*Dico tertiò. Etiamsi ordinationes ver
bis præceptiuis vtantur, non est indicium obligationis sub mortali. Probatur ex valdè probabili
sententiâ grauium scriptorum, asserentium obligationem sub reatu peccati in legibus à Principis eas ferentis voluntate pendere, & ita eam
posse, vt conueniens sibi visum fuerit, moderari. Sic tenent Nauarrus
, Castrus, Ioannes Medina, Caietanus, & alii apud P. Salas
disput. 10.
de
legibus num. 29. quod & ipse amplectitur
num. 33.
& optimè probant P. Suarez
lib. 3.
de legibus cap.
27. eosdem & alios Auctores adducens P. Arriaga
suprà disput. 16.
num. 71.
& seqq. P. Palaus
Tomo 1.
tractat. 2.
disput. 2.
Puncto 8. P. Valentia
Tomo 2.
disput. 7.
quæst. 5.
Puncto 2.
quæstiuncula 2.
P. Thomas Sancius
lib. 2.
de Matrimonio disput. 9.
num. 6.
& libro 6.
Operis moralis cap. 4.
num. 25. P.
Escobar de Mendoza
Tomo 1.
Theologiæ moralis lib.
5.
num. 109. P. Baldellus
Tomo 1.
lib. 5.
cap. 20.
num. 5. Ioannes Sancius
in Selectis disput. 15.
num.
16. Bonacina
disput. 1.
de legibus quæst. 1.
Puncto
7. §. 4.
num. 23. P. Lessius
lib. 2.
cap. 41.
num. 74.
dum satis probabile esse ait, nec quidquam in
contrarium adducit; quem sequitur Diana
Parte 3.
Tractat. 6.
Resolut. 91. & alii. Ratio est:
quia tota vis obligandi in lege ex voluntate legi|
slatoris est; ergo sicut obligare, & obligationem
tollere absolutè potest, ita & obligationem moderari. Neque satisfaciet qui dixerit positâ grauitate materiæ non esse locum obligationi
: InstoIsto
enim apertè: nam positâ grauitate materiæ potest non condere legem, aut jam conditam abrogare: ergo & moderari obligationem. Antecedens constat, & Consequentia probatur: quia
plus est absolutè obligationem tollere, non obstante grauitate materiæ, sic enim vtilitas legis
penitus cessat
: ergo sicut materia substat voluntati eius in ordine ad positionem & reuocationem, ita & in ordine ad moderationem obligationis, videtur sanè euidens Consequentia. Quæ
vrgeri potest ex juris regulâ;
cui licet quod est plus,
licet vtique quod est minus.