PARS QVINTA AVCTARII INDICI.

Crescit Auctarium, quia non solùm facile est inuentis addere,
Eccles. 1. v. 18.
sed & superaddere additis: quamquàm in negotio præsenti non ita facile æstimari debeat, vt qui addit scientiam, non addat & laborem, sextum agenti iam supra septuagesimum vitæ laboriosæ annum. Scientiam dixerim, quæ in me quàm sit exigua ingenuè recognosco: sed quia profutura creditur, ad non inuidiosam communicationem, dum spiritus hos regit artus, & vires suppetunt, amicabiliter stimulatur. Sit ergo.

DISCEPTATIO Apologetica,

In qua licita opinionis probabilis sequela defenditur, moderni Scriptoris prolixa impugnatione depulsa.
PRodijt ante annos quinque
Num. 1.
Apologema retortum R. Patris Francisci Bonæ Spei: quod tamen nuper ad manus peruenit meas: & retortum illud in Apologema Dom. Caramuelis, cùm Domino militet Prospero Fagnano, contra quem prius aliud militârat. Vnde illaudatus ille, laudatus iste, & supra modum vtrumque, quod nescio an sit cuiquam ab affectibus libero, cordato, & rerum li
Tenenda in laude moderatiotmoderatior.
bratori prudenti placiturum. Et circa primum D. Bernardus consulendus Epist. 23. 72. & 78. optimus quidem moderationis in laudatione tenendæ magister: Sed & totam quæstionem de Opinio
P. Bonæ Spei.
ne probabili, quam maturè perpensis ex ipso præmissis totus Orbis terrarum, cum ipsius æterno applausu, verißimam & summè necessariam iudicabit. Sic ille. pag. 299. & quis tale non videat vaticinium? Enim verò quòd non tota quæstio ita accipienda sit, vt doctus illi ominatur Pater, ex eiusdem potest contrario sentiendi modo euidenter comprobari. Possessionem extra materiam iustitiæ non reddere meliorem possidentis conditionem, nec propriè dari, contendit D. Fagnanus, ex quo circa complures casus diuerso modo opinatur, dicens non esse hactenus auditum apud Iurisconsultos, vt in materia criminalium allegauerint possessionem, neque imaginari vnquàm posse Deum litigare & contendere nobiscum de anterioritate & potioritate possessionis, & ita succumbere in caussa, si nostra possessio anterior sit. Et tamen doctrinam hanc neutiquam Auctor admittit, vt videri potest pag. 133. num. 30. & seqq. vnde & non admittendum circa alia, eo, quem vaticinatur totius Orbis applausu, licet coniectare.
2
*Iam quod ad conuicia attinet in Illustriss.
Caramuelem iactata, & multa & magna, vt sine tædio legi nequeant, non est sanè caussæ, quam agebat, merita promouisse, sed eam potiùs eisdem destitutam demonstrasse. Pro quo audiendus D. Hieronymus contra Heluidium scribens
D. Hieron.
initio operis sic locutus: Huc accedebat, quòd verebar ne homo turbulentus, & solus in vniuerso mundo simul & laicus & Sacerdos, qui, vt ait ille, loquacitatem facundiam existimat, & maledicere omnibus bonæ conscientiæ signum arbitratur, accepta materia disputandi, ampliùs inciperet blasphemare, & quasi de sublimi loco in totum orbem ferre sententiam, méque, quia veritate non posset, laceraret convicijs. Sic Doctor Maximus Tertullianum in Libro contra Hermogenem, cuius verba priora transcripsit, imitatus. Qui ergo de suæ caussæ veritate ita confidit, vt demonstrationes iactet parcere profectò contumelioso potuit stylo, cuius similitudinem Diuus ipse Pater in Ioanne Hierosolymitano sibi insultante expressit Epist. 62. quæ ad Theophylum est Episcopum Alexandrinum, vt eius verba non immeritò possit Dom. Caramuel vsurpare, dum ita scribit: Tota eius epistola non
Idem.
tam expositione, quàm nostris plena est contumelijs. Nomen meum absque vllis officijs, quibus nos in vicem palpare solemus homines, frequenter assumitur, carpitur, ventilatur, quasi de libro viuentium deletus sim, quasi me illius litteræ suggillauerint &c. Et | quid adhæc Illustrissimus Dominus, si vita comes? Non credo paria, quia ipso indigna, & dignitati incongrua iudicabit: sicut neque ego ad acerbiora progrediar, alienam litem faciens propriam; licet quod ad rem ipsam attinet, & præcipuum illud de probabilitate problema, ad me etiam spectet, qui contra Scriptorum horum pronuntiata communem sum sententiam Parte 1. & 4. contutatus. Vt interim fatear etiam non leuem caussam intercedere, cur de D. Caramuelis iniurijs debeam condolere, cuius erga Societatem nostram singularem affectum ita suis eruditis lucubrationibus testatum voluit, vt gratiam ingenuis contestatam officijs pariter mereatur.
3
*Et vt alia faciam missa, id quod habet Tomo
2. Theologiæ Religiosæ nu. 2234. præstat huc verbis eiusdem aduocasse, sic enim ibi: Inter alia Numinis diuini attributa Prouidentia relucet, quæ dat niuem sicut lanam, & nebulam sicut cinerem spargit. Deus enim cùm irascitur, misericordiæ recordatur. Propter Christianorum peccata hæreses excitari permisit; sed ne Ecclesiam obruerent, illis semper viros magnos opposuit, vt constat ex historia Ecclesiastica. Vnde nuper cùm Europæ peccata diuinam fuissent indignationem promerita, Martinus Lutherus, Ioannes Caluinus hæretici, Michael Baius, Cornelius Iansenius, Catholici, & alij insanire permißi totam Europam perturbarunt. At illis Deus Sanctum IGNATIVM de Loyola, illis Societatem opposuit, vt frustra Ecclesiam eneruare contenderent. Incepit hæc Sanctißima Diui IGNATII Religio anno Domini M. D. XL. & spatio vnius sæculi, tot viros Sanctos, tot Doctos in omni scientiarum genere Orbi dedit, tot Gentes ad fidem Orthodoxam conuertit, tot Ecclesiam Martyribus condecorauit, vt omnipotentiam Dei cooperantis adorem, & singula suspicor non carere miraculo. Amo Societatem, & veneror, nam ipsi debeo quòd Latinè poßim, aut etiam philosophicè & Theologicè audeam. Madriti in Cæsareis Societatis Scholis Grammaticam, Poeticam, & Rhetoricam didici. Compluti in Philosophicis, Salmanticæ in Theologicis, tametsi in Academia publicos Professores audierim, apud Patres Iesuitas semper reperi, qui illorum dictata explicarent: quamobrem multis me illis titulis deberi fateor, & quà possum ingratus non videri desidero, & quia inuidia &c. His ergo præmissis, ad instituti præsentis momenta veniamus, probaturi equidem quæ de licita probabilis opinionis sequela stabilienda curauimus, obiectorum solutione, & salutem etiam ex inimicis receptissimo dogmati cumulatissimam allaturi. pro quo sit.
SECTIO PRIMA.

SECTIO PRIMA.

Circa Propositionem istam: Vt actio quæpiam sit peccaminosa oportet vt procedat ab homine, qui noscit & percipit, quid boni malive in ea sit: & antequàm id videat, aut animum reflectat, actio neque bona est, neque mala.
4
*HAbetur inter eas, quas Episcopus Gandauensis censurandas obtulit Academiæ Louaniensi, estque ordine 25. cuius censura sic se habet: Est contra communia Chri
stianæ Theologiæ principia, & innumera etiam immanißima hominum peccata excusat cum pernicie animarum. Sic apud Auctorem pag. 278. qui pag. 12. nu. 16. fatetur à Fagnano inter alias similiter censuratas proponi, quarum nullam excipit: non patitur autem eidem adscribi; sed inter aliàs relatam asserit, non quòd censurarum omnium veritatem fateatur, sed quòd faueant vt probet esse effrænatam probabilium opinionum multitudinem, vt dixit nu. 330. in Cap. Ne innitaris. Ex
Non curanda.
quo habemus non videri multùm esse de prædictarum censurarum auctoritate curandum, quandoquidem circa propositam illa non debet admitti: sicut enim circa eam errare potuit, ita & circa alias; vnde ex eo capite non sunt admittendæ: sed quia aliàs nonnullæ ex dictis propositionibus maiori sunt auctoritate proscriptæ, aut ex se videntur absurdæ, ac communi Doctorum sensu reprobatæ. Deinde non benè adducitur propositio illa inter damnabiles ad ostendendam effrænatam multitudinem probabiliumopinionum, si illa verè probabilis est, id enim sine ipsius iniuria, & Scriptorum eam amplectentium, stare nequit: vt demus non esse euidentem & de fide, vt ex Dom. Caramuele proponit pag. 25. num. 2. Amplectuntur autem quamplurimi ex antiquio
ribus, quos adducunt & sequuntur P. Valentia Tomo 2. Quæst. 1. Puncto 6. Disput. 2. & Disput. 6. Quæst. 6. Puncto 1. P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 107. Cap. 3. P. Thomas Sancius in Decalogum Tomo 1. Lib. 1. Cap. 1. nu. 8. & seqq. & eum allegans Guilielmus Herincx Tomo 2. Disputat. 7. nu. 39. P. Arriaga Tomo 1. in 1. 2. Disput. 15. Sect. 1. Subsect. 1. Id quod probabile iudicat P. Suarez Tract. 2. in 1. 2. Disput. 4. Sect. 3. nu. 6. Immò reipsa cum P. Vasquez & ceteris adductis ita sentire probat P. Arriaga Subsect. 3. Et quidem Do
ctor Eximius absolutè docet considerationem malitięmalitiæ esse necessariam vt actio sit peccaminosa: sed sufficere virtualem; dum enim quis considerare potuit, sed noluit, considerasse reputatur, & ideò transgressio etiam debet imputari. Si ergo & virtualis defuit, actio peccaminosa non erit: quod tamen prædicta videtur complecti censura, & ex Sinnichio constat, qui vnus fortè ex præfatis extitit censurarum auctoribus, contra quem depugnat Auctor pag. 54. & seqq. vbi assertionem statuit cum citatis patronis, ijs expressis, quos apud P. Vasquez inuenit. Citat etiam P. Suarium de legibus Cap. 18. nu. 11. libri non adhibita citatione: est autem Tertius, vbi inquirit an lex obliget ignorantes? & respondet obligare in actu primo, non tamen quoad efficaciam, quia non exercet obligationem circa illos, qui proptereà non peccant agentes contra illam. Cùm autem ille diuersimodè sentiat de inconsideratione, vt vidimus, non debet vt inconsequenter locutus reprehendi. Eamdem autem esse rationem de inconsideratione atque de ignorantia tenent P. Azor Tomo 1. Lib. 1. Cap. 16. Quæs. 4. Rocafull. in Praxi Theol. moral. Parte 3. Lib. 2. Disput. 3. in fine, & alij. Vnde (vt hoc interim dicam) excu
sanda veniunt grauia Indorum peccata, eo quòd in illis vix locum habeat consideratio. Et ita si quempiam, qui cogitabundus apparet, interrogemus quid cogitet, ita respondet: Nihil. Eos | excipio, & quidem plurimos, qui nostro ex conuictu sensum adepti sunt ampliorem, multis non impares Europæis. Quod pro temperandis pœnitentijs à CōfessarijsConfessarijs imponendis poterit deseruire.
5
*Addit Auctor censuram præfatam sustineri
posse, iuxta eum sensum, quem exhibet Dubio 4. num. 30. pag. 79. vbi ita scribit: Vt actio quæpiam sit peccaminosa formaliter peccato formali indistincto ab habitualiter perseuerante, in qua actualiter non fuit, & adhuc est habitualiter voluntaria, oportet vt actu procedat ab homine qui actu noscit, & actu percipit, quid boni malive in eo sit; & antequam ad hoc & nunc actu videat, & animum hîc & nunc actu reflectat, actio neque bona est neque mala formaliter malitia indistincta à malitia formalis peccati habitualiter perseuerantis, in quo actualiter fuit, & adhuc est habitualiter voluntaria. Est contra communia Christianæ Theologiæ principia, & innumera etiam immanißima hominum peccata, in infidelibus adultis, quibus originale nondum remissum est, & alijs sua culpa obduratis, quibus Deus ad tempus in pœnam sui peccati gratiam illuminationis & conuersionis negauerit, excusat cum pernicie animarum. Hæc ille: postque sic subdit: Attamen ista damnatio saltem à quantitate censuræ, & suorum Auctorum mente præscindendo, num sit allato sensu vera, examinabunt Orthodoxi Theologi, Sedes Apostolica iudicabit, nihil euincet contra D. Fagnanum, & nos D. Caramuèl, priusquàm falsam demonstrarit. Sic ille: qui dum ait censuram procedere præscindendo à suorum Auctorum mente, satis innuit illam non esse ad rem, cùm euidenter constet censuræ Auctores minimè de propositione dicto in sensu cogitasse: quæ neque in Auctoribus occurrit, vt videri in adductis potest, & alijs, qui de malitia formali & distincta sunt locuti, illam negantes, dum notitia ipsius non est antegressa operationem.
6
*Iam quòd in sensu allato propositio dicta
non mereatur censuram, satis apparet manifestum. Nam in primis quod de malitia formali operationis dicitur, sed indistincta ab originali & habituali perseuerante, negari conuenientissimè potest, vt de habituali negant Alexander Alensis, Ioannes Maior, Adrianus, quos adducit & sequitur P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 94. Cap. 2. P. Azor Tomo 1. Lib. 4. Cap. 3. Ques. 4. P. Lessius de Iustitia Lib. 4. Cap. 3. nu. 29. P. Filliucius Tomo 2. Tract. 21. nu. 271. & 272. P. Granadus Tomo 2. Controuers. 6. Tract. 4. Disput. 3. nu. 12. Cardinalis Lugo Disput. 16. de Pœnitentia nu. 441. & seqq. P. Ludouicus de Scildere de principijs conscientiæ formandæ Tractat. 2. Cap. 1. §. 1. num. 4. Bonacina Tomo 2. Disput. 2. quæ est de peccatis Quæst. 4. Puncto 4. num. 8. Guilielmus Herincx Tomo 2. Tract. 2. Disput. 5. num. 70. & seqq. apud quem etiam D. Bonauentura in Consiloquio Parte 1. Sect. 25. Diana Tomo 1. Tract. 7. Resol. 64. & Parte 3. Tractat. 4. Resolut. 67. in fine P. Arriaga Tomo 3. Disput. 4. Sect. 1. Subsect. 4. præsertim n. 14. & quamplures alij firmissimo fundamento innixi de libertatis defectu; vnde sententia ista est in pacifica suæ probabilitatis possessione; quæ nequit nisi cum ingenti temeritate negari. De originali autem loquendo, est id proculdubio manifestius, quia minùs liberum est quàm Personale & actuale, vnde necessitas ex eo orta minùs est imputabilis. Et quidem modus ille dicendi parùm verosimilis est, & vix probabilis, neque apud Theologos occurrens, vnde pro certo eum statuere cum censura oppositi, assertæ temeritati irrefragabile præstat incrementum.
7
*De obduratis autem loquendo, si in pœ
nam gratia illuminationis & conuersionis negetur, possibilem esse illam affirmari nequit: deficientibus necessarijs comprincipijs ex parte Dei. Vnde neque peccatum formaliter impœnitentiæ pro eo statu imputari potest, in eo scilicet quòd non conetur ad conuersionem stante proximo periculo damnationis, aut præcepto Confessionis, aut obligatione aliunde orta, iuxta communiter receptas sententias Theologorum. Et hîc quidem multò est certius id, quod nuper de non imputabili peccati effectu dicebamus: ibi enim volitum in caussa esse potest, vt homicidium in ebrietate, omissio Sacri in somno, & sic in alijs. Peccator autem numquàm obdurationem vult, vnde illa solius pœnæ rationem habet. Ex quo etiam fit impossibilitatem conuersionis absolutè non esse voluntariam, & ita neque in illius omissione peccari, deficiente eo, quod est ex parte Dei necessarium. Quod quidem est D. Augustini
D. August.
menti conforme; qui in expositione quarumdam Propositionum in Epist. ad Romanos Cap. 62. affirmat Pharaoni non fuisse imputatum quòd non
obtemperauit, quia obdurato corde à Deo, obtemperare non poterat. Quod per aliquod tempus accidere potuisse non tamen semper, dixi Tomo 1. Problematum Theologicorum n. 1774. Omnibus autem etiam obduratis auxilia ad salutem necessaria conferri probaui ibidem num. 1765. & seqq. cum multis & grauissimis Scriptoribus. Iuxta quæ non nisi temerè dici potest doctrinam præfatam graui subiacere censuræ, cùm adeò sit verosimilis, principijs Christianæ Theologiæ conformis, sicut & præcedens, sine pernicie animarum, eo quòd innumera, etiam immanissima hominum peccata in infidelibus adultis, quibus originale nondum remissum est, & in sua culpa obduratis excuset.
8
*Et quod ad infideles spectat, cùm peccatum
quod esse asseritur in transgressione præcepti nouam malitiam originali non addat, sed illud ipsum originale esse dicatur, ex eo quòd illa negetur, nulla potest esse pernicies, quandoquidem quod ad negotium morale attinet, perinde se habeat ac si peccatum dici non debeat, vnde neque propter illud pœna distincta ab ea, quæ originali respondet, est infligenda. Quoad fideles verò, in quibus actuale præcessit, eadem ratio est; immò videtur strictioris iuris sententia negans malitiam, cùm libertatis vsus deficit, siquidem illam plenè & integrè statuit in volitione caussæ, vt non minùs inde veniat puniendus ille, in quo actio volita non est subsecuta, quàm si subsecuta fuisset; qui scilicet in ebrietate dedit caussam homicidio, quod tamen non extitit, quàm si reuera fuisset, vnde vt cautiores sint homines admonentur. Neque peccantibus occasio datur licentiùs peccandi: si enim ex eo quòd obduratis aliquando subtrahatur auxilium pro conuersione sufficiens, & ita tunc defectus conuersionis non imputetur, ad peccandum effrænatiùs moueantur, iam damnum illud in caussa est volitum, & ita ex eo malitia crescit, & sic redduntur inexcusabiles. | Rarissimè antem tale quid accidere potest, & vix est credibile, vnde eo ex capite nulla est timenda animarum pernicies. Cùm aliàs licet pro ali
quo tempore sit impossibilis conuersio, sit tamen possibile vitare peccata, quæ cum impossibilitate dicta non habent cōnexionemconnexionem, & ita pro illis sufficiens libertas est, vnde & falsum est generaliter loquendo, quod pro obduratis sua culpa desit proxima libertas, nec sit necessaria notitia, de qua agit Propositio: neque enim qui obdurati sunt, in omni peccatorum genere habentur tales, vt est manifestum.
SECTIO II.

SECTIO II.

De Propositione ista: Ignorantia inuincibilis in omni opinione probabili inuenitur, vnde licita est illius sequela.
9
*HAbet illam Dom. Caramuel in Apo
logemate nu. 80. & contra illam acerrimè insurgit Auctor pag. 26. nu. 4. & seqq. pag. 82. nu. 3. & seqq. pag. 99. nu. 30. & seqq. Sed præsertim pag. 86. nu. 12. & seqq. arguens vnico fundamento scilicet quia ignorantia inuincibilis fundat certitudinem moralem, quod ex ea operando non peccetur peccato nouo & condistincto ab eo, in quo est voluntaria: Atqui nulla opinio probabilis præstat talem certitudinem: Ergo &c. Maior est certa, & Minor probatur Primò, Quia opinio probabilis præcisè pro vtrâque parte habet rationes suasibiles, & ita dubitationem fundat ex Aristotele 1. Topicor. Cap. 9. in principio: vbi de Problematibus. Item ex Cap. Nerui 13. dist. Cap. Illud de præsumption. Cap. Fraternitatis de frigidis & malef. Cap. Inquisitioni de sententia excommunicat. & alijs, in quibus probabile pro dubio sumitur, vt ex Fagnano hausit adducente etiam Bartholum in l. Admo
Bartholus.
nendi, ff. de iure iur. vbi sic ait: Dubius dicitur qui non certitudine scit, sed applicat animum suum ad semiplenam probationem.
10
*Secundò, quia opinio probabilis firmiores rationes habet pro altera parte, quàm dubium aut scrupulus: ergo & maioris dubitationis fundamentum, cum qua, vt omnes fatentur, nequit stare operatio recta. Sed id, quod est tutum, debet, qui operatur, amplecti.
Tertio, quia actus omnis quamdiu se habet ad verum & falsum, vincibiliter est incertus, vt omnes fatentur, quod in opinione accidit, quæ iuxta D. Bernardum Lib. 2. de Considerat. ad Eu
D. Bernar.
genium Cap. 2. falli & fallere potest.
Quarto ex Caramuele præmissæ certæ & indubitatæ sunt, de quibus nullus prudenter dubitat, nullus iudicat esse probabiles. Atqui hoc accidit in opinione probabili: ergo dubium importat, & ita nequit fundamentum esse certi assensus pro honesta operatione.
Quinto, Iuxta eumdem Caramuelem Propo
sitiones istæ: Probabile est rem esse, & probabile est rem non esse, sunt æquiuolentes, & prior æquiualet huic: Hæc positio. Res est, habet pro & contra rationes fortes, non autem vllam demonstratiuam: Ergo non est vnde dubium poßit excludi.
Sexto, qui amplectitur certitudinem nulli periculo se committit, nec proinde mortaliter peccat: Sed qui amplectitur opinionem probabilem præcisè, quatenus dicit: Probabile est esse licitum: Probabile est non esse licitum, alicui se discrimini committit, ac proinde in materia grauiter prohibita mortaliter peccat, iuxta illud Eccli.
Eccli. 3.
3. Qui amat periculum, peribit in illo. Ergo non amplectitur certitudinem, & ita opinio probabi
Quid illi proprium.
lis præcisè talem fundare nequit qualis ad operationem honestam requiritur. Vnde D. Bernar
D. Bernar.
dus suprà Lib. 5. Cap. 2. Sic locutus: Et hoc sciendum, quia opinio si habet assertionem, temeraria est.
11
*Sic ille arguit, cuius fundamento, vt pro
Quale in opinione dubium.
bationibus obarmato, vno respondeamus verbo, in opinione quidem probabili dubium extare, sed tale vt absolutam non impediat assertionem, vt est receptissima doctrina: de qua dictum Parte 1. nu. 26. ex D. Thoma, & omnibus eum secutis
D. Thom.
sine controuersia. Videndus 1. p. q. 79. arti. q. ad 4. & 2. 2. q. 1. arti. 4. & q. 2. arti. 1. & Lib. 1. Posteriorum lectione 1. qui & Aristotelis doctrinam amplexus. Stat ergo assensus cum formidine, quæ dubium comitatur: & cùm absolutè quis censet licitam esse operationem, consequens est vt & iuxta tale iudicium operari queat, aliàs opinio probabilis non esset, & tale iudicium, esset inutile, ac semper purè speculatiuum. Neque sequitur
Non obstare reali operationi.
ex eo quòd etiam sit probabile non esse licitum, eum qui dicto modo operatur, probabiliter peccaturum, vnde & peccaturum certo, quia se exponit periculo, nam vt probatum à nobis Parte 1. & 4. vbi contra nonnullos rigidos Scriptores egimus, cum iudicio dicto concurrit aliud moraliter certum de licita operatione cum sententia probabili. Cùm ergo in eo peccatum non sit, rectè stat ignorantiam inuincibilem suffragari, quandoquidem impossibile est veritatem & falsitatem sententiarum explorare, & ita prudens eligitur modus iuxta illas operandi.
12
*Et vrgeo: Nam si non est licitum sequi
Redarguuntur aduersantes.
opinionem vt præcisè probabilem, neque licitum erit illam sequi iuxta modum, quem Auctor cum suo D. Fagnano amplectitur, quando scilicet cessat formido, & ita formatur iudicium moraliter certum, quod manifestè ostenditur. Quia ita operans scit esse contrariam opinionem, & graues Auctores ipsam amplectentes, vnde certitudo tanta esse nequit, vt non relinquatur locus opinioni, quæ asserat etiam eum, qui de sua opinione non formidat, teneri partem tutiorem amplecti, quia certior illa est in ordine ad euitandum peccatum, quia falsa esse potest opposita, vt admittitur: ergo contra illam operans tantùm probabilem sequitur, & nihilominùs id licitum asseritur: ergo similiter dici in casu sequelæ alterius cuiusuis verè probabilis opinionis potest. Sin minùs in sua illi nequeunt sententia procedere, & suo se laqueo pergunt implicandi.
13
*Quod roboratur ampliùs Primò ex eo
quod habet pag. 104. nu. 36. scilicet nihil tutum esse probabile. Ergo contra illud agi tantùm probabiliter potest, & ita nulla moralis certitudo poterit suffragari. Secundò, iuxta ea, quæ cum Fagnano asserit pag. 206. nu. 258. potest quis succes|siuis temporibus nunc adhærere vni opinioni, & paulò post relicta illa adhærere oppositæ. Ergo moralis certitudo non est talis, quæ omnimodam quietem pariat, cùm sic facilè deponi queat, vnde & de illa non plena habenda securitas, vtpotè quæ opinionis oppositæ statum demoliatur: Ergo probabiliter dici potest obligationem esse sequendi partem tutiorem, in qua sola quiescere animus valet, & omnis conscientiæ fluctuatio cessare. Et quid ad hæc illi? Ad commune debent profectò perfugium conuolare, liciti scilicet probabilis opinionis amplexus. De quo & inferiùs, vbi ex aduersantium doctrina, nostra est, & receptissima hoc sæculo sententia roboranda.
14
*Auctoritates D. Bernardi nihil vrgent: ad
priorem enim fatemur opinionem falli & fallere posse, quia certitudinem omnimodam secum non affert. Errat autem citatio, quia id non 2. sed 5. habetur libro. Posteriorem autem omnes tenentur explicare, cùm sit certum non esse temerarium iudicium probabile. Potest autem S. Doctoris mens ex ipsius verbis deprehendi, sic enim ibi: Is (Deus scilicet) & qui cum eo sunt, beati Spiri
tus, tribus modis, veluti vijs totidem, nostra sunt consideratione vestigandi, opinione, fide, intellectu. Quorum intellectus rationi innititur, fides auctoritati, opinio sola verisimilitudine se tuetur. Habent illa duo certam veritatem: sed fides clausam & inuolutam, intelligentia nudam & manifestam. Ceterùm opinio certi nihil habens, verum per verisimilia quærit potiùs, quàm apprehendit. Omnino in hoc cauendo confusio, ne aut incertum opinionis fides figat, aut quod firmum fixum́fixumque est fidei, opinio reuocet in quæstionem. Et hoc sciendum, quia opinio, si habet assertionem, temeraria est; fides si habet hæsitationem, infirma est. Item intellectus, si signata fidei tentet irrumpere, reputatur effractor, scrutator maiestatis. Multi suam opinionem intellectum putauerunt, & errauerunt, & quidem opinio potest putari intellectus: intellectus opinio non potest. Vnde hoc accidit? Profectò quia hæc falli & fallere potest, ille non potest. Aut si falli potuit, intellectus non fuit, sed opinio. Hæc ille. Iuxta quæ constat Primò,
dum assertionem temerariam in opinione affirmat, tantùm velle temerarium esse pro certo obtrudere, quod certum non est, sed tantum verisimile. Secundò, errare eos, qui id, quod sub opinione est, vt certum amplectuntur, ex quo fit sententiam Auctoris, & eius, quam pro ea tantoperè laudat, non esse, ita certam, quandoquidem multi errant, qui opinionem reputant intellectum: vnde & videtur fieri iuxta eorum principia tutiorem partem eligendam, nec assertæ certitudini insistendum. Pro nobis autem id fauet, quod de opinione Doctor sanctus profert, esse scilicet viam ad inuestigandum Deum, & ea quæ ad eum spectant; quod intelligendum de illa iuxta propriam rationem accepta, quia non vult cum intellectu, id est cum euidenti ratione confundi, quod Scriptores præfati faciunt, vt vidimus, & inferiùs ampliùs explicandum.
SECTIO III.

SECTIO III.

Argumenta aliqua, quorum solutione asserta veritas ampliùs lucidatur.
15
*PAg. 87. nu. 18. post adductas rationes,
de quibus Sect. præced. sic concludit Auctor: Alias probationes vide infra Dub. 7. quas sapientißimè, vt solet, prosequitur D. Fagnanus, & D. Caramuel non attigit, quia eneruare non potuit. Sic ille. Et quis ipsi sic loquenti ore dat, cùm probationes, de quibus loquitur, non solùm à sapientissimo Caramuele, sed à minoris abollæ Theologo possint eneruari? Id quod à nobis est modò præstandum.
Arguit ergo ille apud Auctorem pag. 180. nu.
180. & seqq. Primò ex Aristotele 6. Ethicor. Cap. 5. vbi prudentiam, ait esse habitum cum ratione actiuum: Atqui opinio probabilis non fundatur in ratione vera, sed fallibili, vt habet idem in 1. magnor. moral. Cap. 33. & 6. Ethicor. Cap. 3. Ergo iudicium opinatiuum est extra sphæram prudentiæ, & ita illud assumens pro regula suarum actionum, non agit prudenter, nec habet virtutem moralem, cùm prudentia sit generalis regula humanorum actuum, & completiua omnium virtutum moralium, vt dicitur in 6. Ethicor. dicto Cap. 5. & docet D. Thomas 2. 2. q. 166. arti. 2. ad
D. Thom.
1. & in 3. dist. 9. q. 1. arti. 1. & dist. 27. q. 2. arti. 4. quæstiun. 2. Ad quod
Respondeo Primò concedendo totum, præter
id, quod dicitur, de generali defectu prudentiæ, quia iuxta receptam sententiam non est obligatio moralis operandi semper iuxta regulas prudentiæ, cùm possint dari actus indifferentes in indiuiduo, & qui id negant, probabilitatem huius sententiæ recognoscant. Ex eo autem quòd aliquoties quispiam ita operetur, non sequitur esse virtute prudentiæ destitutum, cùm circa multa alia illam possit exercere, & eos ipsos actus indifferentes ex se, posteà ad honestatis prærogatiuam eleuare. Secundò respondeo concessa Ma
iori negando Minorem, quia dum quis opinionem probabilem amplectitur, virorum prudentium dictamen amplectitur, quod iuxta regulas prudentiæ est: minimè enim ita operaretur, si manuductionem talem prudentiæ non haberet, & licet opinio regula certa non sit in ratione obiecti; quòd tamen illam sequi liceat, stante prudenti illo dictamine, regula fallibilis non est in ordine ad operationem. Cum sit dogma firmissimum eum imprudenter non agere, qui prudentium cōsiliumconsilium amplexus operatur. Vnde illud Eccli. 9. v. 21. Secundùm virtutem tuam caue te à
Eccli. 9. v. 21.
proximo tuo, & cum sapientibus & prudentibus tracta, vt scilicet eorum consilia secutus non erres Prouerb. 8. v. 2. Numquid non sapientia clamitat, &
Prouerb. 8. v. 2 & 12.
prudentia dat vocem suam? Vt videlicet homines prudentium consilio regantur, de quo inferiùs v. 12. Ego sapientia habito in consilio &c. Circa quod videndi interpretes.
16
*Secundò ex nu. 181. vbi se refert ad ea,
quæ habet Resolut. 9. quæ extat pag. 199. Confir|mat. 1. & 2. pag. 204. & pag. 207. n. 261. & seqq. & pag. 213. nu. 271. & seqq. & pagina quidem 204. nu. 245. cùm statuat conscientiam esse dubiam, quando duo iudicia concurrunt iuxta duas oppositas opiniones de licita & non licita operatione, & ea stante non posse licitam esse operationem, affirmat id à D. Fagnano neruosissimè probari. Cuius tamen probationes, nouem inquam, textibus conformatæ, id tantùm euincunt, quod iam nu. 11. concessimus, opinionem inquam dubium aliquod importare, sed non obstare illud, quia cum eo stat conscientia certa de honestate saltem negatiua operationis, quòd scilicet ita operando non peccetur. Neque duo iudicia inter se contraria sunt, sed vnicum, quo operatio immediatè regulatur. Vnde non vrget ratio ab Auctore addita nu. 255. dum sic arguit: Vel habet certitudinem moralem quòd vnum sit verum & rectum sub dubio de altero; vel quod vtrumque sit verum, vel dubium de vtroque: non enim datur medium practicum, siue in practicis. Si primum, manifestum est quòd certitunem illam non sequendo, sequatur sententiam dubiam, sub qua operatio suspendi debet, ac per consequens quòd illicitè operetur, & peccet. Si secundum, nihil contra resolutionem sequitur, sed solùm quòd duo iudicia obiectiuè contradictoria sint simul vera, & quidem certò, quod est impossibile. Si tertium, patet ex dictis contra primum: Ergo &c. Ad quam.
Respondeo illam, si quidquam probat, contra
licitam probabilis opinionis sequelam, generaliter non militare: qui enim nullum iudicium de illicita operatione habet, sed iudicans partem vtramque probabilem, vt libet operatur, nihil de contradictione illa dici potest deuorare. Id autem esse licitum vidimus Parte 1. n. 45 & Parte 4. nu. 26. 30. & seqq. pro quo & videri potest P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 62. Cap. 4. vers. His omnibus. Stante autem probabilitate etiam
sententiæ affirmantis posse quempiam operari contra sententiam propriam, vbi iudicia interueniunt, scilicet, Non est licitum hoc facere (sic enim opinatur) & est licitum, quia alias operando peccabit; dico habere certitudinem moralem de posteriori iudicio, quod alteri non contradicit, eo quòd modale sit, quem modum prius illud non excludit, sed admittit acsupponit. Itaque cùm iuxta propriam opinionem iudicans affirmo non esse licitum, intelligitur dummodo iuxta illud quis operetur: in posteriori autem sensus est licitum esse iuxta generale principium de licito probabilis opinionis amplexu. Vnde neq;neque conscientia dubia est, neque quidquam eorum sequitur, quod ratio præfata contendit. Sicut neque quidquam vrget, quod de contradictione habet nu. 244. & de duobus iudicijs reformante & reformato nu. 257.
17
*Sed instat nu. 259. ex eo quòd iudicia op
posita non possunt simul esse recta, quia rectitudinem suam accipiunt à conformitate cum lege Dei naturali, vel positiua. Atqui hæc non continet de eodem quòd sit licitum, & quòd non sit licitum, quæ sunt iudicia opposita. Ergo &c. Dicere autẽautem quòd illa quidem absolutè considerata non contineat, sed benè relatiuè considerata ad rationẽrationem, vel auctoritatem vnāvnam, qua à nobis iudicatur esse licitũlicitum, & ad alteram, qua à nobis iudicatur esse illicitum: est illam nostræ rationi & auctoritati subijcere, & de absoluta facere illam à nostris cœcitatibus dependentem, quod perabsurdum est. Deinde, Deus, qui est prima veritas in sua lege & Ideis continere non potest duo opposita iudicia de obiectis contradictoriè oppositis; quoniam iudiciorum alterum necessariò est falsum. Ergo &c. Sed nullius roboris est instantia; nego
Disiecta illa.
enim Minoris suppositum, quòd scilicet iudicia illa sint opposita iuxta datam explicationem, quæ coincidit cum adducta in argumento, si ad eumdem sensum reuocatur. Neque hoc est Dei legem à nostris cœcitatibus facere dependentem, sed operari iuxta id, quod illa dictat faciendum, cùm diuersimodè proponitur, iuxta varios rerum status: lex enim æterna dictat quid sit faciendum cùm ignoratur veritas, vt non impingat in peccati scopulum conscientia. Quòd autem vtrumque iudicium contineri in diuina lege & Ideis nequeat, eo quod vnum sit falsum, difficultas est, cui omnes tenentur respondere: aduersarij enim volunt licitam esse operationem cum morali certitudine de honestate, quæ tamen secundùm se illicita esse potest; sicut & falsum iudicium, quo quis iudicat rem esse suam, cùm non sit, aut legem non obligare, cùm reuera obliget. Similiter iuxta ipsos, vt vidimus n. 13. potest quis nunc adhærere vni opinioni, & paulò post ea relicta adhærere alteri. Quo euentu duo dantur opposita iudicia de licita & illicita operatione, quorum vnum necessariò est falsum. Quomodo ergo illud in diuina lege, & Ideis potest contineri. Quo
modo item iuxta receptissimam doctrinam tenetur quis operari iuxta conscientiam erroneam, cum talis in falso iudicio fundetur, vnde nec diuinæ legis participatio, cui operans se debet conformare? Dici ergo potest iudicium falsum in Dei lege non cntineri, neque in Ideis; nihilominus licet physicè contentum non sit secundùm conceptum falsitatis, posse nihilominùs esse rectum in ordine ad operationem honestam, idque per accidens, ratione scilicet ignorantiæ inuincibilis. Pro quo hæc satis, cùm aduersarij ad suarum etiam positionum firmandam probabilitatem, similiter etiam modum explicationis debeant suæ aptandum argumentationi vestigare.
18
*Pergit n. 260. & sic arguit. In materia
peccaminosa & dubia seu suspecta de peccato, qualis est ea, de qua agimus, ex omnium sententia, vbi iudicia practica sunt tantùm apparenter vera, suspendi debet operatio, si non sit necessarium operari. Atqui ista iudicia, de quibus est quæstio, sunt tantùm apparenter vera; immò alterutrum est demonstratiuè falsum, quia est alterius contradictorium, iuxta adductam rationem, neque est necessarium operari, vt supponitur: Ergo &c. Maior probatur, quia alioqui esset exposita peccandi periculo, & hoc sensu illicita ac peccatum, vt patêre satis, ait ex probatione 1. Nec dici potest apparentia sufficere in hoc statu, in quo Cœci nati sumus, & impossibilis est inuentio veritatis; Quia non obstante cœcitate potest haberi & debet quæri certitudo moralis; alioquin incerta motiua apta non sunt nostræ cœcitatis dubia & scrupulos rescindere, prout aduersarij sua sententia de licita opinionis | probabilis sequela rescindere præsumunt, sed inextricabiliter intricare dumtaxat, quæ in toto hoc dubio afferuntur, efficaciter probant. Sic Auctor, verba quidem, nihil tamen quod momenti sit considerabilis eisdem adnexum multiplicans. Maiorem concedo de apparentibus vt
cumque veris, nego tamen cùm sufficiens apparet fundamentum ad probabile iudicium efformandum; quod quidem ad conscientiarum securitatem commodius multò, quàm iudicium illud omnem excludens de opposita sententia formidinem; quod quidem communiter loquendo difficile est, & valde profectò difficile, quidquid sic opinantes nobis de illius facilitate conentur persuadere. Vide dicta n. 12. Quod secus accidit quando quis opinionem communiter receptam vt probabilem sequitur. Vnde ineptissimè dicitur conscientias hoc modo inextri cabiliter intricari, quod quidem vsurpari veriùs posset de opposito sentiendi modo, si ab inofficiosis exaggerationibus huiusmodi non esset opportunius temperare.
19
*Ex eo autem vrgere nititur n. 261. quod
sententiæ nostræ Auctores adijciunt, scilicet non semper licitum esse vsum sententiæ probabilis: quando inquam malum ex illo resultans est notabiliter grauius quàm illud, quod ex non vsu posset erga operantem resultare, vt in iudice, medico, Sacramentorum ministris, aut aliàs potest accidere. Tunc sic. Ideò id fieri nequit, quia sic
procedens imprudenter operatur: Atqui imprudenter non agit qui opinionem probabilem sequitur: Ergo & illud licebit, vel si non licet, corruit quod pro licito opinionis probabilis vsu fundamentum inculcatur. Verum enim verò cùm sic operari, contra iustitiam aut charitatem sit, in tali operatione nequit stare prudens agendi ratio, quidquid D. Fagnanus vrgere contendat, quem efficacissimè circa hoc versatum conclamat Auctor, sed nihil speciale proponens. Illud
autem potest obijci, stante damni proximi periculo non licere vsum dictum: Ergo & stante periculo violandi diuinum præceptum. Consequentia probatur, quia non minùs debet attendi damnum saltim extrinsecum Dei, quod in eius præcepti violatione contingit, & eiusdem interior displicentia, quàm hominum, cùm hoc inferioris conditionis sit illius comparatione, vnde nec periculo tali se quisquam debet exponere. Ad quod dico, in præfatis diuersam esse rationem; damnum enim proximi aut est certum, aut potest esse, dum quis cum illius periculo operatur, minimè ex opinionis probabilis, si fortè falsa est, prosecutione vitandum: respectu autem Dei damnum est nullum, dum prudenter quis operatur, quia lex tantùm materialiter violatur (quod & negari potest, quia sic operantem non obligat) ex quo neque displicentia, quæ indignationem prouocare possit, emergit, vt in amentibus euenit: neque alio modo vult secum agi summum rigorem præferens, quia id summè esset onerosum, & ita Doctorum consilio, quos sui loco statuit, contentus est negotium conscientiæ pertractari. Sed iam ad D. Fagnani argumenta Dom. Caramueli ineluctabilia veniamus.
SECTIO IV.

SECTIO IV.

Probationes aliæ propositæ & eneruatæ, ex quibus lux amplior receptissimæ positioni.
20
*NVm. 263. principium illud proponit,
Tene certum, dimitte incertum ex Cap. Si quis autem, in fine de Pœnit. dist. 7. circa quod latè discurrit n. seqq. præfati Auctoris verba transcribens. Ait ergo aliud esse in moralibus sufficere certitudinem ex probabilibus, & aliud sufficere certitudinem probabilem. Itaque cùm dicimus, in moralibus sufficit certitudo, quæ oritur & generatur in intellectu ex argumentis & rationibus probabilibus, propositio vera est, quia plures rationes probabiles sunt aptæ natæ generare in potentia rationali moralem certitudinem de honestate operationis absque vlla formidine partis oppositæ; si rationes illæ, sint
tanti ponderis, vt efficaciter moueant intellectum ad iudicandum rem ita se habere, vt probatur ex Cap. Ego solis. vers. Alios autem 9. dicta. & hæc est illa certitudo surgens ex probabilibus, quæ in morali materia sufficit ad rectè operandum. Cùm verò dicimus, In moralibus sufficit certitudo probabilis, propositio est falsa, quia ista certitudo probabilis non datur; immò implicat cōtradictionemcontradictionem quòd sit certitudo, & sit probabilis; quia certitudo est præcisa determinatio intellectus ad vnum; probabilitas autem indeterminatè, & indifferenter se habet ad rectum & obliquum, vnde iudicium probabile non est prudentiæ, cùm non habeat, pro obiecto verum, & sub ratione veri, sed est obnoxium formidini &c. Vnde certitudo &
Aristotel.
probabilitas se mutuò destruunt ex Aristotele 1. Ethicor. Cap. 3. dum ait in morali materia satis esse vt verum ostendatur pingui quadam Minerua, & adumbrata figuratione, atque de ijs, quæ plerumque eueniunt, ratiocinari, & ex ijs similia etiam concludere. Quibus verbis tantùm intendit vt in materia morum non requirantur probationes per rei euidentiam, seu demonstrationem, sed satis sit verum ostendere per coniecturas probabiles, arguendo etiam à communiter accidentibus, & à similibus, quod & se fateri affirmat. Verumtamen oportet secundùm Aristotelem, vt his coniecturis & argumentis probabilibus ostendatur verum, & sic non sufficit vt ostendatur probabile, quod longè distat. Quare qui probabilibus rationibus ostendit opinionem probabilem, non satis facit menti Aristotelis requirentis vt ostendatur verum, excludens scilicet formidinem, & ita obiectum virtutum intellectualium, quod est immutabile, vnde & prudentiam ab opinione distinxit.
21
*Pergit, & ait, cùm D. Antoninus & alij
ex aduerso citati ab ipso nu. 51. dicunt moralem certitudinem consurgere ex coniecturis probabilibus, grossis, & figurantibus; hæc verba non importare vt in moralibus sufficiat certitudo probabilis, sed tantùm vt sufficiat illa, quæ ex probabilibus coniecturis & argumentis generatur, & eodem modo, dum leges & Canones decidunt | quæstiones & caussas ex argumentis probabilibus, non intendunt vt sufficiat iudicium probabile, sed tantùm vt ex probabilibus rationibus simul iunctis possit iudex ita illuminatus formare iudicium certum & infallibile de rei veritate, quia licet argumenta sensim non concludant, si tamen simul iungantur, & sint multi ponderis, sunt apta nata generare certitudinem, vt apprehendat intellectus rem ita se habere; atque ita caussæ sunt probabiles, sed effectus omnino certus & infallibilis: & hoc innuit textus in Cap. Iudican
Cap. Iudicantem 30. q. 6.
tem 30. q. 6. in illis verbis: vt ibi actio ambarum partium illuminata sit plenior. Probat deinde cum prædicta certitudine ex probabilibus deducta licitam esse operationem, per ea, quæ adducit Auctor num. 267. addens in terminis huius casus se non reperisse quemquam contradictorem ex antiquis aut modernis Scriptoribus.
22
*Nec bonam consequentiam esse ait, Cer
titudo moralis nascitur ex probabilibus: ergo probabilia sunt moraliter certa: Quia in primo casu consideratur illud totum & aggregatum perfectum, quod resultat ex pluribus singularibus imperfectis. In secundo autem considerantur ipsa singularia imperfecta & insufficientia. Quo sit vt si aliqua propositio haberet pro se vnam tantùm
rationem seu pręsumptionempræsumptionem non conuincentem sed solum probabilem, illa non esset moraliter certa, quia esset cum formidine partis aduersæ: Secus verò si ratio illa seu præsumptio esset conuincens, vt est textus in Cap. Afferte, de præ
Cap,. Afferte de præsumpt.
sumpt. vbi proponitur iudicium Salomonis, qui ex præsumptione violenta pronuntiauit pro matre dicens: Date huic infantem viuum &c. Vnde
3 Reg. 3. v. 27.
iudicium illius non fuit probabile, sed omnino certum: non quidem certitudine mathematica, sed morali. Quando autem præsumptio vehemens non est, tunc quæ non prosunt singula, multa iuuant. l. 2. §. Ætas. Et ibi Glossa in verbo Legi
tionis ff. de excusat. tutor: l. Instrumenta, vbi etiam Glossa in verbo. Alijs quoque. Cod. de probationib. Glossa Cap. Cùm caussam in verb. Adminicula, de testibus. Et duæ probationes semiplenæ etiam diuersi generis similiter iunguntur ad faciendam vnam plenam probationem: vt notat Bartholus l. Admonendi n. 48. vers. Veritas est quòd duæ semiplenæ faciunt vnam plenam. ff. de iureiur. Vnde vnus testis, qui facit semiplenam, & confessio facta absente parte, quæ facit aliam semiplenam, simul iuncta plenè probant. Casus est in Cap. Cum dilectus de Succession. ab intest.
& notat Bartholus vbi supra. Item vnus testis & fama publica, eo casu, qui faceret semiplenam, vt in Cap. 1. de appellat. & notatur in l. 3. §. Ijsdem quoque principijs. ff. de testibus, & per Bertholum loco citato. Idem in fama & scriptura priuata, pluribus præsumptionibus & adminiculis, quandò vnum adminiculatur alteri, ostendit adductis textibus & Doctoribus: vnde concludit pro casu, de quo agitur, citatis pro sua positione Merenda, Carena, & Mercoro. Et hæc pro prima Confirmatione, ad quæ minimè est operosum
respondere.
23
*Et in primis quod ad Aristotelem attinet, pro opposita non obscurè sententia facit, cùm dicat in moralibus satis esse vt verum, pingui Minerua, adumbrata figuratione, ex frequenter euenientibus, & similibus, ostendatur. Hæc enim manifestè indicant non esse necessariam omnimodam & infallibilem certitudinem, qualis ab Auctore exigitur: sicut & verum immutabile: hoc enim non pingui Minerua verum est, vt liquet: Quod neque in sic arguentis sententia stare potest, cùm accidere queat esse falsum id, quod vt certum quis, dum operatur, amplectitur. Deinde D. Antonini doctrina cùm Aristotelicæ consonet, sinistrè ad contrarium sensum inflectitur. Iam quod certitudo ex probabilibus genita ad caussarum decisionem sufficiat quis negat? Illud tamen negari meritò debet, certitudinem
scilicet talem extrahere rem iudicio subiectam ab statu probabilitatis. Vnus quidem testis non satis ad iudicium probabile de veritate, si non sit sublimi aliqua prærogatiua qualificatus, de qua in Cap. Cùm à nobis de testibus &c. Sed in ordi
ne ad iudiciale forum duo sunt satis ex Cap. Licet vniuersis eodem tit. & alijs. Atqui id quod illi affirmant, tantùm est probabile, quia falsum esse
potest, vt in iudicibus contra Susannam est de fide, & frequentes euentus comprobarunt, vnde tot in Iure vtroque pro testibus cautiones. Addantur alij, erit quidem probabilius, quia formale motiuum assentiendi non variatur, sicut non variatur ratio fidei humanæ, quæ testimonio dicentis innititur: vnde & vni, & duobus, & pluribus, vltra creditur, sicut creditur instrumentis, & ita extat titulus de fide instrumentorum. Et quidem circa hoc æquiuocatio vitanda est: aliud est enim
iudicem vti certum de sententia procedere, secundùm quam operatur, aliud verò certum esse de probationibus, siue argumentis, & testimonijs, quibus motum animi sui conformat, vt loquitur Cælestinus Tertius in Cap. Prætereà de testibus &c. quod est ad procedendum in ea necessarium. Primum enim ex eo habetur quòd lex præcipit iuxta determinatum testium numerum ferre sententiam siue illi verum dicant, siue mentiantur, dum de mendacio nequeunt coargui: Sic enim cùm legi obediat certam sequitur ille sententiam. Posterius autem non ita, vt ex modo dictis apparet, quia potest non immeritò formidare quòd testes non verum deponant, siue ex malitia, siue ex inscitia, aut incuria. Pro quo explicando opportunè succurrit casus in Cap. In
Cap. In nostra cit. tit.
nostra vbi plures pro Monachis in caussa contra Archidiaconum quemdam deponunt testes, & tamen eorum depositionibus non standum decernit Innocentius Tertius.
24
*Audiendus ille: Si testes vtrimque produ
cti eiusdem honestatis & æstimationis extiterint, cùm constet testes Monachorum esse testibus Archidiaconi numero pauciores, pro Archidiacono sententiam proferatis. Addit deinde. Si verò testes ex parte Monachorum producti, tantæ præeminentiæ fuerint, quòd eorum auctoritas aliorum sit meritò multitudini præferenda, ab impetitione Archidiaconi absoluatis eosdem. Vbi quis non videat propter aliqualem excessum testium dicta ex aduerso stantium non penitus infirmari, & posse reipsa contingere, vt illi veritatem attingant, qua sint aduersantium dicta destituta: Ergo iudex meritò potest de veritatis formidare defectu, cùm tamen certus ad sententiam procedat, legis imperijs obsecutus. Et verò si extra iudicialiter res agatur, | ob prædictam formidinem nemo quemquam condemnarit: constat autem non cessare illam eo quòd caussa ad iudicium forense deferatur. Vbi quod de iuramento dici potest, non obstat, quia testes vtrimque producti iurant, & nihilominus pro alterutra stantes parte formaliter aut materialiter saltim mentiuntur. Quando etiam pauciores ob rationem dictam præferuntur, suus etiam formidini locus relinquitur. Si enim tales non iurati deponant, eorum testimonio non defertur, nisi fortè id à parte remittatur aduersa. Cap. Tuis. Et Cap. Nuper cit. tit. Ergo formidari circa eorum depositionem potest, aliàs non essent repellendi. Ex eo autem quòd iuramentum accedat, præeminentia non crescit, & stat ex aduerso plurium iuramentum, vnde & potest locus esse formidini; & ea non obstante iudex iuxta eorum deposita pronuntiare.
25
*Quòd ergo stante propria ratione proba
bilitatis, sine certitudine, quam præfatus Auctor necessariam esse contendit, operari liceat, ex adducto illius discursu potiùs euincitur, quàm aliqualiter conuelli videatur. Concedimus enim quidquid de minùs sufficientibus probationibus dicitur, sed negamus ex illis certitudinem omnimodam euinci, sed eam, quam leges sufficientem esse statuunt, quæ non excedit probabilem: vnde & fatetur leges & Canones decidere quæstiones & caussas ex argumentis probabilibus: cùm tamen non semper multa argumenta, aut vehemens aliqua præsumptio concurrat, vt in citato Cap. In nostra, ad decisionem caussæ vnicum est argumentum excessus aliqualis testium, aut eorum præeminentia: in quibus tamen ea est, quam vidimus, efficacia. Occurrit etiam casus in Cap.
Per duas de probation. in quo habetur iuranti concubinæ eum quem in domo amasij peperit, non esse illius filium, sed alterius, eo quod à priori diuerterat, ad quem tamen regressa, quem tamen vt filium habuerat, & talem nominauerat, non esse credendum: Cùm indignum sit (iuxta legitimas sanctiones) vt quod sua quisque voce dilucidè protestatus est, in eumdem casum proprio valeat testimonio infirmare. Quæ sunt verba Innocentij Tertij. Vbi manifestè apparet vnicum esse argumen
Et probabile illud.
tum pro decisione, & probabile esse vel saltim suspicabile, sic iurantem non peierare. Quod quidem, quæ sequuntur, etiam manifestant, sic enim idem: Vnde apparet per consequens, quod prædictus R. Sophiam, neptem memorati T. cuius prima facie præsumitur consobrinus, non potest habere aliquatenus in vxorem. Circa quod ita Glossa: sed
Glossa.
videtur quòd potiùs secundo dicto matris standum est, quàm primo; quia potius iuramento, quàm simplici verbo creditur; maximè cùm alia præsumptio procedit, quòd de alio sit genitus: sed fauore filiationis potiùs statur communi opinioni, & nomini vtriusque parentis. Sic Glossa: ex quo compertissimum habetur cum opinione tantùm stare posse quæstionis decisionem, & argumentum vnicum sufficere, vt in præsenti, rationem scilicet filiationis, impedimento matrimonij declarato ex eo quòd tantùm prima facie præsumitur, eidem obstare, non rei veritate penitus explorata, iuxta quam oppositum posset comperiri: Pro quo hæc satis, vbi multa alia possent aggerari.
SECTIO V.

SECTIO V.

Discursus alij aduersantium penitus infirmati.
26
*PAg. 213. n. 271. & seqq. habentur ea, quæ ad secundam Confirmationem spectant, vbi etiam D. Fagnanus ea exhibet suæ sententiæ fundamenta, ad quæ Dom. Caramuel nihil respondit, vtpotè (sic Auctor censet) qui eisdem conuictus, non potuit illa suis responsionibus eneruare.
Primò quia ad honestè & prudenter operan
dum necessarium est vt quis habeat certitudinem de honestate operationis. Cap. Si quis positus. Cap. Si quis autem in fine, de Pœnit. dist. 7. Cap. Iuuenis. vers. In his, de Sponsa 1. Medina 1. 2. q. 19. arti. 5. Suarez de actibus humanis, Disput. 2. Sect. 2. Salas 1. 2. Tract. 8. Sect. 9. Lessius de Iust. & Iure Cap. 1. & est communis sententia; immò multi existimant esse de fide, propter illud ad Rom. 14. v. 23. Omne, quod non est ex fide, pecca
Rom. 14. v ic. Glossa.
tum est: vbi Glossa dicit: Fides nostra vult vt homo agat hoc, quod benè intelligit esse agendum; & peccatum est quod aliter fit quàm probatum est. Ad idem Cap. Quoniam omne de præscript. & 5. Ex his 28. q. 1. S. Thomas in præallegatum locum Apostoli & Quodlib. 8. arti. 13. Sed qui vtitur opinione probabili non habet hanc moralem certitudinem: Ergo non agit rectè & prudenter. Minor probatur, quia operatio incerta est, cùm se habeat ad verum & falsum, vt inquit Aristoteles sæpiùs al
Aristotel.
legatus in 1. Magnor. moral. Cap. 13. Existimatio est, qua in omnibus ferimur ancipites, ea ne ita, an secus.
Respondeo concessa Maiori, negando Mino
Resp. dari, sed nihil inde.
rem, & ad probationem concedo opinionem incertam esse, sed præter assensum circa illam dari alium de illius licita sequela, iam explicatum. Nihil certè noui discursus præfatus exhibet, vnde & potuit omitti, nec repetitione inutili lectorum patientiam fatigare.
27
*Secundò, dictamen rectæ rationis debet
conformari legi æternæ tamquàm primæ regulæ S. Thomas 1. 2. q. 19. arti. 6. Sed dictamen cum formidine morali repugnat conformari legi æternæ, quia hæc est immutabilis dicto 5. in principio, & dicto 6. §. His itaque. Iudicium verò opinatiuum in suo conceptu formali est variabile & fallibile, habetque defectibilitatem moralem, quia ita creditur verum, vt etiam moraliter possit esse falsum. Ergo &c. Et hæc est repetitio, vt videri potest n. 17. & ita ad alia.
28
*Tertio, in actibus humanis iudicium, quod
est incertum, non potest habere moralem certitudinem: tale est probabile propter formidinem. Ergo Maior patet quia repugnat in humanis actibus aliquid esse simul certum & incertum. Cap. Si quis autem in fin. de Pœnit. dist. 7. & dicto §. Ex præmißis 30. q. 5. Sicut repugnat quòd quis simul sit securus & timidus, tutus & formidans, stabilis & fluctuans: hæc enim sunt opposita, quæ se mutuò destruunt l. vbi repugnantia ff. de regulis iuris, & ibi declarat Cagnolus n. 2. Decianus Cod. 1. 49. n. 11. lib. 3. & patet ex Philo|sopho in 4. Metaphysicæ Cap. 6. circa medium. Minor est Nicolai de Lyra circa illud Sap. 9. v. 14.
Cogitationes mortalium timidæ, & incertæ, prouidentiæ nostræ, sic locutus: & hoc est quod dicit: Cogitationes enim mortalium sunt timidæ, quia sunt obnoxiæ formidini, & per consequens sunt incertæ prouidentiæ nostræ, nisi dirigantur dono sapientiæ diuinæ. Hæc ille, in quibus ponderandum illud, & per consequens, quod clarè demonstrat iudicium probabile ex eo quòd sit obnoxium formidini, necessariam consequentiam esse timidum & incertum, & sic non habere moralem certitudinem requisitam ad honestè operandum. Pro quo Bresserum laudat & Honoratum Fabri in opinionis definitione.
Respondeo benè quidem prædicta stare, & de
seruire posse ad dogma illud roborandum, quod Theologis inconcussum. Sed nunc non erat his opus, cùm ex repetitionibus præfatis id liqueat, neque à Nobis in dubium reuocetur. Concedimus enim quidquid de certitudine morali dicitur, & negamus ex opinione sequi fluctuationem proximam & immediatam, quidquid de antecedenti sit, quod non est regula proxima operationis. Quemadmodum in modo philosophandi sic arguentis, ex probabilibus generatur dictamen moraliter certum: atqui circa probabilia necessarium est fluctuare; in quibus neque tutus esse operaturus potest, neque securus. Sicut ergo eo non obstante, dictamen certum haberi potest; ita & in receptiori philosophia. Et ratio est quia in eo, quod est incertum, potest certum aliquid inueniri, quod sit dictaminis non incerti fundamentum. Quemadmodùm quando quis se exponit periculo, incertum est an damnum sit futurum; periculum tamen certum est, vnde & certum est peccare se periculo exponendo. Ita etiam opinio incerta est, sed certum est esse probabilem, vnde & dictamen certum formari potest circa illius licitam, tutam, & securam sequelam. Quòd si dicas posse dari opinionem, quæ tantùm probabiliter sit probabilis, in eo etiam sua est certitudo, esse inquam eo modo talem, & pro eo stare regulas probabilitatis, cùm non leues rationes pro se habeat, & non contemnendam auctoritatem.
29
*Quartò, qui facit actum probabiliter illi
citum, discrimini se committit, & mortaliter peccat, vt est textus in Cap. Inquisitioni de sentent. excom. vbi est expressum mortaliter peccare eum, qui facit actum illicitum ex conscientia credulitatis probabilis. Et probatur à fortiori ex Cap. Ad audientiam. Cap. Significasti El. 2. & Cap. Petitio, de homicidio. Sed qui facit actum probabiliter licitum, facit actum probabiliter illicitum, cùm probabilitas se habeat indifferenter ad vtrumque extremum, vt in 6. Ethicorum Cap. 3. & 5. & in 1. Magnor. moral. Cap. 33. & in Posterioribus textu 44. vbi probabile, seu opinabile definitur esse illud, quod ita creditur esse, quod tamen aliter se habere potest. Ergo qui facit actum probabiliter licitum, committit se discrimini, & mortaliter peccat. Quo argumento ait vti Cardinalem Caietanum in Opusculis. Tomo 1. Tract. vlt. Respons. 15. dub. vlt. vbi sic scribit; si
Responsione non opus noua.
cut in argumento 6. videbitur: & quid ad hæc? Id certè quod circa præcedentia, repetitionem inquam esse, cui nihil sit opus adiungi. Textus de dubio procedunt, non de probabili opinione: quod neutiquàm impugnatur: neque toties adductus Aristoteles quidquam negotij facessit, sed in officiosæ occupationis.
30
*Quinto si Dominus administrationem
& dispensationem bonorum suorum committeret seruo, qui ex imprudentia vel infidelitate solitus esset falli & fallere, vtique ab omnibus iudicaretur imprudens, eiusque fatuitati meritò imputaretur, si seruus, cui substantiam tradidisset, eam dissiparet: & idem esset in ægroto, qui pro cura sui corporis, grauiter laborantis vteretur opera medici imperiti & infidelis; & in nauigante, si nauis regimen committat nautæ, qui ex imperitia rei nauticæ, vel dolo malo solitus esset falli, & aliàs fallere, & quandoque mentiri, & mentiendo nauigantes in interitum perducere. Ergo multò magis iudicandus est imprudens Christianus, qui pro directione & regula conscientiæ suæ vtitur medio opinionis probabilis, quam mentiri & fallere sæpè contingit & falli, vt sæpiùs legitur in allegato Cap. A nobis, de sent. excommun. El. 2. & in 6. Ethicor. Cap. 3. in principio. cùm anima corpori, & rebus omnibus sit præferenda. Cap. Sedulò 38. dist. & l. Sancimus C. de Sacros. Eccles.
Respondeo argumentum præfatum etiam con
Retorquentur illa.
tra arguentem militare, vt euidenter ostenditur. Nam vt formetur iudicium moraliter certum, quod necessarium est iuxta ipsum ad honestam operationem, præcedit examen probabilium rationum, ex quibus illud generatur. Tunc sic. Eo ipso quòd ex probabilibus generetur, ita reddit certum volentem iuxta ipsum operari, vt falli possit; ea enim de caussa potest mutari sententia, iuxta dicta n. 13. Ergo in eum ita operantem adducta exempla concurrunt. Quid ergo ad illa? Vel si non quadrant, neque contra sententiam oppositam quidquam roboris continent. Itaque licet stare possit vt certo moraliter dictamine posito operetur quis: cùm tamen ad eum statum per argumenta probabilia deueniendum sit, cessare omnis inquisitio debebit, quando pars tuta clarè occurrit, quia aliàs in periculum operandi contra legem impingetur, & domini bonorum, ægroti, & nauigantis exempla recurrunt. Ad quæ dicendum nihil vrgere, quia in illis damnum potest reipsa contingere, secus in casu nostro, in quo damnum nullum, cùm sit honesta operatio, per quam lex aut præceptum non violatur, de quo dictum nu. 19.
31
*Sextò ex Cardinali Caietano citato n. 29.
sic enim ille: Si applicatio ad opus fluctuat circa rectum & obliquum, mox scrupulus est conscientiæ, contra quam illicitè agitur. Et obliquitas mortalis incurritur. Et infra. Hoc enim fit, vt vacillatio conscientiæ in applicatione deformem reddat actionem, quoniam fit applicatio modo, quo non debet: debet enim potentia rationabilis determinari ad vnum, si rectè exire debet in actum, alioqui discrimini exponitur vtriusque oppositi, si fluctuante illa quis vtitur. Fluctuant enim quantùm sapit fluctuationis, tantùm sapit indeterminationis, ac per hoc indebiti modi operandi. Sic ille. Atqui in operante ex opinione probabili talis fluctuatio datur, pro quo reproducit auctoritatem Aristotelis ex 1. Magnor. moral. | Cap. 3. & D. Bonauenturam dicentem quòd vbi
Non vrgere concluditur.
est opinio, ibi est vacillatio. Ergo &c. Ad quod dico argumentum hoc noua responsione non egere, Card. Caietanus de fluctuatione conscientiæ, non de opinione probabili accipiendus, vel si pro Auctore stat, contra illum receptissima sententia depugnat.
32
*Septimo ex eodem Cardinali arguit in
7. Ex eodem.
Summa verb. Opinionis vsus ad finem; vbi diuersis verbis asserit iudicium practicum ad operandum debere esse rectum, ita vt omnem contrariæ partis formidinem excludat, etiamsi secundum propriam opinionem quis operetur. Id que efficaciter probare affirmat hoc argumento: Quando potentia rationabilis solùm practicè probabiliter iudicat aliquid esse licitum, iudicat etiam probabiliter aliquid esse illicitum & id faciens, peccat, vtpotè qui peccandi periculo se exponit: Ergo &c. Caietano concordare ait Almainum Tractat. morali Cap. 14. Armillam V. Opinio nu. 2. Nauarrum in Cap. Si quis autem, n. 58. & seqq. de Renit. dist. 7. & in hoc nihil est, circa quod hærere debeamus. Auctores dicti, quod fatemur, non attingunt, iudicium scilicet certum omninò necessarium, & Armillam pro nobis stare legenti constabit, pro quo Parte 1. nu. 656. & vt illi aduersentur, qui sunt inter tantos? Cùm alias probabilitatem oppositæ sibi sententiæ neutiquam inficientur.
33
*Octauò ex formidine opinionis probabi
lis, quam essentialiter & inseparabiliter habet annexam, vt admittunt Auctores contrariæ sententiæ, & probatur in 1. Magnor. moral. Cap. 33. & 5. Ethicor. Cap. 3. in principio. Et in citato Cap. Anobis El. 2. de sent. excommun. l. finali. C. de iust. & subst. & patet ex illius definitione, quam adducit citatis pro ea D. Antonino, Syluestro, Soto, Nauarro, & D. Bonauent. l. admonendi, ff. de iureiurand. vbi Bartholus, ait tenere medium inter suspicionem, & perfectam probationem: vnde exclusa formidine non esset opinio probabilis, sed veritas & certitudo, seu opinio vera, vt patêre ait ex 2. de anima textu. 152. Nec esset secundus gradus probationis, vt dicunt Legistæ, sed esset perfecta credulitas, seu perfecta probatio secundum Bartholum in l. citata num. 23. & l. 2. §. Dolum. ff. de dolo & notare ait omnes in l. Omnis definitio. ff. de regul. iur. & vrget rogans quæ sit formido illa, quæ intrinsecè inest opinioni? Ari
Quid formido. Aristotel.
stoles suprà 1. Magnor. moral. Cap. 33. Existimatio (inquit) seu opinio est, quia in omnibus ferimur ancipites, ea ne ita sit, an secus. Quarè secundùm, cum formido, quæ inest opinioni, est passio quæ nos facit ancipites, id est, ambiguos, ac titubantes, an res ita se habeat, nec ne. l. final. C. de condict. indeb. Vnde in effectu talis formido nihil est aliud quàm dubium positiuum & formale, aut saltem suspicio quædam seu scrupulus, & leuis credulitas ne pars opposita sit vera, vt explicant Theologi, hæc enim sunt synonima, & idem importantia. Et suspicio illa vel suspicio, tenet medium inter dubitationem & opinionem; plus enim credulitatis habet quàm dubitatio, & minùs quàm opinio, cum sit credulitas ex leuibus coniecturis, vt inquit Syluester. Verb. Opinio, in principio & notat Bartholus ad dicta in. l. Admonendi, nu. 21. Omnia hæc ille, & sint sanè omnia vera; sed quid inde?
34
*Post hæc sic concludit. His positis proba
tur hæc sententia ineuitabili hoc argumento: Quisquis habet suspicionem, formidinem, scrupulum, seu leuem credulitatem, quòd aliqua actio sit illicita, non potest manente tali formidine absque peccato operari. Sed qui habet opinionem probabilem affirmantem actum esse illicitum, necessariò habet suspicionem formidinem, scrupulum, seu leuem credulitatem de opposito, id est quòd ille actus sit illicitus, vt euidenter ostensum est, & admittunt aduersarij: Ergo &c. Maior propositio probatur per textum rotundum, qui cauillari in potest in Cap. Per tuas,
Cap. Per tuas. de Simonia.
El. 2. de Simonia, vbi deciditur esse peccatum mortale operari contra conscientiam scrupulosam, seu ex credulitate leui, nisi priùs formido seu error deponatur, & tradunt Innocentius, Ioannes Andreas, & alij: hoc enim important verba illa: Ædificat ad gehennam. Ad idem est textus expressus in Cap. Inquisitioni de sent. excommun. vbi
verba illa iuxta casum ibidem propositum: Ad pastoris sui consilium (conscientia leuis & temerariæ credulitatis explosa) licitè poterit, non solùm reddere, sed exigere debitum coniugale. Nisi ergo explodatur leuis credulitas seu formido, non licet operari, & ratio decisionis est, quia iuxta Caietanum suprà citatum, qui formidat, vacillat, & fluctuat, & qui fluctat, ad neutram partem se determinat. Qui autem sine hac determinatione operatur, certitudinem non habet de honestate operationis, cùm certitudo sit determinatio intellectus ad vnum, vt per D. Thomam suprà (nu. 26.) & sine hac certitudine exponit se discrimini, & leuis illa credulitas & scrupulus est mors conscientiæ. Patet igitur apertissimè eum, qui operatur cum suspicione seu formidine quòd actus sit illicitus, peccare, & consequenter eodem modo peccare eum, qui operatur secundùm opinionem probabilem affirmantem actum esse licitum, cùm necessario habeat formidinem de opposito.
35
*Sic citatus Scriptor, quod quidem noua
responsione non indiget, cùm noui nihil adijciat. Quod cùm ineuitabile dici audisset D. Caramuel, & omnia ad vnum reuocari, mirum non est de responsione curam nullam habuisse: ad vnum enim illud de dubio statu diuersis vocibus explicato, scilicet formidantis, ancipitis, ambigui, fluctuantis, scrupulosi, vacillantis, titubantis, quid esset dicendum ex eius doctrina constabat. Quæ quidem, quantùm ad sententiam attinet, vti verissima innumeri tuentur Auctores, cùm opposita Auctoribus modernis sit ferè destituta, vt testatur D. Fagnanus adductus à P. Bonæ-spei pag. 169.
D. Fagnan.
Si quæ autem minùs probanda in eius defensione interueniant, neque ego probare contendo, qui ante proscriptionis notitiam, illius renueram probare censuras, vt videri potest Parte 1. n. 137. & seqq. & Fagnanus quidem Iurisconsultus insignis ijs est modis probandi vsus, qui facultati eius erant congruentes; minimè tamen Theologicè philosophatus est, & ita principium illud de actu reflexo, cui iudicium practicum proximè innititur, licitum scilicet esse sequi opinionem probabilem, non est labefactare conatus, cuius nec meminisse videtur, quia pro eius impugnatione plus | aliquid de Theologico est lumine necessarium, vnde ad Auctorem, qui laborem pro illius assumpsit defensione, oportet accurramus, qui profectò cum Theologus habeatur eximius, qualem opera erudita testantur, aliquid fortè, quod momenti sit non exigui, suis asseclis, paucis equidem, & nobis etiam discutiendum exhibebit, qui in Apologemate D. Caramuelis non potuit non principium dictum reperisse. Sit ergo
SECTIO VI.

SECTIO VI.

Quædam P. Bonæ Spei argumenta proposita & soluta, cum ampliori veræ sententiæ firmitate.
36
*PAg. 115. & seqq. contra D. Caramuelem
arguit contendens stante formidine circa obiectum opinionis probabilis non posse stare actum certificantem de honestate operationis, cuius doctrinam præmiserat pag. 110. & seqq. quæ & est communis apud eius sententiæ defensores. Quòd scilicet agens morale vt licitè operetur, debet habere certitudinem de sui actus honestate formali, non de materiali, & quantùm ex discursu impugnationum colligi potest, nihil omnes illæ nouum continent, nisi vsum formalitatum more Theologico, qui in Auctore ab ipso propugnato non apparet. Concedendo ergo quòd formalis opinio trahat ad se formidinem opinionis obiectiuè, quatenus obiectum potest esse & non esse secundùm se licitum; quid inde ad actum formalis certitudinis, ob principium illud, quod Dom. Caramueli est de fide, licitum scilicet esse vsum opinionis probabilis.
37
*Et quidem distinctionem illam certitudi
nis admittit ipse, dum respondet ad casum à Dom. Caramuele inductum de Patre Dominicano, qui circa probabilem sententiam aliquam oppositam sententiæ Diui Thomæ formidinem habet opinioni congeneam; & tamen sine formidine Diui Thomæ sententiam amplectitur, quia pro doctrina S. Doctoris sequenda obstrictus est iuramento. Ait enim per iuramentum (sicut & per scientiam) impediri formidinem obiectiuam de errore morali obiectiuo, de quo solo est sermo, quidquid sit de physico obiectiuo, qui parùm curatur, dummodò ille vitetur. Vbi quidem moralis error ille intelligitur, qui circa mores versatur, quatenus aliquid potest esse licitum aut illicitum, pro quo sunt opiniones. Tunc vltra. Habens opinionem probabilem circa mores contrariam opinioni, quæ est contra Diuum Thomam, cum formidine versatur circa ipsam, & ita sine morali certitudine, & tamen ratione iuramenti nulla est in eius vsu formido: Ergo iam datur in certitudo moralis obiectiua circa obiectum non purè physicum, & quod materiale dicitur respectu actus, in quo est moralis certitudo.
38
*Sed argui ex eo potest, quod habet n. 25.
Nam ideò dubium ad conscientiæ securitatem non sufficit, quia dubitans reflexè dubitat (siue ob rationes dubias, siue ob leues, quod perinde est) an sit licitum vel illicitum, & ideò securitatem conscientiæ non habet, quam haberet, si inuincibiliter iudicaret se inuincibiliter ignorare non esse licitum; Atqui opinans probabiliter pro se habet rationes fortes, & etiam illas habet contra se, & ita æquè dubius hærere debet, ac si nullas, aut leues haberet: ergo ad securitatem conscientiæ non sufficiet. Adde dubitantem non posse habere actum reflexum illum, quem Moderni statuunt: ergo neque opinans. Consequentia probatur, quia eadem est ratio, formido inquam faciendi contra legem, & periculum, quod in eo apparet, cui & se committit, qui ita operatur. Ad quod concessa Maiori, nego Minorem, quatenus in ea dicitur æquè dubium hærere opinantem; talis enim verè affirmat rem ita esse, & sic non hæret, vti ille qui dubitat, etiam si fortes vtrim
Ratio discriminis gemina.
que sint rationes. Vnde opinioni modus aliquis certitudinis conuenit, quatenus certitudo est determinatio ad vnam partem, vt eam definit D. Thomas in 3. dist. 23. q. 2. quæstiun. 3. quod ex eo
D. Thom.
contingit, quia licet pro parte contraria fortes rationes sint, respectu tamen opinantis non adeò videntur fortes, & fortiores iudicat, quæ pro eius opinione militant, adhibita contrarijs congrua solutione. Quo euentu cùm possit prudenter talis agendi modus vsurpari, rectè illi principium, de recta opinionis probabilis sequela venit applicandum, quod in dubio non accidit, neque illud Doctores admittendum, & meritò quidem, censuerunt. Vnde & cessat quod de periculo dicitur, quia formalis transgressio esse nequit, vbi prudenter agitur, iuxta dicta.
39
*Deinde argui ex eodem potest num. 27.
omisso exemplo, circa ea, in quibus illius discursus versatur, & generalius procedendo, iuxta ea, quæ habet num. 31. & 32. Quærit enim an actus, quo Petrus præcisè dicit aliquid, quod sub opinione est, quatenus id præcisè dicit, sit certò honestus, certò licitus, certò bonus, vel non nisi ratione alterius obiecti, quod attingit per se, aut per actum adiunctum? Si prius; cùm istam certitudinem accipere debeat ab obiecto pręcisèpræcisè, tale obiectum præcisè debet esse certò honestum, licitum, & bonum, vt patet: nam aliàs omnes erunt excusabiles hæreses, dum quisque proprio ductus spiritu, falsum vt verum amplectitur. Atqui tale non esse constat, cùm sit tantùm probabile. Si posterius, non apparet quod illud adiunctum esse queat generaliter loquendo, ratione cuius sit actus certò honestus, nisi dicendo esse honestum, quia est probabilis; quod constat non satisfacere, quia probabilitas formaliter non importat certitudinem, cùm inuoluat formidinem & dubietatem: certus autem dici non potest, quia obiectum est probabile. Respondetur actum illum non esse
certò honestum, sed probabiliter secundùm se sumptum, vnde & ab obiecto etiam talem. Cum verò dicitur: Iste actus hic & nunc factus iuxta opinionem probabilem est honestus secundùm se, alius est à priori distinctus, & ratione adiuncti honestatem habet, scilicet ratione alicuius, in quo est certitudo, probabilitatis scilicet, quia obiectum est certò probabile, iuxta dicta, & certum etiam iuxta illam posse operari, quod prior actus non habet: vide n. 28.
40
*Pro quo succurrit exemplum in eo, cui
superior præcipit aliquid, quod est probabiliter bonum, qui scit suum actum formalem, quo | obedit, honestum esse, & tamen an materia & obiectum, circa quod actus versatur, bona sint, incertum est. Circa quod Auctor, cùm casum admittat, fallere ait, dum sic arguens non ponit ex parte materiæ & obiecti, id quod est obiectum actus, quo certò scit obediens suum actum formalem, quo obedit, honestum esse: nam si illud ponat, statim apparebit obiectum hac ratione adiuncti talis obiecti, tam esse obiectiuè certum, quàm actus, quo obedit, sit formaliter certus, ratione adiuncti talis scientiæ. Quæ responsio vim instantiæ non eneruat: quod enim obediens honestè operetur, non habetur ratione scientiæ alicuius, quæ euidentiam afferat, præter eam, quæ circa licitam sequelam probabilis sententiæ versatur: frequenter enim tantùm est probabile teneri obedire subditum, vt est apud Doctores obuium, & Auctor ipse pag. 255. col. 1. ita scri
P. Bonæ Spei.
bit: Ad Sextum; tenetur illi obedire, quia melior est conditio poßidentis Prælati aduersus potestatis sufficientiam inuincibiliter ignoratam; & in caussa pariter dubia præsumundum est pro Prælato contra subditum &c. Vbi quod de dubia ait, etiam de opinione intelligendum constat ex eodem num. 339. Sicut etiam constat id, quod de titulo possessionis dicitur, tantùm esse probabile, & à pluribus negari, de quo num. 1, & etiam inferiùs.
41
*Dici potest principium dictum de lici
ta opinionis probabilis sequela tantùm esse probabile, vnde illud negant citati duo Scriptores, & nonnulli alij, habetque quibus se tueri possit eorum sententia, non leuia fundamenta, nec contemnendam auctoritatem. Ergo non est certum aliquid, ex quo possit actus honestari iuxta probabilem sententiam operantis. Ad quod quidem responsum à nobis Parte 1. nu. 137. & seqq. & 157. & seqq. & vbi contra Gonet & Baronum egimus, & Parte 4. in qua contra Mercorum. Et modo dicimus principium illud esse saltim moraliter certum, & tale ab innumeris Au
ctoribus reputari, vnde iuxta illud operantes sine formidine procedunt, & cum inuincibili ignorantia excusante à peccato. Sicut enim Auctores dicti moralem certitudinem iuxta sua principia fundant, alius sic, & alius taliter, cum tamen qui contra dicant non desint: ita & contrariam tenentes viam eo modo philosophantur, vt existiment, rem istam, quantùm materia patitur, demonstrari. Et Auctor quidem, quocum agimus, non veretur asserere sententiam suam demonstrari posse, & à D. Fagnano ferè demonstratam; videri vt potest pag. 27. num. 5. & 6. vbi & certam & indubitatam esse ait, prout omnium Theologorum consensus & doctrina manifestè persuadet. Qui & pag. 232. Col. 2. id confirmat, & demonstratam moraliter asseuerat. Vbi profectò tam est certum demonstratam illam, quàm certum est esse indubitatam, & omnium Theologorum consensu & doctrina manifestam: cùm euidenter constet Doctores esse pro illa paucissimos, præsertim Theologos, eorum agmine ex opposito militante. Quid ergo si certam dicamus esse moraliter, vbi communis vox pro ea stat, & apud Theologos & Iurisperitos inualuit; ex quo auctoritatis pondere euincitur robustas pro illa rationes stare; neque enim alijs, ad consensum huiusmodi possunt illi moribus & sapientia insignes permoueri.
42
*Et pro Auctoribus quidem præfatus Scri
ptor illustre testimonium perhibet citata pag. 232. Col. 1. vbi ita scribit: Ceterùm nos non intendimus quorumcumque Doctorum sententiam conditionibus sex Resolut. 2. ex nostro Lezana & D. Fagnano allatis, aut similibus qualificatam reijci debere (attendendo ad occultam ipsorum mentem verosimiliter non satis expressam) vt speculatiuè & ab intrinseco improbabilem, aut velle decem Resolutiones præmissas esse speculatiuè & ab intrinseco rigorosè demonstratiuas: quia temerarium putarem vel solùm cogitare, contra torrentem celeberrimorum Doctorum, qui probabilitatum sententiæ vt sic conditionatæ (id est dictas habenti conditiones seu qualitates) patrocinantur, aliquem posse rationes afferre, quæ euidenter ac in rigore demonstratiuè illos, attenta ipsorum mente, erroris aut improbabilitatis conuincant &c. Iuxta quæ constat neque id, quod habet, de morali demonstratione, locum habere posse, vt proptereà aliquid de sententiæ probabilitate detrahi debeat. Quia similiter temerarium est etiam cogitare celeberrimos Doctores improbabiliter locutos, & contra eos esse moralem demonstrationem, quæ in materia, de qua agitur, speculatiuæ, & ab intrinseco tali æquiualet, cùm non sit alia requisita, illis sic fatentibus, & aduersarijs etiam suffragantibus.
SECTIO VII.

SECTIO VII.

Circa vsum minùs probabilis sententiæ in concursu probabilioris.
43
*CErtum est id esse licitum quando mi
Quid certum in quæstione.
nùs probabilis opinio se habet ex parte legis aut præcepti, in quo neque formalis neque materialis violatio reperitur. Vnde controuersia tantùm versatur quando minùs probabilis stat pro libertate, & id non esse licitum citati tenent, & est consequens ad eorum sententiam de illicita sequela opinionis probabilis, ex fundamento satis inculcato, de certitudinis defectu ad honestam operationem requisitæ, qui in casu præsenti magis deprehenditur, quia maior est ratio dubitandi, quando probabilior occurrit opinio, quæ eo ipso magis appropinquat veritati: sicut certa ab ea videtur elongari, & sic arguit P. Bonæ Spei pag. 185. num. 194. qui in sequentibus id confirmare pergit, ex D. Fagnano, quem circa hoc sapientissimè asserit processisse. Arguit ergo.
44
*Primò. Quia vt quis prudenter & rectè
operetur secundùm Auctores contrariæ sententiæ debet habere saltem probabile iudicium practicum, quod licitum sit illud: quod operatur, vt apud Sanchez in Decalogum Tomo 1. Lib. 1. Cap. 9. nu. 18. Sed qui sequitur minùs probabilem non potest formare hoc probabile iudicium practicum, quòd actus sit licitus, quia cùm habeat fortiora motiua pro illicito, impossibile est vt habeat iudicium practicum de licito: cùm opinari, seu iudicare aliquid probabiliter esse verum in nobis non sit, teste Philosopho proximè | citato, sed oporteat sequi motiua fortiora, qualia non sunt in minùs probabili, sed in opposita. Ergo qui minùs probabilem sequitur, non agit rectè ac prudenter.
Respondeo argumentum hoc laborare æqui
uocatione; eo enim probari, intenditur, stante opinione probabiliori, non posse intellectum assentiri minùs probabili; cùm tamen nos eo admisso, licitum vsum probabilis opinionis asseramus, quia verè est probabilis, & probabilitatem suam ex concursu probabilioris non amittat, sicut minus bonum tale esse non desinit, maiori aliquo concurrente, vt aurum cum argento. Sic ergo negatur non posse probabile iudicium efformari, quod aliqui sufficiens existimant; immo asserimus dari certum moraliter posse in eo fundatum, quòd opinio quæuis ex præfatis est verè probabilis, suffragante principio, de quo superiùs, de licito vsu opinionis probabilis.
45
*Secundò. Is qui facit actum in suo ge
nere licitum, si conscientiam habeat quòd sit illicitus, absque dubio peccat: siue talis conscientia sit dubia, vt Cap. Nerui. 13. dist. &c. siue ex credulitate leui scrupulosa. Cap. Per tuas. El. 2. de Simonia, & Cap. Inquisitioni de sent. excommun. vers. In secundo. Siue sit ex credulitate & opinione magis probabili, quia secundùm Apostolum, Omne, quod non est ex fide peccatum est. Cap. Qnoniam omne, de præsump. Cap. Litteras de restitut. spoliat. & omne quod contra conscientiam fit, ædificat ad gehennam, quæ sunt verba textus. §. Ex his post Cap. Omnes 118. q. 1. & declarat D. Thomas Quodlib. 8. arti. 13. & egregiè S. Bonauentura in 2. dist. 39. nu. 19. Quo fit vt quanto proximiùs accedit aliquis ad certam fidem, seu plenam credulitatem, quòd actus sit malus, tantò magis peccet contra conscientiam, si actum talem faciat, & maiori periculo se exponit, & quantùm sapit credulitatis, tantùm sapit determinationis ad peccatum. Quare si peccat is, qui agit cum conscientia dubia nihil habens credulitatis, vtique magis peccat qui agit cum conscientia scrupulosa, cùm habeat aliquid credulitatis, quamquam leuis: & adhuc magis peccat qui agit cum conscientia ex credulitate seu opinione probabili & discreta: cùm talis plus habeat credulitatis de malitia actus, quàm ille qui simplicem habet suspicionem. Ergo fateri oportet multò magis peccare eum, qui de peccato habet conscientiam seu opinionem magis probabilem, quia talis absque dubio magis accedit ad certam fidem, seu plenam credulitatem quòd actus sit malus, & ideò se exponit maiori periculo, & grauius offendit Deum, cuius præceptum magis contemnit, prout hi gradus distinguuntur & efficaciter probantur in præ allegata Decretali Inquisitioni.
46
*Respondeo concedendo quod dicitur de
conscientia dubia, & negando de probabili, quod neutiquam adductu textus ostendunt, neque affirmant præallegati SS,. Doctores. Nego insuper quod asseritur de maiori malitia in peccante cum credulitate aliqua; quàm si dubiam penitus conscientiam habet, si cum suspicione de malitia sit etiam credulitas de licita actione, præsertim si hęchæc superet suspicionem oppositam. Sicut enim merè dubius in æquilibrio est, ita & positiuè talis, si motiua pro vtrâque parte sint æqualia: vbi autem pro actus honestate magis vrgent, minùs proculdubiò est malitiæ, quia magis acceditur ad fidem certam, & plenam credulitatem, vt loquitur arguens. Id quod de opinione probabili est manifestius, ob rationem eamdem. Quando autem minùs probabilis est in concursu probabilioris, licet verum sit hanc magis accedere ad certam fidem, dicimus non esse obligationem sequendi practicè quod tale est, quia non tenemur id, quod est perfectius, operari, sed id, in quo certum sit hîc & nunc non inueniri peccatum. Sicut in sententia aduersariorum non tenetur quis partem sequi tutiorem, in qua ad certam fidem certò acceditur & plenè, nullumque est peccati periculum, & nihil quod sapiat determinationem ad peccatum, quia obligatio ad perfectè operandum non est, dummodò euitatur peccatum. Vide dicta n. 30. Addo actionem ex se ratione obiecti
minùs perfectam, posse ratione finis esse perfectiorem: vt quando quis iuxta opinionem probabiliorem tenetur ad audiendam Missam, & illam omittit minùs probabilem secutus, vt opus aliquod charitatis exerceat; & idem est in ieiunio, obseruatione Festorum quantùm ad opera seruilia, & similia. Potest etiam similibus opinionibus vti vt obseruantiam sibi reddat certiorem, dum onus redditur leuius, & ita minùs periculi in illius obseruatione timetur: vbi & accitur fides, dum iuxta quod ipse admonet, sentitur de Deo in
bonitate, cuius oculi vident imperfectum nostrum, & materna sunt viscera blandiri super genua soliti, vt in Prophetis obuium. Addendum etiam quod de impossibilitate explorandi in ordine ad præsentem praxim maiorem probabilitatem dictum est Parte 1. nu. 66. & seqq.
47
*Tertio. In agibilibus quicumque non ad
hibet maiorem diligentiam ad cognoscendum quid sit verum vel falsum, absque dubio peccat, vt docet D. Thomas 1. 2. q. 73. arti. 2. talis enim ignorantia, cum sit eorum, quæ scire potest & debet, dicitur vincibilis, & affectata, quæ æquiparatur scientiæ, vt Cap. vlt. 37. dist. & ideò non excusat à peccato omissionis. Cap. Cùm inhibitio de clandest. desponsat. Cap. 2. & ibi Glossa in verb. Affectata de temporibus ordinat. lib. 6. & optimè declarat D. Thomas vbi suprà. Sed qui sequitur minùs probabilem relicta probabiliori, non adhibet moralem diligentiam, quam debet & potest ad agnoscendum quid sit verum vel falsum. Ergo à peccato non excusatur. Minor probatur. Quia minimè dicitur adhibere moralem diligentiam ad aliquod negotium rectè peragendũperagendum, qui sponte vtitur medijs minùs probabilibus & congruis ad illud rectè expediendum: hic enim vt plurimùm à fine aberrat, ad quem non peruenitur nisi per medium l. 1. de Origine Iuris, cum similibus. Quis enim dixerit illum diligentiam adhibere vt cognoscat peccatum seu errorem, aut falsitatem, qui dedita opera sequitur id, quod magis apparet peccatum, & error, & falsitas, quàm contrarium? Nam si magis probabilis apparet magis vera, oportet vt illius contradictoria minùs probabilis appareat magis falsa, quàm vera, quia vnum falsum esse necessarium est, vt in 4. Metaphys Cap. 6.
Respondeo argumentum hoc etiam aduersa
rium vrgere iuxta dicta in responsione pręcedentipræcedenti: qui enim tutiorem partem non sequitur, non | vtitur medijs congruis ad negotium rectè expediendum. Deinde admissa Maiori nego Minorem, ad cuius probationem nego moralem non adhibere diligentiam, qui medijs minùs probabilibus vtitur, si illa fufficientia certi sint ad negotij expeditionem: Negotium enim quod agitur est vt non peccetur violando legem aut præceptum: cumque is qui minùs probabilem opinionem sequitur, sciat se in eo non peccare, rectè negotium peragit, licet agnito probabilioris sententiæ excessu circa veritatem secundùm se, perfectiùs peragi posset, pro quo non est obligatio, iuxta dicta.
48
*Quartò. In nullo alio humano graui ne
gotio, in quo agatur de proprio cuiusque commodo seu interesse, sequitur quis minùs probabilem partem, aut minùs verisimilia ad illius finem consequendum; & si quis illa sequatur, negligentiæ sui culpæ ipsius imputatur. §. Igitur cùm quis, in fin. Instit. de obligat. quæ ex quasi contr. l. Heredes §. Non tantum ff. famil. excitandæ. l. In rebus ff. de iur. dot. l. Si constante §. Si maritus. ff. Solut. matrim. Ergo multò minùs id faciendum est in negotio animæ, in quo agitur de offensa Dei, & de vita æterna; ac, si id fiat, maiori negligentiæ & culpæ erit imputandum, ad tradita per Glossam 2. in l. 1. ff. de pactis. Et in Authent. Vt cùm de appellat. cognos. §. Si quis de prædictis, in verb. Si enim. Et in §. Sacræ, in verb. Except. Instit, de rer. diuis. & constat ex D. Thoma. Quodlib. 8. in fine Arti. 13.
D. Thom.
ibi: Periculo se committit, & sic proculdubio peccare, vtpotè magis amans beneficium temporale, quàm propriam salutem. Confert textus in Cap. Vbi periculum, de electione in 6.
Respondeo vt in præcedentibus responsioni
bus, & hîc etiam esse locum retortioni. Prætereà dico in negotijs alijs id, quod assumitur, posse contingere, quia aliàs poterit damnum incurri, & interesse deperdi; quod tamen non ita accidit in negotio præsenti, in quo damnum, quod timeri poterat, scilicet peccatum, certò euitatur. Licet autem animæ salus sit omnibus
alijs præferenda; non tamen quodlibet eius bonum est ex obligatione cuicumque temporali in praxi præferendum, vt est notorium: vnde diuitiæ paupertati Euangelicæ, & libertas Religiosæ obedientiæ, & sic alia sine peccato præferuntur, quidquid de appretiatione sit.
49
*Quintò Eccli. 3. Qui amat periculum, in
Eccli. 3.
illo peribit. Qui non vitat quantùm potest periculum peccandi materialiter, quod quantùm po
test, id est, adhibita omni diligentia vitare tenetur, ipse amat periculum, & perit in illo, seu peccat formaliter. Sed qui minùs probabilem sequitur relicta probabiliori, non vitat, quantum, potest periculum peccandi materialiter, quod quantum potest, sine adhibita morali diligentia, vitare tenetur: Ergo formaliter peccat.
Respondeo negando Maiorem: non est obliga
tio peccatum materiale vitandi per adhibitionem summæ diligentiæ, sed per illam, quæ sufficiens sit, vt certo vitetur formale. Sic mediocris diligentia exigitur à Doctoribus circa examen conscientiæ præmittendum Confessioni: sicut & in recitatione Officij diuini, auditionis Missæ, & similium. Licet reipsa possit materiale aliquando peccatum intercedere. Pro quo videndus P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 22. Sect. 5. nu. 38. & Cardinalis Lugo de Pœnitentia Disput. 16. num. 589. & seqq. Vbi & retorquendum argumentum.
50
*Sextò. Imprudens & temerarius esset, qui
6. Ex congerie exemplorum.
sponte ingrederetur syluam, quam probabilius crederet obsessam esse à latronibus, vt per D. Ambrosium Psal. 1. Qui vt vltro se in altum puteum demitteret per funem, quem probabilius iudicaret protinus confractum iri. Aut qui, cùm medicamentum tutum haberet, tamen illud sumeret, quod probabiliùs poterat esse mortiferum. Aut qui in duello pugnaret cùm milite strenuo & forti à quo probabiliùs opinaretur, se fore interficiendum. Aut qui cum decem millibus bellum committeret aduersus regem, qui cùm viginti millibus veniat ad se. Lucæ 14. Rursus Transeundum est mihi flumen: consulo aliquos viros fide dignos, an vadum sit tutum. Respondent illi esse tutum, & plures sæpè transmeare, nec alicui vnquàm quidquam mali accidisse: Si ergo illorum auctoritate, & probabilibus rationibus adductus flumen ingrediar, non sum dicendus imprudens aut temerarius; licet securiùs possem per pontem transire. Aut si volenti mihi flumen ingredi occurrant viri multo plures, & maioris auctoritatis ac fidei, obtestantes flumen esse profundum aut rapidum, & multos in eo perijsse, ac proinde periculosum esse illi se committere. Certè si eorum testimonio & rationibus validioribus auditis flumen intrarem, non solùm imprudens ac temerariùs, sed etiam fatuus dicendus essem, & meritò culpæ meæ omnes adscriberent si quid in aquis mihi deterius contingeret. Alia periculorum exempla habentur his similia apud D. Basilium de institut. Monachor. Cap. 74. & S. Ioannem Chrysostomum homilia. 1. super Epist. ad Thessalonicenses. Porrò quisquis periculum non æstimat, temerarius dicitur. Archidiaconus, & Ioannes Andreas in Cap. Quia pleriplerique de Officio Ordin. in 6. immò stultus & fatuus secundũsecundum Glossam in Cap. 1. verbo Temerarius. Et ibi Ioannes Monachus, & Ioannes Andreas de sent. excommun. Quæ cùm ita sint in periculo solùm corporis, longè magis vindicant sibi locum in periculo de salute animæ, quæ corpori est præponenda, vt arguit. Glossa finalis in Cap. Ille autem 32. q. 1. Ac hoc Cap. Sedulò 38. dist. Cap. Præcipimus 12. dist. q. 1. & Cap. Solicitè de maiorit. & obedien. Pulchrè Abbas in Cap. Litteras n. 25. de restitut. spoliat. Itaque maxime imprudens est ac temerarius, ne dicam fatuus, quisquis eligit opinionem minùs probabilem, & minùs tutam, & exponit se salutis periculo. Cap. Significasti. l. 2. & Cap. Petitio de homicidio: & proptereà lethaliter peccat secundùm D. Thomam.
51
*Respondeo adducta omnia exempla esse
terriculamenta puerorum, & ad illa omnia debere aduersarios respondere, si quidquam vrgent, ineptissima & iniuriosissima conclusione ab animo non quidem placido, sereno, & ab affectibus libero, vt apparet, profecta, dum fatuus, imprudens, ac temerarius dicitur opinionis minùs tutæ & probabilis sectator, contra reuerentiam, grauissimis, doctissimis, probitate ac dignitate eminentissima commendatis, & in Dei Ecclesia sic | celeberrimis nonnullisque eorum supremis caussarum istarum iudicibus in sublimiori earum Tribunali. Exempla non vrgere constat ex dictis, nu. 19. quia in illis damnum est, aut certe periculum, quod si accidat, nequit per sententiam probabilem euitari: secus in alijs, ob rationem ibidem redditam, & ob dicta etiam nu. 46. & adducti textus nihil vlterius euincunt: Id autem quod de præferenda salute animæ inculcatur, tunc locum obtinet, cùm verè illa in discrimen adducitur, quod in casu nostro locum non habere, iam vidimus, de quo & dictum eodem num. 46. & 47. Hæret autem arguens quandoque litteræ, vti Iurisperitus, cùm Sanctorum, aut Pontificum verba sublimiorem, & ideo Theologicum intellectum exigere comperiantur.
52
*Septimò. Ex absurdis plurimis 1. in Me
dico, qui minus probabile medicamentum adhiberet, & ita probabiliùs occideret. 2. in iudice similiter operante, quem scilicet nullus in sua caussa talem habere vellet. Ex quo ad spiritualem iudicem efficax fit argumentum. 3. Quia hæc doctrina reddit homines ignauos, eos ab omni studio contemplandæ veritatis abducit. Nam vbi quis in aliqua controuersia morali intelligit extare opiniones probabiles, & se habere libertatem sequendi quam maluerit, pro veritate vlteriùs non laborat assequenda. 4. Quia ex huiusmodi libertate fieri potest vt omnis moralis veritas euertatur: quia nulla est, contra quam plausibilis aliqua ratio non possit adduci: quod reipsa videtur iam experientia conuincere, quandoquidem in vno solo Diana numerentur in v
Contra Dianam.
num collectæ quæstiones supra ter mille, cum opinionibus & Auctoribus pro vtraque parte plerumque affirmantibus aut ambas esse probabiles, aut vnam probabilem, & aliam probabiliorem; & in quibus ferè omnibus agitur de mortali peccato. Immò sufficere vnius Doctoris pij & docti auctoritatem censent ex Modernis multi, pro quo præsertim adducuntur PP. Valentia, Sa, Sancius, Filliucius, & Diana afferens alios Parte 4. Tract. 4. Resol. 30. Ex quo fit licere sequi opiniones etiam erroneas ac temerarias, cùm hodie in moralibus nullum quasi sit paradoxum, quod non nitatur auctoritate alicuius Doctoris: pro quo exaggerationes cumulantur, & Romanæ Sedis interpellatur prouidentia ne venenum iam plus nimio dilatatum vlteriùs serpat. Additur Merendæ sententia rotundè affirmantis vsum
Fautores nonnulli.
probabilitatum esse commentum diaboli: Epistola Archiepiscopi Mechliniensis ad Eminentissimos Cardinales Inquisitioni Romanæ præfectos, quam habet Auctor pag. 262. & seqq. & Epistola P. Vincentij Baron præfixa operi P. Iulij Mercori, in qua refertur admonitio SS. Alexandri VII. ad PP. Prædicatores in Generali Capitulo congregatos pro adhibenda cura, vt damno ex nouarum opinionum licentia emergenti protinus occurratur. Et eiusdem compendium inconuenientium, quæ ex licita sequela opinionis minùs probabilis, & non tutæ oriuntur, post aliud Fagnanianum.
53
*Ad quæ respondeo. Ad Primum de Medico
Omnia probantur euanida.
iam dictum in eo specialem esse rationem, quia damnum, quod reuera timeri potest, probabilis opinionis vsu non vitatur, & ita graues Scriptores exceptionem istam adhibent, vt videri potest
De Medico notatio peculiaris.
apud Ioannem Sancium Disput. 44. nu. 38. Apud quem etiam eximiæ auctoritatis, alij etiam Medicis vsum probabilis opinionis licitum esse concedunt. In quo quidem vt id verum habere possit, videtur cum distinctione loquendũloquendum. Nam medicamentum aut nocere potest probabiliter, aut non ita conferre ad sanitatem vt alterum, iuxta magis probabilem sententiam. Si primum, minimè id esse licitum asserendum est ob rationem dictam, quòd scilicet damnum, si eueniat, non potest probabilis opinionis vsu vitari. Si secundùm, cùm reuera medicamentum vtile sit, ex illius applicatione id tantùm habetur, vt non ita certa aut præpropera iudicetur sanitas, in quo non est damnum considerabile, quia medicamentum, quod generaliter loquendo vtilius iudicatur, potest multoties minùs vtile esse alio, vel quia hoc recentius, vel ratione dispositionis subiecti, quibus euentibus consideratis non est obligandus medicus ad probabiliora, quæ & ipsa incerta. Vt autem non videatur inhumanus, dum sic agit, aliæ occurrere procurationes; vt si concurrat ad ægri curationem cum medico alio maioris auctoritatis, cuius iudicium sequatur, licet minùs sibi videatur conueniens. Accidit etiam vt apud Pharmacopolam amicum non extet medicamentum illud, cùm tamen sit aliud, & hæc amicitiæ officia sint ipsi valde proficua, & sic aliàs. Vbi tamen casus videtur prorsus excipiendus certi vitæ periculi; in eo enim inhumanum est & crudele incertis uti, vbi certiora succurrunt. Certissimum illud ex Medicorum Principe, experimentum esse periculosum, & iudicium difficile. Ergo & in probabilioris opinionis vsu sua est difficultas. Ab Illustrissimo Prælato accepi, cùm erat Compluti, & in D. Ildefonsi Collegio alumnus, venisse ad eum Medicum amicum desperato similem, & maledicentem diei suæ, qua scilicet, de ineundo medicinæ studio cogitauit, & rogatus caussam, eam reddidit, duos videlicet iuuenes, Academiæ florem, quibus infirmis adfuit, dudum mortuos: vnum potione purgante adhibita, alterum negata, morbo in eodem, dum quod vtile vni futurum censuit, reuera non fuit, neque experientia ex eo desumpta alteri potuit esse subsidio.
54
*Circa iudicem dici posset id quod de Me
dico, non licere inquam ipsi minùs probabilem opinionem amplecti, quia damnum ex ea secutum non potest tali vsu vitari. Vnde & exceptionem istam multi Doctores statuunt. Sunt autem quamplures, & quidem grauissimi, quos adducit præfatus Sancius citata Disput. num. 50. & etiam sequitur, qui licitum vsum affirmant, cum distinctione casuum, de quibus idem n. seqq. & Diana Parte 3. Tract. 13. Resolut. 3. & in Additionibus Partis 3. Resolut. 13. & Parte 9. Tract. 8. Resol. 62. & Parte 11. Tract. 2. Resolut. 60. Quibus addendi à nobis adducti ex Dominicana familia Parte 1. n. 697. Id autem quod dicitur futurum neminem, qui talem iudicem in caussa sua habere velit, nullius momenti est, quia nec verum: nullus enim in caussis, quæ circa probabilia versantur, de iure suo ita præsumere debet, vt non meritò dubitet an iudex sit illud minùs probabile putaturus: vnde gaudendum potiùs illi, dum de be|nignitate eiusdem potest sibi iudicium fauorabile polliceri. Quod verò ex iudice temporali ad spiritualem efficax fiat argumentum, vt dicitur, concedendum arguenti est: & in eo quidem dubitari nequit quin sint futuri plures, qui talem velint habere iudicem, non rigidum, & seuerioribus adscriptum opinionibus; sed benignum, & qui Pœnitentium opinionibus se accommodare non renuat: quod est vsu sapientium & piorum, non sine ingenti animarum fructu receptum.
55
*Quod de ignauia dicitur, satis est friuo
lum, cùm videamus his temporibus adeò florere studia, & curæ circa illud impensæ fructus multiplices. Et retorqueri argumentum potest, vt scilicet homines ab inquirendæ veritatis solicitudine desistendum censeant, cùm videant ita sibi certè operandum, vt quod tutum est debeant amplecti; ad cuius cognitionem exiguo est labore opus, cùm sint manifesta Dei & Ecclesiæ præcepta, quæ dubio quocumque etiam probabili occurrente, cœca sunt obedientia penitus adimplenda & hoc quoad Tertium. Videatur Laurentius Beyerlinck Tomo 7. verb. Theologia apud quem celeberrimi inuenientur æui nostri Theologi, & illi, illi ipsi sunt, qui sententiam nostram sua auctoritate confirmatam reliquerunt.
56
*Iam consequentia illa, quæ ad Quartum
spectat absurdum, exorbitans est; posse scilicet contra omnem moralem veritatem probabilem opinionem exurgere; cùm nulla sit, contra quam non possit plausibilis ratio adduci. Id quod negatur, quia nullus ex Scriptoribus talem licentiam aut sibi assumendam censuit, aut alijs permittendam. Vnde exaggerationes istas in Sinnichio intolerandas ostendit Pater Bonæ-spei pag. 173. n. 163. & seqq. cui tamen multùm deferre solitus D. Fagnanus. Probatio autem ex quæstionibus apud Dianam supra ter mille, si quidquam vrget, ex ea fiet tot ferè errores in eisdem contineri, dum in omnibus sunt qui affirment, & qui negent. Quis autem non videat hoc absurdissimè proferendum, quod & à SS. Alexandro VII. condemnatum in Decreto contra Censuras Parisiensium, de quo Parte 2. n. 287. Omnes enim
Quid pro Diana.
illæ opiniones, de quibus Pontifex, apud Dianam etiam extant, ex quibus nonnullæ tantùm post diligentissimum examen proscriptæ sunt, quæ scilicet vltra numerum ter millium sunt, vt ter mille neutiquam sint censoria animaduersione mulctatæ. Quod autem de sententia vnius Doctoris additur pij & docti, quam Recentiores asserunt probabilem iudicandam, pro quo à Sede Apostolica remedium ad veneni huius nimiùm dilati damnum auertendum, ne vlteriùs serpat, imploratur, iam quidem ab eâdem adhibitum, dum Propositio damnatur tenoris sequentis: Si
liber sit alicuius Iunioris & moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet reiectam esse à Sede Apostolica tamquàm improbabilem. Est 27. in Decreto priore: de qua dictum à nobis citata Parte 2. n. 281. & seqq. vbi ostensum receptissimam illam Doctorum sententiam non esse ab Apostolica Sede damnatam, de qua & inferiùs. Sect. sequenti.
57
*Quæ sequuntur in argumento negotium
Circa auctores censurarum.
facessunt nullum. Merendæ opus proscriptione notatum, ipso P. Bonæ spei teste. Quid ergo ab illius intemperato asserto timeamus, quod erunt fortè qui potius dicant diabolicum fuisse commentum. Grauibus enim, pijs, & doctissimis Scriptoribus par est debita censura verborum: quod autem his abundantius est, dum ex abundantia mali affecti cordis os loquitur, à malo est. Quantùm auctoritatis habeat Epistola Antistitis Mechliniensis, sicut & Gandauensis, & Parochorum Gallicorum censuræ, ex P. Bonæspei licet conijciamus, qui pag. 29. n. 8. vbi contendit Propositiones quasdam à D. Fagnano non fuisse censuris inustas, vt eidem D. Caramuel adscribit, ita loquitur: sed vnde ostendit illas fuisse damnatas?
Nec enim Parochis, aut etiam illis duobus Prælatis, tantùm est auctoritatis, vt propter illos vel arboris folium moueatur. Sic ille, qui assertionis suæ illam, quæ facilè occurret aliqualem huius negotij adepto notitiam, potuit reddere rationem. Idem autem de Louaniensium censuris æstimandum colligitur ex eo, quod habet n. 9. in fine.
58
*Monitum SS. Alexandri VII. Domini
canis Patribus intimatum, illius fuit eximio zelo dignissimum, de quo & nos Parte 1. num. 511. & 526. & quidem quod admonuit Pontifex tantus, quod optauit, quod & solicitè accurauit, & nos optamus, quibus & tædio sunt nouella commenta, & moribus inofficiosa, vt non semel præfati & protestati sumus: sed grauiorum scriptorum sententias in suæ probabilitatis possessione legitima conseruandas contendimus, nec detrahendum ijs, quæ seruatis communiter receptis probabilitatis regulis prodire contigerit, quidquid velit P. Vincentius Baron, de quo quàm dignè sentire debeamus ostendit P. Bonæ spei in Apologemate, cuius consulendus Index, & in littera V. dictus auctor occurret, & circa illum multa. Et nonnulla etiam littera I. de P. Ioanne Baptista Gonet, qui, vt suspicor, peiora ab alijs audituri, vtpotè qui adeò iniuriosa in alios, ex quorum numero non est citatus P. Bonæ Spei, intrepidi protulerunt.
SECTIO VIII.

SECTIO VIII.

De vnius Doctoris auctoritate pro concilianda sententiæ alicui probabilitate.
59
*DIctum de hoc Parte 1. n. 40. 55. 634.
& seqq. 683. & seqq. Parte 2. n. 283. & 287. & alibi. Circa quod Auctor. pag. 135. n. 53. & seqq. statuit Primò ad opinionem probabilem, in materia, de qua agimus, non sufficere præcisè auctoritatem vnius Doctoris, etiam docti, pij, & probi. Et probat in primis, quia alioqui, cùm nihil sit ita fatuum, absurdum, & sceleratum, quod non habeat auctorem & patronum aliàs pium, doctum, & probum, nihil erit ita fatuum, absurdum, & exorbitans, quod non liceat sequi. Deinde, auctoritas præcisa ratione est fatua & absurda. Atqui neque illud, neque istum sequi licet, vt per se est manifestum. Ergo. Confirmat Fagnani exaggerationibus, de quibus nuper, ex eo D. Caramuelem perstringens, ad|ductis pro se, quos iam dedimus n. 52. Item ex eôdem adducente Aristotelis auctoritatem ex 1. Topicor. Cap. 1. vbi ait probabilia esse, quæ videntur omnibus, aut sapientibus, & his maximè notis, quod Alexandri & Boethij expositione correborat. Post quæ sic ait: Limita, vt eam sequi in materia fidei & morum non liceat, nisi accedat iudicium inuincibile quòd liceat, sic vt sequendo inuincibiliter non erretur. Deinde arguit. Quia sicut doctus, pius, & probus vir interdum turpiter errat in facto, & in dicto: & consequenter sicut factum illud sequi non licet, ita nec dictum: præsertim cùm vnius Doctoris etiam docti, pij, & probi sententia contra torrentem Doctorum temeraria habeatur, iuxta communem Doctorum sensum.
60
*Pergit, & ex D. Fagnano firmamenta
proponit 1. ex Cap. Noli meis 9. dist. vbi ex D. Augustino habetur S. Doctorem asserere scriptis suis non esse credendum, nisi certum appareat. Vbi & additur dictum Petri Brixiensis: & similia habet in Cap. Negare ibidem, quod tamen
omissum 2. Ex Cap. Ego solis, ead. dist. vbi similiter D. Augustinus profitetur se non credere Scriptoribus non Canonicis, nisi eorum dicta, ea quæ subiungit, confirment. Illius verba sunt: Alios autem (non Canonicos) ita lego vt quanta
August.
libet sanctitate, doctrinaque polleant, non ideò verum putem, quia ipsi ita senserunt: sed quia nihil per alios auctores, vel Canonicos, vel probabiles rationes, quod à vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Sic ex Epist. 10. ad D. Hieronymum, vbi textus habet: Non potuerunt 3. ex generali regula, quod dicto vnius non est credendum, pro quo textus & Auctores 4. Ex sententia Parochorum Parisiensium & Rothomagensium, qui Propositionem istam de probabilitate opinionis, cùm ab vno solo Doctore graui sustinetur, inter plures alias damnabiles tamquàm præcipuam Clero Gallicano proposuerunt anno 1656. 5. Ex censura Facultatis Louaniensis 6. Ex eo, quod habet num. 414. vbi ita scribit: Si Episcopus in remotis noui
ter prouisus à Papa intelligeret ex litteris sui agentis, vel alterius fide digni Romæ fuisse expeditas Bullas suæ prouisionis, & huic attestationi fidem adhibendo, non visis Bullis acciperet posseßionem sui Episcopatus, & illius administrationi se immisceret, vtique non euaderet pœnas Extrauagantis Bonifacij VIII. Iniunctæ de electione, vt aliàs vidi obseruatum. Et meo tempore Sacra Congregatio Concilij laudauit Archiepiscopum Goanum Indiarum Primatem, quòd quamuis ex litteris sui agentis intellexisset Bullas Papales suæ prouisionis fuisse leuatas, & casu perijsse, tamen illis non receptis numquàm potuit adduci vt Archiepiscopatus administrationem susciperet, cuiuscumque necessitatis prætextu, vt scripsi plenius in Cap. Nihil. n. 20. & 34. in fin. de Elect. Facit quod notat Bartholus in l. 2. §. Si dubitetur n. 1. ad fin. vers. Quædam sunt. ff. Quemadmodum testam. aperien. vbi tradit standum non esse testi vnico de morte mariti, quia esset magna infamia, si mulier viuente viro nuberet: non enim posset in pristinum statum reponi, eiusque sententia magis placet Thomæ Sanchez de Matrim. Tomo 1. Lib. 3. Disput. 46. n. 12. Hæc ille.
61
*Vrget vlterius in excusabilem putans D. Caramuelem, qui de Diana locutus in præludio TheologięTheologiæ fundamentalis affirmat quòd quærenti an hoc aut illud liceat sufficiat respondere; Diana dixit. Ex quo infertur similiter dici posse; Lutherus aut Caluinus dixit, cùm certi simus tanto Lutheri & Caluini dogmata Sectariorum firmari numero, quanto Dianæ dogmata Theologorum. Contra D. Augustinum Libr. de Cathecumenis rudi
D. August.
bus Cap. 25. vbi docet peccantium numerum, aut peccare docentium, non esse multitudinem attendendam. Quod roboratur ex D. Hieronymo
D. Hieron.
Lib. 1. aduersus Iouinianum Cap. 6. vbi diuersarum nationum horrendos abusus enumerat multitudine assectarum roboratos, qui iuxta doctrinam præfatam vt probabiles sustineri potuerunt, quia auctoritas illis à multitudine consiliatur. Prætereà etiam multorum præcisa auctoritas non est sufficiens ex l. vnica §. Sed neque. Cod. de veter.
iur. enucle. vbi Iustinianus: Sed neque ex multitudine Auctorum quod melius & iustius est, iudicatote; cùm poßit vnius forsan & deterioris sententia multos & maiores aliqua ex parte superare. Pro quo & alia congeruntur, & Sinnichius contra Dianam & D. Caramuelem acerbè locutus inducitur, ac ratio subiungitur, ex periculo, cui se committit iuxta sententiam istam operatus; reiecta tandem Amadæi circa propositionem, de qua agimus exornatione ab Auctoribus, quos pro eadem adducit fol. 27. n. 1. Editioni Lugdun. anno 1664.
62
*Omnia autem prædicta facili possunt re
sponsione conuelli. Ad Primum enim dici potest considerata Doctoris qualitate neutiquam præsumendum esse, stultam, absurdam, & sceleratam illius esse sententiam: quod quidem sine ipsius nequit iniuria proferri, vel etiam cogitari. Et licet verum haberi possit id, quod additur de auctoritate præcisa, negandum tamen est suppositum, quòd scilicet cùm quis sententiam vnius Doctoris amplectitur, sola auctoritate ducatur, sed etiam ratione, dum sibi persuadet Doctorem tantum non posse non pro illa solidum habere fundamentum.
63
*Ad Secundum. Aristotelem non esse con
trarium, sed fautorem, dum ait, Aut sapientibus. Neque enim est sensus vt necessarium sit plures sapientes in vnam sententiam conuenire, sed quòd cuicumque verè tali ea sit prærogatiua, supponendo plures futuros sapientes: est enim propositio vniuersalis, cuius veritas in singulis verè talibus comprobatur. Neque vnius sapientia, probitas, & aliæ qualitates ex aliorum excellentia crescunt, vnde neque illa necessaria est, vt eidem fides adhibeatur. Addo Aristotelis verba
Infidelis citatio eiusdem.
non integrè adduci: post illud enim Omnibus habet, Aut pluribus: his autem contra ponit sapientes: Ergo ex his probabilitas desumi potest, etiam si non plures illi, vt expendi Parte 1. num. 634.
64
*Ad Tertium concedo quod de errore circa
factum dicitur, & ex eo retorqueo argumentum: nam testi omni exceptione maiori possum credere de facto deponenti, vt est compertũcompertum; quidquid sit, de necessitate plurium in iudiciali foro, aut cùm de damno graui tertij agitur, & quoties plures Iura requirunt. Deinde dico circa ius diuersam esse rationem, quàm reddidi Parte 1. n. 470. 496. & seqq. quia in sententijs circa ipsum ratione agitur, neque negotium est à sensuum | experientia dependens plerumque fallaci, aut ab alijs similibus.
65
*Iam ad alia. Ad Primum & Secundum,
D. Augustinus de credulitate omnimoda loquitur, non de opinatiua: hanc autem admittere ex eo ostenditur quòd probabiles rationes admittit. Quòd autem auctoritatem à sanctitate & doctrina videatur excludere, ijs congruit, quæ diximus n. 62. auctoritatem, scilicet non sufficere sine rationis subsidio. Respectu autem Doctoris sancti id, quod ad rationem attinet, non poterat non esse perspectum, qui ex ea qua pollebat diuinorum notitia & eorum, quæ ad Euangelicam legem spectant, fundamenta assertionum apud scriptores occurrentium non poterat ignorare, vt ignorare contingit aliquos, qui sub & præsuppositione sententias probabiles grauium sequuntur Auctorum, licet ea penitus non percalleant. Ad Tertium quòd dicto vnius non sit credendum, ve
Dicto vnius vt credeudumtcredendunt.
rum habet iuxta dicta n. præced. Nihil autem receptius, aut vsu validius, quàm vt dicto vnius fides adhibeatur, de cuius non est pro mendaci testificatione suspicio, quia neque suspicionis fundamentum peculiare. Sic Ioseph credidit, dum erraret in agro, dicenti sibi fratres eius profectos in Dothain, quod erat omnino verum. Gen. 37.
men.Gen. 37. v. 17.
v. 17. Beatus Iob nuntijs narrantibus calamitates. Dauid puero Ægyptio 1. reg. 30. v. 18. dicenti: Ego ducam te ad cuneum istum. Et iurata
2. Reg. 30. v. 28.
hæc procedit humana fides, quæ historijs præstatur, cùm de Scriptoribus nulla est su spicio, vt in apochryphis, & Gentilium qui busdam, ex quibus Cornelius Tacitus, quem Tertullianus vocat, &
Tertullian.
euidenter conuincit mendaciorum loquacissimum in Apologet. Cap. 36. & humano in conuictu sic hominum vita peragitur, & cum securitate transigitur, licet quandoque contingat fallere quosdam & falli, quod non tollit ordinariæ credulitatis reciprocum adiumentum. Hinc illud Eccli. 19. v. 4. Qui credit citò, leuis corde est, ita expli
Eccli. 19. v. 4. P. Cornel.
cat, P. Cornelius, Qui scilicet credit cuilibet quodlibet, sine iusta ratione & auctoritate narranti. Est ergo credendum cum iusta ratione & auctoritate dicenti. Locum de fide non adhibenda detractoribus multi affirmant accipiendum: videatur dictus Interpres, & Pater etiam Bonartius. Ad Quartum, de censura Parochorum dictum n. 57. Ad Quintum similiter: ex ibidem dictis, & præterea intelligendum de auctoritate qualibet, non de vndequaque qualificata. Ad Sextum bene illud, quia pro eo est Canonica dispositio in citata Extrauaganti. Iuxta quod, generaliter loquendo illa doctrina procedit, sicut amplectenda vti securior, vbi de damno tertij agitur, vt in adducto casu. Ad postremum illum de D. Caramuelis erga Dianam asserto, nihil morandum. Sic censuit ille, alij aliter, vnusquisque in suo sensu abundet. Non equidem voluit ille Dianæ fidem Pythagorico more adhibendam, sed quatenus pro opinionibus, quas adducit plures producit auctores. Quòd autem absurda illa, de Sectandis erroribus apud varias nationes vigentibus, multitudine eos amplectentium roboratis, non sequatur, ex dictis n. 56. manifestum habetur: & ex euidentia rei ipsius cùm illa errorum sequax multitudo, neque Doctor Catholicus doctus, pius, & probus sit, neque ratione vlla verisimili, sed barbaro impetu ducatur, Iustiniani auctoritas contra arguentem facit, cùm in ea habeatur vnius sententiam, etiam deterioris, multos & maiores posse aliquando superare.
66
*His addendum id, quod Auctor sua illa limi
tatione, de qua num. 59. proposuit, stare scilicet posse licitum vsum in casu, de quo agimus, si inuincibile iudicium intercedat, quòd sic liceat operari. Ex quo arguere possumus: nam tale iudicium etiam nos admittimus, quod in omni probabili opinione inuenitur, iuxta dicta. Si qua autem absurda ex illo emergere contenditur, qualia nuper vidimus, aut deuoranda eidem, cum Auctore defenso, aut talia non esse confitendum. Sequi autem absolutè licet opinionem vnius Auctoris, sed modo ab ipsis explicato: ergo absolutè licet. Ergo absolutè nulla ex illius vsu absurda subsequuntur. Licet eam complecti, circa quam dubium non occurrit cùm ad praxim adhibetur, & vt dubium non occurrat obtineri potest iuxta modum formandæ conscientiæ, de quo n. 30. locum dando probabilibus coniecturis. Pro quo & aduersarios prodimus num. 47. & seqq. retortione argumentorum: quod & sectione sequenti amplius enodandum.
SECTIO IX.

SECTIO IX.

Circa difficultatem eamdem amplior assertæ veritatis illustratio.
67
*POst resolutionem illam priorem, de qua
dictum, secundam exhibet Auctor pag. 142. nu. 70. & seqq. dicens ad opinionem verè prohabilem in materia morum periculosa non requiri plures Doctores, sed accedente iudicio inuincibili vnum sufficere etiam ab ipso moraliter opinante indistinctum, pro vt opponitur multis, si habeat sequentes conditiones à Lezana propositas Consulto 48. 1. quod sit timoratæ conscientiæ 2. quòd sic doctus, & versatus in materia, de qua agitur. 3. quòd rem ex professo, non incidenter discusserit. 4. quòd meliùs & firmius fundamentum quàm alij attulerit, magis scilicet iuri naturali aut diuino conforme Scripturæ, traditioni Ecclesiæ, aut Concilij, vel Pontificiæ decisioni. 5. maximè quòd sententia non sit reprobata ab Ecclesia, vel Sede Apostolica, aut communiter ab alijs Doctoribus reiecta. Quibus adstipulatur D. Fagnanus apud eumdem nu. 71. & seqq. vbi sex conditiones apponit, ex quibus quatuor priores ad præfatas reducuntur; quintam autem esse ait, vt opinio vnius Doctoris non habeat contra se opinionem æquè probabilem, eo quòd in oppositum sit alius Doctor paris auctoritatis, & rationis sint æquales, quia iam in statu dubio constituitur. Sexta autem vt contraria opinio non sit magis probabilis: quia tunc tam physicè quàm moraliter necesse est illam sequi iuxta dicta à se aliàs. His deficientibus peccare contra conscientiam sic operantem affirmat, & grauiter quidem in materia graui, ob fundamenta, de quibus suprà hîc magis vrgentia.
68
*Probat Auctor resolutionem suam, quia
Vt probent omnes requiri.
experientia constat omnes iuxta qualitates dictas | in aliquo concurrentes, nulla dempta, formare iudicium practicum, vt sententiam eius probabilem moraliter certificatam habeant, quamdiu non occurrit opposita similis aut verior: pro vt omnes probabilem moraliter certam habent sententiam vnius Confessarij, Consiliarij, Aduocati, Medici &c. quamdiu opposita similis aut verior non occurrit. Et ratio est, quia quamuis ratio vnius hominis contra Dei, vel Ecclesiæ auctoritatem non possit facere probabilitatem; potest tamen concurrentibus præmissis conditionibus humanam vincere auctoritatem. Vnde in Cap. Quia sancta. §. verùm dist. 63. sic habetur:
Cap. Quia sancta.
Magna auctoritas ista habetur: Magna auctoritas ista habenda est in Ecclesia: vt si nonnulli ex Prædecessoribus nostris fecerunt aliqua, quæ illo tempore potuerunt esse sine culpa, & posteà vertuntur in errorem & superstitionem, sine tarditate aliqua, & cum magna auctoritate à posteris destruantur. Sic ibi. Quasi omnes (infert Auctor) etiam post vnum, in id conspirare debeant. Ergo &c.
69
*Sed certè ab experientia non verum, sicut
Impugnati ab experientia.
nec solidum sumitur argumentum, quòd scilicet fideles vt sententiam alicuius sequantur Doctoris, vel alterius ex memoratis, omnes debeant conditiones dictæ concurrere cum iudicio illo de certitudine opinionis moralis: nam stante etiam notitia opinionis contrariæ, stat vsus alterius Sic fideles sententiam Confessarij, Consiliarij, Aduocati, libenter amplectuntur, de quibus plenam satisfactionem habent, etiamsi sciant non deesse contrarium sentientes. Et ita illius non habent certum moraliter iudicium, sed tantùm in ordine ad vsum licitum, dum sine dubitatione & scrupulo eidem se conformant. Stat quidem præmissis concurrentibus conditionibus vnius hominis rationem vincere humanam auctoritatem; sed stat etiam vincere etsi non concurrant: quod quidem textus adductus ita esse conuincit, si quidquam probat, in eo enim de conditionibus præfatis mentio nulla. Sed Stephanus Pontifex ex eo quòd Romana Ecclesia sæpè patiebatur molestias in obitu Papæ, & electione Successoris, quia nuntij Imperatoris non aderant, statuit quòd electio talis non fieret nisi præsente populo & Senatu, & Imperatore, vel eius legatis, vt scandala
remoueantur. Quod reuocandum & reuocatum asseritur à Gratiano ob caussas ibidem expressas. Quæ tamen reuocatio non ab aliquo iuxta probabilem opinionem, sed à Sede est Apostolica profecta. Vnde Glossa sic ait: & quòd Apostolici
Glossa.
potuerunt in contrarium statuere, & destruere constitutiones, quas Antecessores fecerunt pro bono: probat exemplo Ezechiæ, qui serpentem æneum, quem fecerat Moses pro liberatione populi destruxit, cùm populus illum coleret, sicut Deum. Sic Glossa. Vnus
4. Reg. 18. v. 4.
ergo sic disponens ille est, de quo dubium esse nequit posse iuxta sententiam sibi benè visam operari. Pontifex inquam. Vnde auctoritas citati Capitis non videtur esse ad rem, nisi dicatur, Pontificem aliquando vt priuatum Doctorem statuere & iudicare, & tunc sequi opinionem probabilem, quod non inficiamur; benè tamen conditiones omnes adductas pro tali dispositione concurrere, quod ex adducto Capite nequit ostendi; immò si quidquam illud ad caussam præsentem spectat, oppositum potiùs comprobari.
70
*Obijcit tamen sibi n. 80. P. Ludouicum
de Scildere, (quem Petrum Schilders vocat) de conscientia formanda Tract. 2. n. 12. & 13. contrarium statuentem & probantem, quia nisi liceat sequi opinionem probabilem præcisè pro assensu cum formidine innixo rationibus grauibus, ex qualibus vir consideratus post argumenta considerata & soluta in negotio magni momenti concludere solet, ac proinde opinionem Doctoris vt præmissum est qualificati, omnia erunt plena innumeris anxietatibus & perplexitatibus super iudicio nostro an sit moraliter certum, siue verum inuincibiliter, sic vt inuincibiliter sequendo erremus, si erremus: nec vllæ regulæ à Doctoribus statui poterunt, quas in non reuelatis & ineuidentibus tutò sequi possimus; sed vnusquisque suos sequi debebit instinctus, quantumuis omnes Doctores iudicent aliquid esse licitum. Atqui hoc est absurdum, &c. Ad quæ quidem robustiùs & ornatiùs à prædicto Auctore proposita respondet. Primò istiusmodi necessitatem additamenti aperiri Resolut. 3. 4. & 5. seqq. pagina scilicet 146. & 163. in quibus ex ratione fortitudinis toties inculcata necessitatem iudicij certi conatur ostendere. Ex illis autem obiectioni præfatæ non fit satis: negatur enim necessitas illa, & pro eo rationes adductęadductæ in obiectione conuincunt. Secundò in materia periculosa, de qua agitur, non satis esse consideratum, qui non attendit quid probabile
præcisè sit, & illud Eccli. 3. Qui amat periculum, peribit in illo. Psal. 118. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Eccli. 37. Ante omnia opera verbum verax præcedat te: & ante omnem actum consilium stabile. Sed neque hoc satisfacit: quia si prædicta loca iuxta auctoris intelligentiam accipienda sint, inconuenientia allata persistunt: præterquàm quòd in vsu opinionis probabilis periculum nullum, & consilium stabile, ac verbum verax de licita operatione concurrunt. Mandata autem ita custodit, vt firmissimè habeat fixum in animo contra illa non agere propter rem mundi vllam. Quòd autem ad nimiam custodiam obligatio non sit, omnes agnoscunt: quia non est obligatio ad ea, quæ perfectionis sunt: vnde alius est quærendus intellectus, & ille est, à nobis nuper adductus.
71
*Addit Tertiò non alias esse in iudicio tali
perplexitates, quàm in necessitate ignorantiæ inuincibilis de errore in opere, si operando erretur; illa autem est ad omne opus licitum secundùm omnes Theologos necessaria. Sed perstat adhuc vis rationis, qua circa vsum opinionis probabilis perplexitates nullæ occurrunt, stante iudicio illo de licita sequela: ergo alia in eo est ratio, quàm in ignorantia inuincibili, iuxta modum ab auctore explicatum. Postquam enim constat circa opinionem esse ignorantiam inuincibilem, quam, vult ille iudicium aliquod aliud moraliter certum, circa quod multæ esse perplexitates possunt, & cruciamenta conscientiæ, an scilicet certum moraliter sit, an non; cùm stat ex opposito opinio, cui est genuina formido, qua stante negatur actus
certitudo. Vnde non releuat quod Quartò dicit, omnes scilicet regulas, quæ ignorantiam inuincibilem dirigant, tale iudicium dirigere posse; nec magis quemque suos sequi debere instinctus, quàm ignorantiam inuincibilem erroris, si ope|rando erret: hoc enim ex dictis similiter refellendum: manifestissimum enim est supra regulas illas de ignorantia nouas perplexitates & anxietates adijciendas, stante necessitate iudicij illius inuincibilis, quod quidem non statim occurrit, sed ad illud habendum singulari diligentia & inquisitione, aut collocatione motiuorum opus est, & post hæc dubium adhuc penitus sopire, valde est profectò difficile, quidquid Auctor molliri difficultatem accuret. Qui in subsequentibus ostendere conatur D. Fagnanum pro suo illo iudicio stare, cuius tamen non meminit, dum solùm sic ait apud ipsum nu. 82. Auctoritas vnius grauis
Nec Fagnanum pro eo stare.
Doctoris reddit opinionem probabilem, & est fundamentum sufficiens eam tenendi, & ad praxim deducendi, si in contrarium nullus occurrat Doctor, & vtrimque sint rationes æquè probabiles. Sic ille, de iudicio illo certo ignorantiæ inuincibilis, nihil adijciens: & vt adijciat, nihil inde, cùm alias contrarius sit, dum formidinem omnem circa opinionem oppositam debere abesse contendit.
SECTIO X.

SECTIO X.

De Resolutionibus alijs Auctoris aduersi circa materiam eamdem.
72
*PAg. 146. proponit Tertiam, in qua af
firmat, in materia, de qua agimus, ad operationem practicè probabilem, dum operatio vel omissio libera est, & non necessaria saltem ad vitandum aliquod damnum vel incommodum, quod attenta humana sapientium infirmitate, potiùs vitatur, quàm peccatum dubium dubietate iuris, non sufficere Doctorem vnum pro vt opponitur multis: immò nec multorum auctoritatem etiam sub conditionibus quinque vel sex præmissis, nisi adsit iudicium practicum moraliter certum, de quo Supposito 7. (pag. 131.) & est iam ex dictis sufficienter compertum, quod scilicet omnem excludit formidinem, dum quis prudenter operatur, habito diuinorum mandatorum respectu, & ea violandi periculo se quis non exponat, ita sapientium sententias amplectens, vt non minùs circa eas securus feratur, quàm si circa res secundùm suas reales existentias stabiles & inconcussas duceretur: licet contingere possit vt quandoque error, qui error tantùm erit materialis. Vt enim ait Aristoteles Ethicor. Cap.
Aristoteles
11. Non minùs seniorum, prudentium, & expertorum virorum sententijs aut opinionibus, quàm ipsi
Circa seniorum sententias.
demonstrationibus, mentem adhibere oportet. Nam vsu & exercitatione quasi aspectum quemdam adepti, rerum caussas & principia cernunt. Sic ille. Debet autem iudicium hoc ita esse firmium, vt leuem etiam coniecturam de opposito excludat, quia iam formido suberit. Quàm tamen leuitatem cùm P. Baron admittat, eum reijcit, quatenus in omnes Probabilistarum difficultates prolabitur. Quod quidem iam ego ostenderam Parte 1. nu. 683. & seqq. & cùm ille dicendi modus adeò durus sit, & impracticabilis, nisi cum conscientiæ tormento videatur; quid de isto erit, sanè duriore, & quem nec nos, nec patres nostri portare potuerunt, nec poterunt qui nos sequentur, & qui nascentur ab ipsis.
73
*Probat autem Resolutionem suam. Quia
videns opinionem oppositam esse probabilem, quæ pro lege stat, si eam, quæ stat pro libertate sequitur, cum formidine aduersæ, putans vincibiliter esse veram, non erit Deo fidelis, nec cordatus, voluntariè amplectens sententiam sibi & alijs periculosam, vtpotè moraliter expositam falsitati, errori, & iniustitiæ; nec à culpa excusari
Eccli 2. v. 14.
potest: nam Scriptura Eccli. 2. v. 14. dicit: Væ duplici corde, & peccatori terræ, ingrediens duobus vijs. (Corrige terram.) Circa quod Hugo Cardi
Hugo Cardinalis.
nalis ita exponit: Qui scilicet carnis sectatur opera, & spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in timore Dei. Quod etiam procedit quomodocumque se gerat, dummodo formido pulset: vnde ita sentientes frustra Doctorum vtriusque iuris, & Scholasticorum, immò interdum Pontificum & Cardinalium auctoritates congregant, vt suam sententiam isto sensu explicatam conforment: quia Scholasticos nullos, aut valde paucos, eosque nec Deo fideles, nec cordatos reperient. Excusarentur autem, & suæ sententiæ quam plurimos vtriusque iuris Doctores & Scholasticos haberent fautores, si (vt Auctor ait) cùm ipso & Fagnano suo sentirent, & dicerent se solùm velle esse licitum sequi sententiam physicè probabilem, sed ob varias rationes, & obiectorum solutiones inuincibiliter putatam veram, & hoc sensu moraliter certam: quia nullus vnquam Deo fidelium & cordatorum Doctorum docuit in practicis, moralibus, & periculosis vtramque contradictionis partem, posse simul esse conformem legi diuinæ, aut in ea contineri: sed solùm interdum contingere posse quoad nos inuincibile dubium, vtra contradictionis pars sit legi diuinæ conformis, aut in ea contenta, & si nulla fuerit operandi necessitas, operationem esse suspendendam, inquisitione adhibita, donec alterutra appareat inuincibiliter vera, & hoc sensu moraliter
Scotus.
certa: idque omnino Christi fidelibus inculcandum, quod est Scoti doctrinæ Conforme in 3. dist. 25. q. 1. n. 8. cuius verba refert. Addit & alia nullius roboris, & superiùs iterata.
74
*Responsio ex dictis est facilis. Negamus
enim in primis ignorantiam, quæ probabili opinioni adest, esse vincibilem. Stante autem inuincibili cum formidine alterius partis, licita est operatio, iuxta cordatissimos & fidelissimos patronos, qui multiplicati sunt super numerum, & Theologi & Iurisperiti: & ex ijs nescio an aliquis inueniendus in Hispania sit, cui D. Fagnani sit sententia placitura; adeò in Academijs omnibus contrarius est assensus radicatus, vt mirum sit sententiæ nostræ patronorum paucitatem exprobrari, & de ingenti contrastantium numero adeò intrepidè aduersum clarissimam veritatis lucem pronuntiari: Scripturæ locus & Hugonis expositio quid ad rem? Sic sentientes, sic vsum amplexi, duplici corde non sunt, neque peccatores: sed in timore Domini radicati & fundati, & illorum plurimi sanctissimæ vitæ laude percelebres, vt videri potest Parte 1. nu. 65. vbi supra centum recensiti Doctores, pro quo & instituta concertatio, euidentibus argumentis, vbi eontracontra Gonetium, Baronum, & Mercorum egimus Tomo 1. Auctarij. Desistendum ergo ab inculcatione illa, ex qua fidelibus vtilitas nulla, & damna possunt | plurima prouenire; anxietates scilicet & perplexitates, nec non manifestæ præceptorum transgressiones, dum illa his angustijs magis onerosa redduntur, & ita succumbendi oneri, & excutiendi iugum occasiones ministrantur.
75
*Et quidem Auctor (vt vidimus nu. 42.)
de Scriptoribus nostram sententiam amplexis illustre perhibuit testimonium, vt mirum sit in eos adeò acerbè, vt dudum audiuimus fulminare. Qui & pag. 176. & 179. pro eisdem militat contra Sinnichium asserentem eos vias à Christo in Euangelia, arctam scilicet & spatiosam declaratas, suis laxitatibus confudisse, & vnam tantummodo laxam & spatiosam fidelibus complanasse, ita scribit: Sed quis Catholicus ab Ecclesia toleratus
P. Bonæ Spei.
probabilitatum patronus istam inter vias illas separationem improbat, aut per hoc, quod docet licere opinionem probabilem sequi, semper Sacræ Scripturæ, & Ecclesiæ definitionibus, communi SS. Patrum consensu & lege naturæ saluis, aliam separationem intendit, aut vitium pro virtute, aut è contra? Certè id non ausim de viris Catholicis doctißimis & pientißimis vel solùm suspicari, multò minùs asserere. Fateor quidem nonnullos, vt Dianam, Caramuelem, Thomam Tamburinum, & similes, in quos D. Sinnichius inuehitur, tueri sententias, quæ reipsa viam arctam laxantes, & spatiosam angustiantes, contra Euangelicum sermonem D. N. Iesv Christi: Intrate
Matth. 7. v. 13.
per angustam portam &c. Sed nisi rationibus & auctoritatibus, quibus sibi inuincibiliter persuadent illam non plus laxari, quàm apud Deum arcta sit: neque hanc magis angustiari, quàm apud eumdem spatiosa sit. Vnde non veniant criminandi tamquàm sponte malitiosi Gnostici, Manichæi, Quintinistæ, & Libertini; sed ab omni eo, qui à Deo lumen maius acceperit, ipsi sunt, prout omnes inuincibiliter ignorantes, & iustitiæ ac veritatis amantes, in doctrina sana & vera instruendi. Nam Petri 3. scriptum est:
1. Pet. 3. v. 15.
Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni petenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. Quod semper melius rationum & auctoritatum, quibus nituntur, conuincenti solutione, quàm aggrauantibus censuris fiet: quia clamant cum Prospero Libro contra Colla
D. Prosper.
torem Cap. 1. Parati sumus Patronos doctrinæ emendatioris audire. Hæc ille.
76
*Iuxta quem habemus Primò sententiæ,
quam defendimus eos esse Patronos, quibus desiderari nequeant meliores, sapientissimos scilicet & pientissimos, vnde & plus habentes, quàm communiter ad conciliandam sententijs probabilitatem exigatur. Erit ergo illa probabilis, & non vtcumque, sed eximiè talis. Secundò, si quid laxum in eorum doctrina, non leuiter dictum, sed ratione & auctoritate suffultum, vnde dictis maius robur accrescit. Tertiò. Non magis laxare viam arctam, quam reuera talem existiment: quod si quidquam ea ex parte laxitatis superueniat, aliunde premere, dum spatiosam viam dicuntur angustiare. Quod reuera ita euenit, in multis enim sententias seueriores tenent, quàm Probabilistarum insectatores, vt vtrosque conferenti constabit. Et vt de vno Diana loquar, nullus eo strictior, immò neque ita strictus, in ijs, quæ ad immunitatem Ecclesiasticam, & sigillum Confessionis spectant. Quartò inuincibiliter procedere. Atqui sententia Doctoris pij & docti, cum fundamento rationis & auctoritatis inuincibiliter decernens rectè procedit. Ergo. Et verò pro inuincibili ignorantia nimis quantùm laborat auctor, cum præmissis alijs, & ecce illam ipso fatente. Quid ergo ampliùs ad intentum? sed est inuincibilis eorum error, ab ijs, qui maius lumen nacti fuerint corrigendus: Benè id quidem. Sed ostendat nobis Auctor certo aliquo argumento tale lumen ipsi concessum. Quod equidem neque affirmabit ipse, neque, si affirmaret, eidem facilè
De Auctoribus Societatis.
crederetur. Ego quidem Eminentissimis Cardinalibus Toleto, Lugo, Sfortiæ, PP. Suario, Vasquio, Sancio, & alijs sententiæ nostræ Patronis, tantùm affulsisse luminis arbitror, vt neminem, qui maius pro eorum erroribus corrigendis habere censendus sit, salua Romanæ Sedis auctoritate, vmquàm forte sit Christianus orbis habiturus. Vt de alijs taceam extra Societatem nostram Doctoribus celeberrimæ auctoritatis. Loquendum ergo de ipsis, & consequenter de eorum sententijs, vt Auctor admonet, qui in D. Petri auctoritate addere potuit quod immediatè sequitur: Sed cum modestia &c.
77
*Habet ille Resolut. citatà id, quod in 5. ex
professo probare contendit, videlicet quando necessariò operandum est, posse sic operaturum opinionem amplecti saltim æquè probabilem, stante formidine circa aliam non antecedenti, sed comitante, ex certo principio, quod inter duo mala eligendum minus. Id quod respectu docti existimat pariter asserendum. Sed non audiendus, quia opinionem minùs probabilem, etiam quando necessariò operandum est, posse quempiam amplecti adducta pro licita probabilis opinionis sequela conuincunt: vnde & docti & indocti ita operari possunt. Proponit autem principium dictum circa electionem sic Auctor: Vbi necessariò operandum, inter duo mala eligendum minus: inter duas opiniones æquè nobis probabiles, eligenda illa, quæ est de minori malo. Quod quidem quoad secundam partem non est absolutè verum, sed iuxta dicta nu. 19. Vnde si duæ opiniones proba
biles ita circa damnum versentur alterius, vt probabile sit maius inferri posse; non est pro electione minoris obligatio. Sic in materia iustitiæ potest accidere, vt in soluturo hac vel illa pecunia, hoc vel alio tempore, cum compensatione vel sine illa, circa quod opiniones occurrunt. Qui etiam succurrere debet indigenti, potest id facere mutuando, iuxta occurrentes circumstantias, aliquibus id probabiliter negantibus, vbi damnum indigenti cum remedio præsentis necessitatis infertur, onus scilicet solutionis. Licet au
Notanda doctrina.
tem lex charitatis iubeat, aut etiam iustitia, vti minimum mali proximo inferatur, quando aliquod inferri necesse est, id ita accipiendum, vt sibi quisque priùs consulere possit, & damnum proprium vitare, quando pro eo probabilis sententia suffragatur. Immò etiam quando incommodum operantis est nullum, si probabilis sententia pro damno alterius sit, illius vsus licet, vt in materia detractionis, licet pro illa numquàm occurrat necessitas, & in defensione iniuriam patientis.
78
*Vult autem Sinnichius apud Auctorem
Dari aliquoties necessitatem.
pag. 164. nu. 142. numquàm posse necessitatem occurrere ad prorumpendum in actum opinandi, | quia potest quis semper quamcumque prætensam obligationem elidere, imitando homines pro statu primæ integritatis, quorum de vnaquaque re semper aut verum iudicium futurum fuisset, vt de rebus cognitis, aut nullum, vt de rebus prorsus incognitis: aut suspensum, vt de rebus animo quidem oblatis, sed incertis, aut ambiguis &c. Quod Auctor refellit, cùm casus occurrere possit quo hic & nunc necessariò iudicandum sit, licet pro vtrâque parte inuincibiliter occurrat æquale periculum peccati super valore primi matrimonij, super electione dignioris concurrentium, super furti restitutione alteri possidentium: aut si duo præcepta incompatibilia concurrant, quorum alterum subitò est necessariò obseruandum, vt v.verbi g.gratia, audiendi sacrum, & assistendi infirmo: abstinendi à carnibus & comedendi carnes: non ferendi signum protestationis falsæ religionis & conseruandi vitam sine illo non conseruandam. Dantur enim casus, in quibus hæc vel similia præcepta ita concurrunt, vt subitò alterutrum sit necessariò obseruandum, absque potestate morali vlteriùs indagandi, sub concurrentia rationum & auctoritatum apprehensarum pro vtraque parte æquè probabilium: in his casibus omnimoda concurrit necessitas ad prorumpendum in actum opinandi, nec vllus vltroneè se exponit periculo peccandi, dum reipsa prorumpit in talem actum seruando regulas à iure præ
scriptas, vt v.verbi g.gratia, de minori inter duo mala eligendo, & aliàs in titulo de Regulis Iuris. de dubijs, &c. contentas, si occurrant, de quibus magis in speciali num. 155. & 156. aut alterutram opinionem eligendo, si inuincibiliter non occurrant, quod indoctis satis frequens est, aut ceteris paribus, & ritè perpensis regulis istis, iudicium inuincibile accedat, quod rarissimè doctis contingit, de æquali hic & nunc inuincibiliter apprehenso tali. Sic Auctor.
79
*Qui de regulis loquens, quas seruandas
Aliæ ex Fagnano.
asserit in necessario articulo operationis, ex D. Fagnano sequentes proponit n. citatis. In dubio iudicandum potius quòd actus valeat, quàm quòd pereat. In regione quauis præferendum in dubio quod in eadem frequentatur. In opinionibus deligendis primo loco spectandam esse antiquam & probatam consuetudinem. Vbi contrariæ extant sententiæ, pronuntiandum pro possessione, & potiùs pro eo, quàm actore, nisi in caussa fauorabili, scilicet matrimonij, libertatis, dotis, seu testamenti, etiam contra communem. Præferendam quæ fauet potestati clauium. Iudicem teneri sequi communem. In dubijs præferendum quod benignius est, verosimilius, & quod plerumque fieri solet, & alias his similes. Ex quibus mani
festè videtur sequi non esse semper obligationem sequendi magis probabilem opinionem, nam quæ fauent caussæ fauorabili præferendæ sunt, quæ potestati clauium, quæ benigniores: Atqui istæ minùs probabiles esse possunt, vt est manifestum. Ergo. Si dicas iuxta illas formandam esse conscientiam, vt appareat moraliter certum illas esse ad praxim licitè applicandas. Tunc sic. Ergo vanæ sunt & inutiles, omnes adductæ regulæ, & quæcumque aliæ similes. Patet illatio. Nam pro regula tantùm habendum est dictamen illud, & proprius cuiusque instinctus: nulli enim regulæ innitendum est, quæ id, quod est apertè certum non proponit, vt sunt adductæ: nisi quatenus ad examen aduocatæ, qui est operaturus certum circa eas iudicium efformat, quod scilicet sibi videtur tale, sicut & videri potuit, si contra illas fuerit operatus, cùm absolutè non obligent, & ex circumstantijs pendeat iudicij rectitudo. Vna ergo tantùm regula videtur assignanda; vt in dubijs, etiam probabilibus, id quisque operetur, quod sibi verosimilè apparebit, iudicio circa illud sine formidine præformato.
80
*Deinde, stante opinione magis probabili,
quàm sit ea, quæ caussæ piæ fauet, aut benignior est, non videtur quomodo iuxta aduersantium principia possit pro minùs probabili certum formari iudicium, vbi necessitas operandi non instat, & est locus operationi iuxta probabiliorem, pro quo videnda quæ ex ipsis dedimus Sect. 7. & primum eorum argumentum satis superque id ostendit, dum aiunt eum, qui sequitur opinionem minùs probabilem non posse formare hoc probabile iudicium practicum, quòd actus sit licitus; quia cùm habeat fortiora motiua pro illlicito, impossibile est vt habeat iudicium practicum de licito, cùm opinari aliquid esse verum in nobis non sit, teste Aristotele &c. videantur & alia. Cùm ergo iuxta prædictas regulas operari liceat, & non semper possit ad iudicium illud omni vacans formidine circa oppositam sententiam haberi perfugium; dicendum est formidinem non obstare licitæ operationi, & ita ea stante posse minùs probabilem sententiam locum habere ex aduersantium fundamentis.
81
*Prætereà, regulæ adductæ non procedunt
tantùm quando necessitas operandi occurrit, vt patet ex textibus & auctoribus, apud quos extant. Ergo generaliùs sunt accipiendæ, & ita sicut in necessitate operari licet iuxta opinionem probabilem stante formidine circa aliam, ita & necessitate non extante, id amplectendo quod benignius est, quales sunt opiniones quæ fauent libertati. Sicut enim quæ libertati fauent, vt opponitur seruituti, præferendæ dicuntur, ita & quæ humanæ libertati fauent in ordine ad reddendum leuius onus seruitutis erga Deum, quando & ratione & auctoritate id agitur, & qui operatur, firmum habet de vitanda illius offensa propositum, & ita non facturus id quod facit, si displiciturum ipsi iudicaret. Quod quidem doctis & indoctis commune, dum sic procedunt de quibus Auctor Resolut. 4. & 5.
82
*In Resolutione autem 6. addit, vt quis licitè
operetur, in materia, de qua agimus, non sufficere hoc iudicium: Licet mihi operari ex opinione probabili, quæ paßim non reijcitur vt improbabilis. Et probat, quia ista limitatio nihil operatur: nam vel demonstratiuè reijcitur vt improbabilis, vel solùm probabiliter. Si prius, frustra, vt paßim &c. cùm euidens sit neminem posse sequi opinionem, quam demonstratiuè reijcit vt improbabilem, cùm etiam reijcienda sit vt purè probabilis. Si posterius, ex vna parte per sententiam probabilem tantùm vt improbabilis reijcitur; & ex altera illam improbabilem solùm reddit probabiliter talem, ac ideò relinquit probabiliter probabilem: ergo si liceat mihi operari ex opinione probabili, quæ passim non reijcitur vt pro|babilis, licebit mihi operari ex opinione probabili, quæ passim reijcitur vt improbabilis: sed hoc nullus dixerit: Ergo &c. Quod confirmatur, quia non licet mihi operari ex opinione probabili præcisè, vt Resolut. 5. probatum est; Ergo neque ex opinione, quæ passim reijcitur vt improbabilis. Patet Consequentia. Quia quod reijciatur, vel non reijciatur vt talis, est impertinens hoc ipso, quòd per sententiam probabilem tantùm, & quæ vt ista ab vno, aut pluribus alijs rem penitus spectantibus, iudicari potest improbabilis, reijcitur. Ergo &c.
83
*Circa quod iuxta dicta sentiendum est li
Licitum id esse ostenditur.
citum esse dicto modo operari: supponitur enim opinionem esse probabilem, & dum non reijcitur passim, à suæ probabilitatis possessione non cadit: quòd autem aliqui sint secus sentientes, id non obest, quia ad summum ex eo habetur aliquid auctoritatis deficere; quo non obstante absolutam obtinet, vt possit quis dici prudenter agere, dum iuxta eam operatur. Quemadmodum si contra aliquem testificentur plures, ex quibus posteà nonnulli dicta reforment, maneant ad condemnationem sufficientes, iudex prudenter & rectè procedit, licet per reformationem dictorum aliquomodo sint testimonia aliorum infirmata. Sic vidimus ante annos aliquot flammis addictum Iudæum sub Christiana professione iudaizantem, contra quem quadraginta, aut etiam plures deposuerunt, eorum quamplurimis dicta reformantibus: sed tot sua in testificatione constantibus, vt eorum medietas, aut verò etiam medietas medietatis, ad sententiam præfatam sufficiens haberetur. Quod quidem sic à Dom. Inquisitore audiuimus, cùm aliqui piè erga damnatum affecti, cum eo de testium retractatione tractarent, rati oppressum illum inuidia deprauatorum hominum perijsse, conuictum quidem, sed non confessum; diuitem, & non exigua apud omnes æstimatione.
84
*Quod autem obijcitur futurum etiam li
citum operari iuxta opinionem, quæ passim reijcitur vt improbabilis, quod nullus tamen dixerit, ex eo, quod supponit, videtur admittendum, aut contradictionem inuoluere. Supponitur enim opinionem esse probabilem. Si ergo talis est, currit generalis assertio de licito illius amplexu, vbi & accommodandum quod in fine dicitur, impertinens esse quòd reijciatur, vel non reijciatur. Si autem ex eo quòd reijciatur passim vt improbabilis talis verè existimetur, aperta est contradictio, & ita si ex communi reiectione id habeatur, nullus dicet licitum esse iuxta illam operari. Sed quidem contingere potest, vt licet passim reijciatur, sufficiens habet rationis & auctoritatis fundamentum; quia passim reijci, tantùm est à multis reijci, non ab omnibus, cùm quandôque ab vno non reijci satis sit Vnde Auctor pag. 148. n. 91. Sic D. Fagnanum loquentem introducit: Limita Secundò hanc primam conclusionem, vt non
procedat in auctoritate alicuius sapientis, qui sit clarißimus, & maximè notus, ac princeps seu præcipuus in aliqua facultate: nam hoc casu in sola auctoritate videtur quis posse quiescere, & secundùm eam opinari & operari. Sic ille; quod Auctor admittit, quando talem sententiam quis sine formidine amplexatur, iuxta doctrinam in superioribus inculcatam. Immeritò ergo iuxta intelligentiam talem ab illo additum: Sed hoc nullus dixerit, cùm sit aliàs quamplurium resolutio.
SECTIO XI.

SECTIO XI.

De opinione ex horologijs, ex qua aduersi Auctoris insectatio.
85
*PAg. 148. n. 90. vt licitum vsum opinio
nis probabilis demoliatur. Sic arguit: Quia cùm horologia habeant vim opinionis probabilis liceret sequi modò hoc, modò illud successiuè sonans. Atqui hinc grauissima absurda sequuntur. Ergo &c. Maior patet, quia vtrauis illarum eligatur, practicè probabilis eligetur, & operans poterit ex oppositis practicis quam voluerit eligere electione liberè mutabili in æquè probabilem, quam primò eligere potuit, & non elegit, nam electio saltem primam afficit; non electio verò afficit quidem secundam, sed per meram negationem, quæ sicut nullius probabilitatem tolleret, si vtriusque non electio esset, sic probabilitatem tollit vnius tantùm non electæ, dum vna sola electa est, vt patet à simili: tam enim equus A quam equus B. est sufficiens ad equitandum: per hoc autem quod eligatur equus B. non electio equi A non tollit ab equo A. sufficientiam ad equitandum, quia vterque est sufficiens coniunctim, & solùm disiunctiuè, vt hic equorum A. vel B. est necessarius ad equitandum: tunc enim per electionem equi B. tollitur necessitas equi A. vt patet. Subsumptum autem seu Minorem probat propositis quæstiunculis
n. 93. & seqq. & Primò proponit casum de eo, qui die Sabbati, vt primum audiuit duodecimam noctis, comedit carnes, & postquàm satur excessit èex mensa, audiuit aliud horologium significans horam eamdem. Quo euentu rogat D. Cara
D. Caram.
muel in 1. parte Theologiæ fundament. num. 280. (in Editione 2. habetur num. 457. §. Propono) cur non possit, si velit, communicare, iuxta sententiam de vsu licito probabilium discursu formato, in quo, vt ille ait, quod possem aut negare, aut reprehendere, nihil inuenio. Proponit statim Cardinalis de Lugo responsionem id admittentis
Tomo de Sacramentis Disput. 15. Sect. 2. num. 47. dummodò non habuerit ab initio illum animum, sed per errorem processerit, posteà verò audito secundo horologio mutauerit mentem. Et sic post eam subdit: Hanc puto vnicam & veram solutionem, contra quam nihil poterit dici, quod sit forte, vel efficax.
86
*Si ergo verissima solutio est, ex ea fiet
argumentum præfatum minimè contra sententiam nostram vrgere, quæ & ipsa est Cardinalis ita respondentis. Itaque vbi error, stare poterit, non obstante carnium comestione, communio, si cum sinceritate animi procedatur. Ab Illustrissimo accepi Prælato, dum in Gaditano portu esset Indicam nauigationem expectans, ibidem Excellentissimum Ducem de Maqueda tunc temporis adfuisse generalem armorum habentem
præfecturam, cui pia erat consuetudo sabbatum in honorem Virginis solido ieiunio, sine omni scilicet cibi sumptione transigere. Horam ergo duodecimam noctis, aut ludo, aut alio diuersio|nes genere detentus expectabat. Sed famuli, vt esse illi solent in palatijs parùm scrupulosi, multò ante prædictam horam ad ipsum venientes, iam eam insonuisse dicebant. Ad quos ille: Veniat ergo olla. Comedebat ergo fide quidem bona deuotus Princeps. Et quis, si detecto errore, communicare die Dominico vellet, id fore illicitum pronuntiaret? Idem ergo in casu nostro dicendum, vbi & bona fides adfuerit, & non dolus malus ad præcepti obligationem elidendam, de quo dictum Parte 1. nu. 500. & seqq. Nec dissentit D. Cara
D. Caram.
muel Parte 2. Theolog. fundament. nu. 59. immò opinionem dicti Cardinalis suadendam asserit, sic locutus: Stat igitur opinio Eminentißimi Dom. Lugonis, & interim suadendum erit omnibus, (quidquid de speculatione sit) ne discedant ab illa practicè. Sic ille.
87
*Cuius fundamentum est, quia licet subti
litates, quibus recentiores vtuntur Theologi, non videantur à veteribus Pontificibus præuisæ, & ita neque prohibitæ, quas tamen prohibuissent, si præuidissent: nihilominùs censendi sunt prohibuisse omnia voluntaria impedimenta, & voluisse media cuncta necessaria ponere, vt lex teneret. Ergo si necessaria erat secunda lex, quæ compræciperet ne quis mutaret opinionem probabilem, eo scilicet casu, quo ex tali mutatione non satisfieri præcepto sequeretur, censendi sunt & hanc legem implicitè tulisse. Pro quo multùm facere Cardinalis Lugo auctoritatem profitetur. Et hoc non obstante Thesi ab ipso
Quomodo non sibi contrarius.
proposita nu. 285. tenoris sequentis: Hæc propositio: (Ecclesia, quæ ieiunium, Officium diuinum &c. præcipit, compræcipit ne quis mutet sententiam probabilem, eo casu, quo ex tali mutatione hæc præcepta posse non obseruari sequeretur) est falsa. Sic ille. Vnde ipsi Auctor. num. 117. contradictionem doctrinæ exprobrat. Sed certè ex tenore locutionis quid sibi velit apparet & Parte 1. fundament. nu. 478. ita scribit: Ergo vnica & sola tenenda est Eminentißimi Dom. Lugonis sententia quoad substantiam. Consultò. Quoad substantiam dixi, qua in praxi nolumus à Lugone discedere, & in dialecticandi modo fortè conuenimus omnino, fortè differimus tantisper: & hic ipse dissensus (qualis, qualis) lectoribus prodesse poterit. Sic ille, qui num. seq. quod de compræcepto dictum est, resumit ad sententiæ præfatæ comprobationem.
88
*Sed Auctor. nu. 116. contra illud insurgit
ita scribens: Hæc propositio (Ecclesia, quæ ieiunium, diuinum Officium &c. præcipit compræcipit, ne quis mutet sententiam probabilem, eo casu, quo ex tali mutatione hæc præcepta posse non obseruari sequeretur) est falsa (& est illa D. Caramuelis, vt vidimus.) Mihi quidem falsa est, quia talis compræcepti nec vmbram, nec necessitatem video, nam vt supra nu. 103. & nu. 105. probauimus, ne quis prædictis casibus sententiam mutare possit, ipsa lex naturæ dictans meliorem esse conditionem legis possidentis, seu certò obligantis, præcauet. Sed dicerem libenter cùm D. Caramuel Quartam istam thesim hic dicat falsam, & subdat: Cùm vidit Lugo ex natura rei manere libertatem mutandi opinionem probabilem, confugit ad Superioris præceptum, sed hoc effugium nullum est. Sic ille: qui ex eo quod contra D. Caramuelem infert, vt inconsequentiæ arguat, non est multùm impugnandus, pro quo & solutio prompta est iuxta dicta, locutum inquam illum de speculatiua probabilitate, cùm tamen circa practicam satis mentem suam declararit. In eo verò quòd compræceptum negat, meritò vrgendus, quia principium
illud est manifestum, &. communi omnium Theologorum consensu receptum, scilicet præcipientem aliquid, simul præcipere quidquid ad præcepti impletionem necessarium, & sine quo stare nequit obligatio, & quo deficiente illa posset elidi. Pro quo est regula iuris notissima, manifestum esse in legem delinquere, qui verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem. Vnde lex præcipiens aliquid, vt eius non attendantur sola verba, sed mens legislatoris obseruetur. Quod quidem in casu, de quo agimus, maximè locum habet, dum præceptum ieiunij, & Canonici officij &c. instat, & ratione horarum hoc aut illo modo acceptarum, elidi posse contenditur. Quod & in votis, in quibus vnusquisque sibi legem statuit, videre est: tenetur enim vouens non ponere obicem eius, quod vouit, implemento.
89
*Quòd autem ratione possessionis dica
tur vrgere obligatio, quia lex aut præceptum possidet, non est discrimen, quod in negotio præsenti multùm negotij facessat, cùm obligatio admittatur, & parùm intersit ad moralem resolutionem hoc aut alio modo eam explicari. Nihilominùs etiamsi admittatur possessio, stat adducti principij veritas, quia illud respectu pręceptipræcepti in possessione status intelligendum est, non de illo à sua possessione, & ita ab omnimoda obligatione deiecto. Et ad tuendam possessionem potest ex illo argui: Si enim non compræcipiatur id, quod est necessarium vt illud teneat, in possessione non erit, & ita neque obligabit. Possessionem autem præcepti ex eo probat, quod habet num. 97. & seqq. scilicet Pontifices, cùm præcepta imponunt, de quibus agimus, obligationem suam ita ad tempus determinasse vltra &
citra quod illa non sit: quod quidem non mathematicè, sed moraliter exponendum est, & ita vt propositio præceptorum accommodata sit eorumdem impositioni, vt scilicet vitam spiritualem ædificet, & mores reformet, non laxet: quod quidem accideret, si hora vltima mathematicè sumeretur, vt absurda ostendunt, quæ statim explicat: quòd scilicet quis intra horam duodecimam posset semel & iterùm, immò & tertiò celebrare, tribus horologijs successiuè sonantibus congruenti spatio. Sic & totum Quadragesimale ieiunium non seruare, sumendo prandium prima illius nocte audita duodecima, probabiliter iudicans se illud anticipare posse: & si deinde eo sumpto audita duodecima in alio horologio velit ieiunare, cùm dies probabiliter incipiat, poterit hora consueta prandere, & sic de ceteris Quadragesimæ diebus. Similiter omnes, qui horas Canonicas in vndecimam diei horam horologij, quod vltimò sonuerit, different, à notabili illarum parte quotidie probabiliter eximi possent, si iudicantes diem transijsse statim ac in alio duodecimam audijssent, licet magna media hora audita priusquàm in isto, statim ab ho|ris desisterent. Concludit horam vltimam explicari debere sic vt omne tempus comprehendat citra & vltra, quod nullus prudenter dicere possit esse duodecimam, seu vltimam diei horam, sed primam alterius, aut vndecimam huius dumtaxat.
90
*Ex quo infert id quod dictis manifestè
obstat; scilicet ita moraliter computandam horam modo dicto, vt etiam si per errorem accidat duodecimam existimatam talem, verè talem non fuisse, & error huiusmodi detegatur, non sit licitum aliter, quàm vt est dictum, operari, vt non habeat locum distinctio operantis probabiliter, aut per errorem, quia etiam inconuenientia ex vtroque sequi possunt. Sic nu. 111. vbi se refert ad dicta. nu. 99. & 100. Sed contra se pugnat, vt vidimus nu. 86. in fine, & pro se nihil, quod vrgeat, adducit; quod enim de inconuenientibus ait, commune est in ijs, quæ erroribus obnoxia sunt: vt in matrimonio specialiter videre licet: graue enim inconueniens est, vt qui per errorem contraxit, & matrimonium consummauit, coniugem dimittat. Item quòd per errorem professus ad sæculum redeat post annos plures, cum communi scandalo. Quod iudicis per errorem intrusi acta rescindantur &c. Nec proptereà fauendum errori: quia licet in vno aut alio inconuenientia non sint adeò magna, generaliter loquendo timeri possunt, & fauendum libertati.
91
*Vbi tamen obseruare oportet, si horologia
sint benè directa, non videri locum esse errori, qui detegi possit; quis enim pro vno certum ferre iudicium possit, quando inter doctos Astrologos obseruatio talis non solùm difficilis, sed & impossibilis iudicatur: pro quo eruditè philosophatur D. Caramuel in Theologia fundamentali n. 384. & seqq. Error igitur solùm in horologijs negligenter & inscitè directis locum habere potest, si quis in domo habitans, in qua horologium habetur negligentiam directoris, aduerterit, & nimiam properantiam ex aliorum successiue sonantium, & qui communiter regulares habentur, auditu confirmarit. Vbi non est necessarium erroris certitudinem mathematicè deprehendi, sed moralis suffi
cit, ex eo desumenda, quod communiter accidit. Inde enim est, vt vbi vnum est tantùm horologium, quod communiter benè regulatum habetur, eidem sit standum, quia omnes horāhoram duodecimam pro certa habent, & ita iuxta illam mensuratur obligatio, vt tradit D. Caramuel suprà n. 393.
92
*Ex quo contra resolutionem præfatam ar
gui potest, qui nu. 460. & seqq. ita Cardinalis de Lugo sententiam impugnat: Si appareat certus & manifestus error in primo horologio, erit certum, & in confesso licere id quod asseritur: ergo si appareat probabilis error in primo horologio, erit probabile posse similiter operari. Patet, quia si est certò disgregatiuum visus, quod certò est album, erit probabiliter disgregatiuum quidquid sit probabiliter album. Ergo quidquid Cardinalis Lugo certò ex certa erroris cognitione deducit, id omne debebit deducere probabiliter ex eiusdem erroris cognitione probabili. Nec valet quòd ait dictus Cardinalis, posse quidem quempiam probabiliter operari iuxta horologij probabilitatem, sed semel electa vna probabili sententia, non posse circa illam variare, quia ex eo sequerentur grauia inconuenientia, de quibus suprà nu. 89. & alia in materia iustitiæ: vnde præceptum imponens, id etiam compræcipit, iuxta dicta. Non inquam valet: quia si euidenter cognoscerem errorem prioris horologij, esset euidens me posse operari, etiam reclamante tertio, vt admittit dictus Cardinalis. Ergo si probabiliter cognoscam eiusdem horologij errorem, erit probabile me posse operari, etiam reclamante tertio. Neq;Neque obstat damnum, dum præiudiciũpræiudicium non datur, ex eo tantùm resultans, quòd quis iniustè agat: dānadamna enim nata sunt ex opinionum etiam maximè probabiliũprobabilium vsu resultare, quibus inconuenientibus aliunde occurrendũoccurrendum est ab ijs, qui possunt, si talia sint, vt humana possint prouidentia præcaueri.
93
*Ad quam instantiam respondeo vt à citato Cardinali responsum est, & ad impugnationem
responsionis concedo assumptum, & nego consequentiam, & ratio discriminis est; nam pro errore non potuit ferri præceptum, & detecto illo, perinde est, & ita se res habent, ac si ille non præcessisset: & supra impletionem præcepti ferri potest, vt illud non elidatur per sententiæ mutationem, & locus grauibus inconuenientibus aperiatur, eoque agendi modo, qui insidiosus est legibus diuinis & humanis, fraudulentus, & sinceritate indignissimus Christiana. Quidquid de distinctione illa damni & præiudicij sit, in pręsentipræsenti non admittenda: quia si in præceptis non concernentibus ius tertij modo illo Christiana sinceritate indigno agi nequit; multò id verius quando tertij damnum accedit. Aliter responderi potest iuxta eumdem D. Caramuelem n. 412. & seqq. scilicet obligatio
nem pręceptipræcepti respectu temporis, quod referri potest ad diem præsentem & sequentem, vt in casibus, de quibus agimus, esse hypotheticam, seu disiunctiuam: medium scilicet inter sonum primi horologij & postremi, in quo debeat impleri præceptum: ita tamen vt si pro adimpletione partem, quam velit quisque, eligat, & iuxta eam operetur, non possit simul partem aliam assumere ad operandum contra prius: quia partes sunt quidem probabiliter tales ad electionem, sed non vt simul licita esse operatio iuxta vnam possit, & simul iuxta aliam: quod latiùs, explicatis huiusmodi partibus per litteras A. B. C. D. elucidare conatur.
94
*In eo autem Cardinali Lugo contrarium agit, quòd non à mutatione aut non mutatione
dictaminis solutionem argumentorũargumentorum censeat desumendam, sed aliunde. Itaq;Itaque qui audito sono mediæ noctis, ex primo horologio operatur iuxta illud ac si vnicum esset & ordinatissimum, non potest audito alio, & alio, aliter operari, ex eo quòd nequeat mutare sententiāsententiam, quia in eo talis mutatio non habet locum attenta præcepti obligatione, cùm non sit materia circa quam; obligat enim illud disiunctiue modo dicto: & cùm sic obliget, posita operatione iam clausa est ianua operationi non conformi eidem, quia nihil relinquitur vltra probabile ex suppositione electionis probabilis spatij ad operationem: in quo sine attentione ad dictaminis retentionem aut illius negationem, res ista genuinè & sufficienter declaratur. Sed certè
licet modus dicendi iste, quem ampliùs explicuimus, non contemnendus videatur, sententia Cardinalis congruentior apparet: Si enim quis contendat obligationem illam non esse disiunctiuam, sed præceptum tantùm obligare | vt ante horam sequentis diei certam moraliter illud impleatur, & ita toto illo tempore intermedio locum esse opinioni, & sic post operationem iuxta primum horologium, posse iuxta aliud successiuè sonans operari, rogantique cur id non possit, nequit per obligationem illam disiunctiuam responderi, quia erit petitio principij: benè tamen dicendo non posse locum esse mutationi sententiæ ob rationes dictas. Immò etiam stante obligatione illa disiunctiua, & licita disiunctiuè operatione, videtur locus esse interrogationi, cur scilicet non liceat iuxta horam successiuè auditam operari? quia id non videtur obstare. Sicut in exemplo adhiberi solito, de quo & Auctor n. 90. vt vidimus n. 85. de equo necessario ad equitandum: licet enim quis vnum elegerit, non impeditur quo minùs possit alium eligere, dimisso primo.
95
*Et Auctor quidem n. 128. post adductam
Vt obsistat Auctor.
D. Caramuelis explicationem, eum non plenè satisfacere contendit; cuius rationes aut inconsequentiam in eius dictis videntur arguere, circa quod non est cur immoremur, aut ex suo illo principio descendunt de morali certitudine, nulla circa oppositam opinionem stante formidine: & reuera illius argumenta parum vrgent, vnde non est etiam circa illa diutiùs insistendum: quatenus verò contra nostram sententiam deriuari possunt, sic ex illo argues. Duas sententias secundùm se
ArgumentũArgumentum pro eodem.
probabiles sequi licet, non solùm disiunctiuè, sed copulatiuè, quia copulatiuè sunt probabiles iuxta sensum nostrum: hoc autem negatur in casu præsenti, quia improbabiles copulatiuè sunt. Atqui in illis eadem est ratio, quæ in alijs: Ergo dicendum est, vel quòd in casu præsenti copulatiuè operari liceat iuxta illas, & ita iuxta improbabiles opiniones, quod constat quàm sit absurdum; vel, si non licet, quia improbabiles, idem in alijs dicendum. Minor probatur. Nam in casu, de quo agimus, ideò non licet iuxta vtramque copulatiuè operari, quia duarum opinionum nequit stare simultas, specialis enim alia reddi nequit. Si qua enim, periculum erit peccandi, dum se illi operans exponit. Atqui periculum hoc generaliter occurrit, cùm quis iuxta dictas opiniones operatur, vna enim earum necessariò est falsa. Ergo &c. Item stante operatione iuxta electum tempus, ideò eidem insistendum, quia certum est sic operantem non peccare, & ita nulla est formido circa partem aduersam: Ergo iam deuoluimur in sententiam aduersantium de necessaria certitudine ad operationem.
96
*Respondeo concessa Maiori negando Mi
Exacta responsio.
norem, & ad probationem nego Maiorem, quòd scilicet in casu nostro sit ea tantùm ratio, quæ ex periculo desumitur; non enim est illa, sed manifesta præcepti transgressio, per fraudulentum & insidiosum agendi modum, iuxta dicta: quod quidem in contrariarum opinionum concursu generaliter non accidit. Nego item Minorem: non enim in sequela opinionum contrariarum periculum aliquod extat, cùm certus sit qui operatur, se non peccare. Ad id autem quod additur, respondeo, non ideò in electa opinione iuxta tempus insistendum, quia is, qui operatur, certus est vtcumque de licita sua operatione; id enim, vt nuper dicebamus, in quacumque operatione iuxta probabilem opinionem euenit; sed quia prætereà certus est de sua obligatione, cui satisfacit adimplendo præceptum: cùm sit etiam certus se non posse fraudulenter agere, & cauillis vti ad præceptorum obligationem elidendam. Vnde modus hic philosophandi valde est ab eo, quem aduersantes amplectuntur, alienus. Auctor ergo libenter admittit iuxta electam opinionem posse quempiam in casu nostro operari, sed suo illi principio de certitudine innitens, asserit, cùm operatur, ita certum esse de sua opinione, vt de contraria formidinem nullam patiatur. Atqui ex hoc vrgeri ille potest: quia horologijs successiuè sonantibus, quæ quidem benè directa sint, nullus potest esse certus de opinione, quam sequitur, vt est compertum, & ita respectu aliarum necessarium est formidine aliqua pulsari. Ergo ea non obstante operari licet in præsenti casu, ex quo ad alios validum insurgit argumentum. De quibus hæc satis: neque enim ad Francisci Verde defen
siones, de quibus Auctor num. 130. oportet descendere. Cùm enim D. Caramuel sententiam reformauerit, aut declarauerit, ineptum est eum defendere in eo, in quo ipse defensione se indignum iudicauit, aut potiùs non indigum; sicut ineptum est eum excusare, qui se ipsum accusat, & lapsum ingenuè protestatur.
97
*Illud autem contra defensorem dictum ab
Auctore obiectum iuuat proponamus, sic enim ille nu. 134. Nota tamen quod pro Caramuel demonstratiuum (argumentum) quærat, & multò obscurius, ac minùs certum num. 507. proferat, videlicet: Dicamus ergo subditum semper debere obedire legi in aliqua parte determinata temporis disiunctiuè, ita vt si non in vna, in altera sit necessarium parere mandatis Ecclesiæ; secus non constaret quando esset Ecclesiæ obediendum, & sic numquam esset obtemperandum, quod nemo Catholicus dicet. Contra enim est, quòd ipse partem illam determinatam diei, in qua est Ecclesiæ parendum quæsierit, & per ista determinatam non afferat, sed indeterminatam, videlicet vltimam, si in alia non obedierit, vel aliam, in qua obedierit. Sed quid si probabile sit vltimam esse primam sequentis diei: erit ne hac prima necessariò parendum. Nihil respondet, & sic minus dat, quam ab alijs quærit. Sic ille: cuius interrogationi, in qua difficultatem constituit, & obiectionis vim, dicendum est vltimam diei horam non esse futuram talem, quæ prima sequentis diei probabiliter dici queat, sed quæ moraliter talis sit iuxta communem acceptionem, & circa quam omnes conueniant, iuxta num. 91. Sic etiam
tenendum de parte illa, quæ vltimi horologij sonum præcedit: quando enim illud mediæ noctis signum exhibet, opiniones omnes cessant; licet reuera possit accidere mediam non esse noctem, siue per defectum, siue per excessum. Quòd si fortè contingeret esse probabiliter partem sequentis diei, in ea erit obseruandum præceptum, quia electa est ad illius impletionem: & etiamsi non sit omnino certa, ad illam se tamen obligauit, qui in alijs operatus non est. Sicut enim qui disiunctiuè elegit priorem, non potest mutare sententiam, eo quòd ex mutatione, absurda dicta sequerentur, & ita debet probabili insistere; ita qui elegit eam, vltra quam alia esse non potest, quæ ad diem præsentem pertineat: ex eo enim | quòd in illa non operaretur iuxta præceptum, præcepti ipsius elusio sequeretur. Et quidem cùm quis intra spatium illud operatur, quod est inter primi & aliorum horologiorum sonum, quod fieri posse Auctor admittit, probabile est spatium illud ad diem sequentem pertinere. Et ita si argumentum quidquam vrget, omnes illud tenentur soluere, & sic dicendum parùm illud vrgere, & partem illam esse vltimam, quia iuxta omnes illa, licet ad sequentem diem pertinere sit possibile, est tamen moraliter certum non posse nisi vltimam esse, si pertineat ad præsentem.
SECTIO XII.

SECTIO XII.

Circa sententiæ mutationem quæ illi incommodare possint proposita & soluta.
98
*VT licita non sit ita arguit Auctor
pag. 179. n. 178. Quia alioqui, cùm multæ sint opiniones oppositæ probabiles, quòd v.verbi g.gratia, vno modo satisfaciam, & alio non satisfaciam: quòd sit, vel non sit obligatio: quòd sic vel non sic operari, sit, vel non sit peccatum mortale, vt benè notauit D. Fagnanus n. 206. citandus, toties in opposita sententia obligationem elidere potero, quoties sententiam probabilem eligere vel mutare voluero. Si verbi g.gratia, primò sequar sententiam Castro Palai Tomo 1.
Castrus Palaus.
Tract. 1. Pun. 6. n. 5. dicentis: Audeo affirmare valde probabile esse te obligatum non esse superiori præcipienti obedire, quando opinionem habes probabilem, illicitam esse rem imperatam, vel excedentem eius iurisdictionem. Cùm hoc æuo omnia sint plena
probabilitatibus. Secundò, si ascendam mare, sequar sententiam probabilem quòd liceat Carmelitæ ex Breuiario Romano Officium legere; & post proprium retrò relictum in mari sententiam illam in oppositam probabilem mutem, dicendo quòd oporteat legere ex proprio; tunc enim toto tempore, quo ero in mari ad Officium legendum defectu Breuiarij proprij non obligabor. Tertio. Si audita duodecima Dominicæ noctis in horologio A. ventrem carnibus repleam, & posteà audiens duodecimam in horologio B. velim hoc sequi, potero statim celebrare tamquam ieiunus. Deinde, si ipsa Dominica post auditum medium Dominicæ meridianæ, dicam esse tantùm vndecimam quod iuxta plerosque est probabile, & post mediam horam audita duodecima, dicam me amplius non obligari audire sacrum, aut centum aureos soluere, quos ante duodecimam istam soluere debebam. Sic enim integris annis sacri obligationem, & similium debitorum solutionem iustè eludere potero. Quarto, si vno instanti probabiliter iudicem Baptismi materiam esse sufficientem potero permittere infantem, sub illa baptizatum, mori, nec potero ante mortem illum rebaptizare, &, si alio instanti probabiliter iudicem illum non esse baptizatum, non potero infantem sub illa baptizatum permittere sine alio Baptismo mori, & peccabo mortaliter eum non baptizando: intereà eadem est sub vtrâque opinione infantis necessitas & ad eum baptizandum obligatio. Quintò denique, si Paulus Doctor mihi dicat esse veniale, quod facio, faciendo venialiter peccabo. Si dicat esse mortale, mortaliter; si nullum peccatum, nullum erit peccatum: & consequenter si tribus instantibus illud faciam, erit successiuè illud peccatum mortale, veniale, & nullum peccatum: intereà tamen eludetur obligatio grauis, quæ in possessione erit, vt supponitur. Immò si Petrus dicat esse feram retro sepem, ibi hominem iaculando non peccabo; Si alio instanti dicat esse hominem, mortaliter peccabo. Sola mutatione facta, in eo probabili iudicio licebit Medico probabilibus medicamentis, Parocho probabilibus Sacramentis, Iudici probabilibus allegatis vti, neglectis certis, non obstante periculo mortis, salutis, & ruinæ tertij. Atqui hæc omnia sunt valde absurda, & contra Reipublicæ tam ciuilis, quàm Christianæ pacem; nec apparet quomodo in opposita sententia vitari possint. Ergo &c.
99
*Sic Auctor, ad quæ responsio minimè ope
Retorquentur probationes.
rosa succurrit; nego enim quod generaliter assumitur de elusione præceptorum, eo quòd circa omnia probabiles sint opiniones, quod iniuriosè prolatum. Et pro generalis illius assertionis probatione pauca illa producuntur, quæ minimè vrgent, & ab arguentibus sunt etiam, si quidquam in eis est roboris, deuoranda. Supponitur enim opiniones esse probabiles, & tunc sic. Iuxta opinionem probabilem potest quis operari, vt fatentur ipsi, quando circa oppositam formido non pulsat. Item iuxta eosdem opinio mutari potest, & qui iuxta vnam operatus est, potest paulò post iuxta aliam operari, sic enim ex Fagnano Auctor
pag. 206. n. 258. vbi ita loquitur: Fateor quidem intellectum posse successiuis temporibus nunc adhærere vni opinioni, & paulò post, relicta illa, adhærere oppositæ. Sic ille, de quo aliàs dictum. Si ergo ex mutatione dictaminis eludi præcepta possunt, eidem obnoxij sunt elusioni, qui facilem illam & breuem admittunt mutationem. Item, qui per errorem operatus est, detecto errore, sola dictaminis mutatione aliter operari potest, iuxta dicta n. 90. Deinde, cùm pauca illa adducantur, & ea ab Auctoribus, contra quos agunt, negentur, aut ad commodum sensum reuocentur, absurdorum ille exprobratus cumulus euanescit, & multiloquentiæ tantùm armis depugnatur. Iam ad singula.
100
*Bene verum est P. Castro Palaum ita
vt asseritur censuisse, quod tamen communiter reprobatur: sed eo probabiliter stante, numquid illa doctrina ad diuina aut Ecclesiastica præcepta referenda est, vt scilicet eludi ea possint: eo quòd probabile sit in eis posse illicitum aliquid admisceri, aut excessum iurisdictionis inueniri? Ergo perperam ex illa concluditur posse præcepta talia per probabiles opiniones elidi. Quòd in his aut illis circumstantijs non obligent iuxta probabiles opiniones recepta in Scholis doctrina est, vt videri potest non apud iuniores tantùm Theologos, sed etiam apud antiquiores, præsertim apud Syluestrum Summistarum principem; quod valde diuersum à Sacrilega assertione de illicita probabiliter præceptione, aut iurisdictionis excessu, quæ possunt in ordinarijs superioribus reperiri, & hoc circa Primum.
101
*Ad Secundum de mutatione Breuiarij
negatur id licere, de quo & dictum Parte 1. n. 567. & 568. mutatio enim opinionis non licet quando ex illa sequitur præceptum penitus non adimpleri, & præsenti casui accommodandum est quod de mutatione dictaminis dictum Sect. præced. Ecclesiæ quidem præceptum de horis Canonicis absolute obligat hoc aut illo Breuiario, si quis illud ad obligationis elegerit implementum: eo enim ipso quòd elegit, tenetur electioni stare. Neque enim probabiliter se tantùm obligauit; quod si accideret, stare mutatio posset: sed omnino certè ad vsum opinionis probabilis; à qua resilire obligatione, sicut in damnum tertij nequit, ita neque in damnum præcepti: sicut in votorum commutatione euenit, in qua tenetur quis, commutationi stare, quia eidem se, loco eius, ad quod voto tenebatur, obligauit. Vnde secus esset de eo, qui per errorem vnum pro alio Breuiarium secum attulisset; tunc enim quia se non obligasset, aut expressè, aut virtualiter cessaret obligatio. Quamquàm & verosimile sit etiam tunc obligationem vrgere: neque enim credibile apparet velle Ecclesiam ab obligatione exolutum eum, idque per longum tempus, qui diuinum Officium integrè quoad substantiam recitare potest, vt in casu præsenti accidit, & est eorum sententiæ conforme, qui ita generaliter dicunt, licet Breuiariorum differentiam non inducant, vt P. Thomas Sancius Tomo 1. in Decalogum Lib. 1.
P. Thomas Sancius.
Cap. 19. n. 8. Licet dici possit eorum sententiam hoc ipsum satis dilucidè comprehendere. Cùm enim de feriali Officio agant, pro quo Psalmi tantùm in Diurno solent haberi, ad illud teneri asserunt eum, qui Breuiario caret: vbi & addunt alij in tale Officium posse quoduis aliud commutari sine mortali culpa. In Breuiario autem quolibet Psalmi habentur: vnde quodcumque illud sit, ad præfatam sufficit mutationem, & vt etiam qui illud habet, ad Officium obligetur. Et in casu nostro eum, qui sine Romano Breuiario ingressus est nauim, aut etiam sine proprio Religionis, cum Diurno solo feriales Psalmos continente tali Officio satisfacturus, ad illud teneri affirmat D. Caramuel in Theologia fundamentali num. 494.
D. Caram.
in fine.
102
*Et iuxta id, quod citato loco asserit re
gulanda sunt quæ habet nu. 470. & seqq. ad ea se referens, quæ in Commentario in Regulam D. Benedicti Disput. 117. nu. 1447. tradiderat, conatus ostendere cum actu volendi satisfacere Officio diuino in Diurnali posse stare actum alium circa mutationem præsentis dictaminis, qui illicitus non sit, quia non est intendentis absolutè non recitare, sed stante mutatione dictaminis, sub qua suppositione licitus est, quia iuxta opinionem probabilem. Quod quidem sustineri nullo pacto
Efficaciter impugnatur.
potest; quia reuera velle nunc mutare opinionem, est velle absolutè non recitare, & subdola ac fraudulenta elusio præcepti. Neque dici potest id intendi, quod licitè fieri potest, supposita opinione: quia ex tali intentione absolutè habetur defectus recitationis, nullo stante impedimento, & id, quod reuera erit, intenditur: Ergo licita talis mutatio non est, quia non est licitum id, ex quo habetur præcepti transgressio. Veluti si quis voueret ieiunare tali die, & simul haberet intentionem petendi voti dispensationem, quam sciret certissimè se obtenturum, de eo verissimè affirmari potest non habuisse animum ieiunandi, quia id præstat, cum quo nequit talis intentio vera, propria, ac sincera consistere. Itaque si iste, de quo agimus, nauim ingrederetur, Breuiario relicto, ratus se obligationi recitandi non posse in Diurnali solo satisfacere, absque dubio grauiter peccaret, quia esset velle absolutè non recitare. Atqui hoc idem vult, etiam si dicat se id tantùm facturum mutato dictamine, quia ex eo sequitur absolutè non recitatio: Ergo grauiter peccat, etiam sub friuola illa suppositione. Et licet stare possit vt quis velit modò operari iuxta vnam opinionem, voluntatem habens operandi posteà iuxta aliam; id tamen tunc admittendum, quando ex eo non sequitur elusio certi & indubitati præcepti. Quod quidem tandem fatetur D. Caramuel nu. 477. vbi post subtilem explica
tionem de possibili duorum actuum simultate in nauim ingrediente, concludit se Cardinalis Lugo doctrinam amplecti, licet quoad modum explicationis dissentiat, & ita non esse licitam opinionis mutationem, de quo ille Tomo de Sacramentis Disput. 15. Sect. 2. nu. 47. Ceterùm (verba illius sunt) licet dicta alicui viderentur sufficere, quia illa multis hinc inde dubijs Fridericus (quem nu. 457. casum decidentem introducit) implicuit, & maiorem nos claritatem & securitatem desideramus, veniamus ad veram & certißimam resolutionem. Sic ille. Cùm ergo veram & certissimam resolutionem asserat, non est cur illi exprobratur contraria, & veluti communis alijs Scriptoribus, qui cum eo penitus sentiunt, proponatur.
103
*Quia verò ille locum ex Lucæ 24. v. 28.
vbi de Christo est sermo duobus discipulis Emmaunta petentibus associato, vt probet duorum illorum actuum possibilem copulam, adducit, dum dicitur: Et appropinquauerunt Castello, quo ibant; ipse autem finxit se longiùs ire: quàm sit infirmum ex eo deductum fundamentum videamus. Ait ergo duas voluntates saltem conditionatas non repugare, quas quotidie experimur: vt si Franciscus velit visitare Ioannem cum intentione manendi, si instantissimè oretur, & progrediendi vlteriùs, si non vrgeatur. Et ego quidem possum tales voluntates habere, qui actiones alienas non præscio: at Christus bene sciebat Discipulos se vrsuros esse. Ergo simul habebat voluntatem progrediendi vlteriùs, & absolutam voluntatem priorem voluntatem mutandi. Eamdem ergo habebit Petrus, cùm Ioannem visitat, cum voluntate absolutè non manendi apud ipsum, si non vrgeatur; Sed tamen scit certò moraliter se esse rogandum. Igitur non videtur repugnare quòd aliquis de facto velit vnam rem, & nihilominùs habeat concomitans propositum mutandi voluntatem. Igitur in casu verum erit dicere: Petrus de facto adhæret huic sententiæ probabili: Petrus de facto non adhæret oppositæ: Petrus habet propositum adhærendi post duo temporis minuta oppositæ: Petrus illi, cui nunc non adhæret, post duo minuta adhærebit de facto.
104
*Ad quod quidem quantùm ad conse
quentiam attinet iam diximus. nu. 102. admitti posse vbi non sequitur elusio præcepti, quod certò obligat. Vt si quis modò probabiliter censeat | se esse ad ieiunium obligatum, & ieiunare pergat, potest deinde mutato dictamine non ieiunare, quia præceptum certò obligans non est: si autem certum præceptum sit, & nullam habeat pro non ieiunando verosimilem rationem, nequit modum quærere eludendi obligationem: vt in exemplo adducto, si Petrus visitaturus Ioannem, post visitatum illum ad audiendum sacrum in die festo esset iturus, & sciens detinendum se à Ioanne, peccaret grauiter visitando, quia eo ipso Sacrum non vellet audire, quidquid detentionem friuolè causaretur. Iam quod ad Christum atti
Quid in facto Christi.
net, certum videtur non habuisse progrediendi voluntatem, ea enim de caussa Discipulis apparuit vt ipsis resurrectionem suam irrefragabili argumento demonstraret. Quòd ergo rogauerunt, & coëgerunt eum vt maneret, ab ipsius fuit prouidentia dispositum volentis eo modo se illis reddere manifestum. Cùm igitur finxisse dicitur se aliò ire, non innuitur voluntas sic eundi, sed potiùs opposita: Si enim reuera ire vellet, non diceretur finxisse, sed voluisse aliò ire. Quod adeò videtur compertum, vt mirum sit D. Caramuelem in eo quidquam pro illo fundando placito reperisse. Quomodo autem Christus finxisse dicatur, apud Interpretes videndum. Vbi & P. Cor
nelius minùs videtur exactè rem istam executus, sic enim scribit: Finxit, quia licet IESVS ita componeret gressus suos quasi longiùs ire vellet: reuera tamen longiùs ire nolebat: cupiebat enim ab eis detineri; volebat enim hac fictione tantùm excitare in Discipulis virtutem hospitalitatis, per quam digni fuerunt, quibus se ipse in mensa patefaceret: fictio autem hæc non fuit mendacium, quia reuera volebat longiùs ire: & reipsa longius iuisset, casu quo eum Discipuli non detinuissent: verùm quia ab illis se detinendum sciebat, hoc respectu nolebat longiùs ire. Hæc ille: qui in eo quod affirmat Christum reuera noluisse longiùs ire, iuxta veritatem locutus: cum eo autem non stat quod subdit; voluisse scilicet Christum longiùs ire, & reuera iturum, si Discipuli eum non detinuissent. Hæc enim voluntas cum priore non congruit, vt videtur apertum: vnde nec longiùs isset Christus, si à Discipulis non fuisset detentus, sed ita cum eis fuisset, vt alio modo manifestatio fieret, ex multis, qui possent eius sapientiæ videri. Si autem res ita fuisset disposita, vt solùm eo, quo facta est, modo fuisset decreta, tunc etiam voluntas longiùs eundi non fuisset, quia eam Euangelista non indi cat, sed oppositam, cùm dicat finxisse se longiùs ire: qui enim fingit velle aliquid, reuera non vult, quia velle reuera fingere non est.
105
*Et fictio quidem sine mendacio stare
potuit iuxta verosimilem sententiam de mentalibus restrictionibus, circa quàm mirari iuuat D. Caramuelem ita scrupulosum extitisse: eam enim licitam negat, licet non semper, quod ad rem ipsam attinet: in quo tamen cum Auctoribus eas admittentibus conuenit, sed eos malè locutos asserit: carent enim mendacio omnes illæ propositiones, quæ excusantur ab ipsis; at non quia à conceptibus mentalibus restringuuntur, sed quia à circumstantijs adiacentibus & consignificantibus. v.Verbi g.gratia, Petrus occidit vnum hominem, quod & confessus absolutione accepta. Iterùm ad eumdem Confessarium accedens rogatur ab eo an hominem occidit, & negat, nec mentitur, sine adminiculo restrictionis, quia Confessarij interrogatio eum tantùm licitum sensum habere potest: Commisisti homicidium, quod non sis Confessus? Cui interrogationi verè respondet Petrus: Non. Benè quidem: Sed quid si Confessarius non ita interroget, sed eius mens sit de commisso absolutè homicidio interrogare: licet illicitè? Tunc
enim responsio dicta non adæquat, & tamen certum est non teneri Petrum commissum homicidium confiteri. Dum ergo Non respondet, mentalem habet restrictionem, scilicet, Non commisi, ita vt tenear confiteri, vel non commisi pluries, vt debeam illud in pluribus Confeßionibus aperire. Vel aliter. Item, si res licet, & tantùm modus loquendi taxatur, ex eo certè idem sequitur inconueniens, quod D. Caramuel cum alijs exaggerat, dum ait quòd sunt plerumque perniciosæ, & men
daces, & tollunt Octauum præceptum Decalogi: illis enim admißis, vix videntur posse dari mendacia. Tunc sic. In primis restrictiones plerumque tantùm sunt perniciosæ & mendaces: ergo non generaliter, & ita non tollitur octauum præceptum Decalogi. Deinde admittentes restrictiones, illas plerumque illi citas censent: Ergo D. Caramuel idem quod ille velit nolit admittit. Prætereà. Dicta non loquentium iuxta audientium sensum vbi ita expedit illis, possunt vera sustineri ex circumstantijs consignificantibus, quibus attemperantur. Atqui hoc potest communiter contingere. Et ex eo non sequuntur inconuenientia illa: Ergo neque si cum mentalibus restrictionibus proferantur, cùm pro vtrisque eadem sit ratio. Item, Modus ille verificandi dicta valde est impeditus, & supra communem fidelium captum, vnde & minùs aptus ad excusanda peccata; cùm tamen per restrictiones id facilè possit obtineri, iuxta dicta Parte 1. nu. 572. & seqq. & nu. 584.
Illarum praxis opportuna.
& 585. In Thesauro Tit. 4. nu. 171. & 173. In Additionibus Tomi 1. nu. 9. & 96. & alibi, vt à Confessarijs instruantur posse multa ab ipsis affirmari & negari sine mendacio, cùm voluntatem non mentiendi habeant, sed ita cum abstractione loqui, vt ea dictis accommodari possit, quæcumque illa sit. Vt cùm ab aliquo petitur mutuum, quod ipsi dare non expediat, potest dicere se non habere, quod petitur, non inquam ad dandum sine incommodo, neque in manibus, aut tali loco; iuxta quęquæ confusè apprehensa stat vera responsio: licet nullus ex prædictis modis in speciali occurrat, neque de illis cogitauerit, sciens tamen modos abstractionis esse posse ex Confessarij instructione, aut viri docti. Et quidem D. Caramuel, qui alicubi non censet inconueniens in eo quòd totus Decalogus esset probabilis, sic enim innumera
excusarentur peccata, non est cur circa Octauum illius præceptum ita, vt diximus scrupulosè se gerat, quando iuxta grauissimorum Scriptorum sententiam, innumera etiam possunt restrictionum vsu prudenti & temperato pariter excusari.
106
*Potest etiam quod de fictione dicitur non
ægrè aliter expediri, vt scilicet Christus nihil aut dixerit, aut egerit, quo voluntatem suam longiùs eundi designârit; sed cùm peregrinum eum existimassent, vt & ipsi ab illis dictum: Tu solus peregrinus &c. vbi appropinquarunt Castello, pago, | aut vico, vt diuersæ lectiones habent, ipsum ne discederet Vrban is precibus coëgerunt. Quod quidem iuxta versiones alias non obscurè indicatum habemus. Græcè enim sic: Et ipse præseferebat se longiùs ire. Et ita apud Euthymium. Ver
Euthym. versio Arabica.
sio Arabica: Et ipse erat in existimatione eorum, quòd iret in locum distantiorem. Deinde, cùm nihil dicitur, sed aliquid agitur, ex quo alius occasionem iudicandi id, quod reuera tale non est, quidem videtur fictionis modus, qui sine mendacio stare potest, & ita potuit Christo accidere, qui sic attemperauit gressus, vt existimari posset longiùs ire velle: cùm tamen non ita esset, sed motus talis in se, qui longiùs ire nollet, stare etiam posset, iuncta existimatione præfata circa peregrinum.
107
*Sed demus id, quod maiorem difficulta
tem videtur præ se ferre, Christum scilicet finxisse vel simulasse, vt Vaticana versio habet apud Nouarinum, se longiùs ire, & Discipulos prudenter ita cogitare potuisse: etiam tunc id stare sine mendacio potuit. Pro quo subtilis & profunda extat apud P. Maldonatum explicatio; quam Diuis Gregorio & Bedæ adscribit, licet reuera apud ipsum non penitus habeatur, sed fundamentum aliquale. Videantur. Addendum tamen in primis, vt nuper dicebamus, Christum non affirmasse se longiùs ire, licet gressus ita attemperauerit, vt progressum longiorem indicarent: quando autem in verbis falsitas nulla, in factis non facilè præsumendum est mendacium, quandoquidem iuxta consuetudinem ita contingere possunt, vt mendacia minimè censeantur. Significatio enim factorum, sicut & verborum, ex vsu maximè pendet, & sic quæ ironicè dicuntur, non sunt mendacia, sicut neque etiam quæ per hyperbolem. Vnde & in factis idem potest
Exempla alia.
inuiolata contingere veritate. Sic parentes erga filios, amici erga amicos, assistentes infirmis, erga illos iras simulant, nihil mentientes, & volenres recedere cum videntur, magis adhærent. Quod quidem in actionibus ordinis superioris etiam videre licet. Episcopus Confirmati maxillam cædit, & cùm iniuriæ signum alapa sit, ibi talis non est, sed patientiæ significatio erga iniuriantes exhibendæ. Sacerdos & si solus recitat, dicit, Dominus vobiscum, sicut etiam si solus celebret, & Orate, fratres. Ite Missa est. Benedicat vos &c. quæ ex se plures adesse significant, & tamen sic dicendo, non est mendacium ob mysticam significationem. Ita ergo & Christus potuit fingere se longiùs ire, quia actio erat plena mysterio
à D. Gregorio indicato hom. 23. in Euangelia, vbi sic locutus: & tamen quia in eorum cordibus peregrinus erat à fide, ire se longiùs finxit. Sic ille: iuxta quem simulatus ille progressus defectum fidei indicauit in eis, à qua erant peregrini. Quòd si mysterium hoc non placeat, aliud indicare voluisse Dominum confidenter asserendum. Sicut cùm puer apparet in Eucharistia, aut alia forma ab ea, quam reuera habet, distincta. Seraph crucifixus apparuit D. Francisco, D. Catharinæ Senensi cor propriũproprium visus tradere, D. Ignatio crucem ferens dum dixit: Ego vobis Romæ propitius ero. Et sic aliàs. Quod quidem D. Augustinus semel & iterum affirmauit locum præsentem elucidans, licet eius expositio non placeat P. Maldonato: vt autem à nobis proposita est, non videtur improbanda: de quo hæc satis.
108
*Iam ad Tertium, circa quod non est quod addi oporteat, quia & quod obijcitur, negatur ita esse, vt vidimus Sect. præced. vnde nihil contra Auctores benignæ sententiæ concluditur.
Ad Quartum, id quod asseritur, mera calumnia
Calumnia arguentis.
est, nullus enim est Auctor communis sententiæ apud Recentiores, qui non asserat baptizatum cum sententia probabili, esse sub conditione iterùm baptizandum.
Ad Quintum, quod assumitur est verum, stante
fundamento assentiendi Doctori. Et de priori assensu non videtur dubium, cùm saltim debeat censeri probabile. Potest autem contingere vt Doctor talis affirmet mortale sibi videri, quia diligentiori studio adhibito, deprehendit esse probabilius, & ita sibi videri, nec velle consulentem priori assertioni stare. Post quæ etiam potest accidere, vt nullum esse peccatum dicat, quia apud grauem Doctorem anteà non visum ita reperit, & ita se probabiliter iudicare. Quod potest circa Officium diuinum accidere, in cuius mutatione multi peccatum esse mortale affirmant, etiam si semel contingat, alij veniale, alij nullum, Idem de attentione pro eodem requisita, pro quo D.
Caramuel in Theologia fundamentali nu. 442. ita scribit: Meas ego culpas (heu nimis multas) qua possum contritione confiteor, & de Officio diuino nequidem verbum ago. Petis an non peccauerim in Horarum lectione? & respondeo me tota hebdomada, toto mense, toto anno &c. legisse sine culpa veniali (addit deinceps habuisse & distractiones voluntarias) & me non peccauisse venialiter tam certò scire, vt poßim iuramento firmare. Rationem reddit inferiùs. Sic dicens: Nihilominùs nullo crucior scrupulo, nullo dubio angor, quia prudenter suppono me ad actionem internam non teneri: eam habere bonum esse, & ea carere nequidem esse leuem culpam. Sic ille à nobis alibi improbatus, sed opportunè adductus pro sententiarum varietate, ad infringendam vim, si qua est forsitan, argumenti. Quod quidem & retorqueri potest: nam aduersarij fatentur posse fieri sententiæ mutationem, vt vidimus nu. 99. Ergo
Retortio argumenti.
si quidquam eorum obiectio vrget, eidem debent & ipsi respondere, & visuri quid circa elusionem præcepti dicatur; quod quidem in possessione sit, quæ negatur, quando ex aduerso stat opinio probabilis: solùm enim est probabilis possessio. Quando autem certa, quomodo mutatio dicta minùs liceat, aut sit illlicita, dictum Sect. præced. Quod de iaculatione dicitur, nihil vrget, quia si dicente Petro esse feram, probabile iudicium tantùm sit, illa est illicita: si nulla dubitatio subeat, vt licitam aduersarij admittunt: non enim licere opinionis probabilis vsum, vbi damnum tertij timeri potest, & ita neque Medico, Parocho, aut Iudici, dictum iam semel & iterùm, & specialiter nu. 53. & 54. vnde tota illa absurdorum tempestas euanescit.
109
*Argui prætereà contra mutationem po
test ex ijs, quæ habet Auctor pag. 155. & 159. vbi adducit D. Caramuelem n. 465. sic dicentem post assertam licitam illam iuxta opinionem probabilem: Dummodò alterutram sequendo præceptum impleat is, qui opinionem probabilem mutat. Contra quod arguit: Nam quantumuis hæc re|strictio multa ex allatis absurdis vitet, difficultatem tamen non resoluit, quia restat à D. Caramuele probandum (id quod etiam à nobis videtur exigi cum eo sentientibus) cur talis alteram sequendo debeat præceptum adimplere; quandoquidem tali opinionum probabilium mutatione, prudenter, vt patet in peregrinis, ex loci obligationis mutatione, præcepti obligatio vitari videatur: nam per ipsum, qui opinionem probabilem sequitur, prudenter agit, & cùm opinionem probabilem mutando sic vt pręceptumpræceptum non impleat, opinionem probabilem sequatur, mutando sic vt præceptum non impleat, prudenter agit, quod nullus admiserit. Dicere autem illas esse in mutatione tali improbabiles, est dicere opinionem probabilem præcisè esse improbabilem: quia opinio probabilis in se ipsa duas opiniones oppositas, fortè est, fortè non est, inuoluit: & dum prudenter agit qui alterutram præcisè sequitur in instanti A. prudenter aget qui in instanti A. vnam præcisè, & in instanti B. alteram præcisè sequetur: quia semper verum est quòd sequetur opinionem præcisè probabilem, quam qui sequitur, prudenter agit. Sic ille.
110
*Cui male contento D. Caramuelis re
tractatione, aut ampliori suæ mentis declaratione; quod quidem in viro tanto magnæ æstimationis est, & sincero veritatis studio tribuendum, non erat eidem difficile respondere. Et argumentum quidem apud ipsum extat n. 464. adhibita solutione Cardinalis Lugo de Sacramentis Disp. 15. Sect. 2. quam quidem ipse non admittit, quia non plenè satisfacit obiectioni, & instantiæ, quæ fieri potest: Ait Cardinalis mutando locum liberari sic mutantem à ieiunio, quatenus numquàm fuit debitor præcepti, apposito exemplo in Vigilia S. Bartholomæi, quæ ieiunatur die 24. Augusti; cùm tamen extra Romam die 23. contingat. Ciuis ergo Romanus, qui ante 24. mutauit lo
cum, numquàm debitor præcepti fuit, ante 24. enim non obligat, & die 24. extra Vrbem fuit. Cui responsioni opponendum occurrit non tantùm in eo casu ab obligatione præcepti quemquam liberari, sed secundùm probabilem sententiam, quando est dies ieiunij Romæ, si aditurus est alium locum vbi non obligat illud ieiunium, etiam potest ientaculum sumere Romæ, & manè non seruare ieiunium: Quod docet probabiliter Diana Parte 1. Tract. 9. Resolut. 3. citans Lessium,
Diana.
Sanchez, Portel, Naldum, Filliucium, Molfesium, Sancium &c. Prætereà ait se non vti eo argumento, & ita non est mirum non curasse de illius solutione. Quod quidem tunc admittendum cùm contrariam sententiam aduersus dictum Cardinalem studebat solutione fundamentorum eiusdem promouere, speculatiuis discursibus: At cùm ingenuè asserat n. 477. cum eodem se Cardinali sentire, non oportuit quidem argumento à se proposito respondere, quod, vt dixi, non fuisset ingenio tanto difficile,
111
*Respondeamus ergo nos dicentes pro
sententia illa de ieiunio esse & validam rationem, & sufficientem auctoritatem, vnde illam etiam admittunt, qui in casibus, de quibus sumus locuti duabus Section. præced. sinistrè opinantibus contradicunt, & etiam nobis in hac parte cum eisdem sentientibus. Hoc autem non est in prædicta inuenire sententia, & ratione considerabili, & auctoritatis fundamento destituta; cùm aliàs id asserat, & conetur statuere, ex quo absurda ingentia sequerentur, vt superiùs ostendimus. Prætereà in casu ieiunij absque mutatione sententiæ stare potest illius onus deuitare: non enim mutatio loci mutatio sententiæ est, vnde eamdem retinere potest ante & post mutationem, habereque dictamen semper iuxta illam operandi, quod in casu, de quo agimus, secus accidit, quando scilicet quis iuxta primum horologium, ad aliud prouocat, certissimi præcepti obligationem dolo malo subter fugiens, eo agendi modo, qui omnibus Catholicè sentientibus parit offensionem. Et licet possit contingere quod existimet quis probabiliter sibi non licere fugam illam ieiunij, & iuxta dictamen tale incæperit ieiunare, quod tamen posteà mutauerit, id non officit præfatæ responsioni, quia id per accidens se habet, quòd scilicet ita opinatus sit, cùm aliter sentiens potuerit similiter operari: quòd autem ieiunare incæperit, etiam est per accidens, quia etiam si ientaculum sumpsisset, præceptum non violasset, iuxta sententiam præfatam. Quod si velimus cum Doctoribus illis sentire, qui licet asserant licitam esse fugam ieiunij mutatione loci, non tamen ientaculi sumptionem, eo quòd in loco sit, in quo obligatio præcepti vrget; etiam tunc voluntas illa ieiunandi non obstat, quia tantùm est inchoatio quædam præcepti ratione loci, cum qua stare potest loci mutatio, & ita cessare ratio obligationis.
112
*Sed quid si quis sumpto ientaculo iuxta
opinionem dictam, vellet postea alterius opinionis probabilis vsu se tueri, vt sine mutatione loci obligationem ieiunij declinaret: videlicet opinans cum aliquibus, tempus comestionis ad substantiam ieiunij pertinere, quod tenent non pauci adducti à Ioanne Sancio Disput. 53. quos & ille sequitur; & ita qui ante horam prandij consuetam comederit, non teneri ieiunare sentit ille cum alijs adductis n. 5. qui & in 6. addit eum, qui malitiosè sumpsit ientaculum, non teneri vlteriùs ieiunare, pro quo & Auctores allegat, & idem n. 7. affirmat de eo, qui putans se iter facturum, vel laboraturum, inculpatè sumpsit ientaculum animo non ieiunandi, & posteà caussa aliqua impeditus est, & hanc putat praxim esse omnium ieiunantium. Respondeo, si malitiosè id peractum, ita vt qui ientaculum sumpsit, voluntatem habuerit mutandi dictamen, peccasse grauiter: est enim fraudulentus procedendi modus à nobis toties cum communi Doctorum sententia condemnatus: verè enim iste voluntatem non ieiunandi habuit. Quod quidem non contingit ex mutatione opinionis, quia ientaculum sumens, non ideò peccauit, quia tunc mutauit opinionem, vt patet, sed ex ratione dicta. Malitiosa autem sic ientaculi sumptione supposita, & graui in ea peccato, an ad ieiunandum teneatur, iuxta dicta resoluendum, & probabiliter dici potest non teneri, sicut dicunt multi de eo, qui voluntariam infirmitatem contraxit in ieiunij fraudem, qui peccauit quidem, sed ad ieiunium non tenetur. Neque opinio hæc laxa est, ex qua non habetur excusatio obligationis sine peccato, sed stricta potiùs cùm tempus ad substantiam ieiunij Eccle|siastici requirat, quod communiter iam Doctores inficiantur. Pro quibus non plura.
SECTIO XIII.

SECTIO XIII.

Circa Resolutionem 7. Vbi grauium quorumdam Scriptorum defensa doctrina, & propria sententia roborata.
113
*HAbetur illa pag. 169. in qua statuit
ad operandum licitè non sufficere iudicium de opinione probabili pręcisèpræcisè, sed requiri illud moraliter certum, quòd sic operando nullam eludam obligationem, cuius possessio iuxta communem prudentium inuincibiliter operandi modum præferri non debeat: siue quòd hîc & nunc operando, non possem, licet simul non occurrat opinio opposita æquè probabilis, aut probabilior. Ex quo pro sententia nostra arguere possumus: nam stante opinione probabili verè tali iuxta prudentium æstimationem, operando iuxta illam omnia prædicta concurrunt. Videtur autem impossibile, vt certum moraliter iudicium sit sine formidine aliqua contrariæ opinionis: cùm enim occurrat illa, vt supponitur, dum dicitur, Licet non occurrat, & æquè probabilis, aut probabilior sit, quæ eo ipso oppositam vt probabilem respicit, & ita valentem tantùm formidolosum assensum generare: quo pacto fieri potest vt in eo, qui rationabiliter procedit, & perpensis, vt dicitur, hinc inde fundamentis, circa illam, vt eius exigit conditio, non se gerat? Est ergo non solùm moraliter impossibile iudicium, sed etiam physicè, Contingere
quidem potest vt quis circa opinionem aliquam ita afficiatur, quòd eam omnino certam habeat, omni circa oppositam formidine consopita: sed quòd expensis æquè probabilis, & multò magis probabilioris, ijsque vt talibus conuenientibus fundamentis, illa nihil operentur, cùm eorum operatio naturalis & necessaria sit, nullo modo videtur aptabile rationi.
114
*In eadem Resolutione acriter inuehitur
in Sinnichium, qui contra Iuniores probabilitatum patronos acerbissimè & iniuriosissimè debacchatur, dignus qui circa hoc legatur. Nec deerit fortè qui contra ipsum similiter stylum stringat, minus decorè eorum sententias insectatum. Addit & absurda illa, de quibus Sect. præced. vbi nihil est opus adijciamus. Num. 182. ita scribit: In dubijs quod minimum est sequimur. Melior est conditio poßidentis. Atqui dubia sequuntur sententiam probabilem. Ergo saltem in illis licet sententiam probabilem, & multò magis probabiliorem sequi. Confirmatur. Si occurrant duæ sententiæ, quarum vna dicat id esse peccatum mortale, alia illud esse veniale tantùm, hanc sequi possum altera etiam probabiliori relicta: Ergo &c. Ad quæ ita respondet. Respondeo regulas illas iuris intelligi debere, ceteris paribus, scilicet nisi ius, aut vehemens præsumptio resistant, vt alias videbimus, & sequitur D. Fagnanus infra nu. 269. citandus: ac proinde hoc modo. In dubijs iudicante conscientia quod obligatio non elidatur, cuius possessio iuxta inuincibilem prudentium hîc & nunc operandi modum præferri debeat, quod minimum est sequimur, melior est conditio libertatis &c. Secus dictante conscientia quòd talis obligatio eludatur: isto autem modo sequendo conscientiam, sequor conscientiam moraliter certam quòd operando non peccem, secus hoc modo, vt consideranti patebit. Vnde ad Minorem respondeo distinguendo. Atqui dubia, iudicante conscientia &c. sequuntur sententiam probabilem, præcisè, nego Minorem: sequuntur sententiam probabilem coniunctam conscientiæ moraliter certæ, quòd operando non peccem, concedo Minorem: hoc autem approbamus, illud reprobamus ob præmissa, quæ ista obiectione non tanguntur. Tunc sic. Operans iuxta opinionem probabilem, non sequitur illam præcisè, sed coniunctam conscientiæ moraliter certæ, quòd sequendo non peccet: Ergo id debet consequenter sic arguens & respondens approbare. Vbi neque obligatio eluditur, & iuxta prudentum dictamen prosequitur, stante in suæ possessione libertatis operante.
115
*Num. 187. definitionem opinionis pro
babilis ex P. Ludouico Scildere proponit ex Tract. 2. de principijs conscientiæ nu. 2. Sic se habentem: Opinio probabilis est assensus cum formidine innixus rationibus grauibus, ex qualibus vir consideratus post argumenta contrariæ considerata & soluta in negotio magni momenti concludere solet. Eam tamen impugnat num. seq. dicens loco Concludere solet debere dici, Concludit inuincibiliter, sic vt erret inuincibiliter, si erret, quia alioqui vti ibi sistendo concludere solet vincibiliter, ita & errare vincibiliter, si talem opinionem præcisè sequatur. Ex eo autem id probat, quia Scriptores, qui scripserunt licere sequi sententiam probabilem, sunt viri considerati, & quidem plurimi, ijque suam talem opinionem sequi solent, & iuxta illam in negotijs magni momenti concludere; & tamen illam præcisè sequendo, non magis errant inuincibiliter, quàm sequendo opinionem de contradictorijs liberis simul licitis, aut quàm si operando sine incommodo cessare possunt, se exponunt vincibiliter periculo erroris.
116
*Sed certè definitio adducta optima est,
Defenditur illa.
vnde sine rationis firmo fundamento reijcitur. Nam etiam si ita debeat intelligi, vt inuincibiliter inueniatur in ea, hoc ipsum P. Scildere, & alij communem sententiam amplectentes affirmant, licet Auctor illos ritè non procedere suo illo de certitudine circa opinionem sine formidine principio contendat. Id autem ad definitionis reiectionem non sufficit, quia definitiones receptissimas, quidam hoc modo, alij diuerso occipiendas arbitrantur. Deinde ratio ab Auctore allata contra ipsum militat. Scriptores nostram sententiam sequentes considerati sunt, & plurimi, ijque iuxta
illam operari soliti, & in negotijs magni momenti concludere, vt fatetur: Ergo non est cur talis operandi modus debeat condemnari. Consequentia patet, quia de talibus præsumi nequit contradictoria amplecti, quod egregiæ inconsiderationis esset. Item neque periculo errandi imprudenter se exponunt, propter rationem eamdem; in periculum enim nemo nisi inconsideratus se proripit. Vnde illud D. Ambrosij de Noe
Ambrosius.
| & Arca Cap. 4. Sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, vnde reuocare se nollent. Prætereà, iuxta prædictum dicendi modum proprius opinionis conceptus destruitur, dum formido remouetur: iam enim opinio non est, & ita qui operatur nequit dici iuxta illam, siue præcisè sumptam, siue coniunctam iudicio illo, de quo Auctor, operari: quia primum negatur, & secundum illam destruit, cùm tamen destruere non debeat, quod adiungitur alteri, propriam illius rationem.
117
*Ex P. Rhodes Disput. 2. de Actibus hu
manis, quæst. 2. Sect. 3. Sequentia profert: Probabilis opinio vocatur illa, quæ nititur ratione aliqua bona, & alicuius momenti, & si non omnino conuincente, neque contra se habet aliquam conuincentem; sic nempe vt ad opinionem probabilem requiratur. Primò vt eam ratio aliqua benè fulciat. Secundò vt contra illam non sit ratio aliqua conuincens. Tertiò vt eam omnes Doctores generaliter tamquam falsam aut absurdam non explodant. Quartò, vt non repugnet principijs veris, & in Ecclesia receptis, aut communi sensui fidelium. Ita ferè omnes supponunt, & ferè in terminis docet Suarez Disput. 12. de bonit. & malit. Sect. 6. Atqui ille qui opinionem illam absque vlteriore certitudine sequitur, prudenter, & cum ratione operatur, ac per consequens non malè, quia malum est quod rationi & prudentiæ repugnat: Ergo &c. Ad hæc ille negat Mino
Obiectis Auctor.
rem, quia quatenus operatur cum ratione non conuincente, hoc sensu quòd inuincibiliter putet opinionem, quam sequitur, esse veram, oppositam verò falsam, non remouet peccati formalis periculum, ac per consequens non prudenter operatur. Sed contra ipsum est, quia sic operans
Contra quem instatur.
remouet peccati formalis peri culum, prudenti dictamine, quod iuxta rationes omnes illas circumuestientes opinionem probabilem efformatur, & certum est moraliter. Neque enim necesfarium est sententiam amplecti, quæ ita certa sit, vt de illa dubitari nequeat, etiam iuxta aduersarios, vt suprà enim argumentabamur, cùm contra omninò tutam operari deliberant, probè dispiciunt eam, quam sequi moliuntur, falsam esse posse. Prudenter autem se gerere existimant, quia non est obligatio certitudinis omnimodæ, & satis prudenter agit qui rationem ducem habet, & prudentissimos directores. Et tales sunt communis sententiæ patroni: homines sanè magni virtute, & prudentia sua præditi. Eccli. 44. v. 3.
118
*Instat ex P. Rhodes num. 191. sic: Ille
Ex P. Rhodes instantia.
non operatur ex iudicio practico sibi solùm vincibiliter vero, sed ex iudicio practico dictante illud, quod facit, esse probabiliter licitum, comitante iudicio speculatiuo sibi solùm vincibiliter vero (quod iuxta priùs dicta, si practicè esset solùm illi vincibiliter verum, se exponeret peccandi periculo) Ergo &c. Respondet negando
assumptum pro prima parte; quòd scilicet non operatur ex iudicio practico sibi solùm vincibiliter vero. Et ad secundam quærit an hoc iudicium practicum dictans illud, quod facit, esse probabiliter licitum, sit operanti plusquàm vincibiliter verum, vel non? Vbi quidquid dicatur, ex eo dicit haberi intentum. Si prius, contradicit secundæ parti assumpti, & incidet (inquit) in nostram resolutionem (quia scilicet erit inuincibiliter licitum) si posterius, contradicet primæ parti assumpti, quòd scilicet ille non operetur ex iudicio practico sibi solùm probabiliter vero, & incidet in primam partem assumpti, quod negat. Post hæc sic concludit. Vnde non video cur P. Rhodes ob has duas obiectiones, & instantiæ rationes, aut similes loco citato adductas dicat: Quæ certè demonstratio (quam ibidem dixerat veram, indubitatam) apertam esse declarat aduersariorum vel ignorantiam, vel malitiam. Præsertim cùm hic & Resolut. præced. satis probatum sit, præscindendo ab his solutionibus, non licere sequi iudicium practicum dictans illud, quod facit, esse præcisè probabiliter licitum, eo quòd illud virtualiter inuoluat esse pręcisèpræcisè probabiliter illicitum, quamdiu ly probabiliter per supradictam certitudinem moralem, de licito præ illicito non determinatur ad licitum. Sic ille.
119
*Vbi quod ad demonstrationem attinet,
meritò quidem à P. Rhodes potuit affirmari, verè enim ex allatis principijs instrui potest, quæ moraliter saltim talis sit. Illud autem quod de iudicijs dicitur à dicto Auctore, non est ita apertum, vt iuxta illud demonstratio possit procedere. Iudicium enim practicum non dictat id, quod fit, esse probabiliter licitum (quod non desunt qui affirment, & id sufficere ad licitam operationem, de qua Parte 1. n. 157. & seqq.) sed absolutè tale, vt vera illatio specialis ex generali principio de licita operatione cum opinione probabili, in quo ignorantia inuincibilis suffragatur. Nec videtur quomodo iudicium illud speculatiuum soli operanti vincibiliter verum locum habere possit: non enim operatur ex principijs soli sibi notis vt veris, sed generaliter talibus, nisi fortè in casu quo quispiam singularem suam sententiam sequatur, quam omnino veram arbitratur. Quo etiam euentu, si verè probabilis sit, generale principium de licito currit amplexu. Non videtur ergo explicatio illa dicti & docti Patris necessaria, licet fortè quoad rem ipsam nihil diuersum à nostra contineat.
120
*Num. 193. argumentum P. Herincx
Parte 2. Tract. 2. Disp. 4. n. 22. in hunc modum inducit: Cùm intellectus noster in rebus humanis plerumque non possit certò assequi veritatem, intolerabile esset onus, & excedens ordinarium agendi modum, si non sufficeret operantibus assensus rationabili fundamento innixus, & si cum aliqua formidine oppositi. Ergo regulariter loquendo, ex opinione seu assensu probabili rectè formatur dictamen conscientiæ &c. Ad quod respondet in primis Patrem Herincx in hac doctrina valde à suo Scoto recedere: sed maximè cum in 4. dist. 3. q. 2. arti. 3. dicat Primò, si possibilitas adest, via tutissima est eligenda. Secundò, si non adest possibilitas, viæ tutissimæ proxima est tenenda. Tertiò. Cessante impossibilitate,
cautè est supplendum, quod impossibilitas prohibebat. Et dist. 17. q. vnica. Vbi via est facilior, id est, magis in potestate hominis, & certior ad gratiam recuperandam, tenetur quilibet ad illam viam, ita quòd omissa illa, non attentet aliam difficiliorem & incertiorem: quia tunc se exponeret periculo salutis suæ, & videretur esse contemptor propriæ salutis. Sic ille in primis pro re|sponsione exprobrat arguenti, ad quod dicendum Auctorem dictum minimè ab Scholæ suæ Ma
Sed quam falsò, ostenditur.
gistro recessisse: illa enim in priori loco de materia & forma Sacramentorum agit, vnde sic ait: Vniuersaliter in omnibus dubijs quantùm ad materiam & formam sunt tres maximæ. &c. Quod quidem libenter patroni sententiæ benignioris admittunt. In Secundo de Sacramento Confessionis disserit, & eius necessitatem probat supposita institutione Christi, quia facilior & certior via ad recuperandam gratiam. Vnde eius doctrina instituto non congruit, quia sententia, quam aduersarij tuentur, non est facilior, sed onus grauissimum. Deinde, subtilis Doctor adductam rationem non adeò congruam recognoscens, pro qua num. 13. & 14. aliam exhibet num. 17. Vbi & si fateamur fauisse illum aliquantulum, ipsius tamen meritò citatus scriptor non meminit, quia cùm (vt ipse ait) ille sit communißimus Doctorum ac proborum consensus, & oppositum irrationabile, noluit intelligi Doctorem tantum, qualecumq;qualecumque illud fingi possit huic patrocinium contulisse.
121
*Post dicta igitur respondet Auctor in
Responsio Auctoris.
assumpto supponi falsum, videlicet quòd assensus probabili sententiæ præcisè innixus, rationabili fundamento nitatur. Sicut enim irrationabile est, quod peccandi periculo nos exponit, & absurda, de quibus ante, annexa habet, ita & tale fundamentum. Addit se probare non posse quod addit P. Herincx num. 24. dicens operantem secundùm opinionem probabilem habere dîctamen conscientiæ practicè certum, iuxta dicta à nobis. Illud enim non est practicè certum ab intrinseco, quod omnino necessarium est, sed ab extrinseco tantùm, siue multitudine Auctorum pro illa sententia: nec sententiam illam defectu extrinsecæ auctoritatis reijci: licet putet hanc quatenus pro
babilem præcisè non sufficere ad rationabiliter siue prudenter operandum: & solùm ad hoc sufficere, quatenus is, qui secundùm illam operatur, aliunde inuincibiliter credit se moraliter certum, quòd secundùm illam operando non peccet. Vnde ante opus hæc conscientia supra, & plusquàm Auctores consuli debet: indeque sequi nonnullos damnabiliter hac reiecta, post opus completum Auctores examinare, qui ipsos à peccato, aut ignorantia eius excusent: cùm nequidem ante opus consulti id independenter ab illa facere possint. Ex quo satis vitantur infinita absurda, quæ oriuntur ex eo quòd alij dicant licere sequi sententiam probabilem præcisè vnius aut alterius Doctoris, saltem quæ passim non reijcitur vt improbabilis, de qua Resolut. 6. Hæc Auctor.
122
*In quibus illud ante alia non toleran
dum, sententiam, quam defendimus, rationabili non niti fundamento asseri, & consequenter celeberrimos Doctores, & merito & numero tales, irrationabiliter & consulere & operari: quod de aliquibus in particulari dici sine iniuria non possit, quorum in medio Ecclesiæ Deus ora aperuit, & impleuit eos spiritu sapientiæ & intellectus. Prætereà quòd pro assertione dicta fundamentum assumitur, de peccato, cui se operans exponit, satis superque à nobis explosum, & benè negatum à P. Herincx, & ab Auctore satis leuiter improbatum, dum negat iudicium certum ab intrinseco, & ab extrinseco concedit. Nam eo ipso quòd ab extrinseco certum est, impossibile est moraliter ab intrinseco talem non esse, quia & impossibile est tot Auctores, earum, quas diximus, qualitatum, sine fundamento locutos; sicut impossibile est testes quamplurimos omni exceptione maiores, suis in dictis & falli & fallere. Itaque licet opinio, quam Doctores huiusmodi tuentur, non sit moraliter semper certa, tamen quòd loquantur cum fundamento, & rationabili motiuo, certum moraliter est, sicut certum est moraliter multas opiniones esse probabiles.
123
*Quod autem vlteriùs admittitur, posse
scilicet cum dictamine illo certo ab extrinseco quemquam licitè operari, quatenus is, qui secundum sententiam istam operatur, aliunde inuincibiliter credit se moraliter certum, quòd secundùm illam operando non peccet, id quidem pro nobis apertè facit: nihil enim aliud contendimus, quandoquidem ignorantiam inuincibilem interesse in hoc negotio contendimus: Cùm ergo ea stante dictamen certum asserimus, dum iuxta certam Doctorum auctoritatem in opinionibus apparentem operamur, id quod nobis præfatus Auctor vt licitum concedit, habemus. Quod au
tem de conscientia priùs consulenda dicitur, nequit ab auctoritate dicta separari: nam cùm de opinionibus agatur, dum quis conscientiam consulit, & quid proponat attendit, ad auctoritatem communiter est respectus habendus; aliàs prudenter procedi nequit, nisi fortè in viro doctissimo, qui rationum fundamenta disquirere & discutere potest, & singularem opinionem fabricare. In alijs autem omnino necessarius est respectus dictus, ne scilicet, etiam si ratio occurrat aliqua pro licita operatione, temerariè operentur, dum ea non obstante communiter illi citam Doctores arbitrantur. Et hæc iuxta P. Herincx, & Resolutionem 7. in qua licet addantur alia, à nobis sunt iam superiùs proposita & improbata.
SECTIO XIV.

SECTIO XIV.

Circa Resolutionem octauam. Vbi doctrina multiplex, & specialiter de suaui Christi iugo.
124
*EXtat illa pag. 191. in qua statuit Au
ctor, vt quis licitè operetur in materia periculosa, quæ mores concernit, non solùm non sufficere hoc iudicium, licet mihi operari ex opinione probabiliori præcisè, non addito alio iudicio moraliter saltem certo. Pro quo laudat Fagnanum pro se adducentem textus aliquos, & Doctores Iuristas, de quibus suprà. Addit esse contra Merendam, Mercorum, Carenam, Vincentium Baronum, & Ioannem Baptistam Gonetium. Apologistas aduersus Caramuelem, in cuius Scyllam incidere ait, cupientes vitare Charibdim. Probat ex suo illo inculcato principio de iudicio certo necessario omnem excludente formidinem, quod nequit stare etiam posita probabilioris sententiæ sequela, vtpatet. Pro quo nihil prætereà adducit, nisi obiectiones contra se propositas cum earum solutionibus ex | Fagnano illustratis: qui præsertim illam conatur euertere, quæ ex graui iugo ipsius annexo sententiæ formatur: cùm tamen Christus iugum suum suaue esse pronuntiet, & onus leue. Matth.
Matth. 11. v. vlt.
11. v. vlt. & ita respondens inducitur num. 217. Respondemus mirandum esse quod viri docti & pij
ore dictôque talia effuderint paradoxa. Nam si sermo sit de præceptis iuris naturalis, Christus Dominus non venit soluere legem, sed adimplere Matth. 5. ideoque mandauit vt ab ea non præteriretur vnum iota, aut vnus apex. Si verò sit sermo de præceptis iuris diuini, lex Euangelica ab eo promulgata, non ideò suauis appellatur, quòd eius obseruatio secundùm se careat difficultatibus: alioquin præceptum de captiuando intellectum in obsequium fidei, præceptum de fide confitenda, etiam cum periculo vitæ, præceptum charitatis de diligendo inimico, nec non præceptum de confessione peccatorum, in quibus experimur ingentem sensus repugnantiam, ad iugum Christi nequaquàm pertinerent. Sin autem sermo sit de præceptis Ecclesiæ, audi verba Agathonis Papæ relata in Cap. In memoriam 19. dist. Ser
Cap. In memoriam. 19. dist.
uanda cum mansuetudine humilitas: & licet vix ferendum ab illa Sede imponatur iugum, tamen feramus, & pia deuotione toleremus. Ad idem Cap. In memoriam 100. dist. & Cap. Quid ergo 11. q. 1. Facit textus in l. Prospexit. ff. Qui & à quibus, ibi:
Quod perquam durum est; sed ita lex scripta est. Iugum ergo Christi non propterea suaue dicitur, quod indulgeat sensui, & faueat concupiscentijs: sed quòd diuinæ gratiæ dono, & virtute charitatis, mandata alióquin austera & laboriosa redduntur nobis suauia & plana. Pro quo D. Thomæ, & D. Augustini auctoritates adducit: nec non D. Hieronymum in Cap. Ioan. 27. dicentem
D. Hieron
hæreticos cuncta prospera polliceri, semperque cælorum regna facili negotio peccatoribus pandere &c. Quod ergo magnificant (sic ille pergit) probabilitatum Sectatores per hanc doctrinam homines ad Empyreum duci per viam suauem & planam, est merum commentum ad animas decipiendas. Probat ex Christi verbis. Matth. 7. v. 14.
Matth. 7. v. 14.
de angusta porta, & arcta via cum sua ponderatione.
125
*Ad quæ quidem, si iniuriæ iniurijs re
pendi Christianis Scriptoribus oporteret, multa possent satis acerba reponi: sed incruento vtentibus calamo, id sit dixisse sufficiens, in præfatis non ferendos excessus admisceri, dum doctrina magnorum Scriptorum, & in Dei Ecclesia insigni commendatione fulgentium, immeritissimo vti paradoxica, hæreticali consimilis, & penitus commentitia, ad decipiendas animas inuenta sugillatur. Fatentur illi, & fatemur cum ipsis, præcepta esse in diuinis & Ecclesiasticis legibus difficilia, & ea reddi per Dei gratiam talia, vt dicere
cum regio possimus Vate: Viam mandatorum tuorum cucurri, cùm dilatasti cor meum. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua: super mel ori meo. A mandatis tuis intellexi. Ideò dilexi mandata sua super
Psal. 118.
aurum & topazion. Vnde & orat Ecclesia vt fideles, quæ Deo non placent respuentes, ipsius potius repleantur delectationibus mandatorum. Sed non tantùm ea de caussa iugum Christi suaue superiùs diximus, & alibi. Et quidem cum positis etiam gratiæ auxilijs, difficultas generaliter perseueret, vt experientia constat, vnde & tot sunt, de quibus dici cum Ieremia potest: Confregerunt iugum, ruperunt vincula. Ierem. 5. v. 4. præter ordinaria
Ier. 5. v. 4.
gratiæ adiutoria, quærendum est aliunde leuamen, & admittendum, quod Dei ministri, & sacræ doctrinæ dispensatores ostendunt. Hinc Religionum Fundatores plurimi Regulas & Constitutiones neque sub venialis culpæ reatu alumnos suos obligare voluerunt, quia esset onus periculosum, & iugum propterea graue. Cùm tamen dicere iuxta Auctorem præfatum possent, licet ex se onus esset, suaue tamen gratiæ beneficio reddendum. Quod quidem dubitari nequit ab Spiritu Christi descendere, & ipsius doctrina illis probè perspecta.
126
*Sciunt ab illo dictum Matth. 23. v. 4. de
Matth. 23. v. 4.
scribis & Pharisæis loquente: Alligunt enim onera grauia & importabilia, & imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea mouere. Ergo ingratum ipsi talium onerum additamentum: vnde & placet vt leuiora, quantùm cum conscientiæ securitate stare possit, leuia sint onera & comportabilia, relicto amplissimo perfectionis campo ijs, qui sanctiora & perfectiora voluerint consectari. Importabilia inquit, quod sic explicat
Cardinalis Caietanus, hoc est vix portabilia. Si enim essent omninò importabilia, non dixisset: Quæcumque dixerint vobis facite (vers. præced.) Vbi P. Cornelius, Tales inquit, erant rigidæ legis interpretationes. Quàm autem hoc displiceret Domino declarat citatus Cardinalis sic concludens: Cum his tamen omnibus parendum est IESV dicenti: Omnia quæ dixerint seruare, seruate & facite. Et ipsi quidem sedentes sic per cathedram IESV Christi damnationem suam cognoscant, multiplicando onere. Sic ille, doctrinam Christi Prælatis Ecclesiæ, in quibus & scribarum, qui legis erant Doctores, & interpretes, vt ipse ait, & alij communiter, ac Pharisæorum sacrum obtinentium magistratum, concurrit auctoritas. Nullum autem maius onus excogitari poterit eo, quod prædictus scriptor, & eius Apologistæ contendunt, scilicet non posse fideles iuxta probabiliores saltim sententias operari, immò & probabilissimas. Exquisitißime vo
D. Ioan. Chrysost.
lunt alios viuere, ait ibi D. Ioannes Chrysostomus, & quid hoc onerosius onere? Quid hoc importabilius iugo? Meritò ergo dicere possumus, ad locum istum, & si posteriùs pronuntiatum, respectum à Christo habitum, cùm iugum suum suaue esse dixit, & onus leue, & ita nihil in hac expositione, quod paradoxum sapiat, sed quod sincerissimæ & irrefragabili militat veritati.
127
*Agathonis Pontificis sententia iuxta di
cta venit accipienda: si enim Christus de Scribis & Pharisæis locutus, id quod vidimus, protulit, similiter est, & potiori quidem iure de fidelibus accipiendum, quibus gratia ad præceptorum exequelam maior. Sed id quidem rarissimè continget, & in casu aliquo peculiari. Sedes enim Apostolica summam suis in præceptis moderationem obseruat, vnde & rescripta circa illa, quæ
difficilem executionem habitura sunt, non dubitat abrogare. Casus est in Cap. Ante triennium 31. dist. vbi sic habetur: Ante triennium sub diaconi omnium Ecclesiarum Siciliæ prohibiti fuerant, vt more Romanæ Ecclesiæ nullatenus suis vxoribus miscerentur. (Sic declarat Pelagius D. Gregorij | antecessor, ex quo decisio hęchæc deducta Lib. 1. Epist.
Cap. Ante triennium 31. dist.
42.) Quod mihi durum atque incompetens videtur, vt qui vsum huius continentiæ non inuenit, neque castitatem ante promisit, compellatur à sua vxore separari. &c. Non ergo Ecclesiæ ita statuere est, vt ei dici rationabiliter queat, quod irrationabiliter quidam Christo: Durus est hîc sermo, & quis potest eum audire? Ioan. 6. Deinde concedimus tolerandum esse Ecclesiæ præceptum, licet vix ferendum videatur iugum, vbi de tali præcepto constiterit: in caussa autem, de qua agimus, nihil tale accidit: & cùm res certa non est, locum esse electioni, neque in ea committi peccatum, eiusdem Apostolicæ Sedis menti esse conforme, illustri textu comprobandum, scilicet ex Cap. Quid culpatur. 23. q. 1. vbi ex D. Augu
Cap. Quid culpatur 23. q. 1.
stino Lib. 22. contra Faustum. Cap. 74. & 75. de bello agitur, & licitum ostenditur, ablatis quæ in illo iure culpantur. Et §. Sed si humana de militi
bus sic dicitur: Ergo vir iustus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, rectè potest illo iubente bellare, si vice pacis ordinem seruans, quod sibi iubetur, vel non esse contra Dei præceptum, certum est, vel vtrùm sit, certum non est, ita vt fortaßè reum faciat regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendit ordo seruiendi. Sic ibi. Ex quo habemus in dubijs esse obediendum, non quidem si merè talia, sed quando probabile est in operando probabilem sententiam suffragari, quam qui sequitur subditus, non peccat. Probabile enim est subditum non teneri obedire, quando dubia est belli iustitia, immò nec posse, & multò id potiùs non subditum. Pro quo videndus Diana Parte 4.
Diana.
Tract. 3. Resolut. 7.
188
*Deinde proponit Auctor obiectionem
ex P. Scildere de principijs Conscientiæ Tract. 2. n. 17. ex eo arguentis quòd obligatio ad operandum sine formidine oppositæ sententiæ, non est proportionata humanæ infirmitati, & potiùs est stylo Ecclesiæ dissentanea, vt constat ex Cap. In præsentia, de nonnull. Vbi mulieres, quæ ante fuerunt coniugatæ, dicuntur posse transire ad secun
das nuptias, si certum nuntium recipiant de morte virorum. Vbi tamen testimonium etiam multorum de morte alicuius non aufert omnem formidinem. Deinde Cap. Inquisitioni de sent. excommun. mulier nupta viro secundo, quæ formidabat ne prior maritus viueret, dicitur ad sui Pastoris Consilium (conscientia leuis & temerariæ cre
dulitatis explosa) posse non solùm reddere, sed etiam petere debitum coniugale. Et tamen talis non nisi opinionem probabilem de morte prioris mariti habere potest. Alia ex eôdem habet ab experientia deducta, & bonis testibus confirmata, de quibus & nos Parte 1. nu. 462. & seqq. vbi Auctoris præfati doctrinam excussimus. Ad quæ respondet semper in ijs, quæ afferuntur, moralem certitudinem intercedere. Et in primis quod ad decisionem Cap. In præsentia attinet, ait ibi Pontificem
ita decernere motum ignorantia inuincibili interueniente de vita virorum, vt indicat illud Si certum nuntium, id est inuincibiliter iudicatum verum. Contra quem est instantia manifesta. Nam licet sit ignorantia inuincibilis hic & nunc, quia impossibile modò est oppositum explorari, reuera tamen formari conceptus potest de rei possibilitate, vita scilicet viri: cùm experientia compertissimum habeatur multa matrimonia ex verosimili errore licitè contracta, irrita euasisse, vita virorum declarata. Et unum quidem non multò ante tempus, in quo hæc scribo, tale deprehendi, dum quis ad secundas nuptias transijt, duorum testimonio ductus, qui ipsi mortuam in valde longinquo oppido vxorem affirmarunt, seque eius exequijs adstitisse, & tamen viuam vxorem aliorum certiori testificatione cognouit. Itaque coniux ad secundas nuptias transire volens, dicere potest: Fortè consors vi
uit, sed ego non teneor ad maiorem diligentiam adhibendam. Sicut qui rem possidet, de qua dubitat an sit sua. Et cùm Episcopus Ordines confert: rogat enim Archidiaconum, vel eius fungentem munere, an sciat eos, qui ordinandi accedunt, esse dignos? & ille respondet: Quantùm humana fragilitas nosse sinit, scio eos esse dignos. In quo quidem significatur fortè tales non esse; sed humano more diligentiam pro dignitate dignoscenda fuisse impensam, & iuxta hoc proceditur in re tanta.
129
*Ad Cap. Inquisitioni ait Pontificem non
magis sequi opinionem probabilem præcisè de morte prioris mariti, quàm de hac ignorantiam vincibilem: alioqui hanc in materia periculosa iuris naturæ sequendo peccaret; vt omnes fatentur: sed sequi simul adiectum iudicium moraliter certum de meliori conditione secundi manitrimonij possidentis, non obstante conscientia leuis & temerariæ credulitatis de vita prioris mariti, quæ hic explodi debeat, tamquàm nulla, vtpotè leuis & temeraria. Sed certè non satisfacit responsio talis: Pontifex enim non ait explodendam omnem formidinem, sed credulitatem, quæ quidem simul esse possunt, iuxta dicta: coniux enim credens, qualicumque id fundamento contingat, consortem viuere, non potest, sicut nec matrimonium contrahere, ita neque in contracti vsu procedere. Si ergo leue fundamentum sit, debet, Pastore sic monente, iudicium deponere, licet formido aliqua supersit. Si enim illa potest ex communi ea ratione dudum explicata contingere, quantò id potiùs, si specialis aliqua adsit coniectura, quam quidem non tenetur penitus explodere, quia cum crudelitate potest, & operatione iuxta ipsam omnino honesta componi. Quod quidem in scrupulosis passim accidit, quos impossibile est quandoque ad eum statum adducere, vt sine omni formidine circa partem oppo
Quæ verosimilior.
sitam operentur. Et tamen sic operari suademus, quia id fieri verissimè sine peccato potest. Et hæc quidem procedunt concedendo id, quod licet verosimile appareat, à nobis tamen est negatum Parte 1. nu. 183. scilicet de probabili assensu, aut determinato circa vnam partem Pontificem agere, cùm de statu dubio, quæstio tantùm sit: pro quo à nu. 178.
130
*Subdit timoratam & consideratam pra
xim pro se stare: inconsideratam autem & libertinam esse eliminandam, sibi vtroque in conuitio contrarius. Esse enim consideratos sic operantes dixerat nu. 188. de quo diximus. nu. 116. Quàm autem à Libertinorum errore distent, ipse contra Sinnichium ostendit nu. 165. qui & nu. 137. ita scribit contra eumdem: Dicere autem probabilitatum Patronos, celeberrimos Doctores Ca|tholicos, eosque plurimos & pientissimos, esse in sua probabilium opinione descripta num. 167. in solutione ad replicam D. Sinnichij, malitiosè cœcos, & duces malitiosè cœcorum, non videtur sine euidenti periculo posse affirmari. Licet enim reipsa & materialiter cœci sint, & duces reipsa & materialiter cœcorum: quatenus tamen solutione inuincibiliter apprehensa vera, & bona rationum oppositarum, statuunt & recipiunt S. Scripturæ, & Ecclesiæ definitionibus, communi Sanctorum consensu, & lege naturæ saluis, licitum esse in obscuris sententiam ab extrinseco vel intrinseco probabilem sequi, à malitia per ignorantiam inuincibilem excusantur: neque D. Sinnichius hanc inuincibilem ignorantiam vti Scribarum & Pharisæorum malitiosam cœcitatem vincibilem iustè culpare potest, vt patet ex præmissis Dub. 3. Resolut. 1. Hæc ille: iuxta quæ id,
quod ad morale negotium attinet videtur penitus cessare litigium: si enim communissimæ sententiæ Patroni, & eos secuti celeberrimos, plurimos, & scientissimos, secura conscientia procedunt: sicut & docendo, & iuxta huiusmodi doctrinam operando, inuincibili in eo ignorantia intercedente, quam etiam sententiæ eiusdem Doctores admittunt: quæ relinquitur controuersia ad meram speculationem spectat: vnde omnia illa absurda & inconuenientia tantopè inculcata cessant, & principium illud iteratissimum de periculo, cui se operantes secundum sententiam eamdem exponunt, cùm admittatur absque tergiuersatione illos non peccare formaliter, quod est verè peccare quidquid de materiali sit, quod vitari in aduersantium sententia nequit; cùm velint iuxta opinionem probabilem operari posse, licet non præcisè sumptam, sed formidine circa illam cessante: licet enim cesset formido, falsitas vitari nequit, quæ eidem secundùm se sumptæ subesse potest. Quamuis autem de speciali opinione loquendo circa materiam aliquam, quod de materiali cœcitate dicitur admitti possit, si videlicet opinio, quæ aliquid licitum esse dicit, vera non sit, non tamen est asserendum de sententia asserente licitum esse vsum opinionis probabilis: hæc enim certa est, & vt talis à suis Auctoribus proponitur, nec falsum illi subesse potest, quæ muitipliciter potest demonstrari, vt aliàs dictum & executum, & nuper aliquid nu. 119.
131
*Nec prætermittendum id, quod de praxi
Catholicarum Vniuersitatum à P. Scildere obiectum respondet Auctor: ait enim nu. 230. praxim talem non extare, sed quod de opinionum licita sequela dicitur, intelligendum iuxta explicationem eiusdem, & non præcisè, sed adiuncto illo iudicio moraliter certo: quia Vniuersitas nulla vnquam docuit licere operari cum ignorantia vincibili: sine quo tamen nequit sententia de licita probabilium sequela defendi. Quæ quidem explicatio adeò est à veritate peregrina, vt mirum sit viro circa hoc satis instructo, nec ab Vniuersitatibus remoto, tale quid in calamum irrumpere potuisse. P. Scildere testis omni exceptione maior, rem apertè conficit irrefragabilibus adductis fundamentis, Scriptores ij, quibuscum Auctor depugnat, in illis, & sanè celebribus, publici Professores fuerunt, & cum illis sentientes modò docendi obtinent principatum. Quomodo id stare possit quod eisdem attribuitur? Id autem ex eo colligere, quod sine ignorantia vincibili stare eorum doctrina nequeat, leuissimum est; id enim ipsi negant, dum inuincibilem agnoscunt, quam in eisdem vidimus Auctorem recognoscere num. præced. & pro qua P. Suarez 1. 2. Tract. 2. Diput. 4. Sect. 1. num. 20. & P. Arriaga Tomo 3. Disputat. 24. num. 6. & 13.
132
*Concludit (omitto nonnulla, circa quæ
non est opus distineri) obiectione proposita ex librorum Censoribus, qui licet mordicus tueantur in periculosis &c. non licere sequi opinionem probabilem præcisè, approbant tamen libros continentes sententias probabiles præcisè: immò nominatim hanc licere sequi opinionem probabilem, eosque laudant tamquàm animarum directioni vtiles, & pro praxi Christiana securos. Cui respondet Censores non ita ad priuatum sensum attendere, immò nec posse, vti ad communem de fide, & bonis moribus, iuxta timoratorum praxim, & Ecclesiæ tolerantiam: alioqui omnes Auctores solo sui Censoris sensu sapere & abundare deberent, quod ipsi in suorum approbatione nollent, nec hi moraliter possunt. Vnde iuxta hunc communem sensum sine vlla absurditate sententias suis oppositas approbant, & eas meritò laudant tamquàm & animarum directioni vtiles, & in praxi Christiana tutas, attento sensu, quo communiter ab Auctoribus suis sub ignorantia inuincibili veriorum defenduntur, & ab alijs sub eâdem dumtaxat inuincibili ignorantia veriorum practicandæ proponuntur, prout sub hac sola à timoratis practicantur, & in praxi ab Ecclesia tolerantur.
133
*In quo quidem discurrendi modo,
amplectendum profectò quod dicitur sententias oppositas Censoris sensui meritò laudari tamquàm animarum directioni vtiles, & in praxi Christiana tutas. Et cùm sententia, de qua agimus, vna ex illis sit, de illa quidem id poterit multò meliùs pronuntiari. Quandoquidem nulla ex ijs, quæ circumferuntur, tantùm sit auctoritatis assecuta. Si ergo Patri Bonæ Spei liber, in quo de illa ageretur Censori adueniret, id quod modò asseruit, dc illa sine dubitatione proferret. Id autem quod de timoratorum praxi ab eo dicitur, videtur ad suæ sententiæ principia respectum habere, vt scilicet praxis timoratorum tantùm procedat sub ignorantia inuincibili, quæ scilicet nullam admittat vel leuissimam formidinem: quod equidem à vero aberrat, cùm constet timoratos communiter illum dicendi modum non amplecti, sed sententijs probabilibus vti iuxta modum, quo ab illis exponuntur, & est à nobis satis superque declaratum. Vnde sensus prędictusprædictus circa praxim ijs, quæ immediatè protulerat, aduersatur, dum dixerat commendari à Censoribus, attento sensu, quo communiter ab Auctoribus earum sub ignorantia inuincibili veriorum defenduntur. Talis enim ignorantia, quam reuera Auctores admittunt, non est illa, quæ formidinem omnem excludat, alias nullos haberet dictus Pater, quibuscum depugnaret, ne|que esset eius Apologia pro Fagnano suo necessaria, cùm vtriusque eamdem esse mentem ipse passim fateatur. Dicamus ergo (ne sibi contrarius sit) id quod de timoratorum praxi ab eodem subiunctum, præmissis respondere, & Censores opiniones probabiles, & eam præsertim, quam defendimus, omnium probabilissimam; meritò probare, & cum commendatione adiuncta collaudare.
SECTIO XV.

SECTIO XV.

Circa Resolutionem 9. Ex qua amplior veræ doctrinæ comprobatio.
134
*HAbetur illa pag. 199. vbi suæ de mo
rali certitudine persuasioni insistens asserit illam necessariam disiunctiuè, quòd scilicet non peccet hîc & nunc, siue quòd alteram sequendo partem non violet legem magis obligantem. Siquidem in omnium sententia semper maiori obligationi, quæ in possessione sit, satisfaciendum est: ne alioqui non sit melior conditio Superioris iubentis, neque inter duo mala sit eligendum minus, quod est contra certam omnium sententiam. Ita enim PP. Suarez, Lessius, Salas, Magister Medina, & D. Fagnanus, cuius adducit verba; & sunt quidem illa notanda, sic
enim scribit: Ego verò quamuis agnoscam quàm durum sit impetum fluminis sistere, & doctrinam hanc prurientem auribus Principum & priuatorum, ac ferè omnium mentibus infixam conuellere; tamen fixus clementia Dei, qui veritatem diu latere non sinit, in medium afferam quæ magis conducere videbuntur ad illius manifestationem. Sic ille: cuius magna profecto fiducia, dum impetum fluminis sistere nititur, & doctrinam omnium ferè sensibus ac mentibus infixam conuellere molitur, latentemque veritatem, verè Theologicam, viro non Theologo, sed Iurisperito, & litteræ addictissimo, reuelandam arbitratur. Laudandus equidem, si multorum licentiam frænare conetur, qui inter magnos & insignes Theologos neutiquàm numerandi, multas improbabiles sententias euulgarunt, censorio Sedis Apostolicæ iudicio obnoxias, quod & nonnullæ expertæ, aliæ dubio procul experturæ. At hæc nimis animosa libertas non ea est doctrina, quæ in omnium est mentibus infixa, cùm à cordatis & doctis Theologis reijciatur. Est verò quæ probabilitatem solidam, & legibus sanctis consonam tueatur; in qua conuellenda citatus Scriptor oleum & operam perdidit, dum veritatem, quam latêre asserit, ipse quidem iudicat talem, cùm talis non sit; sed illa, quæ omnium est mentibus infixa: neque enim diuina prouidentia erga Ecclesiam aduigilans per integrum sæculum ire illam per vias prauas & perniciabiles errores permisisset. Duxit eam Dominus per vias rectas, & ducet, doctrina præfata maiores indies vires assumente. Vnde post editum præfati Auctoris opus nihil eius diligentia prouexit: & si enim qui pro eo Apologias scripserint nonnulli fuerunt, nullus eum penitus sua in præcipua assertione secutus, & pro opposita stare vidimus nu. 124. Patris Bonæ Spei attestatione, qui & videndus etiam hîc, nu. 233. & quem nu. 1. habere sibi contrarium ostendimus. Fuisset ergo opportuniùs viro tanto textum irrefragabilem complexari, non Iustiniani, aut etiam Alexandri, Innocentij, Bonifacij, sed Spiritus sancti Eccli. 4. v. 32. Nec coneris contra ictum fluuij,
Eccli, 4. v. 32.
Fluuij inquam, cui & illud congruit Psal. 45. v. 5. Fluminis impetus lætificat ciuitatem Dei: Eccle
Psal. 45. v. 5.
siam inquam etiam Militantem, vt videri apud Interpretes potest, & præsertim apud Cardinalem Bellarminum. Hæc enim inculpata libertas circa opinionum verè probabilium amplexum, verè illam lætificat, sine qua ingenti sub pondere gemeret, & grauissimo sub iugo suspiraret, de quo dictum nu. 125. & 126.
135
*Probat Auctor Primò ex Scriptura Eccl.
3. Qui amat periculum, &c. Psal. 178. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis Eccli. 37. Ante omnia opera verbum verax præcedat te: & ante omnem actum consilium stabile. Numquid sufficeret (ait ille) præcedere verbum æquè fallax, ac verax, & potiùs consilium instabile, quàm stabile? Deuteron. 26. Hodie Dominus præcepit tibi vt facias
Deut. 26.
mundata hæc atque iudicia, vt custodias & impleas ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, id est (sic idem) cognitione. Numquid opinio probabilis præcisè, vtpotè fallibilis, non est ex tota anima, siue cognitione? Ad Thessal. 5. (non citata Epistola, est autem 1. v. 21. & 22. & fortè omissa, quia 2. non habet nisi tria capita.) Omnia proba
1. Thessal. 5. v. 21. & 22.
te: quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos. Numquid, speciem malam assumit, qui sequendo sententiam probabilem præcisè, iudicatum forte malum assumit? Nulla ratione, vel saltem apparenti negari posse videtur. Ergo &c. Ad quæ solutio est obuia, & ex dictis facilis: dum enim
Fit illi satis.
quis secundum opinionem probabilem operatur. certum dictamen habet de licita operatione: ergo non amat periculum. Verbum verax & stabile præcedit, dum tot Doctorum Consilio agitur, sanè stabili, cùm sit certum quantùm ad praxim, quidquid de obiecto opinionis iuxta se sit. Ex tota anima quod exigitur, ad idem spectat, vt cognitio non quidem perfectissima, sed quæ sufficiat ad rectè operandum requiratur. Tenendum bonum, non optimum: dicitur, & species mali nulla, vbi prudenter agitur, & firmissima vitandi peccati voluntate. Deinde etiam ita arguentes præfatis debent testimonijs respondere, quia & ipsi opiniones probabiles, ad praxim admittendas affirmant, sed suo illo addito, quod non sufficit, quia cum eo stare falsitas illarum potest: ad illud enim suum certum iudicium non nisi per rationes probabiles, peruenitur.
136
*Secundò probat, quia nisi adsit dictum
iudicium certum, semper adsunt duo iudicia, quorum vnum dicit, hoc esse licitum, quatenus subest isti rationi vel auctoritati: alterum verò hoc esse illicitum, quatenus subest alteri rationi, vel auctoritati; aut iudicium vnum virtualiter vtrumque continens: Atqui hoc casu operatio suspendi debet. Ergo &c. Minor probatur Primò, quia alioqui operans licitè operaretur, quod hic & nunc iudicat esse illicitum: quod haud minus possibile videtur, quàm iudicare simul rationes, ob quas iudicat licitum, esse rectas. Sicut simul idem fit & non fit licitum, idem simul fit & non | sit prohibitum: eadem prohibitio simul ad idem obligat, & non obligat, & consequenter eadem prohibitio simul fit obligatoria, & non obligatoria. Atqui hæc contradictoriè repugnant. Ergo &c. Probatur Sequela Maioris, quia ob rationes rectas operabitur id, quod rationes aliæ rectæ dictant esse illicitum. Ergo &c. De hoc dictum aliàs, & modo id sit dixisse satis, duo illa iudicia non repugnare, quia non plus repugnantiæ in illis est, quam in eo, quo quis iudicat vtramque opinionem esse probabilem, quod omnes debent admittere: vel quo quis simul asserit operationem, de qua agitur, secundùm opinionem vnam esse licitam, & secundum aliam non licere: quod potest etiamsi quis circa nullam ex illis peculiarem habeat assensum præter eum, qui ad probabilitatem spectat: vnde falsitas probationis apparet; quòd scilicet operans licitè operaretur id quod hic & nunc iudicat esse illicitum.
137
*Potest autem id verosimiliter obijci pro
casu, quo quispiam non operaretur iuxta opinionem propriam, sed iuxta eam quam falsam iudicat, de quo etiam dictum n. 16. & 17. Pro cuius declaratione deseruire potest exemplum ex matrimonij contractione deductum, quando per Procuratorem res agitur. Coniugatus enim aut alio impedimento ligatus, Procurator constitutus, dicere potest: Ego nolo, quia nec possum, matrimonium contrahere: illud tamen contraho nomine N. Ita etiam quando quis assensum probabilem habet, quo iudicat operationem esse illicitam, impedimentum voluntarium pro illius executione tenet: quo non obstante, quasi nomine alterius, oppositum vt licitum operari, sic illud proponentis ac si alter sit, ad quem operatio spectet. Cessant ergo omnes illæ contradictoriæ propositæ, & non probatæ: licet enim quis rectas iudicat rationes, quibus esse illicitam operationem sibi persuadet (in quo solo casu videtur obiectio roboris aliquantùm habere) non ideò operaturus oppositum, iudicare debet rationes pro eo etiam esse rectas absolutè loquendo, sed probabiliter tales; quod iudicium priori non contradicit, quia perinde est ac dicere: Rationes, quibus mea sententia nititur, probabiles quidem sunt, sed me conuincunt; licet fatear oppositas etiam probabiles, minùs tamen. Vbi nec vmbra est contradictionis. Vnde & sequitur dicere etiam posse operationem, de qua hic & nunc esse illicitam absolutè sumptam, & licitam etiam modo dicto: quia in eo contradictio non est, eo quòd in vtroque iudicio id inueniatur, quod ipsum non faciat penitus absolutum. Dum enim dico illicitum esse, id cum formidine profero, ex quo aliqua circa obiectum modificatio est; vereor enim ne forte oppositum verum sit. Dum autem licitum, magis est apertus modus, cùm sit sensus licitam esse iuxta aliorum opinionem, quam mihi liceat amplecti.
138
*Sic & facit quod iuxta Auctorem facere
potest, num. 237. se referentem ad ea, quæ in Logica docuerat, scilicet has propositiones non esse contradictorias, & posse stare simul: Roma stat; Roma non stat. Primum, quia id Petrus dicit, quem noui esse veracem: Secundum quia id Paulus dicit, quem noui esse mendacem: Quod cùm sibi obijciat, & conetur soluere, non videtur satisfacere. Vel si satisfacit; vt non liceat inde in moralibus similiter philosophari; ex eo tamen habemus exemplum contradictioni ab ipso prætensæ obijciendum, vt non debeat dici talis, quando ex parte vnius extremi est absoluta prolatio, ex parte verò alterius est modalis: qui enim asserit stare Romam, eo quòd credat testem esse veracem, absolutè credit ita esse: dum autem non stare ait, id absolutè non enuntiat, sed cum quadam modificatione: id est, Non stat iuxta tale testimonium, quod falsum dignoscitur; aliter enim impossibile est in mentali iudicio, quidquid de vocibus sit. Vnde n. 242. ita concludit: solùm volumus idem in quantùm deductum ex dicto Petri veracis posse affirmari esse verum, vtpotè verùm probabiliter, & quatenus deductum ex dicto Petri: & falsum probabiliter quatenus deductum ex dicto Pauli, non sunt magis contradictoria quàm dictum Petri, & dictum Pauli; aut quàm probabile hoc esse verum, & probabile hoc esse falsum. Pro quo inducit Fagnanum suum ita loquentem: Probabile est hoc esse verum vel licitum, & probabile est hoc esse falsum & illicitum, non sunt Contradictoria: quia vtrumque simul potest esse probabile. Addit statim quod ad comprobationem deseruit doctrinæ à nobis traditæ, de modalitate in absoluta assertione reperta, dum ait affirmare verum esse quatenus deductum ex dicto Petri cum formidine de opposito, virtualiter esse affirmare probabiliter verum deductum ex dicto Petri, & negare esse verum quatenus deductum ex dicto Pauli cum formidine de opposito, est virtualiter negare probabiliter falsum quatenus deductum ex dicto Pauli.
139
*Tandem arguere contra Auctorem iu
uat, qui citato num. 5. Tertio sic ait: Demus duas rationes rectas concurrere, quarum vna dictat esse licitum, alia dictat esse illicitum: vna dictat hic & nunc esse prohibitum, alia hic & nunc non esse prohibitum: vna dictat eamdem prohibitionem hic & nunc obligare, alia hic & nunc non obligare: si fiat ob rationem rectam dictantem esse illicitum, nondum cessat ratio peccati & illiciti; non quidem ratione voluntarij directi, & directæ intentionis, qua ob iustam rationem fit, sed ratione voluntarij indirecti, & intentionis interpretatiuæ, qua ob aliam rationem fit; siquidem est potentia ad non faciendum, aduertentia ad prohibitionem, siue quòd sit illicitum, & obligatio non faciendi, & interea fit: quæ, & nihil plus ad voluntarium indirectum & interpretatiuum requiruntur, vt omnes fatentur. Ergo. Tunc sic. Ratione voluntarij directi operatio non est illicita: ergo stare illa licitè potest. Antecedens asseritur, & Consequentiam probo: Nam voluntarium directum, & directa intentio non præscindit ab illis respectibus, quæ ad voluntarium indirectum spectare dicuntur, vt constat: quia ratio, quam intentio directa sequitur, proponit licitam operationem vt fundamentum opinionis; vnde sensus illius est: Licet sit absolutè præceptum & prohibitio, hic & nunc non obligant, quia pro eo est hoc aut illud &c. Non enim de veritate aliqua irrefragabili agitur, sed de re sub opinione versanti, vnde respectus ad prohibitionem habetur. Deinde quod dicitur de aduertentia ad prohibitionem, siue quòd sit illicitum, si | de prohibitione certa sit, & de illicito etiam certo, id est prorsus falsum, cùm sit res sub opinione, vt supponitur: si autem de probabili, est petitio principij: contendimus enim ratione directæ intentionis bonam amplexæ rationem, licitam esse posse operationem, etiam si ex opposito probabile pro illicita subsit fundamentum. Et cùm vrgemus cur id stare nequeat, respondetur: Quia est probabilis prohibitio, quia principij petitione apertior nulla. Et hæc circa Resolutionem dictam, de alijs enim in ea contentis dictum Sect. 3. 4. & 5.
SECTIO XVI.

SECTIO XVI.

Circa Resolutionem 10. Vbi & alia certæ sententiæ firmamenta, & de titulo possessionis.
140
*SIc in illa Auctor. pag. 218. Nullus
in materia morali periculosa tenetur in operando sententiam Metaphysicè tutiorem, hoc sensu quòd hæc minimè negari debeat esse tuta, sequi, si tutarum altera per impossibile negari debeat esse tuta; sed sufficit moraliter certam sequi iuxta explicationem Resolut. 20. n. 84. datam: nisi fortè actio prohibita, si iuxta sententiam probabilem, & moraliter certam exerceatur, Reipublicæ notabile damnum inferat, quia si aliquando tutiorem sensu dicto sequi oporteat, maximè tunc. Sic ille: qui citato nu. 84. sic explicat vt certitudo ea esse sufficiat, quæ reperitur non in iudicio adiuncto assensui probabili, quòd eum sequendo inuincibiliter erretur, si erretur: sic vt non liceat talis ac taliter qualificati Doctoris sententiam sequi, sed quatenus tali iudicio subiectam cùm illud solùm à à peccato excuset, pro vt ignorantia, seu error inuincibilis, non verò quatenus probabilior præcisè, cùm hæc à peccato non magis excuset, quàm iudicium dictans fortè esse peccatum, fortè non esse peccatum quod facis. Probat, quia nullus tenetur ad melius & perfectius, non solùm in exercitio virtutum, sed etiam in remotione pec
Vt probat Auctor.
cati; ad quod teneri ex opposito sequeretur: sed solùm ad prudenter operandum, siue tutò & perfectè remouendum peccatum, & bonum amplectendum. Atqui non solùm tutius & perfectiùs remouetur peccatum, sed etiam tutò & perfectè, nec solùm melius & tutius est bonum, vt patet. Pro quo & Fagnanum adducit textibus comprobantem nullum ad id, quod est perfectius, teneri. Confirmat, quia oppositum non solùm nusquam in præcepto est, & moraliter impossibile, sed insuper facit peiorem possidentis conditionem, quàm non possidentis, contra lumen naturæ. Ergo &c. Probatur sequela assumpti, quia si probabiliter dubitem, quòd matrimonium meum prius bona fide contractum, v.verbi g.gratia, non valeat, non potero debitum petere aut reddere: Si opinor esse vigiliam, non potero carnes comedere, licet in his omnibus de opposito habeam opinionem æquè probabilem: immò sequitur nos in omnibus debere rigorosissimas Doctorum asserentium tenere sententias, in ieiunijs. v.Verbi g.gratia, horis Canonicis, Confessionibus, contractibus &c. quia opiniones illæ, vtpotè à peccandi periculo, sensu dato, remotiores, sunt tutiores. Atqui hæc sunt contra communem omnium prudentium apprehensionem: Ergo &c.
141
*Hæc quidem Auctor, ex quibus nostra
sententia potest non leuiter roborari. In eo enim magnum pro sententia contraria pondus inducitur, & quasi vnicum illius fundamentum toties inculcatum, quòd operantes iuxta sententiam probabilem peccati se periculo exponunt: Atqui iuxta præfatam explicationem id non vitant aduersarij: Ergo in id incidunt, quod nobis obijciunt; & ita si in eorum sententia illud cessat, etiam in aduersa. Minor ostenditur, quia periculo se exponit, qui ita operatur, vt contingat id, quod facit, esse prohibitum, & ita secundùm se illicitum, iuxta eorum explicationem: id euenit in casu præsenti: Ergo. Minorem probo. Quia sententia, quam amplectitur operans modo illo, potest esse falsa, non solùm per impossibile, quod alicubi dicitur, improprijssimè tamen; aut physicè, quia sine contradictione obiectum aliter se habere potest: sed etiam moraliter, ita vt passim verificari contingat. Pro quo euidenter argui potest. Nam opiniones probabiles, quas vt præcisè probabiles negant ad vsum posse applicari, quia staret dictum periculum, ipsi vt practicabiles admittunt, sed cùm suo illo adiuncto iudicio: Atqui obiecta opinionum talium ex eo quòd hoc aut illo modo ad praxim aduocentur, non accipiunt mutationem: ergo operantes eidem se periculo exponunt. Si dicatur exponi quidem, sed non esse obligationem ad omnem periculi remotionem, quia neque ad perfectiùs; id & nos fatemur, ex eodem fundamento, quia de hoc præceptum non habetur, & est moraliter impossibile, & fieret ex eo peior conditio possidentis. Et quidem si hoc non admittatur, fiet ex eo magnum illud sequi inconueniens, teneri scilicet nos ad rigorosissimas Doctorum sententias sequendum, quia solùm iuxta illas peccandi periculum remouetur,
142
*Ex eo autem quod de possessione liber
tatis dicitur, & exemplis adductis, apertè conuincitur non esse eam certitudinem ad operandum necessariam, quæ omnem formidinem excludat. In matrimonio quidem si probabiliter dubitet quispiam an sit validum, non posse petere aut reddere, sententia eorum est, quos adducit P. Thomas Sancius Lib. 2. de Matrim. Disp.
P. Thomas Sancius.
44. nu. 1. quos ipse sequitur quantùm ad petitionem num. 2. nisi oppositam sententiam etiam probabilem velit amplecti, de quo nu. 4. Priorem videtur sequi Auctor, & iuxta id assumptum probo: Nam operans iuxta iura libertatis, quæ possidet non deponit dubium illud probabile, vt videtur supponi: nec videtur quomodo penitus sopiri possit iudicium illud, quo affirmat matrimonium esse inualidum, ideò enim contra illud operari potest, quia possessione iuuatur, vt eo non obstante quod hic & nunc iudicat, debitor & petat & reddat: stante autem iudicio tali probabili formido etiam necessario subsequitur, quæ probabile iudicium comitatur. Id quod de exemplo alio vigiliæ similiter vrget, & videtur profectò manifestum, cùm addatur illud: Licet in his omni|bus de opposito habeam opinionem æquè probabilem. Ergo stat operatio in concursu oppositæ, & ita formidine consequente.
143
*Obijcit sibi n. 311. Iuris regulam in du
bijs tutiorem partem esse eligendam, quæ exemplis ex Cap. Ad audientiam Cap. Significasti. Cap. Petitio tua, de homicidio, & Cap. Iuuenis de sponsal, confirmatur. Cui respondet num. seq. in vsu huius regulæ artendi debere an in iure Canonico casus aliqui non assignentur, vt assignantur nonnulli, circa quos se citat ad dicenda infra n. 281. in quibus Pontifex expressè vult quod tutius est sequi (sensu Resolutionis 11. & 12.) de dubijs circa actionem, quæ si exerceatur, infert Reipublicæ notabile damnum præter communem agendi modum prudentium. Secundo sic vt ly Tertius, pars tutior &c. semper sumatur pro vt opponitur probabili præcisè, ad sensum Resolutionis 6. vt scilicet sit sensus In morum dubijs probabilibus sequi oportet certum moraliter relicto probabili præcisè: alioqui, vt Resolut. 7. nu. 208. dictum, non datur tutius tuto: Vnde hæc non debent sumi comparatiuè, quàsi verò non liceat tutum sequi, sed aduersatiuè, pro vt ly Melius. Dan. 13. Vbi Susanna impudicos senes sic affatur:
Dan. 13.
Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quàm peccare in conspectu Domini. Et 1. Cor.
1. Cor. 7.
7. Melius est nubere, quàm vri. Non quòd peccare, vel vri sit bonum, sed quòd hoc sit malum, illud bonum. Sic ille.
144
*Circa quæ, quod ad casus assignatos at
tinet, cùm de tutiori parte sequenda Pontifices admonent, stare quidem illud ritè potest, quod & ab alijs adnotatum; vt scilicet nolint regulam illam absolutè locum habere, sed in ijs, quibus illam applicant, quæ, cùm aliàs ad perfectiorem modum operandi pertinere possit, eam tamen nolunt cum stricti obligatione seruari. Sensus autem, de quo Resolut. 11. & 12. videndus inferiùs. Et is est suæ de certitudine morali doctrinæ conformis cum ignorantia inuincibili, de quo statim. Et modò contra ipsum est, eo sensu stante, contrarium potiùs eliciendum: tutius enim non est necessario sequendum, quando ignorantia inuincibilis præcepti occurrit, tunc enim operari oppositum licet, vt Auctorem toties assensisse iam vidimus, & in Resolutionibus præfatis contestatur. Dici ergo generaliter debuit Pontifices tutius esse eligendum absolutè voluisse, quia vel casus assignant, in quibus ita indubitatè, seruandum statuunt: vel si non assignant, eam regulam seruandam proponunt, & ita ineptè circa casus discrimen assignatum, vt quasi diuersi generis proponantur. Cui tamen resolutioni obstat sensus ab Auctore adductus, cùm iuxta illum liceat partem minùs tutam amplexari. Deinde iuxta priorem illam intelligentiam de actione notabile damnum adductura præter communem agendi modum prudentium, nihil contra sententiam communem de licito probabilis opinionis vsu, contra quem est certamen, habetur, & ita quando contra illum loca illa Iuris vrgentur, commodissima expositio succurrit, vt scilicet intelligenda sint, quando notabile damnum timetur: quod quidem etiam benignæ sententiæ Auctores affirmant, & quidem si actio damnum tale sit allatura, non est cur circa illam communis prudentium agendi modus ostendatur, quandoquidem etiam si communis non sit, eidem debeat obuiari.
145
*Id autem quod ait, & pro quo se refert
ad nu. 208. scilicet non dari tutius tuto, eo loco sic explicat dicens: Vnde puto inter sententias tutas non dari vnam tutiorem altera: benè inter certas & probabiles vnam certiorem & probabiliorem altera: quia hæc à motiuis, illa à carentia omnis periculi peccandi talis dicitur: nulla autem tutior illa, quæ caret omni periculo peccandi: certum tamen dari tutiorem probabili aut dubia, immò etiam probabiliori, vt patet allato exemplo nu. 46. Scilicet cùm quis restituit, licet secundùm probabiliorem opinionem ad id non teneatur. Ex qua doctrina apparet potuisse D. Caramuelem asserere inter opiniones probabilesnon esse vnam tutiorem altera, pro quo allatam ab Auctore reddit rationem; quia scilicet cuiuscumque vsu peccandi periculum remouetur. Quòd si dicatur id non rectè ab eo dictum, quia vsus probabilis opinionis præcisè sumptæ non est tutus, contra id est opinionis probabilis vsum cum adiuncto illo, de quo Auctor, tutum esse: atqui omnibus potest tale adiunctum adhiberi, operando sub dictamine certo omnem excludente formidinem: ergo omnes sunt æquè tutæ. Vnde & sequitur non esse tutiorem probabiliori. Addit
autem citato nu. 108. id quod non est hoc loco, missum faciendum, scilicet etiam dato quòd opinio minùs probabilis esset certa moraliter; non liceret eam sequi, omissa probabiliori consequenter certiori opposita; quia alioquin contradictoria essent simul vera & certa moraliter, vt consideranti patebit. Sed certè non ita consideranti patet, quia talis contradictio negatur in casu dato ab Auctore, non probata, nec probabilis, quia stante morali certitudine opinionis, nihil illi deficit, vt eius vsus licitus esse possit. Vnde & consequenter improbandum quod subdit, videlicet dato quòd opinio probabilis sit tuta, non licere sequi minùs probabilem relicta probabiliori consequenter tutiori opposita, quia tuta caret omni periculo peccandi, quod non habet minus probabilis in concursu probabilioris. Quod quidem ex illius est fundamento conuellendum, quòd scilicet per tutam peccandi periculum penitus remoueatur; eo autem sic stante, nihil deest quo minùs liceat operatio: ex eo enim, vt iam sæpiùs vidimus, probabilis sententiæ vsus licitus denegatur, quia sic operans peccandi se periculo exponit, dum cùm formidine operatur.
146
*Iam quod ad secundum explicandi mo
dum attinet, vt sensus debeat esse, quem Auctor fingit, ex eo videtur procedere, quòd iuxta sentẽtiamsententiam de licita opinionis probabilis sequela, optima succurrit expositio, contrariæ non consonans. Dum enim dicitur in dubijs partem esse tenendam tutiorem, & vrgetur non solùm de dubijs vtcumque, sed etiam de probabilibus esse accipiendum: Respondetur, eo ipso quòd tutior pars dicitur, significari oppositam esse tutam, & talem esse opinionem probabilem. Id autem non conuincitur esse falsum, ex eo quòd comparatiuum aliquando non sumatur in vim comparationis, sed vt merè positiuum: id enim ita exponendum, quando constat locum non esse positiuo, vt in | adductis exemplis, quod secus accipiendum quando locus esse comparationi potest. Sic 1. Cor. 7. v. 38. vbi Apostolus loquitur in hunc mo
1. Cor. 7. v. 38.
dum: Igitur & qui matrimonio iungit virginem suam, benè facit: & qui non iungit, melius facit. Neque enim in vim tantùm positiui sumi potest illud Melius, quia & positiuo locus esse potest, qui & ab Apostolo designatur: vt non contendat quisquam virginitatem non esse coniugio præferendam, in quo est hæreticaliter deceptus Iouinianus.
SECTIO XVII.

SECTIO XVII.

Circa Vndecimam Resolutionem. Vbi multa pro Regula de meliori possidentis in dubio conditione.
147
*HAbetur pag. 233. vbi affirmat Au
ctor in dubijs Iuris circa necessaria necessitate præcepti, saltem pro vt condistinguuntur contra necessaria necessitate medij, ceteris paribus in materia iustitiæ, & aliarum virtutum, non esse meliorem conditionem possidentis libertatis contra Ius, & præceptum illud, nisi post diligentem adhibitam diligentiam accedit inuincibilis ignorantia Iuris, siue præcepti, & hinc moralis certitudo, quod hac stante non obliget, & ita in concursu opinionum super possessione libertatis & Iuris, si illa desit, tutiorem partem eligendam. Quod ad primum de necessitate medij, quia ignorantia talem defectum non supplet, licet à peccato excuset: quoad alia, quia actus cum illa factus, iustitiam suam, seu rectitudinem, non amittit. In quo quidem ex eo refellendus, quòd cùm pro libertatis possessione in omni materia contra suum Fagnanum pug
net, perinde illa se habeat, ac si nihil speciale eidem tribuatur. Patet, quia siue possideat, siue non possideat; eodem modo philosophandum est: stante enim possessione, si adiunctum illud deficiat, nihil iuuat: & non stante, si adsit, licita est operatio, quæ non stante, non ex defectu possessionis, sed ex alio dicto, licita non est. Ad quid ergo illa? & quidem possessionem tantùm in dubio locum habere, & non cùm opiniones concurrunt probabiles, communis resolutio est, pro qua P. Thomas Sancius Lib. 2. de Matrim. Disput. 41. num. 30. Non ergo conuenienter regula dicta ab Auctore casui, de quo agimus, applicatur. Sicut neque congruit quod ait n. 278. regulam dictam siue in materia iustitiæ, siue alia, siue in foro fori, siue in foro conscientiæ, siue possidenti, siue iudici pro possessorio iudicanti, vim non habere, nisi quatenus prudenter præsumitur possidentem laborare ignorantia inuincibili iuris alterius, & hinc esse possessorem bonæ fidei, iuxta hanc regulam: Omnis homo præsumitur iu
stus & bonus &c. quamdiu non probatur malus, iniustus &c. Non inquam congruit, quia etiamsi quis ignorantiam vincibilem habeat, occultam tamen, potest præsumi iustus possessor, & reuera habere ius ad rem, quæ intentata ab aduersario lite, ipsi adiudicaretur. Et esse ignorantia inuincibilis potest sine vero iure, quia ignorantia ius non tribuit, nisi ratione vsu capionis aut præscri
Ignorantia non confert ius.
ptionis. Et his locum non esse etiam stante ignorantia Iuris, est communis resolutio, pro qua P. Lessius Lib. 2. de Iust. & Iur. Cap. 6. Dub. 6.
P. Lessius.
dicto 1. Alia ergo est præsumptio iuridicæ possessionis, alia possidentis, & ita titulus ignorantiæ non attenditur, nisi fortè probari possit affectata aliqua, quæ iudicio subiaceat. Et leges quidem de ignorantia seu bona fide respectum habent ad plures illius effectus, & statuere quidem possent vt stante dubio verosimili possessio non valeret ad absolutam retentionem, sed vt pro qualitate dubij diuideretur. Sicut faciendum multi dicunt à iudice, quando possessio pro nullo stat, quia nullus possidet, aut fortè vterque, & etiam extra iudicialiter, vt videri apud eumdem potest n. 10. Quòd autem non ita factum, proptereà fuit, quia obuiare litibus voluerunt, sicut in nonnullis alijs, vnde sic videntur extare varijs in locis vtriusque Iuris, & iuxta illas variæ dispositiones procedere, vt circa præscriptionem dictam, quòd dubium non suffragatur circa rem principalem, benè tamen circa fructus, vt apud citatum Scriptorem Dicto 2. Non videtur ergo firmum assertionis præfatæ fundamentum. Probat deinde.
148
*Primò, Quia quamdiu non accedit ig
norantia inuincibilis Iuris, vel præcepti, est vincibilis, & ita mala fides, quæ non excusat. Ad hoc breui negatione fit satis, de ignorantia loquendo iuxta sensum arguentis, nam illam in vsu opinionis probabilis aliàs concedimus, vt dictum sæpiùs.
Secundo, Quia non licet sequi conscientiam
probabilem, nisi accedat &c. vt patet ex præmissis Dub. 4. Ergo multò minùs licet dubium sequi. Probatur Consequentia, quia vti conscientia dubia minùs probabilitatis habet, ita & minùs prudentiæ: quod autem à prudentia magis recedit, minùs habet de virtute, plus de vitio. Ergo &c. Confirmat ex Fagnano ita asserente; & pro eo adducente quædam Iuris Axiomata, videlicet ex Cap. Ad audientiam de homicidio, ibi: Quia
verò vtrùm ex occasione vulneris deceßisset dubium habetur; cùm in dubijs semitam debeamus eligere tutiorem, vos conuenit iniungere Presbytero memorato, vt in Sacris Ordinibus non ministret. Cap.
Cap. Significasti. Ibid.
Significasti. El. 2. illis verbis: Quòd si discerni non poßit ex cuius ictu percussus interijt, in hoc dubio tamquàm homicida haberi debet Sacerdos; & si fortè homicida non sit, à Sacerdotali Officio abstinere debet, cùm in hoc casu cessare sit tutius, quàm temerè celebrare. Cap. Petitio eod. tit. ibi: Si de interfe
Cap. Petitio. Ibid.
ctione cuiusquàm in illo conflictu tua conscientia te remordet, à ministerio altaris abstineas reuerenter, cùm sit consultius in huiusmodi dubio abstinere, quàm temerè celebrare. Ad idem textus in Cap. Si quis
positus. de Pœnit. dist. 7. vbi Augustinus ait: Vis ergo in dubio liberari? Vis, quod incertum est, euadere? Age pœnitentiam dum sanus es, & Cap. Si quis autem ead. dist. Duæ res sunt. Aut ignos
Cap. Si quis autem. Ibid.
citur tibi, aut non ignoscitur: quid bonum tibi futurum sit, nescio. Ergo tene certum, dimitte incertum. Et concordat Cap. Iuuenis, de Sponsal. ibi: In
Cap. Iuuenis, de sponsal.
his, quæ dubia sunt, quod certius existimamus, tenere debemus.
149
*Respondeo negando assumptum vnde non procedit probatio. Ad Confirmationem re|spondeo vt iam superiùs de dubio, non de probabili assertione agere Pontifices. Diui autem Augustini auctoritas minimè ad rem facit, cùm de agenda necessariò pro peccatis pœnitentia agat, quæ magno cum periculo in tempus differtur incertum. Et quid hoc ad negotium præsens? Conclusio quidem vniuersalis non est, sed materiæ, de qua erat sermo, accommodata. Quòd si eam ad omnia trahere liceat, dicimus eum, cui fauet in dubio possessio, certum tenere, si sua vtatur libertate, quia certum est sic operantem non peccare, sicut & eum, qui sequitur opinionem probabilem. Addo Pontifices in suis decre
tis non ita processisse, vt tutius ita sint amplexi, quia de materia conscientiæ periculosa agebatur, in qua alterutram partem sequentes peccarent. Nam sicut id statuerunt, quod vidimus, oppositum statuere potuerunt, quia res hæc ab eorum pendet arbitrio: id autem quod visum est, conuenientius & decentius seruandum voluere. Pro quo est euidens argumentum: nam Pontifices sæpissimè circa casus prædictos, in quibus homicidium voluntarium non extitit, dispensare solent, nec singularibus tantum cum personis, sed generaliori concessione, & quidem perpetua. Et talis est in Concilio Tridentino pro Episcopis
Concil. Trident.
Sect. 15. Cap. 7. de reformatione. Pro quo & priuilegia extant, & Iubilea. Licet autem pro homicidio voluntario non ita frequens occurrat, licita tamen est, & quandôque concessa. Et ita habetur in facultatibus concedi solitis Episcopis Indiarum, de quibus in Thesauro Tomo 2. Titulo 19. num. 86. & 87. Non ergo decisiones prædictæ in negotio præsenti conuenienter adducuntur, vbi de possessione libertatis contra præceptum agitur, & de materia peccati. Neque dici potest ar
gumentum esse à minori ad maius, quia si vbi de peccato non agitur, tutius tenendum iniungitur, id multò potiùs asserendum apparet, vbi Dei offensa interuenire potest. Ad hoc enim respondetur non esse legitimum argumentum, si de dubio probabili agatur, nam de non probabili iam diximus regulam obseruandam, quia pro eo stat ratio peculiaris, scilicet prudens agendi ratio, & quia aliàs onus grauissimum conscientijs fidelium generaliter incumberet. Vnde & in materia præfata de homicidio vbi opiniones probabiles extant, non currit præfata regula, iuxta communem Scriptorum sensum, aduersarijs non inficiantibus, licet suum illud dictamen ab omni alienum formidine esse necessarium arbitrentur, & ita non valere argumentum de possessione in dubio ad opinionem probabilem, diximus suprà nu. 148. cum communi Scriptorum sensu.
150
*His accedit quod apud Auctorem sequi
tur nu. 282. vbi ex D. Fagnano impugnat aliquas Doctorum sententias circa præfatam regulam, quibus videatur euerti. Quidam enim aiunt consilium tantùm continere, pro quo adducit P. Suarium de Censuris parte 5. (id est Tomo) Disp. 4. Sect. 6. num. 9. & seqq. Sanchez in Decalogum Tomo 1. Lib. 1. Cap. 10. num. 11. & 64. Malderum in 1. Disputat. 84. q. 19. arti. 5. quos inoueri hoc ait fundamento præcipuè, quia cùm quilibet sit in possessione suæ libertatis & famæ, in dubio non debet se possessione spoliare, iudicando se culpabilem, aut nexu alicuius obligationis adstrictum, cùm secundùm regulam Iuris, in pari caussa melior sit conditio possidentis l. Res alienas C. de rei vindicat. l. Siue autem §. Si duobus. Et ibidem Baldus. ff. de public. in rem act. Cap. à Sede. Præbend. cum concordant. de quibus per Decium in l. posui ff. de regul. iur. Quam regulam habere locum non solùm in materia iustitiæ, sed etiam in materia aliarum virtutum, & in foro animæ putat idem Sanchez vbi suprà nu. 10. Suarez de Relig. part. 2. lib. 4. de voto Cap. 4. n. 7. Henriquez in Summa lib. 8. in Glossa Lit. P. & alij multi.
151
*Ex his habemus congruam etiam re
sponsionem: quæ enim tot viris grauibus placuit, non debet improbabilis improbari, sicut nec ratio ab eisdem adducta textibus etiam roborata. Sed illa prædicti Doctori non placet, vnde subdit mirum esse quàm graues & periculosas quæstiones ex tam leui illo fundamento decidant, scilicet quòd dubius quis an inciderit in excommunicationem, siue dubium sit iuris, siue facti, non debet
se habere pro excommunicato. Pro quo Sanchez supra n. 56 Layman Lib. 1. Tract. 5. §. 4. n. 38. Dubium an lex imponens excommunicationem sit vsu recepta, posse iudicare non esse vsu receptam, nec proptereà incidere in excommunicationem. Azor Tomo 1. Instit. moral. Lib. 2. Cap. 19. Quæs. 12. quem citat Salas p. 2. q. 21. tract. 8. disput. vnica. Sect. 8. n. 169. Sic de dubitante an casus sit reseruatus Suarez suprà de censuris Lib. 4. Cap. 15. immanis error, cùm assertum illud de potestate absoluendi à casu dubio extet citato Cap. 5. de Relig. n. 15.) Emmanuel Sa in Verb. Casus reseruati num. 5. Item qui dubitat an commiserit peccatum mortale non teneri illud confiteri. Ioannes Præpositus in 3. p. D. Thom. quæst. de integrit. Confeßion. dub. 3. n. 17. Henriquez in Summa Lib. 8. de Eucharistia. Cap. 45. n. 3. in Glossa Lit. P. Item dubitantem de legitima potestate Prælati non teneri illi obedire. Vasquez 1. 2. q. 19. arti. 6. Disput. 62. Cap. 3. in fine. Salas in 1. 2. q. 21. Tract. 8. Disput. vnica. Sect. 8. n. 78. Item dubium an Beneficium sit tenue non teneri Officium recitare. Salas dicto Tract. 8. Disput. vnica. Sect. 17. n. 154. in fine. Item dubium in die Iouis, an transacta sit media nox, posse tuta conscientia carnes comedere: at verò in die Sabbati dubitantem similiter an media nox excesserit, carnes comedere non posse, Sanchez de Matrimonio. Tomo 1. Lib. 2. Disput. 41. n. 40. Layman Lib. 1. Tract. 1. Cap. 5. §. 4. n. 36. Villalobos in Summa Tomo 1. Tract. 1. Difficult. 21. nu. 7. His præmissis subdit ita: Rationem diuersitatis afferunt planè ridiculam, quia in primo casu, cùm in die Iouis vnusquisque possideat libertatem suam vescendi carnibus, in dubio manu tenendus in sua possessione contra diem veneris, seu contra præceptum abstinentiæ, pro quo nulla est possessio, & proptereà comedens non peccat, cùm in pari caussa melior sit conditio possidentis. In secundo autem casu in die Sabbati possessio stat pro præcepto, vnde peccat qui carnes comedit, quia spoliat Sabbatum seu præceptum sua possessione abstinentiæ in carnibus.
152
*Pergit num. 284. vbi ait quòd prædicta doctrina multò perniciosior est saluti animarum, quàm illa de elusione opinionis probabilis: quia in contrarietate probabilium opinionum habet | quis aliquam apparentem rationem existimandi rem non esse dubiam, sed moraliter certam. At hæc theorica liberè profitetur licitum esse operari cum conscientia prorsus dubia, contra manifestum sacrorum Canonum testimonium, & contra vnanimem Theologorum & Canonistarum sententiam. Cap. Nerui 13. dist. Cap. Illud de excommunicat. minist. cum multis concordantibus Innocentius, Ioannes Andreas & Doctores in Cap. Per tuas. El. 2. de Simonia. Sic textus alios & rationes accumulat, ex qua videtur doctrina concludi non posse quempiam licitè cum conscientia dubia operari, & talem esse quando res, de qua agitur, dubia est: sic discursum claudens: nu. 286. Vides ergo quàm multæ sequantur ineptiæ & absurditates ex tua assertione, quòd homo in foro conscientiæ sit manu tenendus in posseßione suæ libertatis contra Deum & legem; adeoque valde mirandum sit quod nonnulli Confessores in foro Sacramentali talem theoriam seruare & docere non vereantur in perniciem animarum. Sic ille. Circa quod habet P. Bonæ Spei quod regratiari sic loquenti queat, dum & leuissimo fundamento ad assertionem præfatam se motum legit, & diuersitatis rationem ridiculam reddere, doctrinam tradere valde animarum saluti pernitiosam, ineptijs & absurditatibus obnoxiam, id enim de meliori conditione possidentis in qualibet materia dictus Scriptor impugnat, qui ab eo defenditur, & iuxta præmissum fundamentum quæstiones dictas debet dirimere, in quibus possessionem pro libertate stare nequit dubitari. Quis autem non videat rationem à grauissimis Scriptoribus redditam ridiculam compellari, & ad alia adeò indigna & exorbitantia non excandescat?
153
*Et quidem fundamentum ab Scriptore
adductum de conscientia dubia, ex mera æquiuocatione procedit: qui enim stante dubio, vbi possessio pro libertate est, operatur, non habet conscientiam dubiam, sed certam, posse scilicet se partem fauorabilem amplecti, licet reuera dubia sit, quia in possessione suæ versatur libertatis, qua nequit, cum sit certa per qualecumque dubium, vbi Superioris non vrget specialis dispositio, spoliari, vt in materia iustitiæ admitti debet ab ipso, iuxta adductos ab eo textus, qui & opinionem Canonistarum præualuisse contra opinionem Legistarum affirmat, dum illi asserunt dari possessorium in incorporalibus, vt videri potest pag. 134. nu. 51. de quo & diximus num 1. & inferiùs arguentem contra sententiam Auctoris excipiemus: qui eum cùm afferat vt vidimus pronuntiantem, nihil circa effata illa adeò acerba subiungit, cùm ipsum videantur etiam, nec leuiter, laminare. Sed iam eum vltimò resoluentem proferamus.
SECTIO XVIII.

SECTIO XVIII.

Circa duodecimam Resolutionem. Vbi meliorem possidentis conditionem, stare etiam cum formidine partis aduersæ, monstratur.
154
*PRo illa sic pag. 337. In dubijs iuris cir
ca necessaria necessitate iuris, siue præcepti, saltem distinguuntur contra necessaria necessitate medij, in pari caussa, seu ceteris paribus, si post sufficientem adhibitam ad dubium superandum diligentiam accedat inuincibilis ignorantia necessitatis seu possessionis iuris seu præcepti, tam in materia iustitiæ, quàm obedientiæ, & aliarum virtutum, semper melior est conditio libertatis, aut cuiusuis iuris, seu præcepti possidentis sub ignorantia inuincibili oppositi præualentis. Et hoc sensu debet intelligi: hæc regula Iuris: In dubio, in pari caussa semper est melior conditio poßidentis, tam in materia obedientiæ & aliarum virtutum, quàm iustitiæ: Quam defitionem debere esse ait omnium Theologorum, & Orthodoxorum, qui cum Ecclesia & SS. Patribus ex vna parte defendunt in materia morum periculosa non licere sequi sententiam probabilem præcisè, vt patere ait ex primis decem Resolutionibus: attamen ex altera ignorantiam inuincibilem iuris seu præcepti excusare à peccato formali nouo distincto ab habitualiter perseuerante, in quo fuerit actualiter, & adhuc esset, si perseueraret habitualiter voluntaria. Inter quos numerari debere ait D. Fagnanum, & Vincentium Baronum. Vbi mirari licet quàm intoleranda
confidentia pronuntiet assertionem suam quantùm ad primam partem de non licita sequela opinionis probabilis esse omnium Orthodoxorum, ex SS. Patrum doctrina deductam, cùm meridiana sit clarius luce innumeros esse Doctores, qui contrarium censeant, & celeberrimos quidem ac pientissimos, vt non semel ab ipso excepimus protestatum.
155
*Assertionem probat imprimis in mate
Vnde eius probatio desumpta.
ria iustitiæ vulgatis textibus, ex quibus apparet leges possessioni fauere, & neminem nisi certo ex titulo posse spoliari, & ita spoliatum propria auctoritate posse spoliatorem expellere. Deinde quod ad virtutes alias attinet: fundamento eodem ipsis applicato, quia vtrobique bona fides, & inuincibilis interuenit ignorantia, & etiam ex communi doctrina de publicatione legis necessaria ad obligationem, vnde ignorata non obligat: quod & consequenter dicendum in casu, de quo est sermo, vt non obliget dubium præceptum, quando, licet aliàs certum sit, an vero hic & nunc vrgeat non est exploratum. Item, quia illud principium, vnicum ita explicatum vniuersaliter sufficit pro formanda conscientia in omni casu dabili de malitiæ materialis fundamento: & alioqui oportebit principia ista quodammodo innumera cum summa Confessariorum & pœnitentium confusione multiplicare, quorum quodlibet non pauciores, immò fortè maiores difficultates secum trahat. | Ergo &c. Quæ quidem probationes absolutè
sumptæ congruunt instituto: sed id quod de ignorantia inuincibili dicitur, cùm iuxta Auctoris sententiam procedat de necessaria certitudine omnem excludente formidinem oppositæ sententiæ, non sunt iuxta illum sensum accipiendæ. Et quod ad materiam iustitiæ attinet, textus pro meliori conditione facientes neutiquam talem certitudinem requirunt. Vnde & dubio perseueran
te licita est rei possessæ retentio & vsus, etiam ante adhibitam diligentiam, cum moderatione, quam adhibent Scriptores, & videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2. de Matrim. Disp. 21. n. 21. & post diligentiam adhibitam perseuerante dubio absolutè vsum licere, etiam alienando apud eumdem Dicto 4. & iudicem non posse præcipere vt res diuidatur, sed adiudicandam possidenti integrè nu. 14. cùm præmisisset nu. 12, stante dubio speculatiuo, possidentem iure retinere posse; pro quo plurimi ibidem Doctores, & quod plus est, in matrimonio, de quo cum multis nu. 46. & 47. vbi & illud, idem esse dicendum, quando moraliter est impossibile adhibita diligentia posse vinci dubium. Quod & generaliter tenendum asserit, referens se ad dicta circa casum præsentem nu. 12. quòd scilicet non tenetur possessor in eo diligentiam præmittere, sed posse vti re, quam suam esse dubitat: sed quidem eo in loco nihil pro eo habet. Non est ergo admittendum quod de ignorantia inuincibili ab auctore dicitur, iuxta suam illi philosophandi rationem.
156
*Quia tamen aliqua ex prædictis negare
potest, sunt enim circa hoc aliqui parùm verosimiliter locuti, inter quos adnumerari forsitan non recusabit, ex ijs est, quæ admittit, vrgendus. Ait ergo num. 297. dubium an matrimonium validè cum aliqua contraxerit, teneri ad reddendum debitum, quia illud petens est in possessione bonæ fidei matrimonij, ac per consequens debitum petendi, ad quod reddendum dubitans obligatur, per l. Non damnificabis, quæ à tempore matrimonij contracti à coniuge bona fide, semper fuit in possessione aduersus libertatem negandi debitum: ac proinde sub ignorantia inuincibili oppositæ legis præualentis, melior est istius conditio legis possidentis. Tunc sic. Etiamsi petens ignorantia illa tueri se possit, illa non tollit dubium reddituri, qui minimè ignorantiam habet inuincibilem, vnde & formidinem circa matrimonij valorem, licet sine illa practicè ad redditionem debiti possit & debeat procedere. Quæ instantia videtur manifesta.
157
*Item, cùm ex P. Scildere sibi obiecisset
dubium an superior aliquid præceperit, non teneri obedire, respondet n. 301. id intelligi debere in foro conscientiæ de dubio inuincibili inferente ignorantiam inuincibilem, quia melior est conditio possidentis libertatis: aliôqui si intelligatur de dubio vincibili, id in foro conscientiæ falsum est, & in solo foro externo procedit: quasi in illo vim non habeat, nisi de illo constet, ne aliôqui ob dubia Iuris processus legitimus violetur, quod resolutionem suam non tangere affirmat. Et cùm solùm hoc tangat Cap. Cùm in Iure, male in eo Patrem Scildere fundare ait suam istam doctrinam Dubius de præcepto superioris creati non debet sequi tutius. Præsertim cum Tract. 1. Cap. 3. n. 23. dicat de hoc dubio, an formaliter licitè sit operaturus, vniuersaliter verum esse illud, In dubio tutius est eligendum: quo istis contradicere videtur. Sic ille ad prædictam obiectionem, quæ vt meliùs intelligatur proponendus est tenor Capitis citati, quod est 31. de Officio & potest. Iud. deleg. Sic se habens: Prætereà quæsiuisti, cùm
tibi ab aliquo sub hac forma mandatum: Auctoritate, qua fungor, iniungo vt talem denunties excommunicationis sententiæ subiacere, ac tibi super mandato Apostolico hæsitanti, ab aliquo non sit facta fides, an mandatum huiusmodi exequi tenearis: Super quo tibi huiusmodi damus responsum, quòd nisi de mandato Sedis Apostolicæ certus extiteris, exequi non cogaris, quod mandatur. Sic Innocentius Tertius: ex quo argui potest: Nam iuxta illum dubius de mandato non tenetur obedire. Quòd si dicas id esse, quia pro eo est decisio Pontificia. Contra illud est: Nam Innocentius non Ius nouum statuit, sed declarat non fuisse vnquàm talem obligationem, & ita non damnat, sed probat, quod in Iure peritus ita videtur censuisse.
157
*Iam quòd ad responsionem præfatam at
Pergit impugnatio.
tinet, & ad speciale, quod intendimus, ex eo colligitur, quod de inuincibili dubio asseritur; quod quidem aliud esse non potest, nisi quod insuperabile fuerit, ita vt facta qualicumque diligentia perseueret. Cùm ergo tale esse possit, & cum eo licita operatio: sequitur apertè stare illam rectè posse, etiamsi non desit formido, quia dubium secum illam trahit, & ita id negari nequit in operante in fauorem libertatis. Vnde contradictio apparet non obscura in Auctoris assertione; quòd scilicet dubium inuincibile inferat ignorantiam inuincibilem in sensu prætenso: nam eo ipso quòd tale sit, conseruat propriam rationem formidinis in operante modo dicto, saltim speculatiuæ, vnde implicat cum eo componi actum, qui omnino illam excludat. Et ita P. Scildere legi
tima est quoad hoc doctrina, quidquid de alijs eius assertis sit. Nec sibi citato in loco contradicit, in quo communem sententiam firmat huiusmodi assertione quæ est 5. Habens conscientiam permanentem dubiam, an formaliter sit licitè operaturus, ponendo actum, formaliter peccat. Patet, quia talis etiam habet conscientiam dubiam an sit peccaturus formaliter, siue offensurus Deum &c. Quid hîc & præmissæ doctrinæ contrarium, scilicet dubium de mandato non teneri obedire? Nam operans vtendo suæ libertatis possessione, non dubitat an formaliter sit licitè operaturus, sed pro certo id habet; dubium autem tantùm est, an sit, vel non sit præceptum, dum tamen dubium circa illud extat, non est formalis peccati periculum; immò nec materialis, quia nullo modo peccat contra legem, cui non est illa sufficienter intimata, iuxta dicta suprà num. 155.
SECTIO XIX.

SECTIO XIX.

Circa Regulam de meliori possidentis conditione, quædam illius firmamenta ex obiectorum solutione.
158
*PErtinet hoc ad Resolutionem 12. in
cuius num. 254. pag. 259. cum P. Scildere, quem Auctor iam Schilders, iam Schildere, iam Petrum, & suo tandem nomine Ludouicum compellat, assertum proponit huiusmodi: Non potest pro dubio quouis statui hoc principium vniuersim dirigens conscientiam, quòd in dubio sit melior conditio bona fide poßidentis, quando lex non resistit poßidenti, neque præsumptio Iuris est in oppositum. Est contra Sanchez Lib. 2. de Matrim. Disput. 41. & Lib. 1. in Decalogum Cap. 10. Castro Palaum, Layman, Baldellum, Bardi Discur. 5. Cap. 3. & 4. Ildefonsum Baptistam 1. 2. n. 1203. Bossium Tomo 1. Morali. n. 1196. Merollam Disp. 3. Cap. 2. Caramuelem, Dianam Parte 4. Tract. 3. Resolut. 2. Sic ille probationem deinde instruens, quam Auctor exscribit. Subiuncta responsione, & principijs ab eodem traditis pro formanda conscientia reiectis, quæ omnia, octo scilicet, aut vim non habere ait, aut si quam, ad suam illam reduci regulam de inuincibili ignorantia. Sed nos præfati scriptoris, magni quidem nominis & à D. Caramuele cum laude aliquoties adducti (si
cut & à Diana apud ipsum, vt videri potest Tomo 1. Theologiæ Regularis in Synthesibus post Commentarium in Regulam S. Benedicti & subiunctis Epistolis vtriusque) rationes & videamus, & iuxta communia & recepta principia diluamus. Arguit ergo.
159
*Primò, Quia hoc principium (seu re
1. eius ratio.
gula) non habet locum in dubio à fundamento, à quo potestas humana obligationem ponendi vel omittendi actum, tollere non potest. Sic ille, qui tamquàm Sacerdos diu celebrauit, adeoque est in possessione celebrandi, non magis celebrare potest, si dubitare incipiat an validè ordinatus sit, quàm is qui dubius de valida ordinatione numquàm celebrauit.
Respondeo huic rationi plenè satisfieri Con
Dissoluitur clarè.
clusionis tenore, dum in ea dicitur, vt vidimus, Quando lex non resistit possidenti? cùm constet in casu præsenti resistere: ob inconuenientia enim grauissima, quæ ex tali operandi modo subsequi possunt, non licet cum dubio celebrare, etiam semel, vnde nec stante consuetudine, quia possessio, vt de ea nunc loquimur, non significat con
Possessio quid significet.
tinuationem actuum, sed libertatem operandi, stante dubio quod respectu vnius actus potest contingere: & si semel operari non liceat, multò minùs continuatio licebit,. Immò neque opinionem probabilem in casu huiusmodi suffragari posse diximus in Thesauro Tomo 2. Tit. 13. n. 30. & in Auctario Parte 3. Sect. 1.
160
*Secundò, Dubius an matrimonium va
2. ex dubio circa coniugium.
lidè cum aliqua iniuerit, licet sit in possessione suæ libertatis, tenetur tamen alteri bona fide petenti reddere debitum. Cap. Dominus, de secundis nuptijs. Ergo &c.
Respondeo ita quidem esse, & rationem esse
Responsio cum doctrina vtili.
eamdem, quam pro casu præcedenti reddidimus: lex enim resistit ob ius alterius bona fide contrahentis, qui propter dubium consortis nequit spoliari. Prætereà negatur dubitantem possidere, quia possessio stat pro bonæ fidei coniuge, contra quam stare nequit alterius minimè fundatum ius, ex quo incepit dubitare. Item concedi possessio potest, sed turbida, quæ contra certam & claram, nequit præualere. Deinde post factam diligentiam perseuerante dubio, vel si illæ adhiberi nequeant, posse dubitantem & reddere & petere diximus n. 155. quia scilicet tunc possessio præualere contra dubium potest.
161
*Tertiò, Cùm dubium est vter ex duobus
priùs titulum acceperit dominij, locum non habet dicta regula. Is enim qui se ostendit accepisse tempore certo, præfertur possessori, qui tempus certum ostendere non potest. Ergo.
Respondeo negando assumptum, quia in casu
Admittitur, sed non vrgere.
dicto possessio stat pro habente titulum certum, non quidem materialis, sed formalis, possessionis inquam tituli certi. Vbi etiam dici potest legem resistere possessioni, vt dictum est n. 156.
162
*Quartò, Ius in dubio magis fauet ei, qui
est futurus in damno, quàm possessori, qui est futurus in lucro: in dubio enim an res sit donata, possessor probare donationem debet contra donatorem, eiusque heredes. Ergo.
Respondeo vt nuper, vbi fauet Ius, legem re
sistere, & ita regulam stare, quæ cum addito illo procedit. Deinde dici potest præsumptionem Iuris esse in oppositum, quia res præsumitur esse eius, cuius dominium in eo præcesserat, dum contrarium non ostenditur aut probatione, aut diuturna possessione, domino id sciente, & repetere potente, cum adminiculis alijs. Præsumptio autem dicta exceptio est regulæ, vt vidimus.
163
*Quintò, Possessio non habet locum nisi
circa rem corporalem, & quasi incorporalem, quæ sit ius agendi aut exigendi sæpiùs aliqua v.. Verbi g.gratia, Beneficio, censu, seruitute, in quibus possessio rei acquiritur per vnum actum factum quasi ex iure, siue ex animo habentis ius. v.Verbi g.gratia, ingressus in Capitulum, exactione vnius canonis censualis, transitu per fundum alienum: quem actum qui bona fide fecit, aduersario sinente & patiente, appellatur quasi possessor: & posteà si dubium de iure Beneficij, census, aut seruitutis superueniat, præfertur alteri, qui hoc non fecit, potestque pergere in vsu iuris, quod Beneficiario, domino census, & domino seruitutis competit, donec constiterit ipsum non habere ius. Non habet autem ista quasi possessio locum in iure exigendi rem, aut factum tantùm vnum ab alio. v.Verbi g.gratia, vt semel soluat centum aureos. Si enim dubium oriatur an debitor soluerit, non potest creditor dicere se esse in possessione exigendi, quandoquidem numquàm aliquid tamquàm debitum exegerit, acceperitque, per quod possessionem crediti acciperet: vnde alio principio tunc opus est; scilicet quòd quando agitur de iure ad rem, & obligatione personali, melior sit conditio negantis, quàm affirmantis: Sic, vt si dubium sit an ex aliquo titulo aliquis sit alterius debitor, melior sit conditio negantis titulum, quàm affirmantis. Quando autem constat de titulo & obligatione, & dubium est an solutio | facta sit, melior sit conditio creditoris negantis, quàm debitoris affirmantis. Ergo &c.
164
*Respondeo negando assumptum; do
ctrinam autem admittendo quoad illius substantiam, negando tamen ibi locum non habere possessionem, ex qua melior fit conditio possidentis, quod ex dictis relinquitur non leuiter roboratum. In adductis autem casibus illa elucet: præferri enim in dubio quasi possessorem Beneficij, census, & seruitutis, ex titulo possessionis talis habetur, cuius oppositum debuisset ostendi. Quòd autem illa non valeat vt quis exigere possit rem aut factum tantùm vnum, quid mirum, cum respectu rei aut facti non sit dubium, nec proponatur casus, ex quo vrgeri pro illo possit, aut apparentia iuris aliqua. Item, cùm dubium oritur an debitor soluerit, rectè dicitur creditor esse in possessione exigendi debitum, quia certa obligatio præualet, dum ei certò non constiterit esse satisfactum. Quo pacto dicitur lex aut præceptum possidere iuxta sententiam Doctorum, quam defendimus; non quidem de possessione cum omni proprietate loquentium, sed aliquo modo tali, in sensu, qui vix negari potest, si quis velit ad illius intelligentiam animum contradicendi incupidum applicare. Sic etiam stat quod dicitur de affirmante & negante titulum, vt in habente certum titulum, & obligationem, superueniente dubio de solutione, vbi & possessionis pro affirmante fundamentum apparet.
SECTIO XX.

SECTIO XX.

Alia circa eamdem Regulam. Vbi duorum Scriptorum argumenta discussa, & veritas illustrata.
165
*CIrca P. Scildere cùm præfata suffi
ciant, ad ea veniendum, quæ ex Fagnano suo contra se Auctor adducit, omissis octo principijs, ex quibus citatus Pater affirmat in dubio de fundamento malitięmalitiæ materialis conscientiam conformandam, de quibus & dictum n. 158. & quidquid ad illa pertinet, ad præfata referendum. Arguit ergo præfatus Scriptor.
Primò, Quia nemo in sua possessione à se ipso
perturbatur, nec de illa secum contendit, aut litigat: nec, vt ait P. Vasquez 1. 2. Disput. 65. Cap. 3. vers. Qui verò priorem, potest quis contra Deum opponere quòd melior sit conditio possidentis. Et sanè quis imaginari vnquàm poterit Deum litigare & contendere nobiscum de anterioritate & potioritate possessionis? Quin immò & succumbere in caussa, si nostra possessio anterior sit? Quod vrgeri potest, quia si, cùm de meliori conditione agitur, illa stet pro homine, Dei conditio dicenda est peior: quod quàm sit absurdum statim apparet. Item, si ratione possessionis melior hominis dicenda conditio est, inde fit Deum imperfectè possidere, immò & in aliquo sensu non possidere rem, de qua agitur: quod est etiam dissonum, & ita penitus denegandum.
166
*Respondeo concedendo neminem in sua possessione à se perturbari, & ita accidere in casu, de quo agimus: cùm enim quis dubitare incipit,
non perturbatur à se ipso, sed ab extrinseco, ab obiecto inquam taliter occurrente, vt dubium excitet. Deinde dici potest non perturbari in possessione, quia ab illa quis non deijcitur ratione dubij, iuxta regulam, de qua agimus. Quòd autem quis contra Deum opponere possit meliorem esse conditionem possidentis, non sequitur in negotio præsenti, quia opponere significat, & designat litigatorem: Deus autem non litigat, sed homines iure suo, quod ipsis ratione suæ libertatis competit, agere sinit: vnde neque contendit de anterioritate, aut potioritate, neque in caussa succumbit, cui ipse fauet, dum modum obseruandi præcepta præscribit, nolens cùm incerto proponuntur modo, homines obligare. Dici etiam
Vt liceat iis contra illum.
potest aliquomodo valere quod assumitur, quia contra Deum iure agere homines possunt, sicut in retributione præmiorum videre licet, quæ Deus ex iustitia debet, vnde si negaret, contra se agentem admitteret, iuxta illud Isai. 1. v. 16. 17.
Isai. 1. v. 16. & seqq.
& 18. Lauamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum &c. Et venite, & arguite me, dicit Dominus. Quo euentu aliquomodo impeditur Dei dominium: sed quia eo sic volente fit, nihil ipso patratur indignum: sicut neque si dicamus succumbere in caussa: id enim & vult. Quod autem de peiori conditione dicitur, non videtur vsurpandum; sed id quod de meliori asseritur, ad sensum commodum ita trahendum, vt Deo id, quod est oppositum, possit conuenire. Itaque cùm dicimus, meliorem esse possidentis conditionem, sensus est præferendam esse illam, vnde in parte opposita ad summum sequitur postpositio in puncto iuris: nam aliàs præferenda est conditio præcepti, si de modo agendi perfecto loquamur: melius enim est Deo obedire, quomodocumque præceptum proponatur. Quia verò Deus ad eum agendi modum obligare nequit, ideò postpositio illa aliquomodo admitti potest: & quia quod de possessione dicitur, nihil aliud indicat, nihil Dei perfectissimo dominio indignum asseritur, vnde & negandum absolutè Deum perfectè non possidere, quia si quidquam, quod obstare videatur, admittitur, id Deo volente peragitur, vt nuper dicebamus. Verborum ergo maris præstigijs instructa argumentatio.
167
*Secundò, Quæ traduntur à Doctoribus
de hoc Interdicto vti possidentis, veluti quòd in eo probanda sint duo extrema: alterum, quòd actor possideat ante litem contestatam: alterum, vt inquietetur ab aduersario. Angelus Aretin. Cons. 19. Videtur omnino, in principio, quòd vterque sit actor, & vterque sit reus dicta. l. 3. §. penult. Instit. de Interdicto. Alexander Cons. 88. Quoniam, in principio. Lib. 5. & alia hic similia. Item regula quòd cùm sunt partium iura obscura, reo sit potiùs fauendum quàm actori. Cap. Cùm sunt partium, de regul. iur. in 6. & lex Fabstrabiliores ff. eod. & quòd accusatore non probante, absoluendus sit reus, etiam si nihil præstiterit. Cap. vnico. Vt Ecclesiast. beneficia, hæc inquam omnia nequaquàm verificari possunt in foro conscientiæ, sed in materia iustitiæ, & in foro fori dumtaxat: ac proptereà in dubio quis tenetur sequi partem tutiorem, & æstimare se culpabilem tantummodò | in foro pœnitentiali, vel quasi pœnitentiali, vbi non agitur ad pœnam propriè: non autem in suo contentioso, vbi agitur merè ad pœnam imponendam, vt distinguit Abbas, & alij, qui in hac materia constituunt duas regulas. Alteram quod Iudex in dubio non debet iudicare quemquam irregularem. Alteram quòd quilibet in dubio tenetur iudicare se irregularem, & abstinere à ministerio altaris, Hostiensis & alij. Prima enim procedit in materia iustitiæ, & in foro iudiciali, vbi agitur ad pœnam. Secunda verò in foro pœnitentiali, vel quasi, in quo necessariò ad euitandum periculum pars tutior est eligenda. Pro quo Cardinalis, Maiolus, Nauarrus, contra PP. Suarium & Sancium: sed iuxta D. Thomam 2.
D. Thom.
2. q. 60. art. 4. vbi sic ait: Vbi non apparent manifesta indicia debet vnusquisque eum vt bonum habere, in meliorem partem interpretando quod dubium est; alioquin iniuriatur ei, & contemnit ipsum. Nullus autem debet alium contemnere, aut nocumentum quodcumque inferre absque caussa cogente. At verò circa seipsum homo debet dubia interpretari in peiorem partem, secundum illud Iob 9. Verebar omnia opera mea, eo quòd cùm debemus nostris malis adhibere remedium, expedit ad hoc vt securius remedium apponatur, vt supponatur id, quod est deterius. Sic D. Thomas, pro quo & alios congerit textus & Doctores.
168
*Respondeo quod Doctores tradunt de
possessionis natura & effectibus, iuxta eam intelligendum de qua agunt: sunt enim aliqua quæ possessioni ciuili, & in materia iustitiæ conueniunt, & huic ea congruunt, quæ adducuntur in argumento. Alia autem possessio est, quæ in negotio conscientiæ reperitur, & à grauissimis Theologis ac Iuristis ita appellatur, quia similitudinem quamdam habet cum priori, in qua quis ideò possidere dicitur, quia in eo præcedit certum aliquid, quod nequit superueniente dubio aliquo superari, in ordine ad obligationem inducendam, sicut in ciuili possessione accidit: cùm enim supponatur certa facultas vtendi re, quæ apud eum extat, non est æquitati conforme vt dubio accedente priuetur illa. Ita cùm quis in possessione suæ libertatis sit ad aliquid faciendum, dubium circa legem, aut præceptum obstare nequit, quo minùs operari vt anteà possit. Quando autem lex aut præceptum certum præsupponitur, impedita est facultas licitè, quod est illi contrarium, faciendi,. Et ex dubio an satisfecerit, an non, libertatis non recuperatur possessio, quia lex aut præceptum dici possunt possidere, cùm sint certa: sed quia hoc minùs propriè dicitur, licet boni eo loquendi modo vtantur Auctores, dici potest, quòd licet in illis possessio non sit, sunt tamen fundamenta valida vt homo libertatem suam ratione dubij non recuperet. In eo autem quòd homo libertatem suam physicam & etiam moralem possideat, non videtur absurdum quidquam, cùm ita loquimur, admisceri.
Vnde neganda differentia illa de foro pœnitentiali & contentioso. Et stat ritè consequentia P. Suarij Tomo 5. in 3. p. Disputat. 4. Sect. 6. num. 3. quam dictus Scriptor impugnat, dum ait sic: Iudex non cogitur imponere pœnam, quæ per sententiam imponenda est, donec in suo foro certus sit de delicto. Ergo nec reus cogetur in conscientia exequi in se pænam legis, donec in eôdem foro conscientiæ sit certus de delicto.
169
*Neque D. Thomas aduersatur, quia verba illa, quæ de interpretatione, quam homo
erga seipsum debet adhibere, apud S. Doctorem citato loco non extant, sicut neque auctoritas ex B. Lib. verbis desumpta. Priora autem præpostero sunt ordine posita; ex quo apparet suo in fonte non lecta, sicut & alibi non semel accidit. Illa quidem verba ab Scriptore proposita in fine apud eumdem habentur, sed non sola: quædam enim interposita suppressa sunt, ex quibus contrarium potiùs eliciendum. Cùm debemus nostris malis adhibere remedium. Sic apud illum: cùm in textu sic habeatur in responsione ad Tertium: & sic cùm debemus aliquibus malis adhibere remedium, siue nostris, siue alienis, expedit &c. Ergo D. Thomas non agit de
interpretatione tantùm, qua quis vti debet circa seipsum, sed etiam circa alios. Atqui erga alios contrariam dicitur interpretationem adhibendam iuxta eumdem S. Doctorem: ergo & circa seipsum. Quod cùm non videatur admittendum, ne ille sibi contrarius, nullo ferè interposito spatio, comprobetur, attendenda est illius mens, ex cuius obseruationis defectu peccatur. Audiendus ergo, dum ita loquitur: Dicendum quòd interpretari aliquid in deteriorem vel meliorem partem contingit dupliciter. Vno modo per quamdam suppositionem: & sic cùm debemus aliquibus malis &c. Loquitur ergo de malis, quæ supponuntur, & tamen quanta, ac qualia sint ignoratur. In his ergo dubijs vt securius illis remedium adhibeatur, in deteriorem partem interpretanda sunt, non quidem asserendo esesse talia, sed quia talia esse possunt, ita remedium applicandum, vt si fortè sint, commodè ipsis occurratur. In casu autem, de quo loquimur, malum non supponitur, quod remedio indigeat, vt est planum: aliàs eodem remedio est circa alios vtendo, & supponendo in ipsis id, quod deterius est, similiter occurrendum, quia de omnibus loquitur Doctor sanctus, ex quo fiet sibi esse contrarium.
170
*Quod quidem ex ijs, quæ Cardinalis Caietanus habet in eum locum, venit compro
bandum: affirmat enim vti verissimum neminem teneri positiuè dubia in meliorem partem interpretari, sed negatiuè, suspendendo scilicet iudicium, ne sinistrum aliquid de proximo concipiat, quo illam omittat, quam de illius probitate opinionem habebat. Suppositionem autem alio modo explicat, sed qui nostræ sit commodus assertioni: ait enim in meliorem partem dubia interpretanda ex suppositione quòd interpretatio per actum sit positiuum seu formale iudicium facienda. Iuxta quæ nihil habet aduersarius in Doctore Sancto ex quo possit contra receptissimam sententiam argutari. Si enim dubia non sunt in meliorem partem positiuè interpretanda, ideò est quia vt ait doctus Interpres, recta ratio non tradit vt ex obiecto neutrali generetur aut
Card. Caietan.
sumatur opinio declinans ad alteram partem, sed quòd neuter præseruetur intellectus. & boni rationem non habet, vt absque neceßitate aut pietate | aliqua; exponam intellectum meum periculo falsitatis sæpiùs incurrendæ. Quæ rationes manifestissimè procedunt etiam in dubijs, quæ quis habet circa seipsum, quia & obiectum neutrale est, & periculum incurrendæ sæpiùs falsitatis: vnde quod de iudicio ex suppositione dicatur, similiter applicandum. Licet enim dubium circa seipsum in deteriorem partem interpretatur, iniuriam sibi non irrogat, quia nullus sibi iniurius esse potest, sicut neque iustitiam erga se exercere, non tenetur tamen in se sine iniuria admittere, quod erga alios faciens iniurius haberetur, quando pro vtroque est idem fundamentum. Sicut enim charitas incipit à seipso, ita & iustitia similem seruat æquitatem, licet non eamdem habeat circa vtrumque rationem. Sic enim erga alterum tendit, vt modum ostendat, quo erga seipsum se debeat habere. Quamuis enim charitatem erga se propriam non habeat quispiam, vt D. Gregorius ait homilia 17. in Euang.
D. Gregor.
quia minùs quàm inter duos haberi illa non potest: id tamen iuxta illam habetur: vt in eam habente incipiat à seipso: vnde & in iustitia idem debemus agnoscare, vt ita erga alium tendat, quòd exercentem peioris conditionis non reddat. Et cùm res similiter se habeant, melius sit alteri, quàm sibi consulendum, & hoc quidem procedit iuxta suppositionem illam, quæ quidem nihil ponit in re, sicut & conditionalis assertio, quia numquàm necessaria est interpretatio in meliorem partem, iuxta fundamentum adductum, interpretatione inquam per iudicium positiuum. Pro quo hæc satis, si addamus, iuxta dicta fal
sum esse quod de irregularitate dicitur: id enim non stat, nisi vbi dispositio Pontificia habetur, vt in homicidio, quod de dubio propriè sumpto accipiendum, non de probabili opinione.
171
*Tertiò arguitur ex absurdo. Nam iudi
cium constat ex tribus personis, id est iudice, actore, & reo Cap. Forus §. In omni de verb. significat. l. vbi C. ad legem Carnal. de fals. l. Inter litigantes, ff. de iudic. Tu dicis hoc iudicium de possessione agi inter Deum & hominem. Inquiro, quis erit iudex; qui in hac caussa pronuntiet, & hominem in sua possessione contra Deum manu teneat: Bertholus in Tractatu quæstionis ventilatæ coràm Iesv Christo inter Virginem Mariam ex vna parte, & diabolum ex alia, facit diabolum actorem, & humanum genus reum, eiusque aduocatam Beatissimam Virginem, & iudicẽiudicem Iesvm Christum. Tu verò constituis Deum actorem, & hominem reum, sed iudicem non designas. Respondeo formam iudicij forensis ita procede
re, vt dicitur, in casu autem nostro eam non seruari, sed iuxta ea procedi, quæ dicta sunt n. 158. Deinde dici posse formam aliquam iudicij seruari, & in ea Deum esse iudicem, licet sit actor, quia vterque in illo potest obseruari respectus, quatenus vt legislator præcipit, sed vt iudex absoluit prudenter operantem. Prætereà affirmari etiam potest rationem esse iudicem, iuxta illud quod in Psal. 50. v. 6. habetur: Vt iustificeris in sermonibus
tuis, & vincas cum iudicaris. Circa quod sic Cardinalis Bellarminus: & si iudicium inter te & me instituatur, & ego negare velim crimen, cuius tu reum me esse dixisti, tu omnino vincas caussam, & ego caussa cadam, cùm mecum iudicaris. Hunc existimo litteralem esse sensum huius obscuræ sententiæ. Sic ille, & rogo nunc quisnam iudex in caussa tali? Certè ratio & conscientia, ideò enim dicere idem potuit: & peccatum meum contra me est semper.
172
*Quartò. Interdictum retinendæ datur,
4. Ex Interdicto retinendæ.
cùm duo contendunt de possessione, ne veniant ad arma. l. Æquißimum, ff. de vsufr. Iaso in l. Quidam existimauerunt, Col. 3. n. 4. ff. Si certum petat. Tu verò qui dicis hoc Interdictum habere locum inter Deum & hominem de possessione contendentes in foro animæ, considera an inter tales personas, & in tali foro subsit huiusmodi periculum ad arma veniendi.
Respondeo iuxta dicta Interdictum præfatum
Responsio facilis.
habere locum in ciuili possessione, cùm personæ sunt habiles, cùm tamen in casu nostro de alio possessionis genere sit sermo, & in ciuili etiam possessione periculum illud cessare potest, quia personas habiles non esse frequenter potest accidere, vt cùm Monasterium aliquod Monialium cum alio litigat per Procuratores, aut inter eos res agitur, in quibus periculum est nullum, licet physica potestas sit, quia moralis est de non assumendis armis certitudo.
173
*Quinto, Iudicium retinendæ est summa
rissimum. Rota diuers. decis. 641. nu. 8. parte 1. & momentaneum. Cagnolus in l. In pari. ff. de regul. iur. Cæsar de Grassis Decis. 22. alias. 2. n. 5. de restit. spoliat. & est præparatorium iudicij possessorij principalis atque primarij. Beroi. Cons. 11. n. 1. Lib. 1. & datur quousque caussa cognoscatur in pleno possessorio vel petitorio, & ideò alicubi appellatur l. Interim. quia expectat aliud iudicium post se. Rota in Tirason. Decimarum coram Cardinali Marquemontio impressa apud Marquesanum de commit. par. 1. fol. 1262. nu. 2. Couarrubias practicar. quæst. Cap. 17. in Rubrica & n. 2. Dic ergo tu, qui asseris hoc iudicium agitari inter Deum & hominem, si in eo Deus succumbat, & potior sit conditio hominis suam libertatem possidentis quo pacto succurratur Deo, & coràm quo ius suum prosequetur in pleno possessorio, vel in petitorio iudicio, ad præscriptum l. Exitus ff. de acquir. possessione.
Respondeo distinguendo assumptum: Est sum
marissimum & præparatorium, vbi à principali potest præparatorium separari, concedo: vbi est indiuisibile, nego. Et posterioris est generis de quo agimus, in quo, vt iam non semel dictum, non seruatur forensis forma iudicij, stante enim dubio, & iudicio accedente, quo quis iudicat se non esse præcepto ligatum, negotium absoluitur. Esse autem caussas aliquas, quæ summariè terminantur, videri apud Scriptores potest, quos adducit Cardinalis Tuschus Tomo 7. lit. S. Conclusione 887. & seqq. & esse aliquam, quæ impediat processum, ex Cardinali Zabarella num. 19.
174
*Confirmat, Quia regula Iuris, quòd po
tior sit conditio possidentis, procedit tantùm in dubio, vt notat Glossa 1. ad finem in Cap. In pari de regul. iur. lib. 6. & cum iura partium sunt ob-, scura, vt Cap. Inter dilectos, de fide instrum. Idque satis clarè admittunt aduersarij, dum ad eludendam regulam quòd in dubio pars tutior sit eligenda, opponunt ei contrariam regulam, quòd immò in dubio sit melior conditio possidentis. At quomodo fieri potest, vt dubia sit & obscura | ex parte Dei, cui omnia sunt plana & aperta? Cap. Deus omnipotens 2. q. 1. Cap. Nouit, de offic. deleg. Neque insisti potest dicendo rem esse obscuram ex parte hominis, quoniam hoc non sufficit cùm prædicta regula non intret, nisi quando iura sunt obscura ab vtraque parte; aliôqui si ius actoris sit clarum & liquidum, & ius rei conuenti sit dubium & turbidum, non pro reo, sed pro petitore est pronuntiandum. Argumento dicti Cap. Inter dilectos, de fide instrum. & l. Res aliena, C. de rei vendicat. à contrario sensu, & notat Baldus. Cons. 459. Qualiter probentur. n. 2. vers. Si quid est. lib. 3.
Respondeo concedendo assumptum, & ad in
stantiam dico responsionem essc legitimam, sufficit enim esse obscuram ex parte hominis partem vtramque: & nego illationem ac suppositum, quòd scilicet stante iure claro & liquido ex parte actoris, possit contra illum pronuntiari, quia tunc ius ex parte rei nequit esse dubium, sed penitus nullum; cùm manifesta claritas omnem remoueat obscuritatem. Addo in præfata instantia aliud non verum haberi suppositum, scilicet Deum clarè cognoscere ius suum, quia stare frequentissimè potest, vt opinio, quæ præualet contra præceptum vera sit, & ita in Deo ius non est, non solum clarum & liquidum, sed nec vllum, quia tantùm illud esse potest ratione certæ obligationis. Vnde & negari illud potest, etiam quando opinio se tenens ex parte præcepti vera est, quia ius non resultat in Principe, nisi ex præfato titulo.
175
*Sextò. Possessorium non datur contra
6. Ex possessione cum titulo.
titulo possidentem, quando titulus est iustus, & cum bona fide. Cap. Licet caussam, de probat. Alexander Cons. 89. Excellentißimi, n. 7. vers. Accedo ad possessorium, lib. 5. vnde etiam si solo possessorio agatur, qui iustificat possessionem suāsuam cum titulo, præferri debet, Baldus Cons. 161. in fine vers. Illud etiāetiam l. 3. Quin immò possessio titulata quantumq;quantumque iunior. præfertur non titulatæ, quia magis dicitur iustificata per punctum rationis d. Cap. Licet caussam, Part. in l. Si duo. Col. 2. ff. vti poßidetis. Bald. in l. Qui accusare, in vlt notab. Col. fin. C. de edendo. Possessio autem ex parte Dei, præterquāpræterquam quòd est antiquior, semper est cum titulo iusto, & cum bona fide, quia Domini est terra, & plenitudo eius: orbis terrarũterrarum &c. Ps. 23. Nullo ergo casu dari potest contra DeũDeum possessionis potioritas ex parte hominis.
Respondeo concedendo Assumptum, & ad
illationem nego suppositum, quòd scilicet ex parte Dei sit possessio, quando possessio libertatis præualet contra præceptum, iuxta dicta n. 166. vbi de morali possessione est sermo, non de physica & alia, iuxta quam ipsius libertatis ab homine possessæ absolutus possessor est, quo in genere nihil est, quod illi possit præferri.
176
*Septimò, Interdictum retinendæ non da
tur contra supremum Superiorem. Menochius de retinend. q. 2. n. 152. Ergo nec homini conuenit contra Deum, qui, vt dicitur Deuter. 10. v. 17. est Deus deorum, & Dominantium.
Respondeo iuxta nuper propositam responsionem, scilicet non dari, loquendo de absoluta possessione, non verò de morali illa à Deo homini concessa, ratione cuius agere quodammodo contra Deum potest.
177
*Octauò. Hoc Interdictum datur possessori quantumcumque iniusto, quia etiam prædo
in sua possessione est manu tenendus. Cap. In litteris cum materia de restit. spoliat. Dicta. l. Res alienas. Cod. de rei vendicat. Prædo autem, & qui rem alienam iniustè detinet, vtique est in peccato mortali, quamdiu non restituit, vt in Regula Sexti: Peccatum non dimittitur &c. At quomodo potest cadere in mentem hominis, vt in quæstione inter Deum & hominem, & in foro conscientiæ homo sit manu tenendus in possessione mortalis peccati? Certum est enim non dari possessionem caussatiuam peccati: quinimmò iudex etiam ex officio, & nemine petente, debet amouere à tali possessione Gemin. Cons. 76. in princip. plenè Menochius de retinend. remedio 3. nu. 156. Ruin. Cons. 28. lib. 4. Igitur Interdictum retinendæ in foro conscientiæ locum non habet.
Respondeo in huiusmodi argumentatione egre
giè peccari, dum id supponitur, quod negatur, & est manifesta contra arguentem assertio, scilicet eum, qui in possessione dicta est, non peccare mortaliter iuxta illam operando, aut eam retinere volentem. Si secus sentit probet, & tunc etiam probatio ineptè procedet, quia non est iniustus possessor, qui contra præceptum agit, sed nullatenus possidens, nam Deo contradicente nequit acquiri possessio, & in casu huiusmodi contradicit, cùm ex vi pręceptipræcepti agat contra mortaliter operantem.
178
*Nonò. Cùm hæc regula, Potior est conditio
poßidentis, locum habeat tam in pari delicto, quàm in pari caussa: si tu pertinaciter contendis eamdem regulam habere locum etiam in foro conscientiæ, & cùm vertitur quæstio inter Deum & hominem: Ergo supponis in Deo posse cadere delictum, quod est non tam impium, quàm impossibile, cùm potentia Dei non se extendat ad peccatum. Glossa in Cap. Firmiter &c.
Quid ad hæc? Exorbitantem profectò esse il
lationem, quæ non indigeat responsione P. Bonæ Spei pag. 250. n. 333. benè insinuat Iuristarum genium, qui dum Theologicas quæstiones ad Iuris volunt adaptare pręscriptapræscripta ita loquũturloquuntur, vt materiāmateriam de qua agitur, aut non calleant, aut vanas & incōpetentesincompetentes proferant illationes. Vbi audent, exorbitant. Sic alicubi D. Caramuel cum multis locutus.
179
*Decimò. Etiamsi concedatur in dubio iu
dicandum esse pro possessore, non solùm in materia iustitiæ, & in foro iudiciali, sed etiam in materia aliarum virtutum, & in foro conscientiæ, non stat possessio, pro libertate, sed pro Deo & lege. Ergo &c. Probatur assumptum: Nam in ipso instanti, in quo homo incipit habere vsum rationis, & esse doli capax, reperitur ligatus nexu obligationis seruandi præcepta diuinæ legis, & contra eam non peccandi, vt legitur, & notatur in Cap,. 1. de delict. pueror. & consequenter non exponendi si peccandi periculo: lex autem præcedit peccatum, quia vt dicitur. 2. ad Rom. 8. sine lege peccatum mortuum erat. Ergo
Rom 8.
possessio semper est pro Deo & lege, non autem pro libertate hominis: ac proinde ineptè allegatur ex parte hominis, quòd potior sit conditio possidentis, quia possessio stat semper pro obligatione abstinendi ab actu, de quo dubium est an sit licitus, an illicitus. Hinc est vt qui emisit votum, & dubius est an illud adimpleuerit nec ne, nequeat non adimplere, quia possessio stat pro | præcepto, & non pro libertate, quia præcessit obligatio. Ergo &c.
Respondeo negando assumptum, & ad proba
tionem concedo illud, quia verè stat obligatio dicta. Concedo item legem præcedere peccatum, nego autem quod infertur, nam manifestè libertas arbitrij intimationem legis & præcepti præcedit: lex enim & præceptum non nisi libero homini imponuntur, & ita meritò allegatur: quòd autem possessio sit pro obligatione abstinendi ab actu, de quo dubium est an sit licitus, ideò est quia hominis libertas est impedita per legem, qua hoc prohibetur, ne se periculo peccandi sic dubius exponat. Qui autem eo operatur modo, quem sententia, pro qua decertamus, amplectitur, non dubitat an sit licitus, an illicitus actus, an sit obligatus, an non obligatus, sed probabiliter iudicans actum esse licitum, & obligationem non vrgere, & practicè certus de honestate saltim priuatiua operationis, dum iuxta probabilem sententiam operatur. Vnde possessio non stat pro lege, sed pro libertate: licet enim homo in instanti dicto obligationem legis diuinæ subeat, id est intelligendum de lege sufficienter intimata pro casibus occurrentibus, non verò cùm dubia est, & ita respectu legis dubiæ possessio libertatis præualet. In exemplo autem adducto nihil habetur quod obstet: libertatis enim possessio voto impedita est, cuius certa obligatio præcedit, quæ dubia adimpletione minimè restauratur, iuxta dicta nu. 168. & hæc circa citati Scriptoris rationes.
SECTIO XXI.

SECTIO XXI.

Circa obligationem sequendi partem tutiorem, an Auctor conuenienter & consequenter philosophetur. Ex quo ampliùs propriæ sententiæ veritas illustrata.
180
*OBligationem huiusmodi fatetur ille,
Proponitur ille.
& propositam regulam cum sententia de libertatis possessione rectè componi affirmat; immò stabiliri pag. 251. n. 337. Quod videtur difficile, cùm semper tutius sit sequi præceptum, quantumuis possessio fauere libertati videatur. Vnde n. 335. sibi obijcit D. Fagnanum sententiam Doctorum pro libertatis possessione stantium proponentem vti contrariam insigni regulæ de tutiori parte in dubijs eligenda. Respondet autem nu. 335. sensum regulæ esse, sequendam partem tutiorem probabili & dubia pręcisèpræcisè accedente ignorantia inuincibili, ex qua fit vt non culpabiliter erretur, si reuera error in ea amplectenda committatur. Sed certè
Exploditur euidenti ratione.
iuxta hunc dicendi modum id non obtinetur, quod intenditur, nisi ad sententiam de licita probabilis sententiæ sequela declinetur. Tutior enim pars dicitur, in qua nullum est peccandi periculum, cui se operans exponat. Atqui operans dicto modo id non euadit, nam ad honestatem talis operationis asseritur necessarium esse actum, quo operans iudicet se ignorare inuincibiliter, & ita licitam esse operationem. At sic procedens necessariò cognoscit, etiamsi id ignoret, posse tamen errare, & ita contra præceptum operari. Ergo dum ad operandum procedit periculo se transgressionis exponit. Quid ad hæc? Illud certè, non peccare, quia iuxta prudentium operatur dictamen, non quidem humana tantùm prudentia, sed Christiana, quam Dei timor comitatur. Atqui hoc etiam & nos dicimus: Ergo ad nostram sententiam, dum præfato discurritur modo, declinatur.
181
*Dices in casu vt ab aduersarijs explica
Multiplex euasio præclusa.
tur, (si tamen plures illi sint, Auctor enim singularis sua in existimatione videtur quam neque in suo Prospero, vt prosperè procederet, inuenire potuit, licet illum inuitum trahere, corrasis hinc inde leuibus argumentis adnitatur) transgressionem esse materialem. Et benè id quidem, sed non aliam esse affirmant sententiæ nostræ patroni: Iam sumus ergo pares. Dices prætereà cùm inuincibili ignorantia omnes sentire nullum esse peccatum, aut illius periculum. Benè item. Sed sententia contraria etiam illam esse ait, quia reuera impossibile est quæ sit vera ex duobus opinionibus oppositis, explorare, & ita an certò obliget præceptum, nisi ea stante. Dices insuper iuxta præfatum dicendi modum omnem cessare formidinem, quod secus accidit in opposito. Et hoc etiam bene quidem dictum, si Auctor probaret esse defectum illum formidinis necessarium, cuius oppositum relinquitur demonstratum. Item, ex eo quòd formido non adsit, vt contenditur, erroris periculum non tollitur, iuxta dicta, quia ad statum illum formidine vacantem voluntariè peruenitur, dum collatio rationum præcedit, ex quibus habetur posse in exercitio operationis errari. Ponamus opinionem hîc & nunc, quæ libertati fauet contra præceptum esse probabilem: in illo præcisè statu est obnoxia errori & periculo transgressionis præcepti materialis. Tunc vltra. Eam P. Bonæ Spei assumat, & suis illis ad certam honestatem conuestiat requisitis: ex eo quidem non mutatur obiectum: ergo operatio errori subiecta remanet, & totum illud voluntariè ab Auctore disponitur. Ergo quod de carentia formidinis dicitur, nihil præstat ad Auctoris caussam promouendam.
282
*Arguo insuper. Quia si modus ille ex
plicandi regulam de tutiori parte eligenda congruens iudicatur, iuxta sententiam nostram similis potest adhiberi. Pro quo facit id quod dictum nu. 41. ex Recentioribus quosdam sentire sufficiens esse iudicium probabile ad honestam operationem: quod communiter non admittitur, sed necessarium esse iudicium moraliter certum. Sicut ergo ad saluandam regulam asseritur stare illam, dum certior opinione probabili præcisè sumpta eligitur pars; ita & saluari potest si dicamus eum tutiorem partem eligere, qui non est probabili iudicio contentus, de quo Auctores dicti, sed iudicium certum vti necessarium statuunt, & congruo modo explicant, vt est à nobis explicatum. Sic enim certior eligitur via priori illa, & ita tutior. Immò iuxta sententiam prædictorum Scriptorum potest modus consimilis saluandi regulam inueniri, quia dici potest sic operantes certiorem partem amplecti, quatenus certior hæc pars est comparatione operationis | cum dubio, quod aliquando licere, practicè illud deponendo, fundari in aliquorum sententia potest, qui de matrimonio id asserunt, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2. de illo Disp. 41. num. 44. & licet eidem Patri videatur talis sententia improbabilis nu. 47. id non debet obstare, quia quando pars tutior eligenda dicitur, illud Tutior non sumitur in vim comparatiui, sed positiui, pro certa inquam, vt Patrem Bonæ Spei explicuisse ac comprobasse vidimus n. 143. quatenus existimat operari iuxta opinionem probabilem præcisè sumptam, scilicet non exclusa formidine, non esse licitum, & ita nullo modo certum, vnde comparatione illius nequit dici tutior sententia opposita, nisi in sensu explicato.
183
*Prætereà stante possessione pro liberta
te, non est necessarium ad modum illum inuincibilis ignorantiæ recurrere: ergo immeritò vt necessarius inculcatur. Assumptum probo. Quia aliàs possessio nullum effectum specialem præstat: quod in sententia D. Fagnani possumus euidenter ostendere, qui, vt vidimus, negat possessionis titulum allegari posse in materia aliarum virtutum à iustitia diuersarum. Ille ergo (& idem est de quolibet alio cum ipso sentiente) assumpta opinione probabili eâdem, quæ talis iudicatur, & cum illis adminiculis munitam deprehendens, quæ ad moralem certitudinem sufficiant, iuxta suum philosophandi modum, potest iuxta ipsam licitè operari, vbi nullus ad possessionem libertatis respectus: Ergo illa nullum specialem ad negotium, de quo agimus, præstat effectum. Vbi dici nequit id non stare cum sententia Scriptoris præfati de obligatione sequendi partem tutiorem; sic enim non licet sequi opinionem se tenentem ex parte libertatis: nam iuxta ipsum partem minùs tutam sequi potest, qui extra dubium versatur, vnde ita scribit apud Auctorem citato nu. 337. Cùm ius est absolutè dubium, aut quis credit esse certum, aut credit esse du
Fagnanus.
bium. Si credit esse certum, tunc res est extra terminos præsentis controuersiæ, quia is non versatur in dubio, & ideò potest sequi opinionem minùs tutam, etiamsi illa sit falsa, quia excusatur propter ignorantiam iuris obscuri & intricati secundùm Innocentium in Cap. Per tuas II. 2. de Simonia. Aut credit illud esse ius dubium sicuti est: & tunc dubium iuris absolutè concurrit cum dubio personæ, cum quo operari non licet absque peccato, vt fatentur ijdem Suarez & Sanchez &c. Iuxta quæ opinionem minùs tutam potest quicumque amplecti, cessante dubio, etiamsi falsa sit: Ergo & qui ita scribit sic etiam se gerere potest, dum fundamenta conquirens & conferens, extra dubium se statuit, & ita sine respectu ad possessionem operari.
184
*Respectu autem eius, qui possessionem
multùm in pręsentipræsenti caussa asserit habere momenti, & aliôqui iudicium exigit, quod nequeat cum formidine aliqua saltim speculatiua componi, id etiam constat, vt n. 147. ostendimus. Et quidem si possessio validum motiuum est, vt esse debere conuincitur ex solutione argumentorum D. Fagnani contra illam, & alijs superiùs adductis, pro eôdem, quando quis opinionem, quæ ex parte libertatis se tenet, secutus operatur, illa reddi pro ratione potest: si quisquærat, vnde opinionis talis licita sequela sit, respondendo scilicet, quia libertas est in possessione, & non est ius, aut vehemens præsumptio expressè resistens, iuxta modum loquendi ipsius n. 339. Atqui iuxta modum dicendi eiusdem de ignorantia inuincibili, dicere nequit. Ergo &c. Maior videtur manifesta, & Minor ostenditur. Quia posita huiusmodi possessione non licet operari; ergo titulus ex illa desumptus nullius roboris est, & ita reddi pro ratione nequit, sed ad ignorantiam talem negotium reuocandum. Sicut quando pro ratione est præsumptio, iuxta dicta nuper ex Auctore. Quomodo stare potest vt ratione possessionis regula de tutiori parte eligenda ampliùs stabiliatur, pro qua firmanda tot inducuntur textus ex D. Fagnano citato num. 337. quæ pro illa quidem sunt, sed pro stabilimento ex possessionis titulo nihil est ponderis vel exigui, sed quod infirmare eam potiùs videatur? Iuuat Auctoris verba hoc loco dare, quæ habet ille pag. 303. vbi ita scribit, Si ad hanc ex præmißis D. Fagnani do
ctrinam maturè attendatur, in materia fidei & morum, omnis opinio quatenus probabilis præcisè, dura sit aut benigna, displicet: omnis illa tutior, siue moraliter certificata iudicio moraliter inuincibili, quòd sequendo erretur inuincibiliter, si erretur, placet: neque hac tutior aut strictior quærenda est. Nos istam doctrinam Dub. 7. per totum efficaciter, ni fallor, probauimus, illam sequitur pientissimus D. Fagnanus &c. Sic cùm illa fateatur ingenuè, ex eo habemus, siue iuxta sententiam D. Fagnani negantis possessionem in materia virtutum aliarum à iustitia distinctarum, siue in opposita, omnem probabilem opinionem posse licitè ad praxim aduocari, cum additamento illo. Ergo sine respectu ad possessionem dictam etiam id stare potest. Pater illatio. Nam D. Fagnanus illam negat, & D. Fagnani sententia probabilis est. Ergo dummodo id habeatur, quod ipse requirit, iuxta illam erit licitum operari à quocumque etiam circa hoc Antifagnano. Sicut autem hoc ex eo habetur quòd ignorantia dicti generis admiscetur, ita & cùm quis possessionis titulo se tueri contendit, quia non magis influit titulus iste in hoc casu, quàm in priori: quandoquidem, vt ostendimus, nequit reddi pro ratione, & vnica illa est ignorantiæ peremptoria ratio.
185
*Possumus etiam contra Auctorem ex
eo, quod admittit, satis robustè consurgere. Ipse enim pag. 254. Col. 1. Sic ex P. Gonetio argumentum contra doctrinam suam de meliori possidentis in dubio conditione proponit. Dubitans in die Iouis an transacta sit media nox potest tuta conscientia comedere carnes, non verò si in die Sabbati dubitet. Cuius differentiæ rationem reddunt planè ridiculam: dicunt enim quòd in primo casu libertas vescendi carnibus stat pro die Iouis, in secundo verò præceptum abstinentiæ pro Sabbato. Posset enim gulosus in sui fauorem facilè respondere, quòd sicut in dubijs melior est conditio possidentis, ita etiam ex alia regula, odia sunt restringenda, & fauores ampliandi: Est autem odiosum dicere quòd aliquis teneatur ad seruandam abstinentiam absque certitudine suæ obligationis. Ad quod ille respondet licere die Iouis &c. comedere carnes, non die Sabbati &c. quia melior est conditio diei Iouis, in qua licet | aduersus diem veneris inuincibiliter ignoratum: tantumq; abesse vt oppositio Gonetij faciat hanc rationem ridiculam, quin potiùs se ridiculè ex sibilandum perhibere, qui talem oppositionem format &c.
186
*Iuxta quæ habemus eum, qui die Iouis audito horologio aliquo carnes comedit, licitè id facere, quia in possessione est dies talis, & dubius an transierit, dum horologij alterius expectat sonum. Ex quo habetur ita esse ignorantiam diei Veneris, vt necessariò aliqua circa rem istam subsit formido: nam cùm propterea comedat, quia ad alterius horologij sonum appellat, dum sic agit, non potest non opinionis contrariæ cogitationem fouere, cui est formido congenita: ea enim, quæ est ad horologia attentio, ad opiniones pariter attentio est, iuxta quas operatur, ita vt impossibile appareat, saltim moraliter, secus operari. Ergo ignorantia prædicta stat cum formidine partis alterius speculatiuè se habente, quatenus non impedit iudicium practicum certum de licita operatione. Meritò autem Gonetij instantia reijcitur, quia differentiam dictam debilissima ratione conatur euertere, ex regula inquam illa, ad quam Auctor non respondet, quia nullius roboris eam esse dignouit. Dicendum tamen regulam de odijs
& fauoribus non ita esse intelligendam, vt quidquid odiosum est restringi debeat, & quidquid fauorabile extendi in omni genere, ex ea solùm ratione quòd odiosum aut fauorabile sit, sed attentis rerum, de quibus agitur, conditionibus, verbis legis, & eiusdem ratione: ex quo accidere potest vt id, quod odiosum videtur, eo quòd onus apponat, ampliari debeat, & quod fauorabile, coarctari. Sic illa, in quibus animæ periculum vertitur, amplianda & extendenda sunt ad latitudinem rationis, iuxta ea, quæ cum multis habet D. Fagnanus apud Auctorem pag. 253. num. 338. & priuilegia, quæ vt talia fauorem præseferunt, quia ab onere eximunt, restringenda multoties esse benè ostendit Glossa circa Regulam 15. nu. 6. Estque non facilis negotij certum aliquid constituere, ex quo intelligi possit quando aliquid sit odiosum, & quando purus fauor: id enim quod odiosum videtur, quia grauat, potest, vt dixi, ad fauorem animæ trahi, aut etiam legis: sicut respectu huius esse odiosum, quod personæ commodum importat. Item, fauoris & odij cessant rationes, vbi per legem aliquid statutum inuenitur, vt circa decimas videre est, in quibus exempla extant à citata Glossa, & Ioanne Andrea adducta. Et ita cùm ex Iure habeatur certa regula de meliore possidentis conditione, contra eam nequit generalior illa de odio & fauore conuenienter allegari. Et quidem Auctores negantes licere operari in dubio quando præceptum possidet, regulam pręfatampræfatam de odio & fauore neutiquàm sibi fauere plenè recognoscunt, vnde ea non obstante obligationem ad præcepti adimpletionem agnoscunt; in quo rectè se gerere aduersarij negare nequeunt, quod & arguens profitetur. Ergo nullius illa roboris in negotio præsenti, & ita ineptè pro eôdem allegatur.
187
*Claudit Auctor Resolutiones suas pag.
256. vbi regulas quasdam seruandas profert in concursu æquè probabilium opinionum, quando est ignorantia certæ possessionis, & partis tutioris, ac concursus incompatibilium præceptorum, & sunt ex Fagnano illæ, ac repetitæ, sicut alia, de quibus dictum n. 79. & ex eisdem contra vtrumque valida instructa argumentatio. Sequuntur deinde diuersæ sententiæ, cum Censuris adiectis, de quibus non est hoc loco instituenda disputatio: quædam enim ex illis probabiles non modò sunt, sed cum excellentia in eo genere: aliæ meritò reprobandæ, sicut & reprobatæ aliquæ Pontificia auctoritate, de quibus Parte 1. dum cum P. Gonetio specialiter ageremus, quia verè probabiles non sunt, licet à modernis nonnullis cum approbationibus editæ, quorum & nos in officiosam licentiam, dum pro opinionum probabilium licita decertamus sequela, quod non semel admonuimus, reprobamus. Quod insuper contra D. Caramuelem detonat pro D. Fagnani affectata defensione, quia caussam non concernit nostram, pariter omittendum.
SECTIO XXII.

SECTIO XXII.

Auctoris aduersi iudicium circa præsentem controuersiam, & vera demonstrata sententia.
188
*PAg. 320. Resolutionis titulo præmisso
DD. Caramuelem & Fagnanum in doctrinæ substantia conuenire, & solis verbis differre affirmat. Probat. Quia D. Caramuel verbis affirmat in materia fidei & morum sufficere ad securitatem conscientiæ opinionem probabilem præcisè, & sine addito: sed iam argumentis D. Fagnani conuictum reipsa subaudire, ex ignorantia inuincibili moraliter certificata. Quod in præmissis ad dubium præsens iam visum asserit, scilicet pag. 318. §. Contra id vbi ait suam resipiscentiam confirmare per hæc verba n. 255. & in his, quæ inuincibiliter ignorant, probabilibus argumentis ducuntur. Quibus appositis ita subdit: Si ita est, inquies, cur itaque non dicit clarè: Ecce doctrina D. Fagnani de probabilitate ex ignorantia inuincibili moraliter certificata, in ipsomet Empyreo apud Angelos gloriosos locum habet? Debet quidem, sed humanæ infirmitati parcendum: nam pudet extraiudicialiter in ipso actu Apologetico propriam turpitudinem clarè fateri &c. Pergit in Resolut. citata dicens maximè ex eo D. Caramuelis cum Fagnano consensum euinci, quòd continuò supponat, licet falsò, opinionem probabilem præcisè includere ignorantiam inuincibilem, cùm D. Fagnanus verbis neget in materia fidei & morum sufficere ad securitatem conscientiæ opinionem probabilem, præcisè & sine addito: sed à D. Caramuele tamen non conuictus, reipsa subaudiat: Nisi ex ignorantia inuincibili moraliter certificatum: vt patet ex præmissis ad Dub. 2. & 3. (scilicet nu. 3. 13. & 14.) ac summario totius doctrinæ D. Fagnani ad Thesim: Ad securitatem conscientiæ non sufficit (nota, ait Auctor) opinio probabilis: quæ æquiualet huic: In opinione probabili præcisè, siue præscindendo ab ignorantia inuincibili legis vel præcepti de alijs quàm necessarijs ad salutẽsalutem neceßitate medij, de quibus solum quæstio & thesis, non est conscientiæ securitas.
189
*Adhæc erunt qui rideant D. Caramue
lem argumentis D. Fagnani conuictum, cum eôdem tandem in præsenti controuersia sentire, ex eo scilicet quòd ignorantiam inuincibilem in opinionum probabilium sequela reperiri concedat; cùm constet ipsum multò ante concertationem istam, & opus D. Fagnani editum, ignorantiam huiusmodi agnouisse, & indubium affirmasse, scilicet in Theologia Regulari n. 64. Editionis 2. An. 1646. §. Quartam, & in Theologia fundamentali n. 1331. vbi post adducta Christi verba. Matth. 11. Iugum meum suaue est, & onus meum leue, de quibus nos suprà Sect. 14. pro benignarum opinionum defensione, ita scribit: Scio multa opponi contra ab huius æui hæreticis (Luthe
D. Caram.
ranis, Caluinianis, Iansenistis,) & inter alia illud Matth. 7. Arcta est via, quæ ducit ad vitam: vt vel hinc inferre liceat, tam esse arctam, vt peccet homo in ijs, quæ necessariò facit: tam esse angustam & strictam, vt non admittat opiniones probabiles: nam istæ hoc solo capite ab iniquitate excusantur, quòd qui probabilem sequitur opinionem, insuperabiliter veritatem ignoret, adeôque debeat non peccare: si enim insuperabilis ignorantia non excusaret à peccato, iuberet impoßibilia Deus &c. Ecce non solùm ignorantiam inuincibilem ante Fagnanum editum admittentem, sed rationem probabilium opinionum, vt sequi eas liceat vnicam esse iuxta communem scriptorum sensum affirmantem, vt non nisi per affectatam calumniandi libidinem affirmari queat doctrinam hanc à præfato didicisse Scriptore eius argumentis conuictum; cùm aliàs scriptor idem vix ignorantiæ talis meminerit, vt eam pro fundamento vnico suæ protulerit assertionis, ab Auctore ita sentire coactus, ob vnum vel aliud verbum perfunctoriè prolatum: quamquàm verosimile sit ignorantiam inuincibilem agnouisse, quam aliàs excusare à peccato asseruit, & à sequela opinionis falsæ, & non tutæ, vt vidimus n. 183. Quî ergo stet vt argumentorum illius pondere D. Caramuel eius sententiæ subscripserit, quando nec talia apud ipsum extant argumenta? Vnde quod de pudore in resipiscentia clarè fatenda dicitur, figmentum iniuriosum est cordato nemini placiturum.
190
*Veriùs posset ex dictis aliàs concordia
dicta fundari, ex eo scilicet quòd idem modus formandæ conscientiæ videtur ab vtroque, & ab alijs eius sententiæ asseclis obseruari: in Compendio quidem doctrinæ, quod Auctor exhibet pag. 230. sic ille scribit, nonnullis omissis: Si vis periculum euadere, hæc obserua. Primùm inuoca diuinum auxilium, ne te errare permittat, & mox aggredere opinionem, quæ negat actum esse licitum, & examina diligenter illius motiua: & si agnoueris eam non habere rationes suasibiles, vel auctoritates mouentes, tunc conuertas te ad opinionem oppositam, accuratôque studio expende vnam quamque rationem illi fauentem: & vbi cognoueris illas esse suasibiles seu probabiles, tunc illas omnes simul coniunge; & si illis vsque adeò acquiescat intellectus, vt concipiat, & (hîc addit Auctor, inuincibiliter) quòd tamen numquàm in sic discurrente occurrit) apprehendat rem ita esse, & iudicet sine vlla formidine opinionem illam esse veram, intrepidè eam sequaris: quia quamuis non sis certus de illius veritate per demonstrationem, tamen certus es moraliter (hic etiam addit Auctor, puta ob ignorantiam inuincibilem erroris, si fortè erret, cuius tamen ille non meminit) cùm ex illis probabilibus consurgat certitudo talis, quæ sufficiat ad rectè operandum. Hæc ille.
191
*Quæ quidem & D. Caramueli & alijs
eius sententiæ patronis non possunt non omnino probari. Cùm enim & rationis & auctoritatis momenta ad probabilis opinionis licitam sequelam requirant, & prudentem operandi modum omnem practicè formidinem excludentem, id equidem præstant, quod præfatus scriptor expendendum & præstandum affirmat. Et quidem illam motiuorum expensionem & coniunctionem proptereà necessariam iudicat, quia aliàs formido practica nequit excludi: cùm ergo posse excludi per iudicium practicum certum, de quo scriptores aduersi, (si tamen aduersi) ex dictis constet; non est in eorum modo philosophandi reipsa diuersitas. Cui non obstant sequentia: Sed si cog
Fagnanus.
noueris hanc partem habere pro se rationes non tanti ponderis, vt eis simul iunctis intellectus tuus omninò acquiescat, sed tantum assentiatur fluctuans, & cum formidine, adhibe diligentiam an poßis formidinem illam explodere, & si hoc assequi potueris, poteris tutò sequi eamdem opinionem, & iuxta illam consulere, quia iudicium tuum, quod manente formidine erat probabile, ea deposita desinit esse tale, & incipit esse certum ea certitudine, quam exigit moralis materia &c. Vbi nihil videtur quod possit obstare, quia solum iudicium fluctuans practicum remouetur, quod ex ijs, quæ inferiùs subdit videtur haberi compertum, dum ait: Aliôquin exponis te periculo, & lethaliter peccas, cùm in iudicio practico formido & scrupulus, nisi deponatur, sit mors conscientiæ. Atqui iuxta D. Caramuelem & alios, deponitur in iudicio practico formido & scrupulus: ergo dum sic procedit operatio, non est in ea mors conscientiæ, immò nec vulnus.
192
*Prætereà stante assensu cum formidine,
Promouetur probatio.
si facta diligentia inueniatur, quomodo possit sic opinans formidinem illam explodere, licitum est iuxta illam operari & consulere: Atqui accedente iudicio practico, de quo dictum, inuenitur quomodo formido possit explodi. Ergo &c. Maior est Auctoris doctrina, & Minor ostenditur: Nam per iudicium practicum de licita sequela opinionis probabilis formido ita se habet, ac si non adesset: ergo exploditur, cùm moraliter, virtualiter, aut æquiualenter non sit, quia quod non influit, non videtur adesse. Id quod ex concessis vrgetur apertè: nam cùm sublata formidine, vt dicitur, operatur quis, accidere frequenter potest, vt iudicium circa opinionem sit falsum; & tamen licita est operatio, quia falsitas ita se habet, vt non influat: neque enim iudicium vt falsum, est regula operationis: & ita perinde se habet ac si esset verum. Similiter cùm quis iudicans opinionem esse veram, ex leui motiuo ad operandum progreditur, veritas, quæ reuera potest opinioni competere, non influit, vnde non secus ac falsitas se habet in ordine ad operationem, quæ licita esse non potest: Ergo similiter est de formidine iudicandum.
193
*Deinde, Operans iuxta modum præfa
Robur additum eidem.
tum omnem excludentem formidinem, excusatur ratione ignorantiæ inuincibilis, vt contenditur: ergo similiter operans iuxta eum quem defendi|mus, poterit excusari. Illationem ostendo: Nam sicut in priori illo modo impossibile est explorare quæ opinio vera sit, quæ falsa, ita & in secundo: vnde & ignorantia est insuperabilis. Si dicatur in posteriori adesse dubium, quo stante non licet contra præceptum operari. Contra est, quia non est dubium propriè dictum, sed assensus firmus, quo aliquis iudicat rem ita esse, inter quæ diuersa est ratio, vt constat. Item. Operans cum formidine opinioni congenea potest inuincibiliter iudicare formidinem non obstare honestæ operationi, & eo modo ad operationem se aptare, quem D. Fagnanus adhibendum iudicat ex probabilibus iunctis certitudinem eliciendo, ex rationibus inquam, auctoritatibus Scriptorum, vsu sapientium, & probitate insignium, vniuersitatum approbatione, SS. Alexandri Decreto pro opinionibus à facultate Theologica Parisiensi damnatis. Quæ quidem, si de opinione aliqua ageretur, pro qua D. Fagnanus in deliberationem veniret, proculdubio sufficientia iudicaret, vt omni explosa formidine, illam & amplexaretur, & secundùm eam consulere minimè dubitaret; sicut & Auctor ignorantiam inuincibilem recognoscens, qua posita, vt ipse passim inculcat, salua sunt omnia. Atqui omnia illa concurrunt, vt quis, non obstante speculatiua formidine, possit similiter de opinione statuere, quæ licitam affirmat opinionis probabilis sequelam, vt videtur compertum: ergo iuxta illam potest similiter procedi, & ita stare doctrinæ reipsa Conformitas, licet verbis videatur discordare.
194
*Neque contra hoc facit, si dicatur iudi
cium prædictum certum esse non posse, quandoquidem contra illum citatus vterque Scriptor insurgit: cùm tamen certa videantur esse inconcussa & irrefragabilia. Hoc enim nullius roboris est, cùm in fundamento assertionis compugnantia nulla sit, stante scilicet certo iudicio de honestate operationis, quod quidem fatentur omnes. Et cùm Auctores citati certitudinem in suo formandæ conscientiæ modo recognoscant, quem alij pariter, ea nequit stante illorum explicandi ratione, in modo, qui videtur oppositus, cum fundamento negari. Præterquàm quòd dici potest hîc non agi de certitudine secundùm se, sed subiectiua, qualis esse & non esse in modo, quem Auctores citati sequuntur, frequenter potest. Nam iuxta illum certitudo sumitur ex rationibus suasibilibus simul iunctis: at potest accidere, vt rationes, quæ alicui videntur sufficere vt formidinem explodant, respectu alterius non tales videantur: & ita videmus homines diuersimodè sentire, cùm apud illos obuia sint pro assensu motiua; vnde & diuersitas circa opinionum amplexum. D. Fagnanus expensis alicuius opinionis motiuis, eam reijcit, quia fundatur in possessione libertatis, quam tamen Auctor amplectitur: & putat se certum iudicium circa licitam sequelam habere, & ignorantiam inuincibilem, quam tamen vincibilem D. Fagnanus arbitratur. Et hoc etiamsi oppositæ sententiæ probabilitatem aliquam concedamus: nam iuxta veritatem sententia asserens licitam esse opinionis probabilis sequelam secundùm se omnino certa reputanda est, pro qua non vnam, sed plures Prima Parte demonstrationes exhibui.
195
*Et vt hic euidens aliquid opponamus, sic
arguo. Datur opinio verè probabilis, iuxta quam aliquid est licitum, quod tamen opposita sententia negat: Ergo licitum est illam sequi. Assumptum est euidens. Et admittitur à citatis etiam Auctoribus, ex quibus nu. 190. illud: Aggredere opinionem, quæ negat actum esse licitum. Consequentiam probo: Quia opinio talis affirmat licitum esse illam sequi: ergo qui illam amplectitur, licitè operatur. Antecedens constat, & consequentia item: Quia talem opinionem amplexus habet iudicium hoc: Mihi est licitum hoc facere. Ergo faciens nihil committit illicitum. Consequentia est euidens: Nam aliàs cum iudicio præfato de licita operatione esset etiam aliud, quo affirmaret non esse licitam operationem, & ita esset manifesta contradictio. Nec dicas id, quod ex citatis positum nu. 191. licitum quidem esse iudicium probabile, sed explosa formidine, per quod desinit esse tale. Contra hoc enim est præcedens argumentum. Et vrgeo. Nam opinio manens in statu opinionis affirmat tale aliquid esse licitum, vnde & dicitur: Aggredere opinionem &c. & non Aggredere quod opinio non est. Et ita currit discursus noster, & est ille saltim moraliter euidens. Qui roboratur ex Decreto SS. Alexandri damnantis censuras Parisienses, quia versantur circa opiniones grauium Scriptorum vsu receptas. Atqui Auctores huiusmodi de opinionibus loquuntur vt opiniones sunt, & ita Pontifex sub eodem sensu illas censura dignas existimat: illas ergo vt tales sequi licet, & non tantùm sub ea sinistra intelligentia, iuxta quam opiniones esse desinunt. Bulla Decreti præfati extat apud Amadæum Editione 4. in principio.
196
*Neque contra Patrem Bonæ Spei plura,
qui suo illo labore, non eum est habiturus fructum, quem bonis promittit æterna Sapientia laboribus Sap. 3. v. 15. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus Litteraria enim Respublica adeò est veritate, quam ille demoliri conatur, imbuta, probabilium sententiarum licitam sequelam amplexa, vt quod ille pro suo placito congerit, pro nihilo sit habitura. Non ergo gloriosus laboris fructus, quem nec bonum erunt qui non trepidanter affirment. Et quidem dum suum Fagnanum defendere satagit, cum eo dolêre compellitur huius sæculi infelicitatem, dum probabilium opinionibus abortubus fidelium conscientijs detrimenta quam plurima ingenerari conspicimus. Atqui malum hoc bonis illorum laboribus non amouetur, sed fouetur, immò & crescit: Non ergo est eorum fructus gloriosus. Maior videtur certa, & Minor ostenditur: Nam quælibet opinio, quæ alicui videbitur hic & nunc certa licebit ipsi, & ad praxim eam poterit applicare: ad licitam enim sequelam id tantùm requiritur. Quòd si dicatur fundamenta debere esse grauia, id quidem non ex rebus ipsis multoties æstimandum, sed ex illorum apprehensione: quæ enim leuia videntur quibusdam, alijs grauia & solida peruidentur, vnde & opinionum diuersitas, vt nuper dicebamus. Ergo ex præfato dicendi modo non remouetur malum, sed fouetur, dum id, quod aliàs licitum non apparebat: licitum aut aliunde, aut pariter verbis mutatis demonstratur. Ex quo & fit malum huiusmodi crescere, quia & nouum à | ratione & auctoritate eidem nutrimentum exhibetur. Vide infra Sect. 33.
197
*Quæ postquàm scripta ad manus venit
eruditum opus, ingeniosum, solida subtilitate compactum, & solertissimè profectò elaboratum P. Antonij Terilli Angli èex Societate nostra, hoc titulo: Fundamentum totius Theologiæ moralis, seu Tractatus de conscientia probabili, in quo quà ratione, quà auctoritate irrefragabili vsus cuiusuis opinionis practicè probabilis demonstratur esse licitus. Vbi cùm demonstrationem audiemus, quam & nos non vno in loco præmisimus contra Scriptores illos rigidæ contentionis, gaudendum sanè, quia positionem dictam contra eos statuit, quibuscum & nos seriò & efficaciter decertauimus, Fagnanum inquam, Mercorum, Vincentium Baronum, & Franciscum Bonæ Spei. Scripsit autem ille in Anglia, vnde & facultas pro impressione Londini à P. Prouinciali Anglicanæ Prouinciæ concessa, vt videri apud eum potest. Ex quo id non parùm ad præsentem caussam opportunum eliciendum, doctrinam scilicet nostram talem esse, vt digna debeat Apostolico illo spiritu & zelo censeri, quo in regno illo Societatis nostræ Patres collaborant, Martyrij frequentissimi candidati; vnde & laxitatum Euangelicæ non congruentium doctrinæ minimè defensores. Licet autem opus præfatum omni sit acceptione dignissimum; nihilominus, quia nonnulla ijs, quæ à nobis tradita sunt videntur aduersari, ea hoc loco discutiamus oportet, & cum bona docti Patris venia ad verosimiliorem sensum, & communissimè receptum aduocemus. Et quia ad disceptationem cum P. Bonæ Spei hoc etiam videtur spectare, Sectionum seriem prosequimur. Et ita sit.
SECTIO XXIII.

SECTIO XXIII.

Ex duabus æquè probabilibus opinionibus licitam esse alterutrius sequelam efficaciter ostenditur, modo pro eo conuenientissimo declarato.
Section
198
*DIfficultatem præsentem euoluens
1. Auctoris Assertio.
præfatus scriptor Quæst. 8. Tractatus dicti, quatuor illam assertionibus censuit enodatam, quarum Prima sic habet: Voluntas flectere potest intellectum, ad assensum cuilibet ex partibus contradictionis præbendum: modò partes illæ pro priori ad omnem affectum & assensum sint æquè probabiles, & motiua, in quibus earum probabilitas consistit, sint dissimilia. Supponit assertio id, quod experientia compertum habetur; voluntatem scilicet ante omnem assensum circa obiecta probabilia, posse erga vnum illorum magis affici. Item in obiectis huiusmodi motiua probabilitatis esse posse dissimilia, vel quia ex rationibus dissimilibus desumuntur, vt si pro vna parte staret experimentum, & pro altera principium aliquod metaphysicum, vel quia vna pars soli auctoritati niteretur, altera rationi: vel demum si vtraque contradictionis pars tam rationibus, quàm principijs diuersis fundaretur. Ex quo apparet quando motiua similia sint dicenda; talia enim sunt quæ ab auctoritatibus similibus desumuntur, vt Auctor explicat n. 2. vbi & addi potest similia etiam posse motiua existere iuxta datam explicationem, si vtraque experientiæ, aut eidem principio motaphysico aliter intellecto niterentur, vt non semel accidit. Secunda idem statuit, cùm motiua sunt similia. Tertia similiter,
Tres aliæ.
etiam si ante assensum, & affectum sit facta motiuorum comparatio. Quarta, vt sequitur: Apparentia verisimilitudinis consequens ad assensum, quem intellectus vni contradictionis parti absolutè præbuit, semper maior est, quàm apparentia veritatis pro parte opposita. Atque in hoc sensu verum est intellectum numquàm assensum præbere, nisi parti, quæ omni apparentia inspecta, tam antecedente, quàm consequente dictum assensum, apparet probabilior. In qua supponitur id, de quo num. 3. vbi probat inter intellectum & voluntatem in eo esse paritatem, quòd sicut voluntas per ipsam obiecti electionem vehementiùs in illud propendet, quàm ante eiusdem electionem; ita intellectus tam per, quàm post assensum alicui obiecto præstitum, longè maiore vi ad illud credendum impellitur, quàm impelleretur pro illo priori, in quo obscurè tantùm stimulabatur ad assensum illi præstandum. Quibus non obstantibus.
199
*Dico Primò. Siue motiua sint similia,
siue dissimilia, intellectus ex imperio voluntatis nequit alterutri parti æquè probabili assensum præstare, & consequenter neque iuxta ipsum operari. Ita dictum à nobis & probatum Parte 1. n. 43. & 44. & modò arguo.
Primo, Quia stante assensu circa vnam partem
iudicat intellectus rem ita esse, & consequenter negat oppositum; quia si vnum est verum, necessarium est aliud esse falsum, & consequenter vt tale iudicetur vnum quodque illorum. Tunc vltra. Nulla facta in obiectis mutatione, statim post assensum dictum potest è conuerso assensus circa id, quod falsum iudicabatur, versari, illud verum iudicante intellectu, & consequenter falsum id, quod verum putabatur, nec solùm contrariæ, sed contradictoriæ etiam enuntiationes efformari. Atqui hoc manifestè implicat: ergo & illud ex quo sequitur. Maiorem probo: Nam sicut ex imperio voluntatis potest assensus prior poni, ita & ex eodem suspendi absolutè, lieet nonnulla aliquando appareat difficultas: Atqui eo suspenso potest circa oppositum inclinari intellectus, cùm sit eadem omnino ratio pro illo ac pro priori, similis scilicet probabilis: Ergo &c. Minor autem est comperta, vnde & irrefragabilis consequentia. Vbi pro solutione recurri nequit ad
4. assertionem de maiori apparentia comitante aut consequente, si velit Auctor ea posita non posse iudicium variari: id enim ex ipsius principijs potest manifestè conuelli. Primo scilicet ex paritate cum voluntate, quæ inter duo æqualia bona, etiam talia iudicata, potest exequi electionem. Vnde n. 2. solùm puro bono prærogatiuam attribuit necessitandi euidenter voluntatem ad sui amorem, sicut puro vero necessitandi intellectum ad præbendum illi assensum: Atqui voluntas posita boni vnius electione æqualis alteri, potest illo reiecto, alterum, quod priùs reprobarat, amplecti. Ergo &c. Secundo, Maior illa apparentia, vt habet num. 35. fundatur non solùm in ipsa | iudicantis auctoritate, sed potissimè in vitali repræsentatione affirmatiua obiecti vt veri, & reiectiua oppositi vt falsi, id est in ipso iudicio illud absolutè affirmante verum: sed etiam in affectu voluntatis ad illam partem, à quo, vt à voluntatis imperio assensus ille, vtpotè obscurus, dependet. Ex quibus postremis verbis euidenter arguitur: Nam apparentia dicta eo, quo explicatur, modo, vtpotè obscura, à voluntatis dependet imperio: ergo cessari ab illo potest, & quidquid circa partem electam peractum est, ad oppositam transferri, & ita apertæ contradictioni locum, impossibili aliàs, aperiri. Ex quo habetur, (ex obscuritate scilicet,) cum qua apparet obiectum; vt etiam si opinio sit probabilior non necessitetur intellectus ad assensum pro illa: vnde si ex imperio voluntatis illum præstet, cessare ab eo potest, cessante imperio; vnde hoc communiter scriptores tradunt, de probabili assensu disserentes.
200
*Secundò arguo. Nam stante testium
2. Ex testium paritate.
paritate nullus potest condemnari; paritate inquam non numerali, sed qualitatiua, ita vt iudex sit in æquilibrio constitutus, eo quòd intellectus in actu primo in nullam partem possit propendere. Vnde sic disponunt leges, ex quibus l. Ob car
L. Ob carnem.
nem ff. de testibus sic habet: Si testes omnes eiusdem honestatis & existimationis sint, & negotij qualitas, ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda sint omnia testimonia. Si vero ex ijs quidam eorum aliud dixerint, licet minori numero, credendum est, sed quòd ratione negotij conuenit, & quod inimicitiæ aut gratiæ suspicione caret: confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis & testimonijs, quæ rei aptiora, & vero proximiora esse compererit: non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem, quibus potiùs lex (aliàs lux) veritatis assistit. Sic lex: quod quidem proptereà accidit, quia stante paritate dicta, nequit prudens formari iudicium de iustitia, quæ vni partium potiùs quàm alteri assistit. Atqui iuxta præfatum dicendi modum iudex condemnare quem vellet posset, prudenter iudicando: tale enim iudicium prudens nu. 40. & stante maiore illa apparentia, est probationis excessus, iuxta quem ritè confirmatur motus animi in iudice. Vbi responderi ne
quit probabilem esse sententiam posse iudicem iuxta æquè probabilem, immò & iuxta minùs probabilem iudicare, de quo nu. 54. & inferiùs Sect. 27. ex quo videtur vis rationis infringi, vt non appareat efficax, sicut in caussa præsenti necessarium iudicamus. Sed perstat illa: nam sententia dicta non procedit quando agitur de probabilitate in quæstione facti, in qua tota resolutio ad testium depositiones penitus reuocatur, non vbi de iure agitur, vbi diuersa est ratio; quæ differentia communiter à Doctoribus adhibetur, de qua & dictum suprà nu. 64. & loco ibidem citato. Deinde sententiam prædictam amplexi, non ideò ita pronuntiant, quòd existiment eum, qui ita operatur habere assensum absolutum circa opinionem, id enim negant, & solùm affirmant licitum esse aliorum sententiam sequendo, de quo dictum nu. 16. 17. & 137. & inferiùs resumendum. Neque etiam dici potest leges, de quibus supra, ad solum forum externum pertinere, nam licet ita sit, ad illa intendunt vt iudices habeant vnde possint iustum iudicium, & prudentem assensum affirmare, vt ex earum tenore constat.
201
*Tertiò. Dubio stante ob rationes vtrim
3. Ex statu dubio.
que pares, nequit assensus, nisi fortè temerè, alicui parti præstari: ergo neque in casu, de quo agimus. Antecedens est certum, & communiter admissum, cuius ratio est manifesta: nam aliàs dubium non esset dubium, quandoquidem cum illo absolutus habetur assensus, qui eo ipso erit opinatiuus, & non illud, quod eidem contra ponitur, iuxta receptissimam Doctorum explicationem. Consequentia probatur: quia in dubio id proptereà accidit, nam intellectus ob paritatem rationum est in æquilibrio, vnde necessarium est vt aliquid superueniat, quo ad alterutram partem inclinetur. Atqui idem accidit in conflictu opinionum, vt constat: Ergo &c. Neque obstat si dicatur motiua in dubio esse debilia, quod secus accidit in opinionibus. Contra id enim est etiam stantibus fortioribus motiuis, vnum ab alio non superari, & ita neque æquilibrium tolli, vnde eadem ratio perstat. Præterquàm quòd non semper motiua sunt ita debilia, & tamen operari non licet ijsdem stantibus, quod tamen liceret, si talia essent, ideò enim scrupulis vexati operari ijsdem non obstantibus possunt, immò & alij.
202
*Dico Secundò. Quod de apparentia ma
iore dicitur in 3. Assertione minimè satisfacit. Id constat ex prima nostra ratione, & etiam ex secunda. Deinde. Aut ratione affectus aliquid apparet specialius in obiecto, aut non? Si primum, mutatur quæstionis status, iam enim est probabilius. Si posterius, nihil est vnde crescere affectus possit, quia iste non excitatur nisi ex obiecti repræsentatione. Item, specialis apparentia esse nequit, quia si oppositam partem amplecteretur, similis apparentia existeret, potuit autem partem oppositam, qui alij assensum præbuit, amplecti: immò vt nuper arguebamus, ea dimissa, quæ modo extat, potest alia cum opinionis alterius electione succedere, de quo & dicemus inferiùs.
203
*Dico Tertiò. Quod ad negotium mo
rale spectat sententia dicta nihil conducit, sed efficit. Probatur. Nam etiamsi assensus præstari nequeat absolute loquendo quantum ad existentiam obiecti opinabilis, potest tamen circa probabilitatem sententiæ præberi. Et eo stante ad operandum progredi iuxta dicta nu. 200. & ratio est, quia stante assensu operari quis potest, eo quòd prudenter se gerat, dum ratione & auctoritate competentibus ductus operatur. Atqui sublato assensu stat etiam prudens operandi modus, dum quis auctoritate competenti mouetur, ratus ita sentientibus rationes solidas non deesse, quas & dignoscere potest, dum de probabilitate iudicat: ergo & potest nullo præbito assensu licitè operari. Quæ ratio est euidens Prætereà, sententia dicta philosophicè loquendo difficilis est: ergo quando de complananda probabilitatis via agimus, incommodè vsurpatur, occasionem aduersarijs exhibendo id exprobrandi, quòd scilicet ad sententiam pro licita opinionis probabilis sequela stante defendendam, inuerosimiles, quia difficiles in Philosophia sententias vsurpamus. Non ergo confert, sed efficit.

Argumentorum quorumdam solutiones.

204
*PRimò arguitur Motiua æqualia talia
sunt, vt si intellectus liber esset, sicut est voluntas, haberet motiuum sufficiens ad assentiendum, sicut voluntas habet ad amandum. Ergo sufficit vt per imperium voluntatis ad alterutram partem credendam flectatur: nam voluntas quoad hanc determinationem aliud non facit, quàm vt suppleat vices, quas intellectus suppleret, si esset liber. Quod vrgetur. Nam absurdum est existimare voluntatem plus requirere in motiuo potentiæ sibi subiectæ, vt motum eius imperet, quàm ipsa in proprio motiuo requirit, vt ad electionem se determinet.
Respondeo dato antecedenti negando conse
Non vrgere ostenditur.
quentiam. Et ratio est, quia si intellectus esset liber, esset pariter voluntas, & ita non est mirum si id staret quod intenditur. Voluntati enim ita est propria libertas, vt alteri nulli conuenire queat. Id autem quod de imperio additur supplente libertatem intellectus, circa ea admittendum est, in quibus non interuenit repugnantia, quam tamen in casu præsenti vidimus n. 199. Sicut dici potest supplere libertatem inferiorum potentiarum; cùm tamen in ijs nihil tale confingi posse certum sit, quale in intellectu contingere posse contenditur. Neque vrget quod additur: plus enim voluntatem requirere in motiuis potentiæ sibi subiectæ, ex conditione potentiæ ipsius prouenit, & defectu libertatis.
205
*Secundo ex Stephano Spinula Vbicum
que datur inclinatio naturalis alicuius potentiæ ad terminum aliquem, terminus ille possibilis est, quia naturalis inclinatio non est frustrà, nec tendit ad impossibile. Sed intellectus stante motiuo probabili pro vna parte, ex vi motiui oppositi æqualis trahitur ad assensum præstandum parti oppositæ; Ergo assensus illius partis est possibilis, etiam stante motiuo æquali in oppositum. Maior videtur per se nota, & declaratur, atque vrgetur exemplo voluntatis potentis ex æqualibus eligere quod voluerit bonum. Minor est euidens per communem experientiam: dum enim quis credit, tentatur sæpè ad discredendum; nam motiua, & si leuiora sint, pro discredendo; solicitant tamen; Ergo quando æqualia sunt, vt in casu nostro, certior erit ad assensum inclinatio, & ita etiam possibilis.
Respondeo data Maiori, distinguendo Mino
rem: Trahitur intellectus ad assentiendum modo conuenienti naturæ, concedo; repugnante, nego. Modus conueniens & accommodatus est, vt non stante motiuo æquali, quod obstet, assentiri possit: id autem possibile est. Quemadmodùm licet motiua vtriusque partis simul moueant voluntatem, nequeunt tamen simul efficaciter amari, quia modus ille accommodatus non est naturæ immò & quandoque impossibilis. In quo non video quidquam esse momenti, vt circa id oporteat ampliùs distineri.
206
*Tertiò. Ex D. Thoma q. 14. de veritate,
3. Ex D. Thoma.
arti. 2. vbi ita loquitur: Quandôque intellectus non potest determinari ad alteram partem contradictionis, neque statim per ipsas definitiones terminorum, sicut in principijs, nec etiam virtute principiorum, sicut in conclusionibus demonstratiuis est: determinatur autem per voluntatem, quæ eligit assentire vni parti determinatè & expreßè, propter aliquid quod est sufficiens ad mouendum voluntatem, non autem ad mouendum intellectum, vtpotè quòd videtur bonum vel conueniens huic parti assentire. Et ista est dispositio credentis, vt cùm aliquis credit dictis alicuius hominis, quia videtur decens, vel vtile; & sic etiam mouemur ad credendum dictis, in quantùm nobis repromittitur, si crediderimus, præmium vitæ æternæ. Et hoc præmio mouetur voluntas ad assentiendum his, quæ dicuntur, quamuis intellectus non moueatur per aliquid intellectum. Sic Doctor Sanctus expressè admittens voluntatem posse flectere intellectum ad assentiendum motiuo, quamuis non possit per se intellectum determinare; vbi non solùm de fide diuina, sed etiam de humana loquitur, in quibus constat posse motiua inueniri, quæ vrgeant in oppositum.
Respondeo S. Doctorem in casu quæstionis
non loqui, pro quo citata quæst. arti. 1. satis mentem suam reddiderat manifestam, ita scribens: QuandôQuandoque intellectus non magis inclinatur ad vnum, quam ad aliud, vel propter defectum rationum, vel propter apparentem æqualitatem eorum, quæ mouent ad vtramque partem, & ista est dubitantis dispositio, quæ fluctuat inter duas partes contradictionis. Hæc ille, qui de dubio etiam probabili statuit; si enim de alio eius esset mens, iam illam satis declarauerat, dum defectum posuerat rationum: & ita cùm addit æqualitatem, dubium probabile comprehendit: atque ideò sicut in illo repugnat assensus, nisi fortè præceps & temerarius, sic & in alio. Cui clarissimæ auctoritati solutiones aliquæ adhibentur, quas vt inuerosimiles prætermitto.
206
*Quartò. Intellectus assentiri potest mo
tiuo probabiliori: ergo & æquè probabili. Antecedens demonstratum supponitur, & consequentia probatur: Quia distantia inter paulò probabilius & æquè probabile est adeò parua, vt dispositio intellectus & voluntatis sit ferme eadem in vtrôque casu; atque adeò impossibile est vt vna ex illis dispositionibus sufficiat ad inducendum effectum specie diuersum ab alia. At sufficeret si in primo casu assensus circa partem A. induci posset, & non in secundo. Ergo vel in vtrôque, vel in neutro assensus circa partem A. elici potest. Quod confirmatur. Nam quando assensus præstatur circa partem probabiliorem, etiam datur motiuum retrahens, nec tamen impediens. Atqui non est ratio cur assensus impediatur eo quòd motiuum retrahens paululùm augeatur, & euadat æquale motiuo impellenti: ex eo enim solùm redditur assensus paulò difficilior, quæ parua difficultas priori superaddita, non sufficit vt reddatur impossibilis.
Respondeo concesso antecedenti negando
Nihil euincere ostenditur.
consequentiam. Et ad probationem dico dispositionem non esse fermè eamdem, neque paruam additionem, quæ æquilibrium illud constituit: quod quidem probari debuisset. Debet ergo quod additur, aliquid non leuis esse momenti, si enim tale non sit, æqualitatem non tollit moraliter loquendo: & ita vt probabilior opinio euadat, necessarium est aliquid, quod bilancem faciat suo pondere euidenter inclinare.
207
*Quintò, Motiuum probabile est medium
sufficiens ad opinionem mediante imperio voluntatis caussandam: sed motiuum probabile etiam in concursu motiui æquè probabilis est verè probabile, & habet vim motiui probabilis: Ergo sufficit ad opinionem mediante voluntatis imperio caussandam.
Respondeo concessa Maiori distinguendo Mi
norem: Etiam in concursu est verè probabile, & habet vim, in actu primo, concedo: in actu secundo, nego. Primum quidem, quia nullo addito ex sola sublatione impedimenti ex voluntatis imperio aptum est assensum caussare probabilem, & ita opinionem. Et quidem pars vtraque probabilis est, non solùm disiunctiuè, sed simul sumpta, quoad absolutam denominationem, quia verè dici potest hoc & illud esse probabile; & tamen nequeunt simul opinionem ex voluntatis imperio caussare: non ergo ex ratione probabilitatis in illis argui ad exercitium caussationis generaliter potest.
208
*Sextò, Vni testium æqualium potest
quis ex voluntatis imperio credere: Ergo &c. Antecedens probat Auctor, quia ex tali credulitate potest commodum aliquod sibi procurare, & illud reddere pro ratione: Atqui circumstantia dicta non auget credibilitatem obiecti: ergo æqualitate stante potest assensus præberi.
Respondeo negando antecedens, & ad proba
tionem nego Maiorem quia perstat adductum fundamentum, & id quod diximus num. 200. & quidem ad commodum procurandum impertinenter se habet assensus, qui est actus purè interior, & pro eo obtinendo exterior sine mendacio protestatio est sufficiens: sic enim frequenter homines cum amicis se gerunt, non contradicentes ipsis in ijs, quæ peccata non sunt, vt conseruent amicitiam; & subditi cum superioribus, ne ipsorum gratiam amittant. Sic monet Apostolus. Tit.
Tit. 2. v. 9.
2. v. 9. Seruos dominis suis subditos esse in omnibus placentes, non contradicentes. Et quidem in casu spectati commodi, non solùm quando opiniones sunt æquè probabiles, sed etiam si minùs probabilis aliqua illarum sit, potest minùs probabilis assensus simulari, vt fecisse non paucos, dum eorum gratiam obtinere satagunt, qui sibi esse auxilio possunt ad obtinendas dignitates, verosimiliter possumus affirmare.
SECTIO XXIV.

SECTIO XXIV.

Licitum esse opinionem minùs probabilem amplecti, sed sine assensu circa illam.
Section
209
*CIrca hoc P. Terilllus Quæst. 9. duas
Duæ P. Terilli Assertiones.
statuit Assertiones, quarum Prima est tenoris sequentis: Intellectus ex imperio voluntatis flecti potest ad assensum præbendum illi parti contradictionis, quæ exercitè est & signatè creditur minùs probabilis, reiecta parte probabiliore: modò motiua fundantia probabilitatem sint dißimilia, & pro priori ad omnem affectum & assensum vni parti peculiariter affixum, sint & credantur inæqualia. Secunda sic habet: Voluntas flectere potest intellectum in assensum partis minùs probabilis, & si maior oppositæ partis probabilitas sit eiusdem rationis cum minore alterius probabilitate. Sermo est de probabilitate antecedente & affectum ad vllam ex partibus oppositis. Sic ille, qui differentiam illorum torminorum signatè & exercitè ita explicat vt signatè dicatur motiuum minus, quatenus creditur absolutè minùs allicere: exercitè autem quatenus reuera minùs allicit, sed sine dicta credulitate. In vtriusque autem probationem latè excurrit, existimans quæstionem hanc multùm conducere ad resolutionem quæsiti principalis. Et idem asserit, sed non probat P. Esparza Tomo 1. Lib. 3. Quæst. 23. Arti. 4. ad 1. Quia verò resolutio iuxta dicta Sect. præced. videtur indubitata.
210
*Dicendum absolutè repugnare assensum
huiusmodi. Constat ex adductis rationibus, quæ pro hoc sunt vrgentiores. Deinde, vbi probabilitas est manifestè maior, intellectus necessitatur ad assensum circa illam, ita vt absolutè dicet esse talem, & consequenter partem oppositam esse similiter minùs probabilem; ac proptereà illam esse similiorem vero ac proximiorem, hanc minùs similem & propinquam. Ergo repugnat absolutus assensus circa istam. Patet consequentia, quia per absolutum assensum statuitur esse absolutè veram. Manifestè autem repugnat censeri verum aliquid absolutè, & solum proponi vt parùm verosimile ac illi propinquo; & tale iudicari, stantibus eisdem motiuis, & nulla facta circa illa variatione. Vnde ad imperium voluntatis nequit haberi confugium, quia per illud variatio in motiuis nulla resultat, neque caussa esse potest, vt in intellectu repugnantia iudi ciorum valeat inueniri. Qui discursus, cùm videatur euidens, non est cur alium adijciamus, sed operæ pretium tamen esto fundamenta Auctoris præfati cum discussione proponere, ex quorum solutione veritas à nobis stabilita amplius elucescat.
Section
Fundamenta positionis oppositæ proponuntur, & diluuntur.
211
*PRimum desumitur ex mysterijs fidei,
quæ licet sufficienter proponantur, non impediunt assensum contrarium, pro quo extat Scripturæ auctoritas Act. 17. vbi prædicante Paulo multi non crediderunt, credente Dionysio Areopagita, & muliere Damari: cum quibusdam alijs. Ex quo habetur compertum fidei mysteria sufficienter fuisse proposita, aliàs temerè duo præfati & alij credidissent. Tunc sic. Nulla motiua errorum & hæresum relatè ad motiuum sufficiens credendi, tantæ apparentiæ sunt, quantæ est motiuum minùs probabile relatè ad motiuum oppositum probabilius. Ergo stare potest assensus circa illud.
Respondeo Athenienses ex praua dispositione
non exactum de mysterijs à Paulo prædicatis formasse conceptum, nec euidentiam credibilitatis inspexisse: in ijs autem, qui crediderunt melior dispositio gratiæ beneficio extitit, & specialius Dei lumen: quod cùm adest, impossibile est, vt circa errores assensus habeatur, nisi fortè cum egregia temeritate, & singulari obstinatione, licet fides libera sit quoad exercitium & specificationem, vt docet P. Suarez cum laude accura|tissimi & longè eruditissimi, adductus Disput. 6. de fide. Sect. 6. De exercitio enim dubitari nequit, cùm sit actus liber, & præeuntem habeat piam voluntatis affectionem: de specificatione item, quia potest quis non ita attendere ad euidentiam credibilitatis, & ita errori proposito assentiri. Quòd autem stante persuasione euidentiæ credibilitatis nequeat stare assensus circa errorem, ex eo liquet, quia eo ipso error proponitur vt incredibilis, cùm illi oppositum euidenter credibile sit: circa euidenter autem incredibile stare assensus nequit credibilitatem præseferens.
212
*Nec satisfacit quod dicitur cum credi
bilitatis euidentia, & summa fidei certitudine stare posse erroris credibilitatem fide formidolosa, aut vnam partem prudenter credibilem super omnia, aliam verò aliqua fide formidolosa & imprudenti affirmabilem. Non inquam satisfacit, quia fides illa formidolosa & imprudens talis est, vt proprius & absolutus assensus sit respondens prædictæ credibilitati; formido enim stare cum illa potest, vt in fide humana & opinione constat. Atqui assensus absolutus repugnat circa rem euidenter incredibilem: Ergo &c. Deinde, etiam si admittamus assensum imprudentem, in homine temerario & præcipiti errorem deuorante; in negotio præsenti, vbi de licita opinionum sequela agimus, nullius id momenti est; nam ad opinionis amplexum assensus prudens requiritur: vnde fundamentum pro amplexu tali ab omnibus admissum & passim inculcatum, illud est, sic agentem prudenter se gerere, vnde & licitè operari.
213
*Sed instatur, quia aliàs nemo peccare
posset formali peccato hæresis. Probatur. Quia in primis tales non sunt, quibus mysteria fidei non sunt ita proposita, vt talis propositio sufficiens sit ad errorum, pro quibus etiam suæ apparentes rationes extant, tenebras depellendas. In ijs autem, qui à fide exciderunt, & obstinati sunt, ideò hæresis formalis & inexcusabilis existit, quia assentiuntur erroribus, postquàm fidei mysteria sufficienter illis sunt proposita, & in sensu composito cum motiuis potioribus pro mysterijs fidei suis erroribus pertinaciter adhærent. Quòd si quando erroribus assentiuntur, potiora illa motiua non vrgent, & suam vim non exercent, quia ad illa non attenditur, formalis hæresis esse nequit. Ad quod negatiua est responsio: concedo enim quod de ijs dicitur, quibus non est Catholica fides sufficienter proposita: in alijs autem hæresis formalis ex eo contingit quòd rebelles sunt lumini, nolentes attendere ad ea, quæ ipsos, cùm voluerunt attendere, Catholicos reddiderunt, prauo aliquo affectu dominante, & caliginem obducente.
214
*Secundum. Temerè iudicans ideò, quia
non obstantibus motiuis potioribus pro iudicio contrario, minùs efficacibus assentitur. Sic maritus zelotypus sæpè temerè iudicat de vxore ob minimum aliquem defectum in ea notatum, neque deponit illud iudicium quamuis & viri graues ostendant insufficientiam motiui, & ipsa vxor maxima probitatis argumenta præbeat, sic etiam qui graues cum alio inimicitias gerit, sæpè adduci non potest quin credat suum inimicum animo ficto amicitiam petere vt ipsum circumueniat; quamuis motiua longè probabilissima in contrarium afferantur.
Ad hoc argumentum tres, quæ adhiberi pos
sunt, adiungit responsiones, & duabus relictis prioribus, cum earum impugnationibus, tertia, quæ & verosimilior, ex eo iudicium esse temerarium statuit, quia voluntas non dat locum rationibus in contrarium, sed illas absolutè reijcit, & imperat assensum: cùm tamen antequàm iudicium ferat teneatur rationes contrariæ parti fauentes inspicere & ponderare. Contra quam sic arguit. Primò quia homines sæpè audiunt rationes in contrarium, sæpè illæ veniunt in memoriam nolentibus, sæpè memoria illarum, vtpotè proximè impositarum, est inimpedibilis: intellectus tamen persistit in suo iudicio temerè concepto. Secundò, quia adhuc iudicium hoc non esset intrinsecè, sed solùm extrinsecè temerarium, quia iudicium etiam probabile & prudens prohiberi potest donec aliqua peculiaria in contrarium examinentur, quamuis illorum examen necessarium non sit ad ferendum iudicium intrinsecè prudens. At nos loquimur de iudicio intrinsecè temerario, contra rationes validissimas in contrarium.
215
*Verùm his non obstantibus sustineri præ
fata responsio potest, verè enim ita accidit vt homines iudicantes temerè rationibus in contrarium etiam validis locum non præbeant, impotenti aliquo affectu insanabiliter occupati, qualis est zelotypia, quæ dura vt infernus, Cant. 8. & sic aliæ. Vnde prior non vrget obiectio: etsi enim motiua prædicta recurrant, ex indispositione animi inefficacia redduntur, & prius illud validius iudicatur. Neque secunda, nego enim iudicium tale non esse intrinsecè temerarium, quia dum motiuis validissimis, quæ obijciuntur, negatur locus, id sine temeritate non accidit: neque motiuum illud prius, etsi validum, pro illo stare iudicetur, ita sustineri debet, vt alijs obstruatur ianua; cùm sit experientia notissimum homines circa ista solitos hallucinari, cùm præsertim impotens aliquis, vt diximus, affectus dominatur: vnde non est eadem ratio, cùm probabilis & prudens assensus prohibetur, negamus enim temerarium esse tale, etsi illum elicienti forsitan talis videatur.
216
*Tertium, (& est Secunda apud Auctorem
ratio) ex D. Thoma 2. 2. q. 17. art. 6. ad 1. vbi expressè asserit quòd ratio eodem modo imperat sibi circa actus obscuros, sicut voluntas mouet se ipsam. At ratio iuxta ipsum ibidem arti. 1. in Corpore, non aliter imperat sibi; quàm præsupposito actu voluntatis. Ergo intellectus ex mente S. Thomæ ita subest imperio voluntatis circa assensum dependentem ab obiecto obscuro, sicut voluntas mouet se ipsam: Atqui voluntas ita mouet se ipsam, vt inter æqualia eligere possit, modò illa secundùm quid excedant se ipsa inuicem, vt clarè constat ex natura liberi arbitrij. Ergo & mouere similiter intellectu potest, stante eôdem excessu respectu illius. Consonat id, quod habet idem S. Doctor loco citato in Corpore, scilicet in assensu & dissensu circa ea, quæ non conuincunt intellectum, illos imperio voluntatis subiacere. Sicut etiam quod docet Quæst. 14. de veritate art. 1. datum superiùs num. 206. vbi stante commodo si | assentiatur, affirmat posse per voluntatem determinari. Atqui ita contingere potest, vt scilicet intellectus aliquid non esse illicitum suo assensu confirmet: sic enim iudicando liberatur quis à grauissimo conscientiæ onere, quo grauatur, si aut suspendat omne iudicium, aut flectat intellectum ad assentiendum parti probabiliori.
Respondeo in priori loco comparationem esse,
sed conuenienter accipiendam, inter intellectum & voluntatem, vt non penitus id possit circa ipsum, quod circa se potest, etiam de actibus obscuris loquendo, ipsa enim malum amplecti potest, nec tamen suo imperio flectere intellectum potest vt bonum iudicet, quod tale non est. Item, voluntas non ita imperat sibi, vt semper eligere bonum aliquod liceat, ex quo implicatio sequeretur: sic supposita intentione finis, nequit bonum amare, quod eius consecutioni repugnat: & posita intentione prædicta, non potest amorem circa bonum vtile suspendere, quo est illud, quod intenditur, obtinendum. Ergo similiter dicendum est non posse in casu nostro assensum imperare ex quo repugnantia vt iam vidimus, apertissima resultaret. Item. Doctrina S. Doctoris verum habet communiter loquendo; non ita in casu speciali, pro quo ipsum aliter sentire iam vidimus citato nu. 206. Vbi & responsio habetur ad secundam auctoritatem. Circa Tertiam dico scrupulum omnem sine assensu absoluto cessare, quia sine illo potest quis opinionem minùs probabilem amplecti, iuxta dicta: quo euentu, licet non datur assensus absolutus, datur æquiualens, quia eodem modo operatur quis, ac si opinionem dictam esse verissimam iudicaret. Neque plus sibi vult S. Doctor, cùm assensus absolutus nullo modo esse necessarius possit, de quo dictum nu. 208.
217
*Quartum à priori (tertium apud Aucto
rem.) Quia sicut singulæ potentiæ corporis non solùm sibi, sed toti corpori deseruiunt. v.Verbi g.gratia, sicut oculus videt corpori: ita etiam singulæ potentiæ animæ, vti aduertit S. Thomas 1. 2. q. 17. art. 5. ad 2. non solùm sibi, sed omnibus alijs potentijs deseruiunt: sic intellectus & sibi & voluntati, omnibusque alijs potentijs intelligit: etiam voluntas & sibi, & omnibus alijs vult quæcumque ad illas spectant. Cùm ergo non sit nisi vna potentia libera in homine, nempe voluntas, ad illam spectat determinare indifferentiāindifferentiam aliarum potentiarum circa obiecta illarum: Atqui si intellectus (& quælibet alia potentia necessaria), pari cum voluntate libertate potiretur, posset vtique se determinare ad admittendum quodlibet motiuum probabile relicto probabiliore, quia in qualibet inueniret suum motiuum, nempe bonum apparens. Ergo de facto &c.
Respondeo concessa Maiori: circa Minorem
autem dictum n. 204. quòd scilicet in hypothesi illa intellectus esset voluntas, & idem est de potentia qualibet. Duæ sequentes apud illum probationes nihil vrgent, ijs suppositis, quæ dicta sunt Sect. præced. circa motiuum minus probabile stimulans ad assensum, & probabilitatem etiam in conflictu conseruatam.
218
*Tandem pro Assertione 1. sic arguit: In
tellectus inter motiua opposita constitutus suspendere potest omne iudicium; ergo flecti potest ad assentiendum vtrilibet: alioquin cogeretur subire magnam violentiam, & deteriùs se haberet, quàm si esset indifferens ad assentiendum vtrilibet. Consequentia probatur ex ijs, quæ habet n. 6. Nam intellectus ex se magis abhorret à suspensione iudicij, quàm ab assensu vllius ex partibus contrarijs: nam vt suspendatur iudicium, intellectus violenter detineri debet ne amplectatur vnũvnum eorum obiectorum, ad quorum assensum stimulatur: atque ita duplicem sustinet violentiam, cùm vnam tantùm subeat si alterutri parti assensum præberet. Post hæc addit Auctor sic: Considera hoc argumentum in paritate voluntatis ad duo bona opposita solicitatæ, & se violenter detinentis ab vtriusque persecutione & genuinam eius vim intelliges.
Respondeo concesso antecedenti negando
consequentiam, & ad id, quod de violentia dicitur similiter nego illi locum esse in casu dicto, quia neque vna est, neque duplex, in suspensione dicta, quæ non est à principio extrinseco, sed à voluntate: vnde & voluntaria, iuxta definitionem voluntarij, quod est à principio intrinseco cum cognitione, & quidem respectu assensus circa minùs probabile in conflictu dicto, id euidentiùs est cernere, quia in intellectu inclinatio nulla est ad eliciendum assensum, dum probabilius occurrit, & ita neque in voluntate. Quod autem additur de voluntate ad duo bona solicitata, nullius momenti apparet: si enim ipsa electionem suspendat pro sua libertate, violentia ibi nulla est, vt diximus: Si ab extrinseco, à Deo inquam nolente concurrere, alia est ratio, sed quæ ad præsens non spectat institutum.

Pro Assertione Secunda quæ obijciuntur penitus enodata.

219
*PRo illius declaratione sic dicitur Consti
tutus in biuio à duobus fide dignis interroget quænam duarum viarum ducat ad metam. Iam alter eorum dicat viam A. rectè ducere, & viam B. à meta deuiare: alter è contrario. Rursus vterque inter se verum dicere, idque ex propria experientia centies repetita didicisse. Ponamus insuper alterum illorum aliqua ratione alterum excedere, & antecedentibus omnibus pensatis vnius auctoritas appareat nonnihil alterius auctoritatem superare. Tunc ait itinerantem ex imperio voluntatis posse credere viro fide minùs digno, reiecta auctoritate viri fide dignioris. Addit extra casum huiusmodi locum non habere assertionem, quia dempto casu auctoritatis nixæ simili experimento, motiuum fauens vni parti necessariò dissimile est motiuo partis oppositæ. Assertionem ergo sic declaratam probat.
220
*Primò à paritate voluntatis, quæ non
solùm eligere potest inter motiua æqualia, siue illa sint dissimilia, siue similia, maximè quando melius est alterutrum eligere, quàm vtroq;vtroque carere, de quo apud ipsum Quæst. 8. sed etiam ex duobus obiectis inæqualibus, quod minùs est in bonitate, circa quod latè excurrit, Marcori, & P. Vasquez sententia refutata. Ex eo autem | asserit conuinci intentum, quia indifferentia intellectus ad assentiendum vero apparenti dependet ab imperio voluntatis, & per omnia proportionatur eius libertati in ordine ad intentionem & electionem boni. Vbi reassumitur quod dictum nu. 217. de hypothesi libertatis imperio voluntatis subiectæ, & quia de hoc iam dictum, ad alia transeundum.
221
*Secundò ergo probat. Nam potentiæ
subiectæ voluntati, ita illi subduntur, vt ab ipsa determinari possint ad minus bonum relicto maiori simili. Sic etsi oculis melius hic & nunc viriditatem terręterræ, quàm alterius intentionis aspicere possum, voluntas potest eos conuertere in viriditatem intensionis minùs congruæ, immò potest cogere ad contemplandum obiectum illis noxium. Idem valet de potentia loco motiua, alijsque similibus. Ergo & de intellectu, qui in ordine ad obiectum obscurum non minùs subditur voluntatis imperio quàm potentia visiua aut quæuis alia, præsertim quando ex imperio commodum aliquod potest intendi.
Respondeo concesso antecedenti negando
consequentiam, & ad probationem dico intellectum supra potentias alias habere excellentiam peculiarem, vnde non est in omnibus cum alijs potentijs despoticè subiectis componendus, Sic cùm voluntas suo facere possit imperio vt oculi clarè videntes obiectum aliquod, ab eius contemplatione desistant, aut ijs clausis, aut ab eôdem auersis, circa intellectum simile exercere nequit imperium, vt ex D. Thoma vidimus num. 206. & est experientia notissimum, atque ex decursu probationum liquet, cùm solùm circa obiecta obscura imperium voluntatis dicatur præualere. Neque id mirum, cùm in potentia imaginatiua id videre liceat, quæ circa obiectorum cognitionem cohiberi nequit, etiamsi id summis conatibus accuramus.
222
*Tertiò. Si itinerans, de quo dictum
2. Ex itinerante viæ ignaro.
ponatur necessitatem habere iter conficiendi & continuandi, eo quòd nisi tempore præfixo perueniat ad metam, magnum illi immineat malum; in tali casu ille efficaciter intendit peruenire ad metam, ad quam peruenire non potest nisi rectam viam teneat, quam tamen hîc & nunc à deuia certò discernere non potest. Ergo cùm efficaciter intendat finem, eligere potest aliquid ex medijs propositis. At nihil est in vlla illarum determinatè sumpta, quod derterminet voluntatem ad illam eligendam præ altera: nam intentio finis non necessitat ad electionem medij, quod fortassè est inutile, contempto medio, quod fortasse est vtile. Ergo liber est ad ineundam viam B. relicta via A. Non potest autem eligere viam B. vt medium, nisi credat illud esse vtile, & speret se per illud ad metam peruenturum. Hoc autem nec credere, nec sperare potest, nisi iudicet viam B. esse rectam, & viam A. deuiam. Ergo voluntatis imperio determinari intellectus potest ad credendam partem antecedenter minùs probabilem.
Respondeo inprimis casum videri impossibi
lem, quòd scilicet testis vterque sit fide dignus, eadem, aut pari fide, & iureiurando experientiam protestatus: manifestum enim est alterum ex illis mentiri, sic autem mentiens & peierans quomodo esse dignus fide queat? Nec dici potest itinerantem latere huiusmodi hominis qualitates, qui enim tales sunt non difficile agnosci possunt, si ad eorum agendi & loquendi modum attendatur. Sed sit ita vt proponitur, in tali casu & intentione continuandi iter, nego assensum credulitatatis absolutum & rationabilem esse posse circa dicta prędictorumprædictorum; & multò id potiùs circa eum, cuius est minor auctoritas. Et quidem argumentum videtur inferre contrarium, scilicet posita necessitate continuandi iter, eius dictum esse præferendum, qui nonnihil quoad auctoritatem excedat, sic enim meliùs credere & sperare potest se ad metam peruenturum. Ast cùm nonnihil tantùm videatur excedere, pro nihilo habendum in ordine ad absolutum & rationabilem assensum eliciendum. Quibus se habentibus hoc modo, necessitatus ad continuandum iter, subsistere aliquantulùm debet, & expectare indicem certiorem: quandoquidem secus faciens, contingere poterit, vt cùm se metam tenere putabit, ab ea quam longissimè absit, & remetiri longum debeat spatium, incommodis geminatis. Quòd si spes indicis melioris non sit, dictum eius, qui est in auctoritate superior, etiamsi parùm, amplectatur; non quidem credens absolutè verum, sed vero aliquantulum similius, & sub eo dubio se discrimini errandi committat. Quòd si errasse contingat, is certè est itinerantium labor, dum sine duce inprudenter se periculo errandi committunt: vel si imprudentia absit, vt in Ioseph misso à patre, dum erraret in agro, de quo Genes. 38. inter incommoda illud est iter agentium numerandum.

Resolutio Quæstionis præsentis, sicut & præcedentis ampliùs roboratur.

223
*ERit fortè qui videns vnica nos tantum
modò vsos probatione, & pro aduersa sententia plures adductas, illam minùs habere roboris, hanc tamen robustiorem censeat, cùm tot videatur firmamentis communita. Sed næ ille à vero longiùs obsistet, vna enim irrefragabilis ratio præ multis illi aduersis æstimanda; præsertim si omnes illæ ad vnum ferè tendant, & replicatio potiùs quàm diuersitas in illis videatur, vt in adductis videre licet. Probatio nostra ex eo processit
quòd stante assensu euidenti circa probabilitatem maiorem, eo ipso id quod minùs probabile apparet minùs etiam verosimile & propinquum vero iudicatur, vnde nequit absolutus stare assensus circa illud, quia ratione illius absolutè iudicatur verum, cùm alias parùm verosimile & propinquum vero censeatur, in quo est aperta repugnātiarepugnantia. Cui rationi consonat ea, quam sibi Auctor obijcit n. 26 in hunc modum: Qui assentitur alicui propositioni, absolutè credit eam esse veram, & oppositam falsam; ergo qui assentitur vni non potest simul existimare oppositam esse probabiliorem seu verisimiliorem; alioquin crederet simul opinionem, quam reputat falsam, esse probabiliorem & verisimiliorem alia, quam verāveram iudicat; quod est impossibile; quia iudicare aliquāaliquam opinionem esse probabiliorem aut verisimiliorem altera, est credere illāillam esse altera veriorem. At quod creditur falsum, non potest simul credi verius eo, quod absolutè verum | creditur. Ergo intellectus non potest opinari de parte, quam credit minùs probabilem.
Respondet concedendo totum de apparentia
concomitante & consequente assensum. De antecedente autem dicit aliquem de consequenti existimare posse cum formidine aliquid esse verum, quamuis pro priori reputaret oppositum esse probabilius. Nec mirum, quia cum multa falsa sint probabiliora veris, existimat hoc particulare obiectum esse vnum ex probabilioribus, quæ falsa sunt. Quæ quidem responsio cùm adeò difficilis appareat, eo ipso videtur præsenti non congruens instituto. Vbi de licita opinionum sequela ampliùs stabilienda agimus, vt superiùs dicebamus, pro quo difficiles non sunt assumendæ doctrinæ, vnde aduersantes maiorem obstrependi occasionem valeant vsurpare. Deinde, si doctrina illa esset generaliter admittenda, ex ea fieret opinionum magis probabilium nullam esse habendam rationem, quia probabiliora veris quamplurimis, sæpè falsa esse possunt: quod tamen neutiquam admittendum quia contra omnium est sensum Scriptorum, immò & Pontificum, vt videri potest in Decretis præsertim Alexandri VII. Prætereà si probabiliora esse falsa possunt, id certè de minùs probabilibus conuenientius & frequentiùs affirmandum: Ergo cùm hîc & nunc hoc, quod minùs probabile occurrit, falsum esse possit, nequit vt verum absolutè concipi, dum minùs proximum vero iudicatur. Patet. Nam id, quod est probabilius, reijcitur, quia falsum esse potest: sed pro falsitate minùs probabilis maius est fundamentum: ergo nequit assensu absoluto teneri. Quod vrgeo. Nam propterea minùs probabile ex imperio voluntatis terminare posse assensum dicitur, quia magis probabile falsum esse potest: Atqui licet ita esse queat, hic & nunc non est cur tale iudicetur, & ita verum esse verosimilius & propinquius: & alioqui ex tali existimatione possibilis falsitatis non crescunt fundamenta pro veritate, in minùs probabili, sed verissimè vt minùs verosimilis æstimatur: Ergo existimatione præfata non obstante nequit circa illam assensus absolutus versari.
224
*Pergit Auctor, & addit non sequi absur
dum in obiectione propositum: nam qui assentitur opinioni minùs probabili, iudicat quidem illam esse veram, sed simul non iudicat veram esse oppositam, aut veriorem: neque enim idem est esse probabile, & esse verum: probabilius, & verius, nisi termini sumentur in sensu translatitio: quia simul iudico vtramque opinionem esse probabilem, non tamen simul iudico vtramque esse veram: quia licet opinio sit certò probabilis, non tamen est certò vera. Intellectus ergo pro priori solùm iudicat vtramque partem magno niti fundamento, sed vnam paulo maiore non determinante ad assensum, & ideò ex imperio voluntatis potest oppositæ assensum præstare. Vbi quidem negari nequit quod assumitur: reuera enim aliud est opinionem censeri verosimiliorem, aliud absolutè veram, quod per assensum habetur: nihilominùs robur argumenti perstat iuxta formam, qua à nobis efformatum, & seruatur vsque ad verba illa, Quod est impoßibile. Licet enim quis non iudicet veram, iudicat verosimiliorem: sententiam autem minus verosimilem nequit assensu complecti, quia sic iudicat esse absolutè veram: implicat autem talem iudicari, & nihilominùs oppositam similiorem & proximiorem vero. Quòd si in argumento asseritur aut supponitur, eum qui iudicat sententiam probabiliorem, eo ipso veriorem iudicare, ita vt absoluto assensu veritatem eiusdem obiectiuam amplectatur, iuxta id quod communiter accidit est accipiendum, & tunc atque aliàs verior dici potest, id est verosimilior, iuxta receptum Scholarum loquendi modum. Constatque: nam si in rigore verior diceretur quàm opposita, hæc diceretur vera: sicut cùm probabilior dicitur, opposita censetur probabilis. Est autem manifesta implicatio in eo quòd opposita vera dicatur: nequeunt enim esse simul veræ, & ita neque tales iudicari. Quidquid ergo de argumento sit, iuxta formam præfatam videtur euidens à nobis instructa probatio.
225
*Sicut & illa, quæ priori loco à nobis ad
hibita n. 198. pro stabilita ibidem positione circa opiniones æquè probabiles: pro qua, quia contra theses huius & præcedentis quæstionis versatur, aduersus omnes à se positas sic ab Auctore proponitur num. 53. Si intellectus per voluntatis imperium flecti posset modo dicto, posset etiam toties quoties mutare sententiam, & statim post aliquod creditum vt verum, existimare illud esse falsum: iterumque statim post illud ipsum verum reputare; etsi nulla noua ratio mouens intellectum succederet, quia totum pendet ab arbitrio libertatis. At consequens est falsum, & contra experientiam. Ergo &c. Respondet retorquendo argumentum in voluntate, in qua similis mutatio repugnat, quamuis sit certum posse eligere bonum æquale, immò & minus, dum noua ratio pro mutatione affectus non occurrit. Deinde directè respondens ait voluntatem humanam non posse nisi difficulter mutare suos actus, si motiua aut circumstantiæ non mutentur: quia actus nostri deliberati aliquid participant de absoluta immutabilitate voluntatis Angelicæ, vt constat experientia. Idem autem est de intellectu, qui in obscuris assentiri non potest sine imperio voluntatis, quod si non mutetur, dissentire non potest obiecto, cui antea assensum præbuit: vnde difficultas tota, aut etiam impossibilitas ad imperium voluntatis reuocatur, quo sublato, aut mutato nulla superest difficultas aut impossibilitas mutandi opinionem. Sic vir doctus ad Ordinem Dominicanorum vocatus à Deo, aut Minorum, & ad sanctitatem illorum Ordinum de repente valde affectus, facilè mutat opiniones suas, doctrinæque sui Ordinis adhæret, quam anteà reputabat minùs probabilem, & si nulla noua motiua ad mouendum intellectum suppetant. Rationem autem æquiuocationis hac in re ex ignorantia naturæ imperij oriri affirmat, quod non est actus vtcumque dicens. Volo hunc, volo illum assensum: sed opus est vt bonum aliquod appareat in tali assensu, in quod voluntas feratur, quia solum bonum est obiectum voluntatis, quæ in suis affectibus nequit eam, quæ obijcitur, habere mutationem.
226
*Sed hæc non satisfacere manifestè osten
Pergit impugnatio.
ditur. Nam quod ad voluntatem attinet, licet frequenter ita non accidat, absoluta est tamen in illa potestas ad huiusmodi mutationem, quia & | plena libertas, vnde gratis dicitur immutabilitatem AngelicāAngelicam aliquatenus imitari. Et licet cùm assensum imperat, bonum aliquid intendat, ipsum suæ libertatis exercitium potest vt bonum appetere. Sicut cùm ex duobus bonis æqualibus vnum eorum eligit, ibi libertatis suæ exercitium solùm videtur intendere, & multò id potius quando eligit minùs bonum. Atqui posita non solùm physica, sed etiam morali potestate, repugnantia à nobis adducta clarè dispicitur: quæ tamen in nullo est actu, etiam minùs frequenti, vllatenus admittenda. Vocatus ad Ordinem Religiosum, aut opiniones non mutat interius, aut obligatus oppositas defendere, circa eas studium profundius impendit, & noua fundamenta adinuenit, quibus ad interiorem mutationem moueatur. Et quidem sic arguens videat an sic vocatus opiniones altè animo infixas cum alijs ex diametro oppositis commutaret. Vbi quid ego, si ita accideret, nec nouo donarer lumine, fuissem facturus, conscientiæ meæ inspectori reseruo.
227
*Pro Assertione nostra probanda quando
opiniones sunt æquè probabiles nu. 200. id attulimus, quòd à Mercoro tactum sibi obijcit Auctor nu. 33, & pro inæqualibus est vrgentius in hunc modum: Testes contrarij in essentialibus nihil probant, si concordari non possint, immò suspecti sunt de falso, etsi probarent, si non essent contrarij, vt pluribus tradunt Ferinacius de Testibus quæst. 65. & Carena de Officio. S. Inquisitionis par. 3. tit. 6. §. 7. Ergo motiua probabilia inter se pugnantia neutram partem reddunt credibilem, quia quantùm valet vnum motiuum ad persuadendum, tantùm immò plus valet alterum potentius ad dissuadendum. Ad quod respondet Farinacium & Carenam, aliosque tractantes de testibus loqui solùm pro foro externo, in quo vt quis legitimè damnetur, probatio criminis debet esse plena: at quando testes æquè digni fide contraria dicunt, crimen non plenè probatur, ideoque accusatoris testimonium pro nullo reputatur à iudice quantùm spectat ad ferendam sententiam condemnatoriam partis accusatæ, cui in obscuris fauendum est iuxta regulas vtriusque iuris. Verum hinc non sequitur motiua opposita non reddere partem vtramque aliquo modo credibilem: certum enim est omne motiuum probabile, etiam in contradictione probabilioris solicitare mentem ad assensum, quod fieri non posset, nisi redderet obiectum suum aliquomodo credibile; nemo enim solicitatur ad credendum quod non est creeibile. Ergo vtraque pars est credibilis; etsi nulla earum sit certa, aut plenè probata: nam vt assensus aliquis sit probabilis non requiritur plena obiecti probatio, vt notum est. Quòd autem vnum motiuum attrahat, & alterum retrahat mentem ab assensu præstando, efficaciter probat vtramque contradictionis partem esse credibilem. Sic tandem addit: & vt nullitatem argumenti meliùs percipias, considera illud in voluntate, eiusque electione, & statim videbis quòd nihil valeat.
228
*Sed verò responsio ista minimè vim ra
tionis euacuat, vt ex adductis à nobis citato nu. 200. videtur apertè conuinci. Licet ergo leges de testibus disponentes forum respiciant externum, id certè pro eo statuunt foro, quod animum iudicis confirmare possit, vt ibidem ostendimus: quod quidem testium paritate stante nequit obtineri, quia nequit prudens formari iudicium. Vnde etiamsi lex specialis non esset id prohibens, non posset iudex quemquam paritate dicta existente condemnare. Prætereà non videtur cur nequeat iudex paritate tali posita reum condemnare. Licet enim id videatur prohibere lex, rationi tamen eius standum est potiùs, quàm verbis: ideò enim prohibet, quia ea stante nequit iudex motum animi sui confirmare: Atqui potest iuxta præfatum dicendi modum, ergo & condemnare. Si dicas probabiliorem sequi debere sententiam, neque id obstat: nam electione partis cuiusuis ex dictis practicè redditur probabilior iuxta Auctorem, de quo ille Quæst. 8. Assert. 4. Non ergo est pars vtraque probabilis, neque ad assensum solicitat, sed tantùm remotè, quia si testes alterius deessent, aut cum proportione minuerentur, sufficiens pro condemnatione esset. Quod autem nullitas argumenti non extet ex eo quod in voluntate accidit, videtur apertum, quia pro eo nulla ratio affertur, neque afferri posse videtur. Amari ex propositis bonis quodcumque potest, quia vnum alterius non tollit bonitatem: sed credi testibus non debet contra se habentibus alios, quia eorum testimonium aduersantium dictis infirmatur, vt est luce meridiana clarius. Pro quo hæc satis.
SECTIO XXV.

SECTIO XXV.

An si dari assensus circa opinionem minùs probabilem queat, prudens esse possit.
229
*DE hoc doctus Pater Quæst. 10. in
qua, tres statuit Assertiones, & videndum quid ex illis haberi emolumenti possit. Prior sic habet: Qui in sleculatiuisspeculatiuis absolutè assentitur motiuo minùs pròbabili, probabiliore relicto, fine intellectus tantùm spectato, prudenter iudicat, quamuis minùs prudenter, quâm si oppositum iudicium ferret. Probat. Quia operari iuxta opinionem probabilem, verisimili motiuo attento, à prudentia alienum non est. Cùm ergo finis intellectus sit verum attingere, dum ex imperio voluntatis obiecto verosimili affigitur, quia de obscuris agitur, etiamsi minùs verosimili altero, prudens eius est operatio. Quòd autem minùs prudens sit, ex eo conuincitur, quia cùm intellectus finis sit, quem diximus, minùs aptum adhibetur medium ad illius consecutionem, cùm minus verisimilis assensus imperetur. Vbi videtur supponi non solùm in rebus moralibus, sed in quibuscumque id stare posse, quod ab Auctore circa morales caussas affirmatur. Pro quo
230
*Dico Primò. Si talis assensus sit possibi
lis, sustineri potest in moralibus illum esse prudentem. Id probo ex eo quòd opinionis minùs probabilis sequela licita sit, iuxta dicta: Tunc autem licet assensus formalis non sit, vt ostendimus, est tamen æquiualens assensui probabilioris, immò & absolutè vero, quia perinde ac si talis esset, qui eam sequitur, operatur, iuxta dicta | nu. 216. Atqui assensus ille interpretatiuus, aut æquiualens, imprudens non est: ergo neque formalis talis videtur iudicandus. Quòd autem minùs prudens sit, licet benè probari ab Auctore videatur, tamen.
230
*Dico Secundò. Assensus prædictus esset
2. Id negans verosimilius.
imprudens. Probatur. Quia verosimilius est esse falsum, vt constat: verosimili autem se exponere falsitatis periculo à prudentia agendi ratione longè abest. Neque ratio à nobis adducta pro Assertione præcedenti ita vrget, vt responsio congrua illi nequeat adhiberi. In assensu enim illo æquiualenti aut interpretatiuo nullum est verosimilius erroris periculum, sicut non est in assensu circa verosimiliorem opinionem. Errandi enim periculum vitandum prudentia admonet, cùm ratio pro deuorando illo congrua non succurrit, vt in opinionibus accidit, nulla enim est, quæ non sit obnoxia speculatiuè errandi periculo. Atqui vt assensus minùs probabili præbeatur, ratio congrua est nulla: ergo imprudenter se quis periculo errandi committit.
231
*Dices, Ergo neque opinioni probabiliori
assensus præberi potest. Probatur illatio. Quia sic assentiens periculo se exponit errandi, & verosimiliter quidem, quia opinio minùs probabilis opposita est verosimilis eo ipso quòd probabilis est, habet enim pro se non leues rationes. Et illatio quidem in moralibus procedit, in quibus sine assensu ad probabiliores etiam opiniones stare operatio potest, solo circa probabilitatem assensu suffragante. Quæ obiectio non leuis apparet. Respondeo tamen negando quod assumitur, & ad probationem dico, etiamsi operatio stare sine assensu possit, quia ille ex libero voluntatis habetur imperio etiam circa probabiliora, licitum tamen esse, quia in Auctore opinionis præcessit, cui se potest quilibet alius iuxta illam operaturus conformare. Neque est eadem ratio de minùs probabili, etiamsi illa habeat Auctorem: quia eam ille vt magis probabilem est amplexus, & assensus ex conflictu apparentis hîc & nunc verosimilioris impeditur.
232
*Secunda Assertio est tenoris sequentis:
Si finis voluntatis spectetur, sæpè voluntas prudentiùs agit imperando assensum motiuo minùs quàm magis probabili. Declaratur & probatur exemplis. Instituatur Cathedra aliqua ad docendum determinatam opinionem probabilem. v.Verbi g.gratia, quòd mundus possit esse ab æterno, & stipendium opimum annexum sit cathedræ, nec quisquam ad illam assumatur, nisi iuret se absolutè existimare eam sententiam veram esse, nec diutiùs accepturus stipendium, quam & credat & doceat illam veram esse. Vir doctus, sed pauper, cui opposita sententia apparet probabilior, inuitetur ad lectionem illam. Hic vir prudentiùs faciet determinando intellectum, ad credendum opinionem, quæ illi antecedenter minùs probabilis apparebat, quàm opposita; immò imprudenter aget tale iudicium non imperando, si nulla alia via ad indigentiam illius subleuandam suppeteret. Huc spectat praxis eorum, qui iurant in verba magistri, qualis est tam illa Thomistarum schola, qui iurant se non recussuros à doctrina S. Thomæ, quàm aliorum Ordinum, qui absque vlla obligatione laudabiliter suum Auctorem mordicus defendunt. Vtilitas enim propagandi sententias tam illustrium Doctorum ad perpetuum familiæ decus, reddit talem vsum, immò & tale iuramentum valde prudens, quod alioquin non valde prudenter iniri posset, & hoc quidem etiamsi probabiliores quandoque rationes occurrant, vt interrogantibus an sentiant talem sententiam esse veram, respondere possint affirmando; aliàs grauia inconuenientia in sacris cœtibus orirentur.
233
*Et ex huiusmodi vsu Assertio præfata com
Comprobatur illa.
probatur. Nam iuramentum tale prudens est: non esset antem, si stante motiuo probabiliori, non possit nisi temerè assensus circa oppositum præstari. Neque enim dici potest Thomistas tantùm obligari ad defendendum doctrinam S. Thomæ exteriùs. Nam contra est, iuramentum ita se gerere debere, vt exteriùs se ostendat opiniones S. Doctoris interiùs reputare. Atqui hoc stare nequit, nisi ita verè iudicet; aliàs mentiretur, cùm eius exteriora signa contra mentem eant, quod est mentiri, iuxta vulgarem interpretationem, vt mentiri sit contra mentem ire. Ergo qui ita voueret, exponeret se manifesto periculo mentiendi, à quo officium Magistri, ad quem spectat totam S. Thomæ doctrinam defendere & docere, esset inseparabile: nisi intellectus flecti posset ad assensum parti minùs probabili præstandum.
234
*Dico Tertio. Ad saluandum quidquid
pro fundamento Assertionis adducitur, non est necessarium vt intellectus circa minùs probabiles opiniones præstet assensum. Id constat. Primò. Nam cùm esse nequeat, iuxta dicta, etiam vtcumque prudens, neque magis prudens esse poterit, euentu quocumque proposito. Deinde, Casus adducti non vrgent: nam quod de Cathedra dicitur, obligationem dictam non importat, quia ad finem institutionis eiusdem nihil interest, quòd doctrinam, quæ promoueri intenditur, animo teneat Professor, dummodò illam ita
doceat, vt perinde se habeat circa illam, ac si absoluto assensu retineret. Iuramentum autem ad solam externam defensionem extenditur. Quòd si vrgeretur Cathedræ prætensor, vt de interiori assensu iuraret, posset vti æquiuocatione, quia illa nullo modo in præiudicium aliquod verget, aut fundatoris Cathedræ, aut finis ab eo intenti. Nec potuit ille ad actum aut temerarium, aut impossibilem obligare. Et hoc idem dicendum ad exem
plum aliud de iuramento Thomistarum: neque enim mentiuntur quando interiùs ita se iudicare significant, dummodò ad eam doctrinam attendant, iuxta quam mentalibus præcisionibus vtilicet, quando in eo alicuius momenti vtilitas ver
titur. Pro quo occurrit nuper specialis doctrina P. Antonij Perez, mirabilis profectò Theologi, Tractatu de Pœnitentia. Disput. 5. n. 58. vbi ita scribit: Obseruandum est iuxta dicta posse pœnitentem vti artificio ad confitendum integrè suum peccatum sine infamia personæ complicis aut non complicis, sed
P. Anton. Perez.
obiecti: vt si dixeris matrem infamari de adulterio, quod credebam esse verum, sed errari, & non est verum. Potest enim vti æquiuocatione iuridica, sub intelligendo non fuisse verum, vt Confessario dicat, & errasse, vt quilibet peccator errat. Et ratio est quia quo ad hoc tribunal non differunt publicatio criminis | veri, & crediti esse verum, à publicatione criminis in se non veri, quod tamen infamans credebat esse verum. Similiter posset pœnitens dicere. Aliquando acceßi ad feminam, quam putabam esse consanguineam in tali gradu: sed erraui, & non erat verum: vtendo scilicet eâdem æquiuocatione. Idem artificium vtile est ad confitenda iudicia temeraria, & multa peccatorum genera, in quibus proximus est obiectum: licet enim sine caussa vtendum non sit æquiuocatione in Confessione; potest tamen cum caussa id fieri; dum tamen peccatum quo ad totam malitiam, quam habuit in conscientia pœnitentis, explicetur. Cùm enim hoc tribunal sit conscientiæ tribunal, sufficit explicare peccatum tam internum quàm externum, quoad malitiam, quam habuit in conscientia pœnitentis. Sic doctus Pater, cuius doctrina multò potiori iure præsenti caussæ venit applicanda.
235
*Assertionis tertiæ tenor est vt sequitur:
Iudicium affixum motiuo minùs probabili, probabiliori relicto, etiam in moralibus est prudens, quamuis solus finis intellectus inspiciatur. At si sensus sit vtrùm res aliqua liceat, sæpè est longè prudentius iudicio opposito, si omnia considerentur. Priorem partem pro
Vt eum probet.
bat ex eo quòd considerato intellectu vt intellectus est, non magis ipsi refert quòd decipiatur, aut periculo deceptionis exponatur in practicis, quàm in speculatiuis. Vnde pro Assertione ista eadem fundamenta militant, quæ pro priori, quia finis intellectus est veritas. Secundam autem probat argumentis adductis, pro quorum efficaciori applicatione supponit quæstionem ad hoc in pręsentipræsenti restringi, an liceat v., verbi g.gratia, pingere in die festo. In hoc casu voluntas spectato fine suo proprio prudenter affigit intellectum ad probabiliter credendum quòd liceat pingere in die festo, licet oppositum sit probabilius; quia sic ex vna parte plurimùm promouet bonum suum, & ex parte opposita nil detrimenti patitur: quia etsi iudicet quòd liceat pingere, adhuc fruitur tota sua libertate ad non pingendum, quod erit opus consilij, & maioris perfectionis. Plurimùm verò auget bonum suum, quia aufert à se obligationem abstinendi ab illo opere, atque ita caret periculo peccandi, cui se exponeret, si intellectum ad oppositum determinaret. Ergo in eo casu voluntas prudenter se gerit. Quæ ratio maximè vim habet pro casu, quo quis videret se expositum periculo desiderandi aut faciendi rem illam, siue propter indigentiam, siue propter alterum imperium &c. Tunc enim stultissimè ageret, & si imperaret assensum de inhonestate operis: quia sciens & volens exponeret se periculo peccandi, quo liberari posset, si intellectum contrariæ parti suo imperio affigeret: cuius maiorem declarationem inferius exhibendam promittit, scilicet in solutionibus obiectorum.
236
*Dico Quartò. Sola intellectus ratione
Reijcitur conclusione 4.
habita, iuxta illius finem, qui est attingere veritatem, nulla prudentiæ laus apparet in eo quòd per assensum minùs probabilis sententia teneatur. Probatur. Quia ex eo quòd voluntas huiusmodi assensum imperet, non est laude speciali digna. Quid enim in eo laudabile est quòd intellectus affigatur minùs probabili sententiæ, in ipsius pura intellectione sistendo? Equidem quòd oculus affigatur visioni alicuius obiecti ex imperio voluntatis, nihil habet in genere moris laudabile, & sic in alijs sensibus: licet illi ratione talis affixionis suum aliquo modo finem assequantur. Ergo neque in eo quòd minùs probabili affigatur intellectus; quando etiam affixio ad magis probabile sub consideratione dicta idem videtur habere.
237
*Dico Quintò. Pro morali conuenien
tia, exemplo pictoris explicata, minimè est id necessarium, quod Assertione præfata declaratur. Id probo. Quia ex sola licita sequela opinionis probabilis sine assensu circa illam, stat omne illud, quod ex Auctore præmisimus, constat; promouetur enim bonum, detrimentum nullum sequitur, potest oppositum cum laude exerceri, cessat periculum peccandi: quod cùm datur, stultissimum enim minùs probabilem sententiam non amplecti. Quod quidem tunc euidentiùs est cernere quando quis nulli affixus sententiæ etiam probabiliori, minùs sequitur probabilem: tunc enim nullum est peccandi periculum, quod extare dicitur quando quis probabiliori sententiæ adhærens, contra ipsam operatur. Sed neque tunc periculum subest, quia sic adhærens potest iuxta minùs probabilem operari, vt cum multis est à nobis aliàs probatum, & ex nouioribus id tenet citatus P. Antonius Perez Tractatu de Iust. & Iure. Disput. 4. nu. 41. vbi exempla apponit in materia restitutionis, & in matre, cui probabile sit suum filium infantem extremè lacte indigere, probabilius autem extremè indigere extraneum. Et Illustrissimus Dom. Ildefonsus de la Peña Montenegro Episcopus Quitensis in Itinerario Parochorum Indicorum Lib. 5. Sessione 20. & 21. In eo ergo euentu qui operaretur iuxta opinionem probabiliorem, quam veram reputat, consilij opus exerceret, quod cum opere præcepti concurreret: licet enim præcepto se teneri censeat, scit tamen ab eo abstinere inculpatè posse iuxta probabilem opinionem, quæ forsitan est vera, iuxta id quod præfatus Illustrissimus Scriptor doctè grauiterque discurrit, vulgari quidem idiomate, sed non vulgari eruditione, toto in opere suspicienda.
SECTIO XXVI.

SECTIO XXVI.

Circa certitudinem vltimi conscientiæ dictaminis verior & receptior stabilita doctrina.
Section
238
*DE hoc Auctor Quæst. 13. in qua quin
que Assertionibus difficultatem, quęquæ est in hoc negotio præcipua, pergit enodare, quarum Prima est: Dari possunt simul in intellectu duo dictamina conscientiæ sibi subordinata circa eamdem actionem particularem, quorum vnum ex natura rei sit vltimum, & præsupponat alterum, tamquàm capax vt sit non vltimum. Circa hanc non est cur immoremur, communem enim sententiam continet de vltimo iudicio certo de honestate operationis, pro quo Auctores adducit præeuntes Assertioni. Probabile est hoc fieri posse. Hoc præcedit iudicium. Mihi licitum est hoc nunc facere. Hoc subsequitur, estque vltimum per euidentem discursum sic elicitum: Quidquid omnibus | perspectis prudenter iudico esse licitum, mihi licitum est: Sed ego hîc & nunc omnibus inspectis prudenter iudico hoc esse mihi licitum, (vt pingere in die festo, non ieiunare, restituere &c.) ergo mihi licitum est. Quod ait de priori illo vt præsupponatur tamquàm capax vt sit non vltimum proptereà videtur dictum, quia vltimum esse potest, si quis velit iuxta illorum opinari sententiam, qui censent sufficere iudicium probabile, de quo dictum n. 41. & 182.
239
*Assertio Secunda sic habet: Vltimum conscientiæ dictamen, quod ex principijs directis deducitur, & in suo genere sufficit ad fundandam actionem honestam, sæpè nec certum est, nec euidens. Probat Primò. Quærit pictor an sit licitum pingere in die festo: si per principia Synderesis directa procedat, venire tandem poterit ad conclusionem probabilem, quòd licitum: non obstantibus, quæ in contrarium occurrunt. Sed numquàm perueniet ad conclusionem particularem, qua certò aut euidenter sciat id sibi licere, quia nulla habemus principia, per quæ hoc certè aut euidenter sciri queat, aliôquin nullum de hoc apud Auctores dubium superesset. Iam verò quòd hoc iudicium seu dictamen sit vltimum ex ijs, quæ ex principijs directis deduci possunt, probatur, quia per illa circa hoc peculiare obiectum vlteriùs progredi non possumus. Similiter quòd dictamen hoc in suo genere sufficiat probatur, quia potest esse probabilius opposito, in quo casu certum est apud omnes, vno aut altero dempto, in suo genere sufficere ad fundandam actionem honestam, aliôquin numquàm liceret sequi vllam opinionem. Secundò. In tota latitudine opinionum probabilium nulla est quæ certò aut euidenter ex probabilibus principijs vera probari possit. At ex tota latitudine illarum multæ conclusiones directæ vltimò inferibiles formari possunt, quæ in suo genere sufficiant ad fundandam actionem honestam. Ergo multa dictamina huiusmodi ad effectum prædictum sufficiunt. Quod clarius redditur exemplis. Certum est Iacob ac
Exemplis roboratur.
cedentem ad Liam, quam putabat esse Rachelem, non peccasse. Hinc arguitur. Iudicium, quo Iacob iudicabat se ad Rachelem licitè accedere, nec certum erat, nec euidens, quia nil falsum aut certum esse potest, aut euidens, esto illud iudicium fuerit probabilissimum, & ex eorum numero, quæ rarò sunt falsa, quęquequæque apud homines aliquem certitudinis gradum videntur habere. At illud iudicium, aut certè conclusio directè ex illo deducta, erat vltimum dictamen conscientiæ, quod ex directis principijs hîc & nunc à Iacob deduci poterat: Ergo dictamen vltimum ineuidens & incertum &c. Idem patet in rudibus, qui à viro docto instructi, tuta conscientia & honestè faciunt, quod ille ipsis licere dicit: nequeunt enim habere dictamen certum & euidens directè, quòd obiectum illud sit ipsis licitum, quia nullo alio motiuo ducuntur ad hoc credendum, quàm ex fallibili auctoritate Parochi. Certum autem est quòd hoc fallibile iudicium sufficiat in genere dictaminis directi ad fundandam actionem honestam, quia in illo genere melius nullum haberi hîc & nunc potest. Vnde certum est sic operantem non peccare. Per quod interpretatur Patres Vasquium & Sancium citatos ab ipso nu. 1. dum aiunt ad operationem honestam non requiri dictamen certum conscientiæ: loquuntur enim de dictamine, quod ex directis principijs Synderesis deduci potest, non autem de dictamine, quod ex principijs etiam reflexis potest & solet inferri: de hoc enim manifestum est quòd semper esse possit & soleat esse certissimum, quod à præfatis Scriptoribus non negatur.
240
*Hæc Auctor, in quibus videtur dicto
rum Patrum sententiam amplecti; vnde quidquid de sequentibus Assertionibus sit, operæ pretium erit eisdem respondere. Ad Primum ergo dicendum benè ex eo inferri vltimum dictamen directum tantùm esse probabile, sed illud esse
sufficiens ad concludendum pro licita actione hîc & nunc, non ita, quia Conclusio talis est: Ergo probabile est licitum esse pingere. Cumque simul cum hoc iudicio stet alterum dictans esse illicitum, non solùm materialiter, sed formaliter; qui apud se decernit pingere, vult probabiliter peccare: ergo & probabiliter peccat: Ergo si contingat, vt contingere potest, opinionem esse falsam, reuera peccabit, & ita eius non erit secura conscientia. Cùm autem huic periculo se volens exposuerit, fit non solùm probabiliter peccare quando pingere decernit, sed certò, quia certo se exponit periculo, vt de operantibus cum dubio communis Doctorum sensus amplectitur. Aliud ergo magis immediatum dictamen, illudque certum, est necessarium ad honestatem operationis. Ex quo ad Secundum patet solutio. Iam
Ad Secundum & exempla.
quod de exemplis affertur, non vrget. Iacob sine vlla fraudis suspicione accessit ad Liam, nec vsus iudicio probabili, sed sibi certissimo, dum nulla in contrarium formido pulsauit, quod est opinioni proprium, & idem est de rudibus à viro docto instructis dicendum: ita enim ex naturæ ductu credunt, vt de fallaciæ periculo nulla subeat cogitatio. Quod hîc & nunc nullum melius iudicium haberi possit quàm fallibile illud in eo genere affirmat Auctor: ergo ab ignorantia inuincibili oritur circa fallibilitatem, & ita sine suspicione, aut consideratione, de qua eadem est ratio. Quod ad P. Sancium attinet eius aperta est mens, vt agnoscit Auctor, quidquid alicubi videatur indicasse. Si pro P. Vasquez allata interpretatio placet, placeat equidem, de quo nos locis indicatis.
241
*Iam Assertionem Tertiam sic proponit:
Vt operatio libera sit honesta, procedere debet à persuasione intellectus, qua operans saltem moraliter certus est actionem illam non esse peccaminosam. Probat ex bona fide, cum qua quis operari debet, iuxta illud Rom. 14. v. 23. Quod non est ex fide, peccatum est. Non est autem bona fides vbi non est saltim moralis certitudo de honestate operationis, seu absentia peccati: quia vbi non est certitudo, est dubium & periculum ac formido probabilitati connexa, vt nuper dicebamus. QuędamQuædam deinde argumenta proponit, quibus doctè respondet. Illud solùm videtur desiderari, quomodo scilicet sit moralis explicanda certitudo. Circa quod dici potest eam esse, cum qua neque dubitatio, neque formido concurrit, & cum qua id etiam videtur stare, quod est ad excludendam malitiam operationis necessarium. Neque enim Deus homines ad exquisitissimam certitudinem | obligare intendit, quod esset graue onus, & importabilem redderet modum secum & cum alijs agendi, supra quàm valeat explicari. Sic duorum aut trium testimonio standum iubet, etiam cùm de capitali supplicio agitur, & ita alia, quæ humani iuris Auctores imitati, licet penitus præcaueri nequeat periculum falsitatis. Itaque circa hoc dubium esse nequit.
242
*Sequitur Assertio Quarta sic procedens:
Assertio 4. non improbanda.
Formido quòd obiectum, ad quod electio hîc & nunc terminatur, sit à Deo vniuersaliter prohibitum, sæpè non impedit honestatem electionis ad illud terminatæ, neque absolutam conscientiæ certitudinem tollit. Illud declarat & probat Religiosi exemplo, qui doctus cùm sit, formidat an habeat caussam sufficientem in Quadragesima comedendi carnes. Huic ex probabili persuasione talis necessitatis Superior ordinet vt comedat. Certum est licitè id facere posse, quia obediendum illi, etsi Superior fortasse erret in suo iudicio, & iubeat quæ re vera non expediunt, dummodò id subdito non constet, qui certus est de sua licita operatione, licet formidet de vniuersali Dei prohibitione. Neque enim Superioris imperium sufficit ad formidinem illam à subdito docto excludendam. Immò primum illud principium synderesis reflexum, à quo vltimum conscientiæ dictamen certificans de honestate operationis deducitur, supponit illam formidinem directam manere; nam Minor experimentalis reflexa sic subsumit: Sed Superior meus hîc & nunc ordinat vt soluam ieiunium; mihique non constat quòd erret. Vnde infert. Ergo hîc & nunc licitè soluo ieiunium. etsi Superior meus fortasè errauerit in suo iudicio. Discrimen autem hoc inter
Obseruanda doctrina.
iudicium formidolosum & certum ex eo prouenit, quòd reuera circa diuersa obiecta versentur: manifestè enim implicat intellectum simul hærere dubium de veritate aliqua, & simul esse certum de eadem. Solùm ergo formidat de obiecto relatè ad aliquas circumstantias, & de eôdem relatè ad alias non formidat. Sic in exemplo adducto hæc applicanda doctrina. Aliud enim est ieiunium non posse frangi à Religioso secundùm probabilem sententiam, & ita illum formidare: aliud ieiunij obligationem non extare vllo modo, si Superioris accedat imperium: sic enim circumstantia adijcitur, per quam formido circa eamdem operationem excluditur: eamdem quidem physicè aut materialiter, sed moraliter diuersam, circa quam non plus præualet formido, quàm si circa omnino diuersam versaretur. Et hæc quidem pro Assertione præfata sufficiunt, licet Auctor nonnulla superaddat alia, quæ hoc loco non iudico necessaria.
243
*Vltima tandem Assertio in hunc modum
profertur: Vltimum conscientiæ dictamen regulans operationem honestam, non solùm debet esse moraliter certum; sed etiam est, & debet esse euidens: seu, quod idem est, vt operatio sit honesta, eius honestas debet esse euidenter cognita per vltimum conscientiæ dictamen, à quo voluntas dirigitur. Probat multiplici fundamento, circa quod oportet nonnihil immoremur.
Primò ergo arguit. Quia omne iudicium cer
tum distinctum à fide Theologica est iudicium euidens: Ad honestam operationem certum requiritur: ergo & euidens. Quod roboratur ex iudicio circa res fidei: sunt enim illæ secundùm se obscuræ, & ita iudicium euidens non admittunt: vt verò sunt euidenter credibiles euidens iudicium terminant prudens, & ad fidem amplectendam obligans. Sic etiam circa creditam Trinitatem euidens est deberi adorationem & cultum adhiberi.
244
*Secundò. Conscientia regulans actio
2. Ex infallibilitate.
nem honestam est dictamen infallibiliter repræsentans veram honestatem operationis. Ergo est euidens: Consequentia est clara, & antecedens probatur: Quia si non esset infallibiliter tale, esset fallibile, & ita cum formidine, ex quo fieret non esse sufficiens ad dirigendam operationem: esset namque expositum diuinæ offensæ, cùm certum non sit illam euitari.
Tertiò, Quia demonstrari potest: demonstra
3. Ex demonstratione.
tionem autem ex eo instruit, quòd euidens est lumine naturæ nulla vituperatione dignum esse aliquem propter eam operationem, quam post diligentem veritatis inuestigationem prudenti fundamento iudicat à Deo esse permissam. Vnde omnes naturæ ductu hanc afferunt excusationem tamquàm legitimam, quoties operationis malæ arguuntur: neq;neque aliam habemus regulam proximam actionum nostrarum, quàm prudens consilium ex lumine intellectus nostri. Sed cùm probabilem sententiam amplectimur, sic procedimus: ergo euidens est licitè operari. Hæc demonstrationis summa, circa quam multa non satis expedita.
Quartò, Quia hoc principium nemo negare
audet: ergo signum est illud esse euidens. Ad hoc ratio tota reducitur.
245
*Quintò, Si hoc principium posset esse
falsum, posset esse peccatũpeccatum velle facere, quod ideò facio, quia prudenter iudico non esse peccatũpeccatum: At hoc est euidenter impossibile; aliôquin possem similiter dicere ac iudicare aliquid mihi omnino cauendum esse, & illud idem nullo modo esse cauendum. Circa hoc Auctor plura, sed substantiam dedi.
Sextò, Natura sic constituit creaturam ratio
nalem, vt illa ex suæ conscientiæ testimonio saluari aut condemnari queat. At hoc fieri non posset, nisi vltimum dictamen esset certum & euidens. Si enim esset formidolosum, ex eo certificari non poterit an peccauerit, quia memoria actus præteriti non magis certificat de veritate obiecti directè cogniti, quàm ipsa cognitio directa de eo certificat: cùm ergo hæc non certificat, neque illa. Et ita neque est vnde se saluare possit, & consequenter necessarium est dictamen formidine nullatenus laborare.
Tandem, si dictamen conscientiæ non esset
euidens, esset obscurum, ergo liberum: ergo possemus illud suspendere, atque ita à conscientia non damnari. At hoc non est in nostra potestate: ergo &c. Prætereà. Prima volitio libera regulari debet ab aliquo iudicio practico, non ab obscuro, quia omne tale iudicium præsupponit volitionem liberam: ergo ab euidenti: ergo aliquod dictamen conscientiæ vltimatè constitutæ est euidens.
246
*Sic cùm Auctor præmiserit, ad princi
pium dictum enucleatiùs (vt ille loquitur) deueniens explicandum, posito pictoris exemplo, ait | quando illius intellectus hæret dubius, si pingat, indubitanter peccare, quia non potest non contemnere legem Dei: verùm non ideò peccat, quia facit contra actum illum dubium; non enim magis se exponit periculo incurrendi offensam Dei, quàm spei agendi, quod Deo placet: sicut enim dubitat an sit licitum, sic etiam dubitat an sit illicitum, & æquè propendet ad vtrumque. Ergo si quis taliter dispositus pingeret, non esset cur actio potiùs euaderet mala, quàm bona: non enim magis difformaretur, quàm conformaretur vltimo dictamini. At certum est peccare: ergo iudicium illud dubium non est vltimum dictamen conscientiæ. Ideò ergo peccat, quia operatur contra aliud dictamen, quo homo in dubio transgrediendi legem se constitutum videns, euidenter cognoscit actionem à tali dubio regulatam esse hîc & nunc illicitam: adeôque clarè cognoscit voluntatem Dei exigere vt actionem suspendat, donec certior factus dubium deponat: & hoc est vltimum dictamen conscientiæ, quod antecedit opus, estque reflectens supra statum animæ per omnium, quæ occurrunt, ponderationem constitutum, & præsupponens omnem discursum, quem intellectus ante reflexionem supra suos actus habet in illo instanti circa hoc eligibili. Ipsum autem iudicium vltimum discursiuum est, dependens tamen à iudicio immediato experimentali, per quod status, quem obiectum habet in mente, repræsentatur intellectui: neque enim nudè repræsentatur status ille, sed etiam status ille applicatur ad principia moralitatis per Synderesim vbique obuia, vt intellectus formet hunc Syllogismum: In dubio non licet operari: Ego sum hîc & nunc in dubio: Ergo non licet mihi hîc & nunc operari. Quæ conclusio intellectui dubitanti est euidens. Maior enim huius Syllogismi est principium Synderesis, illudque euidens. Minor semper est immediata & experimentalis reflexio supra statum obiecti in intellectu discurrendo habitum: vnde conclusio est euidens, nullique formidini obnoxia. Et hæc quidem omnia clara sunt pro casu dubij: at eadem est ratio pro omni dispositione, in qua operans honestè operatur: nam principia Synderesis reflexa æquè certa, pro omni opportunitate etiam sunt æquè obuia. Et in dubio cùm determinatio est certa & euidens circa vnam partem, nulla est difficultas formandi vltimum iudicium euidens: si probabilis, tunc Maior Syllogismi est aliud principium Synderesis, scilicet: Qui facit, quod prudenter credit esse Deo gratum, rem Deo gratam facit. Minor autem est experimentalis reflexio supra statum animæ, quo intellectus dicit: Ego prudenter iudico hanc operationem hîc & nunc eliciendam esse Deo gratam: Ergo rem Deo gratam faciam eam ponendo &c. Quòd si determinatio intellectus sit euidens, non est opus noua illatione; sed illa dubij determinatio certa & euidens sufficienter constituit conscientiam, vt patet. Sic doctus Pater.

Conclusiones aliquot pro Quæstionis resolutione.

CIrca Assertionem Quintam est quod adijciamus, circa alias enim quæ diximus sufficientia, quantùm præsens negotium exigit, arbitramur. Ergo
247
*Dico Primò. Iudicium, quo vltimatè
concluditur licitum esse hîc & nunc operari iuxta opinionem probabilem, est euidens. Sic bene Auctor, cuius prior ratio ex eo quòd omne iudicium certum distinctum à fide Theologica, est euidens, difficile est, si de iudicio fidei in omni rigore sumptæ loquatur. Nam iudicium Theologicum est certum, nec tamen euidens, cùm conclusio sequatur debiliorem partem, & ita non euidentiam præmissæ phylosophicæ, aut metaphysicæ, vt docti existimant Theologi. Deinde, Propositio, cuius opposita est censuræ Theologicæ obnoxia, nec tamen in rigore de fide, certa est, nec tamen euidenter talis. Quidquid autem de hoc sit, non est equidem in negotio præsenti necessarium, quia euidentia stare potest semper in principio necessario in ordine ad effectum, de quo agimus, quidquid de obiecto sit, cui appli
Etiam in materia fidei.
catur, etiam si ad fidem pertineat. Si enim euidens est eum rectè operari, qui prudenter, omnibus inspectis, ad operationem procedit: ergo & qui operatur in materia fidei, vt circa Dei cultum, vsum Sacramentorum, Scripturarum interpretationem &c. mysteria enim fidei prudentissimè creduntur, vnde & euidens operationes circa illa esse honestas, cùm ab eadem fide proponuntur. Difficultas tamen in eo stat, an principium dictum euidenter applicetur, quando quis operatur iuxta opinionem probabilem; circa quod ita
Vt queat demonstrari.
esse meritò contendit Auctor, pro quo & tertia illius ratio, quam esse demonstrationem asseuerat. Quod & nos Parte 1. præstitimus, contra Gonet, Baronum, & Mercorum disputantes. Et quidem euidens est homines ratione & auctoritate regendos, & sic operaturos rectè: quia aliàs vita humana peragi nisi cum summa difficultate non posset. Qui opinionem probabilem sequitur, ita se gerit. Ergo euidens est eum rectè operari, vel saltim non peccare. Hinc dogma inconcussum in Dei Ecclesia fuit licitum esse vsum opinionis probabilis verè talis.
248
*Dico Secundò. Quod nu. 241. dictum
est, vbi de Assertione 3. Auctoris, scilicet persuasionem saltim moraliter certam de honestate operationis necessariam esse, non ita est accipiendum, vt illa euidens non sit: nam eo modo, quo illi inest certitudo, inest etiam & euidentia: omne enim moraliter certum euidenter tale est, morali certitudine in ea acceptione sumpta, quam communiter amplectuntur Auctores: quandoquidem id quod tale est, necessitat intellectum vt assensum præstet rei, de qua est certitudo, proportionatum.
249
*Dico Tertiò. Quod in eâdem Assert. 3.
3. illam non sufficere.
dicitur, saltim moraliter certam persuasionem esse necessariam, non ideò est quòd illa sufficiat, si standum est vltimæ Assertioni. Id constat. Nam iuxta illam requiritur absoluta euidentia per demonstrationem acquisita, & infallibilitas metaphysica, vt videre licet n. 24. Atqui certitudo & euidentia moralis sine hoc stare potest, vt est compertum: ergo non sufficit in negotio præsenti. Vt quid ergo Assertio dicta? Non equidem ex eo quòd sufficiens talis videatur certitudo, sed vt ostendatur quod Auctores, qui iudicio probabili videntur esse contenti, moralem saltem certitudinem non debeant inficiari, vt reuera inficiati non | sunt ij, de quibus num. 1. Forte etiam potuit omitti.
250
*Dico Quartò. Etiamsi principium il
lud, Licet operari iuxta opinionem probabilem, sit tantùm moraliter certum & euidens, sicut demonstratio circa illud efformata, iudicium tamen seu dictamen vltimò regulans operationem, est omnino certum & euidens. Id probo. Quia omnino certum & euidens est eum, qui operatur iuxta principium moraliter certum, non peccare, vt contingit in casu, de quo agimus: est enim illud lumine naturæ notissimum. Item, impossibile est peccare eum, qui peccare non vult: Sic autem accidit in operante iuxta principium illud, quod vt certum apprehenditur & eo stante ad operandum quis procedit, minimè id facturus, quod vt licitum proponitur, si illicitum iudicasset. Ergo operatio vt omnino licita, & non tantùm vt moraliter talis proponitur per dictamen vltimatum. Nec est idem si quis operaretur cum dictamine probabili, tunc enim verè dicere non posset se non velle peccare, quia cùm operetur cum formidine de illicita operatione, aliquomodo illam vult, vt num. 240. dicebamus. Iuxta quæ
251
*Dico Quintò. Id quod num. 246. ex
Auctore datum quoad dictamen probabile aut dubium, non videtur admittendum, scilicet eo tantùm spectato non futuram operationem peccaminosam, quia non magis se exponit periculo peccandi sic operans, quàm spei Deo placendi, & ideò requiri dictamen aliud, quo illa vt absolutè & certò illicita proponatur. Nam dictamen sic proponens non est in caussa vt operatio illicita sit, non enim illa est illicita, quia prohibita, sed è conuerso: neque si illicita non esset, vt illicita proponi posset, quia per dictamen non variatur obiectum, sed vt reuera est voluntati præsentatur. Et ratio pro eo est manifesta, & à nobis exhibita n. 240. & est profectò falsum sic operantem non magis se exponere periculo peccandi, quàm spei placendi Deo: implicat enim placere eum, qui eius non curat offensam, cuius se periculo committit, vt in humanis etiam accidit, nequit enim regi, patri, amico &c. actio vassalli, filij, amici placere, quæ cùm eorum potest iniuria contingere, etiamsi eam exercens speret etiam forsitan placituram. Malum enim ex quocumque defectu, & hic est ille manifestus, periculum inquam offensionis apertum. Quòd ergo post statum dubium sequatur iudicium præfatum, ex necessaria obiecti cognitione habetur: cognoscitur enim status ille vt insufficiens ad fundandam certitudinem honestatis, & ideò Synderesis intrat officium dictantis illicitum esse rebus sic se habentibus operari. Quod dictamen sufficit, neque aliud est necessarium, cùm sit determinatio euidens intellectus, qua stante non esse opus noua illatione, sed illam sufficienter constituere conscientiam, iam ex Auctore positum num. 246. in fine. Qui in alijs, quæ de formanda conscientia per discursus ibidem allatos asserit, eatenus admittendus, vt illi omnino necessarij semper non sint secundùm formalem illum & expressum apparatum, sed virtuales sufficiant: quod quidem ab experientia compertum: sine illis enim procedunt homines; sicut in actibus fidei, qui dum exercentur, non occurrit expressè diuina auctoritas; Si tamen quis de motiuis credendi rogetur, illa exprimit, quod & in casu nostro pariter dicendum.
252
*Quæst. 17. (vt hoc etiam addamus, quod
videtur caussam præsentem concernere) nu. 44. hanc Auctor statuit Assertionem: Vniuersaliter loquendo vltimum conscientiæ dictamen est verum & euidens, etiam quando homo operatur ex mera ignorantia vincibili. Id probat. Quia ea stante (quæ scilicet potuit facta diligentia depelli) tenetur quis tale dictamen sequi, quia peccatum est ratione sui imputabile, dictamen eonscientiæ non sequi, quo quis absolutè credit se hîc & nunc debere aliquid facere. Et hanc communem Doctorum esse sententiam affirmat P. Suarez Tractatu de bonit. & malit. humanor. actuum Disput. 12. Sect. 4. num. 11. quam & ipse amplectitur, sicut & P. Arriaga Tomo 1. in 1. 2. Disput. 21. num. 16. P. Esparza Tomo 1. Lib. 3. Quæst. 24. Arti. 4. Guilielmus Herincx Tomo 2. Tract. 2. Disput. 4. Quæst. 2. num. 17. P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 60. Cap. 2. Sed præfatus Auctor, qui P. Esparzam videtur secutus citato loco, in eo valde communi sensui aduersatur, quòd affirmet operationem dictam ratione sui nullam malitiam
imputabilem continere, quidquid de illa sit, quæ ignorantiæ competit, dum non curatur expelli. Videatur P. Suarez num. 12. quid difficultati respondet ex eo resultanti, quòd homo in casu prædicto, & operans & non operans sit peccaturus; quod ex eo contingere non est inconueniens, quia ille ex negligentia sua in eam perplexitatem se coniecit. Operationem siquidem vitare potest facta diligentia pro ignorantia depellenda: pro quo & P. Vasquez num. 6. & contra Auctorem quidem videtur euidens posse argumentum affirmari. Nam ignorantia talis proptereà est culpa
Specialiter contra Auctorem.
bilis, quia ex illa sequitur legis violatio: nam eo respectu secluso culpabilis non est, iuxta illius doctrinam num. 31. vbi pictoris exemplo adhibito ait eum non peccare contra cultum debitum, dum ex leuibus indicijs iudicat non esse peccatum pingere in die festo: Atqui eo iudicio stante tenetur illud amplecti, in quo non peccat: ergo absolutè non peccat. Quod constat quàm sit absurdum.
253
*Et duas quidem ille Assertiones præmi
serat, in quarum Prima num. 2. sic habet: Voluntas operans ex dictamine vincibili erroneo, necessariò peccat, quidquid eligat. Quam doctè probat. Secunda autem ita num. 31. Actus conformis dictamini conscientiæ vincibiliter errantis, si non sit simul peccatum malitiæ, nullam habet rationem peccati sibi intrinsecam, sed solùm denominatur peccatum à malitia voluntatis, per quam error aut ignorantia contracta fuit. Sic ille, qui peccatum malitiæ vocat statim in exemplo pictoris adducto, si in sequenti instanti iterùm temerè iudicet sibi licitum esse pingere, simulque velit pingere: quia illa voluntas non est tantùm ignorantiæ peccatum, sed simul est peccatum malitiæ: nam voluntas illa reflectit non solùm supra obiectum propositum per actum erroris, sed etiam reflectit supra aliud iudicium, quo pictor iudicat se, non obstante hoc iudicio leuiter concepto, non posse licitè pingere, donec diligentiùs inquisierit veritatem. | Sed quidem licet hoc modo philosophetur, sup
Circa alia præmissa vigetur.
ponit tamen posse dari actum conformem dictamini conscientiæ errantis vincibiliter sine malitia prædicta. Ergo in eo nulla erit ratio peccati, etiam per denominationem à voluntate imperante ignorantiam. Nam ignorantia talis peccatum non est, vt iam vidimus: ergo neque in voluntate imperante illam malitia est vlla. Ergo cùm ex nullo capite malitia appareat, absolutè nullum erit peccatum iuxta ignorantiam inuincibilem operari: quod constat admitti non posse. Circa quod nolo diutiùs hærere, quæstiones accumulans, quæ circa ignorantiam moueri possunt; aliud enim negotium agitur, dum pro licita opinionis probabilis sequela depugnatur. Ergo ad alia.
SECTIO XXVII.

SECTIO XXVII.

Sententia minùs probabilis & tuta sub qua consideratione possit in praxi probabiliori præferri.
254
*PRæferri posse probat Auctor ex pro
fesso Quæst. 22. & 23. vbi præter nonnullos ex modernis, de quorum exigua auctoritate in præsenti caussa iudicium profert num. 28. & seqq. Quæst. 22. innumeros ex antiquis pro eo stare, nec non ex Recentioribus erudita recensione demonstrat; adductis insuper Septemdecim probationibus, & concludens n. 226. eiusdem Quæstionis, oppositam sententiam esse omninò improbabilem, cùm benigna pro se talia habeat fundamenta, vt euidens euadat, & absoluta certitudine potiatur. Si qui autem præter illos paucos, Fagnanum, Merendam, Vendiochium, Sinnichium, Baronum, & Mercorum, contrarium videantur docuisse, ex eo non esse aduersos reputandos, quia sententiam prout à Recentioribus Scriptoribus defenditur, non vsurparunt; immò neque citati: iuxta explicationem siquidem congruam adeò est comperta, vt negari minimè posse videatur. Quod quidem & ego non semel admonueram; vt non immeritò dici possit eam impugnantes aërem verberare, aut quod Hispano prouerbio dicitur, Mauros sibi facere, quibuscum prælientur.
255
*Sed verò doctus Pater, vt confidentiùs
hac in parte loqui posset, non debuit singularem modum explicandi proponere, neque communem Scriptoribus asserere, qui vix apud alium aliquem reperiatur. Communis quidem est sæpiùs à nobis traditus, vt opinionis minùs tutæ & probabilis vsus licitus sit, quatenus per actum reflexum applicatur illi certum principium, eum scilicet non peccare, qui prudenter se gerit, & prudenter se gerere, qui ratione & auctoritate non leuibus permouetur, quod euidens esse nuper nu. 247. cum Auctore vidimus, qui & videndus Probatione 16. quæ circa prudentiam talis procedendi modi specialiter versatur, id quod etiam aliæ non obscurè, actum huiusmodi reflexum agnoscens & comprobans; quo posito cum solidis alijs pro tali prudenti agendi modo firmamentis, caussa hæc satis potest conclusa iudicari. Sed his non contentus singularem, nec nobis probandam ingressus est viam, qua quidem, vt mihi videtur, difficilior nulla, pro qua aduertenda Sect. 22. & 23. iacta remanent fundamenta. Quia verò vt suam resolutionem probet, ad ea se refert, quæ ab ipso sunt dicta Quæst. 8. n. 25. & seqq. & à nobis data nu. 197. nec non etiam impugnata Assert. 1. & 3. Sed nunc fusius expromenda.
256
*Ait ergo eum, qui opinionem minùs
probabilem amplectitur, cùm illi placeat, eo ipso per assensum eidem adhærere: eo autem ipso quòd eam amplectatur, veram censet, & quia veram, eam cuicumque alteri præfert, & consequenter censet probabiliorem. Quod quidem stare optimè potest, etiamsi oppositæ sententiæ motiua directa probabiliora ipsi visa fuerint antecedenter ad suam determinationem: illa enim maior probabilitas per motiua, quæ assensum consequuntur, superatur, quia propria opinantis auctoritas, & obiectum ipsum vt comparatum cum priori iudicio, illique perfectè correspondens, semper accedunt tamquam noua motiua repræsentantia verisimilitudinem ipsius obiecti. Nouum ergo motiuum est propria auctoritas, quam vnusquisque plurimi facit. Itaque si obiectum vnà cum rationibus pro priori habitis (ijs scilicet quibus vt probabile fuit repræsentatum) sumatur prout simul substat auctoritati hominis actu sic iudicantis, non potest non apud ipsum iudicantem vt anteponendum omnibus apparere, quæ pro contrario afferuntur. Prætereà nouum motiuum præstat amor, quo ad tale obiectum quis amplectendum inclinatur; cùm experientia constet ea, quæ amamus, ipso amore amabiliora nobis accidere, & vt amentur digniora in oppositione contrariorum, in quibus displicet, apparere. Vnde rationes priores (quæ scilicet probabilitatem ostendunt) prout huic amori coniunctæ necessariò apparent maiores, quàm apparerent absque tali consideratione coniunctæ; quia amor ille complacet sibi in rationum illarum apparentia, & displicet sibi in apparentia rationum oppositarum. Cognitio ergo reflexa motiuorum illorum, vt huic complacentiæ & displicentiæ substantium, ostendit vnum eorum vt congeneum cum iudicantis genio heterogeneum alterum. Tertium motiuum est proprium iudicium imperiovoluntatis respondens, quo affirmat vnum & negat alterum esse verum. Ex quo fit vt obiectum quatenus illi substat verosimilius appareat quàm oppositum, cùm illud appareat falsum, & tale iudicetur. Est ergo nouum illud, licet reflexum, motiuum ad maiorem probabilitatem conducens.
257
*Et hæc quidem ille, quibus addenda quæ
Alia pro eodem.
habet Quæst. 24. nu. 50. vbi argumento Mercori respondens ex obligatione in iudice sequendi sententiam probabiliorem & tutiorem arguentis, ait tutiora necessariò sectanda esse quamdiu pars minùs tuta omnibus rationibus tam directis, quàm reflexis, absolutè apparet operanti minùs probabilis quàm opposita. Hoc enim vnanimiter docuerunt omnes antiqui Theologi, pro quo se citat in Quæst. 22. Nec dissentiunt Recentiores, pro quo Quæst. 23. & rationem esse ait manifestam quia quamdiu intellectus operantis dicta ratione disponitur, necesse vt, vel absolutè credat partem minùs tutam esse illicitam, vel certè | dubitet an sit licita nec ne. Si enim absolutè crederet illam licitam, eo ipso eius honestas sibi probabilior appareret, quàm illius inhonestas, quia suum cuique opinatum probabilius, vt patet. At operari in dubio peccati, & multò magis cum eius conscientia, est illicitum. Ergo qui sectatur minùs tuta peccat, si omnibus inspectis inhonestas partis, quam amplectitur, illi appareat probabilior honestate. Tunc ergo minùs tuta sectatus excusatur, quando ratio seu conscientia ipsius, vtpotè iudex inter Deum actorem & libertatem ream, rationabiliter iudicat ius libertatis præualere, eo quòd omnibus inspectis, ius libertati fauens ipsi videatur non solum probabilius iure fauente præcepto, sed absolutè iudicatur verum, & alterum rationabiliter repellatur & contemnatur vt falsum. Hæc ille. Circa quæ.
258
*Dico Primò. Modus explicationis præ
fatus neutiquàm est admittendus. Probatur.
Primò. Quia assensus circa partem minùs probabilem nequit stare in conflictu probabilioris, vt constat ex dictis Sect. 22.
Secundò. Quia iuxta illum non est locus probabilissimæ sententiæ, iuxta quam sine assensu aliquo circa opiniones, præter eum, qui versatur erga probabilitatem, potest quis minùs etiam probabilem amplecti, qui neque circa probabibiliorem necessarius est, vt patet, quia sine eo est sufficiens motiuum ad operandum iuxta illam, à ratione scilicet & auctoritate, quod ab assensu non pendet, qui à voluntate liberè imperatur, & sic potest suspendi. Vnde multis hic procedendi modus est in vsu, de quo reddere fidele possum testimonium.
Tertiò. Quia ad consiliandos Doctores in hac celeberrima controuersiâ asserendo illos in sensu minimè negabili locutos, non est explicatio præfata conueniens. Patet, quia apud Antiquiorem nullum extat, neque apud Recentiores occurrit.
Quartò. Quia receptissima sententia ex hoc redditur minùs verosimilis, quandoquidem id assumitur, quod difficultatem, si qua est, non mollit, sed auget. Vnde cauillandi sumere possunt occasionem aduersarij pauci illi, sequaces forsitan habituri.
259
*Quintò. Quia probabilitas modo præ
dicto explicata quantùm ad noua motiua, est nullius momenti: id quod videtur posse euidenter ostendi. Tria enim pro excessu supra oppositam noua motiua ponuntur. Rationes vt substant inclinationi voluntatis, quæ eo ipso apparent validiores: propria operantis auctoritas, & iudicium oppositam vt inuerosimilem repellens. Atqui hæc nullum considerabile pondus habent, ergo nullius momenti sunt. Maior est mera Auctoris doctrina, & Minorem probo. Nam quod ad amorem attinet, si præcisè in eo sistatur, nullum præstare potest maioris credibilitatis augmentum, quæ rationabilis sit, vnde nec motiua probabilitatis augere. Credimus faciliùs quod amamus: sed ibi sine rationis moderatione proceditur, vnde sæpissimè falli contingit. Qui Episcopatum desiderat, rumore quouis assurgit, & iam se infulatum meditatur, & sic alij. In materia autem de qua agimus, non est eo modo procedendum quia cùm negotium conscientiæ & salutis æternæ concernant, non cæco est eundum impetu, sed consideratione prudenti. Deinde. Est in hoc manifesta deceptio: inclinatio enim voluntatis ad minùs tutum, non ideò est, quia in eo maior subluceat certitudo, sed quia est naturæ commodius: talia enim sunt semper minùs tuta. Item, rogo quando nam rationes appareant validiores? Non ante amorem, quia vt illi substant dicuntur tales: neque vt illum consequuntur, quia iam vim mouendi non habent, supposita electione partis minùs tutæ, ad quam ista maior vis mouendi debebat concurrere in conflictu probabilioris. Erit ergo in eodem signo cum ipso amore. Quod quidem ratione dudum adducta conuellitur, quia in priori signo debebat vis eius apparere, vt maiorem probabilitatem partis aduersæ superaret. Et prætereà, si omnino simultanea apparentia rationum cum validiore illa efficacia est: ergo non mouet ad assensum. Patet. Quia motiua electionis debent antecedere, vtpotè caussæ aut rationes, seu principia illius. Sic diuinum verbum non dicitur ex amore procedere, quia amor non se habet vt ratio aut principium formale processionis, sed comitanter vt receptissima tradit Theologia.
260
*Iam quod ad auctoritatem attinet, fa
cilè refellitur. Primo, quia illa reddi pro ratione nequit: si enim ab aliquo quæratur cur talem amplectatur opinionem? & respondeat, Quia probabiliorem iudico; & rursus vnde illi probabilior? Nequit nisi ineptissimè respondere, Quia ego ita iudico propter meam auctoritatem. Quod quidem neque vir doctus respondebit. Deinde. Insulsum valde videtur homines generaliter ita plurimi suam facere auctoritatem, vt ex ea opinionum probabilitas augeatur. Verum enim verò ex eo quod quis videat alium opione aliqua probabili vti, non eam probabiliorem existimat quàm revera sit, & quàm ipsi videatur, si talis non sit, ex quo crescere illa possit. Ergo neque ex propriæ auctoritatis motiuo potest. Vlteriùs. Si auctoritas eam vim habet, non erit motiuum tantùm reflexum, sed directum. Patet, quia ad probabilitatem conciliandam auctoritas & ratio tamquàm motiua directa concurrunt, vt est manifestum. Si dicas non præcedere assensum, in quo auctoritatis vis apparet. Contra est. Quia auctoritas non à dictis sumitur, sed à persona, quæ dictis pondus attribuit; vnde viri docti & pij futura est, vt communiter Scriptores dicunt. Quin etiam quòd si ab assensu aut iudicio sumitur, iam assensus ipse est motiuum sui ipsius, & ita erit verum dicere sic operantem assentiri, quia assentitur; iudicare, quia iudicat.
261
*Et ex hoc improbandum venit quod
de iudicio dicebatur, neque enim dici potest esse motiuum sui ipsius, etiam reflectendo supra seipsum. Sic enim iam supponitur, & consequenter omnia motiua positionis eiusdem. Et quidem quod de inuerosimili opposito dicitur, quatenus vt falsum refellitur, nihil ostendit, ratione cuius nouum in ipso iudicio motiuum sit admittendum: hoc enim quod est repelli oppositum, cùm illi aliquid contrarium iudicatur, omnibus est commune iudicijs, nec tamen proptereà in | omnibus motiuum speciale extat, per quod oppositum vt inuerosimile repellatur. Et verò vt repulsa talis locum habere queat nihil aliud requiritur, quàm vt electio illius oppositi ponatur; eo enim ipso illa stat, quia de ratione illius est, cùm sit illa assumptio vnius præ alio, aut repulso alio. Ergo quemadmodum in iudicio amplexus ipse obiecti rationem motiui non habet, quia est ipsa iudicij substantia; ita neque repulsa oppositi quæ ad iudicij etiam substantiam pertinet. Præterquam quòd nullus ex eo quòd ita eligens præferat minùs probabile directè probabiliori, illud absolutè præferendum iudicabit, vtpotè magis probabile, scilicet quia hoc aut illud eligendum assumat, nisi rationem aliquam peculiarem vltra electionem adducat. Adde rationes vt substant amori maiores dici, ergo similiter vt coniunctæ iudicio: Atqui hoc dici nequit. Ergo. Maior admittitur, vt vidimus, & Minor constat. Quia rationes, vt coniunctæ iudicio nihil habent peculiare. Sin minùs, dicatur quale illud sit. Nihil equidem dicatur, nisi quod de oppositi repulsa iam vidimus, quod & manifestè remanet improbatum: & ineptissimum quidem est asserere rationes validiores aut maiores esse ad iudicium, quia datur iudicium: quod quidem in illis nihil maius aut validius deprehendit, vt verius debeat obiectum iudicari.
262
*Sextò. Sequeretur maiorem opinio
num probabilitatem ab ijs regulis non esse desumendam, quas Doctores tradunt. Id constat. Quia vnusquisque quamlibet eligendo, eam probabiliorem reddit, nihil obstantibus regulis dictis, vnde in ordine ad negotium conscientiæ nullius momenti sunt.
Septimò, Sequitur item æquè prudenter se gerere eos, qui minùs probabiles & tutas opiniones sequuntur, quod tamen Auctor non admittit. Sequela patet. Quia nulla maior esse prudentia potest, quàm id eligere, quod verum apparet, relicto falso: Atqui ita euenit in casu præsenti. Ergo &c.
Octauo. Impossibile est obiectum magis pro
Ab immutatione obiecti.
babile iudicatum, nulla in eo facta mutatione reddi respectu vnius & eiusdem minùs probabile, & multò potiùs implicat reddi absolutè falsum. Quæ quidem assertio in omnium videtur fensu irrefragabilis & inconcussa. Ergo nequit, quod ei est oppositum vt communis sensus proponi, quod tamen ab Auctore fieri videmus.
263
*Nonò. Id quod apparet probabile ne
quit, nulla extante varietate, reddi improbabile: ergo neque quod magis probabile reddi minùs probabile, & caussari falsum. Antecedens videtur compertum, quia nihil de contradictorio in contradictorium transire potest in eo intellectu, apud quem nullum subit mutationem. Consequentia patet. Quia suus etiam contradictionis modus in eo apparet, quòd sit videlicet magis, & non sit magis probabile. Et prætereà. Si id stare potest, quod asseritur, etiam stare poterit vt probabile reddatur improbabile, quia sicut apparentia dicta excessum omnem probabilitatis obnubilat, ita & obnubilare adeò poterit, vt nullus, aut minimus certè (quod pro nullo habendum) probabilitatis gradus sic affecto appareat. Vbi argumentum de affectionum vi ab Auctore adductum poterit applicari.
Decimò. Iudex iuxta eumdem, sequi in
iudicando nequit sententiam minùs probabilem: pro quo Quæst. 24. à num. 9. Id autem sequeretur ex ea, de qua agimus, positione. Patet. Quia huiusmodi minùs probabilem sententiam potest ipse reddere probabiliorem, imperato circa illam assensu à voluntate cum motiuis præfatis. Quòd si illam ipse censet improbabilem, idem videtur de ipsius sententia dicendum, ex qua id sequitur: reuera enim minùs probabilis sententia in iudicando præfertur, de quo inferius Sect. sequenti.
264
*Vndecimò. Iuxta eumdem regula de
meliore possidentis conditione in omni materia est valida, vt videri potest Quæst. 23. nu. 42. & seqq. Atqui iuxta eiusdem placitum, de quo agimus, nulla videtur talis regulæ habenda ratio, quia etiamsi pro opinione probiliori allegetur, potest quis minùs probabilem amplecti vt veram, & ita vt probabiliorem.
Duodecimò. Aduocatus (sic Auctore docen
te Quæst. 24. num. 23. & 24.) potest contra propriam sententiam patrocinari iuxta probabilem aduocando. Ergo stat vsus licitus opinionis minùs probabilis non fundatus in eo quòd assensus versetur circa illam partem, ex quo probabilior illa reddatur. Item. In eo casu non stat id, quod supponitur, clientem inquam secundùm opinionem minùs probabilem litigare, & illam ab Aduocato defendi. Nam litigans ius sibi competere credit, & opinionem dictam sequendo eam reddit probabiliorem.
265
*Decimotertiò. Generalius loquendo,
sententia est grauium Scriptorum posse quempiam iuxta aliorum sententiam operari, retenta propria. Atqui ista valde remota est ab ea, quam Auctor introducere tentat, vtpotè quæ sit omnium Doctorum communis sensus, paucis illis exceptis, qui nec penitus aduersantur.
Decimoquartò. Sententia, quam quis am
plectitur, probabilior est ipsi, etiamsi aliàs minùs tuta & probabilis videatur. Tunc sic. Sententia tenens sine assensu circa sententiam dictam posse illius vsum esse licitum, est probabilis: ergo potest illam Auctor amplecti, quæ eo ipso erit etiam probabilior. Rogo iam quomodò rebus sic se habantibus, illius doctrina decurret de sensu illo ab omnibus recepto, cùm illum falsum debeat consequenter iudicare, vtpotè assensui oppositum, quo vera pars altera iudicatur.
Decimoquintò. Et vltimò (vt alia omittam)
Rationes, quibus opinio probabilior talis est, eam vim habent, vt non solùm probabilitatem certam, sed euidentem reddant. Hoc constat quantùm ad priorem partem de certitudine, & ab Auctore supponitur: quantùm ad posteriorem de euidentia similiter, quia omne certum extra obiecta fidei, & ad illam spectantia, est euidens, vt ex eodem positum n. 243. Tunc sic. Id quod est euidens nequit non necessitare intellectum ad assensum, vt est receptissimũreceptissimum in Philosophia dogma: | contra euidentiam enim non est tergiuersari, est enim clara lex, qua nequeunt mentis oculi non perfundi, dum eisdem obijcitur: sicut aperti corporis oculi nequeunt non obiecto luminis illustrari. Ergo impossibile est opinionem huiusmodi non censeri talem, vnde & consequenter vt detur assensus, quo vt minùs probabilis, immò & vt falsa repellatur.
266
*Dico Secundò. Conuenientior expli
cationis modus, vt possint Scriptores antiqui cum Recentioribus ad concordiam reuocari, is est, quem tradidimus nu. 255. eum enim ex antiquis inficiatus nullus, amplexi Recentiores, & à paucissimis improbatus, quorum non est habenda ratio, dum contra certum & euidens, saltim moraliter, dogma digladiantur. De quo quia dictum Parte 1. & 4. nec non superiùs Disceptatione ista contra P. Bonæ Spei, non est cur hoc loco circa idem moram ampliorem faciamus. Id autem quod ex Auctore datum nu. 257, minimè
vrget: quòd scilicet quando intellectus operantis ea ratione disponitur, vt sine motiuis illis reflexis minùs tutum occurrat, vel vt probabilius sit amplectendum, vel inspiciendum vt dubium, quamuis probabile videatur: vtrumque enim negandum; quia si minùs probabile appareat, licitum est illud amplecti, dummodò illi principium dictum de licita sequela opinionis probabilis applicatur. Id autem quod de iudice dicitur, non item vrget, quia si ille nequit, vt admittitur, sententia minùs probabili vti, ideò est, quia à Republica ad id constituitur vt bono communi consulat: vnde quando caussæ sunt priuilegiatæ, minùs probabilis vsus est licitus. In caussis autem proprijs, quando negotium conscientiæ agitur, idem obseruatur, quia & bono communi & proprio magis expedit, vt minùs probabilis & tutæ vsus liceat, quia oppositum generaliter esset onus grauissimum, vt sæpiùs dictum, & vnicuique melius est eo carere, quia libertas contrarium faciendi non tollitur, tutum scilicet & probabilius, & aliàs à periculis Deum grauiter offendendi liberalior, fitque iugum Christi suauius, & onus leuius, vt sic currere quis possit viam mandatorum, cùm dilatur eius cor, de quo dictum suprà Sect. 14. Sed quod ad iudicem attinet oportet vt indiscussum hoc loco minimè relinquamus.
SECTIO XXVIII.

SECTIO XXVIII.

An, & quomodo sit iudici licitus vsus opinionis minùs probabilis.
267
*DIfficultatem euoluit Auctor Quæst.
24. nu. 7. & seqq. & pro ea sequentes statuit Assertiones. Prima est. Ex natura rei iudex in ferenda sententia licitè sequi potest opinionem, quam iudicat minùs probabilem, & secundùm eam iudicare. Immò sæpè expedit eum teneri ad taliter faciendum. Id probat; quia potest ferri lex vt iudices sequantur in iudicando sententias alicuius magni Doctoris, quiquscum ille semper non sentiat. Item priuilegium tale potest locis aliquibus aut personis concedi, vt hospitalibus &c. Secunda. Iudex in caußis ciuilibus proferens sententiam definitiuam iuris, in quibus personæ &
caussæ exigunt probationem æqualem, neque specialibus legum priuilegijs muniuntur, tenetur sequi opinionem, quæ omnibus inspectis ipsi probabilior videtur. Probat fusiùs, & bonis quidem fundamentis, iuribus, Auctoribus, ac obiectorum solutionibus. Tertia. In eisdem caußis ciuilibus quando iura v
triusque partis creduntur æqualia, iudex in neutrius partis fauorem ferre potest sententiam definitiuam aduersus partem æmulam, sed declarare debet vtriusque partis ius esse æquè verisimile, adeoque debet vel rem diuidere, vel compositionem inter partes facere. Citat pro ea Syluestrum verb. Iudex. & Bañez Quæst. 63. Arti. 4. quamuis fateatur plurimos alios oppositum tenere apud Cardinalem Lugo Disp. 37. de Iust. Sect. 10. & pro qua stare ait omnes, aut ferè omnes rationes, quæ pro præcedenti, concludens id non esse reddere vnicuique quod suum est, & ita neque esse actum iustitiæ, & consequenter neque iudicium iustum, sed iniquum, quia omne iudicium iustum est actus iustitiæ. Quarta. Hæc Propositio. Iudici in iudicando
licet sequi opinionem minùs probabilem ab ipso pro tali euidenter cognitam, aut absolutè creditam vt talem, non est probabilis. Probat, quia argumenta illam tenentium sunt debilia, & qui illam tenuerunt Theologi paucis lineis rem tanti momenti expediuerunt, à paritatibus quibusdam arguentes, vnde posteriores ferè vnanimes contrarium amplexi sunt, quia motiua penetrarunt à prioribus minimè penetrata. Addit tamen secus accide
Exceptio notabilis.
re posse, quando diuersitas inter opiniones non est euidenter discernibilis: tunc enim iudex comparando rationes vtrique parti fauentes, & reflectendo ad stimulum, quem singulæ imprimunt in suum animum, fieri poterit vt erret, ac bona fide credat rationes has cum stimulo ab eis orto esse vehementiores rationibus cum stimulo allicientibus in contrarium, quamuis oppositum sit verum. Tenetur ergo sententiam ferre pro parte minùs probabili, quam tamen ipse inculpabiliter errando iudicat probabiliorem. Neque potest esse lex obligans ad præferendam partem verè probabiliorem quia obligaret ad impossibile, vt scilicet non sectaretur iudicium suum. Quinta. Hæc Præpositio: Licet iudici in iudicando sequi
5. Circa eamdem censuram.
quamlibet ex sententijs, quæ omnibus inspectis bona fide ab illo habentur æquè probabiles, meo iudicio non est intrinsecè probabilis. Probat, quia aliter sentientes, ex ignorantia aut inaduertentia procedunt. Vnde sic subdit: Hoc vnum audacter dico: Nemo ex aduersarijs hactenus expendit argumenta, quibus nostram sententiam stabiliuimus. Præsumendum ergo est illos ex ignorantia principiorum nostrorum suam opinionem tradidisse. At quando &c. Sic ille.
268
*Quam etiam sententiam adductis eis
dem rationibus, textibus, & Auctoribus, & quandoque verbis, tenet P. Antonius Perez Tractatu de Iust. & Iur. Disput. 4. Cap. 4. qui etiam circa censuram eodem modo locutus, vt videatur sanè P. Terillus diu post scribens, nec editionem posthumi operis assecutus, manuscriptis eius instructus, cùm & substantiam totius discursus & modum loquendi, cùm ad censuram deuenitur, obseruet, vt quæ sequuntur ex fine citati Capitis, deprompta demonstrabunt. Sic enim ibi: Respon|deo, mihi esse valde probabile aut ferè certum, paucos iudices id posse facere (scilicet sine conscientiæ scrupulo taliter operari.) Nam si examinantur auctoritates apparebit Iurisperitos non posse in hac re sedare conscientiam: nam licet illi concedant caussas pro amicis, & dicant in iure controuerso non teneri de syndicatu, intelligindi sunt de foro externo, nam iudicium de foro interno & conscientiæ non spectat propriè ad Iurisperitos; quòd si velint sine notitia Theologiæ de hac re interponere suum iudicium, reijciendi sunt, sicut sutor vltra crepidam. De Theologis verò illud ego ausim dicere non aduertisse omnes textus & iura à nobis allata: non enim ad illa respondent, & plerique breuißimè quæstionem tractant, & vix afferunt aliud argumentum præter illud, quod ducitur à paritate rationis aliorum casuum. Sed meo iudicio in hac re argumentum ductum à sola similitudine numquàm habet probabilitatem, propter manifestam rationem discriminis. Itaque licet concedam posse aliquos decipi inuincibiliter; tamen existimo non habere oppositam sententiam talem statum, vt si examinentur benè fundamenta vtriusque posset apparere probabilis: manifestè enim vincunt argumenta nostræ sententiæ, neque argumenta oppositæ vim habent, nisi apud illum, qui nostræ sententiæ argumenta non audiuit. Quando autem probabilitas fundatur in ignorantia probabilioris principij, supra diximus eam nullo modo sufficere ad faciendam sententiam probabilem apud eos, qui non ignorant illud principium probabilius. Adde dictis illud principium naturale. Quod tibi non vis, &c.
269
*Hæc cùm ita se habeant non est animus
modò quæstionem hanc ita discussione exacta prosequi, vt vel assertam à præfatis Scriptoribus sententiam comprobem, quod doctè ab ipsis & alijs præstitum, vel oppositam contra ipsos, eorum disiectis argumentis, & fauentibus eidem propositis studeam comprobare. Solùm ergo circa probabilitatem addendum aliquid, & videndum an præfati Scriptores merito sint eo locuti rigore, quem eorum verbis adductis, excepimus, cùm aliàs ex ijsdem possit probabilitas elici: pro quo sequentia deseruient.
Primò dicunt Iurisperitos in hoc negotio non
1. Iurisperitorum Auctoritas,
curandos. Ergo neque curandi, qui illicitum affirmant talem minùs probabilis sententiæ vsum. Atqui ipsi Tiraquellum & Menochium, qui alios suæ facultatis Scriptores allegant, patronos adducunt, ex quo suæ sententiæ robur conciliari existimant. Ergo deficiente; eo ex capite probabilitas minuitur, & nihil oppositæ sua ex probabilitate detrahitur.
270
*Secundò. Sententia dicta destituta fun
2. Multa fundamenta.
damentis asseritur, & vnum illud tantum afferri, quod ex paritate desumitur. Atqui hoc immeritò dicitur, quandoquidem apud eosdem decem argumenta habentur, in quorum responsione non Ieuiter occupantur. Deinde ipsi arguunt ex obligatione iudicis arbitri, quod est à paritate arguere. Quòd si infirmum argumentum, quod à paritate desumitur ex eo asserunt, quia in iudice alia est ratio: idem etiam in iudice arbitro dici potest, pro quo rationem diuersam constat militare.
Tertiò. Ignorantia legum adscribitur Docto
ribus. sed quæro vnde illam colligant, quæ sine eorum iniuria nequit affirmari. Leges illas ipsi apud Tiraquellum & Menochium inuenerunt, quos pro ijs citant. Atqui Auctores prædicti non sunt in Bibliotheca tantùm Vaticana, aut S. Laurentij Escurialensis, vt promptum non sit eos adire, sed obuij & facile obnoxij lectioni.
271
*Quartò. Leges non aduertisse dicuntur
4. Leges ab ipsis ponderatæ.
ab ipsis adductas, quia ad illas non respondent. Atqui hoc sine sufficienti fundamento profertur, sicut & præcedens: potuerunt enim leges, iura, & textus aduertere, & ad illa non respondere, quia nullum in illis robur deprehenderunt.
Quintò. Quòd plerique breuissimè quæstio
5. Breuitas falsò carpta.
nem tractant, non videtur obstare; eo enim quòd plerique dicuntur ita in eo versati, plures alij non breuissimè, sed ex professo eam tractantes indicantur. Et quidem Auctorum attendenda conditio: quidam enim etsi breues, doctissimi sunt, qui meritò debent censeri rem intimè penetrasse, & breuiter digestam protulisse. Tales certè Cardinales Caietanus, & Toletus, ac P. Sa, vt alios missos faciam.
272
*Sextò. P. Antonius Perez citato in loco
sic locutus: Respondeo. Si iudex examinati fundamentis & auctoritatibus nostræ sententiæ & oppositæ, poßit formare iudicium liberans se ipsum à scrupulo conscientiæ tunc posse sequi opinionem nostræ contrariam. Sic ille. Ergo fundamenta talia non sunt, vt irrefragabilia debeant censeri, quandoquidem vt possibilis permittitur operatio contra illam, eorum non obstante firmitate, ei qui ea exactè ponderârit. Quòd autem id euenire queat, quæ sequuntur, & iam dedimus, manifestant: paucos scilicet iudices id facere posse. Sed & posse plures, probabile eidem est, quamuis addat, & ferè certum: quod non tollit id, quod de probabilitate dixerat, aliàs id inutiliter & incongruè præmisisset. Habent ergo fundamenta prædicta probabilem solutionem à doctis iudicibus natam adhiberi.
273
*Septimò. Idem Pater nu. 12. ita scribit:
Supponendum est opiniones aliquando versari circa eam quæstionem, vtrùm liceat iudici hoc facere, aut illud: hanc sententiam proferre, aut non proferre. In hoc casu nulla est peculiaris difficultas, potest enim iudex non minùs quàm in alijs rebus sequi opinionem minùs probabilem: nam licet poßit iudicare ex probabiliori opinione se peccare, si non proferat talem sententiam, tamen propter probabilitatem oppositæ opinionis potest suspendere hoc iudicium, qua suspensione facta non poterit peccare. Est enim regula generalis mihi verißima, quam aliàs fusè ostendi, & si per tempus licuerit, ostendam, peccatum pendere à dictamine actualis rationis illud prohibente. Quarè si inculpabiliter possumus suspendere tale iudicium & dictamen, fieri non poterit vt peccemus. Sic ille, id confirmans nu. 34. Iuxta quod sequi videtur id, quod, quod pro sententiæ, de qua agitur, probabilitate, apertè conducit, cùm aperte asseratur iudicem in proferenda sententia posse minùs probabilem sententiam amplecti. Quomodocumque autem id explicetur, ex eo fundamenta ab ipso adducta penitus infirma præcipuumque illud ex propria officij iudicis ratione desumptum: Ecce enim iudicem sine violatione obligationis ratione officij competentis, quod est magis probabile derelinquit. Ecce sine transgressione legum id stat, quod ingenuè profertur. Ergo probabile est neque ratione officij, neque vi legum, id quod adeò | acriter contenditur, repugnare. Quod vrgetur
Et in criminalibus absolutè.
ex eo quod ab eisdem conceditur, scilicet in criminalibus posse benignam sententiam, & si minùs probabilem, amplecti iudicem, vt videri apud P. Antonium potest n. 64. & seqq. & P. Terillus, licet quod de minùs probabili sententia dicitur refugiat admittere, quia eo ipso quòd illam amplectatur, probabiliorem reddit, iuxta dicta Sect. præced. ad concedendum tamen re ipsa quod citatus Pater eidem suggessit, ea habet quæ extant n. 30. & 31.
274
*Octauò. Lex illa præcipua, Ob carnem
ff. de testibus, quam & dedimus n. 200. de testibus agit, iuxta quorum fidem sine humano respectu motum animi sui debet iudex confirmare. Tunc sic. Quod ad motum animi spectat non potest lex humana præcipere, vt est communissima Doctorum sententia, pro qua & ipse P. Antonius Tractatu de Sacramento Pœnitentiæ. Disp.
4. Cap. 2. nu. 12. vbi probat, quòd si confessio à Christo non fuisset præcepta, minimè ab Ecclesia præcipi potuisset, quia non potest præcipere confessionem peccati merè interni. Ergo quod lege præcipitur id est, cuius violatio possit exteriùs deprehendi, & puniri, quia contra iustitiam indicatum. Tunc vltra. Qui secutus est probabilem sententiam non punitur in Syndicatu: ergo lex dicta ad nihil amplius vim suam extendit. Antecedens conceditur à dicto Patre, cuius verba dedimus nu. 268. Verba ergo illa legis exhortationem continent id ostendentem, quod est legi naturali conforme, vnde iuxta illius dictamina procedendum. Vidimus autem nu. 267. P. Terillum asserentem ex natura rei in ferenda sententia licitè posse iudicem minùs probabilia sequi, probabilioribus relictis. Qui & Quæst. 9. num. 33. ad leges, quæ adducuntur de testibus, respondet tantùm pro externo foro procedere.
275
*Lex autem, Rem non nouam, Cod. de iu
dicijs, quæ etiam adducitur, vbi præscribitur iudicibus cum veritate, iuramento præstito, iudicare, parùm vrget. 1. quia vbi iuramentum adhibetur, cessat quæstio. 2. quia falsum est quod dicitur iurare iudices se facturos, quod eis melius & tutius visum fuerit, ex quo apparet textum non peruisum. Tantùm ergo in eo dicitur cum veritate & legum obseruatione iudicium disposituros. Quod equidem ita faciendum vbi veritas clarè dignoscitur, & lex illam sine controuersiæ interpositione proponit. Vbi ergo ius controuersum est, iuramenti cessat obligatio, cùm circa illud nihil sit, quod, vt vidimus, debeat plectere Syndicatus. 3. lex illa Iustiniani, quæ in lite qualibet iuramentum adhibendum præcipiebat, in vsu non est, in Hispania præsertim, vbi Cæsareis legibus non iudicatur. Adducitur etiam à P. Terillo §. Hodie, legi eidem adnexus, sed illud ad solos pertinere aduocatos aduertere potuisset.
276
*Nonò. Sententiam latam iuxta minùs
probabilem sententiam iustam esse in foro externo affirmat P. Antonius Perez, licet sit lata iuxta minùs probabilem sententiam, nec esse locum compensationi. In casu enim de quo loquimur, ipsa probatio sententiæ, quæ in foro externo non fuit iniusta victori, tribuit efficaciter ius, propter auctoritatem rei iudicatæ, vt ille loquitur. In foro ergo externo iusta habetur sententia iuxta minùs probabilem lata opinionem, etiamsi de eo constet. Ergo leges, quæ veritatem sequendam, & iustè ac rectè iudicandum, siue sacræ, siue ciuiles disponunt, internum conscientiæ statum non attingunt, & externa sunt iustitiæ probabilitate contentæ: aliud enim velle implicatissimum esset forensibus tractatibus negotium aggrauare.
277
*Et vt de sacris legibus id addamus, quod
& ab Auctoribus citatis allatum: Citatus D. Ambrosius apud Gratianum, nec tamen indicato Capite. Sic P. Antonius S. Doctorem allegans & sententiam proferens ex Sermone 2. in Psal. 19. P. Terillus ex Serm. 20. in Psal. 110. mendacissima citatione, quia neque sermones tales extant, & quæ afferuntur verba habentur Octonario 20. in Psal. 118. ad illud: Miserationes tuæ multæ, Domine. & apud Gratianum in Cap. Iudicet. 3. q. 7. & sunt ista: Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, & domesticæ proposito voluntatis: sed iuxta leges & iura pronuntiat, statutis iuris obtemperat, non indulget propriæ voluntati; nihil paratum & meditatum domo defert, sed sicut audit, ita iudicat, & sicut se habet negotij natura decernit. Obsequitur legibus, non aduersatur: examinat caussæ merita, non mutat. Discite iudices sæculi quem in iudicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem. Sic ille, Ad quod in primis dicendum, Doctorem Sanctum, & iudicem quidem peritissimum, vt expenditur, iudices sæculi ad Christi æmulationem exhortari, vnde ab illis non id tantùm, quod strictæ est obligationis exigit, sed quod perfectionis, ad quam constat neutiquam obligandos. Deinde dici conuenienter potest, quidquid ab eo exigitur, ab ijs præstari, qui secundùm probabiles sententias, etiam si minùs aliquando tales, iudicant: non enim ex arbitrio id faciunt, neque ex proposito domesticæ voluntatis, sed iuxta id, quod est ratione & auctoritate roboratum: vnde & iuxta leges & iura, quæ, vt diximus, eo sunt iudicandi modo contenta, vt nihil iniustum appareat exteriùs; in quo & statutis obtemperant, neque propriæ indulgent voluntati: multoties enim quia probabilitas non est certa, contra omnem carnalem affectum sunt dispositi pronuntiare, vnde nec paratum & meditatum domo deferunt, sed sicut audiunt ita iudicant, quando res ad testium debet dicta reuocari. Obsequitur legibus, nec aduersatur, dum nihil contra illas rationabiliter operando perpetrat, examinatis caussæ meritis, nec mutatis. Quæro nunc quando iudex secundùm probabilem sententiam probabiliori reiecta iudicat: iuxta dicta nu. 273. quomodo stet Magni huius Doctoris instructio? Certè quidquid à præfatis dictum Scriptoribus fuerit, eidem poterunt applicare.
278
*Decimò, vt vidimus nu. 267. iuxta P.
Terillum licitum est sequi sententiam minùs probabilem, quando ad maiorem probabilitatem solus additur stimulus affectionis circa illam. Ergo tunc iudex indulget propriæ voluntati. Qui stimulus cùm haberi etiam erga minùs probabilem possit, semper erit licitum eidem, si consequenter ad suam de possibili circa minùs probabiles assensu sententiam sit loquendum, iuxta illas operari. Vnde & contra D. Ambrosij mentem, pro qua certat, & contra se ipsum amplissimam iudi|cibus licentiam indulgebit. Quia verò Doctorem sanctum sibi non patietur aduersum, exponet equidem, & expositionem accommodabit pariter nobis, vt ea nos etiam tueamur.
279
*Vndecimò. Præter graues Theologos,
ex quibus plures recensui Tomo 1. Thesauri. Tit. 9. n. 7. & Auctarij Parte 1. n. 697 de quibus & suprà n. 54. sunt innumeri Iurisperiti licitum vsum, de quo agimus, asserentes. Vult autem P. Antonius Perez illos non curandos, quia negotium conscientiæ agitur, in quo illi sunt iudices incompetentes, cùm ad Theologos tantùm constet pertinere, de quo & dictum nu. 269. Atqui id stare nequit, quia licet reuera Iuristæ puri hallucinari soleant, sunt tamen inter eos, qui Theologicis sunt imbuti notitijs, vnde & cum Theologis numerantur, cùm de casibus conscientiæ agitur, vt Hostiensis, Panormitanus, Couarrubias, Nauarrus, & sic alij. Inter eos autem, qui dictum vsum probant, suntque innumeri, proculdubio inueniuntur multi, qui prædicta excellunt qualitate, & ita opinioni præfatæ non leue auctoritatis pondus accumulant, quod ei adiunctum, quod ex consensu Theologorum habetur, non potest non sententiam istam inter probabiles collocare. Quæ ratio vim accipit ex aduersarijs, quatenus ob defectum Theologi Iurisperitos arcendos clamitant in præsentis caussæ iudicio, futuri ergo: vbi defectus talis non apparet. Et licet tales summi Theologi esse nequeant, dum tamen ex iuris exacta notitia pariter procedunt, negari nequit quin pondus dictum eorum possint habere sententiæ.
280
*Duodecimò, Obijcitur regula 45. Iuris
in 6. Inspiciendum in obscuris quod est verosimilius, vel quod plerumque fieri consueuit. Sed certè, si regula hæc quidquam in proposito probat, ad alia omnia pariter extendenda, in quibus occurrit obscuritas, & ita non licebit in obscuris minùs tuta complecti: quod quidem à P. Terillo ex præfata regula arguente non admittitur, sed contra illud per plures Quæstiones insurgit. Sed non prætereundum id, quod habet Quæst. 18. in fine, vbi ita scribit: Hoc vnum suppono neminem vnquàm in du
Ex P. Terillo contra eumdem.
bio iuris aut facti excusari à peccato, si minùs tuta sectetur, nisi prudenter dubium deponat: simulque noto Theologos omnes & Canonistas vnanimiter docere, quòd in dubio tam facti quàm iuris, pars minùs tuta sæpè sit licita, etsi nulla sit certitudo directa de veritate rei dubiæ: nemo enim de hac re tractatum edidit, qui id expreßè non tradat. Vnde videat quàm immeritò Recentiores aliqui contendant partem tutiorem in omni casu esse sectandam, vbi certum non est nullam, ne materialem quidem legis violationem in sectanda parte minùs tuta contineri. Iuxta hæc ergo, regula præfata ita exponenda, vt verosimilius quidem sit inspiciendum & tenendum, nisi prudens ratio aliud persuadere possit, qualis in sequela opinionis minùs tutæ inuenitur. Et idem est cùm plerumque aliquid fieri consueuit: talis enim consuetudo supponitur vim legis non habere, sic enim non esset obscuritas: cumque ea perstet, idem est pariter asserendum. Iuxta hæc ergo videtur.
281
*Dicendum opinionem, quam prædicti
Patres impugnant non esse improbabilem. Quod equidem ex eo admittendum venit, quia si nimis circa hoc velimus vrgere, & vsum Tribunalium receptissimum condemnemus vt penitus iniquum, occasiones accrescent multa peccata perpetrandi. Et quidem qui ita animo destinaret, vt semper iuxta suæ sit iudicaturus placitum voluntatis, siue plus, siue minùs probabiles opiniones pro varietate caussarum occurrerint, non videtur à grauis reatu criminis excusandus: hoc enim nullus qui excusat Auctor occurrit, & animum arguit prauè erga iustitiæ administrationem affectum, periculo expositum ab eius rectitudine aliquoties declinandi, & obnoxium scandalis, quæ vix moraliter euitari possunt. Quòd autem ali
Pro praxi vtilia.
quando id præstari queat, salua etiam pietate, ex eo constat, quia si pauper cum diuite litiget, & ius illius minùs sit probabile, sicut & opinio fauens reo in caussa capitali, aut eidem proxima: non est profecto cur carpendus veniat iudex, in quo vt sic ferat sententiam nullus prauus affectus dominatur. Immo etiam in caussa capitali sententięsententiæ minùs probabilis vsus contra reum esse potest quandoque laudabilis, si iudex sibi persuadeat reum suæ libertati redditum, Reipublicæ perniciosum futurum, nec modus conueniens appareat damna huiusmodi præcauendi. In summa, sit iudex doctus, aut docilis, Deum timens, & seriò ac solidè Christianus, & operetur vt velit suffragio probabilium opinionum, eligens cùm placuerit mitiores. Neque vbi ciuiliter inter partes agitur, nimis est de priuando aliquem obscuro iure curandum, quod verosimili actione prosequitur, aut re, pro qua satagit: nam eam, quam ille non habuerit, habebit alter, & nihil Reipublicæ deperibit.
282
*Illustrissimus Caramuel conformiter ad
prædicta sic scribit in Theologia fundamentali nu, 901. Hinc oritur quòd in varietate opinionum teneatur etiam iudex sequi minùs probabilem, si reo fauorabilior sit, quia debet pro reo facere quantùm potest, & habere illam sententiam potest. Coriolanus nu. 380. Nota hoc, quod non benè intelligitur à multis Ethicis. Sic ille. Ethicos intelligens moralium rerum tractatores, qui videlicet sententiam, quam præfati tenent Scriptores ab ipso non visi, etiam amplectuntur.
283
*P. Antonius Naldus toties à Diana cum
Item Antonius Naldus.
veneratione citatus, vtpotè non solùm doctus Theologus, sed Canonista, vt eius eruditæ Allelegationes ostendunt, in Quæstionibus practicis verb. Doctor n. 3. præfatis consonans ita loquitur: Vnde mente teneas doctrinam Alciati in 5. Responsa
Alciatur.
prudentum Col. 6. cum seq. in fine Instit. de iure natur. gent. & ciuil. vbi ait: Si liquet quidnam omnes, vel maior pars Doctorum sentiat, iudex periculo suo contra communem opinionem iudicare dicitur, etiam si multorum opinionem secutus fuisset. Dictum enim Doctoris communiter approbatum est argumentum necessarium: communis namque opinio habetur pro lege. Si verò non liquet, non possunt dici mala consilia, quæ contra opiniones, aliter sentientes, non contra ius apertè data sunt: in arbitrio enim iudicantis est quam maluerit partem gratificare. In hoc autem casu post Hostiensem tenet Nauarrus. Cap. Si quis autem nu. 53. de Pœnit. dist. 7. quando scilicet sumus inter diuersas opiniones, & diuersa iudicia, semper humaniorem & æquiorem sententiam præferendam esse: pro quo & facit l. sinal. ad fin. Cod. | Qui bonis cedere poßit & ex recentioribus & antiquis etiam omnes in eamdem videntur sententiam ire. Sic ille.
284
*Thomas Zerola Episcopus Minorensis
Thomas Zerola.
in Praxi Episcopali Parte 1. verb. Iudex, vers. Decimo sexto, sic habet: Iudex non debet tenere insolitas opiniones, sed inhærere opinioni Maiorum, seu communi. Glossa & Salicet. in l. 2. C. de sentent. Nouella de iure pro tim. §. Tertius n. 770. Nam iudex secutus communem opinionem, licet in rei veritate illa non esset iuridica, tamen est excusatus, nec dicitur peccare, & se potest defendere in syndicatu, si suæ sententiæ propter hoc fuerint reuocatæ. Ita Geminianus in Cap. 1. per illum textum de postulat. Prælat. Lib. 6. vers. Secundò sic doctus Scriptor. de minùs probabili, dummodò insolita non sit sententia locutus: de magis enim probabili nullus in syndicatu argui potest, vt est manifestum. Quæ autem dicatur communis ex Moditio & Nauarro tradit Bordonus Tomo 3. Cap. 49. nu. 88. vers. Primò, dicens eam esse communem, quæ approbatur à sex Doctoribus ex professo tractantibus. Pro ea autem, de qua agimus, sunt viginti Doctores apud Vericelli in Quæstionibus moralibus & legalibus Tract. 2. Quæst. 15. quos & ille sequitur. Pro qua & Bordonus Tomo 5. Cap. 87. Praxeos criminalis §. 25. ita scribit: Quæres 18. Quam
Bordonus,.
opinionem sequi poßit (iudex) sine peccato, tam in condemnando, quàm in absoluendo reum? Resp. sequi posse minùs probabilem, reiecta probabiliore; cum enim in agendo prudenter se gerat, non peccat. Ita communis sententia cum Diana &c. contra magis communem. Sic ille, qui in Cap. 88. num. 49. idem cum Sperello resoluit Decis. 118. nu. 41.
285
*Thomas Del bene de Immunit. Ecclesiast.
Thomas del Bene.
Parte 1. Cap. 7. Sect. 4. in casu immunitatem eamdem concernente, quando scilicet iudex laicus ab Episcopo excommunicationem incurrat, ita loquitur: Si loquamur de opinione probabili, quamuis minùs probabili, negandum est contra Doctores,
Notanda doctrina.
quos refert & sequitur Diana Parte 5. Tract. 1. Resol. 23. quia cùm tunc iudex laicus operetur probabiliter, & sic non temerè & imprudenter, sed prudenter & cum fundamento, non committit peccatum, quod & mortale, excommunicatio, cùm sit pœna grauis, necessariò supponit, vt communiter Doctores in Tractatu de Censuris. Quapropter ob eamdem rationem rectè dixit Ioannes Valerus in differentijs vtriusque fori. verb. Opinio. diff. 1. Cap. 1. & Sancius in Selectis Disput. 44. nu. 72. in fine quòd neque poßit iudex syndicari, si in iudicando secutus fuerit opinionem etiam minùs probabilem, relicta probabiliori & communiori: quia si in tali casu syndicaretur, sine culpa puniretur, quod est iniquum, & rectæ rationi valde dissentaneum. Sic doctus Pater & Theologus, & à peritia Canonici iuris meritò collaudatus.
286
*Illustrissimus Augustinus Barbosa ex ce
Illustrissim. Barbosa.
lebrioribus sæculi huius scriptoribus vnus, in votis decisiuis & consultiuis, lib. 1. voto 1. n. 136. ita scribit: Negari non potest probabilem esse opinionem, quòd metus reuerentialis per se solum matrimonium reddit inualidum, sicut & importunæ preces ac dolus idem operantur. Et circa hunc articulum nullam esse propositionem, doctrinam, aut sundamentum. quod ad minùs probabilitatem non habeat, vnde in consulendo & iudicando potest tuta conscientia sequi hæc opinio probabilis, relictâ alia forsan probabiliori, vt per Nauarrum in Manuali Latino Cap. 17. nu. 288. Angelum. Verb. Opinio. n. 2. Valentiam in 1. 2. Disput. 2. q. 12. pun. 4. quæst. 2. Super Verb. Dubium, Sayrum in claui regia Lib. 1. Cap. 6. n. 8. Azorium Institut. moral. Parte 1. Lib. (quem non citat) Cap. 7. Quæs. 6. Torres de fide. Disput. 85. Dub. 3. Vasquez 1. 2. Tomo 1. Disput. 62. Cap. 4. n. 12. Sanchez in Præcepta Decalogi Tomo 1. lib. 1. Cap. 9. n. 7. Ioannes Sancius in Selectis Disp. 44. n. 61. Dom. Ioannes à Solorzano de Indiarum iure lib. 3. Cap. 2. n. 38. Sic ille, P. Azor
P. Azorius ut faueat.
lib. 2. citato. Cap. & Quæst. de iudice non agit, sed generaliter statuit in agendo licitum esse aliorum opinionem sequi. & lib. 5. Cap. 1. Quæs. 2. de responsis sapientium agens, qui ab Imperatoribus vt dubia circa ius occurrentia deciderent, constituebantur, à quibus non erat licitum in iudicando recedere, ait id intelligendum temerè & facilè: quo satis indicat ab eorum opinionibus posse inculpatè recedi, & ita probabilium opinionum amplexu. Quidquid autem de exacta citatione sit aliquorum ex dictis, illud nobis sit satis, virum tantum in ea esse sententia, in qua suffragantibus eidem multis, nullum pro iudicibus offendiculum deprehenderit.
287
*Sicut neque P. Martinus Del Rio Dis
P. Martin. del Rio.
quisit. magicar. lib. 5. Appendice 2. Quæst. 1. §. 5. Quia hæc sententia. vbi circa casum, de quo ibidem, adducta sententia Vniuersitatis Ingolstadiensis, ita subdit: Quidquid autem sit de ratione illa, quam adiungunt, hoc est, siue illa opinio verior & probabilior sit, quàm contraria negatiua, quæ & ipsa à magnis Theologis & Iuristis defenditur, quod ad rem non facit, illud certum est, licet illa sententia communis verior non foret, adeò tamen probabilem & receptam esse sententiam, vt iudex eam in rem deducens, quieta & tranquilla conscientia esse debeat. Sic doctissimus ille & Theologus & Iurista, prauè quidem citatus ab Angelo Bossio Tomo 1. Tract. 1. nu. 478. non indicata Appendice, & § addito, qui in illa non extat, scilicet Quotiescumque. & est quidem §. aut versus, qui post hæc verba, Primò inquiunt, illam habet immediatè particulam, in quo & si habeatur ex nonnullorum mente pro sententia, quam tuebantur fundanda, ex duabus opinionibus æqualibus mitiorem à iudicibus eligendam; nihil tamen ex propria Auctoris mente dictum occurrit contra illorum Auctorum sententiam pronuntiante. Ibidem autem ille id confirmat quod à nobis dictum n. 281. de licito vsu opinionis minùs benignæ, etiam in caussa capitali, quando ex reo superstite damna possunt ineuitabilia pertimere, quod in Sagis & lamijs ostendit. Videndus etiam. vers. anteced. Fateor in primis.
288
*Sed & citatus P. Bossius, licet contra
P. Angelus Bossius.
riam sententiam teneat n. 485. citato. supra viginti Auctores refert, qui vti probabiliorem & veriorem, eam, de qua agimus, amplectuntur. Neque ipse penitus videtur aduersari: suam enim sententiam proponens, sequentem limitationem adijcit: Si excessus probabilitatis iuris fuerit notabilis. Quod equidem, vt credo, & aduersantes admittent: notabilis enim probabilitatis excessus indicat oppositam vix esse probabilem, & talem iudicem in iudicando amplecti, quantùm de formitatis habeat statim apparet; vnde nec sine scan|dalo videtur posse constare, sicut de iudicante semper iuxta minùs probabilem sententiam nu. 281. dicebamus.
289
*Omitto alia, id solùm addens, prædictos
scilicet duos scriptores id non assequi suis sentiendi modis, quòd scilicet pro ipsis stet communis sentiendi modus id necessarium iudicans, sicut & ipsi, vt iudicialis puritas stare possit. Satisfactio Reipublicæ, pauperum & inualidorum fiducia, & legum comperta mens. Id ostendo. Nam communis Doctorum sensus est, vt communes etiam & receptæ vti veriores sententiæ in tribunalibus vigeant, neque totum iudicij negotium arbitrio iudicum relinquatur. Magis enim communes sententiæ veriores & probabiliores iudicantur. Vnde ita scribit citatus Angelus Bossius suprà n. 486. & hanc sententiam præter Doctores suprà nu. 476. relatos proculdubiò tenent omnes Legistæ & Canonistæ asserentes iudices in iudicando teneri sequi opinionem magis communem & receptam apud Doctores; id enim ideò aiunt, quia sententia magis communis & recepta præsumitur probabilior & verior (vt dixi suprà nu. 91.) & post alios innumeros à se relatos notarunt Antonius Maria Carocius in Præfatione Tractatus de communi opinione nu. 26. & 42. & Lib. 2. Tit. 8. n. 9. Azeguidus de communi opinione Lib. 1. Cap. 1. Sylu. nupt. Lib. 5. Cap. 2. Menochius de Præsumpt. Lib. 2. Præsump. 71. num. 2. Mascardus de Probation. Conclus. 1143. n. 1. Zeballos commun. contra commu. in Præfatione n. 15. referens se ad Menochium de Præsumpt. dicta Præsumpt. 71. Nam à multis, vel pluribus peritis veritas perfecta haberi potest, quod non est in paucis l. final. post medium. vers. Lex etenim C. de fidei commißis, & quia integrum est iudicium, quod plurimorum sententia comprobatur. Can. Extra. dist. 64. Cap. Prudentiam, in fin. primi, vbi Abbas 3. Notab. n. 4. de Officio deleg. Antonius Maria Carocius d. tit. 8. num. 20. & quia faciliùs inuenitur quod à pluribus quæritur. Cap. vlt. & ibi Glossa vlt. d. n. 20. Abbas vbi supra d. nu. 24. & post plures alios Carocius d. n. 20. & Ioannes Valerus de differentia vtriusque fori. verb. Opinio. differ. 1. n. 1. in fine. Sic ille. Pro quo & facit quod ex Alciato dedimus n. 283. communem scilicet opinionem haberi pro lege, & quæ dabit Cardinalis Tuschus Tomo 5. verb. Opinio.
290
*Hæc cum ita se habeant, duo citati scri
ptores pro se nequeunt præfatam doctrinam habere, cui non obscurè aut leuiter aduersantur: volunt enim iudices eas teneri in iudicando amplecti sententias, quæ ipsis probabiliores visæ fuerint, siue communes sint, siue non communes. Vnde P. Terillus, vt vidimus nu. 267. audacter pronuntiat nullam esse legem posse, quæ iudicem obliget vt non sequatur iudicium suum & P. Antonius Perez num. 40. eodem modo de obligatione philosophatur asserens non dici in hoc casu opinionem minùs probabilem eam, quæ est minùs communis: fit enim comparatio auctoritatis & rationis: & potest sæpè ratio præponderare auctoritati etiam sapientiorum: nam aliquando ratio ita potest esse valida, vt possit homo de sapientioribus dicere eos in hac re fuisse minùs sapientes, & quandoque bonum dormitare Homerum. Iuxta quæ apparet liquidò id quod superiùs obijciebam, dictos inquam Patres pro se non habere communiorem Scriptorum sensum, quem expressimus; ex quo etiam fit plures eorum rationes, vt videri apud ipsos potest, infirmari; ac proinde minùs certam eorum reddi sententiam, quàm, exaggerationibus superadditis, arbitrantur.
291
*Ne autem nobis ea, quæ attulimus, in
commodare queant, quòd scilicet communis debeat opinio præferri, neque oppositum habere locum possit in conscientiæ tribunali, vti improbabile, obseruandæ sunt præfatæ regulæ restrictiones, quas adducit Cardinalis Tuschus suprà. Conclusione enim 149. vbi explicat quæ sit dicenda communis opinio ex Apostilla ad Alexandrum Conc. 202. in fin. verb. Numerosus l. 7. ait quòd à ratione maiori & meliori attendatur communis opinio, non à numero, & auctoritate Doctorum, Conclusione seq. aliæ occurrunt. Et Conclus. 151. ex Barbatia, quòd aliquando melior sit opinio vnius etiam minimi, quàm plurium. Sic ille Consi 1. nu. 2. circa finem lib. 1. vbi plures allegat ad hoc, & quòd non sit iudicandum ex multitudine Auctorum est textus in l. 1.
C. de veter. iur. enucl. Abbas in sua q. 4. Col. 6. vers. Item habemus. Et quòd communis opinio in tantùm sequenda, in quantùm validioribus rationibus sustinetur: si melioribus singularis fulcitur, præferenda, pro quo & in Conclus. 153. ex Geminiano Cons. 48. nu. 4. vers. 1. Quia. Item, quæ in ratione naturali fundatur, ex Riminaldo Cons. 476. nu. 22. & quæ maiorem habet æquitatem iuncta ratione naturali ex Decio Cons. 31. nu. 117. Lib. 1. Item, quæ fauet iuri communi Cap. Cùm dilectus, de Consuetud. Alexander Cons. 227. §. Ponderatis, in fin. lib. 6. Sic sunt aliæ pro quibus citatus Cardinalis ita scribit: Aliæ innumerabiles
Cardin. Tuschus.
conclusiones similes poni possent, quas Doctores miro labore vt communes constituunt; & tamen per discretam contradictionem similium opinionum communium destruuntur, ex quibus constat ea, quæ in opinionibus nostris consistunt, posse semper sustinere fallaciam. Pro vt in exemplis, quibus vno tempore communis opinio indubitata fuit apud antiquos, quæ hodie communiter reprobata reperitur. Hæc ille Conclus. 152. in fine, ex quibus collegisse iuuat in negotio opinionum, dummodò verè probabiles sint, nihil quod firmum censeri debeat, apud Scriptores haberi, vnde aut has, aut illas in operando aut iudicando sit necessarium amplexari. Vt ex hoc firmum id vnum stet, quod intendimus, sententiam scilicet, de qua agimus, & duo illi Scriptores improbabilem reputant, neutiquàm talem esse iudicandam. Quidquid etiam velit P. Bardi suprà Cap. 27. nu. 11.
SECTIO XXIX.

SECTIO XXIX.

Certitudo iudicij practici circa opinionem probabilem, exploso quodam dicendi modo conuenientiùs explicatur.
292
*INcidit P. Terillus Quæst. 20. nu. 24. in eum explicandi modum, quem in P. Bonæ Spei ex professo superiùs impugnauimus, quod & ille etiam solerter & irrefra|gabiliter executus, difficultatem, seu obscuritatem inexpedibilem in verbis citati Auctoris agnoscens, ex Dub. 7. nu. 319. vbi ita scribit: Igno
rantiam inuincibilem accipimus formaliter & physicè pro iudicio, quo ex ignorantia inuincibili, non voluntaria, inuincibiliter iudicamus nos ignorare inuincibiliter veritatem non esse in eo, quod sequimur, aut agimus, ideoque ita certificante opinionem, vt sequendo inuincibiliter erretur: siue ita excludere ab ista opinione formidinem actualem de opposito, vt moraliter certò iudicetur verum esse quod sequimur, aut agimus: nec aliam vnquam ignorantiam inuincibilem accipimus, dum docemus illam excusare à peccato. Sic ille, qui duplicem ignorantiam manifestè indicat; vnam formalem, quæ in actu positiuo consistit, vt ab eodem explicatur: & aliam, ex qua talis actus oritur, inuincibilem & inuoluntariam. Vbi notandum Auctorem hunc ignorantiam inuincibilem negare respectu opinionis præcisè probabilis, vt ex eodem positum Sect. 2. quia formidinem non excludit, & ita neq;neque peccatum ab operante iuxta illam: cùm tamen constantissimum dogma in Theologia sit, quidquid obstrepant Iansenistæ, à peccato ignorantiam inuincibilem excusare. Pro
Impugnatur illa.
cedamus iam considerata opinione aliqua, vt quòd liceat pingere in die festo, rogantes sub qua consideratione ignorantia inuincibilis cadat supra illam, sitque distincta ab ignorantia illa, quam secum probabilis opinio adducit, & quam nos inuincibilem iudicamus. Nulla certè talis inueniri potest, vt ex eo conuincitur, nam si alia esset, non esset necessarium iudicium reflexum: nam cùm extat ignorantia inuincibilis, vt operatio sit honesta non requiritur iudicium tale, & ita eo modo ignorantes sine illo inculpabiliter operantur, iuxta eum modum explicandi ignorantiam talem, quam Auctor solùm veram esse contendit; vt eo ipso quòd tale iudicium necessarium sit, status ignorantiæ videatur variari: siquidem hic formidinem omnem debet excludere, iuxta Auctorem: hoc autem non habetur ante iudicium huiusmodi, quod certificare conscientiam dicitur, & ita sine eo nequit operari, ex quo fit ante illud non esse formidinem exclusam.
293
*Quòd si ad modum explicandi moralem
certitudinem confugiatur, quem Fagnanus amplexus, & à nobis est etiam improbatus, quòd scilicet perpensis omnibus, quæ pro opinione faciunt, operatio circa illam vti moraliter certam, honesta sit, quia vera iudicatur opinio, nulla pulsante formidine, etiam in eo casu iudicium illud reflexum circa inuincibilitatem ignorantiæ non est necessarium: quia supposita morali certitudine circa obiectum hîc & nunc operabile cum honestate, nihil prætereà ad honestam operationem requiritur, neque vlla inuincibilis ignorantiæ recordatio, cuius nòn meminit prædictus Auctor, & meritò, sicut nec quisquam alius præter P. Bonæ Spei, adeò obscurè & intricatè in hoc locutus negotio, vt litem nullam quęstioniquæstioni tantoperè celebri & controuersæ adduxisse videatur. Quæ obscuritas ex eo accrescit, quod post præfata subdit immediatè dicens: Illud autem iudicium potest diuidi in verum & falsum, sic, vt illud dicatur verum, quod ex ista ignorantia iudicatur inuincibiliter esse, quod reipsa est: falsum
verò, quod ex eadem ignorantia iudicatur inuincibiliter esse, quod reipsa non est. Sic ille, de iudicio illo loquens, de quo præcesserat sermo, quo scilicet inuincibiliter iudicamus nos inuincibiliter ignorare: Atqui illud certum est, vt constat, & ita pro certificanda conscientia sufficiens. Ergo nequit in verum & falsum diuidi. Illud autem quod circa obiectum probabile versari potest secundùm se consideratum non potest etiam illam admittere diuisionem: dum enim iudicatur, modo aliquo se habere, si reuera ita se non habeat, falsum est, neque potest vllo modo esse verum. Præterquàm quòd illud non est reflexum, sed directum, cùm versetur circa obiectum secundùm se consideratum, vt est quodlibet iudicium probabile.
294
*Et ab hac nostra impugnatione non est
alienum, quod, vt dixi, apud P. Terillum occurrit, dictum sentiendi modum efficacissimè refellentem: qui nu. 27. admittens quòd ignorantia inuincibilis adiuncta opinioni probabili, vnum sit ex prædicatis, ex quibus intellectus consurgit ad certitudinem de honestate suæ operationis, addit præter illud plura alia haberi, ex quibus eadem certitudo consurgit, vt ex sequentibus constitutum affirmat: vnde n. 30. ita fundat honestæ operationis, aut saltem non illicitæ, certitudinem. Qui constanter resoluitur nil facere, quod scit aut dubitat esse contra legem Dei, & ne Deum offendat, diligenter & debitè quærit, an quod aggreditur, liceat, nec ne, iste non peccat, si faciat, quod post debitum examen certò prudenter credit esse omnibus vniuersaliter licitum, quamuis maneat aliqua formido oppositi; modò illud certò prudenter repellat & contemnat vt absolutè falsum; quia si errat, inuincibiliter errat, & illa ignorantia inuincibilis est caussa talis operis. Sed ego constanter resoluor nil agere, quod scio aut dubito esse contra legem Dei, & ne Deum offendam, diligenter & debitè quæsiui an omnibus vniuersaliter liceat pingere in die festo, & post debitum examen certò prudenter credo hoc omnibus licere, & nemini ratione seruilitatis esse prohibitum, & quidquid apparet in contrarium, certò prudenter à me repellitur. & contemnitur vt falsum: Ergo hîc & nunc mihi licet pingere in die festo, quia si erro, inuincibiliter erro, & ignorantia inuincibilis est caussa operis, quod facio. Hæc ille.
295
*Iuxta quæ resolutio tota in ignorantiam
inuincibilem solam videtur fieri, & ita non apparent plura illa alia prædicata, ex quibus licita redditur operatio iuxta opinionem probabilem operantis. Quamuis vnum illud negare non possimus de licita operatione, quando prudenter proceditur, ex eo quòd quis ratione & auctoritate non leuibus moueatur, quod operanti iuxta opinionem probabilem vt particulari sub illa generalitate contento certò certius applicandum. Vno ergo illo principio negotium istud absoluitur: neque enim discursus citati Patris omnibus potest casibus, in quibus probabilis opinionis vsus est licitus, applicari, videlicet quando quis operatur sine assensu ad partem, præter eum, qui circa probabilitatem versatur, neutri scilicet adhærens. Item quando adhærens vni, alteri parti se applicat in praxi, quia sibi commoda reputatur. Si addamus ignorantiam inuincibilem, etsi | necessariò interueniat, non videri rationem formalem & motiuam assentiendi, sed quid ad statum rei pertinens, quod supponitur. Vt cùm quis
Exemplo vrgetur.
in die ieiunij sæpiùs comedit, aut etiam carnes, qui de ieiunio nulla est cogitatione pulsatus, ignorantia non est formalis ac motiua ratio comestionis: sic enim ignorantia debuisset actum aliquem terminare. Dicitur autem caussa, quia remouet prohibens: si enim non intercederet, illuxisset præceptum, quo stante operatio illa materialiter contraria, vt communiter censent Theologi, non extitisset. Pro quo hæc satis, ne nimiùm rem captu non difficilem explicando, implicare potiùs videamur.
SECTIO XXX.

SECTIO XXX.

Quomodò Deus complacere possit in obiecto prohibito, quando reuera tale est, quod quis, opinionem probabilem secutus amplectitur.
296
*DE hoc P. Terillus pag. 284. Corollario
2. vbi ait Deum in tali obiecto per accidens complacere, quia operatio honesta est: ergo & Deo placens: quia cùm per accidens contingat probabile huiusmodi tale esse homini, vt scilicet Deus non prohibeat obiectum verè prohibitum, ita vt oppositum sit improbabile; & homo tandem gubernari debeat à propria conscientia tamquàm à regula proxima, ideò per accidens contingit quòd Deus consequenter ad istam dispositionem humani animi complaceat sibi in electione obiecti materialis reuera materialiter & simpliciter prohibiti: quod verum est licet obiectum illud operanti aliquomodo appareat prohibitum. Quæ quidem doctrina, quod ad honestatem operationis attinet, in qua Deus complaceat, non videtur posse negari. Et quidem quando obiectum tantùm est malum quia prohibitum, id facilè explicatur: nam in comestione v. g. carnium potest Deus complacere, si iuxta regulas temperantiæ fiat, vnde si præceptum de earum abstinentia non extaret, in illa proculdubio complaceret. Atqui quando quis probabiliter operatur non applicatur præceptum, quod respectu huius hîc & nunc operantis non est sufficienter publicatum, & ita illius inuincibili ignorantia laborat, ergo in huiusmodi comestione pariter complacebit.
297
*Quamuis dubitari hîc possit, an similis
omnino complacentia sit, ceteris paribus, scilicet motiuis, eorum intensione &c. Et videtur non omnino eadem aut similis futura; nam si præceptum non extaret, nihil esset in operante, quod posset aliquomodo dilaudari; quod tamen est in operante iuxta probabilem opinionem. Cùm enim sit probabile teneri illum ad abstinendum, ex quo oritur in eo aliter operante formido, modus quidam imperfectionis moralis est in eam partem se non inclinare. In contrarium autem argui potest ex eo quòd etiam sublato præcepto potuit hic comedens non comedere, & ita operari perfectiùs. Et prætereà opinionem huiusmodi eligens, proptereà id facit, quia omnem sic in eo genere peccandi remouere nititur occasionem; ideò enim curam eam adhibet, de qua nuper nu. 294.
298
*Ex quo inferre vlteriùs licet actus huius
modi posse à Deo prædefiniri iuxta probabilissimam sententiam de possibilitate prædefinitionis actuum liberorum, de qua dictum à me Tomo 1. Problematum Theologicorum n. 766. & seqq. nihil enim ex quo repugnantia probetur, afferri potest. Nisi fortè dicat quisquiam materiale peccati non posse prædefiniri: operationes autem dictas esse materialiter contra præceptum, & ita materialia peccata communiter vocari. Quod quidem nullius est roboris: materiale enim peccati prædefiniri nequit, quia hic & nunc est cum peccato connexum & inseparabile, quod secus accidit in casu alio. Prætereà, materiale peccati, cui prædefinitio repugnat, non est actio exterior, quæ solùm extrinsecè mala dicitur, sed interior voIuntatis motus. Dicitur etiam materiale peccatum illud, de quo agimus, ex eo quòd eiusdem rationis est in eo, qui formaliter peccat, ac in eo, qui à peccato per ignorantiam excusatur, cui, si malitiæ ob prohibitionem notitia extaret, nihil deficeret vt peccatum diceretur. Quamquàm & posset
neque materiale peccatum dici, quia circa illud hîc & nunc non est præceptum: ergo neque materialis illius violatio: sicut in Turcis & Mauris non ieiunare in diebus ab Ecclesia præceptis non facit, vt comedendo materialiter peccent, quia pro illis præceptum non est impositum, sicut neque in Christianis, qui aut non attingunt, aut prætergressi sunt ætatem pro obligatione ieiunij destinatam.
299
*Addo actus prædictos posse inter effe
ctus prædestinationis computari, quod quidem prædefinitionis possibilitate supposita, non videtur vnde queat repugnare. Sicut enim dum prædefiniuntur, ad finem aliquem possunt ordinari à Deo ipsi peculiarem, sic etiam ad gloriam, & illius augmentum. Si dicas per accidens euenire vt Deus complaceat in obiecti prohibiti electione, cùm tamen effectus prædestinationis ex maximè directa Dei intentione sint: Id non obstat, quia per accidens illud accidit, quando non prædefiniuntur actus: prædefinitione autem posita, etiam dici possunt per se intenti ex fine gloriæ. Præterquam quòd licet per accidens se habeant, quatenus Deus, cùm præceptum imponit tantùm videtur directè velle illius obligationem & obseruantiam: id tamen potest ad directum finem reuocari, ex suppositione quòd ita operari contingat: sicut de permissione peccati dictum citato Tomo nu. 1704. & 1710. Peccatum enim quasi per accidens videtur esse in mundo, cùm ex Dei intentione non sit: Non enim Deus volens iniquitatem tues. Psal. 5. v. 3. & ita etiam illius permissio, quatenus esse nequit sine illa.
300
*In ijs autem quæ prohibita sunt quia
mala, iuxta communem Theologorum sententiam, idem potest conuenienter affirmari, quia circa illa probabilitas versari potest: Sic enim occisio, accessio ad non suam, contrectatio alieni, & alia multa stare sine peccato possunt, dum probabiliter exercentur, quia actus tales secundùm se, & circumstantijs seclusis, in quibus naturali lege prohibentur, à Deo præcipi potuerunt: | occisio enim auctoritate publica licita est, & multò id potiùs Dei: sicut & alieni vsurpatio, & quæ vxor non est, esse tamen potuit. Quod si nonnulla sint, in quibus difformitas ita videatur intrinseca, vt à Deo repugnet intendi, circa illa neque probabilis versari valebit opinio, vnde superior perstat assertio. Quæ quidem cùm difficultates quamplures concernant alterius proprias loci, in præsenti non veniunt commodè & opportunè discutienda; vnde ad alia.
SECTIO XXXI.

SECTIO XXXI.

Formido opinioni propria conuenienter explicata, & inde vtiles aliquot decisiones.
301
*P. Terillus Quæst. 20. n. 18. D. Fagna
num cum laude sapientiæ adducens, plures in eius discursibus contra benignam opinionem errores & contradictiones enumerat ac refellit, de quo & Quæst. 22. n. 31. & in primis occurrit quòd asserat opinionem habere adiunctam formidinem, eam confundens cum scrupulo, suspicione, & leui credulitate, cùm tamen omnino diuersa sint. Qui enim opinatur, habet absolutum assensum circa rem, & sine scrupulo procedit; nullus enim, qui iuxta opiniones verè probabiles operatur, scrupulosus dicitur; immò scrupulis vexatis suadere solemus huiusmodi operandi modum, vt ab scrupulis liberentur. Neque etiam leuiter credit oppositum; aliàs duo inter se contradicentia iudicia in eodem intellectu iungerentur. Sicut nec suspicatur; quia suspicio iuxta Iurisperitos aliquem assensum im
portat, vnde diuiditur in temerariam, probabilem, & violentam. Philosophicè autem sumpta in ordine ad mores, & iustitiam erga proximos in æstimatione interiori seruanda explicatur à D. Thoma 2. 2. q. 6. art. 3. vbi ait esse mali opi
D. Thom.
nionem ex leuibus indicijs profectam. Quod non videtur esse ad rem, vbi non de personis, sed de opinionibus agimus. Nihilominus exijs, quæ Doctor Sanctus ibidem docet potest suspicio generaliùs explicari. Ait enim & esse suspicionem, quando ex leuibus indicijs dubitatio aut hæsitatio contingit: & etiam quando certò aliquid definit quispiam contra proximum leuibus motus indicijs. Vult autem celebris eius interpres Cardinalis Caietanus, vt cùm dubitationem asserit, non solam iudicijsuspensionem intelligat, sed iudicium, quod tamen agnoscatur fallibile, vt opponatur iudicio alteri, quo per modum definitiuæ sententiæ malum in proximo nihil hæsitans quisquam arbitratur. Iuxta hæc ergo suspicio vniuersaliùs accepta si explicetur, satis manifestè apparet non posse cum probabili iudicio cohærere: quando scilicet ex leuibus indicijs quomodocumque contrarius formatur assensus. Quòd si iuxta aliquos, vt videri potest apud P. Antonium Perez Tractatu de Iust. & Iure Disput. 4. Cap. 5. suspicionis primum gradum in D. Thoma sine iudicio formali, & cum sola hæsitatione accipiendum censeamus, aliquam tamen inclinationem necessariam est recognosci, quod etiam sufficientissimè probat intentum: nam stante iudicio probabili iuxta vnam partem, nequit pondus inclinationis in contrariam ferri. Non ergo iuxta rectam Theologiam, Philosophiam, & etiam Iurisprudentiam D. Fagnanus se gessit, dum præfata confundens, omnia cum assensu probabili connexa inseparabiliter pronuntiauit.
302
*Est tantùm illi propria formido, quam
explicans Ioannes Polmannus in Breuiario Theologico Parte Secunda Secundæ n. 697. & 698. ita scribit: Formido de opposito est intellectus hæsitatio immixta assensui opinatiuo. Hæsitatio, qua intellectus expressè aut virtualiter dubitat, ne fallatur. Immò cùm formido & metus spectet ad partem appetitiuam, potest dici probabiliter quòd formido de opposito est actus voluntatis timentis ne assensui intellectus subsit falsum; ne scilicet verum sit contradictorium propositionis, cui assentitur intellectus, Sic ille, de quo & num. 67. & 68. Circa quod non videtur negabile formidinem, quæ actus voluntatis sit, posse assensui probabili admisceri: si quis aliqualiter timeat iudicij sui fallaciam, quod vellet esse verissimum. Nihilominùs talis formido de ratione opinionis non est, quia (vt experientia constat) multi nihil de huiusmodi fallacia curant, neque ægrè ferent se falli, dummodò prudenter in modo agendi se habentes, id quod ex vsu opinionis capi potest, commodum assequantur. Præterquam quòd actus opinatiuus ex suo modo tendendi sine respectu ad voluntatem habet rationem ab omnibus alijs distinctam: ergo non importat actum voluntatis, sicut neque illi, de quibus superiùs diximus, scrupulus scilicet &c. Quod autem de hæsitatione dicitur, admittendum quidem, non quatenus hæsitatio est idem quod dubium specialiter dictum; hoc enim cum opinatiuo assensu stare nequit, sed vt excludit omnimodam certitudinem, nec plenè ac totaliter sinit intellectum in eo conquiescere, quia prineipijsprincipijs innititur, quæ fallere possunt, non quantùm ad certitudinem honestæ operationis, sed obiecti secundùm se sumpti: vnde admittit hunc actum: Fortassè fallor: licet non semper ille adsit, cùm tamen possit adesse facta reflexione. Quia verò assensus opinatiuus à voluntate imperatur, eo quòd obscurus sit, iuxta dicta Sect. 22. & 23. & voluntas non aliter imperat, nisi propositis eidem motiuis fallibilibus, dici aliquomodò potest in voluntate necessariò etiam admisceri formidinẽformidinem, quatenus complectitur, quidquid imperat ab intellectu suo assensu præstari. Sed hoc actum distinctum non importat, vt dixi; immò cum formidine tali potest complacentia componi, dum quis gaudet opinionem extare, etsi fallacem ex conceptu suo, iuxta quam potest ex fallacia sua, si fortè vera non sit, commodum reportare. Sic enim frequenter euenit, vt timor aliquis ex validiore affectu, libenter acceptata boni alicuius obtinendi occasione, superetur.
303
*Iuxta hæc videtur procedere id, quod
habet P. Terillus citato num. vers. Resp. Fagnanum. vbi ait opinionem probabilem leuibus tanrùmtantum impetitam argumentis esse actu formidolosam, idque non solùm ob argumenta contraria, quæ, etsi leuia, aliqualiter vexant intellectum, quia aliquando, licet rarò, veritatem continent, ideôque certitudinem ab assensu excludunt: sed | etiam ob ipsam motiui probabilis debilitatem & fallibilitatem, quæ necessariò inducit formidinem in assensum, quem caussat: fieri enim nequit vt motiuum debile, fallibile, & vacillans certitudinem infundat in actum, quem caussat. His positis addit quod nos contra Fagnanum eisdem nixi fundamentis dixeramus Sect. 4. præsertim num. 23. sic locutus: Scio Fagnanum dicere hanc opinionem esse plusquàm opinionem, & habere certitudinem moralem. Sed hoc non probat, nec probare potest, cùm sit apertè falsum, maximè quando argumenta leuia vrgent in oppositum. Dicit etiam & benè, quòd ad honestè operandum non requiratur certitudo mathematica, sed sufficiat moralis & humana: verùm illa loquendo de actibus directis fallibili motiuo subnixis, non excludit omnem formidinem oppositi, vt constat; etsi Fagnanus num. 109. dicat, sed non probet contrarium. Hæc ille.
304
*Circa quæ id adijciendum, quod à me
dictum Tomo 1. Problem. Theologicor. in Prolusione Apologetica, num. 56. posse scilicet opinionem aliquam ad eum gradum certitudinis conscendere, vt licet opposita sustineatur, & permittatur, nec desint, qui eam teneant, pro veritate tamen sit habenda, & vt talis pronuntianda, nihil eorum auctoritate obstante, qui ob vnius, in cuius verba iurarunt, creditam mentem, circa rem, de qua agitur, tergiuersari videantur. In hoc ergo casu, licet opinio gradum opinionis non videatur supergressa, moraliter certa videtur, vnde & sine vlla formidine sustinenda. Licet enim ob auctoritatem contra stantium, nonnihil, exiguissimum quidem probabilitatis retineat opposita, in eo id accidit, quod in scrupulosis, quibus vt omnem formidinem abijciant, non attentis leuiusculis phantasmatibus, exhortamur. Quo euentu absolutè dicendum improbabile id, quod gradum dictum fuerit consecutum. Vnde hoc non debet ad quamcumque opinionem trahi, quod tamen D. Fagnanus suo philosophandi modo nititur obfirmare: quandoquidem sententiam quamcumque ad praxim aduocandam eum certitudinis gradum habituram statuit, vt nulla circa oppositam neque leuis possit esse formido.
305
*Sed ad id, quod de opinione, quæ nullis
impetitur argumentis, vti à D. Fagnano asseritur, calamum reuocantes, videtur illa sine vlla posse admitti formidine, neque ex motiuis probabilibus esse illi locum posse: motiua enim talia non vt probabilia, sed vt certa proponuntur: Si enim vt probabilia, ergo ex vtrâque parte est quod fundare probabilitatem queat: probabilitas autem non nisi ratione & auctoritate consistit: ergo iam est aliquid, quo vtraque pars impetatur. Quòd si nihil, quo impetatur, est, alium quidem statum à probabilitate diuersum continebit: neque apparet alius præter illum, quem fundat certitudo. Vnde quod dicitur de principiorum debilitate & fallibilitate, quæ etiam argumentis contrarijs circumscriptis, infundere certitudinem in assensum nequeunt, non videtur satisfacere: nam licet reuera ita sit, non tamen id certitudinem ex parte subiecti tollit, vt scilicet tamquàm in obiectum moraliter certum tendat. Sicut D. Fagnanus necessarium iudicat; licet aliàs reipsa falsa esse talis opinio possit. Leuia quidem & debilia fundamenta dicuntur. Sed rogo iam vnde talia iudicentur? Aliquid certe debet, quod illam ostendat, recognosci. Cùm aliàs experientia constet motiuum, quod alicui apparet debile, alteri robustum apparere, & è conuerso; ideò enim est varietas opinionum. Ergo aut casus dictus impossibilis est, aut si possibilis, pro certo rei statu habendus, & ita non erit locus opinioni.
306
*Quæ difficultas, quod ad negotium mo
rale spectat, non magni videtur esse momenti. Quomodocumque enim casus occurrat, licita est operatio: quia id aut certum, aut probabile est. Si primum, omnes in eo conueniunt: Si secundum, ij qui benignam sententiam amplectuntur, vix repugnant: nam operationis licitæ exercitium agnoscunt, & quia argumenta contraria desunt, multùm ad certitudinis statum accedi, nequeunt inficiari. Et quoniam id quod formidinis esse potest, adeò exiguum est, pro certa habendam opinionem talem, qui ex aduerso stant, non refugient affirmare, cùm aliàs id concedant, existimantes nihil in eo esse, quod obstet, quandoquidem nihil est, quod formidinem possit excitare. Casus ergo, si est possibilis, videtur rarus, & ex eo etiam parùm conducens ad moralem praxim, pro qua præsertim laboramus: & cùm occurret, circa illum non hærendum, sed ad operationem in offensè procedendum. Vbi & videtur satis verosimiliter dici posse, licet non appareant contra opinionem quampiam argumenta, quibus impetatur, semper aliquid occurrere, ex quo operatio aliquomodo retardetur, saltim ex principijs communibus, quæ pro argumentis haberi possunt. Cùm enim res euidens non sit, & in obscuris non sit ita prompta operatio, aliquid profectò est, quod retardet. Vt cùm de condemnando alialiquo agitur, & testes sufficientes suppetunt, nemine in contrarium extante, procedi ad condemnationem potest & debet, & quantùm ad obligationem ratione legis ita statuentis dubitari nequit: quantùm verò ad testimoniorum certitudinem non ita, quia falli testes aut fallere posse certum est. Et licet hîc & nunc nihil speciale contra eos sit, ipsa rei obscuritas pro argumento habetur, & experientia deprehensæ multoties falsitatis, & sic in alijs.
SECTIO XXXII.

SECTIO XXXII.

Argumentum ex cultu Conceptionis immaculatæ Virginis desumptum an in negotio præsenti sit congruum.
307
*ADducit illud Illustrissimus Cara
muel, quod tamen non esse ad rem affirmat P. Vincentius Baronus Parte 1. Theologiæ moralis Disput. 2. Sect. 2. Arti. 1. §. 1. vers. Eiusdem furtis, vtpotè ex re desumptum, quæ ad agenda non pertineat, nec mores concernat, sed ad speculationem tantùm, quòd scilicet Virgo concepta sine peccato sit, quod probabili assensu potest affirmari. P. Bonæ Spei piè magis circa hoc mysterium affectus, cùm argumentum idem contra D. Caramuelem agens tetigisset, nihil sibi morandum censuit circa illud, eo quòd veritatem asserti supra opinionis ambi|guum eminere putauerit, pro quo peculiare scriptum à se editum adlegauit. Sed P. Terillus Quæst.
Vt stet pro eo P. Tirillus.
21. nu. 16. & seqq. merito à D. Caramuele inductum testatur & probat, quia præsens quæstio non ad solam speculationem spectat, sed materiam morum concernit: nam in ea fundatur peculiaris Dei cultus, nempe erectio altarium, Missæ celebratio, Indulgentiarum, & priuilegiorum concessio, concionum feruens exhortatio, quæ eò tendunt, vt glorificetur Deus præseruans, & Beatissima Virgo à peccato præseruata: quæ stare conuenienter non possent, si probabilitas ad securitatem conscientiæ non sufficeret. Pars enim tutior in hac re est omne iudicium suspendere donec Ecclesia veritatem definierit. Qui enim sic operatur, certus est se ab omni esse errore immunem, & illius periculo: quod non habet, qui alterutro parti adhæret; cùm tamen certum sit licitum esse credere Deiparam conceptam fuisse sine peccato. Sic cùm præmiserit, subdit tamen ita: Immò hoc adeò certum est, vt oppositum sine errore intolerabili dici non poßit. Post quæ sic pergit: Similiter licitum est Thomistis contrariam sententiam tenere, quia vtrumque satis apertè traditur in Bulla SS. D. Alexandri VII. Iam quæro quid sit quod certam reddit honestatem voluntatis flectentis intellectum in assensum rei in materia fidei nondum certæ? Non obiectum ipsum affirmatum vel negatum, nam illud certum non est. Quid ergo? Sola probabilitas: nam illa dempta, nemo absque peccato talem B. Virginis immunitatem posset asserere, aut negare, &c.
308
*Dico Primò. Dom. Caramuel rectè ar
gumentari censendus est iuxta eorum mentem, quibuscum agebat, qui sententiam de immaculata Conceptione in gradu tantùm meræ probabilitatis constitutam sentiebant. Contra hos enim rectè & robustè illius discursus militat, qui & per adducta nuper irrefragabiliter comprobatur. Quod quidem ratione à priori ostendo. Nam opinio, quæ supponitur vt fundamentum moralium operationum, non est tantùm speculatiua, sed etiam ad praxim pertinet: talis est ea, de qua agimus: ergo non est tantùm speculatiuè probabilis. Maior videtur certa: Nam talis opinio omnino est diuersa ab alijs, quæ ad praxim non applicantur, vt sunt innumeræ in Theologia. Minor constat ex dictis, vnde innegabilis est consequentia: & quidem assertio D. Fagnani ea est, vt non liceat sequi opinionem probabilem in materia fidei & morum. Ergo etiamsi dicamus opinionem dictam ad materiam morum non spectare, saltim quatenus spectat ad materiam fidei, licita erit: non quòd de fide sit mysterium circa quod versatur, sed quia materia fidei esse potest quantùm ad probabilitatem & cultum, vt constat ex quamplurimis Pontificum Decretis, & Concilio Tridentino in Decreto de peccato originali.
309
*Prætereà, opinio prædicta defensata
Aliæ pro eo rationes.
à pluribus, & suos etiam aduersarios expartaexperta, ab ijs est ita censuris, & modis alijs impetita, vt opus fuerit à Pontificibus circa hoc specialem prouidentiam adhiberi, ad vitanda scandala & fidelium conscientias tranquillandas, varijs circa hoc Constitutionibus & Decretis publicatis, censuris adiectis, & peccati in eo mortalis facta mentione, si in alicuius partis sequela illud futurum asseratur. Atqui hæc non obscurè ostendunt materiam hanc etiam ad mores spectare: Ergo ex ijs non est, quæ ad nudam spectant speculationem, Theologicis quæstionibus. His addendum PP. Prædicatores post prudentissimam deliberationem vt conuenientissimam in materia morum opinionem piam tandem amplexos, quia ex oppositæ defensione non modica experti sunt moribus turbamenta profluxisse. Item. Quæstio erat inter illos circa probabilitatem: quidam enim eam negarunt, alij probabilem quidem, sed minùs probabilem censuerant, ex quo circa cultum diuersimode discurrebant: quæ quidem mores manifestè concernunt: quidquid enim de probabilitate actum, in ordine ad cultum trahebatur. Et quis non videat quæstionem hanc diuersam esse ab illis: An Virgo contraxerit debitum originalis peccati, an caruerit precati fomite ante Verbi conceptum, an ligatus, vel sublatus fuerit, & similes; ex quarum resolutione nihil, quod ad mores spectet, aut cultum peculiarem importet, constat eliciendum. Est ergo in illa ratio specialis, & ita meritò contra aduersantes vsurpata,
310
*Dico Secundò. Opinio prædicta à
Dom. Caramuele non rectè proponitur vti exemplum probabilium, oppositæ probabilitatem inculcante, in quo ille minùs videtur conuenienter & piè locutus in Apologemate, & etiam alibi. Id probo. Nam opinio dicta ita est certa, vt opposita probabilis non sit vt ostendi Tomo 1. Problematum Theologicor. in Prolusione Apologetica. §. 5. & seqq. Vnde pro dogmate certo habendum origineæ puritatis mysterium, moraliter quidem tali, omnem formidinem excludente, ex nouo fundamento in citata Bulla Alexandri VII. probat P. Vincentius Fassori in Appendice Opusculi 2. de Conceptione immaculata Virginis Quæst. 1. Diuis. 9. septem pro eo congerens rationes, quæ vtinam ab omnibus ita accipiantur vti à docto Patre proponuntur. Ego ex Constitutione prædicta hæc firmamenta deriuo.
  1. Pontificem Regis nostri Philippi, & reg
    norum eius precibus exoratum, aliquid speciale in fauorem mysterij concedere voluisse, vt ex tenore eiusdem constat.
  2. Nouum robur addere Constitutionibus Prædecessorum, quas refert, & in fauorem mysterij emanauisse testatur.
  3. Prædecessorum suorum exemplo fauere, nec non tueri pietatem ac deuotionem colendi & celebrandi Beatißimam Virginem præueniente scilicet Spiritus sancti gratia, à peccato originali præseruatam. Quæ sunt illius verba. Pietas ergo & deuotio fidelium circa hoc mysterium, non vt tumultuariæ multitudinis contentio est accipienda, cum sit hoc veræ pietatis ac deuotionis feruentis argumentum, ex quo & veritas roborata.
  4. 311
    *Ex citatis verbis; in quibus mysterium assertiuè proponitur; Præueniente scilicet spiritus sancti gratia à peccato originali præseruatam. Neque enim tantùm iuxta mentem fidelium prolata comperiuntur.
  5. Pontificem desiderium suum expromere, vt omnes veritatem istam amplectantur, verbis illis: Cupientesque in Christi grege vnitatem spiritus in vinculo pacis, sedatis offensionibus & iurgijs &c.
  6. Ecclesiam in celebratione Festi semper pręseruationempræseruationem à peccato in creatione & infusione animæ coluisse: quod clariùs & expressiùs intimatur.
  7. Censuras & pœnas innouari cum nouo mandato in fauorem sententiæ piæ.
  8. Vocari absolute Piam, ibi: secundùm istam Piam sententiam quod fuerunt qui negarent. Si ergo absolutè Pia, hoc est sancta, & digna fidedelium fide: ergo & à Deo, Spiritu sancto ad id mouente, cuius vnum ex septem donis est Pietas. Ex quo solida elicienda Consequentia: non enim Deus Auctor est falsitatis.
  9. 312
    *Graues decerni pœnas in sinistrè interpretantes Constitutiones mysterio fauentes, ita vt aliquomodò frustrentur: Vt fauorem per illas dictæ sententiæ; & festo, seu cultui secundùm illam exhibito frustrentur.
  10. Easdem statui in eos, qui prædicta in disputationem reuocauerint, scilicet vt dubia. Ergo nullum dubitationis signum patitur Pontifex exhiberi.
  11. Exaggerari, & peculiarissimè exponi modos, quibus impugnatio, qualiscumque contingere possit, & censuris adiectis prohiberi.
  12. Illud speciale, vt si contingat argumenta aliqua contra piam sententiam proponi, in soluta minimè relinquantur. Vbi præter indicium, quod ex eo desumi potest aduersantis animi, quod omnino remouendum statuit, est insuper notatu dignum, indicari nulla esse contra mysterij veritatem argumenta, quæ congruam non valeant habere solutionem.
  13. Omne scriptum inhiberi contrarium, etiam prætextu definibilitatis. Vbi definibilitas videtur supponi, & nihil contra eam posse, quod considerabilis sit momenti, proponi.
  14. Omnem excogitabilem modum contradictionis censuris & pœnis appositis aboleri, etiam disserendo. Iudicatur ergo sententia dicta inexpugnabilis, irrefragabilis, & constantissimæ veritatis.
  15. 313
    *Prohiberi libros, in quibus contra mysterium extare aliquid comperiatur ab edito Decreto Pauli V. etiamsi non asserendo sed dubitando prolatum fuerit, sicut & inposterùm edendos, adiectione pœnarum. Vbi non additum, vt addi solet, Donec expurgetur.
  16. Oppositæ sententiæ nullam censuram prohiberi, nisi quæ cum peccato mortali connectitur, vt est hæresis, quibus & Pontifex addit impietatem. Vnde censuræ aliæ, si tantùm dicantur veniales, in facti contingentia non prohibentur, sicut neque asserere peccatum in eo esse veniale. Pro quo videri potest P. Fassori suprà circa §. 9. Bullæ, & Diuisione 11. citato, ac tota Quæst. 5.
  17. Pontificem testari se non definire, aut decidere sententiam piam. Ex quo apparet ea, quæ in hac Constitutione proponit, talia esse, vt non immeritò existimari posset ab eo per definitiuam decisam fuisse sententiam, & ita rumor increbuit, de quo & fidele possumus testimonium pronuntiare.
314
*Quæ cùm ita se habeant, peruicaciæ erit & proteruiæ intolerandæ asserere, etiam in dubium reuocare, Constitutionem præfatam diuersum nihil à Constitutionibus aliorum Pontificum continere, & ita sententiam Piam per ipsam non egregiè roboratam, & ita ad oppositæ improbabilitatem promouendam nullum afferre momentum. Quod insuper ex eo confirmari potest: Nam PP. Prædicatores post illius promulgationem, & Christiani populi acclamationem, plenum & assensum & consensum præstiterunt, cum ceteris & loquentes & pariter sentientes, quod in Constitutione præfata, vt iam diximus, à Pontifice concupitum. Cupientesque in Christi grege veritatem &c. Ex quo & arguere possumus: nam iudicium religiosæ adeò, doctæ, & numerosæ familiæ in negotio tali non potest non pondus habere permagnum. Iam enim de originali non contracto à Virgine videtur conuenienter dici posse, quod de non admisso veniali à Concilio Tridentino conclamatum Sessione 6.
Concil. Trident.
Can. 23. Quemadmodum de Beata Virgine tenet Ecclesia. Vt iam ad definitionem, pro qua ego multa in citata Prolusione, inoffenso possit pede properari.
315
*Dico Tertò. P. Terillus non videtur
conuenienter locutus. Si enim iuxta ipsum, vt vidimus, hoc adeò certum est, vt oppositum sine errore intolerabili dici non possit, quomodò probabilitati insistit, & nulla suppositione addita, iuxta illam ab ipso argumentum efformatur? & quidem quod addit in Bulla citata Alexandri contrariam sententiam teneri posse apertè tradi, non ita est: in ea enim tantùm prohibetur ne censuris ibidem expositis traducatur, & prætereà nihil. Vnde id stare potest quod vers. 16. remanet adnotatum. Et stātestante quidem iam communi EcclesięEcclesiæ, sensu de quo nuper, maius ad prædicta extat fundamentum, & ad id, quod in speciali admittit P.
Fassori citata Diuis. 11. in fine, posse scilicet oppositam sententiam dici temerariam, non exprimendo malitiam mortalem, eo quòd sine illa stare possit genus aliquod temeritatis venialiter tantùm culpabilis. Vnde asserens temerariam esse, non est statim vt reus transgressionis Pontificiæ Constitutionis damnandus, cùm assertum tale in sensu possit commodo, & à Pontifice permisso saluari, iuxta regulas censuris seruandas, de quibus Doctores. Nec de hoc plura, cùm materia præsens, amplum adeò argumentum exhibeat, & multa possit implere volumina, neque illis ipsius excellentia, magnitudo, & dignitas exhauriri.
SECTIO XXXIII.

SECTIO XXXIII.

Ex Pontificum facto circa opinionem probabilem an legitimum deducatur argumentum. Vbi specialiter circa consecrationem Indicorum Episcoporum.
316
*DE hoc P. Terillus Quæst. 22. nu. 197.
vbi circa Ordinationem Episcopi Paraquariensis, ex qua arguit D. Caramuel, sic discurrit, quòd scilicet ille ordinatus sit post dispensationem quidem à Pontifice verè obtentam, sed antequàm eius notitia ad ipsum peruenisset. Quo in casu si loquamur consequenter ad Cardinalium declarationem, & multò magis consequenter ad Alexandri Breue, in quo dicta declaratio per Litteras Apostolicas confirmata continetur, moraliter certum est dictam Ordinationem esse validam. Immò de ipso loquendo Pontifice, asserit illum ante Breuis editionem habuisse motiuum moraliter ipsum certificans de eiusdem Ordinationis validitate. Quamuis enim rationibus directè rem illam probantibus tantummodò inspectis, fortasse nec Pontifex, nec quiuis alius fuerit moraliter certus de dictæ Ordinationis validitate, quia illa probabilibus tantùm rationibus defendebatur, nihilominùs ex iudicio probabili de eius validitate, vnà cum interno iudicio ac stimulo, quo Pontifex post maturam deliberationem se ad eius validitatem coràm Deo incitatum censuit &c. aderat conflatum certificans illum de dictæ Ordinatiotionis validitate, de qua nos etiam per ipsam eius declarationem moraliter certificamur. Vnde nullatenus audiendum ait Brancatium Tomo 3. Disp. 8. Arti. 4. num. 89. vbi, etsi dicat standum esse Pontificum decretis, subiungit tamen: Nec pro Episcopo haberem sic ordinatum. Quomodo ergo
Brancatius quid circa illum.
stat Pontificis Decreto? Sed quidquid senserit Brancatius, rationes allatæ eum pro Episcopo habendum esse conuincunt. Sic ille discurrit, addens tamen nu. seq. non benè D. Caramuelem eo vsum exemplo, quia si Decretum Pontificis non esset certum, magna ex illo inconuenientia sequerentur, dum pro Episcopo habitus, reuera non esset talis, ex eo enim Sacramentorum plurium dubius redderetur vsus; neque enim essent certi Sacerdotes, & ita neque ea, quæ Sacerdotium consequuntur. Quod secus accidit in dispensationibus, quæ multoties, Pontificibus minùs probabiles opiniones sequentibus, conceduntur; ex ijs enim nullum graue incommodum in Ecclesia argui potest bona fide procedentibus dispensatis, vt in matrimonio frequentiùs accidit &c. Iuxta quod & nos locuti in Thesauro Tomo 2. Tit. 13. n. 33. & seqq. vbi opinionem quorumdam reiecimus tenentium consecrationem Episcopi nisi à tribus validam esse non posse etiam accedente Pontificia dispensatione. Contra eam enim, præter alia, stat Indiarum praxis, quæ si certa non esset, grauissima ex eo absurda, ea inquam, de quibus nuper, sequerentur.
317
*Dico Primò. Circa difficultatem præ
Assertio 1. circa eamdem.
fatam, & casum in ea tactumfactum, id tenendum, quod à nobis dictum Parte 1. Sect. 1. & in Additionibus ad Titulum 18. nu. 70. & seqq. Tomo citato. & tædet quidem inuidiosum argumentum toties versare, cuius minimè esse grata memoria potest, vtiliter applicanda ei, qui eas turbas dedit, de quibus citatis locis, vt eius animæ suffragia nostra
Citati Episcopi finis.
succurrant; si ipsis egeat, qui anno proximè elapso, in pace tandem æternæ vtinam præuia, dierum plenissimus requieuit. Et optauit ille, ac seriò egit, vt sanctuarium quoddam Virginis ea in Prouincia celebre, iuxta quod diuturnam, & sibi extremam habitationem elegerat, Societas nostra cum habitatione percommoda, & congruis pro sustentatione subsidijs, curandum susciperet, vnde magnæ in Peruuiganos vtilitates deriuari possent, quà assistendo, vbi frequentes ad Sacramenta concursus, quà per finitimos populos excurrendo: nullos enim aptiores sui zeli & pietatis futuros est hæredes arbitratus. Sed re infecta mortuus: quod hoc loco non prætermittendum conscij, vt appareat quanti ille Societatem tandem fecerit, cuius immeritos filios, & Apostolici sanè ijs in Prouincijs spiritus, adeò est turbulenter, vt ferè totus mundus est testis, plures per annos insectatus.
318
*Dico Secundò. Discursus P. Terilli non
videtur admittendus. Et quidem docti hoc in regno Prælati Sacerdotes à præfato Episcopo ordinatos, vti incertos, secretò conditione adhibita iterùm ordinarunt: quod & docti alij ritè factum existimant, & consulunt faciendum: vt non sine Auctoribus resolutio nostra de ordinatione non penitus certa, & ita neque illius radice, esse videatur. Pro quo & ea faciunt, quæ citatis locis, vbi ex professorem discussimus, inuenientur. Probabile quidem oppositum suæ decisioni potuisse existimare Pontificem ex rationibus directè probantibus, citatus Pater affirmat, & certitudinem ad suum illud iudicium & stimulum. Atqui existimans probabile, non potuit nisi probabiliter sua in decisione procedere, cum nulla appareat certa præmissa, ex qua possit absoluta fundari certitudo. Stat equidem quod ego ostendi Tomo 1. Theologicor. Problemat. in Prolusione Apologetica §. 7. aliqua, quæ probabilia sunt, posse à Pontifice vt certa decerni. Sed id non ita accipiendum, vt in Pontifice probabile tantùm iudicium præcedat, cùm enim dicat id esse certum, id etiam vt certum ante decisionem apprehendit. Id autem ex eo contingit, quòd deliberatione habita, id quod communiter habebatur vt probabile, plusquàm probabile deprehenditur; aliàs dicere non posset esse certum. In casu autem nostro non ita accidit: quia vt id, quod est declaratum & decretum, vt certum fuisse propositum asseratur, nullum est solidum fundamentum. Sententia enim adeò communis, & grauissimorum Scriptorum, quos citatis locis dedi, & quamplurium aliorum, non ita facilè à suæ probabilitatis possessione deturbatur, & vt hoc ita esse factum crcderemuscrederemus, aliquod in ipso Pontificio Breui apponi signum debuisset. Quod de stimulo dicitur Auctori præfato commune est pro omni opinione etiam minùs probabili, vt vidimus, & illum | sequitur iudicium, proportionatum equidem. Quod ex inconuenientibus obijcitur citato est Additionum loco discussum: & negari illa nequeunt: sed Pontifex iteratæ consecrationi præponderare non debere prudenter ratus, cuius debemus iudicium reuereri. Non est autem eadem ratio in eo casu, ac in generali Indiarum praxi, de qua nuper dicebamus. In Episcopo enim iam grandæuo, & octogenario maiore, iamiam morituro, inconuenientia illa & pauca & breui cessatura sunt credita (quamquàm post Breuis prædicti expeditionem anno videlicet 1660. die 27. Februarij ferè decennium expleuerit) At in omnibus alijs, cùm vix sit qui à tribus Episcopis consecretur, idem admittere, statim apparet quantorum damnorum scaturiginem importaret. Non equidem tolerabile, & alioquin remedium necessitati per illum prouidentiæ modum adhibitum, dispensatione inquam circa numerum Episcoporum: ergo in eo error nequit admisceri.
319
*Confirmatur autem præfata resolutio ex
eo quòd Scriptores post præfatum Alexandri Breue scribentes perinde statuant ea, quæ præsentem concernunt quæstionem, ac si illud nequaquam prodijsset. Et Laurentius quidem Brancatius Romæ scribens, vt vidimus est locutus, non locuturus profectò religiosus & pius vir si ex Breui huiusmodi aliquam circa casum, de quo agimus, existimasset factam fuisse mutationem. Neque quod illi obijcitur, videtur obstare, Decreto scilicet Pontificis minùs se obsequentem exhibere, cùm tamen obediendum illis ibidem, asseueret: aliud enim est obedire exterius, aliud interiùs, quando de probabilibus agitur, dissentire. P. Leo Carmelita Eruditissimus Scriptor in
Leo Carmelita.
Studio Sapientiæ vniuersalis Tomo 1. Parte 2. Tractatu de Sacramentis Tit. 19. nu. 5. pag. 409. Sanè Episcopatus Ordo est verè ac propriè dictus, distinctus à Presbyteratu. Succeßione Apostolica Episcopi sunt iure diuino superiores Sacerdotio, quod essentialiter includunt. Haud tamen nouum Characterem tribuit, sed solùm extendit Sacerdotalem. Sic ille cùm tamen in Breui iuxta declarationem DD. Cardinalium Concilij Tridentini interpretum sic habeatur. Quantùm spectat ad Sacramentum, &
Cardinalium Congregatio.
impreßionem Characteris fuisse validam. Cùm tamen vbi nouus Character non est, neque illius esse impressio possit. Et Tit. seq. nu. 3. ex supremi dispensatione Pontificis tantùm agnoscit validam consecrationem, sicut Diaconi & Subdiaconi à simplici Sacerdote. Illustrissimus Ildefonsus de la
Episcopus Quitensis.
Peña & Montenegro Episcopus Quitensis in Itinerario Parochorum Indicorum Lib. 5. Sectio. 24. de ConsecratioueConsecratione Indicorum agens Breuis præfati non meminit, sed iuxta communem Theologorum sententiam disputandi in Pontifice adstruit facultatem. Illustrissimus Villaroel & ipse
DD. Villaroel.
inter Scriptores insignis, à prædicto ordinatos Episcopo iterùm ordinandos sub conditione arbitratus, sic facto ipso comprobauit solum repetens Presbyteratum, sic enim sufficiens visa est obtineri securitas. Sed certè non ea, quam negotium momenti tanti requirit, iuxta ea, quæ à nobis dicta Tomo 2. Problem. Theolog. nu. 1297. & 1298. Magister Ioannes Antonius Bacus in Sum
Ioan. Ant. Bacus.
ma Hispanica nuperrima de præceptis Decalogi &c. Disput. 23. Cap. 6. ita scribit: Episcopatus secundùm magis communem opinionem, non est Ordo, sed complementum Episcopatus. Sic ille.
320
*P. Franciscus Bonæ Spei Tomo 6. Tract.
P. Bonæ Spei.
7. nu. 43. vnum sufficere Episcopum ait, sed cum Pontificia dispensatione, quam aliquoties concessam nonnullis probat exemplis. Pro quo citat P. Herincx, cuius opera eodem, quo Breue anno prodierunt. Sit autem ille scribit Tomo 4. Disput.
P. Herincx.
10. nu. 62. In hac quæstione existimo in primis citra dubium valere Ordinationem Episcopalem factam ab vno Episcopo ex commißione Papæ, si debitè constaret (prout constat) huiusmodi conceßionem à Sede Apostolica emanasse. Sic ibi, in quo notandum illud, Si debitè constaret: quod in casu controuersiæ stat defuisse. Qui & nu. 67. ita loquitur: & hæc quidem speculatiuè dicta sint (scilicet non satis constare, quòd tres Episcopi requirantur lege ordinaria de necessitate Sacramenti, aut ex institutione Christi.) Ad praxim enim quod attinet, omnino curandum est, vt Ordinatio fiat à tribus Episcopis, iuxta formam in Pontificali præscriptam: adeò vt si quis fuisset ab vno solo, vel etiam à duobus sine speciali commißione Sedis Apostolicæ consecratus, deberet vtique sub conditione à tribus simul consecrari pro maiori securitate ob aliquale dubium de valore prioris Ordinationis, vt notat Auersa quæst. 3. sect. 2. & alij. Idemque consequenter dicendum foret de Presbyteris ab huiusmodi Episcopo dubiè consecrato Ordinatis. Nullatenus tamen existimo scrupulum mouendum in casu, quo Ordinatus quis fuit in Episcopum ab vno solo ex commißione aut dispensatione Papæ, cùm de huius Ordinationis valore, non sit dubitandum. Hæc doctus Pater.
P. Martinus de Esparza Romæ scribens Tomo
P. Esparza.
2. Lib. 10. Quæst. 105. Arti. 6. post adstructam Pontificis potestatem ad dispensandum in numero Episcoporum, quam probabilem tantùm, cum excessu tamen magno probabilitatis reputat, ita scribit: Immò non est omninò improbabile valere Ordinationem Episcopi factam ab vno solo Episcopo absque dispensatione Pontificis tametsi oppositum sit probabilius. Sic ille cùm tamen id sit sacra amplexa Congregatio.
SECTIO XXXIV.

SECTIO XXXIV.

An pro adstruenda licita sequela opinionis probabilis rectè adducatur historia duodennis IESV in templo inuenti.
321
*ADducit illam P,. Terillus Quæst. 22.
num. 201. vbi ita discurrit: Nam Beatissimam Virginem, eiusq;eiusque sponsum S. Ioseph, magna Christum seruandi & alendi obligatio vrgebat: hos tamen sola probabilitas à peccato excusauit, quando ipsis Ierosolyma redeuntibus, puer IESVS remansit in Ierusalem: nam vt habetur Lucæ 2. v. 44. Existimantes eum
Lucæ 2. v. 44.
esse in comitatu; venerunt iter diei, & requirebant eum inter cognatos & notos, & non inuenientes regreßi sunt &c. Ecce integrum diem progressi sunt absque amantissimo IESV: nec dubium quin sæ|pè de illo cogitauerint, cùm sine illo tamdiu esse non assueuerant, maximè in tali itinere. Peto iam, quid eos excusauit, quo minùs illum citiùs quærerent? Non aliud quàm probabilitas illum esse in comitatu. Præsentia enim illius in comitatu, certa illis esse non poterat: tum quia nil falsum potest esse certum: tum vel maximè, quia illi tanta prudentia præditi erant, atque adeò à passionibus mentem excœcantibus erant liberi, vt obiecto obscuro vltra eius meritum non adhærerent. Ergo cùm falsum esset Christum esse in comitatu, non certò & absque formidine crediderunt eum ibi esse. Ergo solùm probabiliter, & cum aliqua oppositi formidine hoc existimarunt. Hæc probabilitas fundabat iudicium bona fide prudenter conceptum, quod eum quærere non obligarentur, atque ita eos excusabat. Eodem modo in alijs rebus probabilitas omnes excusat.
322
*Sic Philosophatus doctus Pater, in cuius
tamen discursu, illud non videtur cum debita erga Virginem posse pietate constare (quin & B. Ioseph) vt formidine pulsata, quæ in ipsa ratione probabilis assensus admittitur, à quærendo amantissimum filium temperarit. Eius enim amor gelicidium hoc, immò & teporem minimè pateretur. Aiebat illa: In comitatu est. Sed pulsabat ex aduerso formido, dum & diceret: Fortè fallor; Fortè in comitatu non est. Et si ibi non est, vbi est? Et ad hæc illa quiesceret, atque ab inquisitione cessaret? Dolens quæsiuit eum postquàm se deceptam (vt aliqui loquuntur) agnouit: & tamen satis probabiliter existimare poterat ad maternam domum reuersurum, cuius sapientiam, & erga se probè notum habebat affectum, nec viæ ducibus indigere. Et tamen amor ad inquisitionem accendit, à qua tamen temperatum, dum esse illum inter cognatos & notos persuasum sibi habebat, quia nolebat eos tanto fraudare bono, & filio id placere minimè dubitabat, cuius delitias esse cum filijs hominum non poterat ignorare. Pro quo ita scribit P. Vincentius Regius Dilucidationum
P. Vincent. Regius.
Euangelicarum Parte 1. Lib. 1. Cap. 13. num. 4. Sed mirabitur hîc quispiam, & dicet: Qui factum, vt B. Virgo passa sit priuari se integrum diem tam dilecto Filio, præsertim inter eundum, locis peregrinis, ætate tenera? Pro quo statim rationem reddens post alia sic loquitur: Denique quia in more positum videbatur, quod ex verbis Euangelistæ colligitur, nec obscurè, Existimantes, inquit, illum esse in comitatu, vt filij etiam cum notis & cognatis, relictis quoque parentibus incederent, quo gaudio, atque voluptate B. Virgo noluit notos & amicos suos priuari; præsertim ne illis contradicere videretur. Sic doctus, & plures ob titulos venerandus Interpres.
323
*Qui ibidem. vers. Sed his iterùm opina
Congruus explicandi modus.
tam Virginem videtur supponere; sed iuxta id exponendum, quod in Theoria habet num. 1. ad quam se refert. Ibi enim sententiam P. Suarij prorsus amplectitur, qui Tomo 2. in 3. p. Disput. 19.
P. Suarez.
(per errorem 29. apud illum) Sect. 6. §. & hinc facilè ita scribit: Secundò ergo exponi possunt illa verba, parentes Christi existimasse illum esse in comitatu, non simpliciter iudicando ita esse iudicio falso & erroneo, sed solum iudicando, id accidere potuisse, & ex signis ac circumstantijs occurrentibus id fuisse verosimilius: (probabilius ait P. Vincentius) quod iudicium verum erat, & sufficiens ad illa omnia, quæ ab Euangelista narrantur. Sic Doctor Pius & Eximius. Quod ergo opinata Virgo dicatur à P. Vincentio: non de assensu formaliter opinatiuo est accipiendum, sed obiectiuo, quatenus circa probabile versabatur. Iuxta quæ non stat id, quod P. Terillus suo illo discursu contendit, cuius philosophandi modus, cùm neque adeò honorificus Virgini, & apud probatissimos constet locum non habere Doctores, minùs videtur conuenienter ad præsens negotium adductus, vbi firmioribus, receptioribusque fundamentis vtendum, & quantùm fieri possit irrefragabilibus pugnandum est argumentis.
324
*Si dicas ea, quæ de amore Virginis dixi
Et Virginis amori conueniens.
mus videri contra explicationem dictam militare, quia Virgo certa non erat de assistentia Filij in comitatu quod tantùm probabilius æstimabat, & ita eum quærere, donec certo id agnosceret, debuisse. Responderi potest, Deo sic disponente factum, vt nulla circa illud formido Virginis stimularit affectum. Pro quo & facit id, quod habet P. Vincentius cit. num. 4. vbi sic ait: Sed quòd
P. Vincent. Regius.
nulla negligentiæ labe aspersi fuerint parentes, ex multis patet. Primùm quia hæc Dei omnia facta sunt consilio & prouidentia. Deinde, quia ita Filium tamquàm Deum reuerebatur Sanctißima mater, vt multa eius relinqueret arbitrio, secura nihil illi præter eius voluntatem accidere potuisse. Hæc ille, in quibus congrua satis ratio dispicitur, cur animus Virginis existimatione modo prædicto explicata potuerit tranquillari.
325
*Sed instari potest. Nam ex eo videtur
fieri potuisse Virginem non inuento Filio iter suum prosequi, & eum domi expectare: quandoquidem non poterat ille nisi in rebus ad Dei gloriam, & hominum salutem spectantibus occupari. Ad quod opportuna illa videtur esse responsio, Deum scilicet ad inquisitionem Virginem, & eius sponsum permouisse, quia in eo & eorum est amori consultum, ne violentiam aliquam pateretur, & magnis datus locus mysterijs & exemplis, quibus est peregrinatio talis illustrata; sicque factum, vt cùm inter legis Doctores admirabundi repererunt, eorum gaudium cumulatissimum redierit, cum eximij honoris incremento, dum eos, qui adfuerunt, miraculosi pueri parentes agnouerunt. Pro quo & faciunt quæ tradit P. Sua
P. Suarez.
rez suprà. Disput. 4. Sect. 3. §. Secundò accusant, vbi ita scribit: Quæ licet in se culpam non agnosceret, quia tamen ignorabat quid iam Christus agere disponeret, an scilicet vellet ipsam relinquere, & negotium humanæ salutis publicæ aggredi, meritò erat solicita, & quod in se erat, studebat facere ne à Christo separaretur. Præsertim cùm ea Simeonis verba persæpè mente reuolueret: Tuam ipsius animam perstransibit
Lucæ 2. v. 35.
gladius: Lucæ 2. v. 35.
SECTIO XXXV.

SECTIO XXXV.

Benignæ sententiæ confirmatio contra priorem disceptationis Auctorem, ex eodem cum obiectorum solutione.
326
*Actum à nobis contra illum, scilicet contra P. Bonæ Spei, iuxta ea, quæ in Apologemate congessit, qui tamen posteà visus Tomo 4. in vniuersam Theologiam Tract. 2. Disput. 6. à num. 47. vbi quidem suum illud assertum de illicita sequela opinionis probabilis præcisè sumptæ statuit, & defendit. Sed tamen ex ijs, quæ ibidem habet, obseruatione digna succurrunt pro sententiæ nostræ firmitate, & eorum, quæ à nobis sunt dicta, certitudine comprobanda.
Primum. Id quod tantoperè inculcatum ab
ipso de ignorantia inuincibili, cum necessitate actus reflexi circa illum, nouum fuisse eiusdem inuentum post Theologiæ eruditum curriculum absolutum, & editum; illius enim non meminit toto de probabili opinione discursu, ea certitudine contentus, quæ moralis sit, qua scilicet quis sibi persuasum habeat se non peccare taliter operando: non quòd liceat opinionem probabilem præcisè amplecti, sed quia sic operando nullam obligationem, cuius possessio iuxta communem prudentium operandi modum præferri non debeat. Quòd statim sic summatim explicat: siue quòd hic & nunc operando non peccem. Ita nu. 73. Ac si aliud aduersantes velint, nisi fortè omnimodam certitudinem? De qua dictum. Sect. 25. Ergo sine tali iudicio reflexo stare felix & in offensus probabilis opinionis cursus potest, sine nouo scilicet onere fidelium conscientias prægrauante.
327
*Secundum eodem num. vt Resolutionem
probet sic arguit: Hoc iudicium, Licet operari ex opinione probabili aut probabiliori, æquiualet huic Licet operari cum formidine actuali, quòd operando pecco. Siquidem opinio probabilis aut probabilior in subiecta materia dicit: Fortè est peccatum id, quod facio, fortè non est peccatum. Atqui is, qui operando fortè peccat, operatur cum formidine actuali quod peccet, ergo &c. Ad quod quidem facilis est solutio, negata æquiualentia, quæ neutiquàm probatur, nec est probabilis: ergo assertionis præfatæ nullum est fundamentum. Stat quidem iuxta illum licitè sequi opinionem, sed certam. At quomodo certa, quæ opinio est? Sicut ergo ipse certitudinis fundamentum inuenit, ita & inueniunt, ac receptissimum equidem, contra eum, (Si tamen reipsa est contrarietas) sentientes. Ad communem ille prudentium operandi modum recurrit: id & nos facimus; inde ergo licita operatio, quia inde etiam honestatis certitudo.
328
*Tertium, ex num. 81. vbi cùm contra
P. Herincx contendat non sufficere iudicium de licita operatione secundùm opinionem probabilem, ita subdit: Hoc enim non est practicè certum moraliter ab intrinseco, quòd operando non peccetur, quod necessarium est, vt contendimus, sed ab extrinseco tantùm, siue multitudine Auctorum pro illa sententia: At sententiam illam defectu auctoritatis non reijcimus, licet putemus hanc quatenus probabilem præcisè non sufficere ad rationabiliter siue prudenter operandum. Et solùm ad hoc sufficere, quatenus is, qui secundùm illam operatur, credit se moraliter certum quòd secundùm illam operando non peccet. Hæc ille: iuxta quæ iudicium de licita operatione secundùm opinionem probabilem in eo, qui hîc & nunc operatur, est certum moraliter: ergo & licita operatio iuxta ipsum, qui solùm exigit iudicium tale. Prætereà, Non solùm ab extrinseco est certum, sed etiam ab intrinseco. Id clarè ostendo. Quia id est ab intrinseco probabile, quod habet probabilia fundamenta, rationes scilicet ita ostendentes, quia non leuis momenti. Ergo & certum est etiam moraliter id, quod proportionatas habet. Discursus est euidens. Tunc sic. Doctorum, de quibus dictum, auctoritas fundamentum exhibet iudicij certi: Atqui certum moraliter est illos non potuisse nisi magnis fundamentis circa assertum præfatum conuenisse: ergo fundamenta talia moraliter certa sunt. Licet autem illa in speciali non oceurrant, satis est confusa illa ratione concipi: ex quo fit cum fundamento auctoritatis etiam ea ratione petita concurrere.
329
*Cùm igitur hoc stare conuenienter pos
Argumentatio roborata.
sit, nihil equidem Pater Bonæ Spei sua tantoperè inculcata & exaggerata impugnatione, quantùm ad morale negotium attinet, est consecutus, quandoquidem iam exploratum manet posse quemuis licitè iuxta opinionem probabilem operari. Præterquàm quòd ipse opinionis probabilis vsum concedit, vt vidimus, quatenus is, qui secundùm illum operatur, credit se moraliter certum, quòd secundùm illam operando non peccet. Atqui hoc est quod contendimus, non peccare inquam iuxta illam operantem, & de hoc esse certum. Neque enim credit tantùm se esse moraliter certum, cùm reuera certus non sit: quia si reuera non esset certus, non posset se certum esse credere. Certitudo enim est determinatio ad obiectum sine formidine: qui ergo credit se certum, id per actum experimentalem assequitur, & ita experitur clarè se tali obiecto, vt dictum est adhærere. Ex quo euidenter fit, quod titulis adhæsio non esset, neque stare actus posset, quo se certum posset credere, & prorsus affirmare. Qui discursus adeò est clarus, vt nihil videatur adduci posse, quo eius perspicuitas obscuratur.
330
*Quartum ex n. 82. vbi probat non esse
licitum sequi opinionem probabilem relicta probabiliori. Et probationes eius priores supponendo procedunt eum, qui opinionem sequitur, habere assensum circa illam, quod cùm ita non sit, nihil profectò vrgent. Sed arguit insuper: Quia probabilior dicit: Non est conforme legi diuinæ, minùs autem probabilis: Est conforme legi diuinæ. Atqui id magis quàm hoc accedit ad certitudinem legis diuinæ, seu regulæ primariæ: ergo hoc non potest esse regula morum secundaria. Probatur illatio: Quia regula secundaria debet in certitudine quantùm fieri potest ad primariam accedere, vti ratio naturalis dictat, aliôqui meritò censeretur Deus potiùs velle nos errare, & à lege sua hîc & nunc aberrare, quàm eam seruare, quod | solus impius dixerit: Verum hoc non vrget. Respondeo enim admissis Maiori & Minori, etiam concessa consequentia, quia opinio non est secundaria regula proxima operationis, sed iudicium certum de licita operatione. Deinde negata illatione, & ad probationem, nego quod assumitur; ex eo enim fieret non esse locum opinionibus, sed omninò tuta esse tenenda: sic enim quantùm fieri potest ad primariam regulam accederetur, cùm nullus errori locus relinquatur: quod tamen Auctor non admittit. Neque sequitur ex eo censeri Deum potiùs velle aberrare nos à lege sua, quàm eam seruare, vt tandem inferebatur. Quod inconueniens, si cuiusquàm momenti est, etiam illud debet Auctor, ob rationem dictam, deuocare. Non inquam sequitur, quia sic operans sequitur opinionem; quam putat fortè esse probabiliorem, & quæ ab alijs talis reputatur, quorum se potest iudicio conformare, quia in eo prudenter se gerit ductus auctoritate & ratione, vt sæpiùs dictum. Item, Deus id non vult quod infertur, quia negatur suppositum, scilicet sic operantem probabiliter, legem non seruare: seruat enim, & cùm seruet, non est magis velle seruare, quàm non seruare. Prætereà, Deus vult magis seruari legem probabiliùs propositam, quàm operari iuxta oppinionem eidem appositam: sed illud maius beneplacitum, sine obligatione proponitur, vt quid spectans ad perfectionem. Posse etiam sæpè contingere vt operatio talis gratior Deo sit, dictum aliàs. Vide casum specialem cum alijs nu. 233. & 234. Et hoc pro argumento 3.
331
*Arguit. Quartò, Quia in dubijs tutior
pars est eligenda: ergo in probabilibus probabilior, quia tutior, Negatur Consequentia, & quidem valde Auctoris doctrinæ conformiter nu. 87. & seqq. vbi statuit nullum teneri in operando sententiam sequi tutiorem: id esset nimis durum & molestum, contra illud Christi Matth. 11. Iugum meum suaue est &c. quod adductis exemplis ostendit: & ad prædictam regulam nu. 92. concludens ait debere sequi certum moraliter quòd operando non peccemus, cuius tamen oppositum plerumque est melius & perfectius, ac proinde tutius. Sic ille, de quo & supra ex professo, nec sunt ea, de quibus iam constat, impendio temporis replicanda.
332
*Pergit, & tandem arguit, quia id vide
tur directè contra Scripturas, de quibus ipse nu. 66. Psal. 118. Recta. 37. Duter. 26. Thessal. 5. Sed hæc nullius esse ponderis in negotio præsenti vidimus suprà nu. 135. vbi verba dedimus, quæ Auctor ex hoc loco in Apologema transuexit. Modò ex eodem id adduxisse iuuat, quod habet nu. 89. citato, vbi probat non esse obligationem sequendi opiniones iuniores, & ita post alia loquitur: immò sequitur nos in omnibus debere sequi
rigorißimas Doctorum asserentium nos teneri sententias, in ieiunijs, v.verbi g.gratia, horis, Confeßionibus, contractibus &c. quia opiniones illæ, vtpotè a peccandi periculo remotiores, sunt tutiores: Atqui hæc sunt contra communem omnium prudentium apprehensionem. Ergo &c. Rogo iam quomodo hoc possit cum auctoritatibus præfatis consiliari, adeò exactam, omnimodam, & nimiam præceptorum obseruantiam exigentibus, & ita similem à peccandi periculo remotionem? Quidquid profectò dicatur, pro nobis stabit: cùm ad prudentem operandi modum, ex sapientium sensu & consilio debet reuocari, & cum adductis ab Auctore verbis Christi componi; Iugum meum suaue est, & onus meum leue. Adde & illud: Dulcis & rectus Domi
Psal. 24. v. 8.
nus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
333
*Nec prætermittenda magni Scriptoris expositio circa citatum Deuteronomij locum,
qui & habetur Matth. 22. v. 31. cum ea tantummodò differentia, vt loco fortitudinis, habeatur mens, In tota mente tua. Magni quidem sanctitate
Expositio singularis.
& sapientia, Diui inquam Francisci Salesij Epist. 31. Lib. 1. vbi de formando Prædicatore agit, sanctissimè, prudentissimè, & disertissimè, & citatum locum iuxta Matthæum inducit, in quo id quod de mente dicitur, non est vti diuersum à fortitudine accipiendum, cùm fortitudo ad conatum mentis spectet circa Dei dilectionem adhibendum, vt docti obseruant interpretes, & videri potest apud P. Cornelium in eisdem locis. Sic ergo ille: Heri prædicans hoc in oppido existimaui cum
D. Franciscus Salesius
nostro S. Bernardo ex toto corde idem esse ac, animosè, valenter, feruidè: quia animositas ad cor spectat. Ex tota anima, id est, affectuosè: quia anima in quantùm anima est fons paßionum & affectionum. Ex tota mente; id est spiritualiter & discretè: quia mens est spiritus, & pars Superior animæ, ad quam pertinet discretio & iudicium ad habendum zelum, secundùm scientiam & discretionem. Eodem modo hoc verbum Diligere ponderari potest, quia ab Eligo descendit, & repræsentat naturaliter sensum litteralem, qui is est, cor nostrum, animam, & spiritum debere eligere & preferre Deum rebus omnibus, qui est verus amor appretiatiuus, de quo Theologi verba ista interpretantur. Sic ille, qui licet dicat se cum suo Bernardo locutum, reuera tamen eius expositio diuersa est, vt videri potest in Sermone de diligendo Deo. Qui & Tractatu de eodem argumento putat pręceptumpræceptum dictum pro hoc mortali statu adimpleri posse, in quo anima corpori cogitur inseruire. Iuxta dictam autem explicationem id habemus, vt Deus debeat omnibus præferri, & ob nullam rem mundi eius Maiestas offendi. Et cùm ita cordi infixum habeat, qui iuxta minùs probabilem agit opinionem, ideò enim ad illam recursum habet, ne se periculo peccandi committat, nihil contra talem operandi modum allegari posse, relinquitur manifestum.
SECTIO XXXVI.

SECTIO XXXVI.

Iudicium practicum probabile an sufficiat. Circa sententiam docti Scriptoris.
334
*DIctum de hoc aliàs, & Parte etiam
ista n. 240. valida ratione probatum illud non esse ad securitatem conscientiæ sufficiens. Iuuat autem modò discussionem puncti huius magni profectò momenti resumere, quia doctus Scriptor resolutioni nostræ, & communi penitus aduersatur, & veritatem propositam ampliùs comprobare. Is est P. Ioannes Angelus Maria Verricelli, qui in Quæstionibus | moralibus & legalibus Tractat. 2. Quæst. 11. hanc statuit Conclusionem: Ad honestatem actionis sufficit iudicium practicum probabile de honestate. Pro ea nonnullos præmiserat vers. Secunda opinio Probat. Quia quando adest iudicium seu assensus de honestate, formido verò de malitia, tunc non repræsentatur ab intellectu voluntati actus vt malus, aut cum malitiæ periculo: ergo non est malus. Antecedens probatur. Quia tunc repræsentaretur malus, quando intellectus assentiretur esse malum, seu se tunc peccare: tunc etiam repræsentaretur periculum mali, quando intellectus non iudicaret esse bonum sed dubitaret. At iudicando esse bonum, iam implicitè & exercite iudicat abesse periculum. Nec formido malitiæ sufficit ad repræsentandum actum periculosum, quia formido illa non inuoluit assensum de malitia. Quarè repræsentari malitiam aut malitiæ periculum, non est malitiam quòmodocumque cognoscere, sed est assentiri, adesse malitiam, aut dubitare de illa: formidare autem non est assentiri, neque dubitare. Quia verò obijci potest intellectum assentiri actum esse illicitum probabiliter & ita assentiri adesse malitiam. Respondet assensum talem de malitia esse speculatiuum: nam hoc ipso quòd voluntas se determinat ad operandum, ex illo assensu, quo intellectus assentitur esse actum probabiliter licitum, iam intellectus reuera exercitè & practicè iudicat se non peccare & tantùm adest formido peccati, non autem iudicium practicum quòd tunc peccet.
335
*Dico Primò. Ad honestatem actionis
non sufficit iudicium probabile de honestate. Sic Doctores, quos citatus Pater adducit initio Quæstionis, & plurimi alij apud P. Terillum Quæst. 13. nu. 1. qui sententiam omnium esse affirmat, non enim citatum vidit Scriptorem, & nonnullos alios apud ipsum, sicut neque P. Franciscum de Lugo, contra quam nos Parte 1. nu, 158. & seqq.
Ratio pro ea aperta.
Ratio pro eo videtur manifestè concludens. Nam iudicans hic & nunc hoc esse licitum, simul iudicat probabile, esse hîc & nunc illicitum, non materialiter tantùm, sed formaliter. Ergo si reipsa verum sit esse illicitum, sic operans rem faciet non materialiter tantùm malam, sed formaliter, & ita peccabit. Dum enim periculo se tali exponit, id vult quod esse verosimiliter potest, quidquid se non velle fallens seipsum asseueret. Quemadmodum qui hominem iaculo transfigit, probabiliter iudicans esse feram, peccatum homicidij perpetrat, quia dum periculo se occisionis exponit, homicidium, quod reuera esse poterat, deuorauit.
336
*Ex quo fit argumentum præfati Aucto
Disiectæ responsiones.
ris esse prorsus enerue: falsum enim est quod in Antecedenti assumitur, scilicet non repræsentari actum vt malum, aut cum malitiæ periculo: licet enim malus non iudicetur, id tantùm est probabiliter, vnde huic iudicio, Hic actus est licitus, cùm sic tantùm probabiliter asseratur, adiungitur alius, quo probabiliter iudicatur illicitus, vnde & periculum obijcitur intellectui, sicut in exemplo adducto. Nec probatio aliquatenus vrget: ex eo enim quòd quis iudicet actum esse bonum, exercitè & practicè non remouetur periculum, quia neque formido & iudicium de malitia: nam quo minùs repræsentetur periculum, & formido pulset, impedimento esse nequit a sensus: quia cùm dicitur, Hoc est licitum, non destruitur status possibilitatis, & intellectui repræsentatur malitia, licet sine assensu circa illam stare huiusmodi repræsentatio queat. Neque obstat quod dicitur assensum circa malitiam esse speculatiuum; reuera enim practicus est, quia spectat ad immediatam regulam operationis, quæ est dictamen non vtcumque operationem vt licitam proponens, sed probabiliter, vnde & vt illicita apprehenditur, & quæ reuera possit esse talis. Vnde stare nequit quod dicitur, adesse quidem formidinem peccati, non autem iudicium practicum, quòd tunc peccet: eo enim ipso quòd adsit peccati formido, adest & periculum, circa quod illa versatur. Et ita gratis dicitur per assensum practicè & exercitè remoueri periculum, eo ipso quòd quis se non peccare iudicet, vbi & inuoluitur petitio principij; vrgemus enim rogando quomodo esse licitus actus possit, cùm adsit de malitia formido, & consequenter quomodo iudicare quis possit se hic & nunc non peccare stante formidine de malitia, quæ verosimiliter esse potest? & respondetur, Quia assensu ipso remouetur periculum. Atqui hoc est quod vrgemus, assensu scilicet remoueri non posse. Quomodo enim remoueri queat, quod manifestè adesse cognoscitur, pulsante formidine?
337
*Quod ampliùs vrgeo ex operante dubio,
quem omnes peccare fatentur: ratione desumpta ex periculo, cui se ita operans exponit id, quod est illicitum, perpetrandi. Vbi ea tantùm discriminis ratio afferri potest, eum, qui dubius operatur, imprudenter agere, sine sufficienti inquam ratione & auctoritate, ex quibus operandi modus stabilitur: quod secus accidit in eo, qui probabiliter operatur. Tunc sic. Principium illud de prudenti operatione, aut probabile est tantum, aut certum: Si hoc posterius, habemus intentum; iam enim certum aliquid est, quo operatio possit proximè regulari. Si prius, perstat difficultas, quia idem remanet periculum, & probabile tantùm est sic operantem prudenter operari, vnde & etiam est probabile operari imprudenter, & ita se periculo peccandi exponere, ac consequenter peccare euadit manifestum. Vbi & petitio etiam principij se prodit. Rogamus enim quomodo cùm ratio & auctoritas non extrahat id, de quo agitur, ab statu probabilitatis, & ita reipsa illicitum esse possit formaliter; licita nihilominùs & prudens esse operatio valeat? & respondetur. Quia prudenter sic operans se gerit. Ea enim responsio vnica est, & ita non vlteriùs progrediendum.
338
*Sed occurrit non leuis difficultas: Iuxta
nostram enim sententiam, quam P. Verricelli suprà. Quæst. 10. multis pro ea adductis & Doctoribus & rationibus defendit, opinionem minùs probabilem sequi quisque potest, tutiori & probabiliori relicta. Tunc sic. Opinio adducta de sufficientia probabilis iudicij practici est probabilis; & licet minùs probabilis, eôdem, quo aliæ, iure gaudet, vt scilicet vnusquisque illam possit amplecti. Ergo & potest operari cum iudicio tantùm probabili. Videtur euidens Consequentia. Et tunc vltra. Ergo in eo casu stabit licita operatio, etiamsi quis cum formidine oppositi | operetur modo dicto. Ex quo & fit sic operantem non se exponere peccandi periculo: nam si se exponeret, non posset opinione tali vti vt probabili, iuxta nuper proposita argumenta. Ad quod quidem vt respondeam.
339
*Dico Secundò. Habens iudicium cer
tum de licita opinionis probabilis sequela, non potest vti opinione præfata de sufficientia iudicij probabilis. Id probo. Nam principium dictum, vtpotè certum & euidens iuxta dicta Sect. 25. necessitat intellectum ad assensum; ergo qui operatur secundùm opinionem probabilem iuxta illud, certus est hîc & nunc se honestè operari, & non tantùm probabiliter, vnde & omni exclusa practica formidine, quidquid de speculatiua sit, quæ hîc potiùs locum habet, quàm vbi ab Auctore, quocum agimus, applicatur.
340
*Iuxta hæc ergo videtur consequenter
Amplior explicatio.
dicendum non posse locum habere opinionem dictam, & in ea generalem doctrinam non currere, ex eo quòd absoluta in eo repugnantia sit, non ex aliquo morali respectu. Sicut enim exceptiones sunt aliquæ, de quibus dictum Sect. 7. vbi moralis respectus attenditur, ita & vbi plusquàm moralis interuenit, ex compugnantia inquam actuum intellectus euidenter demonstrata. Talis ergo opinio permitti alijs potest, quatenus vtcumque probabilis, qui iuxta eam philosophentur, vt in suo abundent sensu. Possunt enim opiniones aliquæ non licere quibusdam, quia ad contrarias obligatione aliqua constringuntur, cùm tamen illæ alijs vti probabiles ab eisdem permittantur.
341
*Arguit insuper præfatus Scriptor ex
Obiectio ex scrupulosis.
scrupulosis: Sequeretur enim eum, qui cum iudicio practicè scrupuloso operatur, mortaliter peccare, quod est durissimum, nam deuotissimæ mulieres, & viri scrupulosi infinita peccata mortalia quotidie committerent: cùm tamen doctissimi Confessarij nec eos audire curent; immo etiāetiam sine præmissa Confessione plerumque iubent Sacram accipere Eucharistiam. Sed non video huius robur argumenti: supponitur enim eos operari iuxta opiniones probabiles, ex sola probabilitate vti regula proxima conscientiæ, & in hoc eorum esse scrupulos constitutos. Quod quidem à talium indole, si relinquantur sibi, valde alienum est, cùm peccare se in omnibus arbitrentur. De scrupulis agit Auctor toto Tractatu 5. & Quæst. 1. n. 3. sic ait: Differt etiam scrupulus ab opinione, quia habens opinionem, quòd in aliquo peccet, non dicitur habere
Verricelli.
scrupulum, quia non formidat, sed assentitur. Itaque opinio est assensus, scrupulus est formido. Ita communiter Doctores. Hæc ille: iuxta quæ eius argumentum peruiam habet solutionem.
342
*Argui prætereà potest. Qui habet assen
Alia maioris ponderis.
sum probabilem, iudicat absolutè aliquid esse licitum, & consequenter non esse peccatum, ex directa tendentia circa illud, ratione cuius non extrahitur à conceptu probabilitatis. Ergo & similiter iudicat hîc & nunc non esse peccatum assensu eiusdem conditionis, merè inquam probabili. Antecedens videtur certum, & consequentia legitima, quia operatio hic & nunc, est parti culare quoddam contentum sub illa vniuersali. Tunc vltra. Iudicat non esse peccatum; ergo non peccat iuxta talem assensum operando, excluso quouis alio. Ex quo fit dictamen illud de licita operatione iuxta opinionem probabilem non esse necessarium, vtpotè reflexum, vt tale siquidem illud adstruunt Doctores, qui ipsum iudicant necessarium.
Respondeo concedendo totum vsque ad vlti
mam illationem, quam nego: quia licet iudicet hîc & nunc non esse peccatum, nequit licitè operari; siquidem quod ipsi apparet licitum, non sine formidine accidit, vnde necessarium est ampliùs certiorari, quod habetur ratione assensus superuenientis. Et licet eum probabilis assensus non respiciat expressè, non tamen excludit, dum præscindit, immò virtualiter includit. Cùm enim dicit: Hoc est licitum hîc & nunc, non est sensus vt ex vi dictaminis talis liceat operatio, sic enim esset falsum; sed licitum esse eo vti, applicando ei quod ad licitum operādioperandi modum ex communibus principijs, & receptis Doctorum regulis, solet concurrere. Sicut in sententia contraria, cùm dicitur, Hoc est licitum, quia habet sufficiens fundamentum rationis & auctoritatis, subintelligitur principium idem de prudentia talis operandi modi, quomodocumque illud applicandum asseratur. Quia post auctoritatem & rationem cognitam, cum formido pulset, aliquid debet superuenire, quod securam conscientiam reddat, estque principium dictum conuenienter applicandum.
Loading...