diuinus spiritus vt illud custodiret, hostesque omnes arceret: non commissa huius paradisi custodia Cherubim, vt olim in terrestri factum: ipsemet qui hunc paradisum condidit, etiam illius custos esse voluit. Hæc eruditissimus & pijssimus scriptor.
277
*P. Benedictus Fernandius Tomo 1. in Ge
P. Benedict. Fernand.
nes. Cap. 3. Sect. 4. num. 8. in fine ita loquitur: Neque verò Virgo Dei Mater, primos illos, de quibus disseruimus, tentatoris assultus vnquam pertulit. Idcircò ad illam diuinus spiritus: Pone me vt signaculum super cor tuum. Cant. 8. v. 7. Sigillo quasi obsignatum
Can. 8. v 7.
erat Virginis cor, vt in illud penetrare non posset vlla hostis iniuria; quin immò cum Deus ipse pro sigillo esset cordi Virgineo, nulla vel vitij vmbra, circa Virginis Deo communitam animam apparere vnquàm potuit. Et Tomo 2. circa Cap. 15. Sect. 6. in fine sic fatur: Hanc humanæ infirmitatis miseriam sola post Christum filium suum Beatissima Dei Mater non sentit, tota corpore & animo & cogitatu munda & formosa & immaculata Virgo extitit, pede conterens
Gen. 3. v. 15.
caput serpentis: ne vel tantula cogitatio de vitioso obiecto, malamalaque suggestio ex illo pullularet. Hæc ille.
278
*Idem ex professo probandum assumpsit
Illustriss. Guerra.
Illustrissimus Guerra Episcopus Gaditanus Tomo 2. de Maiestate gratiarum Deiparæ. Tract. 4. Discursu 3. Fragmento 1. 2. & 3. qui tamen Fragmento 4. & seqq. ostendere nititur quòd si Virgo alicuius suggestionis tentamentum persensit, in omnigenęomnigenæ virtutis eius exercitium cessit & palmam. Quod quidem indubitatum erat, & ab eo loco videbatur alienum, ne scilicet tentationum vtilitatibus declaratis & exornatis, lector in sententiam minùs decoram Virgini propenderet. Et Fragmento quidem 4. Abulensem adducit Quæst. 16. in Cap. 3. Genesis, vbi postquàm asseruit Christum ab ex
trinseco tentatum à dæmone, subdit sic: Si fortè tenendum est, quòd Beatam Virginem tentauerit, nihil præualens. Ad quæ doctus scriptor sic ait: Si mea me non fallit opinio puto eatenus in hac re dubium mansisse Abulensem, quia illa pertractabat verba: & tu insidiaberis calcaneo eius Gen. 3. v. 15. ac si diceret: Insidiaberis tantùm, non ex vicino accedes: parabis tentationi insidias, non præsumes tentare. Sic ille, cuius est optima quidem expositio, essetque etiam in fauorem Abulensis rationabilis coniectura, si non ipse citato à Nobis loco, & ab Auctore, vt apparet, non viso, suam adeò apertè mentem detexisset.

De Christi tentationibus pro caussa præsenti.

279
*SEd pergo, & ratione satis robusta thesim
præsentem penitus amplectendam ostendo. Christus Dominus non est hoc tentationis genere, de quo est controuersia, tentatus: Ergo nec Virgo. Assumptum probo: Quia ante tentationes, de quibus Euangelistæ, & præsertim D. Matthæus Cap. 4. tentatus non est: pro quo D.
D. Hilar.
Hilarius Can. 3. in Matthæum, non longè à principio ita scribit: Tentare Christum diabolus non fuisset ausus, nisi in eo per esuritionis infirmitatem, quæ sunt hominis recognosceret. Sic ille; quod & ab Euangelista non obscurè indicatum, dum ait: Ductus est in desertum à spiritu, vt tentaretur à diabolo: Matth. 4. v. 1. circa quod sic D. Ambrosius
Matth 4. v. 1. D. Ambr.
Lib. 4. in Lucam: Agebatur in desertum consilio, vt diabolum prouocaret &c. Nullo ergo modo ille nisi prouocatus accederet. D. Basilius hom. 1. de Ie
D. Basilius.
iunio, & Vide, ait, quam mirabiliter ille tentatori per esuritionem præbuit ansam; alióquin propter diuinæ naturæ sublimitatem non patebat ad illum aditus diabolo. Sic ille. Et hanc esse mentem omnium Patrum affirmat P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disp. 29. Sect. 3. pro quo & D. Thomas 3. p. q. 41.
D. Thom.
arti. 2. in Corp. & ad 2. & arti. 3. in Corp. & ad 2.
280
*Deinde in præfata occasione non est in
materia dicta tentatus; vt constat, quia tres tantùm tentationes ab Euangelistis recensentur, quarum nulla materiam prædictam attingit. Vbi dici potest aliquorum esse Patrum, grauiumque scriptorum sententiam asserentium Christum in deserto variè tentatum ante tres illas tentationes, sumpto ab Euangelistis fundamento. Nam Marci
Marci. 1. v. 13.
1. v. 13. sic habetur: & erat in deserto quadraginta diebus, & quadraginta noctibus, & tentabatur à Satana. Tentatio ergo per id tempus extitit, & ita ante illorum dierum implementum, licet posteà celebriores tres illæ fuerint tentationes. Lucæ 4. v. 1. & 2. Agebatur à Spiritu in desertum diebus
Lucæ 4. v. 1. & 2.
quadraginta, & tentabatur à diabolo. Et hanc opinionem esse satis probabilem affirmat P. Suarez citata Sect. 3. vers. Sed ad has, post eius patronos allegatos. Sed hoc nullius est momenti: nam vt
demus ita esse; cùm tamen Euangelistæ genus tentationis in materia dicta tacuerint, vnde elici potest illam extitisse? Deinde qui de illis loquuntur, nihil huiusmodi indicant. Origenes ait tentamenta maiora fuisse, quàm vt litteris crederentur. Certè si materiæ dictæ, nimis est illa frequens, & ita non maior, vt credi litteris repugnaret. Euthymius tentatum èex longinquo dicit, per
Euthym.
somnium, per tristitiam, per ignauiam, & similia. Item tres illæ tentationes vt magis notabiles referuntur: Atqui si alia generis prædicti fuisset, magis esset profectò notabilis. Cur ergo tacetur? Nullus quidem Euangelistarum tunc interfuit, vnde ex sola diuina reuelatione id, quod est ab ipfis enarratum, didicerunt, nullo proculdubio prætermisso, aliôqui frustra facta fuisset reuelatio. Cùm ergo illi nihil præter narrata rescierint, sine fundamento alia confinguntur. Sicut & sine fundamento diceretur reuelatum quidem, sed tacitum, vt decentiæ consulerent; quæ est egregia hallucinatio, & prorsus incredibile erubuisse illos referre tentationem Christi, qui non erubuerunt ignominiosissimum Passionis eius processum euulgare.
281
*Neque post tempus illud tentatio esse
potuit, de qua est quæstio, quia nullum est fundamentum ad credendum Christum vt in deserto dæmonem ad tentandum prouocasse, aut non prouocatum ausum fuisse quod ausus non fuerat ante ieiunium, stante eadem ratione à D. Hilario reddita & Patribus alijs, & insuper ampliori Christi gloria ex doctrina & miraculis comparata. Neque obstat quod habetur Lucæ 4. v. 15. & con
Lucæ 4. v. 15.
summata omni tentatione diabolus recessit ab illo vsque ad tempus: quia id ita exponit D. Ambrosius suprà, quem & D. Thomas adducit Arti. 3. ad 3.
D. Ambr.
vt sensus sit, quod recessit vsque ad tempus, quia posteà non tentaturus, sed apertè pugnaturus aduenit,
D. Thom.
tempore scilicet Paßionis. Et tamen (addit S. Doctor) per illam impugnationem videbatur Christum tentare de tristitia & odio proximorum, vt in deserto de delectatione gulæ, & contemptu Dei per Idololatriam.
282
*Habemus ergo minimè tentatum Chri
stum tentatione illa, quæ sordes cùm importet, purissimi Christi cordis indignas, non debuit ab illo totius puritatis fonte permitti: non enim alia adduci caussa potest præter indecentiam peculiarem, quæ in alijs quidem non ita apparet, licet ad malitiam tendant grauiorem. Ex quo pro Virgine validum argumentum habemus, quæ hoc in genere fuit Filio simillima. Pro quo sic Hierony
D. Hieron.
mus, vel quisquis est Auctor Epistolæ ad Mauritij filiam inter eius opera Tomo 9. In se viris (Christus) & in Matre feminis tribuit virginitatis exemplum; quo demonstraretur in vtrôque sexu beatam Originem diuinitatis haberi, & plenitudinem meruisse, dum totum in Matre fuit, quidquid haberetur in Filio. Sic ille. Hac quidem ex caussa id, quod de Christo dicitur quantum ad motũmotum concupiscentiæ, quamuis à peccato alienum, & non repressum penitus fomitem, Virgini adscribitur, communi Patrum & Theologorum seusu, vt affirmat P. Suarez suprà Disput. 4. Sect. 5. vers. Primum est, dum nihil in Virgine fuisse contestantur. Videndus etiam Disp. 3. Sect. 5. vers. Tertiò principaliter, & sequenti, vbi Patres adducit asserentes Virginem supremos Angelos puritatis excellentia superare. Quibus addendus Albertus
Albertus Magnus.
Magnus in Mariali Cap. 93. vbi probat castitatem Virginis Angelorum castitatem quinque gra
dibus excellere sic concludens: Patet ergo quòd Beatißima Virgo omnem creaturam excellit castitate. Pro quo & illud D. Bernardi serm. 4. de Assumptione: Quæ enim vel Angelica puritas virginitati illi audeat comparari, quæ digna fuit spiritus sancti Sacrarium fieri, & habitaculum Filij Dei? Sicut ergo propter rationem indecentiæ tentatio in materia, de qua agimus, locum in Christo non habuit, ita neque in Virgine: quantumuis enim excellens eius fuerit puritas, omnem illam Filij puritas requirebat.

Alia pro tentationibus opportuna, & Virginis Aureola comprobata.

283
*QVia tentatio non semper dęmonisdæmonis sug
gestione contingit; licet ab interno hoste, carne scilicet non habeat ortum, potest tamen ab exterioribus obiectis prouenire, vt ex Diuis Basilio, Chrysostomo, & Augustino probat Cardinalis Toletus in Ioan. 13. v. 2. adducto etiam Origene: suspicari aliquis posset Virginem à diabolo non tentatam, aliter tentari potuisse, per obiecta videlicet illa, quæ non poterant non in sensus incurrere, & ad turpia prouocare: sic enim ille, cuius notum carmen:
Vt vidi, vt perij, vt me malus abstulit error.
Pro quo apud scriptores multa, & à Nobis dicta nonnulla in Amphitheatro num. 631. vbi illud Iob.
Iob. 7. v. 1.
7. v. 1. expensum: Militia est vita hominis super terram, siue, vt satis nota versio habet: Tentatio est &c. Verùm neque hoc admittendum, cùm pro
eo eadem ratio militet: diabolus enim & caro animæ implacabiles inimici prohibiti penitus, ne quid in Virginem suis assultibus intentarent: ergo & mundus, pro quo eadem est ratio, vt esset perfecta victoria, quemadmodùm & in Christo fuit, quem neque à carne, neque à mundo tentatum
Sylueira.
affirmat doctus & eruditus Sylueira Tomo 1. in Euangelia Lib. 3. Cap. 3. n. 62.
284
*Vt autem id stare commodè posset, satis
verosimile occurrit id, quod habet Petrus Galatinus Lib. 1. Cap. 5. de arcanis Catholicæ veritatis, vbi adducit illud Isaiæ. 61. v. 10. vti in persona Vir|ginis dictum: Gaudens gaudebo in Domino, & exultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vesti
Isai 61. v. 10.
mentis salutis, & indumento lætitiæ circumdedit me &c. Et ita exponit: Chlamyde iustitiæ, scilicet originalis, circumdedit me. Dicit autem. Circumdedit, quia omnia ipsius Virginis membra, à vertice capitis ad vngues vsque pedum, omnesque sensus & cogitationes, animæ imperio absque vlla repugnantia obtemperabant. Vsque adeò quidem, vt eius oculi nihil inhonestum, nihil illiciti vnquàm aspexerint. Immò vt numquàm vel oculos eleuauerit, vt homines facere solent, sed semper humi defixos tenuerit, nisi dum Deum oraret. A quo inter ceteras perfectiones, eo spiritu prophetiæ donata est, vtsi fortè aliquod inconcessum, seu illicitum, vel auditura, vel visura esset, illico eius aures, & oculi clauderentur, ita vt non nisi voluntati diuinæ deseruire viderentur. Sic ille: quod quidem ex prophetiæ spiritu, quo plenissimè donata est à Deo, accurata est & verosimili coniectura deductum, sicut à Propheta pariter indicatum.
285
*Nec proptereà affirmandum adeò erga
omnia, quæ non essent ipsius statui conformia delicatè & scrupulosè versatam, vt ea penitus deuitarit. Grauidam Elisabetham inuisit, & parienti adstitit, aut certè in parientis domo, vt volunt multi, & Euangelista significat Lucæ 1. v. 54. Nuptijs interfuit in Cana Galilææ. Ioan. 2. Mariam Magdalenam publicam peccatricem post pœnitentiæ lacrymas familiarem habuit: vnde earum rerum species non poterant non in eius sensus incurrere, quæ cum ipsius virgineo pudore minimè congruebant. Sed nulla ex eisdem tentatio, sicut neque Christo ex præsentia adulteræ accusatæ apud ipsum, aut ex Magdalenæ osculis eius libatis pedibus. Quod quidem & in multis
Dei seruis accidere per Dei gratiam gradum eximiæ castitatis adeptis eleganter ostendit Cassianus Collat. 12. Cap. 7. sic locutus: Quintus (gradus) ne cùm memoriam generationis humanæ vel tractatus, ratio, vel necessitas lectionis ingesserit, subtilissimus mentem voluptariæ actionis perstringat assensus; sed velut opus quoddam simplex ac ministerium humano generi necessariò contributum, tranquillo ac puro cordis contempletur intuitu: nihilque ampliùs de eius recordatione concipiat, quàm si operationem laterum, vel cuiuslibet alterius officinæ mente pertractet. Hæc ille, qui ante enumerationem graduum, de quibus ibi, sublimiorem aliam esse castitatem asserit ex sententia Abbatis ChęremonisChæremonis sic locuti: Secundùm mediocritatem experientiæ nostræ vtrumque proferre tentabimus, reseruantes perfectiora perfectis, nec præiudicantes his, qui feruentiori studio puriorem castimoniam possidentes, quantò maioris industriæ sunt, tantò etiam perspicaciæ vigore præcellunt. Hæc magnus ille magister, vt ex ijs de præcellenti castimonia Virginis coniecturam aliquam faciamus.
286
*Licet autem victoriam ex tentationibus
reportatam Virgini denegemus, non ideò tamen Aureola deneganda; quod esse indubitatum apud Catholicos affirmat Ægidius Lusitanus suprà nu. 16. pro & Albertus Magnus in Mariali Cap. 118. Habuit namque nobiliorem victoriam: ita enim diabolum vicit, vt non auderet aperto marte pugnare. Item eius Virgineum propositum adeò validum extitit, vt contra omnem insurgentem tentationem, si fortè ita accideret, præualeret, & ita omnes modo excellenti superauit. Sicut pœnitentiæ virtus in illa fuit, iuxta communem Theologorum sensum, pro quo P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disput. 4. Sect. 2. Prætereà Virgo plures difficultates peruicit, quæ ipsi à nonnullis coniugium detrectanti obijciebantur, eo quòd res noua illis temporibus videretur, & à summo sacerdote ad id compulsam post diuinum Oraculum legitur in Epistola ad Chromatium & Heliodorum de Natiuitate B. MARIÆ inter Opera D. Hieronymi Tomo 9. & de hoc victoriæ genere potest intelligi Albertus Magnus adductus num. 270. sicut & Cluniacensis, de quo ibidem. Licet enim tentationes fateatur; sed exemplo Christi, quẽquem in materia, de qua agimus, ostendimus non fuisse tentatum. Quo pacto etiam Gerson venit explicandus, qui eôdem vsus argumento: quod tamen inefficax est in negotio præsenti: nam Christus ad copiosum redemptionis pretium pariter & exemplum manibus tradi impiorum minimè recusauit, & ea pati tormenta, quæ inferre libuit potestati tenebrarum; quod tamen in Virgine nullo modo permittendum censuit, cuius honori & indemnitati singulari est ab ipso prouidentia consultum.

De Aureola Martyrij & doctorali in Virgine.

287
*SVnt qui martyrij aureolam ipsi censeant
non competere, in quibus P. Salas suprà num. 75. quia neque mortem pro Christo, neque tormentum sustinuit: sed verosimiliùs conceditur, circa quod D. Bernardus adeundus Sermone de verbis Apocalypsis, signum magnum. Cap. 12. & alij apud P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disputat. 22. Sect. 4. ac Recentiorum plurimi: de quo & luculentissimè Albertus Magnus in Mariali Cap. 116. id pluribus roborans rationibus. Est autem illa satis genuina, quam proponit P. Suarez ex eo quòd animo & voluntate paratissima, dum stabat iuxta crucem, ad mortem pro Christo sustinendam. Ad quam quidem constantissimam animi præparationem cùm incomparabilis dolor accesserit, non videtur quidquam ad martyrij proprietatem defuisse. Et dolorem quidem maiorem fuisse improportionabiliter, quàm fuerit dolor sanctorum in tormentis, benè deducit Albertus ex improportionabili amore. Quamuis autem hæc ita sint, vult P. Suarez propriùs ac veriùs
dici non fuisse in Virgine aureolam martyrij, sed aliquid excellentius illa; insigne scilicet quoddam excellentissimæ fortitudinis. Et ita controuersiam ait esse parui momenti, cùm ad modum loquendi reuocetur. Sed quidem licet quod ad aureolam spectat ita videatur, quia cùm res inter Theologos agitur, potest modus ille explicationis adhiberi; cùm tamen in ordinario loquendi modo ad Virginis gloriam conducat, vt Martyr, & Regina Martyrum compelletur, videtur sanè conuenientius vt in ea recognoscatur aureola, quæ est quid consequens ad martyrij prærogatiuam. Ad modum quidem loquendi spectat; sed qui Martyrem vocant, gloriosiùs de Virgine, & magno cum fundamento loquuntur: ergo est talis loquendi modus procul dubio præferendus.
288
*Doctoralis tandem aureola meritissimò
Doctorali prædita.
ipsi debetur, vt probat P. Suarez suprà, & iam pridem Albertus Magnus in Mariali Cap. 117. Apud quem illud satis vrgens, quod ex D. Lucæ narratione deducit Cap. 2. v. 51. & Mater eius con
Lucæ 2. v. 51.
seruabat omnia verba hæc in corde suo. Ad quæ sic ille: Sancti dicunt quòd ideò conseruabat, vt oppor
Albertus Magnus.
tunis temporibus adscribendum Euangelistis reuelaret. Sic ille. Quo magisterij genere post magisterium Christi nullum potest esse sublimius. Vnde meritò Idiota Contemplat. Cap. 3. Doctricem
Idiota.
eam Doctorum appellat, & à D. Cyrillo Alexandrino hom. 6. Tomo, Sceptrum rectæ doctrinæ dici
D. Cyrillus Alexand.
tur, & per quam Apostoli salutem gentibus prædicarunt. Et hæc satis pro Virgine, licet pro illa numquàm satis.
§. VI.

§. VI.

De Angelis, & alijs ad Assertionem 3. spectantibus.
289
*QVod ad Angelos attinet, minus negotij habet, omnes enim illis negant aureolas cum S. Thoma Arti. 9. pro quo & Abulensis Quæst. 23. & quoad virginitatis & martyrij aureolas, res est comperta: doctrina verò ad statum gloriæ ipsorum pertinet, & sicut in eo non est locus merito, ita neque aureolæ. Circa quod
tamen P. Arriaga suprà n. 24. vers. vltimo ita scribit: Si vera tamen est sententia eorum, qui dicunt Michaelem in via suis consilijs tenuisse multos Angelos contra Luciferum, poterit ei Doctoris laurea tribui, vt erudienti multos ad pietatem. Sic ille, qui dicere etiam id potuit, si vera esset sententia Paludani, quam secutus est P. Amicus, & à Nobis est impugnata Tomo 2. Problematum, Sect. 31. Problem. 4. §. 3. Michaelem scilicet constitutum caput Angelicæ Ecclesiæ in spiritualibus, à quo fidei mysteria proponerentur credenda. Quòd verò ad consilia seu excitationem spectat, satis verosimile est, vt sic se Lucifero opponeret, excitatione sua multos deprauantem, & sic secum trahentem tertiam partem stellarum, de quo Apocalyp. 12. Et cùm verosimile appareat, pro quo & videri potest P. Suarez de Angelis Lib. 5. Cap. 11. nu. 16. sine inconuenienti aliquo poterit diuino Archangelo honor doctoralis attribui inter alios, de quibus accuratus potest videri discursus in Amphitheatro à n. 221. & quia num. 265. eius cum D. Petro instituta collatio, vt melius stare queat æqualitas, congruet sanè Doctoris aureola, qua decoratum D. Petrum, & excellentissima quidem, nefas est dubitare. Vbi & addendum, si
& alijs ex Angelis.
qui ex Angelis fuerint, qui zelo simili ad perseuerantiam in bonis cœptis alios excitarint, aureola etiam decoratos, sed non ita pretiosa, vt de alijs etiam asserendum, quæ hominibus conceduntur, vt docet D. Thomas suprà Arti. 13. & luculen
tius Abulensis Quæst. 27. quos alij communiter sequuntur, eo quòd rationem præmij habeant, & ideò merito, quod esse inæquale potest, debeat proportionaliter respondere, per quod est ad Septimum adhibita responsio.
290
*Neque plus habet difficultatis quod ad Octauum spectat, aureola enim martyrij ceteris paribus præfertur alijs, sicut Doctorali virginalis.
Ceteris inquam paribus, seu comparatione iuxta propriam cuiusque rationem per se consideratæ facta, secus autem, si iuxta ea, quæ per accidens possunt conuenire, quia poterit minima esse maxima, & è contrario: vt si quis pro Christo leui morte interfectus est, & alius vsque ad senectutem virginitatem seruauit, acerrimas carnis sustinens tentationes: nam tunc virginitatis aureola maior videbitur. Sic etiamsi quis per totam vitam docendo nimium laborauit, & multos ad fidem Christi conuertit, & alius assumpto proposito virginitatis, per mensem, vel per annum solùm vixit, non est dubium quin maior erit tunc Doctoris, quàm virginis aureola: & sic quantùm ad varias circumstantias potest interdum esse maior, & interdum alia. Sic Abulensis, & satis quidem
rationi conformis: qui & asserit, quod & priùs D. Thomas, in eo, qui ex minori charitate maiora tormenta sustinuit, aut castitatis prælia, vel labores in docendo ampliores, aureolas illustriores futuras, aureas tamen excellentiores, quia aureolæ respondent merito, quatenus ad obiectum inferiùs tendit, quod est sub ea ratione inæquale inter illos, quia difficilius. Circa quam rationem dictum à Nobis n. 258. & videtur quidem assertio non carere difficultate, quia ex maiori charitate martyrium leuius sustinens, in præparatione animi ardore charitatis æstuantis maiora nititur deuorare; hoc enim maior charitas non potest non habere. Et quia ratio meriti in ordine ad præmium essentiale ex respectu ad obiectum creatum non impeditur, iuxta dicta ibidem; ideò etiam videtur rationi conformius vt in patienti ex minori charitate præmium essentiale iuxta maioritatem pœnarum accrescat. proportione soli Deo nota, non tamen cum excessu respectu patientis maiori cum charitate; immò nec cum æqualitate, vt charitati semper singularis sua prærogatiua seruetur.
291
*Circa vltimum de necessitate faciendo
rum operum in charitate, & per respectum ad Christum: Quod ad martyrium attinet, cùm opus eximiæ charitatis sit, videtur comperta necessitas, & ita tenent plures, nolentes priuilegium martyrio concedere ad instar Sacramenti, vt pro eo sufficiat attritio. Sic P. Vasquez Tomo 2. in 3. p. Disput. 153. cui plurimi contradicunt, in quibus P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disputat. 29. Sect. 3. quod & communi Recentiorum assensu firmatur. Iuxta quod in negotio præsenti decernendum. Quòd autem expressa fides Christi non requiratur dictum à Nobis Tomo 2. Problem. n. 1397. vbi & nonnullæ aliæ difficultates occurrunt, quęquæ ad materiam de martyrio pertinent, in qua discutitur quando sit verum censendum martyrium, iuxta quod & de aureola sentiendum, cùm constet illam vero debitam esse martyrio.
292
*Pro virginitatis aureola propositum eam
perpetuò conseruandi esse necessarium diximus n. 244. quod si interruptum sit, & posteà instauretur, sufficere ad effectum dictum affirmat D. Thomas Arti. 5. in Corpore, & Abulensis Quæst. 19. vers. Pro quo sciendum. Vbi inquiri vltimò potest an emissione seminis venialiter tantùm peccaminosa amittatur aureola. Et negatiuè respondet P. Tannerus n. 20. ex eo probans quòd accesso|rium sequitur principale, & cùm per culpam ve
nialem non excludatur quis à gloria essentiali, neque etiam ab accidentali, quæ illi accessoriè aduenit, erit excludendus. Quam rationem reijcit P. Arriaga n. 17. ex eo quòd inde probaretur à fortiori non amittendam aureolam per copulam maritalem, quia hæc multò minùs excludit auream. Sed citati Auctoris alia est mens, quam & doctus Pater potuisset aduertere, scilicet per venialem culpam non amitti auream, & ita neque aureolam, quæ eamdem consequitur: per copulam autem maritalem amittitur vtraque: gradus inquam beatitudinis essentialis respondens virginitati, & consequenter aureola: vnde falsum est quod infertur variato sensu, à fortiori scilicet copula maritali non amittendam, cùm peccaminosa non sit: licet enim non sit peccaminosa, est tamen omnino opposita, quod non habet culpabilis alia profusio, quia cum ea stat absolutè virginitas, licet leuiter violata. Addit meliùs fortè dicendum in hac aureola non tam attendi an licitè, an illicitè integritas corporis amittatur, quàm ne voluntariè: & quia in prædicto casu simpliciter non est voluntarium ob defectum integræ libertatis, ideò eam non amitti; licet non sit futura tanta, quam si nullo modo peccasset. Vbi quidem non videtur conuenienter asseri, quòd in hac aureola non attendatur an licitè an illicitè integritas corporis amittatur, quàm an voluntariè: nam eo ipso quod ad voluntarium attendatur, attenditur etiam ad licitum & illicitum cùm vtrôque modo possit amitti: sed non ad illicitum venialiter eo quòd non sit omninò voluntarium. Si tamen accideret vt virginitatem quis ex vano tantùm affectu seruaret, cùm non esset tunc virtutis actus, neque aureolam mereretur, nisi ante mortem doluerit, & in proposito illius seruandæ moriatur, vt docet Abulensis citata Quæst. 27. & idem est de eo, qui ex gloria vana docuerit, vt videri potest apud eumdem: nisi dolens de præteritis aliquos saltem doctrinæ actus salutaris exerceat.
293
*Vbi & addendum, quod videtur etiam
notatione, etsi meritum aureolæ per graue peccatum mortificetur, per pœnitentiam reuiuiscere, iuxta receptissimam sententiam de reuiuiscentia meritorum: sicut enim redit ius ad gloriam essentialem, ita & ad accidentalem. Stare enim potest vt aliquis vulnus lethale propter Christum accipiat, & superuiuat: in quo non est dubium quin aureolam mereatur, vt ait D. Thomas Arti. 6. ad 7. adducto D. Cæciliæ exemplo, sicut & adduci potest D. Theclæ, & SS. Apollinaris, Sebastiani, Vincentij, & aliorum, & tunc, licet piè credi possit, non permissurum Deum vt in graue peccatum prolabatur, quia hoc ad peculiarem eius prouidentiam spectat erga fideles milites adhibendam; quia absolutè possibile est: si ita contingeret, superueniente peccati legitima retractatione, aureolæ meritum reponetur: quod respectu aureolæ virginitatis & doctrinæ pariter asserendum.
§. VII.

§. VII.

Assertiones reliquæ, & resolutio casus, cuius occasione facta Excursio.
294
*DIco Quartò. Aureolam esse rem sine
Assertio 4.
solido fundamento assertam, non est vllatenus admittendum. Probatur, Quia vt dictum est Assert. 1. & 2. omnes Theologi in huiusmodi assertum conuenerunt: non est autem credibile vano tantùm & apparenti fundamento permotos: illud enim aliqui ex ipsis peruidissent, & adnotassent, & ita rem vtrimque disceptabilem reliquissent.
Dico Quintò. Etiamsi quæstio de nomine sit,
Assertio 5.
Assertiones præfatæ procedunt, quia neque nomen negari potest, quod communi est Doctorum assensu receptum.
295
*Dico Sextò. Sententia eorum, de qui
Assertio 6.
bus n. 252. asserentium aureolam nihil importare præter præmium essentiale, reijcienda est, vt illam D. Thomas iam olim reiecit Arti. 1. in Corpore, neque ab eo tempore illa in Doctorum torrente exaltauit caput.
Dico Septimò. Aureolæ in aliquo proprio
Assertio 7.
sensu negari sine temeritate nequeunt. Constat ex dictis, cùm constet communi esse Theologorum sensu receptas, & nihil contra illas adduci, quod aptam non habeat solutionem.
Dico Octauò. An aureolæ sint heroicis alijs
Assertio 8.
actibus tribuendæ, affirmari sine aliqua Theologica nota potest, iuxta dicta n. 259.
296
*Dico Nonò. Assertio illa, de qua n. 245.
non solùm est temeraria, sed nimis audax, iniuriosa, malè sonans, piarum aurium offensiua, & scandalosa. Constat ex dictis, & quod ad scandalum attinet ex eo euincitur, quòd id audiens in eam persuasionem induci potest, vt credat ea, quæ à Theologis vt certa dogmata traduntur res sine fundamento esse posse, & sæpè ridiculas, vnde periculum constat fidei creari certissimum, cùm idem possint sibi de alijs, quæ ad fidem spectant,
similiter audientes persuadere. Et quidem in ijs, quæ ex Dei voluntate dependent, & pro quibus non habemus robustiora alia fundamenta, standum esse auctoritati, & maiorem minori præferendam, prudentium axioma est Theologorum, pro quo non vno in loco P. Arriaga, contra quem argumentati sumus Tomo 2. Problematum num. 48. de processionibus diuinis agentes, & probantes non esse immediatè, per naturam, cuius oppositum est ab Alexandro VII. proscriptum, & simul ostendentes rationes pro eo extare, nec solam suffragari auctoritatem Theologorum, quia illis in sententiam aliquam conuenientibus, non potest non solidum pro illa fundamentum suppetere, licet sciolis quibusdam non appareat tale in omnibus, & quo ad omnia euidentias postulantibus, neque illas suis in scriptis exhibentibus, vt aliorum sequelam & obsequelam mereantur.
SECTIO XXIV.

SECTIO XXIV.

An Parochus Jndicus ex licentia Episcopi plures Missas dicere possit, præsertim in die Commemorationis omnium Defunctorum.
297
*GEneralis esse quæstio potest, sed pro
Indicis instituitur, quia in illis specialis ratio potest occurrere, ob pietatem erga Indorum animas exercendam, quibus ob paupertatem Missarum suffragium parciùs applicatur. Circa quod extat sententia P. Fr. Ludouici de Conceptione in Examine veritatis Theologiæ moralis, Parte 2. Tract. 1. §. 4. Lit. C. verb. Consuetudo. Vbi asserit consuetudinem in regnis Aragoniæ, Cataloniæ, Valentiæ, & in parte Nauarræ introductam, vt quilibet Presbyter possit in die Commemorationis omnium Defunctorum tres Missas dicere, posse ab alijs Hispaniæ Prouincijs, Regnis, Ciuitatibus, villis & oppidis participari, & de loco ad locum, ac de persona ad personam extendi, licet consuetudo prædicta ex Pontificia concessione descendat, de quo dubitat, sed probabile existimat. Et probat ex probabili sententia circa extensionem consuetudinis cum amplitudine dicta, quando est præter ius, iuxta Cap. Olim de consuetudine in 6. & tenent Card. Tuschus Lit. C. Conclus. 821. & Barbosa in Collectaneis ad dictum Caput, de Constitutionibus n. 14. vbi plures pro ea refert Doctores. Propter quam à se allatam Parte 1. pag. 351. n. 1. & 2. notabilem profert illationem num. 11. quòd scilicet si in aliqua ciuitate adsit consuetudo de sufficientia minoris numeri testium, quàm septem, ad testamentum condendum, possit extendi ad alium locum, quia talis consuetudo non est propriè & omninò contra Ius: nam testamentum coràm duobus testibus & Parocho sustinetur. Cap. Cùm esses, & Cap. Relatum, de Testamentis; idque non solùm de testamento ad pias caussas. Non esse autem contra Ius consuetudinem trium Missarum ex eo contendit, quia nullum adducitur Pontificium decretum contra pluralitatem, quod aliquatenus vrgeat, & quod commodam non habeat solutionem.
298
*Arguit insuper ex probabili sententia,
iuxta quam Episcopi in suis diœcesibus id possunt, quod Pontifex in tota Ecclesia, nisi in ijs, pro quibus extat reseruatio, qualis in casu præsenti non inuenitur. Et licet haberi possit ad eum recursus, id non ostendit absolutam deesse facultatem, sicut in multis alijs accidit, pro quo nonnulla exempla producit, vrgens ex eo quòd deuotio erga animas in Purgatorio existentes est fouenda. Refert autem initio operis in Aduertentijs ad Lectorem Aduert. 3. quemdam Parochum ab Eminentiss. Cardinali Moscoso postulasse, vt per eum liceret suo in oppido Sacerdotibus omnibus præfato die duas Missas celebrare. Circa quod consultus Auctor affirmatiuè se respondisse testatur. Præcepit autem Dom. Cardinalis vt vocarentur sui Assessores, Domini inquam Doctores Losada & Quentas, qui audita responsione negatiuè responderunt. Petita autem à Dom. Cardinali licentia, propositas à se asserit rationes dudum allatas, & ad rationem, qua probatur posse Episcopum iusta de caussa talem licentiam dare, dixisse illos id esse verissimum, & ferè certum, sic concludens: Totum hoc, testor Deum, verè tunc contigit. Sed his non obstantibus
299
*Dico oppositum, quod ex professo pro
Assertio statuens oppositum.
baui in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. Cap. 10. n. 280. & seqq. Vbi quidquid ab Auctore præfato dicitur apertis est impugnationibus depulsum. Et quàm sint omnia ab eo adducta pro sua positione debilia, narratio eiusdem ostendit, ipsius enim non obstante iudicio, non est ad praxim deuentum, sic cum doctis Assessoribus arbitrato Eminentissimo Cardinali, qui erga animas in Purgatorio detentas non minori est credendum deuotione ferbuisse, quàm nonnulli illam iactantes, & qui pro eo illaudabiles pertentant nouitates. In præfatis qui
Fundamentum vsus contrarij.
dem Prouincijs vsus præfatus inualuit, de cuius fundamento diuersimodè loquuntur Auctores, vt videri potest apud P. Henao Parte 2. de Sacrificio Missæ, Disput. 22. nu. 20. & multorum sententia est illum haberi ex concessione Benedicti Antipapæ, qui vitio schismatis non obstante retentus est, & à veris Pontificibus toleratus. De quo vsu cùm interpellatus fuisset Vrbanus VIII. vt si
Responsis Vrb. VIII.
mile quid ad instantiam cuiusdam deuoti concederet, penitus abnuit dicens se non concessurum diei vlli, quod solemnitati Natiuitatis Christi proprium habetur. Quidquid de necessitate sit, quæ negari nequit; eam tamen deuotio sola non infert. Vnde & habetur in hoc regno responsio
authentica D. D. Cardinalium negantium cuidam Episcopo licitam fuisse duarum Missarum celebrationem eôdem in loco, quamuis ille nescio quem necessitatis titulum allegabat.
300
*Quòd si fundamenta Auctoris dicti quid
quam roboris continent, ex ijs fiet non solùm in die Commemorationis præfatæ posse sine licentia Episcopi sacerdotem quemlibet, sed etiam in alijs plures Missas celebrare. Id constat. Quia non
est contra Ius, vnde dicitur ab Episcopo posse licentiam concedi. Atqui illa necessaria non est, quando lex non extat obligationem inducens. Si dicas esse consuetudinem. Tunc sic. Talis consuetudo non habet vim legis, vt liquet: quia eam potest Episcopus abrogare contrariam introducens, vt dicitur; cùm tamen consuetudinem rationabilem, & legitimè præscriptam abrogare nequeat, ex adductis à Barbosa de potestate Episcopi, Allegat. 93. n. 29. Præterquàm quòd non constat consuetudinem dictam inductam esse animo se obligandi sub graui reatu: & quando circa hoc est dubium, obligationem non subesse, multorum sententia est, quibuscum Diana Parte 6. Tract. 5. Resolut. 12. Item non solùm tres Missæ, sed plures tribus dici poterunt, quia pro numero dicto nullum est speciale fundamentum. Quod enim ex Missis Natiuitatis afferri potest, est sanè debile: pro illo enim numero mysterium speciale suppetit trium Christi natiuitatum, temporalis, spiritualis, & æternæ. Prætereà cùm in potestate Episcoporum facultas dicta fundetur, nullo modo est necessarius recursus ad consuetudinem, in qua extensio, illa parùm verosimilis fiat, & ita negata à pluribus.
301
*Pro firmanda autem assertione dicta ci
Falsæ citationes ostensa.
tationes minimè fideles adducuntur. Citatur enim Cap. Olim de consuetudine in 6. vbi tale Caput non extat. Est autem Cap. Cùm olim de consuetudine in 1. libro Decretalium, sed quod nihil ad rem facit, siquidem in eo attendendam consuetudinem aliorum locorum dicitur, quando aliàs non potest de re aliqua conuenienter iudicari. Allegatur Barbosa ad citatum Caput de Constitutionibus nu. 14. cùm dici de consuetudine debuisset, neque num. 14. sed 4. vbi iuxta mentem Decretalis congestis Auctoribus affirmat consue
tudinem regni, vel loci vicini, in subsidium attendi; quando scilicet dubitatur de eo, quod fit in loco contentioso, stylusque præsumitur talis, qualis est in loco vicino, vt valeat sententia. Neque alia est mens Cardinalis Tuschi, cùm ait quòd consuetudo vicinarum diœceseon attenditur, & pro veritate habenda ad vicinos recurritur; qui & post alia sic scribit: Declara præmissa proce
Cardinalis Tuschus.
dere, quando in ciuitate non est ius determinatum, neque consuetudo, quia tunc recurritur ad consuetudinem ciuitatum vicinarum, aliàs secus. Sic ille, qui & alia addit satis opportuna pro assertione nostra roboranda. Ex quo fit illationem illam circa testes pro testamentis non esse admittendam, quia caret fundamento; cùm neque ius aliquod pro ea, neque Doctorum auctoritas afferatur.
SECTIO XXV.

SECTIO XXV.

Circa obligationem applicandi Missas pro populo Indicorum Parochorum.
302
*DIctum de hoc in Thesauro Tom. 2. Ti
tulo 16. §. 2. num. 11. & 12. & supra Sect. 12. hoc autem loco addendum aliquid occasione similis difficultatis, quæ apud doctum P. Ludouicum de Conceptione occurrit Tomo 2. Examinis veritatis Theol. mor. Tract. 1. Lit. M. Verb. Missa 3. vbi Synodalem Toletanam adducit nu. 5. tenoris sequentis: Estatuimos y ordenamos, que en las Pasquas, Domingos, y Fiestas de guardar, el Cura ô Beneficiado, que fuorefuere semanero, sea obligado à decir la Missa mayor de aquel dia por el pueblo &c. Vnde orta quæstio, An Parochus
Synodale statutum Toletanum.
plures habens populos, in quibus vel per se, vel per Vicecuratos celebrat, debeat tot Missas offerre, quot habet populos, vel vna satisfaciat pro omnibus applicata. Circa quod scriptum exhibet Doctoris Didaci de la Cueua Parochi Parochiæ S. Genesij in Curia Matritensi, in quo fundamentis pro parte affirmante & negante propositis, rem indecisam relinquit, eo quòd pro reuerentia Eminentissimo Cardinali Moscoso Archiepiscopo Toletano debita iudicium ipsi reseruandum iudicauit. Citatus autem Pater neganti adhæret, iudicans satisfacere Parochum, si pro populo ita offerat, vt eo nomine venit Parochia tota: quod conuenienter sustineri posse ex ijs ostenditur, quæ habentur nu. 20. ex citato Doctore, viro quidem docto & erudito. Vnde etsi pluribus in locis celebret, vnius Missæ applicatione satisfaciet. Et proinde si per alios, non erit obligatio illis tribuendi stipendium, vt pro populo, in quo celebrauerint, teneantur applicare.
303
*Quæ doctrina Indicis Parochis accom
modanda venit, pro quibus deseruire generaliter potest quod à Limensi Synodo dicitur Lib. 1. Tit. 5. Cap. 45. verbis illis: Mandamos que todos los Curas de Españoles y Indios sean obligados los Domingos y Fiestas de guardar à decir Missa por el pueblo, y por los bien hechores: y quando vbiere dos ô mas Missas, se cumplira con que se diga la Missa principal por esta intencion por vno de ellos, sobre que les encargamos la conciencia. Itaque in omni
Synodus Limensis,.
bus Paræcijs, vbi plures sunt Parochi, idem conuenienter dicendum, quia dum maior obligatio non inuenitur expressa, verosimili standum est, qualis est præfata. Quamuis si rem pressiùs in
Quid obstare videatur.
spiciamus, non sine fundamento dici posset singulos Parochos teneri ad Missam diebus præfatis pro populo celebrandam. Paræcia siquidem, quæ plures Parochos habet, æquiualenter est plures, & in plures potest diuidi. Sicut ergo si essent plures, quilibet eorum ad Missam teneretur, ita etiam non facta diuisione. Quodquidem etiam post declarationem dictam in Limensi Metropoli videtur vrgere, quando Parochus in aliqua Viceparochiali Ecclesia diebus festis Missam canit: ita enim sunt aliquæ constitutæ, ob Paræciæ amplitudinem. Nec solùm de Parochis id videtur dicendum, sed etiam de Vicecuratis, ob eamdem rationem. Neque sequitur quod vti inconueniens obijcitur, durum scilicet videri, si grauentur Parochi ad tribuenda stipendia ijs, qui pro ipsis Missas sunt diuersis in populis dicturi: nam Vicariatus cum eo onere assumi potest, vnde non est opus stipendij alterius adiectione.
304
*Proponit autem citatus Scriptor nu. 35.
difficilem replicam contra præfatam Synodalem, quæ & contra Limensem, immò & contra Concilium Prouinciale 2. potest militare, ex eo quòd applicatio sit actus internus, & ita non potest per humanam potestatem imperari. Ad quam re
spondet, Synodalem non tam præcipere, quàm supponere applicationem, ex D. Paulo Hebr. 3. v. 1. & seqq. in Biblia magna sic dicente: Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his, quæ sunt ad Deum, vt offerat dona & sacrificia pro peccatis: qui condolere possit his, qui ignorant & errant, quoniam & ipse circumdatus est infirmitate: & proptereà debeat quemadmodùm pro populo, ita etiam & pro semetipso offerre pro peccatis. Idem autem esse de Sacerdote quolibet curam animarum habente manifestum est. Quod ergo præcipitur tantùm est, vt Parochi pro tali Missa stipendium non deferant,
Non satisfacere ostenditur.
qui est actus exterior, & ita imperabilis. Sed id non satisfacit, nam ex Synodi præcepto de non accipiendo stipendio, non infertur debere Parochum pro populo Missam applicare, cùm possit pro alijs obligationibus gratitudinis aut pietatis, erga parentes scilicet, amicos, benefactores personales, aut cognatos. Deinde etsi obligatio sit, alijs potest diebus ipsi satisfacere, iuxta deuotionem suam. Non video autem quæ sit illa Biblia magna, ex qua illa D. Pauli deducta est auctoritas, nisi fortè quæ dicto Patri ad vsum erat, maioribus characteribus constabat, & ea propter in volumen ingens excreuisset.
305
*Respondet Secundò prædictam Syno
Responsio alia depulsa.
dalem in verbis Apostoli fundatam, esse declara|tionem obligationis Parochorum, qui, cùm secundùm omnium sententiam teneantur Missam per se, vel per alium Sacerdotem coràm populo celebrare, tunc etiam obligantur pro populo illam offerre, vnde & est præceptiua quoad non accipiendum stipendium, & declaratiua obligationis, & licet verba ad imponendam obligationem videantur directa, sic explicanda sunt, iuxta commune Iurisperitorum axioma: Si quod ago, non valet vt ago, valeat vt valere potest: potest autem valere in ordine ad stipendium. Quæ responsio reipsa nihil noui continet: nam supponere obligationem iuxta doctrinam Apostoli, est illam vt certam proponere, & ita declarare. Quòd autem per se non vrgeat diebus præfatis iam vidimus, vnde neque vim habet declarationis: neque robur addit quod de non accipiendo stipendio dicitur, vt nuper est à nobis demonstratum.
306
*Quid ergo dicendum? Primò, Synodum ad excitandos Parochos vt suæ obligationi satisfaciant vsam fuisse opinione probabili, iuxta quam actus interni possunt imperari, præsertim quando non merè interni sunt, neque externam actionem excludentes, vt in casu, de quo agimus, in quo applicatio exteriorem actionem sacrificij
concernit. Vnde & in attentione circa Officium Canonicum ita tenent plures: & generaliter pro huius opinionis probabilitate stat Diana Parte 9. Tract. 8. Resolut. 67. Secundò, cùm obligatio sit Missas applicandi pro populo, tunc potiùs videtur maior, cùm ille ad eam audiendam confluit, quod diebus festis accidit: ergo declarare Synodus potuit tunc præcipuè illam vrgere. Quòd si fortassè populus non ita frequens assistat, non ideò cessat obligatio, quia id quod per accidens accidit obligationem non tollit per se vrgentem. Tertiò, præceptum dictum ad actum dirigi externum potest, vt scilicet Parochi populo manifestent diebus præfatis sacrificium pro ipso offerri, vt libentiùs accedat, & deuotius assistat: quod non est necessarium omnibus Festis præstare, sed aliquoties, ad quam attestationem obligatio eidem standi consequitur. Cùm enim nequeat dici Synodum, in qua tot viri sapientes interfuerunt, decretum edidisse prorsus infirmum; ita sanè explicandum est, vt quod de actu interno disposuit, non de illo vt penitus occulto, sed vt per externum fit manifestus; sit accipiendum. Nullus autem conuenientior modus, quàm modo dictus; cùm certissimum videatur populum de obligatione Parochi circa applicationem dictam debere aliquam habere notitiam, neque pro eo ad Synodales codices accurrendum, sed à proprio hauriendam esse Pastore, cùm ad spiritualem pastum pertinere illam sit vsquequâque compertum.
SECTIO XXVI.

SECTIO XXVI.

Indici Parochi vt compellere Indos possint ad Ecclesiarum constructionem, & domorum propriæ habitationis.

307
*POsse ad id compelli Indos dictum à
nobis in Thesauro Tomo 1. Tit. 1. num. 149. de quo & agit Dom. Quitensis in Itinerario, Lib. 2. Tract. 2. Seßione 6. & ex Concilio Limensi 2. Cap. 25. modum proponit, quo id fieri conuenienter potest, scilicet vt Episcopus ex tributis, quæ suis Commendatarijs Indi soluunt, id extrahat quod est ad effectum prædictum necessarium, siue Commendatarij personæ priuatæ sint, siue Rex ipse sub sua illos protectione habeat commendatos. Indi autem operam suam conferant, ad quod sicut alij tenentur Parochiani, Et nomine fabricæ ea veniunt, quæ ad ornatum Ecclesiæ pertinent, iuxta communem acceptionem. Si autem Indi commendati non sint, eorum expensis Ecclesias esse construendas, iuxta id, quod tradit Concilium Tridentinum Seßione 21. Cap. 5. de Reformat. & idem est de Parochiali domo, quæ futura est accommodata necessitati & decentiæ, non vanitati. Proponit etiam difficultem circa annexos populos, in quibus pauci & pauperes, ac terræ steriles. Et ait tunc ex Indorum tributis, quæ Commendatarijs vendunt, extrahendum duplicatum pro Parochis stipendium: vt si decem regales soluunt, viginti deducantur; quia illorum incommodum bono est Indorum, de quorum æterna salute agitur præferendum.
308
*In quibus nihil profectè habetur, quod ad
Illius assertum improbatum.
praxim possit aduocari: Episcopo enim extractio dicta minimè permittetur; præsertim quando Indi Regiæ Coronæ sunt, neque Regij ministri huiusmodi petitioni vllatenus acquiescent. Quòd autem Indi ad constructionem dictam suis expensis promouendam compellendi sint, res est valde difficilis, & in qua Patroni, aut qui eius vices agit
Et aliud extra rem.
prouidentia consulenda. Id autem quod de oppidis adnexis dicitur, & de duplicato stipendio, non apparet quomodo ad rem faciat, vbi de fabrica Ecclesiæ agitur, ad quam nihil refert præfatum augmentum, neq;neque de illa mentio vlla apud præfatum Scriptorem. Et durum satis Commendatario accidet, ideoque difficilis prorsus, ne dicam moraliter impossibilis praxis; vt cùm ex paucis & pauperibus commendatis, terrasque steriles colentibus, exiguum commodum reportet, debeat duplicatum stipendium Parocho dilargiri.
309
*Si dicatur ita quidem à Concilio dispo
situm, & pro eo Regiam etiam extare schedulam anni 1541. id quidem non vrget. Et in primis quod ad duplicatum stipendium attinet, à nullo dispositum inuenitur: quoad alia verò Regia schedula antiquissima est, & post eius transmissionem res Indicæ diuersum statum quoad gubernationem vtramque Ecelesiasticam scilicet & ciuilem habuerunt, habentque, sicut etiam post Concilium, in quo quia aliqua non ita consona Regio patronatui legebantur, & alia diuersi generis minùs conuenientia, Concilium 3. Act. 2. | Cap. 1. post iniunctam illius obseruantiam ita sta
Concilium Limense 3.
tuit: Præterquàm si quid rerum ac temporis ratione exigente, ab hac Synodo aliter dispositum; reuocatumque sit: saluo etiam in omnibus iure patronatus per Sedem Apostolicam Catholico atque inuictißimo Regi nostro Philippo, ceterisque Hispaniæ Regibus concesso: quod per omnia illæsum conseruatumque cupimus &c.
310
*In eodem autem Concilio Act. 3. Cap. 13.
circa fabricam ita habetur: Ecclesijs, siue Parochijs Indorum ex erectione & fundatione debetur vna nouena pars cum dimidia. Hospitalibus quoque, siue xenodochijs Indorum tantumdem omnino attributum, quemadmodùm in Synodo quoque Prouinciali Limensi annis ab hinc sexdecim explicatum est. (Sess. 3. Cap. 82.) Quamobrem & prædictæ portiones in posterùm fabricæ, hospitijsque Indorum, sine excusatione reddantur, & Capitula Cathedralium pro ijs, quæ hactenus retinuerunt, videant quemadmodùm conscientias suas exonerent. Hæc Concilium: quæ quidem si ita vt sunt disposita seruentur, Ecclesijs Indorum bona erit ex parte consultum. Sed quia id non satis, ad Regiam prouidentiam spectat ne in hoc defectus notabiles videantur. Obligatio enim propagandæ & conseruandæ fidei in hisce regionibus, ad hoc se proculdubio extendit, vt scilicet Indi Ecclesias competentes habeant, quod quidem & ipsis valde gratum accidit, vnde & ad earum constructionem & ornatum libenter se & sua frequenter impendunt. Vnde in ordine ad hoc magni erit momenti quod à dicto Concilio Act. 5. Cap. 4. his verbis eorum Pastores admonentur: Ac si quæ sunt alia eiusmodi, quæ sanè non violento & molesto imperio, sed paterna potiùs cura & grauitate peragantur.

Animaduersio vtilis circa auctoritatem Concilij Limensis 2.

311
*DE illa dictum à Nobis suprà nu. 97. &
98. & pro firmanda præfati Concilij auctoritate facit etiam Concilium Limense 3. Act. 5. Cap. 1. vbi ita dicitur: Quia in secunda huius Synodi Actione decreuimus Limense superius Concilium denuò publicari, atque ab omnibus integrè seruari debere &c. Et prætereà videtur illud à Sede Apostolica confirmatum, quandoquidem quod in Act. 2. Cap. 1. & Act. 5. Cap. 1. de illo est à Concilio 3. statutum, approbatum fuisse constat, vtpotè in illo contentum, & rem magni momenti continens. Dubitari enim nequit circa illud diligentiam S. Congregationis fuisse versatam, quæ circa omnia alia accuratissima animaduersione se attentam præstitisse, ex ijs est manifestum, quæ ante Concilium ipsum habentur, & ex Epistola Cardinalis Carafæ ad Venerabilem Dom. Toribium Alfonsum Mogrobejo Archiepiscopum Limensem, ibi: Nunc Synodum prædictam ad Am
Epistola Cardin. Carafæ.
plitudinem tuam remittunt, vbi visum fuit emendatam, atque aptatam &c. Atqui circa præfata Capita, in quibus Concilij 2. obseruantia præcipitur cum moderationibus prædictis, nihil est emendatum aut aptatum: debet ergo meritò approbatum reputari. Quæ quidem ratio ponderis non exigui videtur; si insuper addamus S. Congregationi videri insolitum potuisse, vt Concilium à Sede Apostolica non confirmatum, legitimè promulgatum diceretur, & obligationem importare, stante certa obligatione prioris recursus ad Sedem Apostolicam, de quo Barbosa de potestate
Episcopi Allegat. 93. nu. 25. & praxis inuiolabilis. Cùm ergo & animaduersum id fuerit, & nihilominùs quod à Concilio fuerat dispositum, sit approbatum, non leue inde argumentum deduci potest pro illius approbatione. Ex quo fit etiam Regij Indiarum Consilij beneplacitum extitisse circa illud, quandoquidem Concilium 3. in eo & visum & inoffensum transitum consecutum. Quæ quidem licet ea, quæ à Nobis citato loco dicta sunt, non videantur penitus demoliri, non est visum omisisse, vt per me liceat circa hoc vnicuique prudenter procedenti prout libuerit arbitrari.
SECTIO XXVII.

SECTIO XXVII.

An Parochus obligationi restitutionis satisfaciat propter diuinum Officium omissum eleëmosynis anteà erogatis sine respectu vllo ad omissionem talem, aut cum illo.
312
*FR. Ludouicus de Conceptione Tomo
2. Examinis veritatis Theol. mor. Tract. 1. Lit. D. §. 4. n. 12. affirmat probandum esse quod post Layman Lib. 3. Sect. 5. Tract. 2. Cap. 12. n. ipsum referens docet Diana Tract. 6. Missellaneo Resolut. 57. (Parte 3. scilicet 3. non citata) Beneficiarium Horas Canonicas culpabiliter omittentem liberari ab onere restitutionis, si quod restituendum erat, in pauperes anteà, licet non eo intuitu, erogasset. Cui resolutioni parùm consequenter adiectum, quod in illius fine habet, vbi sic fatur: Hanc illationem à principio etiam intrinseco aliquantulùm probabilem existimo. Sic ille. Si ergo aliquantulùm tantùm est probabilis, quomodo omnino probanda? Sed quidem neque P. Layman, neque Diana locis ab eo citatis ita. sen
tiunt, vt ille ipsis imponit: non enim loquuntur de eleemosynis anticipatè erogatis ab inconscio futuræ obligationis, sed post obligationem contractam: tunc enim stare ratio ab ipsis adducta potest, quia hæc videtur esse virtualis intentio omnium facientium eleemosynas, vt per eas satisfaciant omnibus obligationibus, quæ suis peccatis aut negligentijs contraxerunt. Et ita tenent non solùm citati, sed alij adducti ab eodem Diana Parte 9. Tract. 9. Resolut. 23. scilicet Trullench, P. Pellizarius, P. Persicus, & Hieronymus Garcia. Adducit etiam P. Oliuerium Bonartium, & Escobar del Corro asserentes id, quod à P. Ludouico assertum præmisimus, quod non improbat, licet ipsi Parte 4. Tract. 4. Resolut. 220. talis sententia nimis laxatiua visa fuerat, pro qua P. Oliuerium allegarat: cuius fundamentum est eleemosynam facientem censeri virtualiter illam præbere non
Illius fundamentum.
solùm pro debitis contractis, sed etiam pro contrahendis, ita vt sit quædam anticipata solutio. Limitatur tamen assertio dicta, si quando erogata est eleemosyna, pro aliquo est opere pio applicata; tunc enim rationem donationis habet, & ita est irreuocabilis.
313
*Sed cuiuscumque Auctoris dicta senten
tia sit, iam nequit sustineri, quandoquidem ab Alexandro VII. in posteriore damnabilium Propositionum serie proscripta est: & quidem meritissimò, quia eleemosyna nullum habet respectum ad satisfactionem, & præcedens debitum. Satisfactio pro illo esse nequit, neque virtualis illa intentio anticipatæ solutionis vllius momenti est: ex ea enim fieret limitationem dictam locum habere non posse, siquidem dici posset, etiam cùm applicatur eleemosyna operi pio, virtualem intentionem intercedere, quia censendus illam potiùs erogare per modum anticipatæ solutionis pro debito, quod Deus scit esse futurum. Remigius in Praxi Parochorum Tract. 5. Cap. 7. §. 8. num. 2. resolutionem præsentem amplectens, & dictam Alexandri proscriptionem allegans, affirmat sententiam oppositam esse erroneam & scandalosam, atque vti talem à Pontifice condemnatam, in quo apertè fallitur, quia à Pontifice erronea non dicitur, sed ad minimùm scandalosa, sicut aliæ in proscriptorio contentæ decreto.
314
*Sed difficultas esse potest, an si cum eo
operetur intuitu, vt velit Beneficiarius eleemosynas suas anticipatè etiam erogatas pro satisfactione debiti futuri seruire, id sit prohibitione dicta comprehensum. Et videtur quidem non prohibitum, quia in eo tantùm dicitur non satisfieri qualibuscumque eleemosynis anteà factis: quæ autem præfato fiunt intuitu, specialem rationem habent ab illis, quæ sine illo fiunt, diuersam. Deinde Pontifex cùm Propositionem damnare intendit, ad illam eius intentio dirigitur, sicut apud Auctores ipsius patronos extat: Atqui apud illos sub dictis non extat terminis, sed absolutè: vnde & eius probatio ad virtualem intentionem satisfaciendi pro debitis quibuscumque reducitur: quod secus accidit quando intentio expressa & formalis. Neque videtur necessarium vt quoties fit eleemosyna, talis expressa habeatur intentio: cùm sufficere videatur, quæ generaliter præcesserit, neque sit vllo modo retractata. Quod sub censura dictum velim meliùs sentientium, & cum debita subiectione ad supremos in caussis istis iudices, & debita cum auctoritate censores.
315
*Et per præfata scrupulus fuit magno
cuidam Prælato nuper exemptus, qui ex fructibus Episcopalibus pro instituendo Maioratu summam pecuniæ non paruam cognato sic petenti contulerat; & erat pro tali largitione solicitus,
an scilicet restitutionis sibi onus incumberet. Dictum enim ad illam non teneri. Primò, quia quantitas pecuniæ in eo impensæ, respectu eius, quæ ipsi ex decimali portione obtigerat, talis erat, vt de ea in vsibus prophanis, vt vocant, id est, non pijs, posset disponere, iuxta receptas doctrinas, de quibus Nos in Thesauro Tomo 2. Tit. 13. Cap. 3. §. 3. ex professo egimus. Secundò, quia si quando Maioratus est institutus, dicta quantitas habuit excessum, satisfactum est posteà erogatione maiorum quantitatum in opera pia, iuxta sententiam dictam. Tertiò, Licet institutio præfata non sit bona cum fide facta, quod non admittitur, attenta personæ qualitate, id non obstat; nam in sic operante voluntas est vt actus fiat meliori modo, quo fieri potest: & qui fieri potest ex duplici capite, censetur factus ex vtiliori & firmiori l. 3. ff. de testam. milit. & alibi, apud Molinam de Primogenijs Lib. 2. Cap. 2. n. 13. Solorzanum Tomo 2. Lib. 3. Cap. 24. n. 25. & alios. Quartò, etiamsi institutio dicta non fuerit licita, restitutionis obligationem cessare probat receptissima sententia, pro qua citatus Molina ita scribit: suprà Cap. 10.
Doctor Molina.
nu. 52. Quintò ratione specialis donationis pro Maioratu aut vinculo non esse specialem obligationem restitutionis; cùm sint plures qui existimant ex decimali portione posse fundari, specialiter quando postquàm congruam reddituum in pauperes erogauit, atque sibi & familiæ necessaria ministrauit, ex residuo id facit, vt videri potest apud citatos, scilicet Lib. 2. Cap. 10. n. 49. vbi, quidquid ipse sentiat, sic ait: Quod ex pluribus sic resoluit Sotus. Quod & admittit quando Prælatus ex fructibus, qui iuxta dignitatem suam sibi pro sustentatione propria & familiæ necessarij erant, genium suum fraudando Maioratum instituit: & multò id potiùs quando ex alijs bonis, de quibus dictum, de quo num. 51. Solorzanus Lib. 3. citato. & in Politica Lib. 4. Cap. 10. & P. Fragosus cum Molina locutus Tomo 2. Disput. 17. §. 3. num. 6. Nec plura de Parochis; quamuis apud D. Quitensem plura occurrant, sed quæ aut in Thesauro, aut in superioribus inuenientur discussa; vel certè generalem de Parochis doctrinam continent, neque Indicum negotium videantur specialiter concernere, cui conamur insistere, licet generaliter vtilia nonnumquàm libenter adnectamus.
Loading...