*Dico tertiò. Aliquando sine peccato
vllo poterunt Regiæ comminationes intendi
:
quando scilicet res ipsæ id exigere, ob grauia,
quæ imminere possunt, damna videantur. Et
potest congruus talibus rescriptis sensus adhiberi; infligendas scilicet pœnas, eo modo, quo
infligi à laicâ potestate possunt, exequendo scilicet, quas Pontifex, aut inferiores Prælati, infligendas iudicarint; aut eo modo qui, juxta dicta
Capite præcedenti, sine eorum interuentione
potest probabiliter vsurpari. Ex quo habetur
non esse jam stylum, quem prauum dicimus
:
stylus enim dicit vsitatum scribendi modum, qui
cum consuetudine ferè coincidit
: in vno autem
aut alio casu non dicitur esse stylus; & ita non
potest penitus condemnari: estq́ue in hoc interpretationi dictæ locus; quæ tamen non potest
stylo conuenienter adhiberi.