PARS TERTIA.

PARS TERTIA.

Videtur hoc loco opportuna partitio, licet enim præcedens Pars prioris molem non æquâuit, plures tamen in illa fuere Sectiones, & grauissimæ difficultates ventilatæ. Sit ergo pro Tertia.
SECTIO PRIMA.

SECTIO PRIMA.

De Nouitia, quæ instante Professionis tempore, deprehensa est non baptizata ex valde probabili fundamento. Vbi vtiles pro Nouitiatus valore doctrinæ, & opportuna alia.
1
*SIc sanè accidit. In quo illud ex
tra dubium est, debere scilicet talem sub conditione baptizari: & secretò quidem, quia res non erat comperta, quod & ita factum: in quo conueniunt Doctores: ex quorum mente id proponit Diana Parte 10. Tract. 16. Resolut. 19. & est Sacris Canonibus definitum, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 3. in 3. P. Disput. 22. Sect. 2. §. Sed quæres, & seqq. Quod quidem non tantùm vrget quando ex vtrâque parte sunt rationes probabiles, ita vt nequeat pro earum aliqua determinatum formari iudicium: quo euentu res intra statum veri dubij relinquitur: sed etiam quando determinatus assensus pro suscepto Baptismo habetur; quia & tunc etiam res est incerta, nec debet negotium æternæ salutis, & in quo de illius præcipuo fundamento agitur, periculo perpetuæ illius amissionis exponi. Et in hoc sensu loquuntur Doctores, vt videri apud citatum Dianam potest; licet P. Suarez eum
P. Suarez.
sensum non exprimat, sed tantùm de dubio loquatur in priori acceptione, quando scilicet pro vtrâque parte sunt apparentes coniecturæ, eius tamen mens pro opinabili est etiam iudicio manifesta, quia moralem certitudinem necessariam esse dicit omne excludentem dubium: quod quidem in assensu probabili, immò & probabiliore, constat minimè reperiri. Pro quo & expressius ille Tomo citato Disput. 16. Sect. 2. §. Secundò colligitur & seqq. Et ita alij etiam loquuntur.
2
*Aduertit autem P. Vasquez Tomo 2. in 3. p.
Disput. 146. §. Posterior verò, quòd quando circa Baptismum opinio probabilis versatur, quia videlicet de suscepto constat, non tamen de vera illius materia & forma, circa quam esse probabiles opiniones possunt, tunc non esse definitum ab Ecclesia iterandum esse illum sub conditione; licet ipse censeat non solùm posse, sed debere. Et quamuis Scholastici hoc expressè non dixerint, ex sententia tamen non paucorum id sequi. Cuius ratio est iam adducta; quia aliàs salus sic baptizati periclitaretur, si fortè opinio illa, quam Baptismi minister est secutus, non essetvera. Et mirum quidem est, non fuisse locutum ipsum de eo, qui probabiliter iudicat se non esse baptizatum, sed de eo tantùm, qui dubitat, eo quòd pro vtraque parte rationes occurrant, sed non tales quæ mouere ad determinatum assensum possint, de quo esse de fide ait debere conditione adhibita baptizari. Quid autem de alio dicendum satis ex illo colligitur, quia iuxta ipsum, quando circa Baptismum ea fuit probabilitas, de qua dictum, omninò certum est debere sub conditione Baptismum repeti, est autem ratio eadem quando absolutè circa susceptionem probabilis versatur assensus, quia idem inconueniens sequeretur, quod ipse in alio casu recognoscit: Nam cùm sint probabiles opiniones, & fortaßis eorum opinio, qui
P. Vasquez.
dicunt tale aut tale Sacramentum ratum aut firmum, esset falsa; talis baptizatus eo modo reipsa remedio careret suæ salutis, vt ille loquitur cit. §. Posterior verò.
3
*Pro quo & fuit id quod habet. n. 19. vbi adducta Alexandri Decretali eo nomine Tertij,
Cap. de quibus.
in Cap. De quibus, de Baptismo, definientis dubium de illo baptizari sub conditione debere, quam adducit D. Thomas 3. p. q. 66. arti. 9. ad 4.
D. Thom.
ita subdit: & quamuis Pontifex in eo Capite non loquatur de iterando Baptismo, quando dubium est, an Baptismus collatus alicui verus fuerit, sed quando
P. Vasquez.
est dubium an quis baptizatus fuerit, eadem tamen vtriusque dubij ratio est, atque adeò eodem modo
iterari posset Baptismus, si tale dubium hac posteriore ratione contingeret. Neque solùm definit Pontifex posse in eo casu iterari Baptismum, sed etiam formam tradit, sub qua iterandum sit &c. Sicut ergo de dubio agendo eadem est in vtrôque ratio; ita & de opinione, quia nulla ratio discriminis adduci potest, quæ momenti sit alicuius. In casu ergo de quo loquimur, quoad obligationem suscipiendi Baptismum sub conditione dubitari nequit, siue dubium fuerit vno, siue alio modo; nam etiam stante opinione probabili res dubia relinquitur, vt superiùs est ostensum: vnde & Doctores cùm quæstiones probabiles agitant, nomine dubiorum eas solent explicare, dubiumque solent diuidere in negativum & positivum, in hoc vltimo membro opinabilia fundamenta ad assensum includentes, vt in præ
Cardinalis Lugo.
senti materia Cardinalis Lugo Tomo 1. de Sacramentis Disput. 8. n. 139. Quoad alia verò diuersitas dicta in considerationem venire potest, vt in decursu constabit.
4
*Hac ergo firma assertione supposita, circa
casum dictum hæc occurrere possunt. Primò an suscepto Baptismo possit in Professione procedi, ac si susceptus minimè fuisset, cùm iam de illius susceptione constaret. Secundò, stante obliga|tione iterati Nouitiatus, sub prætextu aliquo, vt Nouitiæ bono nomini consulatur, an iterata etiam receptio necessaria sit, novusque non solùm Prælatorum, sed Monialium consensus. Tertiò, quid circa hoc conferre possit probabilitas, si fortè illa in Nouitiæ persuasione inueniatur. Pro quibus.
Dico Primò. Stante dubio circa Baptismum,
& eo suscepto in casu dicto sub conditione, nequit in Professione procedi. Id constat, quia Professio erit dubia, & manifestum est obligari eum, qui profiteri vult, ad non emittendam dubiam Professionem, sicut contrahens quilibet obligatur ad non faciendum dubium contractum, etiam si liberè, & omninò spontaneè velit contrahere: Atqui in casu dicto dubia esset: nequit ergo in illa procedi. De Maiori constat, & Minor ostenditur, quia tunc Professio est dubia, quando est dubius Nouitiatus: sic in præsenti accidit: ergo esset dubia. Maior est certa, quia Professio à Nouitiatu dependet, & est essentiale requisitum, sublatis priuilegijs, ex dispositione Concilij Tridentini Sessione 23. Cap. 13. de Regularibus, & antiquiorum etiam Canonum, quidquid de temporis spatio sit, aut de potestate illi renuntiandi, de quibus in præsenti non agimus: vnde ex illius defectu irrita Professio redditur, vt ex citato Capite Tridentini constat. Atqui id quod vt substantiale requisitum exigitur, si dubium sit, id quod ad illud consequitur, dubium etiam reddit, quia supra dubium fundamentum nequit certa & omninò secura structura consurgere, vt est planum; ergo dubia erit Professio, quam dubius Nouitiatus præcessit: id quod in contractibus alijs est exploratæ veritatis, in quibus si aliquid præuium necessarium est vti substantiale, vitio suo inficit illos, si laboret vitio, & ita dubios reddit, si dubium sit, vt in contractibus Minorum, vxorum, Religiosorum, pro quibus licentia omnino necessaria est eorum, quibus subsunt: & in materia, de qua loquimur, vxoratus aut maritata, sine licentia coniugis expressa aut tacita, quæ æquiualeat (si tacitum hîc locum habere potest) & ita si dubia sit, nequit in Professione procedi, immò neque in Nouitiatu.
5
*Iam Minor facilè ostenditur, quòd scilicet
Esse dubium ostenditur.
dubius sit Nouitiatus, quia hîc debet à Christiana persona fieri vt sit validus, quod est primum præsuppositum inter omnia, quæ ad illius valorem requiruntur: est enim Religio status, in quo de Christiana perfectione agitur; & ita status vitæ Christianæ optimè diuiditur in statum communis vitæ, & statum perfectionis; vt eruditè ostendit P. Suarez Tomo 3. de Religione Lib. 1. Cap. 2. pro
P. Suarez.
bans statum Religionis ad posterius membrum pertinere, de quo & Lib. 2. Cap. 1. Ergo cùm dubium sit an Nouitia Christiana fuerit quantùm ad substantiam status, Nouiatus tempore in eo sensu, quo baptizatus solus dicitur Christianus, vt docet P. Augustinus Tract. 14. in Ioannem. Nouitiatus proculdubio dubius fuit. Et quidem si de Baptismi defectu constaret, Nouitiatus fuisset prorsus inualidus, quia & admissio inualida fuit, supra inualidum etiam ingressum cadens: ergo & dubius, quando & dubius fuit Baptismus vbi locum habet Regula Iuris in 6. quam simili caussæ applicat P. Suarez suprà. Lib. 5. Cap. 4. n. 4.
Regula Iuris in 6.
non firmari tractu temporis quod ab initio fuit inualidum.
6
*Dici potest iuxta probabilem sententiam,
quam idem Eximius Doctor tenet citato Cap. 4. n. 10. posse dari Professionem validam etiamsi ingressus fuerit inualidus, si videlicet tempore Professionis sublatum sit impedimentum, vt si coniux ingressus sine alterius coniugis licentia, quam tamen ei ante Professionem intenderit. Pro quo citat P. Thomam Sancium Lib. 7. de Matrim. Disput. 37. vbi multa circa hanc materiam generatim & speciatim disputat à num. 46. vsque ad 70. Adducit etiam P. Azor Tom. 1.
P. Azor.
Lib. 12. Cap. 1. Quæs. §. Si quæres. Vbi Professionem coniugis absque alterius licentia factam dicit statim ac alter moritur, ratificari. Et expressiùs ait tenere P. Lessium Lib. 41. n. 66. & 67. &
P. Lessius.
reuera ita est: nam n. 66. §. 4. & 5. sic habet: Tertiò, secundùm probabilem quorumdam sententiam, si Nonitiatus fuit inualidus, requiritur eius repetitio, vt si ante completam pubertatem factus: si cum inhabilitate ad illum Ordinem. Ita tenet Nauarrus Lib. 5. de Regularibus Conc. 5. n. 19. sed contrarium est verius, vt rectè docet Sancius: Nouitiatus enim non requiritur, nisi vt ingressus experiatur austeriritates Ordinis, & Ordo ipsius mores, vt habetur Cap. Ad Apostolicam 16. de Regular. Atqui hoc fieri potest, etiamsi Nouitius sit inhabilis, aut aliud vitium subsit admissioni. Sic ille, & alij idem amplexi.
7
*Sed certè adductum à nobis fundamentum
ista non infringunt, quia omnes citati & alij, qui inualidum Nouitiatum in diuersis casibus, ablato impedimento validum esse contendunt, de impedimento specialissimo ex Baptismi defectu non loquuntur, & est in illo ratio magis peculiaris eo quòd non sit impedimentum Ecclesiasticum, sed diuinum: sicut enim ex tali iure habetur vt Baptismus sit ianua Sacramentorum; ita etiam habetur vt sit ianua status perfectionis Christianæ, quæ multò plura supponit, quàm alia Sacramenta, vnde sine statu perfectionis recipi illa possunt; & quidem si Nouitius in amentiam incidat, quæ diu persistat, profiteri nequit sublato impedimento, quia tale illud est vt iure ipso naturali nullitatem inducat, cùm sit vsus liberi arbitrij priorum eo in genere fundamentum ex ijs, quæ ad naturam spectant: ex quo efficitur de non baptizato idem dicendum, quia Baptismus in ordine supernaturali Christianum statum constituente, primum ac primarium eius fundamentum est. Præ
terquàm quòd id quod ex sententia præfata sapientium Magistrorum dedimus, nimiùm probat, videlicet quòd etiam si quis ante susceptum Baptismum, de quo apertissimè constaret, Nouitiatum iniret, talis Nouitiatus esset validus, recepto ante Professionem dicto Sacramento, quod tamen asseruit nullus, quem ego sciam, nec nisi absurdè asseruerit.
8
*Dico Secundò. Si non occurrat prætextus
aliquis pro differenda Professione, & bonum Nouitiæ nomen periclitetur, timeaturque scandalum, ratione illius potest in professione procedi. Id probo ex probabili Doctorum quorumdam sententia, qui dicunt eum qui emisit Professionem nullam, si velit illam ratificare, non indigere iterato Nouitiatu, si per annum integrum in eo fuit, | nec teneri statum suum aperire Prælatis, quia
præterquam quod id difficillimum est, & satis durum, non est absque manifesto Textu aut ratione admittendum, quorum nihil est, vt cum Patribus Azorio, Sancio, & Lessio loquitur P. Pa
P. Palaus,.
laus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 2. Puncto 5. nu. 7. & hoc quidem etiamsi irritus fuerit Nouitiatus. Cuius ratio ea est, quam ex Alexandro Tertiò reddidit, vt iam vidimus nu. 6. P. Lessius, quia
scilicet Nouitiatus ad hoc institutus est, vt ingressurus experiatur asperitates Ordinis: quem ingredi intendit, & Ordo ipsius mores: ad hoc autem satis est per annum in tali Ordine fuisse, easque fuisse expertum, licet legitimus non fuerat ingressus. Ex quo pro casu nostro licet argumentari: Notitia enim dicta per annum asperitates est Religionis experta, & difficillimum ac satis durum est se manifestare cum boni iactura nominis, & periculo scandali, nec non multiplicium molestiarum, si res effluat, nam erunt ex sororibus, quæ illi exprobrent satis serò fuisse Christianam. Vbi & addi potest id, quod iuxta præfatos est dictum, pro hoc neque Textum manifestum esse, neque rationem, manifestam inquam, & quæ probabilitatem oppositæ assertionis infringat,
9
*Dici potest iuxta eosdem, vt videri potest
specialiter apud P. Lessium citato n. 66. §. Quartò requiritur P. Sancium citata Disputat. 37. nu. 64. vbi iuxta sententiam loquitur, quam probabilem & tutam affirmat, cum tamen oppositam nu. 63. probabiliorem existimet, quam & tenet P. Martinus Perez De Matrimonio Disputat. 58. Sect. 3. n. 11. & P. Palaum Puncto citato n. 4. Pontificem in casu dicto, qui est supremus Religionum Prælatus, supplere consensum inferiorum Prælatorum, sine quorum notitia Professio reddi valida eâ ratione potest. Eo enim ipso quòd Alexander Tertius, & Innocentius Quartus ad Professionem reualidandam id tantùm exigant, quod in Cap. Ad
nostram 8. & Cap. significatum 11. de Regularibus, & Cap. 1. de eisdem in 6. habetur, vbi de Prælati consensu mentio nulla; reuera suo consensu, qui & successorum est Canones sacros fouentium & amplectentium, particularium videntur supplere consensum. Id autem non videtur casui nostro adaptari posse, quia pro eo Textus aliquis Pontificius non extat, & ita debet Professioni tali Prælatorum consensus assistere. Nec dici potest consentire dum non resistunt, quia cùm talis non resistentia fundetur in ignorantia facti, illa caussat inuoluntarium, vt in reualidatione matrimonij dicunt communiter Doctores.
10
*Sed hoc non obstat quo minùs positio illa
satis verosimilis sit. Nam in primis, id quod de consensu à Pontificibus suppleto dicitur, non est cur necessariò debeat admitti, ita vt ad eos, & non ad particulares Prælatos debeat referri consensus. Quia stante Iuris dispositione vt sic res peragatur, voluntas Prælatorum eidem debet esse conformis, & ita dicendi sunt consentire, dum iuxta illam perperàm ingressus profitetur. Deinde, vt referendum ad Pontifices admittamus, nihil plus habetur. Ex eo autem quòd sic accidere possit, ad casum nostrum doctrina eadem non invita descendit ob pariformitatem: ille enim qui Professionem ratificat, verè Nouitius est, quia non verè professus: & tamen eius Professio admittitur, quia sic videntur velle Pontifices, aut particulares Prælati, qui suam Iuri conformem habent voluntatem: ergo cùm in casu nostro idem contingat, eademque sit ratio, vt vidimus, quia difficillimum & satis durum esset, vel Nouitium aut Nouitiam non admitti sine nouo annui Nouitiatus grauamine, aut obligatione se manifestandi in materia adeò inhonora: idem est prorsus asserendum. Quod autem de matrimonio dicitur, ex eo elidi potest, quòd in eo formalissimus consensus requiratur, in quo non ex præsumptione Iuris, sed ex singulari ac valde personali dispositione agitur & ita est iure ipso naturali requisitum. Quamuis & in illo grauissimorum Doctorum sententia sit in casu simili non esse necessarium actualem coniugis ignorantis consensum, cùm sufficiat habitualis, vt videri potest apud P. Sancium Lib. 2. de Matrimonio Disp.
36. qui licet generaliter loquendo contrarium censeat, affirmat tamen nu. 8. in casu aliquo, in quo ex reuelatione graue aliquod nocumentum esset coniux, qui reualidare intendit, subiturus, dictam posse sustineri sententiam, quæ ratione necessitatis redditur probabilior. Id quod in Professione similiter dicendum affirmat Disput. 37. num. 63. & id est, quod in casu nostro dicimus verosimilem assertionem propositam demonstrare.
11
*Dico Tertiò. Si prædicta necessitas non
vrgeat, aut alia similis. v., verbi g.gratia, si Nouitia tunc habeat dotem, de quo pro anno sequenti dubitat, tenetur ad repetendum Nouitiatum, & omnia alia peragere, ac si nullum eorum præcessisset. Id ostenditur ex dictis, quia alias exponitur nullitati Professionis, & ex nullitate dicta grauissima inconuenientia subsequentur. Simul cum deceptione Religionis, & Prælatorum iniuria, quibuscum infideliter agitur, non admissuris aliàs tali
bus obscuritatibus implicatam. Potest ergo honestus obtendi prætextus, nec credibile est caussam, quæ occurrit dilationis, adeò peculiaris & rara cùm sit in suspicionem esse venturam. Et quidem satis opportunum esset P. Sancij consilium, si hic habere locum posset, dum Lib. 5. Operis moralis Cap. 4. nu. 14. ita scribit ad ea, quæ
P. Thom. Sancius.
citata Disput. 37. nu. 57. dixerat se referens: Tradidimus normam, qua absque nota poßit iterari Nouitiatus, si quispiam ad maiorem conscientiæ securitatem, & ad vitandas opiniones, vellet illum iterare. Quæ est detegere Superiori sub Confeßionis sigillo vitium prioris Nouitiatus, & Professionis, & petere vt ipsum denuò admittat ad Nouitiatum peragendum inter reliquos Professos, eorum habitu retento. Quòd si admissioni illi sit necessarius consensus Monasterij, poterit Superior illius suffragia petere, tacito Professi nomine, & explicata prioris Professionis nullitate. Et tandem potest secretò pro foro conscientiæ impetrari dispensatio Pontificis eum Nouitiatum supplentis. Sic ille, vbi quod de dispensatione Pontificis dicitur, habere quidem locum & in Indijs potest & erit quidem ad serenandam conscientiam validissimum, potestque tacito nomine dispensatio peti, nec difficulter obtineri, vno tantùm Confessario id sciente, aut alio secreti viro, cui negatio demandetur; sic enim dispensationes aliæ comparari solent, & expectatione biennali, | aut fortè breuiore totius vitæ tranquillitas impetrari. Illud autem quod de suffragijs Monasterij
dicitur, difficultate non caret, quia illa circa incognitam versantia personam, non eam videntur vim habere, quæ in hoc negotio desideratur, vt videlicet sine opinionum incerto Religiosus aut Religiosa in securitatis portu collocetur: huiusmodi enim suffragia non solent in Iure probari, quia cœco in eis modo proceditur, nec obtinetur finis, propter quem Religiosis ius in huiusmodi caussis conceditur, vt scilicet omnibus constet quales, ij, aut illæ sint, quibuscum perpetuum est commercium habendum: & quia bono Religionis consulitur, dum plures oculi meliùs quàm pauci quod eidem vtilius possit esse conspiciunt: aliàs ad vnius Prælati iudicium tota deliberatio deuolueretur. Erit ergo aliquale ex prædictis diligentijs adminiculum, sed scrupulus, dum aliunde maior non quæritur firmitas, semper aliquis remanebit.
12
*Dico Quartò. Si Nouitia in casu dicto
probabiliter existimet se esse baptizatam, ita vt id sibi, licet cum formidine aliqua, persuadeat, potest recepto Baptismo in Professione procedere. Id probo, quia cùm probabilitas, siue iuris, siue facti, ad operandum sine peccato sufficiat, vbi non est speciale præceptum id vetans, aut aliquod ex vsu sequitur proximo detrimentum, vt in Sacramentorum administratione communis est sententia Doctorum: hoc etiam loco idem licebit, quia non est vnde in negotio huiusmodi specialis obstet difficultas: si enim aliqua, ratione Nouitiatus esset, qui fortè erit inualidus, si pars opposita assensui vera sit, ut esse potest, ex quo & Professio contrahit nullitatem. Atqui hoc non
obstat, quia in primis non sequitur Professionem futuram nullam, etiamsi Nouitiatus talis reipsa fuerit materialiter loquendo, eo quòd in ipso obseruata non fuerint quæ reuera debent obseruari. Nam stante probabilitate circa illum potest Professio omnino valida censeri, quia vt talis sit, non requiritur nisi vt prudentium æstimatione Nouitiatus ita peractus fuerit, vt nihil ei credatur vero similiter defuisse, aliàs magnis scrupulis Professiones obnoxiæ remanerent. Quod confirmari potest ex sapientium Neotericorum sententia, iuxta quam Indulgentiæ, pro quarum obtentione diligentiæ aliquæ requiruntur, reuera obtinentur si diligentiæ secundùm probabiles sententias fuerint adhibitæ, etiamsi reipsa opiniones tales veræ non fuerint. Quæ quidem probabilis est, licet à
Pro eo exempla.
me aliàs non admissa, vt in Thesaur. Indico videri potest Tit. 5. nu. 280, & quod certius est, vbi secundùm probabilem sententiam est facta Confessio, absolutio certa est: & vbi secundùm probabilem sententiam negatur debitum, obligatio prorsus cessat, & sic in alijs. Deinde, ex eo quòd Professio sit probabiliter tantùm certa, & reuera esse non firma queat, nullum graue sequitur inconueniens, quia nullum proptereà redditur irritum Sacramentum, nec bonis operibus suum perit meritum. Vbi & potiori ratione locum habet id, quod ex P. Thoma Sancio, n. 10. dicebamus de
minùs probabili opinione, quam necessitas reddit probabiliorem, & in casu præsenti occurrit, vitandi scilicet magni detrimenti ex iteratione Nouitiatus, aut reuelatione notabilis defectus ob Baptismum suo tempore non susceptum: vnde & passim videmus Professiones fieri probabilium beneficio sententiarum. Quod agnoscens ipse Pater Sancius num. præced. adductus, vt vidimus est locutus. Si quispiam ad maiorem sententiæ securitatem, & ad vitandas opiniones velit &c. manifestè supponens posse cum opinione probabili fieri Professionem. Et quod amplius est, consilij esse, non præcepti. Vt si quis probabiliter crederet in opere aliquo, aut illius omissione se non peccasse mortaliter, non teneretur iuxta receptissimam Doctorum sententiam illud confiteri, posset tamen ad maiorem conscientiæ securitatem, & ad vitandas opiniones.
13
*Prætereà idem ostenditur ex eo, quod docet P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 2.
P. Dicastil.
Disput. 1. Dub. 9. n. 216. quem adducit Diana Parte 10. Tract. 16. Resolut. 19. & videtur sequi,
quia eius asserta proponit, nec improbat: scilicet eum, qui tantùm habet Baptisma probabile, eo quòd sint probabiles opiniones ex vtrâque parte, interim citra periculum mortis eadem probabilitate posse alia Sacramenta recipere, maximè illa, quæ non sunt, aut possunt esse in damnum aliorum. v., verbi g.gratia, Matrimonium, Pœnitentiam Confirmationem, Eucharistiam: hæc enim omnia interim, dum non est periculum mortis, qua probabilitate se potest gerere pro baptizato, potest recipere: sicut enim probabile est ipsum esse baptizatum, & præcisè quantùm attinet ad reuerentiam Sacramenti, non est peccatum in eo Baptismo permanere: eâdem ratione non erit peccatum illa facere, ad quæ facienda ius habet baptizatus, qualis est vsus prædictorum Sacramentorum: non tamen licet recipere Sacramentum Ordinis &c. Sic apud illos, ex quo pro casu præsenti validius desumitur argumentum, in quo non iam probabiliter baptizatus; sed verè, & absque formidine vlla, non Sacramenta pergit recipere, sed id præstare, ex quo, si verè non consistat, nullum graue inconueniens potest formidari.
14
*Sed quid si ante susceptum sub conditione
Baptisma velit profiteri? Adducta quidem ratio licitum id videtur ostendere, & supposita huius sententiæ probabilitate, non erit facile illud esse illicitum demonstrare. Sed nihilominùs suaderi id potest: nam Religio est status perfectionis, in quo scilicet ad illam debet tendere Religiosus, iuxta diuersos modos, quibus à Doctoribus huiusmodi solet obligatio declarari. Est autem valde alienum ab illa velle aliquem de Baptismo suo dubium, licet cum probabili assensu in eo velle perseuerare statu, ex quo ante mortem tenetur exire sub obligatione peccati lethalis. Et quidem, vt docet P. Thomas Sancius in Opere mo
P. Thom. Sancius.
rali. Lib. 6. Cap. 5. n. 10. peccat mortaliter Religiosus contra præceptum tendendi ad perfectio
nem, si seruans Regulam & vota intendat non attingere perfectionem vitæ Religiosæ, neque finem per illa intentum: quia licet non teneatur attingere, tenetur tamen non habere actum contrarium. Pro quo adducit Cordubam in Regulam S. Francisci. Cap. 1. quæst. 3. post 3. dictum vers. Sed vtrùm similiter. Atqui in nostro casu tale quid videtur accidere, dum is, de quo loquimur, Baptismi certitudinem paruipendit, quod est velle | non attingere perfectionem, quia voluntas attingendi est cum illo incompossibilis. Et ita meliùs sentiendum de illo, qui dubius de Baptismo Nouitiatum peregit, & eo est sub conditione suscepto professus, quàm de hoc probabili profitente, & in sua probabili persuasione volente remanere.
15
*Posset autem in sic agente friuolus forsi
tan quidam prætextus assumi, velle se inquam, si verè baptizatus non est, morti proximum baptizari, vt sic plenissimam peccatorum remissionem dubio procul consequatur; cùm interim possit tuta conscientia, vt putat, procedere, sua se probabilitate tuendo. Sed est sanè non solùm friuolus, sed perniciosus: nam si fortè reipsa baptizatus non est, priuat se ingenti gratiæ thesauro, qui per Sacramenta confertur, & periculo se exponit sine Baptismo moriendi, licet non sit illud moraliter certum; sed tamen vt res humanæ currunt, non adeò incertum, vt prudenter non possit timeri. Et ideò in Euangelio viuidæ illæ monitiones: & vos estote parati, quia qua hora, non putatis, Filius hominis veniet. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Sicut fur in nocte, ita veniet. Et alij. Et certè incuria hæc circa rem tantam specialia pro eo obtinendo, quod in desiderio est, auxilia demeretur. Valentinianus Im
perator, Imperator quidem iam, sed nondum vitalibus aquis ablutus, dum ablui curat, & D. Ambrosium futurum tanti Sacramenti ministrum, sed absentem, aduocat, inter ipsa desideria moritur, etiam properante illo, & Alpium iuga superante, vt ipse narrat, & deplorat amarè Oratione de illius obitu. Non eum condemno, quem Doctor sanctus laudandum luculentissima laudatione suscepit, quem & baptizatum à Christo
D. Ambros.
affirmat, Baptismo inquam flaminis, quia ei humana officia defuerunt. Sed illius exemplo eorum præiudicialem prætextum, aut etiam præsumptionem accuso (qui forsan si fuerint) Baptismi procrastinantium receptionem inter tot vitæ discrimina, quibus iuvenem Imperatorem, candidum & rubicundum, vt & Sanctus commendat Antistes, subiacuisse conspicimus. Et tantùm pro hisce.
SECTIO II.

SECTIO II.

Eucharistiam futuram perpetuam in cœlo iuxta nouam quorumdam assertionem, an queat sustineri, sicut & modò ibidem extare, Occasione Indicarum Concionum.
Section
16
*DIctum de hoc à me in Epithalamio,
circa Titulum n. 89. vbi cuiusdam viri, Religiosi quidem, nec indocti, cogitationem minimè probandam reieci, & censura dignam affirmaui, qui in cœlo Eucharistiam frequentandam esse disserebat, vt Beati ex ore Christi verba illa, Manna cœleste accipientes, audirent: Hic est panis, quem dedit vobis Dominus ad vescendum. Exodi. 16. v. 15. id quod etiam graui censura dignum existimaui, plusquàm temerarium scilicet, & absque dubio periculosum arbitratus. Quod probaui Primò ex verbis D. Pauli
Prima. 1. Cor. 11. v. 26.
1. Cor. 11. v. 26. Mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Et ex Concilio Tridentino adducente illa Sessione 13. Cap. 2. quæ in hunc sensum SS. Patres acceperunt, & communis Doctorum ac Fidelium sensus interpretatus est. Secundò
Secunda.
Quia ex communi Theologorum doctrina in cœlo Sacramenta non erunt quæ statui tantùm viæ vti imperfecto congruunt, eo quòd signa sensibilia sint ad perfectionem hominum instituta: est autem imperfectio in homine, quòd per sensibilia signa perficiatur. Tertiò, quia in ora
Tertia.
tione præparatoria ad Missam Diuo Ambrosio iam pridem attributa, licet D. Anselmo tribuendam velit P. Raynaudus propter quasdam parùm solidas coniecturas in Opusculo de veris & falsis li
bris, auctoritatè certè Ecclesiæ comprobata, sic habetur: Vbi non in mysterijs, sicut in hoc tempore agitur, sed facie ad faciem te videbimus &c. Quarto, quia necessarium est ex huiusmodi positione res corruptibiles in cœlo constituere, panem inquam & vinum, quod Theologia post mundi consummationem optimis ducta rationibus inficiatur: nisi dicatur panem & vinum tunc fore incorruptibilia, quo pacto vna omnibus Beatis communio erit satis, cùm id, quod semel receperit Sacramentum, ab omni sit futurum corruptione immune: quod non philosophari, sed somniare est. Quintò, quia proptereà hoc fingitur, quia vellent
Quinta.
deuoti isti sibi Christum semper præsentem in pectore, non quà Deum tantùm, sed etiam quà hominem. Demus ergo eo modo Christum in Beatis futurum, an pro eo necessarium est panis & vini id fieri Sacramentalibus inuolucris? Qui se sub speciebus panis & vini constituit, nonne poterit in cordibus etiam Beatorum indiuisibili se modo collocare? Sed ad quid hoc? Habent illi in corde Christum deitate præsentissimum, & illud voluptatis torrente potantem. Habent ipsum tangendi per suauissima oscula & familiarem conuictum facultatem: dicet enim illis quod discipulis quondam: Videte manus meas, & pedes
Lucæ 24. v. 39.
meos, quia ego ipse sum: palpate, & videte. Lucæ 24. ver. 39. Iam ille ad Patrem ascendit, nec dicetur Magdalenæ: Noli me tangere. Ioan. 20. v. 17.
Ioan. 20. v. 17.
Habent subtilitatis donum, vt ad ipsum Christi cor, possint si velint, manu inoffensa, pertingere. Quid ergo necessarium est Christum in Sacramentales angustias redigere? Quibus addidi futuros fortè alios, aut etiam & hos ipsos cum illis, qui pro affectu erga B. Virginem, simile quid de ipsa sint discursu euagante dicturi.
17
*Post hæc à me ante annos triginta conscripta prodijt Secundus Tomus Singularium P. Quintanadueñas, in quo quæstionem eamdem
occasione diuersa pertractans, non dissimili eam resolutione concludit. Tract. 2. Singulari. 1. & 2. vbi ait piam feminam asseruisse à se visum esse Christum Dominum in cœlo celebrantem, & Eucharistiam sacram Beatis administrantem. Et cùm circa huiusmodi reuelationem in sacro Hispalensis Inquisitionis Tribunali habita fuisset consultatio, non defuisse aliquas pro ea stabilienda rationes, in summa bonorum communicatione, excellentia amoris Christi, non repugnantia cum statu illo, & nonnullis alijs reuelationibus de hoc ipso, fundatas. Quibus non obstan|tibus, statuit ipse Primò, reuelationem prædictam
Prob. Primò.
aut doctrinam, nec hæresim, nec expressum contra fidem errorem continere. Id quod probat, quia neque in Scriptura, neque in Concilio aliquo locus extat aliquis, in quo expressum habeatur: locum autem à nobis adductum ex Apostolo non vrgere ait, quia particula Donec sæpiùs in Scriptura, & apud scriptores alios vltra euentum rei se protendit: pro quo est obuia probatio ex loco Matth. 1. v. 25. & non cognoscebat eam, donec
Matth. 1. v. 25.
peperit filium suum primogenitum. Circa quod doctissima est D. Hieronymi expositio, quæ & communis alijs.
18
*Pergit ille, & statuit Secundò esse omnino
Secundò.
falsam & impossibilem ob multitudinem repugnantium difficultatum, cùm Beati corporibus careant ad vsum Sacramenti necessarijs, & vt in Beatissima Virgine, ac nonnullis alijs, qui corporibus gloriosis fruuntur, id ex ea parte non repugnet, aliunde arguit, rogans an sit eadem talis communio? & ea est interrogatione contentus. Addi potest, si ijs solis communio datur, iam falsam euinci reuelationem, quæ de Beatis, quibus sit generaliter collata, procedit. Sic alia satis in
Item ex magnis absurdis.
credibilia, absurda, & inaudita prosequitur, quæ ob vnius attestationem feminæ recipere, non sine nota potest contingere leuitatis. Quæ enim rationes pro eo adductæ ab ijs, qui ad consultationem adhibiti, nullius momenti sunt, vnde & facilè ab ipso diluuntur. Et quidem licet rationes ab ijs adductas afferat, non tamen reuelationi aut doctrinæ annuisse significat, sed id, quod in huiusmodi consultationibus accidere solet, in quibus non statim in Censuras prorumpitur, sed post discussa omnia, quæ & iuvare, & obstare possunt: quod etiam Scriptoribus in vsu esse solet, dum quæstiones agitant, in quibus certa est resolutio futura, quia aliter decerni nequit, quòd certa sit: eo quòd ad certitudinem ipsam statuendam apparentes etiam oporteat proponere & dissoluere rationes.
19
*Ad Censuras progressus Primò ait esse ir
Quas adhibeat censuras.
rationalem, quia contra manifestam & efficacissimam rationem, quæ in Thesibus, quæ à Theologis communiter disputantur ex D. Thoma. 1. p. q. 97. arti. 3. ad 4. proponi solet. Huic adnectit aliam, de qua sic loquitur: Huic censuræ non immeritò adnectere possumus eam, qua ita sanè à Theo
P. Quitanad.
logis propositiones notantur. Hæ enim sunt, quæ maximè delirant, seu insaniunt, asserentes ea, quæ sapientibus insana, stulta, seu deliria videntur, Exemplum istud est illud, quod affertur à S. Thoma Opusculo. 10. quod nomina Sanctorum digito Dei scripta sunt in cœlis. Sic ille: in quibus error videtur extare; verba enim illa. Qua ita sanè sensum congruum non reddunt, vnde reponendum videtur, Qua vt insanæ propositiones. &c. Addit esse periculosam in fide, quia contra commune Ecclesiæ & Conciliorum iudicium Eucharistiam vt viaticum institutam, & sacrificium pro peccato ac satisfactione pro Militante Ecclesia celebrandum vnanimiter statuunt, & testimonia Scripturæ huic potiùs iudicio, quam alteri fouenti nouitates circa Sacramenta, & eorum ritus à Clemente VIII. damnatas, stante D. Pauli in concusso Oraculo 1. Tim. 6. v. 20. O Timothee, de
1 Tim. 6. v,. 20.
positum custodi, deuitans profanas vocum nouitates, & oppositiones falsi nominis scientiæ, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Affirmat prætereà esse malè sonantem, & piarum aurium offensiuam; item & scandalosam. Tandem malè informatiuam simplicis plebis circa mysteria fidei & Sacramentorum vsum prætextu pietatis aut religionis, quale vitium contra Lutheri doctrinam Leo X. proclamauit. Sic doctus Pater de reuelatione ac doctrina illi conformi locutus: quæ quidem de statu post resurrectionem minimè procedebant; vnde quæ ab ipso dicta multò vrgentiùs contra eam, de qua nos locuti, positionem constat militare.
20
*Pro fundamento autem prædictorum
censurarum supponit singulari. 2. n. 1. prædictam doctrinam omnino opponi ijs, quæ de Eucharistia à SS. Patribus & Theologis prædicantur, scilicet esse Mysterium fidei, cibum viatorum, pignus futuræ gloriæ, Sacramentum Regis absconditi, in quo latent Deitas & Humanitas, Acclinationem Christi opacam (per errorem apud illum Diocapa) Pœnitentium spem, Fiduciam magnam cœlestis assensus) Abolitionem peccatorum, Medicamentum animæ, & corporis purgans vitia, Arma præcipua contra mundi Principem, Opus speciosum in expiationem culparum, Fontem mitigantem æstus passionum. Figuram rerum futurarum, & Sacramentum omnem immunditiam abstergens, Mensam aduersus omnes, qui tribulant nos, Lac, quo crescimus in salutem, Symbolum resurrectionis, seu semen illius, Symbolum cœlestis conviuij, Promissionem cœlestis hereditatis: pro quo Patres sic loquentes, aut Scripturam exponentes inducit: & tandem Concilium
Concilium Trident.
Trident. Sessione 13. c. 2. vbi Sacramentum hoc vocat spiritualem animarum cibũcibum, quo alantur & confortentur viuentes, & tamquàm antidotum, quo liberentur à culpis quotidianis, & à peccatis mortalibus præseruentur. Et Sessione 22. Cap. 2. ea Missæ Sacrificio attribuit, quæ ipsum ad præsentem tantùm statum pertinere conuincunt. Addi potest & quod Ecclesia in officio sacro sic verbis D. Thomæ proponit ex Opusculo 57. & de sua contristatis absentia solatium singulare reliquit, & alia item, de quibus inferiùs.
21
*Prodijt etiam eruditum opus P. Eusebij
P. Eusebius Nieremb.
Nierembergij de Origine Sacræ Scripturæ, in cuius Lib. 8. Cap. 34. inquirit, an Eucharistia futura sit æternum pignus noui Testamenti? &
nonnullorum sententiam adducit existimantium numquàm in cœlo defuturam, quod ipse quibusdam pergit coniectiunculis (sic enim loquitur) probaturus, quibus colorem aliquem possit accipere. Et Primò arguit ex ligno Crucis, in quo pependit Christus, quod futurum in cœlo perpetuum boni Scriptores firmant, fauente Christo verbis illis: & tunc parebit signum Filij
Matth. 24. v. 50.
hominis. Matth. 24. v. 50. & Interprete Ecclesia dum canit: Hoc signum Crucis erit in cœlo &c. quod & de alijs Passionis instrumentis, lancea videlicet, clauis, columna, flagellis, corona spinea, videtur asserendum; Ex quo pro Eucharistia desumi argumentum potest, quia nullum Passionis Christi memoriale ita nobile, quod & ad firmandum & stabiliendum novum & æternum Testamentum est institutum. Quòd si Crux quia ad cruentum spectat Sacrificium, seruari oportet, idem de Eucharistia potiùs asserendum, vt ali|quid ad incruentum spectans etiam asseruetur.
22
*Arguit Secundò auctoritate S. Odonis, cu
S. Odo.
ius adducit Carmina, & vnum tantùm ex illis est, ex quo aliquid ad intentum elici posse videatur, dum sic ille.
Hoc genus, hoc vnum placet, hoc durabit in æuum. Æuum enim non temporalem, sed æternam indicat durationem. Huic adnectit Cosmam Iero
Cosmas Ierosolymitano.
solymitanum Hymno 6. Theolog. vocantem Eucharistiam Immortalem mensam. Tertiò ex celebri huius Sacramenti figura, Manna inquam, quod asseruatum in Arca post ingressum electi populi in Terram promissionis, quæ & ipsa figura cælestis beatitudinis. Quartò ex Christi vulneribus in eius glorioso corpore conseruandis ob memoriam fusi sanguinis in nostram redemptionem, hoc est, summi omnium beneficij: id enim simile aliquid erga Eucharistiam peragendum indicat, quæ & ipsa immensum beneficium est, & æternam memoriam promeretur. Quintò, quia non incongruum apparet caussam gloriosæ Corporum immortalitatis, & ipsam esse immortalem: talem autem esse Eucharistiam SS. Patres affirmant, pro quo adducit D. Irenæum, Concilium Nicænum, & Cosmam Ierosolymitanum, possetque alios. Sextò. Ex data duobus Discipulis in Castello Emmauntis, iuxta plurium Doctorum sententiam. Quòd si Christus gloriosus eam sumpsit, non videtur species illas Sacramentales corrupturus, & ita in æternum conseruat, & addit scire se hoc aliquibus non ineruditis placere, quod & quidāquidam proptereà publico èex suggestu protulit cum multorum plausu, nunc scilicet in cælo adorari, & adorandam Eucharistiam in præcordijs Christi Corporis, quia gloriosi, transparentis, veluti limpidissimi Christalli. Tandem ex reuelatione Sanctæ Mectildi facta: visus enim est Christus ab ipsa solemni ritu sacrificans: Cùm autem
Reuelatio S Mectild.
instaret hora Sacratißima, qua eleuata erat hostia, visus est eleuare hostiam quasi in aureo paropside clausam, & sindone velatam: per quod figurabatur, quòd hoc Sacramentum omni humano siue Angelico intellectui est absconditum. Dicto Pax Domini, posita est ibi mensa, ad quam Dominus se ponebat, iuxta quam Mater eius sedebat. Congregatio autem tota ad mensam illam accedens, vnaquæque sub brachio Beatæ MARIÆ Virginis quasi geniculando accepit Dominicum Corpus de manu Domini. Sic ibi cum luculentiori narratione, ex qua concludi videtur intentum.
23
*Quibus ita præmissis, in hunc modum
subdit: Quoad conseruationem Eucharistiæ in cælo non video tot esse fundamenta huius pronuntiati, vt illud statuere poßim: quod licet falsum non valeam prorsus conuincere, incertum atque sponte meditatum non possum non habere. Reuelatio autem S. Mectildis perparùm vrgere potest: neque enim Sancti illi, qui carent corpore, quorum dumtaxat animæ cælum nunc possident, reuera Eucharistiam sumere possunt. Idcircò visus potiùs ille fuit, quam realis Eucharistiæ sumptio. In cælo enim iam adita est hereditas, necessaria non erant eius adeundæ instrumenta. Sic ille, satis moderatè in caussa præsenti locutus, qui videre non potuit P. Quintanadueñas posthumam etiam lucubrationem, etiam licet typographica posteriorem, sicut neque Epithalamium duorum annorum recentius spatio, impressione diutiùs prorogata turbatione temporum Gallicis tumultibus impedita. Itaque iuxta illum positio præfata de conseruanda Euchariristia non manifestè falsa, sed sine fundamento, hoc enim est quod ait, dum sponte asserit meditatam, vnde & coniectiunculas vocauit rationes illas, quas ex ipso dedimus, & colorem aliquem ob easdem admittere pronuntiauit. Et cùm ita locutus fuerit, non defuit Concionator, qui Auctore collaudato, quod ipse adeò improbandum censuit, quasi dogma ab eodem probatum prædicarit. De Concionatore autem illo cum multorum plausu audito quid dicamus? Oportuit profectò addi quinam hi multi: Vulgaris profectò frequentia, de qua notum illud ex Seneca:
Seneca.
Non ita cùm rebus humanis agitur, vt meliora pluribus placeant, Argumentum pessimi turba est. Audiui Concionatoris narrationem cum plausu acceptam, quæ in honorem Sancti cuiusdam Religionis Fundatoris redundabat, sed quæ præsidio careret penitus veritatis, vnde & docti & cordati ingratis eam auribus exceperunt, de quo & inferiùs.
24
*Scio etiam Concionatorem de Sacrificio
Eucharistico in cœlo proprij cerebri meditata qui fuderat, ad S. Inquisitionis delatum Tribunal, & hæc propter, cum nonnullis alijs, non leui animaduersione mulctatum. Quid in Hispalensi factum nescio; credo autem, si doctrina illa inoffenso fuisset permissa pede decurrere, à præfato Auctore non tacendum, neque ipsum contra illam adeò acribus censuris inuehendum: quod neque ipsi fuisset permissum, & non posset impunè permitti. Sic cùm sententia de non contracto debito peccati Originalis à Virgine ad sacrum fuisset senatum fidei delata, & immunis ab eodem ab omni nota prodijsset, eiusdem auctoritate iussum est in Scriptore docto, & Ecclesiæ Granatensis Canonico, censuram eiusdem expungi; & meritò, quia id non sine irreuerentia eidem debita, & ipsius veritatis iniuria stare minimè potuisset. His ergo præiactis.
25
*Dico Primò. Veritas à me in Epithala
mio stabilita optimè probatur auctoritate D. Pauli ibidem adducta, cum adiunctis alijs eidem fauentibus, quidquid, vt vidimus. n. 17. P. Quintanadueñas, quia scilicet sic illam Patres acceperunt, & communis Doctorum sensus interpretatus est, ita vt nullus sit, qui aliter acceperit, & mysterium fidei ad statum visionis extenderit; & quod pro memoria institutum est, ad statum perfectæ possessionis censuerit protrahendum. Tamdiu memoria opus est, donec Dominus dignetur venire, vt à Diuo Hieronymo ibidem dictum. Non nega
D. Hieron.
mus particulam Donec accipi multipliciter posse, de quo Latinæ linguæ magistri, & Barbosa Tractatu de Dictionibus Dict. 93. Vbi de varia illius intelligentia secundùm Iuris dispositiones. Sed
certè cùm ad significandum terminum aliquem, quod est frequentius & magis genuinum significatum, non se vltra rei protendit euentum. Vnde in Scriptura, & alibi ita accipiendum, nisi res ipsa, & circumstantiæ aliter suadeant faciendum, atque inconueniens aliquod ex contraria intelligentia sit necessarium deriuari. Sic in casu, de
Matth. 1. v. 25.
quo Matthæi 1. euidenter apparet: ibi siquidem | Euangelista Sanctus adducto Isaiæ loco virgini
tatem Deiparæ vsque ad partum, & in ipso partu statuit, & ita ex eo constat id, quod eius erat instituti, Christum scilicet èex Virgine natum, & ita Iosephum sponsum nullas eo in negotio partes habuisse. Vnde ex eo loco non habetur expressum Virginem post partum ab eo non cognitam, licet satis verosimiliter habeatur. Quomodo enim ille eam ausus fuisset attingere, quam Dei Matrem agnoscebat, & eum contrectare vterum, qui Sacrarium fuerat Deitatis, cui notum erat Ozæ supplicium, eo quod Dei Arcam temerè attingere attentasset? Constat etiam ex Apostolica doctrina Deiparam semper Virginem permansisse, & ita locum Euangelistæ iuxta eum sensum accipiendum. Ponamus autem de femina alia esse sermonem, & dictum ab Scriptore aliquo virum suum eam non cognouisse donec peperit: vt si vidua, & vterum gerens ducta ab aliquo fuisset. An non manifestè ex eo colligi poterat post partum ab eo cognitam fuisse? Quòd ergo in Deipara aliter sit accipiendum, ex caussa prædicta venit, & mysterio est tribuendum: sic enim loqui Euangelista, spiritu sancto dictante voluit, vt virginitatem perpetuam Deiparæ singulari modo commendaret, innuens ex eo quòd virgo peperit, & pariet filium, virginitatem perpetuam colligendam, etiam eo tacente, ob rationem dictam.
26
*Est & locus alius præfato consonus Psal.
109. v. 1. & 2. vbi sic Dauid: Dixit Dominus Domino meo: Sede à dextris meis: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quem de Christo accipiendum exposuit ipse. Matthæi. 22. v. 42. & seqq. & D. Petrus Act. 2. v. 34. & 35. vbi particula Donec terminum non indicet regni eius, sed potiùs perpetuitatem: quia licet illa ex se terminum designet, ex adiunctis tamen constat vltra illum Christi regnum propagandum. Si enim donec debellati inimici fuerint, sedebit, quantò id potiùs postquàm illi fuerint debellati. Est ergo ille pro loco alio Matthæi, de quo nuper, illustrando percommodus. Si enim virgo in conceptu & partu, quantò id potiùs post illum? Ibi multa sunt patrata miracula vt virginitas cum conceptu & partu constaret: hîc nullo nouo opus erat miraculo, sed rem singulari prouidentia dirigere, & impollutum illud templum sua in puritate custodire. Ex quo pro casu nostro id euincitur, quod dudum dicebamus: particulam scilicet Donec terminum indicare, quia nihil occurrit, ex quo possit ad vlteriora protendi sensus ab eadem coarctatus.
27
*P. Gaspar Sancius in citatum Caput A
ctuum doctè obseruat particulam Donec (sicut & particulam vsque) adhiberisolitam, non vt aliquid excludatur, sed vt explicetur id, in quod difficultas esse poterat, aut dubitandi caussa, aut (quod ad institutum præsens facit) vt ij, qui illa vtuntur, reliqua non curent. Sic 2. Reg. 6. v. vlt. Michol filiæ Saul non est natus filius vsque ad diem mortis suæ. Non exclusit tempus post mortem,
2. Reg. 6. v. vlt.
sed ideò videtur non in clusisse, quia nemini id dubium esse poterat Michol post mortem non suscepisse filios. Matth. 28. v. vlt. Vobiscum sum
Matth. 28. v. vlt.
vsque ad consummationem sæculi. Id est, etiam antequàm consummetur sæculum; nam consummato sæculo non erat dubium. Genes. 8. v. 7. de
Gen. 8. v. 7.
coruo, & non reuertebatur, donec siccarentur aquæ. Siccatis aquis certum erat non reuersurum corvum. 2. Paralipom. vlt. v. 21. Cunctis diebus deso
2. Paral. vlt. v. 21.
lationis egit Sabbatum (populus) vsque dum complerentur 70. anni. De tempore captiuitatis dubium erat an conseruata fuerat Sabbati religio, post solutam captiuitatem nemo dubitaret. Mat
Matth. 1. v. 25.
th. 1. Antequàm conuenirent inuenta est in vtero habens. Et non cognoscebat eam donec &c. Ex hoc dicendi genere non sequitur quòd aliquando Virgo cognita fuerit à Iosepho, quia Euangelista probare voluit Virginem à Spiritu sancto concepisse, & non à Ioseph, ad quod satis erat obseruasse ante conceptum Iesvm intactam esse virginem; de alio tempore nihil curat. Pro quo citat D. Ambrosium de Institut. virgin. Cap. 1. vbi ait scripturæ consuetudinem esse, vt caussam, quæ suscepta est, adstruat, incidentem differat. Sic venerabilis & eruditus scriptor pro elucidatione loci ex Psalmo adducti, ex quibus multa apud Abulensem habentur post Quæstionem 44. in Matthæum. Et Quæst. 50.
28
*Et potuit quidem ille tribus à se adductis,
de virgine quartum exemplum explicans idem pariter addidisse, videlicet Euangelistam probare voluisse virginem à spiritu sancto concepisse & non à Iosepho, & sic virginem peperisse, de virginitate autem posteà conseruata non fuisse dubium, & ita nihil additum speciale pro ipsa, quod Abulensis est doctè prosecutus. Et prædicto modo explicanda admisso, potest ille ad casum, de quo agimus, non incongruè adscisci: Mortem Do
mini annuntiabitis, donec veniat. An postea? Minimè quidem, quia de hoc dubium esse nequit, attenta Sacramenti institutione. De duratione quidem vsque ad finem sæculi poterat meritò dubitari, quia beneficij tanti largitio poterat currentibus temporibus, & multiplicatis iniquitatibus forsitan impediri: vnde voluit Dominus certos nos de illo reddere, sicut & Apostolus verba interpretatus ipsius, omnem circa hoc suspicionem excludens. Sed certè id quod diximus de propria significatione particulæ, veritatem, quam prosequimur, irrefragabilem manifestat.
Dico Secundò. Multæ auctoritates, quæ à
P. Quintana adducuntur, id non euincunt, quod ipse contendit, ad fundandam inquam veritatem Censurarum, de quibus. n. 20. quia ea, quæ Eucharistiam in ordine ad peccati remedium explicant, admittenda quidem sunt, sed nihilominùs obseruandum in illa rationes alias cum peccato non connexas inueniri, vt esse sacrificium Deo gratissimum & dignissimum, & quæ in ipso Eucharistiæ nomine sublucet, cùm sit notum idem esse Eucharistiam ac Bonam gratiam, & ita aptissima ad reddendas Deo gratias. Vnde est sententia P. Suarij Tomo 3. in 3. p. Disputat. 41. Sect. 5. vbi
P. Suarez.
non vt certum, sed vt verosimile statuit Eucharistiam fuisse in statu Innocentiæ futuram, quia
conferret hoc, vt homines (verba illius sunt) perfectißimum sacrificium laudis & gratiarum actionis Deo offerrent Christum offerendo realiter præsentem. Denique quia hoc ipsum Eucharistiæ mysterium est quoddam ex maximis operibus diuinæ omnipotentiæ, quodque valde declarat diuina attributa, sapientiam, charitatem &c. propter quæ ostendenda Deus opera|tur. Sic ille. Et ego quidem in Epithalamio. Tit. n. 139. sententiam istam non admisi, quia doctis
Theologis minùs apparet verosimilis, neque modò eidem absolutè subscribo. Sed quia probabilis est, assero ex eius fundamentis posse eidem oppositis ex respectu ad peccatum satisfieri; cùm constet aliàs ex Concilio Tridentino Seßione 13.
Concilium Trident.
citata Canone 5. præcipuum effectum Eucharistiæ non esse remissionem peccatorum, sed alios esse eiusdem effectus. Quia verò plures ex illis, & si peccatum immediatè non respiciant, sunt tamen illius effectus, aut eorum occasiones, vel pericula, quidquid tale est, eodem modo ab Eucharistia videtur separabile, & ita quod de remissione peccatorum dictum, ad ea pariter extendendum.
30
*Dico Tertiò. Non obstante Assertione
præfata, Censuræ à me in Epithalamio propositæ debent sustineri, quibus & addi meritò, quas P. Quintanadueñas adiunxit, & à me sunt etiam indicatæ, dum dixi parùm esse sententiam dictam temerariam compellari. Illud ergo plus quod non expressum, à dicto Patre abunde suppletum. Et hoc quidem quomodocumque Eucharistia in cœlis ante communem resurrectionem, aut post illam collocetur. Et quod ad Communionem attinet, de qua in Epithalamio & Reuelatione S. Mechtildis, supra id Censuræ dictæ descendunt. Et est contra huiusmodi positionem illud prætereà, quòd huiusmodi Communio aut semel futura est, aut sæpiùs. Primum non videtur dici congruenter posse, quia in præsenti statu Communio
frequens est valde laudabilis, vnde si aliquibus non permittitur quotidiana, ideò est quia non præsumitur eam futuram dispositionem, quæ pro tanti est sacramenti susceptione necessaria: cùm ergo in Beatis illa adsit, nec sit occupatio quæ illis possit circa requisita distrahere, talis videtur profectò eisdem concedenda. Si sæpiùs, ea in functione semper erit occupatus Christus: cùm enim in Beatis sit felix turba, quam dinumerare nemo possit, & quotidie omnes sacrum sint epulum recepturi (quotidie inquam, non quid ibi dies sint nostris similes, cùm vna sola sit, sed spatij interminabilis dies, sed quia ad frequentiam nostrorum dierum ratio videtur habenda, per extensionem virtualem, qualem in æternitate Theologi agnoscunt) longissimum certè spatium actio illa requirit, quæ integrum æquet, immò & prætergrediatur diem. Prætereà cùm iterata Communio sit, & species nequeant corrumpi, quia status ille corruptionis non est vllius capax, fiet ex eo multiplicari formas consecratas in pectoribus Beatorum, & cùm frequentes sint Communiones futuræ, futurum pariter in illis ingentem earum acervum. Et quis non exhorreat, aut irrideat potiùs adeò prodigiosum inuentum?
31
*Ideò fortassis ad vnicam Communionem
Contra vnicam item.
recursus habebitur, diceturque illam esse satis, & futuram in quolibet Beato perpetuam, vt in se Christum manentem habeat, illôque ab eodem Domino commendato fructu æternùm potiatur: In me manet, & ego in illo Ioan. 6. v. 57. Ex quo
Ioan. 6. v. 57.
etiam habebitur id quod Concionator ille, de quo n. 22. vt Beatus quisque in alio Christum aspiciat velut in Sacrario transparentis christalli. & bellè illud. Sed vnde hoc acceptum rogauerim. Res quidem satis est peregrina, pro qua indicium nullum, & in altissimo illo secreto peragenda. Si vagandi circa ista otiosis mentibus fiat copia, erit qui dicat id non solùm hominibus, sed etiam Angelis commune futurum, assumpturis lucida corpora, & hominibus exæquandis, vt non minùs ea in parte quàm illi habeant, cùm Eucharistia dicatur Panis Angelorum. Item feminas in cœlo Sacerdotes futuras, quia ibi omnis indecentia cessabit, propter quam in hoc statu ab eo sunt munere prorsus exclusæ. Et præsertim Deipara. Ex quo efficitur etiam & omnes homines Sacerdotes futuros, per quod cessabit occupatio alijs administrandi Communionem, cùm eam possit quisque sibi ministrare, & sic alia.
32
*Fit autem in Reuelatione citata solius
Hostiæ mentio, & non Calicis, ex quo arguendi copia peculiaris habetur. Siquidem rogare possumus an Beati sint in vna, aut vtrâque specie Communionem accepturi? Si dicatur Primum, ideò erit forsitan, quia & sacrificium in vna etiam tantùm offerendum, vt in Reuelatione indicatur. Ex quo fiet fore illud imperfectum, quia speciem vtramque pro sua substantiali integritate requirit. Et quod de noui & æterni Testamenti duratione asseritur, in Consecratione Calicis habetur. Prætereà non videtur cur ita affirmari debeat, cùm ratio indecentiæ, quæ subesse posset, ob periculum effusionis, propter quam id est ab Ecclesia prohibitum, in statu illo decentissimo locum habere non possit. Si Secundum, non solùm ingentes curandæ segetes pro necessario tritico, sed & copiosæ vindemiæ, nisi omnia ista miraculosè iterata Dei creatione proueniant. Erit ergo Christus sub specie vini in Beatorum ventriculis, cumque dum traijcitur forma vitali actione à sua figura & statu deficiat, & cùm speciabus vini sumptis insuper misceatur, quomodo id stare conuenienter poterit, vt in æternùm sit Sacramentum venerabile permansurum Beatorum omnium oculis obijciendum? si dicas Deum id conuenienti modo dispositurum, vt nihil indecens habeatur: Bene id quidem: sed cur circa hoc non tribuitur iudicialis virga discursui, vt id, quod videtur conueniens, arbitretur? Ideò equidem quia circa hæc arbitrari, hallucinari est, & in rebus sanctissimis & altissimis illud, quod præstari sine ingenti temeritate non accidit. Idem ergo circa alia pari est ratione præstandum & ab huiusmodi ineptis phantasiæ commentis abstinendum.
33
*Ex quo etiam & illud de conseruato Sa
cramento in Emmaunte accepto, & in Sacrario pectoris velut in vase Christallino à Christo collocato, venit pariter reijciendum. Ad quid enim iam Christus in Christo vase facto suipsius? Ad quid Deus absconditus in lumine manifesto? & in Sacramentales redactus angustias æternùm duraturas, quæ vt sumi ab hominibus posset, amore sunt impellente dispositæ, nec iam in illa decent consummatissima maiestate? Christum in Emmaunte panem consecrasse valde incertum est, & quod grauissimi Scriptores negant, vbi & Cardinalis Caietanus valde alienum à mysterio tanto modum fractionis panis, per quem fuerit à duobus agnitus discipulis, adinuenit. Sed sit ita vt asseritur, sumpsisse inquam Christum panem | à se consecratum, vnde alicuius efficaciæ sumi argumentum potest, vt species Sacramentales incorruptas conseruarit, quando constat comedisse aliàs glorioso in statu, ex Euangelio, & Actibus Apostolorum, testante id D. Petro, & Sacro illius libri Auctore luca: & conuescens præcepit eis, Nobis, qui manducauimus, & bibimus cum illo post
quàm resurrexit à mortuis. Act. 1. v. 4. & 10. v. 41. An cibum & potum intra se conseruauit, & adhuc retinet donatum dotibus gloriosis? Quod aliqui circa hoc ineptè asseruerunt, communis Theologorum sensus & reijcit & condemnat, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 2. in 3. p. Disput. 47. Sect. 5. qui. §. vltimo ita scribit; Neque
P. Suarez.
oportet admodùm inquirere quomodo corpus Christi cibum illum eiecit, si in propriam substantiam non conuertit. Nam vt omittam potuisse illam subitò consumere, vel in præiacentem materiam resoluere) dici etiam potest, cùm Christi Corpus esset gloriosum, per dotem subtilitatis potuisse facere vt in Stomacho non detineretur, sed absque vlla resistentia corporis gloriosi in alium locum pro Christi voluntate arbitriòque transiret. Sic ille. Corruptio ergo consumptio, & transmutatio nihil indignum importat corporis gloriosi. Potuit ergo Christus species Eucharisticas subitò consumere, quod videtur similius vero, quia iam illæ ad nihil necessariæ, destructa substantia, cui naturaliter inhæserant, & cessante vnione Sacramentali ad Christi corpus. Nihil ergo ex eo habetur capite, quod promouêre dictam possit positionem.
34
*His addo negari non posse Beatissimam
Virginem Eucharistiam frequentissimè sumpsisse, & sic morti proximam id specialius præstitisse. Potuit ergo facere Christus, vt in eius corpore, quod non vidit corruptionem, Sacramentum speciebus incorruptis permaneret, in quo nulla esse difficultas potest. Pergat vlteriùs deuotio, & dicatur post Sacratissimi corporis resurrectionem Sacramentum idem conseruatum, & in cœlesti throno intra Sacrarium pectoris clarissimè translucentis à Beatis omnibus adorari. In quo quidem specialissima videtur esse congruitas, vt quæ Christum in ventre habuit, iam habeat in ventriculo, & sic eam cum omni proprietate salutare Beati possint dicentes: Aue MARIA, gratia
plena, Dominus tecum. Circa quod ita scribit Richardus à S. Laurentio de laudibus Virginis Lib. 1. Cap. 8. in principio: Igitur quia tam dulcis, tam
Richardus à S. Lauren.
celebris, tam festiua, tam deuota, tam efficax, tam suauis est salutatio, quam Christus mandauit B. Virgini MARIÆ, quando mundum hac Mediatrice saluare decreuit: dignum & iustum est vt à Christicolis celeberrimè & deuotißimè recitetur in terris, cùm à Cœlicolis (vt piè creditur) frequenter recitetur in cœlis, ad honorem & gloriam Virginis gloriosæ: vnde canit Ecclesia: Te laudant Angeli &c. Quid ad hæc Concionator ille? Equidem si erga Eucharistiam deuotio ad præfatum permouit inuentum, erga Deiparam filialis affectus non videtur quomodo id possit denegare. Et negandum tamen, quia solido fundamento caret, & cum censura negandum: ergo & illud, in quo minus pro verisimilitudine fundamentum reperitur.
35
*Neque ab vno illo Concionatore, ac alijs
eum in discussa caussa, pecudum more, sequentibus, probabilitas vlla conciliari positioni præfatæ potest, cùm videamus in plurimis celebris nominis, qui Conciones suas cum plausu exceptas evulgarunt, lituras grandes in eisdem supremi Fidei Tribunalis iudicio sustinere. Quibus profectò nihil plausus profuit, sicut non profuit Herodi, de quo Act. 12. v. 21. & 22. Statuto autem
Act. 12. v. 21. & 22.
die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, & concionabatur ad eos: Populus autem acclamabat: Dei voces, & non hominis. Ecce non Regium Con
cionatorem, sed Regem, plausu populi acclamantis auditum. Sed quid demum? Confectim autem percußit eum Angelus Domini, eo quòd non dedisset honorem Deo, & consumptus vermibus, expirauit. v. 23. Non equidem Deo honorem tribuunt, qui
v. 23.
non veritates solidas, sed cerebri sui idola populis adoranda proponunt, vnde & vulneribus se præbent obnoxios, & conscientiæ vermibus, quibus miserrimè contabescunt.
36
*Ea autem quæ pro fulcienda positione dicta P. Eusebius adduxit, adeò existimauit infirma, vt ad ea nihil censuerit respondendum, vt quęquæ sua videantur debilitate corruere. Sed respondeamus nos, ne circa illa ineruditus quispiam hæserit. Ad Primum, de ligno Crucis sit vt dici
tur. Quid ni illud? Testimonio id Christi constat, sic ab Ecclesia recepto. An aliquid pro Eucharistia tale? Adduntur & instrumenta Passionis, quia in illis ratio esse videtur eadem. Atqui Eucharistia instrumentum Passionis non est, licet tempore ipso Passionis instituta, & memoriale ipsius, ac Sacramentum, & sic à claritate cœlestis beatitudinis alienum, multò magis quàm ab Innocentiæ statu, in quo D. Thomas ob illius perfectionem non futura Sacramenta perdocuit. 3. p. q. 61. arti. 2. vbi id ex professo probat. Et arti. 4. ita scribit: Ad Primum ergo dicendum, quòd sicut
D. Thom.
Dionysius dicit in 5. Cap. de Ecclesiast. Hierarchia. Status nouæ legis medius est inter statum veteris
legis, cuius figuræ implentur in noua lege, & inter statum gloriæ, in qua omnis nudè & perfectè manifestabitur veritas, & ideò tunc nulla erunt Sacramenta &c. Licet autem sint qui statui Innocentiæ absolutè loquendo censeant non esse disconuenientem Sacramentorum vsum; de illo tamen vt fuit in primis parentibus, communiter asseritur, & rationem reddit P. Suarez Tomo 3. in 3. p.
P. Suarez.
Disputat. 3. Sect. 3. §. Secundò dicendum, ita scribens: & ad hoc confirmandum valent illæ coniecturæ, quòd primi homines pro breui illo tempore non indiguerunt Sacramentis, quia erant perfecti in scientia & cognitione rerum supernaturalium, & in gratia & iustitia, quantùm pro tunc oporteret. Hæc ille: quæ ad intentum nostrum satis esse manifestissimè apparet, cùm constet id, quod de primis parentibus est dictum, in Beatis omnibus perfectiùs inueniri.
37
*Auctoritates S. Odonis, & Cosmæ Iero
solymitani nihil probant: Concedimus enim Sacramentum Eucharistiæ duraturum in ævum, quia vsque ad finem sæculi; est enim vox indifferens, vt iuxta materiam, de qua agitur, & adiunctum epithetum, iam æternitatem, iam mundi indicet durationem. Sic in hymno Sacro Cathedræ S. Petri, Patri perennis sit per ævum gloria. Et in hymno pro S. Virgine & Martyre, Deus vnus omni Temporis æuo. Et in hymno pro S. Confessore, Vt pijs eius meritis iuuemur Omne per ævum. | Potest etiam dici Mensa immortalis ratione contenti, & quia se ipso eos pascet immortalitate donatos, qui modò eos mortales pascit: pro quo illud iterandum meritò votum: Tu qui cuncta scis & vales, qui nos pascis hîc mortales, Tuos ibi commensales Fac sanctorum ciuium. Et D. Ambrosius in Oratione præparatoria ad Missam: Tunc enim me de te satiabis satietate mirifica &c. Per quod liquet non vrgere Secundum.
38
*Quod de Manna dicebatur, & erat Ter
tium, pro verissima facit positione: sex enim diebus illius erat pluuia, & Sabbato cessabat: cuius mysterium iuxta communem Sacrorum Doctorum sensum exposuit P. Cornelius in Exodi Cap.
Exodi. 16. v. 34. P. Cornel.
16. v 34. §. vnde nota, circa finem, ita dicens: Decimo tertiò, sex diebus tantùm colligebatur in deserto Manna. Sic in Sabbato æternitatis, & in terra
v. 35.
Promissionis (in cuius ingressu cessauit, vt ex versu. 35. constat) velamen Sacramenti cessabit, Christôque facie ad faciem in summa quiete perfrue
vt 32. & 33.
mur. Sic ille. Quod autem asseruari iussum, vt constat ex versu. 32. & 33. vbi sic habetur: Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus. Imple gomor ex eo, & custodiatur in futuras retro generationes: vt nouerint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti. Dixit Moyses ad Aaron: Sume vas vnum, & mitte ibi Man, quantùm potest capere gomor, & repone coràm Domino ad seruandum in generationes vestras. Id certè pro firmanda veritate deseruit: asserua
tio enim ad posterorum notitiam fuit directa, vt in Textu habetur: Vt nouerint panem, quia rei iam pridem acceptæ eam habere non poterant. Quod equidem ad statum gloriæ nequit conuenienter aduocari, vbi pro notitia habenda Eucharistiæ nulla ratione opus est eamdem apud Beatos conseruari, perfectissimè memores beneficij tanti, & ad gratias peragendas indefessos. Abulensis
Abulensis.
Quæst. 14. in citatum Exodi Caput ita scribit: & fuit custoditum istud Manna ad demonstrandum futuris generationibus, vt viderent quòd sicut fuisset misertus Patrum suorum dando eis Manna in deserto, vbi nullum cibum habere poterant; sic misereretur eorum, si conuerterentur ad eum in toto corde. Et hoc demonstratum fuit tempore Ieremiæ: nam cùm Iudæi diffidentes essent à Domino, & conuerterentur ad Idola, quia dicebant benè sibi esse, & panibus abundare quando conuertebantur ad Idola, Ieremias ostendit eis Manna dicens: Hic est cibus, quo Deus aluit patres vestros in deserto; ideò potest vos alere, si credatis ei firmiter. Sic ille. Iuxta quod euidenter apparet in Eucharistia non posse id, quod à Deo est dispositum circa Mannæ asseruationem, adimpleri.
39
*Neque opus est vt omnia, quæ circa Man
na sunt Dei ordinatione disposita, in Eucharistia exactissima conformitate respondeant. Sic illud v. 20. Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis vsque mane, & scatere cœpit vermibus, atque computruit. An tale aliquid in Eucharistia. Datum illud ad murmur populi, quo exacerbatus Deus, vt in eodem habetur loco. v. 8. & ait Moy
v. 8.
ses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, & manè panes in saturitate: eo quòd audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? &c. Non sic equidem in Eucharistia, non sic, quam nullum præcessit murmur, ante omne illud à Domino promulgata, vt ex Ioan. 6. habemus, vbi Eucharistiam
Ioan. 6.
promittente Domino, aliquorum est murmur subsecutum Iudæorum: Murmurabant ergo Iudæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis viuus, qui de cælo descendi v. 41. Ex quo & illud habetur Manna datum indignis & refractarijs, cùm tamen Eucharistia iustis data sit, & pro iustis tantùm deceptoribus instituta: licet contingat præter institutionis finem in iustis aliquando ministrari. Si quis autem contendat debere etiam in hoc figuram antitypo respondere, dicere etiam possumus Manna diuinum custodiendum in cęlocoelo, quia ibi est Christus, panis viuus, qui de cælo descendit, & etiam sine specierum velamine dici Manna potest, & multò id potiori ratione, quia suauiorem & validiorem Beatorum palatis gustum impertit: vnde est illud Diui Ambrosij in
S Ambros.
citata Oratione. Manducat te Angelus ore pleno: manducet te peregrinus homo pro modulo suo, ne deficere possit in via tali recreatus viatico.
40
*Quod de Christi vulneribus dicebatur in
Ad 4. de Christi vulneribus.
Quarto, facilè diluitur, quia pro illis habemus Euangelicam veritatem. Et licet de fide non sit vltra iudicij diemprogressum: est tamen communi Doctorum sensu firmatum. Et quidem si hęchæc pręsidiapræsidia deficerent, satis temerè affirmaretur illud. Vnde D. Thomas 3. p. q. 54. arti. 4. vbi de hoc
D. Thom.
agit, ad firmandam prædictam veritatem solum Euangelij Textum opponit, & posteà rationes alias conuenientiæ prosequitur Sanctorum auctoritatibus illustratas. Ex illis autem pro Eucharistiæ conseruatione in cælo nihil est quod suffragetur, quia valde inepta est consequentia de vulneribus ad Sacramentum, sicut inepta esset ad Sacramentum Baptismi, si quis vellet Beatos omnes in cælo nouo abluendos lauacro, & charactere aliquo beatifico in resurrectione donandos, ad quod possint aquæ, quæ super cælos sunt, diuinitus sanctificatæ deseruire.
41
*Ratione immortalitatis, quæ virtute Eu
charistiæ corporibus resurgentibus obuentura est, arguebatur in Quinto, vt hæc debeat Sacramento isti conferri. Sed valde est illa eneruis, quia vt aliquo modo vim dicamus habere, satis est esse immortale ratione contenti. Christus enim resurgens ex mortuis, iam non moritur: mors illi vltra non dominabitur. Rom. 6. v. 9. Deinde, immortalitas est præmium actus meritorij, quo est perseuerantia consummata; & tamen actus talis non erit perpetuus, quia potuit esse actus contritionis, aut alius dictante fide elicitus. Et ipsa quidem fides gloriosæ corporum perennitatis meritoria est, accurrentibus alijs ad meritum requisitis. Pro quo & Apostolus Hebræor. 11. vbi magnalia fidei prosequitur, sic locutus v. 35. Alij
Hebr. 11. v. 35. & 34.
autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, vt meliorem inuenirent resurrectionem & v. 39. & hi omnes testimonio fidei probati &c.
42
*Ex D. Mectildis auctoritate, Reuelatione
inquam, arguebatur vltimò, de qua, & de Emmauntis successu, ex quo Sextò, iam dictum. Si vera illa, vt par est credere, de mystico aliquo accipienda sensu, cum in puris spiritibus locus esse Communioni nequeat, circa quem potest pius aliquorum discursus per ostium diuagari, salua semper Theologicorum dogmatum solida puri|tate. Cùm Christus in Missa sit principalis offerens, quod alij agunt, potest eidem etiam attribui, & ita Communionis dilargitio in Beatis repræsentata, quia ad statum illum, vt nuper dicebamus, peculiari virtute conducit, ad quod etiam Beatissima Virgo sedulam operam impendit, cuius illa sunt verba Prouerb. 9. v. 5. Venite, comedite panem meum; & bibite vinum, quod
Prou. 9. v. 5
miscui vobis.
43
*Vt autem Reuelationi Reuelationem opponamus, si reuera inter illas esse oppositio potest, præcedenti iuxta sensum præfatum explicata: extat illa post Epistolas Sanctissimæ
Teresiæ inter monita ab eadem post felicem migrationem data, & est ordine 15. sic habens: Los del cielo, y los de latierala tierra seamos vna misma cosa en pureza y en amor: los del cielo gozando, los de la tierra padeciendo: nosotros adorando la Essencia diuina, vosotros el santißimo Sacramento, di esto a mis hijas. Latinè redditum sic: Cælestes ci ciues, & terræ incolæ idem simus puritate & amore: Cælestes fruendo, terreni patiendo: nos adorando diuinam essentiam, vos Sanctißimum Sacramentum: Hoc dicito filiabus meis. Iuxta quæ in Cælo Sanctissimum non extat Sacramentum: si enim extaret, de illius adoratione minimè Magistra illa cælestis tacuisset, & eo pacto maius pondus ad puritatis & amoris vnitatem inter cælestes & terrenos eius monitum habuisset. Pro quo est illud D. Pauli 1. Cor. 10. vers. 17. Quo
1. Cor. 10. v. 10.
niam vnius panis, vnum corpus multi sumus, omnes qui de vno pane participamus. Quod benè obseruauit Illustrissimus Commentator num. 9. & 10. dicens sic: PedemosPodemos responder que tambien
Dom. Palafox.
vemos à Dios, como ellos, aunque no lo vemos de la manera que ellos, Porque el santissimo Sacramento, y el Señor, que vemos Sacramentado, es el mismo Hijo de Dios, que ellos ven sin el mysterio &c. Respondere possumus nos etiam videre Deum sicut illi, quamuis non eodem modo videamus ac ipsi. Quia Sanctissimum Sacramentum, & Dominus, quem in Sacramento videmus est ipsemet Filius Dei, quem illi vident sine mysterio &c. Nec de his plura, quæ vtinam satis ad compescendas huiusmodi ex inconsulta ortas deuotione licen
tias, vel ex damnabili vulgo lenocinandi lubidine, de cuius non curandis plausibus, vt iteratò loquar, iuuat id, quod apud Erasmum in Adagijs occurrit, pro coronide subdidisse. Non aliud est hodie populi de Sacris Concionatoribus iudicium, quàm quod Plinius ætate sua de recitatoribus fuisse scribit: si quando transibis (inquit) per basilicam, & voles scire quomodo quisque dicat,
Plinius.
nihil est quòd tribunal ascendas, nihil quòd præbeas aurem: facilis diuinatio, scito eum pessimè dicere, qui laudatur maximè. Quapropter Socrates in Critone Platonis, illud in primis vult esse sapienti fixum decretumque, ne quis opinione vulgi commoueatur; immò suspectum habeat quidquid senserit vulgo vehementer arridere. Sic ille, non pius certe auctor, & de suo quidem locutus tempore, nec contemnendis patronis vsus; & vt nostro sint opportuna, nihil per ipsa Euangelicis prædicatoribus, quorum semper in Ecclesia multi, detrahendum: sed non illi ad lydium vulgi lapidem probandi, cùm lydius non sit, sed eorum, qui Consilio sunt maturiori, qui auditi motus animorum salutares excitant, non laudatiunculas populares, & crepitus leuiunculorum, qui nihilò meliores quàm intrauerant, egrediuntur, pro quo D. Hieronymum darem modò, nisi dedissem alibi, & in quo dedi, opus publici fuerat iuris effectum.
DIGRESSIVNCVLA

DIGRESSIVNCVLA

Circa Epistolam Sanctißimæ Matris Teresiæ à IESV, in qua suum erga IESV Societatem affectum luculentissimè manifestat.
Section
45
*OCcasione Reuelationis nu. præced adductæ Epistolas præclarissimæ huius in Ecclesia Magistræ relegens, in ea hæsi, qua amorem suum erga Societatem nostram testatissimum esse voluit. Est illa Ordine 20. quam non grauabor & Hispano, in quo scripta est, & Latino sermone, ad omnes penetrare facili nationes, vti omnium notitia dignissimam exhibere. Occasio scribendi, sicut & argumentum, in ipso elucet textu, & is ad quem scripta, P. Ioannes Suarez fuit Castellanæ Prouinciæ Prouincialis, vir sanè magnus, de quo egregia memoria in Annalibus & historijs Societatis. Huic ergo illa sic:
AL MVY REVERENDO PADRE PROVINCIAL DE LA COMPAÑIA DE IESVS DE LA PROVINCIA DE CASTILLA. IESVS
LA gracia del Espiritu Santo sea siempre con V. Paternidad Amen. Vna carta de V. Paternidad me diò el Padre Retor, que cierto à mi me ha espantado mucho, por decirme V. Paternidad en ella que yo he tratado que el Padre Gaspar de Salazar dexe la Compañia de IESVS, y se passe à nuestra Orden del Carmen: porque Nuestro Señor asi lo quiere, y lo ha reuelado.
Quanto à lo primero sabe su Magestad que esto se hallarà por verdad, que nunca lo deseè; quanto mas procurarlo con el. Y quando vino alguna cosa de essas à mi noticia, que no fue por carta suya, me alterè tanto, que ningun prouecho me hizo para la poca salud, que entonces tenia: y esto hà tan poco, que debi de saberlo harto despues que V. Paternidad à lo que pienso.
Quanto à la reuelacion que V. Paternidad disedice, pues no auia escrito, ni sabido cosa de esa determinacion, tan poco sabria si el auia tenedotenido reuelacion en el caso.
Quando yo tuviera la desvelacion, que V. Paternidad dice, no soy tan liuiana, que por cosa semejante auia de querer hiciesse mudanza tan grande, ni darle parte de ello: porque gloria à Dios, de muchas personas estoy enseñada de el valor y credito que se ha de dar à essas cosas, y no creo yo que el Padre Salazar hiciera caso de esso, si no vbiera mas en el negocio, porque es muy cuerdo.
En lo que dice V. Paternidad, que lo aueriguen los Prelados, serà muy acertado, y V. Paternidad se lo puede mandar: porque es muy claro, que no harà el cosa sin licencia de V. Paternidad, à quanto yo pienso, dandole noticia de ello. La mucha amistad que ay entre el Padre Salazar y yo, y la merced, que me hace, yo no la negare jamas, aunque tengo por cierto le ha movido mas à la que me ha hecho, el seruicio de Nuestro Señor, y su Bendita Madre, y no otra amistad: porque bien creo ha acaecido en dos años no ver carta el vno del otro. De ser muy antigua, se entenderà que en otros tiempos me he visto con mas necesidad de ayuda, porque tenia esta Orden solos dos Padres Descalzos, y mejor procurara esta mudanza, que ahora, que gloria a Dios, ay, à lo que pienso, mas de ducientos, y entre ellos personas bastantes para nuestra pobre manera de proceder. Iamas he pensado que la mano de Dios estarà mas abreviada para la Orden de su Madre, que para las otras.
A lo que V. Paternidad dice, que yo he escrito para que se diga que lo estorva, no me escriba Dios en su libro, si tal me paßò por pensamiento. Sufrase este encareacimientoencarecimiento, à mi parecer, para que V Paternidad entienda que no trato con la Compañia, si no como quien tiene sus cosas en el alma, y ponriapondria la vida por ellas, quantò entendiesse no desirdecir viese à Nuestro Señor en hacer lo contrario. Sus secretos son grandes: y como yo no he tenido mas parte en este negocio de lo que he dicho, y de esto es Dios testigo, tamtan poco la queria tener en lo que està por venir. Si se me echare la culpa, no es là primera vez que padezco sin ella: mas experiencia tengo que quando Nuestro Señor està satisfecho, todo lo allana. Y Iamasjamas creerè que por cosas muy graves permita su Magestad que su CompaniaCompañia vaya contra la Orden de su Madre, pues la tomo por medio para repararla y renovarla, quanto mas por cosa tamtan leve. Y si lo permitiere, tomo que serà posible, lo que se procura ganar por vna parte, perderse por otras.
De este Rey somos todos Vassallos. Plegue à su Magestad que los de el Hijo, y de la Madre sean tales, que como soldados es forzados solo miremos adendeadonde va la vandera de nuestro Rey, para seguir su voluntad: que si esto haeemoshacemos con verdad los Carmelitas, està claro que no se pueden apartar los de el nombre de IESVS, de que tantas veces soy amenazadoamenazada. Plegue a Dios guarde à V. Paternidad muchoamuchos años.
Ya se la merced que siempre nos hace, y aunque miserable, lo encomiendo mucho à Nuestro Señor: y à V. Paternidad suplico haga lo mismo por mi, que medio ha que no dexan de llober trabajos y persecuciones sobre esta pobre vieja, y ahora este negocio no le tengo por el menor. Con todo doy à V. Paternidad palabra de no se lo decir para que lo haga, ni à persona que se lo diga de mi parte, ni se lo he dicho. Es oy diez de Febrero.
Indigna sierua y subdita de V. Paternidad,
Teresa de Iesvs.
Latinus tenor. ADMODVM REVERENDO PATRI PROVINCIALI SOCIETATIS IESV PROVINCIÆ CASTELLANÆ. IESVS.
GRatia Spiritus sancti sit semper cum V. Paternitate. Amen. Quamdam V. Paternitatis Epistolam mihi tradidit P. Rector, quæ me profectò in stuporem vertit, proptereà quod V. Paternitas in ea mihi ait, egisse me vt Pater Gaspar de Salazar Societatem deserat, & se ad nostrum transferat Ordinem Carmelitarum: quia sic Dominus noster vult & reuelauit.
Quantùm ad primum nouit eius Maiestas hoc semper probandum verum, me numquàm id desiderasse, & multò id magis cum ipso procurasse & quando tale quid in meam deuenit notitiam (quod per litteras eius non fuit) ita commota sum, & adeò magna sum affecta molestia, vt nihil inde vtilitatis ad valetudinem aduersam contulerit, qua cum tunc conflictabar: & hoc tam euenit nuper, vt id diu post rescierim, quam V. Paternitas, vt reor.
Quantùm ad reuelationem, de qua V. Paternitas loquitur, quandoquidem nihil aut scripseram, aut cognoueram de tali determinatione, ex eo fit, vt neque scierim an ille circa casum reuelationem habuisset.
Quòd si ego eam disreuelationem habuissem, quam V. Paternitas dicit, non adeò leuis sum, vt propter rem huiusmodi, mutationem adeò magnam ab ipso fieri fuissem volitura, neque illam participare ipsi, quia (Deo sit gloria) à multis sum edocta personis de valore & fide, quæ est talibus adhibenda, & credo equidem Patrem Salazar nihil hic facturum, si nihil ampliùs in negotio interuenisset, est enim valde cordatus.
In eo quod V. Paternitas ait, vt id explorent Prælati, erit quidem valde expediens, & V. Paternitas ita illis potest imperare: quia compertum est nihil eum facturum sine licentia V. Paternitatis (quantum ego assequor) ipsi notitiâ de re præstita. Magnam amicitiam, quæ inter Patrem Salazar, & me intercedit, & quem mihi fauorem impendit, ego numquàm inficiabor: quamuis pro certo habeam ad id illum magis zelo diuini seruitij, & eius Benedictæ Matris, quàm alio affectu permotum, nam benè credo integrum transisse biennium, in quo mutuis non fuerimus litteris collocuti. Ex eo quod adeò sit illa antiqua poterit deprehendi alijs me temporibus magis succursu indiguisse: nam Ordo iste duos solos Discalciatos habebat, & ita meliùs mutationem istam accurassem, quam modò, cùm (sit Deo | gloria) plusquàm ducenti sunt, vt arbitror, & inter eos personæ idoneæ ad pauperem nostrum procedendi modum. Numquam existimaui manum Dei magis abbreuiatam futuram erga suæ Matris Ordinem, quàm erga ceteros alios.
Ad id quod V. Paternitas inquit scripsisse me vt diceretur à me impediri, non me Deus in suo scribat libro, si vel cogitatione id præuolante tractaui. Toleretur ista exaggeratio, meo videri, vt V. Paternitas intelligat me non agere cum Societate, nisi vt eam decet, quæ res ipsius in anima habeo, & vitam pro ipsis exponerem, quamdiu putarim Domino nostro non displicere contrarium effecisse. Magna eius sunt arcana: cumque ego plus operæ, quàm à me dictum, in hoc non adhibuerim negotio, pro quo testis mihi est Deus, neque in eo, quod est futurum, partem aliquam habere vellem. Si culpa mihi imputata fuerit, non id primò accidet, cùm patior absque illa: sed experimento comperi, cùm Deo est satisfactum, omnia ipsum complanare. Neque vnquam credam propter res valde graues eius permissuram Maiestatem, Societatem suam contra Ordinem suæ Matris insurrecturam, quandoquidem ipsam vt medium assumpsit id illum reparandum & renouandum: quantò id potiùs ob rem adeò leuem? Quod si permiserit, vereor futurum possibile, vt quod ex vna parte lucrari intenditur, per alias disperdatur.
Omnes huius Regis Vassalli sumus. Faxit eius Maiestas, vt & qui Filij, & qui Matris, sint tales, vt veluti strenui milites solùm inspiciamus quò tendat vexillum nostri Regis, vt eius voluntatem prosequamur: hoc enim si Carmelitæ verè faciamus, manifestum est discessionem non posse facere eos, qui Nomine IESV gaudent, pro quo toties comminationibus subiaceo. Vtinam Deus V. Paternitatem multos hospitet per annos.
Qua nobis beneuolentia faueat perspectum habeo, & quamuis misera valde Domino nostro commendo, & V. Paternitatem exoro, vt idem pro me præstet. Sesqui annus enim iam exactus, in quo laborum & persecutionum super hanc pauperem vetulam pluuia non cessat. Et præsens modo negotium inter minores non computo. Nihilominus V. Paternitati fidem obstringo meam, nec verbum illi dicturam, vt id faciat, neque alicui vt meo nomine illud dicat, quod nec dixi. Est hodie dies decima Februarij
Indigna ancilla & subdita V. Paternitatis.
Teresia a Iesv.
47
*Ecce Litteras Illustrissimæ gemini Ordi
nis in Dei Ecclesia commendatissimi Fundatricis, magisterio cœlesti percelebris, Apostolici spiritus Heroinæ, in Domini sabaoth, id est exercitium, primariis Copijs Amazonis, Orbis vtriusque delitij, vexilliferæ sanctitatis: quas quidem velut pretij incomparabilis thesaurum debeat æstimare Societas, adeò eius & effectu, & pretio in eisdem commendata. Et eas quidem Illustrissimus Dom. Palofox elegantibus notis exornauit, quibus nihil adijciendum videatur: addam tamen, quia & facile est inuentis addere, & in gloriam tanti redundat Auctoris, vt nihil in eius laudatione sit satis, quæ super omne se meritorum culmen erexit, summâque locum sibi legit in arce; quamuis animus non sit elogij concinnandi, quod est à nobis in Epithalamio & Amphitheatro pręstitumpræstitum; sed discutienda nonnulla, quæ & mores concernunt, nec ab instituto abeunt præsentis Opusculi, in quo ea, quæ ad moralem Theologiam spectant præsertim pertractamus. Sit ergo illud ante alia, pro quo inquirit.
§. I.

§. I.

An Beatißima Teresia sanctè potuerit eum, de quo agit, ad suum Ordinem inuitare, allicere, procurare.
48
*NOn factum ab ipsa, sed quid si faceret? Numquid in eo aliqua conscientiæ labes?
Dico Primò. Stante inclytæ Virginis sanctitate
non est admittendum peccaturam ipsam grauiter, si mutationem dictam attentaret. Id est clarum, & multò magis stante illo arduo voto efficiendi quod perfectius eidem videretur in Sacris eius officijs celebrato.
Dico Secundò. Neque peccatum veniale si
Etiam veniale.
militer admittendum propter rationes dictas, cum proportione applicandas. Licet enim illud cum sanctitate non pugnet ex subreptione & aduertentiæ defectu commissum; quando tamen tale est vt ex proposito fiat, valde peculiarem suam affert inordinationem, & ita cum singulari sanctitate stare communiter nequit & studio ardenti perfectionis, quale in Beatissima Teresia constat viguisse. Sic ego in Amphitheatro probaui in biennio post Sacrorum stigmatum impressionem exacto peccatum veniale non fuisse admissum à Seraphico Patre Francisco; quia cum feruenti amoris æstu, quo illius flagrabat cor, non poterat vlla ratione componi. Habiturum autem huiusmodi peccatum inordinationem dictam cum aduertentia erga ipsam, per se loquendo, ex eo constat, quia negotium tale non erat vno actu subreptitiè adueniente peragendum, sed multam requirebat attentionem, & eo in genere versabatur, quod ob varias circumstantias, inconuenientia erat non mediocria vel sola tractatio eius allatura, & maiora multò, si effectum sortiretur, vt dicetur statim.
49
*Dico Tertiò. Ratione bonæ fidei non
poterat à peccato actio talis excusari, si secundùm se esset tale, attento Diuæ Matris statu. Id probatur, quia illa satis edocta erat à Deo, & eius ministris, quibus ad conscientiæ suæ directionem vsa est, nullum graue negotium ab ipsa fine directione huiusmodi obeundum, & in eius defectu magnum subesse periculum. Atqui negotium dictum erat satis arduum: mutatio inquam Religionis in homine æstimationis tantæ, cui & Religio munus adeò graue commiserat, Rectoris inquam Abulensis Collegij, ex qua inter duas Religiones tunc ferè nascentes, radices poterant amaritudinis sursum germinare, & ita impedire bonorum multorum fructus, iuxta Di
Hebr. 12. v. 14. & 15.
ui Pauli illud Hebr. 12. v. 12. & 13. Pacem sequimini cum omnibus, & sanctimoniam, sine qua nemo | videbit Deum: Contemplantes ne quis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, & per eam inquinentur multi. Quod quidem præsenti caussæ venit penitus adaptandum. Accedit votum de complectenda perfectione, quod in casu prædicto locum habebat, siquidem consultatio pro illo sine dubio erat melior, ex qua nullum sequi incommodum poterat; cùm tamen ex opposito non leuia possent inconuenientia pertimeri. Fili, sine consilio nihil facias, &
Eccli. 32. v. 24.
post factum non pœnitebis. Sic spiritus sanctus, qui & Concilij spiritus est. Isaiæ. 11. v. 2.
50
*Laudat in Diua nostra Dom. Palafox in
Annotat. ad Epist. 65. n. 28. celerem post Consilium executionem ab ipsa suis in Monialibus requisitam, quod ex verbis illius elicit. n. 8. dictæ Epistolæ, vbi tamen id neque insinuatum apparet. Sed sit ita vt ille existimat; consilium tamen vt firmum fundamentum executioni pręiaciendumpræiacendum. Et celeritatem quidem executionis post consilium acceptum significatam esse ait à Politicis prudentibus axiomate illo: Consilium sub manu;
Consilium sub manu quid.
quia intellectum consiliari, & manum exequi, idem futurum. Quod equidem & in humanis & in diuinis est rebus expediens; & in istis magis: Nescit enim tarda molimina spiritus sancti gratia D. Ambrosius in Cap. 2. Lucæ. Quod est profe
D. Ambros.
ctò eleganter dictum: sed Consilium sub manu aliter videtur explicandum, vt scilicet promptum sit, & quod eruditi asserunt, sub manu nascatur. Pro quo citatur Suetonius in Augusto. Cap. 49. Vbi tamen de consilio nihil, sed de celeritate ad
Suetonius.
habendam notitiam eorum, quæ in Prouincijs gererentur, pro quo erant in vijs, qui annuntiarent celeriter distributi. Quando autem res postulat vt cum Deo transigatur non deproperandam executionem citatus Prælatus in Epistolæ eiusdem Adnotationibus n. 29. 30. & 31. dignus qui audiatur, obseruat: sit enim ibi: & est res.
Et est res notatu digna: quòd cùm ita esset, vt de
Dom Palafox.
materia fundationis ageretur adeò inclinationi Sanctæ conformi, & quæ illi adeò videbatur comperta, vt non egeret consultatione, nec in ea hærendum vi
deretur (sic enim scripserat) nihilominùs noluit epistolis respondere priusquàm ad Deum per orationes recursus haberetur.
Sed numquid non clarum? Numquid non reprehendit dilationes interpositas, & consilia, ac consultationes? Ita sane: sed erant illa consilia, & consultationes creaturarum, & inter creaturas; sed ad consulendum creatorem tendere, & per orationem consultationem inire, non solum non prohibet calamo, sed & exemplo confirmat. Oratio non solùm est id, quod decernitur, præcessura, sed & se comitem præbitura; quia merum est periculum, & inchoare & exequi, & sequi & prosequi, & finem imponere sine Oratione.
Immò quia materia erat valde cordi eius adblandiens, & valde eius existimationi conforme Fundationes facere, id in oratione consultura perrexit. Quia in illis rebus, in quibus habendum decretum inclinationibus nostris conforme, cautiores sumus: lentiores, cunctatioresque futuri & consultationibus iteratis ea in orationibus reuoluturi, ne mea sit inclinatio qua deliberat, cùm Deum arbitror Decretorem. Hoc est expedientißimum axioma, quod si ad praxim aduocaremus, maximas nobis vtilitates conciliaret. Hæc ille. Ex quibus habemus Diuam Matrem non potuisse in negotio tanto bona fide ductam errare, quia & humana ac diuina consultatione præmissis, vt poterat amantissimus sponsus, de quo scriptum Iob. 36. v. 32. & 33. In manibus abscondit lucem, & præcipit ei vt rursus adueniat: Annuntiat de ea amico suo (quid sponsæ?) quòd posseßio eius sit, & ad eam poßit ascendere. illumne in errorem ruere denegare?
52
*Dico Quartò. Per se loquendo in casu
dicto agere vt mutatio talis fieret non poterat sine graui stare peccato. Probatur ex communi Scriptorum doctrina, iuxta quam, etiam cùm per Ecclesiasticos Canones mutatio licet, illicita grauiter redditur, si Religio, de qua deserenda agitur, graue sit incommodum perpessura. Quod quidem ex Cap. Licet de Regularibus, eliciunt, in quo sic habetur: Ne quis ex temeritate vel leuitate, in iacturam, vel iniuriam sui Ordinis, sub prætextu maioris religionis ad alium Ordinem transuolaret. Sic ibi, de priuilegijs anteà concessis indu
cta mentione. Quæ quidem quomodocumque accidat, est vitanda. Accedat & regula illa in eodem Capite ab Innocentio Tertio constituta, sic dicente: Quoniam, sicut maius bonum minori bono præponitur, ita communis vtilitas priuatæ vtilitati præfertur. Vbi licet de Episcopis agat, qui sine licentia Pontificis nequeunt deserere Præsulatum, ad casum etiam mutationis Regularium, de quo egerat, manifestè debet extendi, quia & in illo eadem ratio militat, vt scilicet mutatio dicta non fiat, quando etiam si maior eius, qui eam intentat, futura esset vtilitas, communi est tamen vtilitati obfutura, vt esse constat, si cum boni nominis iactura, & circumstantijs alijs contingat, ex quibus scandalum non leui fundamento timeatur. Videndi P. Suarius Tomo 4. de Religione. Tract. 8. Lib. 3. Cap. 9. n. 6. P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 6. Cap. 7. n. 11. P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 4. Puncto 16. §. 3. n. 1. qui alios adducunt. Constat ex dictis n. 49. quàm esset exitialis futura mutatio dicta, cui Societas occasionem dedisset nullam, quod in huiusmodi rebus expendendum Auctores obseruant: si enim Religio occasionem præbet iniuriosè agens cum subdito, illius desertio, etsi iniuriosa videatur, reuera talis non est, quia ille vtitur iure suo, & iacturam suam iacturæ illatione compensat, vel potiùs dum bono suo consulit, damnum non curat aliorum, sed illud permittit, quod velle directè nequit; esset enim id contra charitatis leges: quia verò est aliquomodo voluntarium, dici potest modum aliquem compensationis intercedere, dum iniuria iniuriæ irrogatione rependitur, & sic æqualitas non iniuriosa seruatur: licet enim dicatur iniuria ea quæ à Religioso Ordinem deserente videtur inferri, reuera formaliter talis non est, sed materialiter; si enim formaliter talis esset, minimè talis desertio liceret.
53
*Dices à Sancta Matre actionem dictam
rem valde leuem indicari ibi: Quanto mas por cuacosa tan leue. Sed hoc certè non obstat; rem enim leuem dicit, non quòd in se talis esset, sed quòd fundamento solido careret, cùm minimè tale quid in mentem dixerit incurrisse. Quod verò in se leuis non fuerit, sed momenti magni, ex ipsius epistolæ tenore integro compertum habetur: & | ex eo specialiter quòd ad amoliendam suspicionem execratorio est vsa iuramento, & verbis magno profectò sensu plenis. Quod idem repetit alio stylo, Deum testem aduocans: quòd inter labores & persecutiones, quæ per sesquiannum eidem incubuerant hanc censeat, nec minorem alijs, numerandam. Quod & confirmat Illustrissimus Scholiastes, ita n. 5. scribens, postquam in Sancta Matre excandescentiæ laudabilem ardorem ponderârat; & quare non irasceretur, ac se tueretur Sancta Teresia, si in quæstionem adduceba
Dom. Palafox.
tur amor, quo ipsa Religionem adeò Sanctam, qualis est Societas, prosequebatur? Cur non irasceretur, quandoquidem imputatur ipsi quòd vna manu Filijs eius ad suas Fundationes vteretur, & alia maioribus & melioribus Filijs eam spoliabat? Cur non excandesceret, & se defenderet. Si cor adeò sanctum, ingenuum, sincerum, quale Sanctæ erat, vt duplex traducebant? Cur non irasceretur, quandoquidem eo ipso priuabant stricto amicabili commercio cum Religione adeò docta & Sancta? & nonnullis interpositis sic pergit: Essetne melius vt propter non disiectam à Sancta huiusmodi imposturam, neque eam in ipso ortu suffocantem, duæ Religiones, quas vno partu produxit Ecclesia ad mundi bonum, & vniuersalem Fidelium lætitiam, luctantes nascerentur, sicut Iacob & Esau, aut ambitiosa æmulatione ob primogenituram, quemadmodum Zara & Phares? Multò id melius dispexit Sancta, quæ magnanimo spiritu errori occurrit, eumque discußit, fugauitque, & gladio spiritus, veritatis, fortitudinis, sinceritatisque prostrauit. Hæc ille & alia, piè satis, subtiliter, & eleganter adnotata.
§. II.

§. II.

Quid in prædicto casu operari potuerit Reuelatio.
54
*NOn extitisse reuelationem res ipsa reddidit manifestum, quia non est illam subsecutus effectus, neq;neque Diua parens in se agnoscit, neque in Patre Salazar admittendam, videtur
P. Salazar prudentiam laudat.
innuere verbis illis: & credo equidem Patrem Salazar nihili id facturum, si nihil amplius in negotio fuisset: est enim valde cordatus. Sed reuera ad ipsam solùm spectasse id, quod de reuelatione fuerat euulgatum, quod & eodem loco satis ab eadem indicatum: cùm enim de reuelatione ad se spectante locuta fuisset, addidissetque satis se instructam circa materiam talem, scireque quantùm fidei debeat reuelationibus adhiberi ad Patrem Salasar progreditur affirmans adeò illum esse prudentem, vt neque ipse reuelationi, de qua erat sermo, fidem esset, nisi plus aliquid in eo esset negotio, præstiturus. Erat enim ille ex ijs vnus, quos eo in genere habuerat ipsa magistros, vnde & qui non facilè acquiesceret talibus, nisi magno impenso examine, & aliunde adminiculis aduocatis. In quo & cœlestem habuerat illa Doctorem, vt ipsa refert Cap. 27. vitæ. Cùm enim iam
eius spiritus probatus fuisset, & ex Deo visitationes illas extraordinarios aduenire constaret, quidam eius Confessarius eidem præcepit, vt illas apud se, Confessario etiam tacitas, contineret. Quod quidem sibi displicuisse testatus Dominus, & ita eidem iniunxit, vt quidquid tale accideret, Confessario penitus aperiret: Quia in hoc magna erat securitas, & in contrario fieri poterat vt aliquando falleretur. Quæ sunt Domini verba: & ijs præmissis sic subdit: Quoties mihi Dominus aliquid in oratione iubebat, si Confessariùs iniungebat oppositum, Dominus mihi dicebat iterùm vt eidem obedirem. Testimonio ergo Domini, reuelationibus nimiùm credula, dum eas apud se tacitas seruat, periculo se erroris exponebat, vnde & Confessarij oraculum illi erat potius, ipso Domino sic misericorditer & humaniter annuente. Ex quo fit Patrem Salazar, etsi reuelationem circa mutationem audijsset suam, non statim delaturum ipsi, sed prudenter repulsurum: quia cùm reuelationi subesse quandoque falsum sciret, de illa, quæ rem adeò notabilem, & periculis expositam continebat, prudentissimè poterat non veritati consonam iudicare. Et hoc est quod Sancta Mater insinuat, dum eum valde cordatum protestatur.
55
*Hinc est etiam vt P. Ioannes Suarez Pro
uincialis de reuelatione tali similiter iudicarit, vocans eam, non reuelationem, sed disuelationem, cui minimè fides deberetur. Sunt enim aliqua adeò absurda, licet aliàs possibilia absolutè loquendo, vt si circa illa reuelationem extare audiemus, sine scrupulo eam vti fundamento carentem possimus reiectare. Absurditas autem contingere potest, si ex reuelatione alicuius infamia sequatur, si quidquam minimè necessarium ad effectum aliquem, qui esse iuxta humanam dispositionem posset, si dispensationem in aliqua lege contineat, quæ cum scandalo sit futura, si de breui aliquorum Purgatorio procedat, qui deprauatè vixerunt, & sic alia, pro quibus videri potest Dom. Arauxo in Decisionibus moralibus. Tract.
Dom. Arauxo.
3. Quæst. 23. §. 2. vbi ex multis, quos citat, regulas ad dignoscendas reuelationes prudenti elucidatione proponit, ex quibus aliquæ ad præsens possunt negotium conuenienter deriuari, vt ex dictis apparet. Vbi & illud congruit, quod de reuelationibus dicitur feminarum. Reuera enim in talibus, etsi probæ sint, multæ existimantur reuelationes, quæ tales non sunt: & vt à malo spiritu non esse dicamus, à proprio certè sæpiùs veniunt, dum id, circa quod voluntas vehementiùs propendet, imaginationi tenaciùs inhærescit.
56
*Pro quo & habetur eiusdem S. Matris monitum post mortem datum, vt legitur, post eius Epistolas, & est primum ex dictis, licet Nonum in ordine, insigni & venerabili virgini Ca
tharinæ à Iesv sui Ordinis Religiosæ in hęchæc verba ad Prouincialis instructionem directa: 1. vt nihil scribatur, quod sit reuelatio, nec de illo curetur: nam licet verum sit multas esse veras; tamen pro comperto habetur multas esse falsas & mendaces. Et durum sanè esse operam nauari vt vna veritas inter centum mendacia eruatur: remque esse periculosam: & pro eo multas mihi reddidit rationes. Primam, quòd quantò plus de hoc habetur, tantò plus à fide receditur: quæ lux certior est cunctis reuelationibus. Secundam, homines valde esse amatores huiusmodi spiritus, & animam talia habentem facile Sanctisicant: & id est negare ordinem, quem Deus ad animæ iustificationem instituit, per virtutes scilicet, & suæ legis ac mandatorum adimpletionem.
Ait 2. vt V. Paternitas valde hoc conetur auertere, quantùm potuerit, quia valde interest, & quòd maiori ex parte valde faciles scimus mulieres ad sectandas imaginationes: & quia cùm prudentia & eruditio hominum deficiat, vt res suo in loco constituant, maius periculum ex hoc imminet ipsis. Ideoque addit ægrè laturam, vt eius filiæ suos legant libros: grandiorem præsertim, in quo de illius vita agitur: ne credant sitam esse perfectionem illis in reuelationibus, & proptereà illos desiderent & procurent, vt eam imitentur. Et hoc modo multas patefecit veritates: & quod id, quo fruitur modò, non illi propter reuelationes, quas habuit, fuisse concessum, sed propter virtutes. Vestramque Paternitatem spiritum suarum Monialium conuulsuram pergere, dum credit ipsarum bono consulere, his locum præbens: & opus esse, etiamsi aliquæ sint, quæ eas habeant, & valde certas ac veras, vt hoc disijciatur, & faciat vt in hoc parum momenti constituatur, vt id quod parùm valet, & quòd aliquoties plus noceant, quàm prosint. Et hoc adeò magna luce haustum, vt mihi desiderium absterserit legendi librum nostræ Sanctæ Matris. Sic illa, addens insuper nonnulla, quibus præsenti non est opus instituto.
57
*Circa quam reuelationem latiùs excur
rit Dom. Palafox Adnotationibus 53. prudenti elegantia superfusis. Ex quibus id habetur, quod intendimus, Patrem scilicet Ioannem Suarez potuisse meritò reuelationem, de qua erat rumor, vti suspectam reijcere, Et quidem id potuit sine aliqua S. Matris iniuria contingere, quia dictus Pater non apertè affirmauit reuelationem factam ipsi, sed vt vidimus; Quia sic Dominus noster vult, & reuelauit. Et iterùm. Quòd si ego eam disuelationem habuissem, quam V. Paternitas dicit. Licet enim respondeat amouendo à se criminationem dictam, modus tamen ipse loquendi conditionalis ostendit non fuisse sibi reuelationem attribu
Dom. Palafox.
tam, vnde & præmiserat nescire se an Pater Salazar circa casum reuelationem habuisset. Pro quo & facit Adnotatio 14. citati Scholiastæ sic scribentis: Si veræ sunt reuelationes, quamuis tales sint, non nisi post mortem veræ declarantur, & rarò illas declarat Ecclesia. Potuit ergo reuelatio, de qua fuerat sparsus rumor, & contra quam tot militabant rationes, sine iniuria difflari. Quod & spiritui est ac verbis Matris sanctæ conforme. Neque enim graue sibi fuisse ostendit, quòd reuelatio parui penderetur, quæ sibi facta ferebatur, ex quo non bono spiritu ducta credi posset, quod à summa illius humilitate fuisset valde alienum. Sed quòd cum credi posset talem reuelationem habuisse, iuxta illam fuerit nimis credula eidem operata: vnde satisfactionem pro eo planissimam reddidit dicens satis se edoctam circa reuelationum credulitatem: idem ergo quod iam glorificata docuit, mortali in statu constituta sentiebat. Non igitur iniuriosum censere debuit, si ipsi iuxta proprium, & verè sanctum ea in re sensum, dictus Pater loqueretur. Accedit quod de Patre Salazar illa protulit, satis fidele testimonium perhibens verbis illis nu. 54. repositis: & credo equidem Patrem Salazar nihili id facturum, si nihil aliud in negotio fuisset: est enim valde cordatus. Sicut ergo Pater Salazar nihili potuit facere reuelationem dictam, ita & P. Prouincialis, vir eximiæ probitatis, & in rebus spiritualibus versatissimus: pro quo, extat elogium à P. Eusebio Nie
P. Eusebius
remberg propositum Tomo 3. virorum illustrium Societatis pag. 680. vbi ex fidelissima relatione P. Ludouici de Valdiuia sic habetur: Fuit vir in
P. Ioannis Suarez. elogium.
signis perfectionis, & valde solidarum atque heroicarum virtutum. Habebat puram & sinceram intentionem in omnibus suis actionibus, & magnum orationis donum, & modum agendi cum Deo familiarem, sicut amicus cum amico. Multa fuerunt exempla, in quibus hoc deprehensum &c.
58
*Et vt circa reuelationem præfatam S. Ma
tris non nihil addam, id certè non prætermittendum, quod difficultatem videtur non leuem importare. Siquidem seipsam in suspicionem adducit: si enim èex centum reuelationibus non sine magno labore erui vnius alicuius veritas potest: ergo & huius non habenda ratio, quæ non èex centum vna, sed ex paucioribus: & vt ex illis, in ea difficultas præfata extat, vt debeat vera reputari. Vidit hoc Dom. Palafox, & nu. 17. velut occur
Dom. Palafox.
rens obiectioni sic loquitur: Itaque ex centum reuelationibus nonaginta & nouem sunt falsæ, & vna tantùm vera, iuxta opinionem Sanctæ. Et aduertimus vnam esse opinionem hanc, quam & in cælo tenet: & opinio, quæ in cælo tenetur, non est opinio probabilis, quia in cælo finitum est probabile, & viuitur cum certo, & inde quod est dubium abest, & viuitur cum euidente, & cùm reuelatio hæc una illa sit ex centum vera (vt ego piè credo: affert enim secum excellentissimam doctrinam) nec sit ex nonaginta nouem, in eo casu doctrina hæc est, eritque verissima. Hæc ille. Iuxta quæ reuelationes aliæ ibidem adductæ erant de numero falsarum, quandoquidem vna hæc verissima reputatur: vna quidem èex centum, cùm sint aliæ ex nonaginta nouem numero, & ita de numero non verarum. Ad quid ergo adducentur illæ, & orbi vniuerso proponuntur, adnotationibus adiectis, & detectis defectibus, quæ satius fuisset in Religiosissimis S. Matris filijs latuisse?
59
*Prætereà, si propter excellentissimam do
ctrinam, quam hæc reuelatio continet, vti vnicè vera debet recipi, erunt profectò alij, qui censeant aliquam aliam ex præfatis ea prærogatiua gaudere, re enim vera omnes excellenti doctrina sunt præditæ, vnde & seclusis reuelationibus illa est creditu dignissima, immò & assensu firmissimo, & ideò citatus Dom. Palafox circa 9. nu. 4. ita scribit. Huic sanctæ Virgini (Catharinæ scilicet
Idem.
à Iesv) monita aliqua S. Teresia eius Mater dictitabat, vt ea Prouinciali communicaret: taliaque illa sunt, vt perspicuè appareat èex cælo illa nata ad reddendam terram meliorem. Non ergo ex illis vna tantùm reputanda vera; vel si aliarum vacillat fides, ea, de qua agimus, pariter, & fortè plusquàm aliæ vacillabit.
60
*Item, vt Sancta Mater affirmat, ex reue
Multæ veræ iuxta D. M.
lationibus multæ sunt veræ: Nam licet verum sit multas esse veras, quæ sunt eius verba: circa quæ
Idem.
sic citatus Interpres, n. 15. Aduertendum est etiam ipsam dicere multas esse veras in Ecclesia: vt non cum temeritate procedatur in qualificando, & adhibendo fidem reuelationibus, tam condemnando, quàm audiendo, aut censuris inurendo: siquidem quæ falsæ esse possunt, etiam possunt esse veræ, & in Ecclesia sicut sunt sancti, qui amant Deum, etiam Deus, qui | aliquando huiusmodi sanctis facit veritates reuelatas & certas; & neque hoc tamquàm impossibile condemnandum, quod esset insania, aut etiam error: neque vt ordinarium, quia esset leuitas. Hæc ille iuxta quæ aliter videtur de reuelationibus sentiendum: non scilicet tot esse falsas, vt inter centum vna solummodò vera reperiatur. Neque enim Dei amici, quibus sua Deus secreta reuelat, adeò pauci sunt, vt eisdem multas veritates notas factas inficiari debeamus. Non ergo ex centum reuelationibus vna tantùm vera, si de ijs loquamur, qui probatæ virtutis sunt, & præsertim in vera humilitate fundati. Vnde & illud Theodidactus scriptor Lib. 2. de Imitatione Christi Cap. 2. Siue Tho
Thomas à Kempis, aut aliud.
mas de Kempis sit, siue alius, circa quod controuersia: Humilem Deus protegit & liberat: humilem diligit & consolatur: humili homini se inclinat: humili largitur gratiam magnam, & post suam depressionem leuat ad gloriam. Humili sua secreta reuelat, & ad se dulciter trahit & inuitat. Sic ille. Dum Diua Parens in viuis ageret, regula ab eâdem, vt dicitur, tradita, eâdem qua modò firmitate constabat: vt scilicet ex centum reuelationibus vna esset vera. Valebit ne ergo tunc consequentia ista? Ergo ex reuelationibus Diuæ Teresiæ factis vna tantummodò vera fuit, reliquæ falsæ. Quis ita delirârit? Cùm illius reuelationes, quas scilicet ipsa conscripsit, tanta in Dei Ecclesia auctoritate gaudeant, vt quodammodo, dum in sacris leguntur officijs, Canonizatæ videantur.
61
*Deinde. Si centum proponantur reuela
tiones ab ijs explorandæ, quorum interesse potest, absurdissimè se gerent si personis probatæ virtutis factæ sint, præfatam regulam applicantes, & dicentes cœco impetu vnam ex illis veram esse, falsas reliquas, quandoquidem aliæ regulæ apud Ecclesiasticos Magistros extant ad earum veritatem aut falsitatem dignoscendam, de quibus citatus Magister Franciscus de Arauxo, num. 55. alios secutus, ex quibus est P. Martinus Del Rio Disquisit. magicar. Lib. 4. Quæst. 3. per sex eruditione plenissimas sectiones, vt de more ipsi: nec prætereundum id, quod habet Sect. 1. Lit. B. vbi
P. Martin. Del Rio.
ita scribit: Ad hæc autem nulla magis necessaria dispositio spiritus, quàm solidæ humilitatis: vt enim docet Moses apud Cassianum, Solis humilibus à Deo hæc cognitio datur. (Scilicet discretionis spirituum.) Denique non est, iudicium præcipitandum, sed res Deo diligenter priùs communicanda, & multum scrutinium mentis faciendum. Sic ille, Scripturæ Sacræ exemplis id statim exornans, & corroborans. Cùm ergo præcipitandum iudicium non sit, neque asserendum pariter ex multitudine reuelationum vnam, aut nullam esse veram, quando de ipsarum qualificatione tractatur. Et quidem si èex centum vna; quando minor est numerus, dici sine temeritate poterit nullam esse veram, aut nulli esse fidem adhibendam: quod manifestum est contra regulas dictas militare.
62
*Id quod roborari ampliùs potest ex eo
quòd licet multæ personæ sanctæ circa aliqua, quæ sibi reuelata existimabant, fuerint hallucinatæ, non ideò reuelationes omnes illarum suppressæ sunt, sed publicè lucidatæ, cum bona Sedis Apostolicæ venia. Pro quo præstat audire P. Lancitium singularissimæ diligentiæ Scriptorem Tomo 2. Opusculorum spiritualium. Opusculo 11. Cap. 13. Col. 13. vbi ita loquitur: Sciendum namque est quando personæ aliquæ piæ abstractæ à sensibus aliquid loquuntur, sæpè eas loqui ex proprio sensu, & aliquando hallucinari. Hoc nimis certum est, & sciunt rerum talium periti, & constat ex historijs Ecclesiasticis authenticis, & Ego possem nominare quasdam honestas & Sedis Apostolicæ Decretis relatas in numerum Sanctorum, quarum dicta & scripta in raptibus, & ex raptibus deriuatas legi, magnis hallucinationibus respersas, ideoque non permissas imprimi. Sic ille. In ijs ergo, quæ imprimi permissa sunt, præfatæ sunt seruatæ regulæ: magno equidem documento, vt propter nonnulla minùs veritati consona, quæ in reuelationibus eo nomine circumlatis occurrunt, neque admittenda videntur, non debeant alia, in quibus reprehensibile apparet nihil, præcipiti iudicio reprobari. In quibus profectò non vna ex centum, sed centum potiùs, nonnullis reiectis, approbatæ. Hoc ipso, quo hæc scribo, die ex Martyrologio audiuimus S. Philippum Nerium dono Prophetiæ præditum: & in Lectione pro illius officio 5. sic habetur: Prophetiæ dono fuit illustris. Et tamen ex fidelissi
mo scriptore constat aliquid ab eo prædictum, sine euentu subsecuto. Quod quidem & in Prophetis vsu venire ex D. Gregorio Homilia 1. in Ezechielem probat D. Thomas 2. 2. q. 171. arti. 5. Quomodo autem qui in eis possint errores accidere à Deo corrigantur ibidem ex eodem exponit, de quo & à Nobis dictum Tomo 1. Theologicorum Problematum in Prolusione Apologetica num. 220.
63
*Ex quibus videtur non leui ratiocinatione
deduci reuelationem, de qua agimus, non plenam mereri fidem: quod quidem nulli rectè sentienti, seclusis affectibus, qui in rebus talibus seponendi, vbi ratio futura est iudex, & de diuinis coràm diuino iudice iudicandum, debet dissonum æstimari. Feminis sanctis, & in numerum talium Apostolicæ Sedis sententia relatis, hallucinationes quamplurimæ contigerunt, & Prophetas aliquando in errorem prolapsos, dum non Prophetica luce, sed spiritu proprio inducti, sunt locuti. Quid si Religiosæ inferioris gradus tale aliquid accidisse dicatur? Hic enim de S. Matris reuelationibus non agitur, cui, etsi tale aliquid accidisset, sine illius posset dedecore vllo constare, vt & magnis Prophetis, & insignibus in Ecclesia Sanctis sexus vtriusque vidimus accidisse.
Pro quo videndus P. Alcasar Notatione 22. in Apocalypsim, vbi & singulare exemplum adducit. Et hoc quidem in genere felicissima Beata Parens, in cuius reuelationibus nihil inuentum, quod falsitatis, aut hallucinationis quidquam visum fuerit continere, vt dici merito de illa possit,
Cardinalis Turracremata.
quod Cardinalis Ioannes de Turracremata de Reuelationibus D. Birgittæ, scrutinium post exactissimum, protulit initio Defensorij illarum, verba vsurpans, quæ Iudithæ dicta, & in eius haben
Iudith 8. v. 28 & 29.
tur libro Cap. 8. n. 28. & 29. Dixerunt Iudith Ozias & presbyteri: Omnia, quæ locuta es, vera sunt, & non est in sermonibus tuis vlla reprehensio. Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, & timens Deum.
64
*Dicere ergo illa cum Paulo potest: Nobis
Illius laus quæ & Pauli.
autem reuelauit Deus per spiritum suum: Spiritus | enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 1. Cor. 2.
1. Cor. 2. v. 10. D. Bernar.
v. 10. & eidem D. Bernardus serm. 8. in Cantica, vbi præfatum locum adducit: Confide quæcumque es illa, confide nihil hæsitans. In spiritu Filij, filiam agnosce te Patris, sponsam Filij, & sororem. Soror siquidem est, quia ex vno Patre: Sponsa, quia in vno spiritu. Denique qui adhæret Deo vnus spiritus est. 1. Cor. 6. v. 17. Sed audi etiam de Patre quàm dignanter & filiam eam nominat, & nihilominùs tamquàm nurum propriam ad Filij blandos inuitet amplexus: Audi (inquit) filia, & vide, & inclina aurem tuam, & obliuiscere populum tuum, & domum patris tui, & concupiscet rex decorem tuum Psal. 44. v. 11. & 12. Hæc ille, & alia Diuæ Matri specia
Spiritus S. vt visus eidem.
liter applicanda, cui diuinus spiritus fauoribus insolitis attributus quem specie pulcherrimi vidit iuuenis flammis amabilibus conuestitum; vnde & in visionibus suis potuit nihil hæsitans procedere, & soror & sponsa, quin & mater, quæ adeò numerosam prolem Militanti & Triumphanti Ecclesiæ procreauit, vsque ad ipsum mundi finem paritura.
65
*Quia verò mihi animus non est à doctis &
pietate insignibus viris recepta conuellere: sit sanè reuelationi præfatæ sua fides, sed cum conuenienti eidem sensu piè & solicitè conquirendo: quandoquidem durum satis apparet vt èex centum reuelationibus vna tantùm debeat vera iudicari. Videtur enim satis congruus esse ille, si dicamus Diuam Parentem per hyperbolem locutam more Scripturæ. Sic enim Psal. 13. v. 1. & 13. Non est
Psal. 12. v. & 13.
qui faciat bonum, non est vsque ad vnum. Quem locum adducit D. Paulus Rom. 3. v. 12. quod qui
dem D. Thomas hyperbolicè, & per exaggerationem dictum existimat. Eccles. 7. v. 29. Virum de mille vnum reperi: mulierem ex omnibus non inueni. Vbi & hyperbole, vt exponit P. Cornelius, &
P. Cornel.
alij, volente Auctore sacro ostendere difficiliorem esse inuentu probam feminam & prudentem, quàm virum, vt est apud P. Tirinum: & ab illis
P. Tirinus.
animum sapientis auocare, vnde oportuit eas acriter perstrinxisse. Quia ergo Diua Teresia Religiosas suas volebat ab inordinato appetitu reuelationum auertere, ideò hyperbolicè locuta est, quod in ea etiam glorificata minimè censendum indecorum, quandoquidem spiritus sanctus in Scriptura sacra se illa indignum non fuerit arbi
Lucæ 29. v. 40.
tratus. Addo & illud Christi Lucæ 19. v. 40. Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. Cui non dissimile Iuuenalis illud:
Secretum diuitis vllum
Esse putas? Serui vt taceant, iumenta
Iuuenalis.
loquentur,
Et canis, & postes, & marmora.
Tale & illud Matth. 19. v. 24. Facilius est came
Matth. 19. v. 24.
lum per foramen acus transire, quàm diuitem intrare in regnum cœlorum. Vbi & hyperbole: quod à P. Maldonato sapienter adnotatum, sic exponente Domino difficultatem ingressus dicti, prouerbiali apud Hebræos vtente locutione.
66
*Difficile est ergo inter veras & falsas reue
lationes iudicium ferre, quia falsæ plures, sed speciem præseferentes veritatis & pietatis, sed habet hîc locum, quod post præfatam de difficili diuitis in cœlum ingressu dictum à Domino v. 26. Apud
v. 26.
homines hoc impoßibile est, apud Deum autem omnia poßibilia sunt. Quia scilicet per Dei gratiam id præstari potest, quod naturæ nequit viribus obtineri. Ideò & discerni spiritus per lucem à Deo impertitam possunt: quod Diua Mater luculen
Diua Teresia.
ter expositum dereliquit varijs in locis: sed audienda in Mansione 6. vbi ita loquitur: Si Confessarius habet experientiam, & per ista transiuit, exiguo temporis spatio indiget ad id dignoscendum: statim enim in ipsa reuelatione sitne Deus, aut imaginatio, aut dæmon, præsertim si diuina Maiestas donum ipsi discernendorum spirituum contulerit, illud enim si habet, & prætere à litteras, quamuis experientiam non habeat, meliùs deprehendet. Illud autem summi momenti est, Sorores, vt cum Confessario valde planè & veridicè procedatis. Sic illa. Non ergo monet
vt reuelationibus ianua statim occludatur, vtpotè quęquæ adeò frequenter falsæ, vt ex centum vna tantùm vera debeat æstimari, quod videbatur equidem dicendum, si res ita se haberet, & monitum eius posthumum cum eo esset rigore, quem præseferre videtur accipiendum: sed vt Confessario aperiantur, & illius stetur iudicio, si talis sit, qualem Diua Magistra esse desiderat; sin minùs is conquirendus, cui omnia possint securè committi extraordinario affatu, si ordinarius esse nequeat, quod ab ipsa præstitum, vt ex ipsius scriptis habetur manifestum. Reuelatio ergo, si vti certa recipitur, iuxta eiusdem illuminatissimæ Magistræ doctrinam regulanda, quæ reuelatione potior: de illa enim dubitari potest, non de ista, quæ & illius esse constat, & communi in Dei Ecclesia sensu roboratur.
67
*Vbi & illud addidisse iuuat, non videri
probandum id quod Religiosa Catharina affirmasse vidimus. n. 56. adeò magna luce Diuæ Matris monitum eidem instillatum, vt desiderium penitus abraserit legendi librum ipsius. Quod quidem Dom. Palafox quoad reuelationes accipiendum
Dom. Palafox.
ait, & ita concludit n. 53. Tandem ait V. mater Catharina à IESV, (cui reuelatio facta est) eâ sibi ablatum desiderium, quod habebat legendi librum vitæ Sanctæ: hoc est, reuelationes, quæ extant in vita Sanctæ: quod fuit ab ipsa desiderium reuelationum auferri & quantùm ad hoc mihi etiam detractum est, & omnibus detrahendum credo, qui eam legerint, & cordati fuerint, voluerintque per viam rectam, facilem, & apertam ambulare: quia desiderium reuelationum periculo est obnoxium, & sic desiderium imperfectionum, & quod deterius est, deceptionum & & illusionum. Hæc ille, in quibus illud primò adnotandum, quòd cùm nominatur Religiosa præfata, illud V. non Virginem indicare, sed venerabilem, quia Virginem matrem vocari, etiam in Diua Teresia prohibitum à S. Inquisitione, dum ita in quibusdam eius imaginibus legebatur. Cur autem illud, satis est apertum, quia scilicet absoluta illa locutio errori erat exposita, & Deiparæ singulari excellentia videbatur vsurpari, cui tantùm id est proprium, vt Virgo & Mater absolutè debeat compellari. Et Venerabilem quidem vocauerat. n. 3. vnde iuxta dicta in præsenti iudicandum. Deinde Religiosa dicta de libro vitæ, & non tantùm de reuelationibus est locuta, & id videbatur consequens ad dispellendum penitus desiderium reuelationum, vt ipsa existimabat, quia illæ ita sunt narrationi historiali intermixtæ, vt sine illis non videatur plenam vitæ notitiam posse comparari. Et cùm ad reuelationes deuentum; | per saltum transcurrendæ, quod quidem cum præsenti obuersatione stare nequit, vnde & periculum est excitandi desiderium, si verè periculo exposita est earum lectio. Sed quidem nihil tale timeri potest, quandoquidem magisterio Sanctæ Matris cessat illud; & aliunde ex lectione dicta excitari pijssimi & vtilissimi affectus possunt, sicut ex vitarum Sanctorum aliorum lectione: quæ enim illarum est, si Religiosorum sunt, aut Confessorum, immò & Martyrum complurium; in qua non reuelationes aliquæ reperiantur? Quo in genere vita S. Matris excellit,
quæ cum reuelationibus modum circa eas se habendi præscribit, & easdem humiliter ac prudenter declinandi. Legantur ergo ab omnibus, & ab alumnis præsertim, neque ea S. Matri irrogetur iniuria, vt liber vitæ eius cœlesti dispositione ac luce compositus, velut lapis offensionis, & petra scandali caueatur.
68
*Pro quo valde expediet doctam & ele
gantem exhortationem perlegisse doctissimi Magistri F. Ludouici Legionensis, quæ vti illius approbatio, ex præscripto Regij Castellæ Consilij eidem præmittitur, in qua sic loquitur: Itaque
Ludouicus Legionen.
reuelationes, quæ hîc narrantur, non dubiæ sunt, nec ianuam aperiunt ijs, quæ tales sunt, sed potiùs lucem detegunt ad eas quæ tales fuerint dignoscendas: & ad huiusmodi cognitionem velut lydius lapis sunt libri isti. Restat nunc dicere aliquid ijs, qui in ipsis periculum inueniunt, propter eorum, quæ tractant, subtilitatem, quæ non omnibus apta iudicant: cùm enim tres hominum status sint, quorum aliqui in oratione se exercent; alij, qui, si vellent, possent in ea se similiter exercere: quidam denique qui non possent propter status sui conditionem: rogo qui nam ex ijs sint, qui ex lectione periclitentur? Spirituales ne? Minimè: nisi noceat alicui id ipsum scire, quod agit & profitetur. Qui vt tales sint, habent dispositionem? Multò minus; quia hîc habent non solùm qui eos manuducat quando tales fuerint, sed qui animet & accendat vt sint tales, quod est maximum profectò bonum. Iam Tertij in quo periculum habent? Quòd sciant Deum amanter cum hominibus agere? Inueniri ab eo, qui se ab omnibus humanis denudat affectibus? Delitias, quas animabus impertitur? Gaudiorum quæ ipsis confert, diuersitatem? Modum, quo eas depurat & emaculat? Quid hic est, quod legenti non instillet sanctitatem, & (vt ita loquar) sanctificet? Quod in eo admirationem Dei non pariat, & in ipsius amore non accendat? Si enim consideratio horum operum exteriorum, quæ Deus in creatione peragit, & rerum gubernatione, schola est communis vtilitatis omnibus hominibus: cognitio mirabilium arcanorum ipsius quomodo potest esse cuiquam exitiosa? Quòd si aliqua propter suam prauam dispositionem damnum inde eliceret, ideò ne oporteret ianuam claudere adeò magnæ & quamplurium vtilitati? Concludit tandem felices tantæ Matris filias allocutus: & hac animaduersione Libera ab omni offendiculo tota hæc scriptura relinquitur, quæ, vt ego arbitror & spero, tantùm erit ceteris animabus proficua, quantùm in RR. V. V. quæ ea sunt educatæ, & eâdem aluntur, est videre. Sic ille, non expleto quinquennio post D. Matris gloriosum exitum: scripsit enim die 15. Septembris. An. 1587. Quid si modò scriberet post eiusdem apotheosim, quando cum persona etiam Canonizata doctrina exorante Ecclesia vt cœlestis eius doctrinæ pebulo nutriamur. Non ergo auersanda illa, in qua est cœleste hoc pabulum constitutum. Et ego quidem quod ad me attinet ita conabor, qui ex voto hoc quotidie peto, semel & iterum Commemoratione illius recitata. Exaudiar vtinam, fauente ipsa, vt sperare iuuat à tenero illo & ardente in Societatem affectu; vnde & in hanc eiusdem minimam portionem, pro quo præsens discursus elaborat.
ADDITIO.

ADDITIO.

Circa Reuelationes pro Virginis Conceptione.
69
*MAgister Arauxo in Decisionibus mora
libus Tract. 3. Quæst. 69. n. 38. de reuelationibus loquens, & regulas tradens, quibus veræ à falsis discernantur, affirmat obiectum diuinitus reuelatum debere esse conforme regulis fidei, & non eis contrarium, aut præter illas: vnde si res reuelata (verba illius sunt) cadens sub opinione, & nondum ab Ecclesia diffinita; sed in scholis controuersa, talis reuelatio non est habenda pro diuina, sed à proprio spiritu loquentis, aut diabolico procedens, aut somniata, qui illam affectat tamquàm de fide certam prædicare, quod est velle addere nouam veritatem dogmatibus fidei. Vt si quis affectando spiritum Propheticum annuntiet sibi reuelatum esse à Deo auxilium efficax prædeterminarè physicè hominis voluntatem ad bonum, quod tenet opinio Thomistarum in materia de auxilijs diuinæ gratiæ: aut B. Virginem fuisse ab originali culpa præseruatam, quod tenet pia Scotistarum Schola: neutri est adhibenda fides, maximè si à factiosis proferatur, quia vnusquisque in caussa propria est testis suspectus, vnde immeritò, & contra hanc octauam regulam. Delrius vbi suprà Sect. 4. & 5. in sine inquit potiùs adhibendam esse fidem reuelationi S. Brigittæ, qua protulit ex diuino Spiritu B. Virginem fuisse à peccato originali præseruatam, quàm alteri S. Catharinæ Senensis, quam refert D. Antoninus habuisse de contraria opinione, videlicet quòd Dei Mater fuerit in originali peccato concepta. Immò hanc non fuisse Catharinæ reuelationem, sed eius epistolæ 16. superadditam ab eiusdem opinionis factiosis: cùm tamen neutra iuxta hanc regulam habenda sit pro diuina. Immò hoc mysterium crediderim fore reconditum, Deo sic ordinante, mortalibus, donec veniat dies illa, in qua Dominus manifestabit consilia cordium, & illuminabit abscondita tenebrarum. Hæc ille.
70
*Circa cuius ratiocinationem Primò aduer
tendum dictas sanctas semel, iterùm, & tertiò, eum vocare virgines, scilicet n. 5. Visionibus Sanctarum Virginum Brigittæ & Catharinæ. & num. 26. Reuelationibus SS. Virginum Brigittæ & Catharinæ, & ex liuore contra dictas Virgines locutos. In quo nimis crassus error, minimè Auctori tanto, sed alijs adscribendus, cùm de S. Brigitta & maritatam fuisse, & filios habuisse, atque in sancta viduitate vitam egisse sit notissimum, cuius
& filia Sancta alia Catharina Virg. die 22. Martij in Romano Martyrologio memorata, stupendo celebris miraculo, dum Tiberis, vbi eius aquæ Virginis pedes attigere, retrorsum abijt, cùm | tanta illius esset inundatio, vt Romani Vrbis in
teritum formidarent. Pro quo videri potest P. Balingham in Kalendario Virginis ad præfatum Martij diem. Fuit quidem & Brigida natione Scota & virgo & sancta, quæ & Reuelationum libros duodecim scripsit, sed obscurissimos, & multò antiquior, vtpotè mortua An. 521. iuxta P. Tirinum, de qua & P. Posseuinus in Appara
tu. Quòd si quispiam Auctoris lapsum esse velit, humanus equidem ille, & multis non euitatus Auctoribus. P. Tirinus in Auctorum Indice, quem
P. Tirinus.
habet Tomo 3. ita scribit: Gaspar Sanchez Hispanus Granatensis èex Societate IESV, Comment. in quatuor libros Regum & 2. Paralipom. in Isaiam, Ieremiam, Threnos, & Prophetas minores. Item duos Tomos Concionum &c. Vbi quidem ex duplici Gaspare vnum facit. Et antiquior quidam Concionum Auctor, cuius & P. Riuadeneira in Catalogio Scriptorum Societatis honorificam intulit mentionem, & Granatensis fuit: recentior verò, sed illustrior scripturæ Interpres, non Granatensis, sed Centumputeolanus à Centumputeolo, oppido Toletano, & de illo, non de isto locutus P. Posseuinus in Apparatu, qui citatur in margine. Vbi & error circa tempus mortis, dum illa ponitur Anno 1592. quod de Granatensi est verum, de alio falsum, qui mortuus die 16. Nouemb. An. 1628. Tale aliquid occurrit in Scriptore An
nalium Marianorum Societatis Iesv, qui n. 865. P. Didaco de Torres Chuquisacæ in Peruuio mortuo, narationem inserens, cum alio eiusdem nominis, qui Limæ me præsente interijt, apertè confundit, & diuersa quæ vtrique acciderunt, quasi eidem tribuenda prosequitur. Citatus enim in margine dies mortis & annus, scilicet 1693. 13. Ianuarij, errorem indicat manifestum: is enim
fuit dies mortis eius, qui Limæ occubuit, P. Didaci de Torres Vasquez non diu post initum Prouincialatum, vnde & magno cum totius Prouinciæ dolore, atque Excellentissimi Comitis de Chinchon, cui erat à Confessionibus, & apprimè charus, ab eximiam prudentiam, singularem probitatem, & spiritum ab humanis respectibus penitus abhorrentem. Sed his omissis, de quibus possem plura, vt iam ad rem.
71
*Regula quidem præfata ab Auctore dicto
est quidem proposita, sed non probata fundamento aliquo, propter quod ipsi vt irrefragabili adhærere debeamus. Cur enim Deus non reuelat aliquid, quod fuerat anteà sub opinione? Quòd quidem, si reuelatio priuata sit, non pro nouo dogmate est statim accipiendum alijs in Ecclesia receptis copulandum, vt vniuersim Catholica fide credatur. Quis hoc dubitet? Sicuti nec dubium
esse potest quominùs reuelatio talis repellenda sit, si eo modo, qui à præfato scriptore dicitur, proponatur videlicet. Si quis illam affectat tamquàm fide certam prædicare. Si quis affectando spiritum Propheticum annuntiet &c. Hic enim procedendi modus spiritum non bonum indicat, vtpotè superbiam & præsumptionem sapientem. Quod secus accideret, si reuelatio talis humiliter accepta, & humiliter etiam Ecclesiæ ministris exposita, rem sineret, qui, aut quæ illam habuit, eorum, quorum interest, iudicio disceptari. In quo quidem D. Teresia singulari exemplo præluxit, quæ in ijs etiam, quæ ipsa vt indubitata per reuelationem acceperat, nolebat alio, quàm Confessariorum iudicio regi, ac si eas minimè labuisset: pro quo ita scribit Cap. 26. vitæ: Itaque tot sunt motiua ad iudicandum esse Deum, vt meo paupere iudicio non poßit dubitari. Securius tamen est, (& ego ita facio, & sine eo quietem non habebam, neque expedit vt feminæ illam habeamus, quandoquidem litteras non habemus, & in hoc damnum esse nequit, sed multæ vtilitates) vt sæpiùs mihi dixit Dominus, quod non omittam totam animam patefacere, & omnes, quos mihi fauores exhibet, Confessario, & quòd litteratus sit, & ei penitus obsecundem. Hoc sæpiùs. Idem in D. Brigitta videre licet, pro quo inferiùs. n. 73.
72
*Quod ad exemplum de auxilio physicè
prędeterminanteprædeterminante attinet, benè quidem stat, & pro sententia Societatis facit, vt intelligamus eam id defendendum suscepisse, contra quod si reuelatio dicatur habita debeat tanti Scriptoris iudicio falsa reputari. In quo obseruandum, non adhibitum ab eo exemplum in opinione Societatis, si videlicet pro ea reuelatio vulgaretur, sed pro opposita: ex quo id videtur fieri, quod dicebam, sententiam videlicet Societatis altas in Theologica Schola iecisse radices, vt numquàm labe factanda meritò credi debeat. Nec sine mysterio sic locutus videtur, quandoquidem aliquid huiusmodi in antagonista quodam videri potuit inaniter iactatum, splendores videlicet quosdam, de quibus ij, qui mentale istud bellum sunt exactius prosecuti, de quo & Nos Tomo 1. Theologicorum Problem. Sect. 8. & de hoc non plura, vt ad reuelationes duarum illarum sanctarum veniamus, de quibus à nobis dictum Tomo 1. citato in Prolusione Apologetica n. 219. & 220.
73
*Illud autem hoc loco addendum non posse
reuelationi D. Brigittæ id aptari, quod à citato scriptore asseritur, dum de reuelatione loquitur eius, quod sub opinione versatur, quòd scilicet non est habenda pro diuina, sed à proprio spiritu loquentis, aut diabolico procedens. A diabolico enim non fuisse vti certissimum haberi debet, quia circa reuelationes omnes auctoritate multorum Pontificum diligentissimum est examen adhibitum, & de illis grauissimorum ac sapientissimorum virorum iudicio, sapientia ac dignitate præcellentium, dignè ac fauorabiliter pronuntiatum. Cùm ergo inter alias, quæ circa Virginis Conceptionem est habita, excellentissima sit, & circumstantias habeat peculiares, quis, nisi valde temerè, affirmet à diabolico spiritu processisse? & hoc ipsum argumentum conuincit à proprio loquentis spiritu non fuisse profectam. Si enim hæc talis, quæ alia maiorem fidem mereatur, cùm illustrior nulla, & maioribus præsidijs communita? Quid ergo est quod Ecclesia in diuinis clamat officijs D. Brigittæ ab æterno Patre per Filium eius Vnigenitum secreta cœlestia reuelata? & quidem humano illius discursui adscribi non posse, ex eo etiam ostenditur, quia sermo est satis prolixus dictatus ab Angelo, in quo mysterium istud continetur: caussam autem dictationis huius & modum, habet Prologus eidem præfixus: quod non est hoc loco omittendum, cùm sit caussæ præsenti satis oppor
tunum: Sic ergo ibi: Igitur Beata Brigitta habens cameram, cuius fenestra ad altare maius respiciebat (Ecclesiæ scilicet S. Laurentij Damaso) Vnde | Corpus Christi quotidie videre poterat, præparabat se quotidie in eadem camera ad scribendum cum pugillari, & charta, & penna in manibus, postquàm horas & Orationes suas legerat, & sic parata Angelum Domini expectabat. Qui veniens ponebat se propè eam à latere eius, & stabat erectus honestißimè habens semper faciem cum reuerenti gestu respicientem versus altare, vbi Corpus Christi reconditum erat, & sic stans dictam lecturam, id est, infrascriptas lectiones &c. ipse dictabat distinctè & ordinatè in lingua materna B. Brigittæ, & ipsa eas quotidie deuotißimè scribebat ab ore Angeli, & Patri suo spirituali quotidie illa, quæ ipso die Scripserat humiliter ostendebat &c.
74
*Et quis iam non hîc videat dictata huius
modi à proprio scribentis spiritu procedere minimè potuisse? Angelo quidem dictante sunt scripta, & Angelo quidem lucis, non eo, qui se in talem solitus tranformare. Si ergo neque à diabolico spiritu, neque à proprio talis scriptura processit, euincitur planè à diuino Angeli ministerio, profecta; & sicut alia in eisdem lectionibus contenta, ita & illud, quod ad Confessionem spectat, de qua Feria 4. Cap. 10. Lectione 1. & 2. Quibus concinit id, quod habetur Lib. 6. Cap. 55. Vtrobique enim Conceptionem Virginis auroræ assimilatam inuenimus. O quàm clarè emicuit in Annæ vtero aurora consurgens, quando in eo MARIÆ
Reuelatio S. Brigittæ.
corpusculum per aduentum animæ viuificatum extitit. Sic citata lectione 2. & ex ore virginis citato Capite 55. ita. Horæ, in qua ego concepta fui, verè potest vocari aurea hora & pretiosa. Benè ergo aurea hora fuit Conceptio mea, nam tunc incepit principium salutis omnium, & tenebræ quasi festinabant in lucem. Sed scito quòd Conceptio mea non omnibus nota fuit. Sic placuit Deo quòd amici sui piè dubitarent de Conceptione mea, & quilibet ostenderet zelum suum, donec veritas claresceret in tempore præordinato. Sic Virgo Tempus hoc, de quo illa, citatus scriptor non aliud, quàm futuri sæculi esse contendit, cùm Apostoli locum inducat de Iudicij die loquentis. Sed aliter Virgo, cui credendum potiùs: & illud Mosis videtur posse non immeritò, vsurpari, quando sanctissimus Pontifex Alexander VII. veritatem hanc adeò promouit, vt si quæ supersunt tenebræ, festinare videantur in
Deuter. 32. v 33.
lucem. Deuter. 32. & 33. & adesse festinant tempora.
75
*Et ad felicitatem quidem præsentium hac
ex parte id spectat minimè prætermittendum, in album scilicet sanctorum à SS. Alexandro corporatum An. 1665. die 19. April. Diuum Franciscum Salesium Episcopum ac Principem Ganeuensem, qui in Praxi diuini amoris. Lib. 2. Cap. 6. luculentissimum testimonium huic perhibuit veritati, non prætereundum hoc loco, & ex his pono versum exhibendum, quia Latina copia non suppe
tit: sic ergo ille: Destinauit itaque (Deus) ante omnia suæ Matri sanctißimè dignum profectò fauorem amoris Filij penitus sapientis, prorsus potentis, omninò boni, & qui, cùm esset talis, matrem erat ad suum beneplacitum electurus: & ita voluit redemptionem ipsi per modum præseruatiui remedij applicandam: vt peccatum quod à generatione in generationem deriuatur, eam non attingeret: & ita redempta fuit adeò excellenti modo, vt licet ad eius vsque conceptionem torrens originalis malitiæ peruenerit, vndas infelices suas tanto propellens impetu, quantum ad alias Adæ filias detulit; sed eò perueniens, vltra non proceßit, sed stetit, ad eum modum, quo Iordanis tempore Iosue, & eôdem quidem respectu, quandoquidem ad eum modum, quo fluuius iste cursum frænauit suum ob reuerentiam Arcæ Testamenti, quæ transibat; hic peccatum originale suarum cursum frænauit aquarum, eam reueritus & formidans, quæ verum erat futura Tabernaculum, Testamenti & fœderis sempiterni.
76
*Hoc pacto Deus à Matre sua gloriosa captiuitatem omnem semouit, disponens vt vtriusque status naturæ humanæ felicitate frueretur: siquidem innocentiam habuit, quam primus nobis perdidit Adam: & excellenti quadam ratione posita est redemptione, quam secundus nobis acquisiuit. Non aliter quàm electionis Horto, qui fructum erat vitæ laturus datum est vt omni genere perfectionis floresceret suæ Matri præparante æternæ dilectionis Filio vestitum deauratum pulcherrima varietate, vt ad eius regnaret dexteram, hoc est, vt esset prima prædestinatorum, quæ delitijs erat diuinæ dexteræ fruitura: quocum hæc Diua Mater, vtpotè reseruata Filio, ab eo fuit redemta, non solùm à damnatione, sed etiam ab omni eius periculo, eam securam reddente sua gratia & perfectione, ita vt eius gressus pulchræ essent Auroræ, quæ ex quo in Oriente apparere incipit, constantibus splendoribus properat, vsque ad perfectum diem. Redemptio admiranda, maius Redemptoris opus, & prima omnium redemptionum: qua Filius amore verè filiali Matrem suam in benedictionibus præueniens dulcedinis præseruauit, non solùm à peccato, vt Angelos, sed etiam ab omni discrimine, & ab omni eo, quod eam posset diuertere, aut in amoris sancti exercitijs retardare. Ea propter ipse Dominus protestatus est inter omnes ratione præditas creaturas, quas ipse elegerat hanc Matrem suam solam esse Columbam, totam pulchram, & perfectam, & amicam, quam supra omnem comparationem & consimilitudinem diligebat. Hæc ille, magnis Ecclesiæ Doctoribus dignitate, sapientia, & sanctitudine comparabilis, magnis item ac pluribus veritatis præfatæ testibus accensendus, ne Cardinalis Caietanus sententiam piam sanctorum esse auctoritate destitutam affirmans, pietatis possit cursum, si non impedire, aliquantulùm, tamen retardare. Pro quo hæc satis.
§. III.

§. III.

Circa execratorium iuramentum Diuæ Teresiæ vbi de Libro vitæ, de quo Tomo 1. Theologicorum Problematum n. 1843. & seqq. & aliqua Scitu digna.
77
*SIc ille loquitur: No me escribe Dios en su
Epistolæ D. M. Verba.
libro, si tal me passò propor pensamiento. Non me Deus in suo scribat libro, si vel tale aliquid cogitatione præuolante tractaui. Vbi iuramentum execratorium, vt Doctores vocant, videtur apertum, & ita agnoscit Dom. Palafox n. 16. Posset autem
dubitari an formale iuramentum fuerit, propter id, quod statim addit: Sufrase este encarecimiento à mi parecer. Toleretur exaggeratio ista, meo videri. Non ergo iurare voluit, sed exaggerare, & eo loquendi modo ostendere, quàm fuerit à se alienum | id, quod sibi videbat imputari. Dari enim posse iuramentum tantùm materiale, iuxta formam scilicet verborum id significantium, sine animo iurandi, non videtur posse negari: sicut etiam esse iuramentum potest, etiam si verba ex se id non videantur præseferre. Vnde est illud D. Gregorij
D. Gregor.
Lib. 27. Moral. Cap. 7. ante medium: Humanæ aures talia verba nostra iudicant, qualia foris sonant. Diuina verò iudicia talia foris audiunt, qualia ex in
D. Thom.
timis proferuntur. Sic ille, adductus à D. Thoma 2. 2. q. 89. arti. 7. ad 4. Pro quo Auctores adducit P. Vincentius Tancredi de Religione. Tract. 4. Lib.
P. Tancredi.
1. Disput. 4. Quæs. 1. & 2. & videtur id non abhorrere ab eximio Diuæ Matris spiritu, vtpotè quæ iurationibus non assueta, vnde citatus Scholiastes ait fortasse vnicum eius toto in vitæ decursu iuramentum hoc fuisse: vnde opportunius videtur si dicamus neque modò iurasse, sed præfatis verbis ad exaggerationem tantùm sui asserti ex vero penitus vsurpasse.
78
*Sed contra hoc est Cardinalis Caietani
doctrina circa citatum Arti. 7. §. Ad euidentiam, qui est penultimus, vbi propositis rationibus dubitandi pro vtrâque parte in casu quo quis sine alicuius præiudicio iuret id quod verum est; subdit quòd si subtilius inspexerimus, apparebit mendacium ex propria natura, quoniam directè contrarium fini iurationis, scilicet confirmationi veritatis: ideò enim iuramus, vt veritatem confirmemus. Iurasse namque non cum animo iurandi, est confirmare & non confirmare veritatem. Nam qui iurat actu exteriori, firmat veritatem in quantùm est ex specie actus exterioris: quia verò non iurat mente, non confirmat veritatem. Vnde actus iste sic peruersus in seipso, vt sibi ipsi sit contrarius, est perniciosus toti generi humano, vtpotè quantùm in se est eneruans fidem dandam exteriori iuramento. Magis autem apparet directè pernicies huiusmodi facti iuramenti, considerando iuramentum in ordine ad Deum. Nam sic iurare est ex suo genere illudere diuino testimonio: quia ex actu exteriori inducit diuinum testimonium, & ex actu interiori dissentit inuocationi diuini testimonij: quod nihil videtur quàm quædam diuini testimonij allusio. Sic citatus Doctor, cuius doctrinam amplexus est Couarrubias de Pactis 1. p. §. 5. num. 2. & nonnulli alij dicentes esse peccatum mortale, & negari nequit discursum adductum esse & subtilem & solidum, vt sententia talis debeat verosimilis iudicari.
79
*Sed nihilominùs tantum esse veniale te
nent plures, ex quibus P. Suarez Tomo 2. de Religione Tract. 4. Lib. 3. Cap. 17. nu. 6. dicens oppositum, etsi probabile, nimis tamen rigorosum, quia ibi non interuenit iniustitia proximi, præter illud genus mendacij, quod homini perniciosum non est: nec etiam respectu Dei interuenit grauis irreuerentia, quia eo modo, quo nomen eius assumitur, ad veritatem firmandam adducitur. Et licet ratione fictionis in vanum assumatur nomen Dei, quod negari non potest, non tamen cum graui irreuerentia ratione materiæ & modi, & ideò licet sit culpa, non tamen grauis, sicut qui orat sine attentione, & qui laudes Deo canit, nihil de illo cogitans, in vanum nomen Dei assumit, & non proptereà mortaliter peccat. Nec denique finis iuramenti grauiter in hoc offenditur, quia sufficit ad finem iuramenti, quòd sine fictione exhiberi debeat, & quòd hæc obligatio sit proportionata materiæ, & negotio, de quo tractatur, & ita eamdem sententiam sequuntur P. Lessius Lib. 2. de Iustitia Cap. 42. & 43. P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 3. Cap. 6. n. 9. & 10. P. Valentia Tomo 3. Disputat. 6. Quæst. 7. Puncto 4. Col. vlt. & alij apud ipsos, & à Nobis etiam adducti in Appendice Sect. 1. Parte 1. Propositione 12.
80
*Siue hanc verò, siue quamcumque aliam
sententiam teneamus, quæ peccatum in huiusmodi genere iurandi recognoscit, proculdubiò asserendum est D. Teresiam ab illo longissimè abstitisse, quæ in gradu erat perfectissimo sanctitatis quando sic scripsit constituta, vetulam enim se vocat, vnde & iam diu erat, ex quo votum illud satis arduum emiserat faciendi quod perfectius sibi occurreret, vnde & à veniali peccato deliberatè admisso procul erat, & multò magis ab eo, circa cuius grauitatem opiniones versabantur, vt vidimus, & doctrina illam extenuans non erat ita roborata, vt modò post grauissimos, quos adduximus, scriptores, & licet Dominicus
Dominicus Sotus.
Sotus ijs antiquior secundam videatur tenere Lib. 8. de Iustitia q. 1. arti. 7. in solutio. ad 4. vers. Ex secundo autem, absolutè non loquitur, sed de iurante coacto, quamuis eo quòd eius ratio de non etiam coacto videatur procedere, à P. Thoma Sancio pro ea adducatur, de quo etiam Nos Propositione citata.
81
*Potest tamen excogitari modus, quo ve
niale etiam peccatum possit excusari, pro quo est fundamentum apud P. Sancium, qui P. Valentiæ sententiam amplexus n. 10. citato ita scribit: Si autem interiori animo nolit illa ad materiam falsam referre, nec potest ob aliquas rei circumstantias rationabiliter ab alijs putari id velle, vt inde scandalizentur; sed tamen iure suo vtens vsurpat ea verba ad significandum aliquid aliud interius conceptum, quod verum sit; vel vsurpat ea tantùm materialiter, nil per illa confirmare volens, non peccat mortaliter, nec applicat iuramentum in debitæ materiæ. Immò ego credo nec hunc venialiter peccare, quia nullum est mendacium, & cogit caussa iusta vti ea æquiuocatione. Sic ille. Iuxta quem cùm verba tantùm materialiter vsurpantur, si iusta aliqua caussa sit, neque veniale in eo iurandi modo peccatum inuenitur. De quo & dictum citata Propositione. Videtur autem dici posse B. Teresiam ad dicto modo iurandum caussam iustam habuisse. Iurare enim illam, ipsius erat aduersum consuetudini, & aliàs verba iuramentum præseferentia ad pleniorem faciendam fidem potuit expediens iudicare. Caussam enim illi vt iuraret iustam extitisse dubitari nequit, quandoquidem iurauit, & vt materialis esset tantùm iuratio, id quod diximus, potuit suffragari: quod quidem si vti perfectius apprehendit, cum arduo illo voto potuit non male componi.
82
*Sed his non obstantibus dicendum est
Diuam Matrem formali iuramento vsam, quia omne id, quod ad illud remouendum adduci potest, ab illius sincerissimo spiritu, & veritatis amantissimo nimis quantùm alienum, peregrinum, abhorrens, neque sine illius iniuria potest aliter pronuntiari. Id constat ex ipsius vitæ decursu satis ab eâdem, & ab alijs fidei incorruptæ | conscriptæ. Sed illud ex Mentione 4. minimè huic loco subtrahendum, in qua sic scribit: Possum errare in omnibus, sed non mentiri: nam per Dei
misericordiam potiùs mille mortes sustinerem. Dico quod sentio. Sic illa, & quidem in illo iurandi modo mendacium aliquod extitisset; non ex parte rei assertæ, sed modo asserendi, eo scilicet ipso quòd verba iuramentum præ se ferentia non secundùm propriam significationem, qua ad interius iuramentum significandum assumi debent, sed materialiter assumuntur, & ita Cardinalis Caietanus num. 78. adductus dixit esse in hoc iurandi modo mendacium ex propria natura, quod P. Suarez non negat, sed quia non perniciosum, non esse peccatum mortale asseruit, vt vidimus num. 79. Neque iusta caussa suberat vt S. Mater eo modo loquendi vteretur: nam quandoquidem iurare sibi expediens iudicauit ad faciendam fidem, sine ambagibus id præstare magis eius decebat dignitatem. Si enim quia nusquàm aliàs iurauerat (quod sine fundamento steterit) etiam ab illo iurandi modo debuit abstinere ob eamdem rationem. Neque imperfectioni alicui id tribuendum, cùm sit de fide iuramentum habens tria illa satis nota & omninò necessaria adiuncta, iustitiam scilicet, iudicium,
Ierem. 4. v. 2.
& veritatem, esse actum religionis licitum & sanctum, quod & multis Sanctis in vsu, & ita à D. Matre magno cum merito imitabile: cùm tamen iuramenti illius interiori forma carentis nullum apud illos occurrat exemplum. Hoc ergo vti penitus inconcussum ab omnibus piè, dignè, verè, & prudenter sentientibus admittendum. Iam ad alia.
83
*No me escriba Dios en su libro. Non me
Iuramentum execratorium D. T.
Deus in suo scribat libro. Iuramentum execratorium est, & sanè grauissimum, quod aliàs imprecatorium dicitur: quando scilicet verba iuramenti non immediatè significant inuocationem Dei in testem, sed voluntatem, qua iurans se, vel sua diuino iudicio committit, vt in eis Deus iniuriam sibi illatam vlciscatur, si falsò illius testimonium imploratur. An autem imploratio vindictæ
materialiter se habeat ad huius iuramenti constitutionem, an formaliter, parùm interest ad præsens institutum. P. Thomas Sancius citato Lib. 3. Cap. 1. num. 5. cum P. Valentia primum affirmat, laudans ibidem Caietanum, qui 2. 2. q. 89. arti 1.
Caietanus.
vers. Ad id autem: docet officium vindicis seu iudicis implorari in hoc iuramento sub ratione testis: Ergo vt iudex est testis: Atqui imploratio testis vt talis ad formalem rationem iuramenti spectat, ergo non tantùm materialiter se habet. Videtur euidens consequentia. Sed quidquid de
hoc sit, imprecatio sanè grauissima est, qua Diua Mater æternam suam damnationem, si id quod sibi imputatum fuerat vel cogitatione versauerat, imprecatur: nam in Dei libro non scribi hoc importat, iuxta illud Apocal. 20. v. 14. &
Apocal 20. v. 14. & 15.
15. & infernus & mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda & qui non inuentus est in Libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. Noluit autem terminis vti communibus di
cens more aliorum, In æternum damner, vel, Deus me in æternùm condemnat, quia minùs decentes illi, sicut vulgares alij: Maledictus à Deo sim. Diabolus me tollat, Non sit mea anima salua. Est enim imprecatio dicta sapientioris spiritus, & in rebus diuinis versatissimi, & magis eum decens, qui cum illo loquebatur, insignem pietate virum, sapientia, & rerum spiritualium singulari notitia, vt vidimus nu. 57. Videtur quidem diuinorum librorum architecta, ex quibus multorum spiritualis vita profluxit, cum vitæ Libro speciale habuisse commercium, & à diuino spiritu vt per ipsum iuraret incitata, dum id etiam scribebat, quod & ad vitam erat spiritualem profuturum, & sic vt in Libro vitæ etiam scriberentur.
84
*Quomodo autem id stare possit quod
verba prædicta designant, videtur difficile; dum enim ait, Non scribar, supponit denuò posse scribi, necdum esse scriptam: quod tamen stare nequit: quia quotquot in Libro vitæ scripti sunt, id in Dei æternitate consecuti. Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Ephes. 1. v. 4. Vt
Ephes. 1. v. 4 D. Thom.
autem docet D. Thomas 1. p. q. 24. arti. 1. in Corp. Ipsa prædestinatorum conscriptio dicitur Liber vitæ. Vt est communis Theologorum doctrina, & præcipuè Interpretum circa Quæstionem dictam. Et Apocal. 3. v. 5. ad illud: & non delebo
Apocal 3. v. 5. & 21. v. vlt.
nomen eius de Libro vitæ. Et Cap. 21. v. vlt. Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens, & mendacium, nisi qui scripti sunt
in Libro vitæ Agni. Philip. 4. vers. 3. Quorum nomina sunt in Libro vitæ. Psal. 68. v. 29. Deleantur de libro viuentium, & cum iustis non scribantur. Psal. 138. v. 16. In libro tuo omnes scribentur. Exodi 32. v. 32. Aut si hoc non facis, dele me
Exodi 32. v. 32.
de libro tuo, quem scripsisti. Nullibi autem talis loquendi modus reperitur, quod scilicet agere quis possit vt in libro Dei scribatur, in quo non supponatur scriptus: neque Scriptura illum exhibet, ex cuius iurata locutione Librum vitæ accipimus, & iuxta quam debet locutio nostra formari.
85
*Nihilominùs stare imprecatio dicta potest
Explicatur variis modis.
& sensu congruente saluari. Primò iuxta id quod ipsa subdit: Sufrase este encarecimiento a mi parecer, Toleretur exaggeratio hæc, meo videri. Cum ex
aggeratione ergo locuta, ac si possibile esset vt quis in Libro vitæ non scriptus ab æternitate, in tempore scribatur. Quo pacto explicant probatissimi Interpretes illud Mosis: Dele me de libro tuo. Deleri enim erat impossibile quia vt D. Au
D. August.
gustinus ait Lib. 10. de Ciuitate Dei, Cap. 13. Præscientia Dei, quæ non possit falli, Liber vitæ est. Ex quo infert D. Thomas sic in argumento ad Arti. 3. Sed à præscientia Dei non potest aliquid subtrahi, similiter neque à prædestinatione: ergo &c. Quod quidem in responsione concedit, & etiam in Corpore. Significatur ergo tantùm vehemens desiderium salutis populi in Mose. Non quod verè deleri optet (illud enim erat impossibile) sed vt hac phrasi ingens suum desiderium aliqua ratione patefaceret, quod non poterat aliter: Vnde non ait: Dele me, modò illis dimittas, quasi cuperet commutationem sui facere pro populo, populique absolutione, sed, si id non facis, dele me, vt bene cum alijs, quos citat, habet P. Cornelius.
86
*Secundò, vt reuera Diua Mater aliquid
possibile sibi imprecata fuerit, quòd scilicet in Dei libro non scriberetur: quia hoc absolutè loquendo possibile est, cùm talis scriptio ex meri Dei bene|placito contingat. Quòd autem supposita iam scriptione in Dei æternitate, & illius præscientia, quædam sit in sensu composito necessitas, res Theologica est, à qua potuit eius consideratio abstrahi: quemadmodùm accidit in orationibus ad Deum fusis, quibus conamur à Deo benignum affectum circa aliquid impetrare. Cùm enim Deus ab æterno id velit, quod circa rerum creatarum dispositionem euenturum est, nequit nostra oratio eius mutare voluntatem, si fortè oppositum ipsi placuit, & suo Decreto firmauit: si autem id voluerit, quod petimus, iam orationis etiam impetratio cessat: nam ea non existente, Deus id, quod petitur voluit, & est in æternùm voliturus. Oratio ergo, circa affectum Dei tendit secundum se consideratum, quod id in æternitate sua cognouit ille, & propter eam potuit sic velle, & sic etiam esse illa impetratoria. Et hoc
ipsum explicandi genus in oratione Mosis præfata adhibet P. Cornelius dicens: §. Respondeo Secundò. Sensus ergo est. q. d. Aut dicas Aut dimitte, aut priua me æterna beatitudine, ad quam me consignasti & conscripsisti. Seposita enim præscientia & prædestinatione Dei, à qua abstrahebat Moses, absolutè possibile erat Mosem priuari sua beatitudine, quod est deleri de Libro vitæ. Sic ille: quod præsenti proposito venit aptè accommodandum propter id, quod de abstractione asseritur, rei tantùm possibilitate secundùm se considerata.
87
*Tertiò sic imprecari sibi sancta Parens potuit, quia stat modus ille loquendi sine aliquo incommodo, eo quòd possit quis in Libro vitæ de nouo conscribi iuxta D. Thomæ dictrinam citata q. 24. arti. 3. ap 3. vbi ita loquitur: Ad Tertium dicendum, quod eo modo quo aliquis dicitur deleri de Libro vitæ, potest dici quòd ibi scribatur de nouo, vel secundum opinionem hominum, vel secundùm quòd de nouo incipit habere ordinem ad vitam æternam per gratiam. Quod etiam sub diuina notitia semper comprehenditur, licet non de nouo. Sic ille. Quod potest ex adducto Prophetæ loco Psal. 68. confirmari: Deleantur de libro viuentium,
Psal 68. v. 29.
& cum iustis non scribantur. Vbi sicut deletio de nouo, accidere potest, ita & scriptionem posse, de nouo contingere, satis apertè videtur indicari: sicut & librum iustorum aliquo modo esse diuersum à Libro vitæ, quia non omnes iusti sunt prædestinati: vel potiùs dici potest in Libro vitæ omnes iustos scribi, sed diuerso modo, & velut in diuersa parte libri, vtpotè qui delendi. Vnde & D. Thomas de vno tantùm locutus libro, cùm discrimen illud assignauit. Potuit ergo D. Teresia sic iurare, non quidem iuxta priorem illam explicationem de opinione hominum, quàm minùs ipsa curabat, sed iuxta aliam de nouo ordine per gratiam, non quidem se Deo gratam agnoscens, sed humiliter dubitans, & gratiæ carentiam sibi imprecans, in quo quidem iurandi modo imprecatio damnationis inuoluitur, quia sine gratia indubitatum est neminem posse saluari.
88
*Potest autem occasione distinctionis dictæ iuxta D. Thomam, non immeritò inquiri, an iuxta priorem explicationem possit esse iuramentum, si quis dicat: Non me Deus suo scribat in libro, intelligendo, Secundùm opinionem hominum. Et non dubito esse tale posse, si sit sensus: Homines me à diuina gratia alienum existimant, & numquàm eam adepturum, vtpotè ab ea exclusum à Deo, si tale dixi, feci, aut cogitaui aliquid. Est siquidem pia imprecatio cum respectu ad Deum, qui quamdommodò in testem adducitur sua prouidentia disponens vt in vindictam negatæ veritatis, opinio talis apud homines subsequatur.
P. Thomas Sancius.
Neque id quod ait P. Thomas Sancius videtur obstare Lib. 3. citata Cap. 2. nu. 41. scilicet hoc non esse iuramentum: Habear hæreticus, si hoc non ita est: cui videtur simile, Habear reprobus: ad quod reducitur id, de quo agimus: Nam licet ita esse possit quando non est respectus aliquis ad ad Deum vt vindicem: secus tamen accidit, cùm ille adest, & ita eodem modo est philosandum de adducto à citato Patre, si sensus sit: Deus me puniat opinione tali de me concepta apud homines, vt hæreticus habear: quod est omnino conforme doctrinæ ipsius & aliorum, de qua n. 85.
89
*Quartò explicari dictum iuramentum S.
Matris potest iuxta verba adducta ex Psal. 138. v. 16. & in libro tuo omnes scribentur: quæ quidem post illa habentur: Imperfectum meum viderunt oculi tui: quod ad corporis humani formationem referendum Textus ipse significat, & ita communiter accipiunt Interpretes: Vt scilicet embryonem, in quo nondum apparet forma, & distinctio membrorum, Deus videat, rectè agnoscens quid inde fieri debeat, & quò sit tandem illud quidquid est euasurum: quia in eius libro omnes scribentur, eo quòd in se habeat exemplaria & Ideas rerum omnium, quomodo pictor & sculptor scit ex informi materia quid futurum sit, quia videt exemplar. Vnde illud & accipiendum pro Quia. Quam expositionem cùm adducat Cardinalis Bellarminus, sic postea
Cardin. Bellarmin.
subdit: Possunt hæc omnia intelligi: etiam de perfectione quantùm ad animam; id est, de sapientia, prudentia, virtutibus moralibus, gratia, & gloria. Nouit enim Deus imperfectum nostrum, & nos ex nobis nihil esse nisi massam informem. Sed iuxta descriptionem in Libro vitæ, in dies formamur & proficimus, donec efficiamur conformes imagini Dei, & configuremur corpori claritatis eius. Atque ad hanc perfectionem tam excellentem corporis & animæ, ad quam ex tanta imperfectione perducuntur amici Dei, respiciens Propheta exclamat id, quod sequitur: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus &c. Iuxta hæc ergo stare iuramentum potest. Non me Deus suo scribat in libro, vt sit sensus: Non me illa concedat, per quæ ex imperfecto statu emergere possim, & eius amici in eius libro, Libro inquam vitæ, scribuntur. Quod equidem spiritui illi adeò perfectionis auido non poterat non esse grauissimum, quod ex voto faciendi semper quod perfectius erat, satis intelligi potest. Non videtur autem absoluta illa locutio: Non me Deus scribat &c. ad hunc modum explicationis arctanda, quia plus absque dubio sonat: sed quia Diua Mater
de Libro vitæ generaliter edocta, non habebat omnes explicationes in promptu, quæ Theologicam notitiam exigunt, dum modo dicto iurauit, omnes illas existimādumexistimandum est fuisse amplexam, quęquæ sunt communi Patrum ac Doctorum doctrinæ conformes, & ad illas à spiritu sancto directam. | Et ita Quintò tandem dici potest iurasse aptissimè & sanctissimè, quia eius mens fuit eum in suo iuramento seruare sensum quem posset optimum coràm Deo & hominibus, vt sibi iuxta illum plenissima adhiberetur fides eo in negotio, in quo eam talem cupiebat, & medio opportunissimo adhibito elicere conabatur.
§. IV.

§. IV.

An ratio à S. Teresia pro suo iuramento adducta sit exacta. Vbi de eius fidelitate erga IESV Societatem.
90
*Ratio ab ea reddita insoliti iuramenti illa est: Sufrase estaeste encarecimiento à mi parecer, para que V. P. entienda que no trato con la Compañia, si no como quien tiene sus cosas en el alma. Toleretur hæc exaggeratio, meo videre, vt V. P. intelligat me non agere cum Societate, nisi vti eam decet, quæ res ipsius in anima habet, & quidem vt iuramentum vndequaque honestum sit, tria illa, de quibus nu. 82. requiruntur, ex quibus
iudicium præsentem quæstionem spectat, de veritate enim iam vidimus, & de iustitia dubitari nequit, cùm materia honesta fuerit: iudicium autem communiter explicari solet, vt necessitatem iurandi indicet, vt videri potest apud P. Sua
P. Puarez.
rium Tomo 2. de Religione Lib. 1. de Iuramento Cap. 3. nu. 8. Semper namque necessitate aliqua opus est, vt sit illud licitum; circa modum autem necessitatis benè ille philosophatur, vt prudentis hoc
Ad necessitatem reducitur.
sit arbitrio iudicandum. Et ideò hunc tertium comitem meritò iudicium & discretionem appellari, nec posse certiorem regulam tradi. Cùm ergo Diua Teresia inter prudentissimas debeat Virgines numerari, potuit eius arbitrio talis necessitas definiri: cùm præsertim eius prudentia non humanis tantùm regulis duceretur, sed luce altiori gauderet, vnde & vti Magistram cælestis doctrinæ ab Ecclesia propositam habemus, vt dictum nu. 68.
91
*Quod quidem manifestè ostendit illam
in præfato, iuramento non peccasse; sed ostendendum restat neque contra perfectionem fuisse consilij à Christo traditi de non iurando: tale enim Consilium verbis illis clausum Matth. 5. v. 33. & 37. Audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis non iurare omnino: Sit autem sermo vester Est, Est, Non, Non: Quod autem his abundantius est, à malo est. Quibus similia habentur Iacobi 5.
Iacobi 5. v. 12.
v. 12. Ex quibus P. Suarez eleganti & erudito discursu concludit Consilium traditum esse à Christo ad Christianam perfectionem spectans, vt numquàm iuretur, nisi quando iurandi instat præceptum. Videndus citato Lib. Cap. 2. num. 17.
Quomodo illud accipiendum.
19. & 21. vbi præsertim necessitatem præcepti adstruit, qua non obstante Consilium Christi iuramento violatur. Non videtur autem necessitatem præcepti extitisse vt Diua Teresia occasione prædicta iuraret. Vnde iuramentum non adhi
buit, vtid, quod sibi imponebatur de solicitato ad mutationem status Confessario amoliretur, bonis pro firmanda fide rationibus redditis, sed circa insincerum agendi modum, & subdolam diligentiam, vt crederetur impedire velle, quod aliàs animitus, licet clanculum, accurabat. Id enim animam arguebat ea indignum, quęquæ in statu erat adeò spirituali collocata, & quæ adorationem Dei profitebatur in spiritu & veritate. Ioan. 4.
Ioan. 4. v. 25.
v. 25. facta aliorum eo in genere magistra in ijs, quæ ad Euangelicam spectant perfectionem: à quo quantùm dolosus ille agendi modus abhorreat nulli non est manifestum. Hinc Sanctorum aliqui numquàm se iuraturos statuerunt, vt Diui
Qui numquam iurauit Sancti.
Ioannes Chrysostomus, & Gregorius Nazianzenus: cùm tamen credibile sit multas illis occasiones occurrisse id faciendi ei similes, & fortè vrgentiores, quàm Diua Teresia suo in scripto manifestat. Id quod in Ethnicis quibusdam laudabile prædicatur, qui numquàm iurarunt, etiam si temporariæ non leuis momenti in eo vtilitates verterentur: pro quo videri potest P. Cornelius in citatum locum Matthæi.
92
*Sed his non obstantibus constanter asse
rendum D. Teresiam contra perfectionem Consilij à Christo traditi non fuisse, dum iurauit, operatam: quod quidem ex dictis de voto eius faciendi quod perfectius erat, conuenienter potest comprobari. Vt enim iam adnotauimus, quando Epistolam istam scripsit, iam erat grandæua, vnde & se anum vocat: & illud Deo consiliante emisisse in sacris habemus Officijs: vnde incredibile est id quod erat consilij in iuramento ab eâdem violatum. Fateor equidem non videri præceptum instasse vt sic iuraret, quia pro eo non vrget solidum aliquod fundamentum: fuit autem magna vtilitas; & hanc sufficere vt iurari sine violatione Christi Consilij possit, non videtur posse negari, quia magna vtilitas pro necessitate reputatur. Hinc P. Suarez, qui præceptum toties
P. Suarez.
exegit, necessitati vtilitatem adiunxit Lib. 3. Cap. 12. nu. 3. dicens iuramentum assertorium, cui inest veritas sufficienter cogitata & cognita, solumque illi deest necessitas vel vtilitas, numquàm esse in indiuiduo peccatum mortale. Sic ille. Syluester verb.
Syluester.
Iuramentum 2. n. 4. vbi explicans cum D. Thoma 2. 2. q, 89. artí. 3. tres conditiones iuramenti, aut comites, circa iudicium ait, vt ex necessaria caussa iuretur, subdens sic: Adde, vel ex vtili. P. Thomas Sancius Lib. 3. Cap. 4. n. 4. circa idem, vt
P. Sancius. P. Fagund.
necessaria vel pia caussa. Idem habet P. Fagundez Tomo 1. in Decalogum Lib. 2. Cap. 6. n. 14. & plures alij, Licet autem loquantur de iudicio vt nenecessarium est ad hoc vt iuramentum sit licitum, ad caussam etiam præsentem aduocandum est: quia in eo tantùm vim facimus vt vtilitas necessitatis nomine comprehendatur, quia reuera quoddam genus necessitatis est, vnde propter illam multæ dispensationes in sacris præceptis reperiuntur, vt in ieiunio, Festis, & alijs, quæ non solùm humana, sed etiam diuina sunt sæpiùs, piè Deo res nostras disponente, ne vtilitatibus, sine quibus ægrè vita duci potest, careamus: & vt non dicatur comprehendi, ei saltem æquiualet, propter rationem dictam. Id autem ad materiam etiam Consilij, & caussas perfectionis conuenienter adsciscitur; vt scilicet cùm aliquid contra Consilium & perfectionem sit, nisi necessitas id excuset, idem sit de magna vtilitate, non temporali, sed spirituali dicendum, quia reuera ita accidere potest. Vt quando quis ad Religionis statum, qui | Consilij & perfectionis est, vocatur, & eum vult
Non violati consilij exempla.
iuxta conuenientem sibi vocationem amplecti, contra illum non facit, si ob vtilitatem pauperum sororum aliquandiu in sæculo maneat, ad quod quidem necessitatus non est. Sicut etiam non facit contra Concilium Christi de vendendis omnibus, & dandis pauperibus, qui ex Consilio spiritualium magistrorum sua retinet, vt sic meliori modo possit eorum necessitatibus subuenire.
93
*Deinde contra Consilium non facit, qui
Dei in eo non complectendo obsequitur voluntati, quia summa perfectio nostra in eo sita est vt Dei voluntatem satis nobis manifestam faciamus. Vnde Doctores nonnulli, qui Deum necessitate morali ad optimum teneri existimant, hoc iaciunt inconcussum fundamentum, cessare scilicet comparationem inter optimum & non tale, quoties de diuina constat voluntate, ea enim stante nihil melius esse potest, immò neque æquè bonum, quia per nihil tale conformatur operans summæ regulæ bonæ operationis. Sic Sanctus Philippus Nerius statum religiosum affectans,
& Societatis ingressum ab eius Sancto Fundatore postulans, ab eo non est admissus, vt in eius habetur vita à P. Eusebio conscripta; quia iudicauit magnus ille discretor spirituum magis expediens futurum, si in sæculo remaneret, ob eximios fructus eius zelo sanctissimo, vt experientia satis superque ostendit, responsuros. Apostolicus etiam vir Magister Ioannes de Auila, de cuius Canonizatione agitur, similiter in Societatem admitti
voluit, & similiter est amicabili repulsa ab eodem Sancto Patriarcha dimissus, vt & historiæ habent, & vterque nihil consilio Christi contrarium admisit non admissus, quia ipsius Christi voluntatem, bono pro ea stante interprete, habuit exploratam. Quod autem Deus per alios significare solitus, sæpiùs etiam aut reuelatione, aut inspiratione solet etiam seruis suis indicare, quos non secundùm communes leges, sed singulari spiritus sancti motione gubernat. Sic Diuus Franciscus hereditatem suam parenti cessit, dicente Christo, vt quæ quis habet, pauperibus largiatur. Et
Item, & in feminis sanctis.
cùm virginitatis consilium sit adeò in Euangelio commendatum, sanctas aliquas matrimonio iunctas voluit, ob peculiares inde fructus colligendos, vt in Diuis, Monica, Brigitta, & Francisca videre licet ad statum cœlibem adspirantibus, sed volente Deo coniugali consortio copulatis.
94
*Sic ergo Diuæ Teresiæ accidere potuit,
vt scilicet à iurandi aliena consuetudine, iurarit tamen Dei inspiratione permota eo in negotio, in quo ipsa iuramentum adeò vtile futurum censuit, vt quodammodo etiam necessarium videretur: vt scilicet iuxta dicta n. 91. fœdum illum agendi modum à se fuisse alienissimum comprobaret: stante prætereà magna illius vtilitate, ob rationem dictam, ex quibus minimè contrarium Euangelico Consilio fuisse conuincitur. Quàm
Quæ videri cœpta.
autem expediens fuerit vt fidelitatem suam erga Societatem testatissimam relinqueret, ex eo ostenditur, quod potuit ipsa præcauere; futuros scilicet qui id conarentur obscurare ex eius libris expunctis omnibus, quæ ad Societatem pertinebant. Quod cùm Religiosissimi Patres Reformationis ab ea institutæ intellexissent, satisfactionẽsatisfactionem pro eo Generali in Capitulo congregati pręstiteruntpræstiterunt, sanctè affirmantes illud quale quale fuerat, se penitus inscijs, & modò abhorrentibus, perpetratum: pro quo gratiæ à Societate eisdem redditæ, quæ & reddendæ etiam meritò pro vulgatis Epistolis, in quibus Alma Parens ea præclara pro Societate testimonia exhibet, vt non parua ipsi gloria inde possit conciliari. Et cùm hoc sit etiam cœlestis eius doctrinæ pabulum, quis credat legitimos eius alumnos super ipso nauseaturos, vt super Manna cibo leuißimo quondam generatio exasperans Iudæorum?
95
*Iurauit Dominus Dauid veritatem, & non
Psal 131 v. 11. & seqq.
frustrabitur eam. Sic Dauid ipse Psal. 131. v. 11. Fuit ergo tale Dei iuramentum, vt fidelitatem suam erga Dauidem in ijs, quæ ipsi promiserat,
firmissimè testaretur. Et fuit illud satis conueniens, nam quæ promiserat, ea sunt, quæ in eodem Psalmo continentur, & statim subsequuntur, eôdem sic addente ex persona æterni Patris: De fructu ventris tui ponam super Sedem tuam. Si custodierint filij tui testamentum meum, & testimonia mea hæc, quæ docebo eos: & filij eorum vsque in sæculum sedebunt super sedem tuam. Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. Hæc requies mea in sæculum sæculi: hîc habitabo, quoniam elegi eam. In quibus priora illa, quæ conditionem important, si impleta non fuerint, quia conditionis defuit implementum, custodia inquam diuinæ legis, non est cur Deus vt minùs in suis promissis fidelis cooargui possit. Reliqua autem sine aliqua sunt conditione prolata: Quoniam elegit Dominus Sion &c. Et tamen non videmus illius promissionis effectum; Sione relicta, & illius habitatione ac requie in eâdem, quam perpetuam futuram pollicetur. Quia ergo circa fidelitatem vacillare credulitas poterat, additum iuramentum, vt de adimpletione promissi minimè dubitantes intelligentiam eius conquiramus, quam Titelmanus porrigit ita scribens in eum locum: Vox Dei Patris. De ædificio & electione sanctæ Ec
Titelman.
clesiæ. Hæc Sion, hæc sancta ciuitas, Ecclesia sancta locus est, quem mihi ad quietem & iucundam habitationem elegi, in quo coletur & inuocabitur nomen meum: in hac ciuitate ego habitabo, in medio fidelium permansurus in ea vsque ad sæculi consummationem, tamquàm paterfamilias in loco suo; & ambulabo inter illos tamquàm in medio filiorum meorum, ad illis protectionem, liberationem, & opportuna omnia impendenda beneficia. Hæc ille. Iuxta quæ satis exploratum habetur Deum erga Dauidem fidelissimum extitisse, & quidquid filij minùs ordinatè egerint, id quod iurauit minimè defecturum, licet oculis insipientium aliter videatur accidisse. Id quod caussæ præsenti facilè quiuis adaptârit.
96
*Quid autem sibi velit Magna Mater, dum
res Societatis in anima se habere dicit, non vtcumque, sed valde, satis indicat singularem erga illam affectum exprimere voluisse. Hispana enim phrasi sic dici solet: Habeo illum, aut illam valde in mea anima. Tengole, ô tengola, muy en mi alma. Quod quidem modis alijs in scriptura significa
tum inuenimus. Habere in corde Philip. 1. v. 7. Eo quòd habeam vos in corde. Cui & concinit illud 2. Cor. 7. v. 3. Prædiximus vobis quòd in cordibus nostris estis. In visceribus. Sic idem Philip. 1. v. 8. Quomodo cupiam omnes vos in visceribus IESV | Christi. Circa quod sic P. Cornelius: Quasi vi
P. Cornel.
delicet ego in Christi misericordiæ & dilectionis visceribus constitutus, & in ea quasi transformatus, vos ex ijsdem diligerem, nimirùm tam tenero, cordiali, ardenti, & viscerali amore, quali Christus suos omnes diligit. Sic ille. Et huiusmodi affectus excellentiam expressam reperimus in Apostolo, dum de Onesimo cum Philemone agit, & eum viscera sua vocat, hoc est adeò visceribus hærentem, vt esse viscera ipsa videretur. Tu autem illum, vt mea viscera, suscipe. Philem. v. 12. Iuxta Græcum tex
tum: Tu autem illum, id est, Ipsum, hoc est mea viscera, suscipe. Sic Arias Montanus. Quod & boni Interpretes obseruant. Vnde & iuxta eumdem sensum accipi & illud potest: Refice viscera mea in Domino. Quod de proprijs ipsius Pauli visceribus accipit cum alijs P. Cornelius, & potest eorum expositio cum alia componi, si dicamus Apostolum vtrumque complexum: vt & Onesimum, quem sua vocauerat viscera, & propria eius, humana susceptione reficienda desideret & exoret. Et id quidem quia eum habebat in visceribus Iesv Christi, in suis inquam, Christi in viscera transformatis; licet erga Onesimum specialius aliquid videatur indicare, quia vtilissimum futurum sibi adiutorem in negotio propagendæ Ecclesiæ, diuino afflatus spiritu recognouit: Qui tibi aliquando inutilis fuit; nunc autem & mihi & tibi vtilis. v. 11. fuit enim Ephesiorum Episcopus post
v. 11.
Timotheum & illustris Martyr Romæ. Ante omnia ista inuenimus singularem illam magnæ dilectionis formulam dicente scriptura sacra 1. Reg. 18. v. 1. Anima Ionathæ conglutinata est ani
1. Reg. 18. v. 1.
mæ Dauid, & dilexit eum Ionathas quasi animam suam. Quod quidem de anima propriè dicta accipiendum, iuxta grauissimos Interpretes, & vulgatum illud, animam magis esse vbi amat, quàm vbi animat. Conglutinata est anima Ionathæ animæ Dauid & dilexit eum &c. Vbi & expositiua & caussalis particula est, Conglutinata est, quia dilexit, & amor glutinum magnum, nobile, pretiosum & efficax est.
97
*Omittamus alia & dicamus sanctissimam
Matrem Teresiam Apostolico plenam spiritu, & Seraphico iaculo transfixam, modis prædictis Societatem dilexisse: idque voluisse significare, cùm eam valde in sua anima habere protestata est. Habebat quidem valde in corde, quæ habebat in anima: habebat in visceribus Christi, dum habebat in suis, quia sua erant in Christi viscera transformata. Diligebat vt propria viscera, vti Onesimum Paulus, ob eam, quam ab ipso vidimus redditam rationem: Nunc autem & mihi & tibi vtilis. Quam vtilitatem ibidem agnoscit ingenua illa attestatione: Quandoquidem illam (Societatem) vt medium assumptit ad ipsum (Ordinem Carmelitarum) reparandum & renouandum. Circa quod ita scribit Dom. Palafox n. 26. Ex hac Epistola
D. Palafox.
colligitur &c. quintò illustre testimonium, quod Sancta ad finem. n. 6. reliquit circa id, quod Societas IESV adiuuit vt hæc Sancta Reformatio institueretur, & quod iure optimo id ad reciproci amoris argumentum assumebat, quo se meritißimò prosequuntur: altera (Religio) propter id, quod illi dedit; & alia propter id, quod accepit; reddendo per hoc æterna huius amicitiæ secura pignora, & mutuæ obsequelæ: inspecta insuper ea, quam Sancta contulit, opera Societati IESV in eius Fundationibus. Ac si diceret: Non est æquum, vt quæ vnæ extiterunt, & se vt Deo nascerentur, adiuuerunt, diuersæ aut contrariæ inter se sint, cùm de incremento agitur & meritis, animabusque ad Deum perducendis. Sic ille. Vbi quod de adiuta in suo ortu Societate dicitur, minùs videtur congruere; orta enim erat antequàm Diua Mater de Ordinis sui Reformatione ageret, vt ex ijs constat, quæ ipsa sua scribit in vita. Videatur præsertim Cap. 23. in cuius fine post alia sic loquitur: AlobadoAlabado sea el Señor, que me ha dado gracia
para obedecer à mis Confessores, aunque imperfectamente: y casi siempre han sido de estos benditos hombres de la Compañ
ia de IESVS, aunque imperfectamente, como digo, los he seguido. Conocida mejoria comenzò à tener mi alma, como ahora dire. Sit Benedictus Dominus, qui mihi gratiam contulit vt meis obedirem Confessoribus, licet imperfectè: qui ferè semper fuerunt ex his benedictis hominibus Societatis IESV, licet imperfectè, vt dixi, eis sum obsecuta. Notorium profectum mea cœpit habere anima, vt mox dicam. Sic illa: de cuius ingenti charitate non dubito pro rerum opportunitate, si quidquam in Fundatione iuuare potuit, in eo minimè defuisse. Vnde est recommendatio illa ardoris cœlestis plena in Epistola 9. scripta Excellentissimæ Mariæ
Henriquez Ducissæ Aluæ verbis illis: Vna merced me ha de hacer ahora V. Excellencia en todo caso, porque me importa se entienda el fauor, que V. Exc. me haze en todo. Y es, que en Pamplona de Nauarra se ha fundado ahora vna casa de la Compañia de IESVS, y entrò muy en paz. Despues se ha leuantado tan gran persecucion contra ellos, que los quieren echar del lugar. Hanse comparadoamparado del Condestable, y su Señoria los la hablado muy bien, y hecho mucha merced. Lo que V. Exc. me ha de hacer es, escrebir à su Señoria vna carta agradeciendole lo que ha hecho, y mandandole lo lleue muy adelante, y los fauorezca en todo lo que se les ofreciere. Sic illa, ad quod Dom. Palafox videtur allusisse.
98
*Iam quod ad dilectam Societatem vt pro
Amoris excellentia exposita
priam animam attinet, ipsi inæstimabili charitatis glutino agglutinatam, non est in quo aliquatenus hæreamus. Velle illāillam in sua habere anima vidimus protestatam, quod est glutino fuisse dilectionis adstrictam, & dilectam vt propriam animam: neque enim ardentissimus animæ illius amor Ionathæ amori cedere poterat, qui & Seraphici fuit nobilis æmulator. De Ionathæ amore locutus
Abulensis Quæst. 2. in citatum Caput. 18. sic habet: Ionathas passus est hic quamdam teneritudinem cordis, quæ est in cordibus naturaliter generosis & excellentibus &c. Quod quidem Diuæ Teresiæ venit conuenienter aptandum, cuius cor & generosum & excellens naturaliter erat: cui generosæ & excellenti indoli si supernaturales dotes adijciamus, magnum profectò ipsius amor suprà amorem Ionathæ habuisse incrementum comperietur. Inquirens autem citatus scriptor caussam amoris tanti Quæst. 3. sic scribit: & quia Ionathas erat vir bonus, motus fuit ad diligendum nimis eum,
Idem.
qui dignus erat diligi. Item Ionathas erat vir strenuus in armis, & ob hoc diligebat omnes viros excellentes in arte bellica: Sic autem erat Dauid, quia ipse erat vir strenuus, secundùm quod patet ex bello, quod habuit cum Goliath. Sic ille. Similitudo ergo | morum eximij illius amoris Conciliatrix fuit. Quod quidem pro Diuæ Matris amore erga Societatem mirè consonat. Sibi illa amauit similem, sanctitate inquam, de qua illustre testimonium perhibuit citato capite, & alibi. Amauit & strenuam in arte bellica, quam scilicet ad maiorem sui Nominis gloriam propagandam erexit, vt nouo per Diuum Ignativm subsidio Militantem Ecclesiam roboraret, vt ipsius est Ecclesiæ attestatione compertum. Harto me consuela, que
Diua Teresia.
tenga V. S. la Compañia tan por suya, que es de grandissimo bien petrapara todo.
Sic Epist. 3. Illustrissimum Teutonium Archiepiscopum Eborensem allocuta. Et amauit strenua illa præliorum Domini belli potens heroina, pro quibus geminum instituit, & armauit exercitum sub eius vexillis, magno cum Ecclesiæ prouentu, & infernarum copiarum formidine præliantem. Pro quo ipsa in eadem Epistola dicentem excepimus: De este Rey
Eadem.
somos todos Vasallas. PlaguePlega à su Magestad que los del HisoHijo y de la Madre seamsean talettales, que como Soldados es forzados solo miremmiren esen adonde ua la vandera de nuestro Rey. &c.
§. V.

§. V.

De summo Diuæ Teresiæ erga Societatem amoris argumento ad vitam pro ea ponendam, exprompta.
99
*SIc illa loquitur post adducta verba. §. præ
§. Epistolæ.
ced. y ponria la vida por ellas, quanto entendiese no deseruiese à N. Señor en hacer lo contrario. Et vitam pro ipsis ponerem (pro rebus inquam Societatis, quas valde habebat in anima) quamdiu putarim Domino nostro non displicere contrarium effecisse. Verbum Ponria illius temporis est; modò enim, & iam pridem Pondria dicimus, nisi fortè vbi Diua Mater scribebat id adhuc in vsu est, quia & magis Castellanæ linguæ Conforme, vnde & dicendum Tenria, pro eo quod modò dicimus Tendria in verbo Tener, quæ ferè anomala sunt, quia littera D. rarò in subiunctiuis inuenietur adiecta, nisi cum verba illam habent, vt in Puedo PossenaPoder, Podria. Et genus est Syncopæ, cùm deberet dici Poderia, sicut dicitur Tenderia, venderia, Contenderia, PrætenderiaPretenderia &c. Et pro his minutijs satis, vt ad rem, & rem quidem obseruatione dignissimam, veniamus.
100
*Y ponria lauida por ellas. Quid maius dici potuit? Maiorem hac dilectionem nemo habet, quàm vt animam suam ponat quis pro amicis suis. Sic Fi
Ioan. 15. v. 13.
lius dilectionis Paternæ. Ioan. 15. v. 13. Sic enim Christum appellat Apostolus Coloss. 1. v. 13. Et transtulit in regnum Filij dilectionis suæ. Vidimus
Diuæ Matris amorem tenerrimum generosi & excellentis animi genuinum fœtum; sed qui tenerrimus idem & fortis, vt magnus Abulensis Antistes citata Quæst. 2. his verbis expressit: & est quidam motus interior præcordiorum, qui facit hominem tremere, & interdum ex amoris nimietate & sinceritate amantem prouocat ad dulcißimas lacrymas. Et iam non potest esse maior gradus amoris: & cùm aliquis ad istum peruenerit, omnia contemnit, vitam, & famam, & quidquid esse potest pro eo quem diligit, eo quòd amans iam non est sui iuris. Sed totum se posuit in amato. Est autem iste amor fortis & tener, quamquàm ista videantur repugnare: tener quidem vocatur, quia in teneritudine cordis fundatur, quæ est motus præcordiorum. Fortis autem est, quia nulla est affectio, quæ præcordia mouere possit, nisi amor. Ideò Canticor. 8. v. 6. & 7. dicitur: Fortis est vt mors dilectio. Lampades eius lampades ignis: aquæ multæ non poterunt (vulgata Posuerunt) extinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Sic ille. Vbi & nobis exclamare cum Ecclesia in sacris eius officijs licet, O charitatis victima. Victima inquam charitatis erga Societatem, iam coràm Deo talis, cui voluntas pro facto est: vt in Societatis etiam oculis esse debet ad dilectionem istam corditus æstimandam.
101
*Fortis quidem vt mors in ea dilectio fuit,
cùm morti se pro rebus Societatis, si ita expediret, offerendam minimè dubitauit. Mors namque Parca dicitur, quia nemini parcit: quod equidem hac in caussa iuuat inspiciamus. Viuebat magna illa tot filiorum Parens, quos doctrina & exemplo dudum genitos Christo cœlitus animabat. Sed si mori pro Societate oporteat, nemini parcit: derelinquendi illi, vt & ipsi quodammodo ea moriente, à qua spiritum religiosæ vitęvitæ hauserant, pariter moriantur. Neque minùs ordinata in eo censenda charitas, si id quod D. Thomas
D. Thom.
docet 2. 2. q. 31. arti. 3. ad 3. & 4. quem alij quamplures Theologi sequuntur, attendamus, paren
tibus inquam & filijs in eôdem periculo constitutis, illis præ istis subueniendum: Nullum autem benefactorum officium est tantum, sicut parentum: & ideò parentes in recompensandis beneficijs sunt omnibus alijs præferendi. Verba illius sunt citato Arti. 3. ad 3. & in responsione ad 4. ita loquitur: Ad Quartum dicendum quòd parentes sunt sicut Superiores, & ideò amor parentum est ad benefaciendum: amor autem filiorum ad honorandos parentes: & tamen in neceßitatis extremæ articulo magis liceret deserere filios quàm parentes, quos nullo modo deserere licet propter obligationem beneficiorum susceptorum, & patet per Philosophum in 8. Ethicor. Cap. vlt. Sic S. Doctor. Cùm ergo Diua Teresia Societatis alumnos parentes habuerit, & tot ab illis fuerit dotata bonis, vt ipsa varijs in locis contestatur, eos autem quos eius est Reformatio complexa, vt beatam prolem fecundæ Virginitatis, & virgineæ fecunditatis aspiciat, iuxta charitatis leges dicenda est censuisse, dum illos istis morte pro ipsis oppetita, præferendos iudicauit. Videatur Caput illud 23. citatum, in quo mirificè quidquid ad institutum præsens desiderari potest continetur. Et Epist. 19. in qua decem suos in Christo parentes enumerat cum elegantibus Adnotationibus Illustrissimi Palafox. Et quàm aptè illud huc descendit, quod ex P. Vilalpando adducit
Cori. 8. v. 7.
P. Cornelius in citatum locum Fortis est vt mors dilectio elegantem antithesim faciente inter dile
Vilalpandus.
ctionem morti comparatam, & inuidiam inferno, dum additur statim: Dura sicut infernus æmulatio: & inter alia sic contra ponit:
Dilectio.
Est telum aureum. Ditat quem traijcit.
Inuidia
Est cruciatus igneus. Spoliat quem urit.
Aureo quidem telo Diuæ Teresiæ traiecta viscera, & quia aureo, eximiè ditata. Sic enim habe
Apocal. 3. v. 17.
mus Apocal. 3. v. 17. & 18. Quia dicis: Quòd diues | sum, & locupletatus, & nullius egeo: & nescis quia tu es miser, & miserabilis, & pauper, & cœcus, & nudus. Suadeo tibi emere à me aurum ignitum, probatum, vt locuples fias, & vestimentis albis induaris, & non appareat confusio nuditatis tuæ. Quod au
Iaculum aureum dilectio.
rum, illud ipsum est iaculum ditans quem traijcit, dilectio inquam fortis vt mors, quo Diua Teresia Angelicis ditata virtutibus, vt Ecclesia canit, & ita Seraphicis ad martyrium pro Societate subeundum anhelauit. De charitate enim prædictum locum communiter accipiunt Interpretes, & optimam esse expositionem censet P. Cornelius, ardentibus quidem desiderijs comparanda, appetitionem enim ipsam Deus ingentis pretij loco
D. Gregor. Nazianz.
æstimat, vt ait D. Gregorius Nazianzenus Oratione in S. BaptismaBaptismo.
103
*Lampades eius lampades ignis atque
Septem lampades in illa
flammarum. Quàm opportunè cùm de Virgine ex numero prudentium vna agitur, lampades ignis, & flammiuomæ quidem inducuntur, iuxta parabolam, de qua Matth. 25. Non vna in
Matth. 25.
Diua Teresia lampas Christi sponsa dilectissima, sed sponsi ad instar multæ. Et septem lampades ardentes ante thronum, addita statim explicatione:
Apoc. 4. v. 5. D. Ambros.
Qui sunt septem spiritus Dei. Circa quæ D. Ambrosius, vel quisquis est Commentariorum illo
Septem dona spiritus Sancti.
rum Auctor, ita scribit: Per septem Spiritus Dei septem dona spiritus Sancti debemus intelligere, quæ in Dominum requieuisse Propheta Isaias manifestat dicens: & requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ & intellectus, &c. Hæ igitur lampades septem ante sedem, id est, ante conspectum Ecclesiæ ardere dicuntur, quia sine lumine harum virtutum, in nocte huius sæculi positi, per vitæ viam ad æternam patriam gradi non possumus. Sic ille, ita accipiendus, vt lampades prædictæ non solùm sint ante conspectum Ecclesiæ propositæ vt in via vitæ dirigant, sed vt exemplaria, vt ij, qui dilectionis amore feruescunt, similes eisdem euadant, quod in Diua Teresia cælesti sponsa erit persequi facile, otio non ignobili fruituris.
104
*Illud ex eôdem præsenti commodius
Idem.
instituto, quod subdit in hæc verba: Verùm quæri
potest cur Propheta, cum hæc septem dona in Christum descensura esse diceret, à maioribus cœpit, & descendendo ad minora peruenit. Sed non abs re factum videbitur, si diligenter inspiciantur. Nam quia Dominus noster IESVS Christus de illa cœlesti beatitudine, in qua æqualis erat per omnia Patri, ad terras descendere, & homo fieri dignatus est, & Angelis minorari voluit, quos ipse creauerat: non inconuenienter hæc septem dona descendendo accepit, quia voluntatem Patris descendendo & humiliando se vsque ad mortem adimpleuit, sicut dicit Apostolus: Humiliauit semetipsum vsque ad mortem, mortem autem Crucis. Philip. 2. u. 8. Sic ille. Totus ergo cælestium do
Philip. 2. v. 8
norum apparatus in Christo, eò tendebat, vt vitam ipse pro hominibus poneret suam, ad Crucis vsque humiliationem ex lampadum cælesti ardore descendens. Quod quidem in Diua Teresia sublimi quodam modo deprehendi potest ab eo, qui res eius & gesta non indiligens pertractarit. Pro Societate autem id eximiè fecit, quia septem illas lampades pro expectando diuino sponso semper accensas, ad subeundam pro ea mortem inclinauit, à sapientia illa supercœlesti incipiens, propter quam in Ecclesiam lauream est spiritualis magisterij consecuta.
105
*Et illam quidem in eo, quod subdidit
post priora illa verba, circa quæ sumus locuti, videre licet: Quantò entendiesse no deseruiessadeseruiesse al Señor en hacer lo contrario. Quamdiu putarim Domino nostro non displicere contrarium effecisse: vel, Diuino non esse seruitio contrarium. Circa quæ
Dom. Palafox prudenter obseruat non debere amori contrarium iudicari, si Prælati aliquando id non indulgeant, quod ab eisdem petitur, & illi iudicant non debere concedi: quod est profectò verissimum. Venitque ad regem (Absalon) & ait ad eum: Ecce tondentur oues serui tui &c. & ait Absalom: si non vis venire veniat, obsecro nobiscum saltem Ammon frater meus. Dixitque ad eum rex:
Non est necesse vt veniat tecum 2, Reg. 13. v. 34. & 36. Ecce patrem dilecto filio id quod rogauerat denegantem. Quam autem ea esset negatio conueniens, infaustus statim euentus ostendit, dum coactus copiam abeundi facit: Coëgit itaque Absalom eum, & dimisit cum eo Ammon. Pro quo hæc satis, vt circa limitationem à Diua Matre adiectam non nihil adijciamus.
106
*Poterat quidem oppetitio mortis ex se
sancta & laudabilis, & ita ex se Deo beneplacens, & meriti magni, meriti inquam martyrij, quia ad eum potuit gradum, adiunctis circumstantijs, peruenire, ipsi quoad executionem vrgendam non placere, quia Diuam Parentem ad alia pro sua gloria egregia molimina destinarat. Sic enim Diui Romualdus, Franciscus, Antonius à conquisitione martyrij reuocati, sicut & Diua ipsa, cùm in tenella ætate domum paternam deseruit, terris barbaris Christum datura, aut sanguinem, & à patruo est ad illam reuocata. Quibus in euentibus non imprudens aut inconsultum est à Deo damnatum, sed id quod cum magno est merito susceptum, aliò deriuatum, in quo Deus obsequium sibi volebat impendi cum magna Ecclesiæ vtilitate. Cùm ergo Diua Teresia circa hoc altè fuerit edocta, limitationem prædictam addidit, magnis sapientiæ, intellectus, donorumq́ue aliorum lumi
nibus, quibus erat abundè locupletata, dignissimam; omnia enim eò ducunt, vt voluntatem Dei serui eius fideles agnoscentes, conentur eamdem perfectiùs adimplere. Audiendus cœlestis Magister qui ad Hebr. 13. v. 20. & 21. sic ait: Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum
Hebr. 13. v. 20. & 21.
ouium, in sanguine Testamenti æterni Dominum nostrum IESVM Christum, aptat vos in omni bono, vt faciatis eius voluntatem faciens in vobis quod placeat coram se per IESVM Christum. Omne bonum, omne & donum per Christum habitum eò tendit vt fideles ad voluntatem Dei faciendam aptentur. Ideo & qui dilectione Dei inueniuntur ardentes, magno indigent lumine, vt iuxta Dei placitum actiones suas valeant moderari. Pro quo & Magister idem sic Ephesi fideles allocutus: Proptereà & ego audiens fidem vestram, quæ est in
Ephes. 1. v. 15. & seqq.
Domino IESV, & dilectionem in omnes Sanctos, non cesso gratias agere pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: vt Deus, Domini nostri IESV Christi Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ & reuelationis in agnitione eius, illuminatos habentes oculos cordis vestri, vt sciatis quæ sit spes vocationis
eius, &c. Ephes. 1. v. 15. 16. 17. & 18. Ecce dilectionem magnam, & in Sanctos quidem: sed & | spiritum sapientiæ, & peculiarem interiorum oculorum claritatem, quia dilectio magna etiam in sanctos, sapientia magna indiget, vt quæ ad ipsos spectant, possint iuxta Dei beneplacitum regulari.
107
*Et hoc est quod in Diua prædicamus
Sic D. Mater erga Societatem.
Teresia, cuius eximia erga Societatem Iesv dilectio erga sanctos erat, vt censebat ipsa, & scripto consignatum reliquit: sic enim citato Cap. 33. Tambien me daba pena que mame uiessen en casa tratortratar con gente tan santa como los de la Compañia de IE
S. Teresia.
SVS. Etiam mihi molestiam ingerebat, quòd me viderent cum gente adeò Sancta agere, quales ij sunt qui de Societate IESV. Et tamen sapientiæ debuit peculiari lumine dirigi, vt amorem suum erga ipsos, pro quibus animum parata erat ponere, dispensaret. Quid ad hæc? Orare ipsam vt amori
illi suo, cuius maiores in cœlo flammæ, felicissimè consonans, dilectam sibi Societatem, exoratis à Deo beneficijs competentibus prosequatur. Non est iam limitationes suæ dilectioni supponere. Impensè diligit; petat, roget, obsecret, supplicet, instet, exoret id, quod in præfata Epistola optare se pro illa, sua est inter hortamenta, testata, dum & suos adiungit beatos filios, vt det nobis
Rom. 15. v. 5. & seqq.
idipsum sapere in alterutrum secundùm IESVM Christum, vt vnanimes vno ore honorificemus Deum, & Patrem Domini nostri IESV Christi. Propter quod suscipiamus inuicem, sicut & Christus suscepit nos in honorem Dei. Rom. 15. v. 5. 6. & 7. Amen, Amen, Amen, Fiat, Fiat, Fiat.
SECTIO III.

SECTIO III.

Vtrum Episcopi Indiarum iuxta facultates peculiares illis à Sede Apostolica concessas, dispensare possint in voto Castitatis cum ijs, qui ex altera diœcesi ad effectum talem veniunt.
108
*POsse dispensare iuxta facultates dictas dixi in Thesauro Indico Tit. 12. Cap. 20. n. 461. & in Additionibus n. 67. & 308. Tomo 2. vbi & priuilegium Clementis VIII. pro Missionarijs, quod & Pontificum est aliorum, adduximus, quod apud Angelum M. Verricelli extat in volumine de Missionibus Apostolicis Tit. 16. Sect. 6. §. 2. Formulæ 4. qui & Formula 3. facultates dictas Episcopis solitas concedi proponit. Quid autem sine priuilegijs pro Indijs habeatur, citato Cap. 20. dictum. Et concessio quidem pro Epis
copis tenoris est sequentis: Quartò, dispensandi & commutandi vota simplicia in alia pia opera, & dispensandi ex rationabili caussa in votis simplicibus Castitatis & Religionis. Quæ autem rationabiles esse caussæ possint dictum citatis locis, ex quibus magis frequens est incontinentia, ratione cuius id, quod assumptum est in remedium, in laqueum versum deprehenditur: vnde melius esse nubere, quàm vri iuxta Apostoli celebrem admonitionem iudi catur 1. Cor. 7. v. 9. Circa hoc ergo difficultas
1 Cor. 7. v. 9.
alicuius momenti esse non potest: benè tamen circa id, quod discutiendum occurrit, & in casus contingentia quæstionem, de qua Titulus, excitauit. In eisdem namque facultatibus. §. 29. ca
Pro negatione quid faciat.
uetur vt earum vsus tantùm liceat in ciuitate & diœcesi, quibus Episcopus præsidet: non ergo videtur ad diœcesanos alienos talis facultas, sicut neque aliæ concessæ Episcopis, extendenda, etiam si in illa ad effectum dictum adsint, quia diœcesis non est materialiter, sed formaliter accipienda, pro diœcesanis inquam: vnde poterit Episcopus
extra diœcesim constitutus cum suo diœcesano extra diœcesim etiam agente dispensare, iuxta communem Doctorum resolutionem, & distinctionem iurisdictionis voluntariæ & contentiosæ, de quibus Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 126. n. 4. & qui ab eo citantur Doctores, & de dispensatione loquentes in votis id tradunt adducti à Bonacina Tomo 2. Disput. 4. circa 2. Decalogi præceptum. Quæst. 2. Puncto 7. §. 4. n. 6. Non ergo videtur posse locum habere dispensatio in casu nostro, stante communi Doctorum sententia asserentium ad dispensationem ab Episcopis validè conferendam requiri vt erga subditos, qui absolutè sint tales ratione domicilij, versetur; vel saltim qui maiori anni parte in eius diœcesi degat, pro quo Auctores congerunt citati: Prior Allegat. 37. n. 17. & seqq. Alter suprà n. 5.
109
*Nihilominus Dico tamquàm valde ve
rosimile prædictam dispensationem ab Episcopo conferri posse, si in ea diœcesi, in qua est dispensandus, non sit qui huiusmodi sit præditus facultate, Episcopus scilicet, aut alius nominatus ab ipso ante mortem, qui eam habuerat, iuxta id quod conceditur in prædictis facultatibus §. 28. Quod quidem ex tenore concessionis probandum, in qua ad vsum facultatis prædictæ non requiritur absoluta subiectio aut habitatio per maiorem anni partem, sed solùm vt illa sit in ciuitate aut diœcesi, in quibus Episcopus præsidet. Vbi dici nequit diœcesim debere formaliter accipi iuxta dicta, quia in ordinarijs dispensationibus alia est ratio, iniuria videlicet aliqualis propriorum Pastorum: dispensatio namque ad passionem spectat, & cùm sit in votis, peculiarem propriarum ouium exigit cognitionem, quia res valde grauis est, & periculosa ac suspecta illa proprij Pastoris declinatio, vt is, qui non est proprius, adeatur. At in casu nostro non ita accidit, quia in Pastore proprio facultas ad ista non est, vnde iniuriam interpretare nequit huiusmodi aditionem, sed beneficium potius, vt remedium scilicet oui periclitanti adhibeatur. Priuilegium ergo cùm fauorabile sit, & minimè in tertij præiudicium, amplè interpretandum est, seruata verborum proprietate.
110
*Dices non videri ad quid sit addita præ
fata limitatio, si alieni subditi possunt dispensari. nam ad dispensationem nihil conducit quòd dispensandus in diœcesi dispensantis sit cùm possit in ea, in qua domicilium non habet æquè benè dispensari. Pro quo obseruandum non exigi à Pontifice vt dispensatio in ciuitate residentiæ Episcopalis fiat, sed in diœcesi: vnde dispensatio potest committi alicui, qui nimis dister, & rationabilem caussam ad dispensandum examinet, audito dispensationis petitore. Atqui hoc ipsum fieri potest ab eo, qui in aliena existit diœcesi; & fortè meliùs ob maiorem petitoris cognitionem. Cùm ergo aliter à Pontifice disponatur, videtur | proculdubio dicendum de formali diœcesi dispositionem talem procedere, neque posse ad non subditos extendi.
111
*Sed hoc non obstat: Quia si id, quod
Non obstare estenditurextenditur.
in argumento assumitur, valeret, pro tota aliqua prouincia, immò & regno, concessio vnica dictarum facultatum sufficeret, cùm ad absentes omnes posset extendi, quod est manifestè contra Sedis Apostolicæ mentem volentis vt singuli Episcopi pro facultatibus dictis peculiarem habeant recursum, qui ex adeò ampla extensione cessaret: nam vnus Episcopus alteri committere dispensationes posset, & id opportuniùs quàm alteri; sic enim maiori cum consideratione negotium adeò graue, & ita etiam cum maiori conscientiæ securitate transigendum. Prætereà, licet aliquando per aliquem alienum Diœcesanum meliùs posset illud transigi; communiter tamen loquendo id non accidit, quia Episcopus maiorem Vicariorum suorum, aut aliorum, quorum vti industria in rebus talibus potest, habet cognitionem, quos maiori potest cum auctoritate dirigere, instruere, & informare. Petit etiam gratia ista à dispensando accipienda, vt peculiare aliquid circa dispensantem exhibeat non solum obsequium, sed subiectionis genus, quale habet qui ad eius diœcesim accedit, in qua saltim ratione delicti sortitur forum, & nonnullas alias obedientiæ obligationes subit, de quibus Doctores, iuxta probabiles opiniones: vnde meritò Pontifices possunt id exigere ad vsum facultatum, quod iam vidimus, & sufficere etiam remanet comprobatũcomprobatum. Deinde, cùm possit accidere, vt accidisse vidimus, plures Episcopos habere facultates dictas, non oportuit vt existentibus in diœcesi propria dispensatio à diœcesis alterius Episcopo conferretur, & ideò id est iure optimo à Pontificibus generaliter vetitum, etiam cùm in diœcesi aliqua deest, qui huiusmodi facultatem habeat, ad vitandam confusionem. Et quidem quando plures Episcopi dictas facultates habent, ad eosdem spectat proprias oues pascere modo illo pastionis, vt diximus, vnde ad alios recurrere, non sine ipsorum iniuria stare potest, quæ est ratio propositæ Assertionis.
112
*Quod vrgeri ampliùs potest, quoad præ
cipuam scilicet Assertionem, ex multorum sententia asserentium Religiosos exemptos cedentes exemptionis priuilegio, posse ex suorum superiorum licentia se Episcopo subijcere, vt ab illo absoluantur, vel vt cum eis dispenset in casibus, in quibus id Episcopus cum suis subditis potest. Pro quo P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 4. Cap. 39. à n. 27 Trullench in Decalogum Lib. 2. Cap. 2. Dub. 37. n. 20. Bonacina suprà n. 10. Diana Parte 8. Tract. 3. Resolut. 48. & alij apud ipsos. Non ergo obstat desectus omnimodæ subiectionis, quando ceditur exemptioni. Vnde & idem videtur dicendum in subditis Episcopo, si Episcopi consensus accedat. Vnde & certius id asserendum quando Metropolitanus est, qui dictas
In Metropolitano id certius.
habet facultates, quia absolutè loquendo suffraganei se possunt illi subijcere in ordine ad dispensationes, vt cum alijs tenet Bonacina supra n. 7. Barbosa n. 20. P. Sancius Cap. 38. n. 10. Diana
Barbosa. P. Sancius. Diana.
Resolut. 13. & alij complures, eo quòd suffraganei sint subditi Metropolitani, ex quo fit & suffraganeorum subditos aliquem habere respectu illius subiectionis modum, quem non habent alij, qui subditi suffraganeorum non sunt. Vnde cùm citati negent posse Metropolitanum cum suffraganeorum subditis dispensare, intelligendi veniunt quando eorum licentia non extat. Ille autem aliqualis subiectionis modus deseruire potest vt faciliùs illa præsumi debeat; præsumptam au
tem sufficere affirmat P. Molina Tomo 4. Disput. 61. n. 3. §. Illud autem obserua. Ex quo P. Sancius citato Cap. 39. n. 38. & P. Suarez Tomo 2. de Religione. Tractatu de voto. Lib. 6. Cap. 10. n. 11. Diana suprà Resolut. 47. §. & hæc opinio. P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disput. 6. Puncto 7. §. 2. n. 5. Et alij. Vnde id non solùm ad Metropolitanos, sed ad alios etiāetiam extendendum, præfatas habentes facultates.
113
*Pro quo & facit grauium scriptorum
sententia, ex quibus est Basilius Legionensis de Matrimonio Lib. 8. Cap. 7. n. 7. asserentem peregrinos & forenses, etiam si breui tempore commorentur, posse à Diœcesanis loci illius dispensari in legibus, votis, & iuramentis, sicut possunt reliqui alij subditi, quia subduntur legibus illius oppidi, & ita non illis deest subiectio necessaria. Et quidem cùm probabilissimum id sit, quod de legibus dicitur; ex eo manifestè comprobatur subiectio, quia leges in subditos tantùm ferri possunt: sunt ergo subditi modo aliquo non improprio, sed legitimo, & ita benè inde colligitur posse dispensari. Ex quo pro instituto nostro validè argumentari possumus, quia sic accedens vt dispensationem obtineat, à sua propriæ habitationis sede peregrinatur, siue transeat, siue non transeat, aut etiam forensis computatur. Vnde & fit non videri licentiam Diœcesani necessariam, quia illa non est ad peregrinandum necessaria, & vt quò velit quisque se conferre. Quòd si dicatur id vi
deri fieri in fraudem subiectionis proprio Diœcesano debitæ, id minimè vrget, quia non censetur in fraudem operari, qui vtitur iure suo, & propriæ conscientiæ consulit per medium opportunum. Id quod Doctores tradunt etiam cùm de præcepti laboriosi declinanda obligatione agitur, quale est ieiunij, vt videri potest apud Dianam Parte 10. Tract. 9. Resolutio 19. vbi adducit Patrem Fagundez in Præcepta Ecclesiæ. Præcepto 1. Lib. 1. Cap. 7. n. 7. & tutam ac probabilem sententiam esse putat; quam & tenent apud Eligium Bassæum Tomo 2. verb. Len. 3. in fine Basilius Legionensis, P. Thomas Sancius, Bonacina, Ioannes Sancius, & P. Gaspar Hurtadus, quos ille sequitur. Licet autem sint, qui secus sentiant, de quo & dictum in Appendice Sectionis 1. Proposit. 19. eorum ratio non militat in præsenti, quia ibi obligationis declinatio videtur fraudulenta, vt corporis potiùs quàm animæ commodum conquiratur, nullâ ex parte Prælatorum existente interpretatiua voluntate, quæ si extaret, cessaret obligatio: in casu autem nostro præsumptus consensus est, si necessarius ille sit, nec laboriosum aliquod præceptum pro bono animæ ab Ecclesia positum declinatur. Cùm enim Prælati facultatem non habeant, minimè curant subditos dispensatione egentes ipsis se manifestare, sed eorum id curæ relinquunt, vt vnusquisque sibi consulat, & remedium vbicumque inuenire possit, ex
quirat. Neque est eadem ratio de Religiosis, qui velle & nolle non habent, & super quorum Præ|lati vigilant actiones; cùm tamen sæculares ire quò velint, possint, & prolibitu domicilia mutare, vnde & se Episcopis diuersis subijcere, à quibus in spiritualibus gubernentur, & cùm pro Religiosis habere locum præsumptio consensus possit, non obstante stricta illa dependentia in ijs, quæ iurisdictionem concernunt, & apud citatos videri potest; in sæcularibus id potiùs admittendum, & quidem generalis: quod rationes adductæ videntur non leuiter demonstrare.
114
*Et quod de dispensatione est dictum, de
commutatione potiùs asserendum, in qua minùs ab obligatione voti receditur, vt est compertum. Licet autem ad vtramque facultas concedatur, discretionis erit dispensaturi, & grauis etiam obligationis, iuxta negotij qualitatem procedere, vt scilicet dispensationem non impendat, si sufficiat commutatio, aliàs superfluè additum fuisset quod ad dispensationem spectat, si videlicet semper esset dispensatione vtendum. Quamuis autem cùm de votis castitatis agitur, non fiat mentio com
Cur non expressa commutatio.
mutationis, sed dispensationis tantùm, id non obstat, quia iam mentio præcesserat circa vota simplicia: quia verò in generalibus concessionibus solent vota castitatis, & Religionis excipi, id additum, quod est in eo genere maius, dispensari inquam posse, & non tantùm commutari. Ex vi quidem generalis concessionis poterant & commutari & dispensari, nulla addita exceptione; cùm ergo additur, id quod est dictum, significari intenditur, scilicet in duobus illis votis quod est summum ex Pontificia liberalitate concedi. Et ita censent plures & grauissimi scriptores, quos
adducit Diana citato Tract. 3. Resolut. 43. contra nonnullos, qui existimant facultatem commutandi esse maiorem, eo quod maiorem scientiam requirat: quod quidem à citato Scriptore ex eorum, quos citat, doctrina optimè refellit, ostendens pariter quomodo qui commutat, cùm dispensandi facultatem habeat, Dei caussam melius agat vt fidelis & prudens dispensator. Quod quidem adeò videtur apertum, vt mirum sit graues scriptores circa illud aliter censuisse.
SECTIO IV.

SECTIO IV.

Circa obligationem celebrandi in loco à Fundatore Capellaniæ designato, pro casu in Indijs occurrenti.
115
*VIr quidam nobilis & diues Canta
Casus propositio.
brica pietate Capellaniam instituit, Missarum numerum pingui cum stipendio designans, & in Capella Diuæ Virginis de Aranzazu, quæ in Ecclesia Patrum Minorum extat, certis diebus dicendas. Primum Capellanum ex filijs vnum esse voluit Sacerdotem sæcularem, & eo deficiente Religiosum non Franciscanum, ad quem quidem priore fratre mortuo Capellania peruenit, & cùm ei iuxta Fundatoris voluntatem deseruiret, in sua Religione Prouincialis electus est, ex quo factum vt Missas designato in loco non posset celebrare, vnde & dubitauit an obligationi satisfaceret alibi celebrando, ne si per alium celebraret, & ei ordinarium stipendium solueret, considerabili emolumento fraudaretur, præsertim sidesignatæ Ecclesiæ Prælatus annueret, ei pro tempore Prouincialatus renuntians iuri, quod ad celebrationem talem videtur Ecclesia possidere.
116
*Et pro parte affirmatiua videtur stare
Decisio 429. Pasqualigi, in qua quærit an Rectores Ecclesiarum possint concedere facultatem Sacerdoti obligato celebrare in sua ipsorum Ecclesia, vt alibi celebret? & in primis adducit Bo
Bonacina.
nacinam Tomo 1. Disput. 4. de Eucharistia Quæst. vlt. Puncto 2. §. 4. n. 4. vbi docet posse Episcopum
Dispensatio Episcopi.
ex iusta caussa dispensare vt Sacerdos alibi celebret, quando nimirùm in loco constituto celebrari non potest. Subditque quòd si in loco constituto celebrari non potest, non videre se qua dispensatione opus sit, cùm ipsa impotentia eximat Sacerdotem ab obligatione, cùm nemo ad impossibile obligari possit. Quod quidem ex eo comprobandum venit, quod apud citatum Auctorem num. præced. succurrit, vbi cum multis,
quos citat, ait occurrente impedimento cessare obligationem celebrandi in loco designato, & teneri Sacerdotem in alio celebrare: hæc enim censetur interpretatiua voluntas testatoris, qui maiorem vtilitatem percipit ex Missa celebrata alicubi, quàm nullibi celebrata. Iam ergo agnoscit cessationem obligationis sine recursu ad dispensationem Episcopi in aliquo casu, seu aliquando, vt ille loquitur, ex iusta caussa comprobata, ex multorum Doctorum, qui affirmant posse Episcopum ex iusta caussa in aliquo casu
commutare legata in alios æquales vsus pios, saltem quando non est acquisitum ius à tertio: non procedit stante impedimento pro executione legati, sed eo cessante; quia stante impedimento absolutè loquendo est id faciendum, & non in aliquo casu, sed semper; neque ob iustam caussam, sed ob omnimodam necessitatem. Ex quibus videtur verba illa, Si nequeat celebrari in loco constituto, inconsultò adiecta, & per incuriam scribentium: nisi fortè Auctori humanum aliquid, quod multis accidere Scimus, & hanc veniam petimusque damusque vicißim.
117
*Pergit P. Pasqualigus, & loquendo de
ijs, ad quos Ecclesiæ regimen spectat, existimat eos ex rationabili caussa posse concedere facultatem celebrandi in alio loco, dummodò tamen Sacrificium applicetur, non secus ac si celebraretur in loco constituto. Id quod probat: Nam qui instituit quòd Missa celebretur in tali Ecclesia vel altari duo intendit, nimirùm fructum Sacrificij, & cultum Ecclesiæ, siue altaris, & commodum populi, saltem multoties, quod percipit ex tali cultu. Ratione autem primi non magis Sacerdos tenetur celebrare in hoc, quàm illo loco, cùm semper idem sit fructus Sacrificij, vnde tenetur tantùm ratione posterioris. Quia verò hic cultus est in ordine ad honorem & cultum Ecclesiæ, quæ à suis Rectoribus regitur, qui etiam disponunt de seruitio & cultu illius eiusdem Ecclesiæ (cùm hoc pertineat ad munus ipsorum) ideò quando testator, aut quiuis alius, instituit talem cultum consequentem ex celebratione Missæ censetur instituere, vt velit esse sub dispositione illius, ad quem pertinet disponere & ordinare cultum Ecclesiæ: quia non debet præ|sumi quòd velit disponere & ordinare cultum in Ecclesia independenter ab ijs, ad quos pertinet de iure dispositio: hoc enim esset sibi vsurpare alienum ius. Rursus. Quando Rectores Ecclesiæ acceptant in proptia ipsorum Ecclesia huiusmodi cultum, videntur acceptare saluo iure ipsorum de disponendo & ordinando tali cultu, quia non præsumitur quis velle se priuare propriò iure, nisi de tali priuatione constet. Hinc, vt habentes huius
modi cultum sub propria dispositione, possunt ex rationabili caussa concedere licentiam Sacerdotibus obligatis ad celebrandum, celebrandi in loco alio. Nec obstat quòd populus priuetur tali commodo; quia cùm commodum huiusmodi sit quid accessorium cultui diuino exhibito per celebrationem Missæ, eo ipso quòd cultus est vt principale sub dispositione Rectoris Ecclesiæ, est etiam accessorium. Neque Ecclesiæ Rector commutat vltimas voluntates, aut relaxat obligationem aliquam, sed disponit de modo celebrandi, iuxta interpretatiuam voluntatem testatoris, aut illius, qui imposuit obligationem. Sic Auctor ille.
118
*In quibus aliquid est quod admitti possit,
immò & debeat ab omnibus, scilicet admittentem seruitium Capellaniæ in sua Ecclesia, non ita adstringi ad permittendum vsum, vt non possit aliquando Sacerdoti illum denegare. Si videlicet contingat aut altare occupatum esse, aut etiam Ecclesiam: vt contingere potest pro competenti eiusdem Ecclesiæ seruitio. Quo euentu non est dicendum Ecclesiæ Rectorem concedere licentiam obligato ad Missam alibi celebrandi, sed impedimentum apponere, quo stante, potest & debet sic obligatus alibi celebrare, iuxta dicta n. 116. talis enim præsumitur voluntas testatoris, aut alterius, ex cuius dispositione est obligatio constituta. Nisi abutamur voce licentiæ, vt eam impedimenti nomine compellemus; quo posito, id sequitur, quod ratione licentiæ, si dari posset, haberetur; quatenus scilicet licentia à verbo Licet deriuatur, & ei, qui impedimentum deprehendit, licet alibi id facere, quod certo loco facere tenebatur, ex dispositione eius, qui apposuit impedimentum.
119
*Quòd verò nullo impedimento stante,
possit Ecclesiæ Rector licentiam dictam concedere, non videtur admittendum; idque ex eodem, quod citatus Scriptor adducit, fundamento: scilicet ad Rectorem Ecclesiæ spectare dispositionem cultus in eâdem futuri. Nam in ordine ad ipsum cultum admissa est Capellania dicta fundatoris voluntate cum Rectorum beneplacito concurrente. Atqui in ordine ad cultum Ecclesiæ est valde conueniens Missæ celebratio, pro qua nullum est impedimentum, ergo nequit licentiam ad alibi celebrandum indulgere. Nec dici valet ad id posse iustam caussam intercedere: si enim illa semel aut iterùm subsit, ad id necessaria licentia Rectoris non est, vt communiter docent
Scriptores, ex quibus plures adducit Bonacina supra n. 2. qui dicentes peccare mortaliter alibi quam fundator exigit, celebrantem, addunt: Nisi hoc faciat ex iusta, & rationabili caussa: non est autem iusta & rationabilis caussa, impedimentum, quia ibi ratio seu arbitrium non habet locum. Quando ergo licentia Rectoris inducitur in casu præsenti, plus aliquid videtur concedi, quod tamen admitti nequit, vt videtur manifestum: estque illud contra fundatoris voluntatem: quis enim Capellaniam instituens cum obligatione dicta, id non penitus detestetur, vt scilicet non existente impedimento, diu à celebratione cessetur? Vbi nequit dici per dispositionem fundatoris non tolli Rectoris ius ad disponendum id, quod ad Dei cultum in Ecclesia possit conueniens iudicari. Hoc enim admittitur; sed cùm stante dicto iure admittatur fundatoris dispositio, quando scilicet diuino cultui contraria non fuerit, ex eo argumentum instauratur: nam celebratio nullo stante impedimento, ad diuinum cultum pertinet & conducit, & sub ea conditione Capellania est admissa: ergo contra illius voluntatem committitur, dum cessatur à celebratione, nullo impedimento occurrente; vnde & peccatur etiam grauiter, ex eo quòd populi commodum à fundatore prouisum subtrahatur.
120
*Aut ergo citatus Auctor id tantum vult,
Vrgetur Rectorum obligatio.
quod communiter Doctores concedunt de vna aut altera vice celebrationis, aut quando impedimentum est, vel plus aliquid, neutiquàm admittendum; cùm Rectorum potestas non sit in destructionem, sed in ædificationem, iuxta Apostolum, & ita non ad minuendum cultum, sed ad amplificandum illum, quod egregiè Missarum celebratione præstatur; præsertim cùm altare aliquod est designatum, in quo esse aliqua imago solet, erga quam populus peculiarem gerat deuotionem, vel sit priuilegiatum pro anima ab expiatricibus flammis eruenda. Pro quo & facit id, quod n. 116. citatum Scriptorem vidimus tradidisse: non inquam esse necessariam Episcopi concessionem, vt Sacerdos alibi celebret, si nequeat celebrare in loco constituto, quod tamen Auctores à Bonacina citati, quem ipse adducit, necessarium affirmant, quando non est impedimentum, & est iusta caussa, & non regulariter, sed in aliquo casu particulari. Si ergo ad hoc necessaria est licentia Episcopi, non est id Rectori cuicumque Ecclesiæ concedendum: quòd si in casu particulari id non licet, multò minùs pro diuturna absentia licebit.
121
*Ex prædicta ergo resolutione non habe
tur solidum fundamentum, vt illa possit casui, de qua loquimur, adaptari. Nec melius probari potest ex communi alia iam proposita de impedito, quia satisfacit alibi celebrans, quando scilicet ex parte loci est impedimentum; nam si ex parte ipsius sit, & impotentia sit diuturna, per alium celebrare debet, congruo stipendio eidem assignato, vel si, vt gratis faciat possit ab eôdem, digno quidem fide, precibus, aut obsequijs, aut per amicabilem illius oblationem obtinere. In casu autem dicto videtur res ita se habere: quia dictus Prouincialis potest per alium celebrare, sicque necessitatibus Religiosorum succurrere, stipendio eis currente attributo: nam velle vt id gratis faciant, auaritiæ sapit labem, & vereri meritò potest non satisfacturos tales obligationi, sed ad improbabilium opinionum diuerticula recursuros, suam redimentes vexationem: immò & officiosam oblationem potest habere suspectam, vtpotè ad captandam beneuolentiam, vt sæpè accidit, affectatam. Ex parte autem loci impedimentum non extat, vt est compertum, cùm Ecclesia pa|teat, & altare promptum & paratum sit, Religiosique grato sint animo erga fundatorem, quem insignem benefactorem agnoscunt.
122
*Vnum ergo illud fundamentum restat
ex præsumpta fundatoris voluntate, quæ erga filium talem in dignitate constitutum, non est communi aliorum regula metienda. Obligatio quidem Missarum perstat, & eiusdem valoris sunt, siue in hoc, siue in alio loco celebrantur: vnde quoad locũlocum tantùm illa interpretatio deuenit: in quo populi commodum non attentum, quia in Ecclesia dicta ob Religiosorum copiam, numquam eam adeuntibus deest, qua suæ possint satisfacere deuotioni. Sola ergo fundatoris deuotio relinquitur erga imaginem aduocationis dictæ, iuxta quam & sepultus: & ad eam potest alibi celebrantis intentio dirigi, Responsorio adiecto in fine pro parentis anima, quod fortè erat dicta in Ecclesia recitandum. Cùm ergo omnia, quæ ad substantiam operis pertinent, impleri possint, solaque desit loci circumstantia, & aliquid sit parentis voluntati speciale tribuendum, illud erit, quod circumstantiam dictam concernit.
Hinc est vt si præcedat testamentum inter extraneos cum clausula derogatoria, & sequatur conditum inter liberos sine vlla clausula in eo apposita, censendum sit prius testamentum reuocatum. Quoniam licet testamento condito inter liberos non sit à iure concessa virtualis clausula reuocatoria præcedentium testamentorum, inter extraneos, sicut sequentium; affectatio tamen parentum ad filios, quæ legislatores impulit, vt ex præsumpta parentum voluntate priuilegium hoc concederent, (quod tamen locum non habet quando de contraria testatoris constat voluntate) cogit etiam vt nos consentaneè ad illud priuilegium, dictum alterum præsumamus, vt cum communiore sententia tradit P. Molina Tomo 1. Disp.
P. Molina.
153. §. Ex eadem doctrina & primero, adducens pro ea Couarrubiam, & Gregorium Lopez. Quod certè plus multis est, quam id, de quo difficultas nostra procedit. Et tum ex eo, tum ex alijs, quæ possunt adduci, manifestum est iura omnia caussis filiorum fauere, & in ipsorum commodum illorum interpretandas voluntates. Et id quidem etiam cùm de iure tertij agitur, qui est damnum perpessurus: quantò ergo id potiùs, vbi nullum tertio damnum imminet, & solùm accidentalis circumstantia pro certo tempore variatur?
123
*Quia verò scandalum oriri potest ex eo
Scandalum vt vitari queat.
quòd Missæ tamdiu in præfato altari cessent: illud quidem respectu sæcularium non videtur futurum, qui minimè intenti ad ista esse solent, in Ecclesia præsertim dictæ frequentiæ: Religiosorum autem informatione opportuna sopiendum, fundamento ostenso, propter quod sine conscientiæ grauamine sic agatur. Et quidem cùm dictus Pater possit in quocumque statu per alium celebrare, Religiosum, aut sæcularem, non apparet quomodo suboriri scandalum possit ex eo quòd non videant ipsum aut alium eiusdem Ordinis celebrare. Quomodò autem Religiosus habere Capellaniam possit, non est huius loci,
neque super eo mouetur quæstio, quia supponitur id licitè stare posse, si Capellania laica sit, nec proprietatem Ecclesiastici beneficij habeat, sed vt dici solet, Memoria Missarum, vel quòd fundator velit ad alium, si beneficialis sit, proprietatem pertinere, emolumenta autem esse Religiosi pro suæ vitæ tempore, cum licentia Prælatorum. Neque enim in hoc repugnantia est: licet enim Beneficio sit annexus titulus faciendi aliquid, cui sint conuenientes prouentus responsuri; nihilominùs stat aliquando Beneficium esse sterile ex accidenti. Vnde orta quæstio an Beneficiarius ta
lis ad Horas Canonicas teneatur? pro quo diuersæ sunt sententiæ, vt videri potest apud P. Baunij in noua praxi Beneficiorum. Disputat. 13. Quæst. 22. Vbi cum multis negatiuam amplectitur. In casu autem nostro non est prorsus sterile, cùm ius habeat ad fructus, deficiente eo, qui seruitij sui emolumenta reportat. Honestiùs autem res ageretur, si emolumentum aliquod conferretur ipsi, & tunc iuxta valorem portionis taxanda esset obligatio ad diuinum officium, iuxta diuersarum opinionum regulas, de quibus dictum in Thesauro Tomo 2. Tit. 16. n. 16. & 17. illud nunc addendo, si pecunia vt stipendium Missarum tribuatur, standum fundatoris voluntati, qui statuere potuit vt stipendium proprietarij Missis conferendum, sit illud, quod est communi lege taxatum: sin autem nihil disposuerit, stipendium futurum pingue, quod scilicet vsu fructuarius accipit, quia non debet esse peioris conditionis proprietarius in eo, quod à fundatore non est in specie prouisum, qui in tali procedendi modo nihil minùs habet, cùm integro à se assignato Missarum numero perfruatur. Et hæc quidem circa difficultatem præfatam, vt verosimile arridet, doctiorum iudicio trutinandum.
124
*Vbi non prætermittendum, quod citatus P. Pasqualigus resoluit Decisione sequenti, scilicet 230. in qua quærit ad quem spectet determinare
diem atque horam celebrandi, quando Sacerdos tenetur celebrare, sed non quotidie, in Ecclesia, quæ non sit sui iuris: ait enim id ad Ecclesiæ Rectorem pertinere, quando ab Institutore determinatio facta non est, qui eo ipso videtur id dispositioni Rectoris reliquisse: & ideò Capellanus nihil habet iuris sibi circa hoc vsurpandi. Vbi quidem agnoscit determinationem Institutoris circa hæc magnum habere momentum: ergo standum ipsi: & ita non simpliciter asserendum id, quod ab ipso vidimus superiùs assertum: scilicet id quod ad locum celebrationi destinatum spectat Rectoris iudicio subiacere. Deinde, nimis durum est quod ait diem & horam à Rectore designandos, quasi Capellani circa hoc nulla sit habenda ratio, quia eius, cui Institutor ex affectu speciali, aut Patroni loco eiusdem, gratiam Capellaniæ contulit, etiam circa alia, commodum spectasse omninò est verosimiliter iudicandum vt sic in vsu ministerij sui expeditus esset, atque ita securiùs obligationem impositam adimpleret. Res ergo hæc vtriusque arbirrio transigenda, & amicabilis ineunda conuentio quoad ordinariam celebrationem; quidquid de die aliquo aut hora in aliquiqus casibus sit aliter asserendum, iuxta dicta. n. 118. & vt dicamus Institutorem nihil de Capellani speciali commodo cogitasse, res ipsa id potest sufficienter persuadere, & ratio adducta conuincit. Rectoresque tenentur erga Ecclesiæ suæ benefactores gratos se & benignos exhibere. Nec | verum apparet id quod dicitur, Rectori determinationem circa diem & horam relictam, eo ipso quòd ab Institutore fuerit prætermissa; cùm similius vero videatur relictum id fuisse Capellano, cum ea tantùm subordinatione, quæ ad commodam executionem, apud prudenter & benignè agentes possit conueniens reputari.
SECTIO V.

SECTIO V.

Vtrùm Indici Mercatores peccent, dum iurant, quod merces pluris ipsis stent, vtendo æquiuocatione, vt ad pretium iustum deueniatur.
125
*GEneralis esse quæstio potest, sed ad Indicos Mercatores speciali ratione spectat, quia in ipsis vt sic iurent maior videtur ratio succurrere, eo quoad rerum pretia non ita explorata sint, cùm vltramarinæ existant, & ita ad illud explorandum desiderari maius aliquod testimonium, & fundamentum & ita iuramentum videatur. Circa quod P. Pasqualigus Decisione 445. adductu sententia Syluestri V. Iu
ramentum 3. Quæs. 2. & Cardinalis Toleti Lib. 4. Cap. 21. n. 9. affirmantium; oppositam tenendam esse resoluit, laudatis pro ea P. Lessio Lib. 2. de Iust. & Iure Cap. 42. Dub. 9. n. 46. vers. Respondeo. Et Ioanne Henriquez in Compendio Casuum moralium Cap. 5. nu. 32. & probat quia tale iuramentum non est ex obiecto malum, quia non est falsum, vt supponitur, (stante æquiuocatione) nec etiam ex fine, quia non ordinatur ad decipiendum, sed obtinendum iustum pretium, quod est quid licitum, & proinde ordinari possunt ad illum omnia media licita, quæ non sunt de se mala. Nec iuramentum temerè fit, quia supponitur necessitas pro obtinendo iusto pretio. Nec fit contra propriam iuramenti institutionem, quæ est confirmatio veritatis, quia confirmat verum, licet æquiuocum. Neque etiam fit contra communem verborum significationem, iuxta quam debet vsus procedere, quia verba æquiuoca etiam secundùm communem acceptionem, æquiuoco modo significant, & ita cùm proferuntur secundùm aliquem ex sensibus, quos habent, vsurpantur. Et licet audiens formet conceptum diuersum, non tamen iuramentum ordinatur ad decipiendum, quia iurans tantùm vult inducere ad soluendum iustum pretium.
126
*Si dicatur iurantem ideò iurare cum æqui
vocatione, quia vult inducere ementem ad credendum oppositum illius, quòd est, nempe quòd merces tanti ipsi steterint, cùm reuera ita non sit, quia nisi hoc crederet, non posset inducere ad iustum pretium, quia mediante hoc conceptu inducitur, & ita iuramentum ordinari ad decipiendum. Respondet iurantem non posse hoc intendere, alioquin iuraret falsum. Solùm ergo intendit iurare verum, sed cum æquiuocatione verborum, ex quibus formari possit conceptus diuersus: vnde respectu ementis tantùm intendit dare occasionem, vt, si velit, sibi persuadeat, quòd merces tanti emptæ sint, cùm ita non sit. Nec intendit mediante illa persuasione iustum pretium; sed tantùm stante illa persuasione, quæ potest sequi ex tali iuramento, ratione intellectus ementis determinantis verba, & accipientis in tali significatione, intendit illa vti ab obtinendum iustum pretium. Sic etiam Deus permittens peccatum, non intendit ipsum peccatum vt medium ad punitionem, sed ita permittit, vt si homo posteà peccet ex sua libertate, vtatur peccato ad punitionem. Sic ille philosophatur.
127
*Dico Primò. Si reuera ita sit, vt Mer
catores nequeant iustum pretium, nisi medio iuramento verbis æquiuocis obtinere, sine peccato iurare dicto modo possunt. Id sequitur ex generali doctrina, quam cum bonis Auctoribus dedimus in Thesauro Tomo 1. in Additionibus ad Titulum pro dictis in illo nu. 171. & 172. & Titulo 6. Cap. 1. Addit. num. 95. & 96. & supra in Appendice Sectionis 1. Proposit. 12. & nuper in Digressiuncula §. 3. scilicet posse iurari cum æquiuocatione quoties iusta caussa est occultandi veritatem: sicut etiam occultari sine mendacio potest æquiuocatione adhibita, ita & iuramento, cui nulla ex tribus circumstantijs deest, quas Doctores ex Ieremiæ 4. v. 2. elicuerunt, de quibus & Nos supra cum D. Thoma 2. 2. q. 89. arti. 3. veritas inquam, iustitia, & iudicium. Non enim prima, quia iuxta mentem iuratur: nec secunda, quia res iustas scilicet ex honesto fine: nec tertia, quia compellit necessitas: magnum enim aliàs Mercatores detrimentum paterentur, vt supponitur, & ipsi fatentur apud P. Lessium, & ideò addunt nihil se iniustum, dum sic iurant, velle committere.
128
*Dico Secundò. Mercatoribus sic asseren
tibus non est facilè credendum. Sic P. Lessius n. citato id quod ego cum distinctione accipiendum iudico. Quod enim dicunt nihil se velle iniustum sic iurando triplicem habere sensum potest 1. non eo animo iurare, vt iniustum pretium extorqueant, in quo quidem fides est illis penitus adhibenda, cùm de eo, quod est in eorum conscientia, testantur, cuius esse fideles testes possunt, & ita affirmant, vt negotium conscientiæ tractent apud Confessarios, aut probos alios Consiliarios. 2. ita se iurare, vt nolint sic iurantes vllo modo peccare, putantes sibi licere. In quo etiam adhibenda eis fides propter rationem dictam, etiamsi contingere posset per conscientiam erroneam lapsos 3. Non posse aliter iustum obtinere pretium. Et in hoc quidem meritò affirmare potuit P. Lessius non facilè ipsis credendum; quia rerum pretia seclusis iuramentis currunt, & ex raritate, aut abundantia variantur, suntq;suntque in foro recepta, quidquid sit de pretio, quo emptæ sunt, aut de expensis circa illas factis. Quod & in Mercatoribus Indicis est videre, qui merces propter dilatum earum aduentum classesque morantes, carissimè distrahunt, & ad primum aduentus nuntium de pretio nimis quantùm deminuunt, nullo habito ad pretium, quo ipsis constitere, respectu.
129
*Dico Tertiò. Mercatores peccant graui
ter ordinariè loquendo iurantes circa pretium. Id experientia constat, quia sic iurantes vt reos se criminis lethalis accusant, & quidem cùm ita iurant, eos qui emere volunt, omnino sibi fidem adhibere desiderant, quia aliàs inutile iuramentum existimant, & subtilitates illæ ac pręcisionespræcisiones, quas ex citato Scriptore vidimus, multi non admittunt, | vnde & paucis ex foro vsui esse possunt, vel potiùs nullis, etsi ad compendia sua lynces videantur.
130
*Dico Quartò. Mercatores cum æqui
vocatione iurantes ordinariè peccant saltim venialiter, si eo fine id faciunt, qui est explicatus. Sic colligitur ex Cardinali Toleto, qui licet de iuramento cum æquiuocatione non loquatur, cuius nec facit mentionem, pro quo tamen citatur à Pasqualigo suprà nu. 123. quia tamen ait iura
Quia sola deficit necessitas.
mentum, cui sola deficit necessitas, esse solùm veniale, hoc videtur insinuare, quia iuramento cum æquiuocatione, cui necessitas deficit, eo solo laborat defectu, & sic accidit in iuramento Mercatorum, vt statim explicabimus. Syluester
Syluester.
autem quem citatus Auctor pro sententia eâdem adducit, Mercatorum non meminit circa casum, de quo agitur, neque circa alium, sic tantùm generaliter locutus: Et adde, quòd etiamsi priuatus non exigat vi iuramentemiuramentum, sed sponte offeratur, secundùm aliquos non est iurandum dolosè, quia hoc est vti iuramento ad alium finem, quàm sit inuentum: quia hoc est vti ad fallendum, & inuentum est ad certificandum. Si autem exigat quidem, sed non vi, sed deprecatiuè, licitum est iurare cautelosè, non ad fallendum, sed ad occultandum, quæ non expedit reuelare. Sic ille. Vbi cùm sententiam negantem non vt propriam proponat, sed tantùm secundùm aliquos, in ea non videtur penitus conquiescere quando scilicet iuramentum sponte offertur: sed quia ex eo quòd illam non improbat, dici potest eamdem approbare, & inde inferri Mercatoribus non esse licitum iuramentum; instari potest non esse legitimam consequentiam, & ita non benè pro sententia præfata citari, quia cùm iuratur non vi, sed deprecatiuè, potest cautelosè iurari, eo quòd non expediat veritatem reuelari, & necessitas in caussa est vt licitè æquiuocatio sic adhibeatur: Atqui Mercatoribus dici potest esse vtile iuramentum: ergo cùm tale est, non negabitur à Syluestro, qui tantùm secundùm aliquos non licere affirmat, quando sponte offertur, si videlicet in eo vtilitas nulla versatur. Quid autem circa Mercatores ille senserit penitus ignoratur. Quibus prælibatis ad Assertionis iam probationem veniamus.
131
*Probatur ergo, Quia iuramento tali de
ficit circumstantia iudicij, videlicet necessitas, quòd constat ex dictis n. 128. rerum enim pretia independenter sunt à iuramentis constituta. Deinde Mercatores iurant, vt illis fides adhibeatur: Atqui non adhibetur, etiamsi iurent, vt experientia constat: ergo inutile est iuramentum. Prætereà id probatur ex opinione prædicta, iuxta quam id licitè facere possunt, quæ apud Auctores vulgari lingua scribentes extat, vt & Theologizant Mercatores, & alij etiam eorum Theologias agnoscant. Cùm ergo notorium sit talem opinionem extare, & eos libenter eam arripere: ex eo habetur, cùm iurant, quali intentione id præstent, emptoribus notum esse, & ita etiam qualem & ipsi debeant fidem eorum iuramentis adhibere. Item, emptores etsi certò sibi persuadeant Mercatores tanti emisse, quanti iurant, minimè id curant, sed quanti sibi oporteat id quod sibi est opus comparare. Et quidem si indigent, de iusto pretio non tergiuersabuntur, & cùm Mercatores iusto sint vendituri pretio, stat mutua illorum conuentio. Ad quid ergo iuramentum? Certè vt infeliciter distractio mercium eueniat, cùm sit experientia compertum eos, qui à iuramentis abstinent, suis esse in contractibus feliciores, & ad eos frequentiùs, ita ipsorum Christiana moderatione agente, recurri.
132
*Dico Quintò. Aliquandò stare potest
iuramentum cùm æquiuocatione sine aliquo peccato. Id probo, quia potest contingere vt emptores aliqui tale iuramentum exigant, dum iurari sibi volunt, & si dicto modo non iuretur, ad iustum non est pretium deueniendum. Itaque opus est emptores expressè exigant, sed adeò esse increduli circa mercium valorem possunt, vt prudenter iudicent Mercatores in ijs circumstantijs futurum vtile iuramentum, hoc enim est virtualiter exigere, nisi fortè credant non iuratis esse credendum, quia emptores rebus in istis versati sunt, quales non sunt ordinariè feminæ, aliàs contentiosissimæ in talibus, sicut & in alijs, pro quo nequit regula certa præscribi. Ad saluandam autem veritatem in huiusmodi Mercatorum iuramentis præter dicta citatis Thesauri locis, expediet vt Mercatores cer
quiQui præconcipiendi sensus.
tos quosdam sensu præconceptos habeant, vt videlicet, cùm dixerint Tanti emi hoc, intelligant, vt sic dicerem, seu verbaliter, non realiter: viginti aureis emi vlnam, non vulgarem, sed imaginariam, maiorem inquam imaginatione confictam, quæ scilicet vlnam & dimidiam habeat, & sic valorem affirmatum adæquantem, vel plus aut minùs. Stat hoc mihi centum argenteis, non communibus, sed minoris æstimationis, similiter imaginarijs, valorem exæquantibus. Similiter cùm de rebus agitur, quæ sint modis alijs mensurabiles. Quòd si de re non diuidua agatur, dici potest: Tanti stetit, quia aut tanti sit empta, aut tantum habeat expensarum, iusta ipsius conditionem, sensus congruus esto: Tanti inquam stetit, computatione nummorum facta dictis modis, minoris scilicet æstimationis. Et quia ad ista minùs apti inuenientur multi, sit sensus generaliter loquendo de omni mercium genere: Iuro tanti mihi stare, eo modo, quo iurare possum sine mendacio. Quod si non possum, non est meæ intentionis iurare: iuxta ea quæ nu. 77. & 81. dicta sunt, de materiali tantum vsu verborum, quibus iuramentum secundum se sumptis importatur.
SECTIO VI.

SECTIO VI.

Circa recursum ad Regia Tribunalia, pro dictis in Thesauro Indico. Tit. 3. n. 46. & seqq.

133
*POst scripta ibi, visus P. Fr. Bruno Cas
saing de Priuilegijs RegulariũRegularium: qui Tract. 1. Cap. 1. Propos. 9. absolutè statuit posse legitimè appellari de abusu ad PrincipẽPrincipem sæcularẽsæcularem, seu Senatum supremum, quotiescumque potestas Ecclesiastica pronuntiat aut agit contra Canones & priuilegia: posseque Principem ac Senatum | supremum appellationem suscipere, & appellantes à violenta suorum Prælatorum eripere vexatione. Abusum autem seu vsum cuius actus nullus est, in quinque casibus generalibus accidere ait. 1. Si Prælati aut iudices Ecclesiastici, aliquid decernunt aut iudicant aduersus iurisdictionem Regiam, aut sæcularem 2. Si contra libertatem aut immunitatem subditorum Regis. 3. Si contra Ordinationes Regum Galliæ, & placita Sematuum supremorum 4. Si contra Sacros Canones Conciliorum Generalium, Decreta Pontificum, Constitutiones ac statuta Episcoporum 5. Si iudices Regis, & alij iudices laici aliquid decernunt, iudicant, & vsurpant in præiudicium & diminutionem iurisdictionis Ecclesiasticæ libertatis, & priuilegiorum Ecclesiæ Gallicanæ. Addit suspensiuum effectum huius appellationis tunc dari, cùm exemptus ab Episcopo, aut ab alio Ordinario, appellat per citationes, informationes, aut pœnas grauatus in sua exemptione, quia terminos iurisdictionis sibi præfixos transgreditur. Vel cùm à sententia superioris contra Sacros Canones, aut Regulares Constitutiones lata appellat. Deuolutiuum autem habere in non exempto, quando à correctione appellat in materia Ecclesiasticæ disciplinæ, potestque appellare pro illo negotio, adire Senatum supremum, ad quem deuolutum est.
134
*Licet autem prædictus Auctor de stylo
Probat 1. ex Iure Canonico.
tantùm Gallicano agere videatur, rationes tamen eius generaliter procedunt, vnde & ad alia regna poterunt minus cauti præfatam doctrinam deriuare. Probat siquidem Primò ex Cap. Petimus. 11. q. 1. desumpto ex Concilio Carthagininesi. 3. Cap. 38. vbi sic habetur: Petimus vt dignemini
Cap. Petimus.
dare fiduciam, qua, neceßitate ipsa cogente, liberum sit nobis Rectorem Prouinciæ, secundùm statuta gloriosißimorum Principum aduersus illum adire, qui plebem, quam inuaserat, vsque hodie commonitus, secundùm quod statutum fuerat, relinquere contemnit, vt qui miti admonitioni acquiescere noluit, & emendare illicitum, auctoritate iudiciaria penitus excludatur &c. Honoratus & Vrbanus Episcopi dixerunt: hoc enim omnibus placet: ab vniuersis Episcopis dictum est, iustum est, placet. Sic ibi. Circa quod Glossa verb. Excludatur ait; quòd si quis aucto
Glossa.
ritate iudicis mittitur in possessionem, & aduersarius eum non admittat, qui nec attendit excommunicationem, videtur quòd manu militari possit auferri ei res, affertque ad id multos Canones & leges. Deinde adducit Cap. Filijs 16. q. 7.
Cap. Filijs.
vbi facultas datur recurrendi ad Regem, cùm per iudices Ecclesiasticos grauamen minimè auferri potest. Prætereà inducit Epistolam Leonis ad Ludouicum Imperatorem, in quo sic scribit: Si in
Leonis epistola.
competenter aliquid egimus, & in subditis contra leges tramitem non seruauimus, vestro ac missorum vestrorum volumus emendari iudicio. Sic ille, & quia auctoritates prædictæ paucæ alicui videri poterunt, multos se ait prætermittere Canones, ex quibus Doctores Propositionem dictam concludunt, & quos Caussa 7. 9. 11. & 23. legere quis poterit.
135
*Arguit deinde ex ratione naturali, iuxta
quam potest subditus se tueri contra suum Prælatum, & iuris iniustam inuasionem, vt docent Theologi: ergo quotiescumque ab illo opprimitur, & non est alia via, qua se possit tueri, potest Principem sæcularem tamquàm de abusu adire, vt se tueatur. Quòd si alia via sit, quia scilicet ad supremum Prælatum appellari potest, nec sit periculum damni inferendi in mora, teneri hunc ordinem sequi affirmat. Pro quo adducit Salgadum, Castillum, Simancas, Couarrubiam, Caietanum, Gersonem, & P. Suarium Lib. 4. contra Regem Angliæ Cap. 34. Addit auctoritates alias, & in primis illud Ierem. 22. v. 2. & 3. Audi
Ierem. 22. v. 2. & 3.
verbum Domini rex Iuda, qui sedes super solium Dauid, tu & serui tui &c. Hæc dicit Dominus: Facite iudicium & iustitiam, & liberate vi oppressum de manu calumniatoris &c. Circa quod est Commentarius opportunus D. Hieronymi dicentis
D. Hieron.
Regum officium id esse proprium, quod à Deo verbis præfatis iniungitur, & habetur 23. q. Cap. 23. Deinde Sacrorum Canonum, qui habentur inserti 96. distinct. in qua resoluitur quòd Principis munus sit Ecclesias contritas restaurare, & nouas ædificare: ex eo quòd boni Principis est Sacerdotes honorare & tueri: quod clarius habetur 23. q. 5. ibi: Cognoscant sæculi Principes se
Cap. Cognoscant.
esse rationem reddituros propter Ecclesiam, quam tuendam suscipiunt & adhuc apertiùs in Cap. Christianis 2. q. 1. in quo Gelasius Papa Zeiæ Comiti
Cap. Christianis.
sic affatur: Clericos tibi committo, vt tuæ sublimitatis tuitione vallentur: ne quid illis aut subreptio, aut inimica legibus violentia neceßitatis imponat. Sic ille. Pergit deinde, & quod pro regno Galliæ hoc habeat speciale fundamentum conatur ostendere, Bullis, Auctoribus, & vsu inueterato congestis: sed quidquid de Regno tale sit, generaliter loquendo.
136
*Dico Primò. Nullum est solidum fun
damentum ad asserendum appellationem modo dicto ad sæculares fieri posse potestates. Probatur discurrendo circa nuper adducta. Nam in primis quod ex scriptura, Concilijs, & Patribus conuehitur, tantùm probat Regibus Christianis Ecclesiæ protectionem incumbere, quod est innegabile: Atqui protectio sine iudiciali esse forma potest, vt patet in Patronis, quibus protectio etiāetiam competit. Cap. Filijs 16. q. 7. & tamen nihil iuris in illis sibi vendicare possunt, vt decernitur in Cap. Nullus laicus 17. de iure patronatus. Aut
quidquid Ecclesiastici iuris est, quæ sunt verba Alexandri Tertij. Deinde, si verba vt sonant accipienda sint, & non cum ea, qua par est, moderatione, iuxta Sacrorum Interpretum intellectum, non solùm via appellationis, sed absolutè loquendo, possunt Principes se intromittere, quia eorum dicitur esse officium circa caussas omnium vigilare, & ius dicere omni Regiæ indigenti protectionis. Et ita in prima instantia, quod erit in Schisma Anglicanum manifestè prolabi. Nullo certè in loco protectio sic inuenietur asserta, vt Clerici ad laica possint tribunalia trahi propriorum iudicum cognitione reiecta: dum ergo hoc non affertur, quia afferri nequit, & nullibi extat, nihil, quod intento fauere possit, habetur.
137
*Ratio deinde ex iure naturali petita in
ducitur, quia contra iniustum inuasorem se quisque tueri potest, auxilium inde implorans, vnde melius queat impendi; à nullo autem meliùs, quàm à suprema laica potestate. Sed hæc ratio nimiùm probat, ex ea enim fit caussas Clerico|rum apud laica tribunalia simpliciter agi posse. Si enim Clericus in aliquem delinquat, & inuasor censeatur, ad illa poterit statim recurri, quia nullum tale præsidium ad inuasionis damna depellenda esse potest: quod quidem sana fide nequit sustineri. Deinde generaliter loquendo sententia iudicis competentis, qui cum caussæ cognitione procedit, non est inuasio; & vt contingat aliquando iniustam esse, datur iudex competens, ad quem possit appellari. Et hoc ratio naturalis dictat; vt scilicet qui grauatum se iudiciali sententia agnoscit, ad competentem, & iuridicè designatum conuolet defensorem. Atqui hoc accidit quando Ecclesiasticus est à suo iudice condemnatus: ergo ad competentem debet defensorem confugere, & talis est Ecclesiasticus appellationum iudex iuridice designatus, ipsis etiam Christianis Principibus annuentibus, & immunitatem Ecclesiasticam vt veris Ecclesiæ filijs amplexis. Vnde habetur Christianos Principes non ægrè ferre, si Ecclesiastici, cùm se grauatos modo dicto sentiunt, ad iudices prædictos appellent, se non aditis, quia scilicet eos vt legitimos habent. Et quemadmodùm si plura tribunalia laica sint, ad quæ appellatio deferri debeat pro vassallis statuum diuersorum, ratio naturalis non dictat quemlibet grauatum sententia ad quodlibet illorum posse recursum appellationis habere, sed ad illud, quod pro suo est statu designatum: ita in negotio præsenti philosophandum est, & dicendum ius naturale solùm fauere Ecclesiasticis, vt ipsi proprium iudicem possint per appellationem adire, Ecclesiasticum scilicet, sicut rusticani pro rusticanis, & nobiles pro nobilibus designatum. Qui modus explicandi videtur rem istam apertissimè demonstrare.
138
*Quod vrgeri potest: Num Pontifices
recursum per viam violentiæ, anathemate interminato, in Bulla Cœnæ condemnant §. 14. quod quidem facere non possent, si recursus dictus esset de iure naturali, vt est manifestum. Qualis autem recursus sit, quem illi prohibent, ex eorumdem facto constat, dum eos, qui illum ad Regia tribunalia habuerunt, & ad Sedem Apostolicam post sententiam Ordinariorum appellant, non priùs audiendos decernunt, quàm absolutionem ob incursam excommunicationem Bulla fulminatam obtineant, vt ego in Thesauro adnotaui, & video etiam à P. Dicastillo adnotatum Tractatu de Cen
P. Dicastil.
suris Disput. 3. n. 940. Nec dici potest id accidere eo quòd caussæ, de quibus agebatur, sine tali recursu peragi poterant, cùm non esset periculum in mora. Talis enim consideratio omnino vana est, cùm dispositio talis non attendat casus particulares, sed generalis sit: & vt de limitatione illa dicamus, quia, vt vidimus n. 135. citatus Auctor solùm dicit esse licitam appellationem, cùm alia via vitari grauamen nequit, quia est periculum in mora adeundi supremum Prælatum Ecclesiasticum: contra illud arguo: Quia quando constitutus est appellationis iudex, & videtur periculum in mora ipsum adeundi, non est constituendus alius iudex, neque talis vsus inualuit apud benè moratas Respublicas. Et quidem nulla melior, quàm Ecclesiastica, in qua nihil tale extat prouisum: quod tamen eius & æquitatem & pietatẽpietatem maximè condeceret. Et verò in ipso adeundo Rege mora esse periculosa potest, si magnis sit, vt frequenter accidit, occupationibus distentus, sicut & in eius tribunalibus, & ita videmus passim negotia multa differri, & ijsdem implicatos molestias impatibiles sustinere. Quid enim Curiæ
Curiæ hospitalia miserorum.
sunt Principum nisi hospitalia miserorum, immò & illis peiora, in quibus curantur morbi, & suppetunt alimenta: cùm tamen in istis, & contrahantur morbi difficilioris curationis, & subsidia illa deficiant. Rectè ergo remedium illud pro particulari casu prætermissum est, quia & illa sæpe nocerent. Id quod non potest humana prouidentia vitari, sicut alia, quæ ex qualibet dispositione oriri quandôque possunt: multôque nocentius posset esse remedium, vt in casu nostro Ecclesiasticos laicis tribunalibus sisti, cum status adeò sublimis dedecore, exitu tumultuario à Religiosis claustris, & Ecclesiasticorum iudicum offensione. Quin etiam sæpè cum eorum iniuria, dum ipsorum sententiæ vt iniustæ traducuntur, quia semper reis tales, quæ in eos feruntur, apparent. Constat ergo ex naturali iure nihil pro adducta positione, si res sincerè, & coràm Deo transigatur, suffragari.
139
*Quod verò ex Doctorum auctoritate
producitur, nullius momenti est: quidam enim illorum non benè apud Sedem Apostolicam audiunt. Alij admittentes recursum, appellationem secundùm propriam eius rationem negant, & Couarrubias quidem, cuius auctoritas summa est inter omnes Hispaniæ Iuris vtriusque consultos, id solùm admittit, quod habet §. Ceterùm in hac Regia. Cap. 35. Practicarum Quæstionum, dum adductis legibus, quæ id pro Regnis Castellæ decernunt, ita scribit: Nam vbi lis agitur apud iudi
Couarrub.
cem Ecclesiasticum, etiam inter Ecclesiasticos, qui per sententiam condemnatus appellat, iudexque non
vult deferre appellationi, & ideò pro executione multis afficitur censuris & grauaminibus, conqueritur simplici querela coràm Regijs Auditoribus eo quòd non deferatur appellationi, quam ad Sedem Apostolicam proposuit: tunc statim ex sola simplici querela dantur litteræ Regiæ, quibus præcipitur tabellioni subiecta pœna, quòd intra breue tempus mittat ad Curiam acta caussæ, & processum &c. Et denique si compertum sit appellationem esse friuolam, caussa ad eumdem remittitur: sin autem iusta visa fuerit appellatio, tollitur illa vis & iniuria, quæ aduersus Sacros Canones, & auctoritatem Sedis Apostolicæ fit appellanti ad eamdem, & præcipitur illi iudici quod absolutioni deferat, & absoluat excommunicatum, omniaque acta post appellationem retractet, ac reducat in eum statum, in quo erant tempore appellationis & sententiæ. Hæc ille. In quibus illud in primis videre iuuat, quod nuper dicebamus, scilicet reis per sententiam condemnatis semper illam videri iniustam; cùm tamen ex citato Auctore constet sæpiùs etiam esse friuolam appellationem, & consequenter sententiam fuisse iustissimam. Illud insuper, longissimè abesse illum, & citatos alios eum secutos ab illo asserto, quod eisdem imponitur, scilicet appellari posse propria & formali appella
In quo de appellatione nihil.
tione, cùm tantùm simplicem querelam admittant. Circa quod etiam genus recursus, cum aliquam caussæ cognitionem importet, vt constat ex pœnali mandato circa actorum missionem in Curiam, quibus & addendum præceptum aliud, | quod iudici circa absolutionem, & alia prædicta iam vidimus etiam imponi, quantam ex se inuoluat difficultatem eruditè ostendit P. Suarez citato
P. Suarez. immeritò adductus.
Cap. 34. præsertim n. 34. quem quidem Eximium Doctorem pro sententia dicta adducere, ire profectò est contra manifestissimam veritatem, qui quidem id quod dicitur de vi repellenda per vim, & ex naturali iure descendere asseritur, ac pro fundamento assertionis assumitur, egregiè conuellit, & ad actiones illas ex Couarrubia propositas à Censuris eximendus priuilegium necessarium esse concludit n. 43. & illius sufficientem satisque probabilem notitiam esse in Principibus & Magistratibus requisitam: quod an ita eueniat, neque approbare se posse ait, nec etiam reprobare.
140
*Dico Secundò. Quid circa negotium
præsens absolutè dicendum sit constat ex dictis in Thesauro. Addo nunc, iuxta citatum scriptorem in Gallia Concilium Tridentinum quo ad plurima gubernationem aut reformationem concernentia Decreta, neque Bullam Cœnæ, esse recepta, vnde in ordine ad immunitatem Ecclesiasticam allegari nequeunt, si aliter vsus ferat, & ita in casu, de quo agimus, contingit. Videtur autem & in Hispania, & consequenter in Indijs
dici posse Bullam Cœnæ quod ad recursum attinet, non esse receptam, qui videtur modus facilis nodum istum dissoluendi. Vnde Auditores Regij publicationi illius non assistunt, & audituri Concionem, ingressum differunt, donec lectio finietur. Quod autem de Bulla dici potest, ad alios etiam Canones extendendum, in quibus idem videtur à Pontificia Sede disponi, vt quod ad articulum præfatum iam pridem admissi non sint. Quia verò Pontificia Sedes immunitatis
tuendæ curam habet semper ardentem, prohibitionis suæ conscia, & quid circa admissionem in regnis fiat Christianis non attendens, legis huiusmodi transgressores vti excommunicationi obnoxios, cum ad litem prosequendam ad tribunal suum adueniunt, iubet in primis absolui. Et quidem si circa Gallos id fiat nescio: & si ita fieri contingat, benè ex eo sequitur quod diximus, Pontificiam scilicet Sedem quid circa admissionem sic non attendere: si autem non fiat, quia defectus admissionis eum effectum habere posse dignoscitur, cur non & circa Hispaniam idem
præstandum? Deterioris certè esse conditionis nequit adeò de Ecclesia bene merita quod ad rei substantiam spectat, licet absolutionem præmittendam esse decernatur: quod quidem zelum dictum immunitatis ostendit; cùm aliàs constet litigantes excommunicationem non incurrisse, quæ sine mortali peccato nequit incurri, à quo litigantes alieni, quia bona fide, & iuxta consuetudinem Regni Catholicissimi à doctissimis & valde timoratæ conscientiæ viris approbatam processerunt.
141
*Et illum quidem velle conuellere, scru
pulosque inijcere, dum id quod est statutum legibus non exceditur, nullum potest effectum pro Dei ac Regis seruitio commodum obtinere. Pro cuius confirmatione id deseruire potest, quod Illustrissimus Barbosa habet Tract. 1. votorum decisi
Illustrissi. Barbosa.
uorum & consultiuorum Lib. 2. voto 48. omninò legendum. Cùm enim ex mandato Catholici nostri Regis Philippi Quarti res hæc ab eodem acta
cum doctis Regij supremi Consilij Auditoribus seriò, & omni humano semoto respectu fuisset, conclusum est recursus ad iudices sæculares in caussis Ecclesiasticis factos esse prohibitos & semper fuisse in illis Prouincijs, vbi sola iuris communis dispositione eos praxis & obseruantia admisit: quia licet iudex Ecclesiasticus malè procedat, non potest sæcularis, cuius est minor potestas supplere negligentiam Ecclesiastici, qui ipso potestate & auctoritate est maior, vt considerauit Rota apud Farinacium Tomo 4. post Consilium 68. n. 10. Tum ex eo quia hoc prætextu nihil adeò fieri prætenditur, nisi quòd iudices volunt de caussa Ecclesiastica cognoscere, quod fieri non potest, cùm iudex laicus sit incapax iurisdictionis in personas Ecclesiasticas, & earum caussas, vt similiter ponderabat eadem Rota vbi suprà n. 11.
142
*His adiectum grauissimos & sapientissi
mos Societatis Iesv scriptores benè timoratos & moratos viros, & ab omni ambitione liberos, Patres scilicet Vasquez, Marianam, Azorium & Suarium sicut & Magistrum Arauxum, ita cenfuisse, nisi quando recursus coarctaretur intra limites naturalis & necessariæ defensionis cuilibet permissæ, propriæ scilicet personæ, possessionum, & bonorum, cum moderamine inculpatæ tutelæ, Secluso quoque Apostolico priuilegio, etiam stando in puris terminis iuris communis. Tum enim sicut quis ex propria auctoritate potest impunè iudici resistere, poterit etiam, (immò vrbaniùs aget) ad Principem vti potentiorem recurrere, vt se vassallum suum defendat, iudicique inhibeat ne talia agat, & concludit sic: Vnde ex
Barbosæ contrarius sensus.
istimo hodie sustineri non posse praxim declarandi iudicem aliquem Ecclesiasticum in cognoscendo & procedendo vim facere, quando cognoscit inter Clericos & personas Ecclesiasticas: cùm tunc, si dubitatur de illius competentia, id ad Superiorem Ecclesiasticum spectat declarare: nequaquam enim ratione caussæ, & multò minùs personæ, iudex sæcularis in negotio se intromittere potest. Hæc ille: quibus non obstantibus addit statim in Regio Consilio aliter, se Aduocato, practicatum, vnde & claudit: Quod
certè non sine mysterio factum credidi, vt in propria caussa intelligerem, & expertus essem quid hac de re praxis, facto saltem, si non iure, obtineat: & ita censeo nunc vtilius mihi fore silere, quàm tanto cum periculo hac de re alloqui. Sic ille. Cui zelus dictus non benè quibusdam acceptus obstare non potuit, quominus à Rege nostro Episcopali culmine donaretur, sicut neque Magistro Arauxo alijs ardentiùs locuto, vnde & ab eius scriptis aliqua sunt à sæculari potestate subtracta, vt in citato Voto videri potest. n. 5. & ipse quidem Barbosa Eccle
siasticæ immunitatis adeò eximius patronus & zelator, in caussa propria se dicti recursus non dubitauit tueri remedio, vt videri potest in Praxi exigendi pensiones Tomis de votis præposita Parte 2. Quæst. 11. cuius n. 17. ita scribit: Nonò quia ius recurrendi ad iudices laicos per viam violentiæ priuilegio Apostolico vero vel præsumpto, Principi concessum, necessè est vt dicamus, quia aliàs nullitati subijceretur: & quoad nostros Lucitanos circa primas instantias, & ne caussæ extra regni fines extrahantur videtur cōcessumconcessum priuilegio Iulij Tertij, de quo | suprà q. 6. n. 31. Sic ille, qui citato loco priuile
gium pleno tenore proponit, sed quod minimè ad rem facit, vt cuicumque adeunti & legenti constabit, quia in eo de recursu ad Regia Tribunalia mentio nulla, & solùm contra Ecclesiasticos procedit, qui vt in suis grauibus delictis fauorabiles iudices obtinerent, eos extra regnum arte dolôque conquisitos adsciscebant; cui præiudiciali abusui Ioannes Tertius opportunum remedium à Sede Apostolica postulauit, quod & fuit à citato Pontifice concessum. De cuius Breuis exacta intelligentia citatus Scriptor latè & eruditè discurrit. Videndus P. Dicastillus suprà n. 953. & seqq.
P. Dicastil.
vbi Couarrubiæ sententiam vti probabilem defendit cum moderatione ab eodem adiecta, qui & Tomo 1. de Iustitia Lib. 2. Tractat. 1. Disput. 4. 165. vsum satis frequentem in Hispania circa recursum, non facile esse damnandum affirmârat.
ADDITIO.

ADDITIO.

Circa Regulares pro recursu ad laica tribunalia.
143
*APpellatio illis prohibita est multis iuris
Pontificij Canonibus, scilicet Cap. Ad nostram. Cap. Reprehensibilis. Cap. de Priore. Cap. Quia nos. Cap. Cùm speciali, de Appellationibus & Cap. Licet. & Cap. Irrefragabili. de officio Ordinarij, ex quibus Cap. Ad nostram sic habet: Quia verò remedium appellationis non ideò est in
Cap. Ad nostram.
uentum, vt alicui à Religionis & Ordinis obseruantia exorbitanti debeat in sua nequitia patrocinium exhibere: Mandamus, quatenus si quando quilibet subditorum tuorum ad remedium appellationis conuolauerit, non minùs eum iuxta tenorem mandati, quod in prædicta Regula continetur, & institutionem Ordinis corrigas & castiges. Sic Alexander Tertius Abbati S. Petri. In Cap. autem Reprehensibilis 26. sic habetur: Præcipuè verò hoc in Religiosis volumus obseruari, ne Religiosi, cum pro aliquo excessu
Cap. Reprehensibilis.
fuerint corrigendi, contra regularem Prælati sui & Capituli disciplinam appellare præsumant: sed humiliter ac deuotè suscipiant, quod pro salute sua fuerit eisdem iniunctum. Sic ibi, vt alia omittam. Quod quidem & specialibus Religionum decretis ferè constans habetur: quando scilicet de correctione agitur, & id, quod vidimus à Pontifice significatum, occurrit, videlicet iuxta Regulam procedi. Si enim manifestus committatur excessus, aut processus iuridica ratione formetur, notissimum est quid in dictis casibus fieri debeat, & apud Auctores obuium. Illud speciale quod tradit P. Bruno Chassaing Tract. 3. Cap. 2. Proposit.
5. §. verumtamen: dicens Prælatos ob ooncessionesconcessiones sibi factas in caussa appellationis non debere sibi blandiri & proptereà suos subditos quasi tyrannos opprimere: nam in hoc casu habent recursum licitum ad sæcularia tribunalia, appellando ad illa: habetque tunc appellatio effectum suspensiuum, quemadmodùm appellatio ad Papam, vt tenet Paulus Castrensis Concilio 125. nu. 1. vers. Pro quo etiāetiam Lib. 1. Lancellotus de Attentatis 20. in præfatione, n. 46. Philippus Probus in Tractatu Regiæ regaliæ quæst. 36. n. 9. circa finem, vbi refert id quod est circa hoc in Senatu Parisiensi pronuntiatum die 17. Septemb. 1415. Quod etiam tenet Augustinus de Belis in Tractatu, cuius titulus est Allegacion en derecho.
144
*Quod quidem nullatenus admittendum,
Quod nullatenus admittendum.
nisi recursus talis esset in manifesto & exorbitanti grauamine, vt cuiuscumque auxiliaris potentis posset auxilium implorari, quod, vt ex Barbosa vidimus, erga Principem vrbaniùs fiet, vtpotè potentiorem: quod & sub censura Sedis Apostolicæ tenet Lezana Verb. Exemptio Regularium nu.
16. adductis pro eo PP. Suario, Azor, & Layman. Quo euentu appellatio non est, sed merus recursus cum extraiudiciali caussæ cognitione. Vnde Prælatus eo non obstante poterit de iure in caussa procedere ad executionem sententiæ, & censuras aggrauare, quæ nequeunt dici Attentata, vt ea quæ fiunt interposita appellatione, cuius oppositum non ritè in Senatu dicto iudicatum. An autem id expediat, in casus contingentia videndum, ne fortè ex eo aliqua Principis subeatur offensio, & damna maiora subsequantur, aut ex malè affecto Senatu: quamquàm timores isti apud Christianos & pijssimos Principes, eorumq́ue Senatus agentibus, debeant communiter posthaberi. Videatur Lezana citato verb. Exemptio, & verb.
Lezana.
Appellatio, præsertim nu. 5. vbi multa congerit satis caussæ præsenti opportuna ex quibus præfatum illud Scriptoris assertum potest vndequaque conuelli.
245
*Illud adde sacros Canones, dum appella
tionem Religiosis prohibent, id prohibere, quod est maximè eo in genere ipsorum statui & professioni contrarium, vt est euidens, & ex eorum tenore deducitur. Atqui recurrens per appellationem ad sacra tribunalia, est maximè dicto statui ac professioni contrarius: ergo præ alijs debet prohibitus reputari. Discursus est clarus, & planè conuincens, nam Maior, vt vidimus, est euidens; Minor autem irrefragabilis, quia talis recursus plenus est scandalis, & humilitati, qua correctio sustinenda est, vt ex Alexandro Tertio est positum, prorsus aduersatur, & eò magis statui à sæculo ex vi suæ institutionis remoto, quo plus habet de sæcularitate, dum sæculi ministris sic recurrens sæculari humiliatione substernitur, & dum grauis, docti, & Religiosi Prælati subiectionem declinat, laicis indoctis, & ex raptu sæpè viuentibus, vt suæ libertati malè consulat, inclinatur. In Cap. De Priore, de Appellat. sic loqui
Cap. de Priore.
tur Alexander Tertius: Quoniam sancta Romana Ecclesia, & huiusmodi appellationem non censuerit admittere, ne Monachis vel Canonicis Regularibus præberetur audacia delinquendi. Hæc ille, ex quibus liquidò infertur nolle penitus Pontificiam Sedem Religiosos ad laica tribunalia recurrere, quando ad se recursum talem, vbi de correctione agitur, censet repellendum. Et prędictumprædictum quidem
TextũTextum adducit citatus P. Bruno; qui tamen quoad eam partem, non extat in Cap. De Priore: sed quod ad appellationem admittendam spectat, quando in correctione fuerit manifestus excessus. Nequit autem de illo dubitari quo ad illam etiam partem, quia casum integrũintegrum adducit Glossa, & ita de Pontificis voluntate abundè constitit, quidquid illud fuerit, quod Sedem Apostolicam permouit ad truncandam decisionem. Contra Auctorem prædictum id profectò vrget, & afferentem il|lam, & ex eâdem arguentem. Neque enim videtur dici posse sublata verba illa eo quòd Sedes Apostolica soleat iam Regularium appellationes admittere; talis enim consuetudo non est nisi in casibus ei similibus, de quo agit Pontifex, quando scilicet Prælati enormiter excedunt, vt verba illa exprimunt: Si præfatus Canonicus (Regularis) Priorem propter suas enormitates manifestas, quæ ipsum notabilem reddunt, ad Sedem Apostolicam appellauit. Sic ibi. Si autem excessus non interueniat, locum talis non habet appellatio, vt ibidem statuit Glossa verbis illis: Compellat ipsum ad
Glossa.
Apostolicam Sedem cum litteris veritatem continentibus venire satisfacturum de tanto excessu. Nota quòd Prælatus non debet excedere modum in corrigendo: aliôqui tenet appellatio, quæ aliàs non teneret. Sic Glossa: iuxta quam tenet appellatio quando excessus interuenit, secus si absit: appellatio inquam ad Sedem Apostolicam, de qua erat sermo, & etiam quæcumque alia, potiori ratione.
146
*Est autem valde notabile id, quod præ
dictus Auctor affirmat citata Proposit. §. Dominus. 1. scilicet appellationem eorum esse admittendam, qui nequeunt appellare, & mortaliter peccant appellando, eo quòd sententiæ in eos latæ fuerint, dum de correctione & reformatione ad aliorum exemplum ageretur, sed crimina grauia fuerunt, in quibus vult Pontifex appellationem admitti: id quod ex citata Decretali probat, & ita tenere ait Ioannem Andream, Butrium, & Abbatem. Sed est illud Decretali ipsi, & rationi penitus dissonans. Nam ex Decretali habetur
Quod refellitur.
Prælatum illum in sua correctione enormiter excessisse, vt verba ipsius iam data conuincunt: ergo potuit sic castigatus sine peccato mortali ad Sedem Apostolicam prouocare: quæ est euidens consequentia. Deinde, contra omnem rationem apparet vt peccātipeccanti mortaliter appellationis remedium conferatur: vt enim iam vidimus ex eôdem Alexandro in Cap. Ad nostram, ad quid sit illud inuentum constat, & minimè pro exorbitantijs à Religiosa obseruantia debet vsurpari: ergo neque pro peccante mortaliter in eius vsurpatione. Pro quo & est Cap. Quia nos. citatum, vbi manifestè delinquentis Abbatis appellatio repellitur,
Cap. Quia nos.
cuius summatim est: Contra Constitutiones Regulares appellatio, Religiosum non defendit. Et sæpè quidem contingit Constitutiones Regulares ad peccatum non obligare, & ita in earum transgressione grauiter non delinqui: quantò ergo potiùs existimandum & affirmandum est appellationem non suffragari ei, qui contra diuinam legem peccat mortaliter, quæ est constitutionum omnium regularium fundamentum, cùm Religio status perfectionis sit, & iuxta Christi consilia, ea, quam cernimus, & Ecclesiam exornante, dispositus varietate. Vnde à præfato Scriptore
eius Assertio temperatur sic dicente: Quod ego etiam existimarem, nisi tanta esset euidentia delictorum, & sententia sic iusta, vt nulla esset ratio dubitandi: quia tunc esset appellatio manifestè iniusta, cui proinde deferre Prælatus non teneretur. Sic ille. Atqui hoc non videtur in casu Decretalis seruatum: ergo illa pro Assertione, quam ex eodem posuimus, perperàm allegatur. Prætereà etiam si sententia non sit euidenter iusta, sed de eius iustitia dubitatio aliqua esse possit, in Religiosis, cùm de correctione agitur, non esse locum appellationi communis est Doctorum sententia, quam citatis P. Suario, Dianaque alios referente, amplectitur Lezana verbo. Exemptio. n. 17
147
*Est insuper contra prædictim citati Au
ctoris assertum de recursu per appellationem ad laica tribunalia id, quod ipse tradit Propositione illa 5. §. Obijcies contra. Cùm enim sibi obijciat quod stante sententia de appellatione & recursu ad tribunalia Ecclesiastica, priuilegia in contrarium concessa nullum effectum operantur, cùm nullum extra ius producant, quod est contra Cap. Abbate de verbor. significatio. Respondet priuilegia aliquando nihil nouum continere, sed maioris expressionis gratia concedi: vt probat P. Thomas Sancius de Matrim. Lib. 2. Disputat. 37. n. vlt. qui in summa Tomo 2. Lib. 6. Cap. 8. n. 20. dicit illa priuilegia hoc amplius continere, vt subditus non possit appellare, nisi excessus Prælatorum manifestus sit, quia pax, simplicitas, & obedientia Religiosorum hoc postulat, & sic concludit: Quod etiam ego existimo. Quod cùm ita fuerit pro
testatus, statim pergit suum illum recursum per appellationem ad laica tribunalia, probaturus. Atqui pax, simplicitas, & obedientia Religiosorum multò magis postulat vt à tali abstineatur recursu, vt est manifestum, ergo multò magis ab illo debent abstinere. Si dicat tunc tantùm licere recursum, cùm Prælati vt tyrannos se gerunt, & ita eorum est manifestus excessus. Contra hoc est id, quod superiùs dicebamus, semper reis huiusmodi indolis videri Prælatos in suis sententijs excedere, & ita cum dubia etiam est illarum iustitia, magna ad recursum data porta, proculdubio ruent, & terras turbine, scandalis armato perflabunt. Qui ergo appellationem in aliquo casu concedit ob rationem dictam ad omnes virtualiter videtur concedere, quia moraliter loquendo non est possibile limitationem obseruari. Vnde si Prælati appellationi, qualiscumque illa sit, non detulerint, non leues sunt molestias perpessuri, quod iuxta dicta. n. 144. accipiendum. Nec de hoc plura.
SECTIO VII.

SECTIO VII.

Circa viuæ vocis Oracula pro Religiosis, an sint confirmata, Ad dicta in Thesauro Indico Tomo 2. Tit. 12. à n. 219. Vbi quid pro Indijs.

148
*DIfficultatem hanc ex professo discu
tit P. Bruno Chassaing. Tract. 1. Cap. 2. Proposit. 6. & affirmatiuè concludit, vtinam & verè, magno enim id erit Religiosis commodo. Et id quidem quod ille contendit, ab alijs est scriptoribus priùs dictum, sed non ab omnibus sine formidine, vnde & ille iudicium suum
doctioribus se subijcere protestatur. Proposit. 2. Primò ergo ait posse dici nullum esse viuæ vocis Oraculum ad Regulares pertinens, pro quo non extet Bulla Pontificia, si vnum illud excipiamus priuilegium, quo conceditur vt Religiosi laici possint Sacra contingere: quod quidem ait à viro Regulari doctissimo obseruatum. Quod qui|dem si reuera ita esset, oportuisset sanè pro ijs, in quibus difficultas occurrit, & de quibus Doctores agunt, in quo & Cardinalis Lugo operam non leuem impendit, notas facere, & communis fecisse iuris, vt sic expeditior decureret vsus, & Religiosi magno hoc adiumento potirentur. Est tamen assertio talis creditu difficilis, si Religionum omnium priuilegia attendamus, quæ videri à viro illo doctissimo non potuerunt, cùm non omnia in publicum prodierint, vtpotè nec typis exposita: immò & hoc expressa modo, non ita euolant, vt ad omnium manus venire queant. Accedit circa Bullas, quæ dicuntur extare, non leues posse difficultates occurrere, vnde maius videtur requiri fundamentum ad securè procedendum in materia adeò graui, & scrupulis non contemnendis obnoxia. Quamquàm si constaret de hoc Oraculo virum doctissimum affirmare etiam esse bullatum, posset in foro conscientiæ id sufficere, saltim ad probabiliter procedendum.
149
*Pergit ille statuens omnia viuæ vocis
Oracula firma esse, vbi Constitutiones Gregorij XVI. & Vrbani VIII. non fuerunt debitè publicatæ, & Regularibus intimatæ, & aliqua exipsis etiam vbi fuerunt publicata. Quæ Assertiones absolutam aliam supponunt, licet non exprimant, quia & illam dictus Auctor probat, omnia scilicet Oracula esse firma absolutè loquendo. Primò, quia vt ex præcedentibus Propositionibus constat, à secunda videlicet vsque ad Sextam, constare ait omnia priuilegia subsistere: ergo & Oracula. Secundò, quia priuilegia multorum Ordi
num à multis Pontificibus ea specialiter innouantibus ex certa scientia confirmata sunt, & præcipuè à Pio V. Bulla, quæ incipit: & si Mendicantium, ibi: Etiam viuæ vocis Oraculo in genere, vel in specie &c. concessa, & perpetuò approbamus, & confirmamus. Quòd verò generalis hæc concessio sufficiat, & pro Bulla respectu singularum haberi
debeat, non probat; cùm tamen egeat probatione: quia non ignorabant Pontifices tales esse generales concessiones, quas si sufficientes iudicassent, & per illas eorum intentioni fieri satis, vix Constitutiones tales momenti alicuius fuissent, cùm Oracula pro Religiosis edita, ad quæ præcipuè Pontificum intentio ferebatur, illa haberent firma, nec per eorum Constitutiones à sua firmitate decidebant. Et quidem licet Pius V. Oraculorum non meminisset, dici poterant confirmata, iuxta citati discursum Auctoris, dum arguit, vt vidimus: Priuilegia confirmata sunt: ergo & illa, quæ viuæ vocis Oraculo sunt concessa. Quamuis negari nequeat aliquid expressionem illam operari in ordine ad maiorem firmitatem. Aliquid ergo magis speciale videntur Pontifices exegisse.
150
*Probat deinde partem aliam positionis.
Primò, quoniam Bulla Gregorij XV. illa excipit priuilegia, quæ sortita fuerint effectum, & alia Cardinalibus in fauorem Regularium & data, & ab eisdem propria manu firmata, nec non etiam illa, quæ ad instantiam Regum impertita repe
riebantur. Secundò. Quia Bulla Vrbani nullius Oraculi exceptionem facit, ponitque Clausulam reuocatoriam eamdem, quam Gregorius, cum clausula alia reuocatoria suæ regulæ de non tollendo iure quæsito &c. Vult tamen vt publicatio & intimatio huius suæ Constitutionis fiat per Generales Prouincialibus, & per Prouinciales Prælatis localibus, & per hos alijs. Quòd si facta non fuerit, non est curandum de contentis in hac Bulla, & idem dicendum de contentis in Bulla Gregorij, si publicata & intimata non fuerit. Hæc ille quoad secundam suæ Propositionis partem, quæ quidem in Titulo est prima. Et videtur consequenter ad Bullæ tenorem loqui. Sed non ita certò, vt non possit eius Assertio refelli. Quia
intimatio à Pontifice requisita post legis promulgationem, ideò exigitur, vt ad omnium, ad quos spectat, possit notitiam peruenire: cùm ergo sine gradatione dicta haberi illa possit, non est intimatio dicto modo necessaria. Id quod ex tenore Bullæ colligitur. Sic se habente: Prætereà vt præsentes litteræ omnibus & singulis, ad quos spectat, & pro tempore spectabit, quantocius innotes
Bulla Vrbani.
cant, & alijs quocumque nomine nuncupatis Superioribus quorumcumque Ordinum, Congregationum, Societatum, etiam Societatis IESV, & Institutorum, de eisdem præsentibus litteris certiores faciant, earumque præsentium exemplaria illis transmittant, qui quidem Prouinciales sub eisdem pœnis teneantur singulis Superioribus Monasteriorum, Conuentuum. Collegiorum, Domorum, ac locorum regularium vt easdem præsentes subditis suis, vt moris est, publicent. Sic Pontifex. Ex quibus apparet publicationem dictam per Superiores faciendam, eò dirigi vt notitia dictæ Constitutionis habeatur, & non vt formam præscribi ad inducendam obligationem. Vnde si per malitiam aut incuriam dicta intimatio non fieret, & notitia aliàs haberetur, obligatio ad eius executionem vrgeret, & ita in fine id expressius declaratum; sic enim ibi: Volumus autem quòd præsentium trasumptis etiam impreßis, manu alicuius Notarij publici subscriptis, & sigillo personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus vbique fides adhibeatur, ac si forent exhibitæ vel ostensæ: quodque eædem præsentes litteræ, siue earum exemplaria, ad valuas Basilicarum prædictarum, & in acie Campi Floræ huiusmodi similiter affixæ, omnes quos concernunt perinde arctent ac afficiant, ac si vnicuique personaliter intimatæ fuissent. Sic Pontifex, vt non liceat de hoc rationabiliter dubitare. Et bona pro hoc exemplaria in reuocationibus priuilegiorum ex Pio V. Gregorio XIII. Sixto V. & Paulo V. adducit Iosephus Rocafull in Praxi Theologiæ 3. p. lib. 6. Cap.
Rocafull.
7. dub. 5.
151
*Iam quod ad postremam partem Propositionis attinet, aliqua scilicet Oracula non abrogata, facilè ostendit ex dictarum Bullarum tenore, in quo non est cur immoremur. Addit quòd vbi Bulla Vrbani non est publicata nec intimata, vt suprà possunt Regulares in foro conscientiæ vti omnibus priuilegijs per Tridentinum expressè reuocatis ex concessione Pij V. ad supplicatio
nem Generalis Ordinis Minorum facta coràm Cardinali Antonio de Monelia, quæ habetur Romæ in Conuentu Aracælitano, quam & referunt Collectores priuilegiorum verb. Concilium, & Ioannes de la Cruz in Speculo Coniugiorum, ad finem: ac sic in vi illius Oraculi proximè citati existimarunt, Castellinus. Peyrinis, Henriquez, Rodericus, Beia, Vega, Sanchez, & LLamas. Quod quidem additamentum non videbatur necessa|rium: nam si iuxta ipsum, omnia priuilegia sunt firma, non obstante Bulla prædicta: ergo siue publicetur, siue non publicetur, intimetur aut non intimetur, talis vsus erit in foro conscientiæ licitus. Deinde Auctores illi, qui de priuilegio illo concesso Patribus Minoribus à Pio V. loquun
tur, omnes ferè ante Constitutiones Gregorij & Vrbani scripserunt, vt est notorium: ergo non benè pro statu præsenti adducuntur, vt scilicet ijs non obstantibus dictus liceat vsus. Et quidem P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 5. Cap. 4. n. 16. vbi citatur, priuilegij dicti non meminit, sed alterius concessi Monialibus S. Dominici ab eodem Pontifice, vt non expleto Nouitiatu, si mors instet, possint emittere Professionem, cuius tenorem adducit P. Emmanuel Tomo 3. qq. regul. q. 15. arti. 6. cuius & meminit P. Henriquez Lib. 13. de Excommunicat. Cap. 40. in Commentario n. 2. Lit. R. qui etiam alterius mentionem facit ibidem Lit. B. de quo Auctor dictus addito nomine Generalis, scilicet, Aloysij, & prætereà obseruatas citari illud à P. Claudio in Compendio priuilegiorum Societatis IESV v. Concilium §. 3. Citat & speculum Coniugiorum, quod est Alfonsi à vera cruce, in quo lapsus dictus Auctor vocans eum Ioannem de la Cruz, qui est valde diuersus scriptor & tempore & Religione.
152
*Et in §. illo 3. à P. Henriquez citato sic
habetur: Posuimus vti in foro conscientiæ omnibus gratijs per Antecessores Pij V. Minoribus conceßis, etiam quoad illas ex eis, quæ sunt restrictæ seu derogatæ per Concilium Tridentinum, prout eisdem concessit ipse Pius V. viuæ vocis Oraculo die 31. Martij. An. 1566. & refertur in Manuscriptis fol. 79. pag. 2. Sic ibi. Circa quod ait Cardinalis Lugo in Adno
Cardinalis. Lugo.
tationibus ad Compendium dictum pro viuæ vocis Oraculis, quòd licet Gregorius XIII. reuocauerit concessiones à Pio V. factas Mendicantibus, prædicta tamen concessio non sit reuocatione dicta comprehensa, eo quòd tantùm Constitutiones reuocauerit. Id quod etiam absolutè concedit P. Suarez Tomo 4. de Religione. Tract. 10. Lib. 9. Cap. 4.
P. Suarez.
n. 12. vbi & ita scribit: Non dubito quin quatenus ad præsens attinet, illa priuilegia integra sint, etiam quoad illa, quæ non occultè, sed publicè fiunt, vt sunt ministerium Extremæ vnctionis, & Eucharistiæ in articulo mortis, vel etiam sepulturæ. Quia verò concessio Pij V. non est absoluta, sed solùm in foro conscientiæ, seu occulto; ideò si Parochi vellent sibi vendicare aliquod ius circa huiusmodi personas, & in exteriori foro illud postularent, non posset eis resisti virtute priuilegiorum, nisi quatenus per Concilium Tridentinum non sunt restricta: quamdiu autem ipsi non resistunt, tuta conscientia possumus vti priuilegijs iuxta concessionem Pij V. Sic ille, qui si post Constitutiones Gregorij & Vrbani fuisset locutus, magnum eius auctoritas momentum in negotio præsenti contineret; quia verò ante illas locutus, minoris profectò momenti est, & secundùm probabilitatem sententiæ, de qua agimus, regulandum, pro qua citatus scriptor nihil prætereà adducit, nisi quod ad regnum Galliæ spectat, in quo negat fuisse prædictas Bullas publicatas & intimatas, quia vt id legitimè fieret, debuerunt
priùs Regi præsentari, & per litteras patentes approbari ante publicationem, quod tamen non ita factum, & sic illarum cessat obligatio. Præterquam quòd Prælati, ad quos publicatio & intimatio spectat, id non præstiterunt, quod vidimus eisdem imperari, & ita quæuis alia notitia non inducit obligationem, tam respectu Regularium, quàm aliorum, ad quos potest reuocatio pertinere. Et circa hoc vltimum iam à nobis dictum quàm leue sit; aliud autem de præsentationis & Regiæ approbationis defectu, cum Regni illius iura specialia concernant, ipsi viderint, ad quos spectat, & Apostolica Sedes auctoritatem suam vt potuerit tueatur. Et hæc quidem ita à me scripta ante secundum Decretum SS. Alexandri VII. circa damnabiles Propositiones, in quo ista habetur, & est ordine 36. Regulares possunt in foro
Propositio damnata.
conscientiæ vti priuilegijs suis, quæ sunt expressè reuocata per Concilium Tridentinum. Per quod quidem videtur omnis circa hoc quæstio sublata. Iuxta quod etiam regulanda, quæ à Nobis dicta in Thesauro Indico. Tomo 2. Tit. 12. n. 348. & 349. licet non omnis videatur præclusa via ad doctrinam ibidem propositam defendendam, cùm priuilegij præfati specialitas non videatur penitus abrogata.
ADDITIO.

ADDITIO.

De eadem Oraculorum reuocatione. Vbi moderni Scriptoris Asserta discussa.
153
*ESt ille P. Fr. Antonius à Spiritu Sancto
Lusitanus Carmelita Discalciatus, qui in Directorio Regularium Tractatu 2. Dispensat. 1. n. 35. & seqq. firmitatem Oraculorum, non obstante Pontificum prædicta reuocatione propugnat dicens in primis omnia Oracula vsque ad tempus Gregorij XV. fuisse posteà per Bullas motu proprio & ex certa scientia confirmata. Quæ confirmatio vim habet nouæ concessionis ex Peyrinis Tomo 3. Priuilegiorum. Cap. 12. Constitut. 18. Vrbani 8. in Scholijs. n. 1. Cap. 12. & alijs. Quod quidem si ita esset, omnis cessaret quæstio. Sed quod Peyrinis ait non est ita peruium & planum, vt in eo non sit, in quo offendere sincere possit inueniendæ veritatis cupiditas. Et id
quidem Peyrinis ipse non videtur ignorasse, dum sic subdit: Saluo semper meliori iudicio, & stylo Curiæ Romanæ aliter interpretante & sentiente. Non ergo suo de sensu securus: & oportuisset sensum & stylum consulere, id quod erat ipsi perfacile antequàm sensum proprium mundo faceret manifestum. Nec contentus sua illa protestatione, sic tandem concludit: Sed ego his non me immisceo. Puto standum esse illi interpretationi, quam stylus Romanæ Curiæ admittit & seruat. Qui & n. 13. ita scribit: Noto 2. quòd per istam derogationem viuæ vocis Oraculorum, non derogatur viuæ vocis Oraculis, quibus Sanctitas sua, aut alij summi Pontifices priuilegia Religionibus concessa, aut Decreta summorum Pontificum, aut Sacros Canones & Decreta Tridentini, aut aliorum Conciliorum explicant, aut declarant; dummodò hæc viuæ vocis oracula non continent aliquam gratiam, priuilegium, aut indultum. Ita Lezana in summa Regularium. Cap. 3. n. 21. & probari Tomo 2. priuileg. regular. in Constitutione Pauli V. n. 1. Hæc ille, ex quibus manifestè habetur Oracula, quæ aliquam gratiam, priuilegium, aut indultum concedunt, dicta Constitu|tione reuocari. Quòd si hoc habent illa, quæ declarationem continent, in ijs, quæ talia non sunt, sed simplicem concessionem important, id potiori ratione dicendum: vnde Pontificia Constitutio ad omnia extenditur, in citato Auctore apertissimè sentiente.
154
*Pro quo & facit, stylum Curiæ, ad quem
Stylus Curiæ in contrarium.
se refert, ita habere, vnde Romæ scribentes nihil prædictæ interpretationi fauorabile scripsisse deprehenduntur. Ex quibus P. Pellizarius Tomo 2.
P. Pellizar.
Tract. 8. Cap. 1. n. 131. post adductam illam, & Auctore citato, sic subdit: Ita Peyrinis, quàm probabiliter (maximè quoad forum externum) viderit ipse, & iudicent alij; non enim libet in his immorari. Sic ille. Et ita quidem vt à citato Auctore dicitur sentit Lezana, vti styli Romanæ Curiæ scientissimus. Vnde non videtur quomodo ab aliquibus vti contrariæ positionis fautor allegetur. Qui & vt ampliùs suam mentem aperiat ita prosequitur: Solùm reuocantur & cassantur omnia & singula priuilegia, facultates, licentiæ, & gratiæ quæ cumque viuæ vocis Oraculo concessa. Hæc ille, de quo & n. sequenti. Diana Parte 9. Resolut. 61. Tract,. 7. contra stylum & praxim Romanæ Curiæ esse ait, cui & se submittit tandem apud ipsum Leander à Murcia post longum pro contraria positione discursum. Et Parte 10. Tractatu 14. Resol. 24. citato P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 9. Singulari 3. n. 1. & seqq. Sic loquitur: Ita Quintanadueñas, & Ego: non enim suscitandæ sunt à
Diana.
nobis tragediæ in damnum Religionis, sed in his materijs calamum & ingenium coarctare debemus. Vide etiam Eminentißimum Dominum meum Cardinalem de Lugo in suis nouissimis & doctissimis Responsionibus moralibus Lib. 4. Dub. 33. n. 2. Hæc Auctor iste. Et citatus quidem ab eo Cardinalis
Cardinalis Lugo.
vti certum id statuit citato loco, & ita singularem lucubrationem molitus est, vt exploraret quæ viuæ vocis Oracula per Bullas essent peculiares concessa, vt liquidò constaret quæ essent pura Oracula: quem laborem pro Societatis priuilegijs in Compendio propositis illustrandis & explorandis voluit præsertim militare. Et in eam mentem Scriptores Societatis, sicut & Societas ipsa videtur consensisse.
155
*Progreditur Auctor ille, & ait non ob
stare sequi ex hoc frustratoriam fuisse illam generalem reuocationem. Vrbani, siquidem iuxta supradictam doctrinam omnia Oracula concessa vsque ad Gregorium XV. iam non erant Oracula, sed priuilegia bullata. Nam ipse hoc non dicit. Sed solùm affirmat & probat Oracula concessa vsque ad Gregorium per prædictam Constitutionem, esto fuisset authentica, non fuisse reuocata, & forsitan annullari Oracula concessa ab eôdem Vrbano, vel Oracula non confirmata à Pontificibus. Et instantia quidem hîc adducta Lezanæ est, qui verb. Oracula viuæ vocis n. 5. post adductos modos aliquos dicendi inuerosimiles sic loquitur: Sed licet hoc probabilitatis speciem præse
Lezana.
ferat, quia tamen Constitutiones Gregorij & Vrbani relatæ vniuersalissimè loquuntur, & ita, vt credo, iuxta praxim Curiæ intellectæ sunt; præsertim quia aliàs sequi videretur inutilem fermè esse reuocationem per ipsas factam; cùm omnia fermè viuæ vocis Oracula Religionibus aut Religiosis concessa concernant, saltem regulariter loquendo, forum conscientiæ, nec alijs præiudicium afferant, ideò oppositum dicendum; scilicet Oracula etiam reuocata, quæ continent gratiam omnino fauorabilem, & nulli præiudicialem, quod Bordono arriserat, Resolut. 31. n. 7. Quod cùm ita apertè tradiderit Auctor
iste, mirum est à citato P. Antonio pro sua positione citari, vbi & dictis stat, & ita scribit: Dubium tamen est an per dictas Constitutiones reuocata etiam sint viuæ vocis Oracula, quæ & si primitus verbo tenus concessa sunt, posteà tamen per Bullam, vel Breue fuerunt confirmata. Ad quod Bordonus suprà n. 4. & 5. affirmatiuè respondet. Probabiliùs tamen credo contrarium cum Peyrinis loco relato ex verb. Priuilegía Minimorum n. 1. Sic ille, qui ex eo quòd probabilius dicat id, quod vidimus, non aliam probabilitatem credendus est agnoscere, quàm eam, de qua n. 5. quòd scilicet probabilitatis speciem præseferat, non veram & solidam. Vellem autem vt Lezana Peyrinum citans eum
in casu, de quo erat quæstio, formaliùs loquentem induxisset: nam Tomo 1. verb. Priuilegia Minimorum in Constitut. 17. Iulij Secundi §. 1. n. 1. nihil ad rem habet & intentum. & n. 2. reuocationem proponit à Gregorio XV. factam cum exceptionibus in eius Constitutione contentis.
156
*Iam quod ad responsionem dicti Au
ctoris attinet, quis non videat esse friuolam? Nam licet reuocationem frustraneam futuram verbis non dicat expressis, in eius tamen assertione id quod obijcitur, continetur, cùm ex ea sequatur ferè inutilem reddi. Id autem quod additur de reuocatione Oraculorum ipsius Vrbani, de quibus satis est intelligi, & falsum est & absurdum, quia contra tenorem ipsius Constitutionis, in qua Bulla Gregorij ad litteram inseritur, & generaliter approbatur, reiectis nonnullis exceptionibus in eadem adhibitis: Atqui Constitutio Gregorij Oracula Vrbani non tangit, vt est euidens, quæ & generalior illa est, cùm & id contineat quod ipsa, & plura alia superaddat: erga expositio dicta & falsa & absurda est, sola Constitutionis ipsius lectione depellenda, & penitus disijcienda. Quòd autem dicitur de Oraculis non confirmatis vim argumenti non extenuat, quia illa non perpessa, si fortè sunt aliqua, stante communicatione priuilegiorum inter Religiones: in ijs enim, quæ referuntur, omnia confirmata sunt, & cum illis aliæ ferè omnes communicant. Et quidem si Religio aliqua sit, quæ communicatione sit destituta, non magni illa momenti in Ecclesia est, vnde pro tali neque Oraculum esse aliquod potest, quod oportuerit duobus grauissimis tantorum Pontificum Constitutionibus reuocari.
157
*Aliam deinde adhibet responsionem di
cens Vrbanum post generalem reuocationem factam à Gregorio, concessisse Societati Iesv sine exclusione communicantium omnia viuæ vocis Oracula, An. 1624. vt testatur Portel Tomo 1. fol. 909. & licet posteà idem reuocauerit omnia Oracula; hæc tamen reuocatio non fuit extensa ad Oracula concessa ad instantiam Regularium, sed vt patet ex tenore ipsius Bullæ, solùm reuocauit Oracula concessa ad instantiam Regum vel
Principum, vel auctoritate Cardinalium munita, relinquendo alia Oracula absque alia reuocatione quàm illa, quæ ex Gregorio veniebat. Vnde cùm hæc reuocatio Gregorij per Vrbanum sublata sit, | fit inde hæc Oracula non esse reuocata. Sic ille philosophatus contra apertum Constitutionis Vrbani tenorem, à quo vt stet reuocata à Gregorio Oracula fuisse concessa, postmodùm in Constitutione dicta reuocata esse nequit vllatenus inficiari. Omnia (inquit) & singula priuilegia, facul
Tenor Constitutionis.
tates, licentias, & gratias quascumque per Summos Pontifices prædecessores, ac per Nos viuæ vocis Oraculo, & S. R. E. prædictæ Cardinalium quorumcumque manu firmata, quibuscumque Generalibus, Prouincialibus, ceterisque Superioribus & personis cuiusuis Ordinis, Congregationis, Instituti, & Societatis, siue sæcularibus, vel etiam ipsis Ordinibus, Congregationibus, Institutis, & Societatibus, etiam Societati IESV, aut eius Clericis, & Presbyteris &c. tenore præsentium reuocamus, cassamus, tollimus, abrogamus, & annullamus &c. Quid euidentius, clarius, manifestius? Ad hæc certè hærere, in meridiano splendore caligare est. Videantur etiam sequentia, vbi iterùm de Societate sermo, & Bulla alia, de qua inferiùs n. 159. Vnde ipsa, ad quam hoc maximè spectare videbatur, reuocationem, reiectis huiusmodi illusorijs euasiunculis, pro se & alijs recognouit.
158
*Quia verò argui contra præfatam asser
tionem ex eo potest quòd Vrbanus Oracula concessa ad instantiam Regum &c. reuocauit, & ita reliqua omnia concessa alijs inferioris conditionis debeant reuocata censeri. Respondet reuocationem esse odiosam, & non habere locum nisi in casibus expressis: res namque odiosæ sunt stricti iuris, & in eis non fit extensio. Ita Leander vterque. Quæ doctrina admitti posset, nisi cum reuocatione dicta apertè esset reuocatio respectu aliorum coniuncta. Post adducta namque verba sic additur: Alijsque personis prædictis, quacumque de caussa, etiam de necessitate exprimenda, occasione, prætextu, vel colore, etiam intuitu, contemplatione, seu ad instantiam Imperatoris, Regum, & Principum &c. Vbi notanda dictio Etiam, quæ, vt Doctores tradunt apud Barbosam in Tractatu de Dictionibus. Dict. 112. exprimit casum magis dubitabilem, & implicat minùs dubitabilem. Deinde in Constitutione Gregorij sic habetur: Non tamen ad supplicationem Regum concessas. Voluit ergo in hoc Reges propter celsitudinem dignitatis alijs anteferre, quia indignum iudicauit eos alijs inferioris status exæquare. Quod quidem non attendendum Vrbanus censuit, sed æquandos iudicauit, in quidem suæ esse Regibus querelæ possunt: essent autem amariores, si non solùm non æquandi censerentur, sed etiam post habendi. Est ergo reuocatio stricti iuris, sed non vbi expressa est Principis voluntas, aut aliàs posset rationi minimè consona iudicari.
159
*Vrgere nititur deinde ex eo quòd Vrba
nus post generalem reuocationem factam An. 1631. die 21. Decembris. ad instantiam officialium & Notariorum Cameræ Apostolicæ die 15. Aprilis. An. 1636. declarauit prædictas Constitutiones non comprehendere Oracula manu propria signata alicuius Officialis ex illis, quibus ratione numerum suorum de summi Pontificis Oraculo fides haberi solebat, vt patet ex Bulla, quam refert Peyrinis in Formulario Prælatorum Cap. 3. Appendice 4. §. 3. lit. z. fol. illi. 539. Ergo cùm ferè omnia priuilegia concessa Regularibus signata sint manu alicuius Officialis Cameræ Apostolicæ, vt patet ex concessis Congregationi PP. Carmelitarum Discalciatorum, inde est quòd saltem hæc Oracula non sint reuocata. Addit tamen, quia inuenire non potuit an Oracula, de quibus est præsens dubium, sint signata manu alicuius officialis Cameræ, ad aliam recurrendum responsionem. Et benè quidem, quia res illa ad factum spectat, in qua non benè arguitur ex priuilegijs, quia cùm priuilegia per Bullas aut Breuia concedantur, in illis manus est officialis Cameræ Apostolicæ necessaria, quod secus accidit in Oraculis, quæ ordinariè aut interuentu Cardinalium, qui de concessione fidem ore tenus faciunt, aut ad Generalium supplicationem, fidem similiter facientium, aut particularibus personis ex ore Pontificis sine officialis interuentu, aut assistentia gratiam excipientibus concedi solent.
160
*Tandem ergo respondet, quòd licet talia Oracula non sint signata modo dicto, nec confirmata per Bullas, vt dicebat cum alijs Lezana, adhuc non sunt censenda reuocata. Ita Mercia, vbi suprà, (scilicet apud Dianam Parte 9. Tract. 7. Resolut. 71.) Vidal Titulo de iurisdictione Inquisitorum 4. n. 122. Quintanadueñas Tract. 3. Singul. 15. n. 3. Tum quia talis reuocatio non fuit
sufficienter intimata nec promulgata in omnibus diœcasibus & prouincijs, quod necessarium erat iuxta sententiam multorum, quos refert ipse Quintanadueñas. Et quod ad intimationem attinet, necessarium erat iuxta priuilegium Gregorij XIII. concessum Societati, modum ab eo præscriptum in ea seruari, vt cum Mercia notauit Vidal suprà n. 122. Tum quia de tali reuocatione nobis non constat authenticè, quod necessarium erat iuxta præscriptum Sacræ Congregationis, quod refert Lezana Tomo 3. verb. Sacra Congregatio n. 10. Sic se habet dicti Auctoris postrema responsio, in qua Lezanæ, & Patri Quintanæ, id imponit, quod est ab eorum mente penitus alienum, vt vidimus n. 154. & 155. Quod autem ad publicationem & intimationem spectat, iam est à nobis sufficienter improbatum n. 150. Et quidem circa necessitatem publicationis, & eius modum, diuersæ Auctorum sententiæ sunt, & specialiter de legibus loquentium Canonicis. Et P. Quintana pro ea sententia Auctores adducit, iuxta quam necessarium est vt publicatio fiat in omnibus diœcesibus & Prouincijs, addentibus
nonnullis id specialiùs requiri in legibus reuocatorijs priuilegiorum. Sed non loquuntur illi quando à Pontifice modus est specialis determinatus pro illa: tunc enim eidem standum: quod vti certum statuit P. Suarez Lib. 4. de legibus. Cap. 15. n. 4. sic scribens: Responderi tamen posset in illa lege (Ex Cap. Nouerit, de sententia excommunicat. Vbi duo menses assignantur) determinatum fuisse illum modum promulgationis, non verò fuisse latam legem, vt idem sufficiat in omnibus legibus. Certum est enim quoties lex Canonica præscribit modum promulgationis in ea seruandum, illum sufficere, vel esse necessarium, etiamsi ex iure communi, vel consuetudine, aliud requiratur. Sic ille. Licet autem ad faciendam fidem, vbi res non est facta notoria, ordinariè instrumentum authenticum requiratur, & ideò à Pontificibus super eo in Bullis aut Breuibus suis (quod & in præfatis factum videmus) | soleat prouideri: vbi tamen res notorietatem consecuta est, nihil est tale necessarium, quia cessat finis instrumenti dicti, vt in casu præsenti accidit: duæ enim Constitutiones reuocatoriæ Oraculorum apud Auctores extant, & in Bullarijs, & Scriptores omnes quasi de re notissima loquuntur.
161
*Quod autem ad intimationem spectat
ex peculiari priuilegio Societati concesso, negotium facessit nullum, quia quando Pontifices Societatem exprimunt, & suæ voluntatis esse significant, vt illa debeat comprehensa censeri, stylus Romani Tribunalis obtinet vt nulla alia intimatio requiratur, præsertim si Clausula illa addatur: Ac si eis personaliter fuissent intimatæ; quæ in Constitutione Vrbani extat, vt vidimus n. 150. & ita nostra obseruat Societas, stante etiam pro huiusmodi veritate Diana Parte 7. Tract. 10. Resolut. 29.
Diana.
& Parte 10. Tract. 13. Resolut. 22. & in particulari loquendo circa casum præsentem iam vidimus. n. 154. Scriptorum eius communem sensum suffragari. Nihil ergo citatus Auctor sua contradictione ad demoliendum receptissimum dogma apud sinceros veritatis amatores, præualere poterit, quos vtinam res istæ adeo graues, & in quibus errare adeò periculosum est, & turbis excitandis obnoxium, semper nanciscantur.
EXCVRSIO.

EXCVRSIO.

De viuæ vocis Oraculis pro Indijs.
162
*ACtum de illis in Thesauro Indico circa
particulares materias, ex quibus aliqua pro limitato tempore disponunt, sicut verb. Baptismus facultas baptizandi extra Ecclesiam, & sine consuetis ceremonijs, quando Nostri id ad maius Dei obsequium fore iudicabunt, propter paucitatem operariorum, & in commoditates, quæ se offerunt. Pij V. & Gregorij XIII. vsque ad An. 1589. Quæ quidem licet ex tenore concessionis limitata sit, ratione caussæ adductæ est perpetua: quod & circumstantiæ in In dijs manifestant.
163
*Verb. Bulla Cœnæ. Non incurri excom
municationem ab eo impositam propter commercium eum infidelibus, tam de alijs mercibus, quàm de armis, quando non esset in præiudicium Christianitatis, vt si hostem non notabiliter armarent. Pius V. vsque ad An. 1579. Quod quidem ad scrupulos eximendos videtur concessum, sicut & quod eodem §. subsequitur ex Gregorio XIII. vsque ad An. 1589. Vnde vnum pugionem aut gladium vendere sine probabili periculo, materia sufficiens excommuni cationis non est.
164
*Verb. Dispensatio §. 1. Facultas dispen
sandi in foro conscientiæ cum nouis & antiquis Christianis in ieiunijs ab Ecclesia statutis propter grauissimum æstum, & cibos debiliores, & quia homines isti nauigationibus & bellis gerendis sunt dediti. Pius V. vsque ad An. 1579. & Gregorius idem vsque ad An. 1589. Quæ etiam pro submouendis conducit scrupulis, nam stantibus prædictis caussis obligatio ieiunij ordinariè cessat. Vnde poterunt Nostri non virtute priuilegij, sed spiritualis directionis quodammodo cum illis dispensare; & ita facultas dicta est etiam virtute perpetua, quia directio idem operatur in ordine ad submouendam obligationem, præcepti illius moderationem declarando, & idem ferè est de contentis. §. 2. vbi ex eisdem Pontificibus, & pro eisdem annis, pro Neophytis conceditur facultas omnino dispensandi in ieiunijs, aut commutandi, idque in Brasilia, in qua grauissimus est æstus, & indigenæ magnis laboribus adstricti, suntque eorum cibi, valde debiles, & ordinaria illa Mandioca, quam qui solam haberet Europæus, & additamenta huiusmodi à nullo censeretur ad ieiunium obligatus. Cur ergo miselli isti?
165
*Verb. Interdictum. §. 1. 2. & 3. conceditur
Nostris vt possint etiam non præsentibus Scholasticis, sed alijs de Societate, tempore interdicti, & cessationis à diuinis, Missas celebrare. Ex Gregorio XIII. vsque ad An. 1603. vbi quod ad Sacerdotes attinet ex Iure habetur, & quoad Nostros etiam Clericali saltem Tonsura insignitos. Quoad illos autem & alios generalior concessio est Pauli Tertij, de quo in Compendio communi Verb. Interdictum. §. 1. vbi sic dicitur: Poterunt
Nostri in locis, in quibus degunt, & apud quos pro tempore versari contigerit, tempore Interdicti quauis, etiam Apostolica auctoritate, appositi, ianuis clausis, & excommunicatis ac interdictis exclusis, submissa voce Missas, & alia diuina officia celebrare, Sacramenta recipere, & alijs ministrare: dummodo ipsi caussam non dederint Interdicto, nec contingat id ipsis specialiter interdici. Cùm ergo recipere Sacramenta possint, pariter etiam & Missis interesse. Est etiam per Bullas speciales pro Indijs concessum, quæ licet perpetuæ non sint, vna tamen impleta, alia sine intermissione succedit, vbi & pro Scholasticis dicta gratia pariter indulgetur. Pro quo etiam in rigore (quod ad Nostros attinet) priuilegium necessarium non est, cùm & id Iure liceat ex Cap. Alma mater de verbor. significat. in 6. ibi: Singulis diebus in Ecclesijs ac Monasterijs Missæ celebrentur, & alia diuina sicut priùs: submissa tamen voce, ianuis clausis, excommunicatis & interdictis exclusis, & campanis etiam non pulsatis. Sic Bonifacius VIII. vbi cùm in Monasterijs Missæ vt ante Interdictum concedantur, præterea, quæ statim prohibentur, omnia alia sunt concessa. Et cùm etiam soli excommunicati & interdicti videantur excludi, de alijs non est locus dubitandi. Pro quo videri potest Lezana verb. Interdictum quoad Regulares n. 22. & 23. & hæc sunt Oracula aliquid cum limitatione temporis concedentia, & quæ rationem Indulgentiæ non habent, de quibus inferiùs. sunt prætereà alia, quæ perpetua dicuntur, eo quod limitatione temporis careant, videlicet.
166
*Verb. Bellum, vt Patres Societatis, qui
per varia Indiæ loca milites Lusitanos, qui cum Infidelibus quotidiana bella, committunt, & solent exhortari, ac nonnumquam etiam animare ad fortiter cum hostibus confligendum; absque vlla irregularitatis pœna aut nota id possint facere in foro conscientiæ: dummodo Patres ipsi haud ferant arma. Sic ad tempus concessionum prædictarum Pius V. Sed sine limitatione Gregorius XIII. Quod quidem ad conscientiarum est securitatem indultum: nam exhortatio & animatio
Id Religiosis licet.
in bello iusto licita est Religiosis, & sine periculo irregularitatis, vt est communis scriptorum sen|tentia, quam multis eorum adductis, & Iuris Canonici Textibus probat Lezana verb. Bellum n. 8.
Lezana.
Pro quo & Diana de Clericis loquens Parte 6. Tractat. 4. Resolut. 181. de quibus ratio est eadem, & ita Doctores de vtrisque communiter loquuntur.
167
*Verb. Gratiarum Communicatio. Omnia
priuilegia, facultates, & gratiæ, quæ Occidentali Indiæ & Orientali concessa sunt, & in posterum concedentur, ita inuicem communicentur, vt singuli earumdem Indiarum, & Nouæ Hispaniæ Societatis Religiosi illis omnibus æquè principaliter in omnibus, & per omnia gaudeant: illisque vti possint, perinde ac si ista omnia, vtriusque Indiæ & Nouæ Hispaniæ Religiosis prædictis specialiter ac nominatim concessa fuissent. Quod quidem Oraculum cùm non concessionem noui alicuius priuilegij sed declarationem contineat, non est reuocatione prædicta duorum Pontificum, vt communiter affirmant Scriptores, de quo num. 153. Deinde concessio prædicta habetur per Litteras Apostolicas Gregorij XIII. vt videri citato loco potest. Et id quod dictum de Oraculis declatatorijs, applicandum §. 2. eiusdem verbi vbi dicitur eumdem Gregorium indulsisse vt quidquid siue in Litteris Apostolicis, siue in viuæ vocis Oraculis eatenus concessum erat ijs, qui à Præposito
Generali mittuntur in Indias, vel in alias Infidelium partes, intelligatur esse concessum ijs omnibus de Societate, qui pro tempore erunt in illis partibus: etiam si à Præposito Generali missi non sint, & quidem Pontifices omnes post Gregorium in suis pro Indijs concessionibus omnimoda cum generalitate loquuntur, ita vt iam differentia illa virtute concessionum dictarum penitus cessare videatur.
168
*Verb. Horæ Canonicæ ex Gregorio XIII.
conceditur Nostris, Concionatoribus, Lectorictus, Confessarijs, & Superioribus, qui sunt aut erunt in Prouincijs Indiæ & Brasiliæ, vt possint toto anni tempore ante horam Cœnæ Ordinariam, etiam cùm per aliquot integras horas ante solis occasum cœnari solet, dicere Matutinum sequentis diei. Quod priuilegium iam nullius ferè momenti est, cùm iuxta probabiles Doctorum sententias, non id solum, sed plus multò liceat. Arguit autem antiquorum illorum Patrum laudabilem circa hoc curam, quia opiniones circa illud non fuerant adeò Doctorum auctoritate, & vsu piorum ac sapientium roboratæ. Vbi & erit qui dicat forsitan, cùm priuilegium aliquid debeat operarij speciale, vt habetur in Cap. Abbate, de verbor. significat.
ibi. Cùm priuilegium sit lex priuata: & non esset lex priuata, nisi aliquid specialiter indulgeret &c. ex eo fieri vt per concessionem dictam anticipare plus liceat Matutinum, quàm consuetudine, aut per probabiles opiniones liceat. Verùm circa hoc non est cur nouas laxitati vias aperiamus, cùm satis laxæ sint, quæ à nouioribus sunt scriptoribus demonstratæ.
169
*Verbo Indiæ habetur quòd in gratijs
Apostolicis concessis & concedendis Societati, nomine Indiæ Orientalis intelligantur omnes Regiones & Insulæ, quæ vltra Mauritaniam versus Austrum & Orientem ad Regem Portugalliæ spectant, siue iure dominij, siue conquistæ, siue commercij & nauigationis. Nomine autem Indiæ Occidentalis quidquid eôdem iure Occidentem versus vltra Insulas Fortunatas, & eas, quas Tartiarias appellant, siue ad Regem Catholicum, siue ad Regem Portugalliæ pertinent. Quod quidem cùm declarationis nomine ibidem proponatur, non debet censeri reuocatum, iuxta dicta num. 167. & id quidem expressiùs, quam in Oraculis alijs, cum reuera speciale nihil concedatur, sed mera sit iam concessorum authentica declaratio. Pro quo & alia succurrit ratio. Nam Oraculum tale iam suum est sortitum effectum: quæ autem talia sunt non reuocari ex ipsarum est Constitutionum littera manifestum.
170
*Verb. Iuramentum Possunt Prouincia
les Indiæ per se, vel per alios relaxare quodlibet iuramentum, quod non sit in tertij iustum præiudicium: eiusmodi est de soluendis vsuris, vel ijs, quæ in ludo illicito sunt obtenta. Quis id concesserit non indicatur. Sed certè id quod hîc conceditur, aliunde licet Societati: nam vt habetur verb. Dispensatio §. 10. in Compendio communi possunt nostri Confessores deputati dispensare in votis etiam Episcopo reseruatis per communicationem priuilegij Patrum Benedictinorum Vallisoleti: potestas autem ad dispensandum in votis, quæ est ad illa penitus relaxanda, extenditur ad iuramenta, quæ non sunt in tertij iustum præiudicium, vt probabi
Ledesma. Emmanuel.
liter tenent Bartholomæus de Ledesma in Summa Sacrament. Tractatu de Matrimonio Dubitat. 23. parte 3. Post. 3. Conclus. Emmanuel Rodericus 1. p. Summæ in 2. editione Cap. 231. num. 4. & Cap. 189. num. 9. & Cap. 244. num. 4. licet alij id negent, quos adducit & sequitur, Diana Parte 8. Tractatu 3. Resolut. 44. Esse autem probabile oppositum negari nequit, & ita tenet P. Palaus Tomo 3. Tractat. 14. Disputat. 3.
P. Palaus.
Puncto 4. num. 9. qui pro sua sententia adducit P. Sa. verb. Iuramentum num. 3. vbi reuera ita sentit cum Soto, & Viualdo quando non est præiudicium tertij: quod quidem de iusto est præiudicio accipiendum, vt videtur manifestum. Vterque autem citat Cardinalem Toletum Lib. 4. Cap. 23. num. 2. & 3. vbi nihil habet ad intentum. Citat etiam P. Sa Couarrubiam, præter Sotum, & Viualdum: & cùm sententia dicta probabilis sit, & securè quis illam possit amplecti, in casus occurrentia, talis recursus velut ad facultatem per Apostolicæ Sedis concessionem potest haberi, cùm in ordine ad effectum, securitatem scilicet conscientiæ, probabilitas ratione & auctoritate fundata suffragetur.
171
*Verb. Libri ita habetur: Prouinciales Indiæ,
& ij quos ipsi nominauerint in illis locis possunt, legere libros Infidelium, ad confutandos errores, qui in eorum sectis continentur. Concessit Cardinalis S. Angeli, cum Summus Pœnitentiarius esset, professus se ad id amplissimam auctoritatem à Sede Apostolica habere, vt habetur in viuæ. vocis Oraculis pag. 15. & 16. Sic ibi. Talia autem Oracula similiter reuocantur ab Vrbano Con|cessiones & gratias viuæ vocis Oraculo, etiam à S. R. E. Cardinalibus obtentas, & ipsorum manu firmatas, &c. quæ sunt illius verba. Sed quidem Oraculum dictum ad submouendos scrupulos videtur impetratum: in Bulla enim Cœnæ Excommunicat. 1. solùm libri hæreticorum prohibentur, non Infidelium, vt ex Vgolino, Portel, P. Thoma Sancio, & P. Fagun
dez tradit Lezana verb. Libri, num. 19. Sicut neque in Regulis Indicis, quæ post Concilium Tridentinum habentur. Et solùm circa Thalmud, & eius Glossas extat peculiaris damnatio Clementis VIII. pridie Kalendas Martij An.
1592. & antiquior prohibitio libri dicti Magazar. Ad tollendum autem radicitus scrupulum adest concessio Gregorij XIII. in Bulla, quæ incipit Exponi nobis die 8. Ianuarij. An. 1575. Vbi quidem circa lectionem librorum prohibitorum speciales facultates inueniuntur. Et post libros hæreticorum additur, Et alios prohibitos, ad oppugnandum. Vt ergo demus prædictos Infidelium libros esse aliquomodo vetitos, circa illos legendos iam exstat prohibitio, concessionis tenore seruato. Vnde licet circa hæreticorum libros reuocata sit, non ita circa alios, qui nihil ad hæreticos spectant directè aut indirectè continent. Stat quidem Bulla Gregorij XV. An. 1623. quæ incipit Apostolatus. Et alia Vrbani VIII. An. 1631. circa reuocationem licentiarum legendi libros prohibitos tam sæcularibus, quàm Regularibus. Sed dictam prohibitionem solùm de licentijs personis particularibus concessis procedere affirmat Laurentius de Peyrinis Tomo 2. Priuileg. Minimorum in Consti
Peyrinis.
tut. 9. Pauli V. cuius sententiam speculatiuè probabilem iudicat Lezana Tomo 1. Cap. 18. nu. 96.
Lezana.
qui in casu, de quo loquimur, plus aliquid præfatæ sententiæ detulit, vbi prohibitio est valde dubia, & conuenientia lectionis pro amplificatione fidei comperta, cessante ratione prohibitionis, periculo inquam infectionis: adeò enim à ratione aliena Ethnicorum dogmata sunt, & absurditatibus ac ineptijs scatentia, vt instar fabulæ haberi debeant, aut summorum delirantium capitum commenta. In Expurgatorio autem auctoritate Generalis Inquisitionis Hispaniæ edito nihil circa hoc habetur, quod possit resolutionem prædictam infirmare: quam & penitus inconcussam reddit concessio specialis Vrbani VIII. quæ incipit, Animarum saluti die 15. Septemb. An. 1629. quam & sequentes Pontifices approbarunt.
172
*Verb. Missa §. 3. sic dicitur: Possunt
Superiores in vtraque India dispensare in regula Missalis de communicandis laicis intra Missam: ita vt quando eis videbitur expediens, fieri id possit finita Missa. Gregorius XIII. in viuæ vocis Oraculis pag. 99. Quod quidem non video qua necessitate impetratum, cùm extet pro eo Pauli Tertij explorata concessio, in Bulla, quæ inci
Bulla Pauli Tertij.
pit. Cùm inter cunctas, ibi: & post, aut ante illarum celebrationem, aut aliàs: Christi fidelibus ipsis Eucharistiæ, & alia Ecclesiastica Sacramenta, sine alicuius præiudicio ministrandi &c. quod alibi adnotaui, & mirum est in Compendio Indico prætermissum verb. eodem, sicut & verb. Sacramenta, in quo Concessionis prædictæ mentio inducta, dum sic dicitur: Possunt Nostri Christi fidelibus Eucharistiam, & alia Sacramenta &c. Quod quidem vsu est receptissimo roboratum, & etiam sine priuilegio.
173
*Iuxta hæc, siue de Oraculis cum tem
poris limitatione, siue absque illa editis, loquamur, nihil videtur reuocatio Pontificum rebus Indicis obfuisse. Quod si de Indulgentijs agatur, valde est recepta sententia de illis reuocationem dictam non procedere, vt alibi citatis eius Auctoribus ostendi, scilicet in Thesauro Indico Tomo 2. Tit. 12. num. 484. & 493. Vbi
quæri potest, an stante probabilitate de non reuocatione illarum, si tamen reuera reuocatæ sunt, quia nomine gratiarum aut indultorum comprehensæ, fructuosæ tamen esse possint, patrocinante probabilitate, sicut boni Auctores censent de adhibentibus requisita ad earum obtentionem iuxta probabilem opinionem: cùm tamen sufficientia reuera non sint iuxta mentem concedentis. Ad quod negatiuè prorsus respondendum, quia doctrina illa, satis aliàs incerta, hîc nequit verosimiliter applicari. Cùm enim requi
sitæ actiones adhibentur, iuxta opinionem dictam, Indulgentia suo in vigore consistit, & ita actiones circa certam Indulgentiam versantur: in casu autem nostro vera Indulgentia non est, cùm reuera sit reuocata; vnde præsumi nequit concedentis voluntas, cui contraria est voluntas reuocantis, qui & ipse minimè vult fructuosas persistere quas censet penitus reuocandas. Itaque in hoc discrimen interuenit manifestum & obseruatione dignum.
174
*Quod autem ad speciales Indulgentias
spectat, quæ in verb. Ecclesia §. 2. & 3. rationem declarationis habent, & ita non censendæ reuocatæ, sunt enim circa explicationem Ecclesiæ, in qua Nostri & externi eas possunt lucrari: & declaratur ampliando significationem ad Ecclesias non proprias, & totum domus habitæ circuitum. Plenaria in mortis articulo, de qua verb. In
dulgentia §. 2. conceditur omnibus Religiosis à Paulo V. in reformatione IndulgentiarũIndulgentiarum, & prætereà pro Indijs est concessa ab eodem, & sequentibus Pontificibus in Bullis, de quibus nu. 165. Quæ & extat in Compendio Communi verb. eôdem §. 4. & 15. & à Paulo V. non reuocata, vt patet §. 4. extenditur concessio facta pro Ecclesijs distantibus per centum milliaria, ad non ita distantes. Quòd cùm circa modum concessionis tantùm versetur, ampliatio talis modum videtur declarationis habere. Quod §. 17. habetur, vt
possint Nostri morituris septem annorum, & totidem quadragenarum Indulgentiam impertiri, videtur non ita expeditum, quia non est Indulgentiæ concessio, sed facultas ad illam concedendam. Nihilominùs ex fine, pro quo facultas conceditur, regulanda est, & ita de illa similiter pronuntiandum. Quæ si reuocata est, habent Nostri morientibus assistentes vnde illāillam supplere queant, pro aliarum Indulgentiarum lucratione, quæ sunt sanè plurimæ, diligentiam adhibendo. In reformatione Pauli V. non est Indulgentia ista contenta, quia non est pro Religiosis ipsis, sed pro sæcularibus, vt benè Quintanadueñas Tomo 1. | in Appendice Tractatus 4. Dub. 2. præsertim n. 8. Concessio item quæ habetur §. 8. genus declara
tionis continet circa prorogationem temporis, in quo Indulgentia potest obtineri, & ita in §. dicto non proponitur vt nouum priuilegium, sed per modum animaduersionis, dum sic inchoatur: AduertendũAduertendum est Gregorium XIII. die 11. mensis Octobris An. Domini 1579 indulsisse &c. & ita tenet idem P. Quintanadueñas Tomo 2. Tract. 6. circa Compendium Indicum. verb. indulgentiæ §. Indulgentiæ aliæ
n. 6. Quod si hoc non placeat, propter id, quod ex Lezana dedimus n. 153. quia scilicet præter declarationem nouum est Indultum, & quidem valde singulare, scilicet Indulgentiam posse obtineri, etiam si tempus pro ea designatum non sine culpa pœnitentis fuerit elapsum; nullum inde inconueniens emergit, quia vsus probabilis opinionis relinquitur ex non reuocatis Indulgentijs, neque ex eo quòd in casu dicto, ratione etiam alicuius adiuncti declarationi, non reuocatum Oraculum dicamus, res in altiori gradu certitudinis constituitur, cùm intra terminos probabilitatis relinquatur: cùm etiam id, quod de simplici declaratione Auctores tradunt, probabile tantùm sit. Parùm ergo etiam circa Indulgentias Constitutiones reuocatoriæ rebus Indicis, si fortè aliquid, incommodi, aut verò etiam nihil intulerunt. Circa reuocationem autem à Paulo V.
factum obseruandum à SS. Alexandro damnatam Propositionem in Decreto posteriori, quæ est ordine 37. tenoris sequentis: Indulgentiæ concessæ Regularibus, & reuocatæ à Paulo V. hodie sunt reualidatæ. Cuius irrefragabili iudicio standum, quidquid nonnulli sine firmo aliquo fundamento pronuntiarint. Pro quibus hæc satis.
SECTIO VIII.

SECTIO VIII.

Circa necessariam approbationem ad audiendas Confessiones pro Regularibus in Indijs, de qua & Parte 1. Sectio 6. nouioris Scriptoris sententia; discussa cum generali doctrina.

175
*IS est Fr. Antonius à Spiritu Sancto, qui
in Directorio Regularium. Tract. 2. Disputat. 2. n. 13. affirmat probabile esse Regularem approbatum in vno Episcopatu iuxta formam Tridentini, manere approbatum pro toto orbe, & nulla alia indigere approbatione pro alio Episcopatu: nam ita concessit Clemens VII. Minoribus, & Sixtus V. Presbyteris Oratorij in Bulla, Decet Romanum apud Bordonum Tomo 1. Resolut. 6. n. 2. & docent Celotius, Corduba, Præpositus apud Dianam Parte 6. Tract. 7. Resolut. 59. Coninck, quem refert Vrbanus Tract. 2. dist. 2. Sect. 1. Regula. 5. fol. illi 216. Baunij Parte 1. Truct. 4. Quæst. 4. Mancius, MetinaMedina, Henriquez, quos refert & sequitur Martinus à S. Ioseph fol. ipsi 547. Trullench in Praxi Sacramentorum Disp. 8. Dub. 7. n. 57. Amicus Disput. 15. de Pœnitentia Sect. 3. n. 123. Antolinez, Leander à Murcia, & probabilem putat Leander à Sacramento, quos refert Diana Parte 10. Tract. 12. Resolut. 23. Licet contraria probabilior, quæ & communis sententia, sit, vt citatus Diana Parte 6. Tract. 7. Resolut. 79. & Parte 10. loco citato affirmat.
176
*Sic cùm præmiserit, subdit non obstare
Declarationem Vrbani VIII. apud Dianam & Lezanam, seu Constitutionem, in qua videtur contrarium definiri: Nam Pontifex ibi tantùm reuocat priuilegia generalia absoluendi sæculares absque approbatione & examine Ordinarij: vnde non loquitur in nostro casu, in quo supponitur approbatio ob vno Episcopo secundùm formam Tridentini. Et licet Diana Parte 10. Tract. 14. Resolut. 23. contendat hanc sententiam non esse pro
babilem propter Bullam Innocentij X. in caussa Angelopolitana. An. 1648. in qua ad Nonum Dubium respondet Regulares in vna Diœcesi approbatos nequaquàm posse in alia Confessiones audire sine approbatione Episcopi diœcesani; fallitur ipse Diana, nam huiusmodi Bulla, quam etiam refert Lezana in Consilijs Cons. 40. n. 110. vel nihil probat, siquidem in illa tantùm postulatur approbatio ab Episcopo, vt intuenti patebit: vel dato quòd loquatur de quolibet diœcesano, vt contendit Diana, hoc tantùm procedit de Episcopatu Angelopolitano in Indijs Occidentalibus ad sedandas lites & scandala ibi inter Episcopum & Patres Societatis subortas. Ita Lezana in Consilijs suprà n. 113. Vnde nostra sententia (sic ille loquitur) adhuc probabilis est sicut anteà, & non improbabilis, vt contendebat Diana: nam illud Breue Innocentij nihil eis, saltem in his partibus (in Lusitania scribebat) præiudicat. Sic ille.
177
*In quo quidem illud minùs Consequens
apparet, sententiam suam appellare, quæ approbationem singulorum Episcoporum necessariam negat, cùm tamen contrariam dixerit communem & probabiliorem; nisi fortè id intelligat secundùm Dianæ iudicium, quod tamen eius verba non significant, cùm sic dicat, licet contraria communis & probabilior sententia sit, addens statim, vt testatur Diana. Sed cùm suam tandem vocet, eius standum assertioni. Et reuera, si fundamenta, quæ affert, solida sunt. vt ipse existimat, non solùm probabilem, sed valde talem esse conuincunt: priuilegia inquam Pontificia minimè reuocata, quibus nihil opponitur, quod aliquantulùm videatur vrgere, & quidem cùm Bulla Innocen
tij X. nihil videatur obstare pro partibus, in quibus ille scribebat, & aliàs affirmet pro solo Angelopolitano Episcopatu vim habere, non debuit sententiam suam ad partes dictas, alijs non inclusis, affirmare. Nam si in Europa id locum habet, multò id potiùs in Indijs, quibus circa hoc maiora sunt priuilegia concessa, vt constat ex concessione Gregorij XIII. de qua in Compendio Indico verb. Confessarius: iuxta quam cum sola approbatione superiorum Societatis possunt eius Religiosi Confessiones audire, iuncta Adnotationis declaratione: licet temporalis fuerit, sed quam docti aliqui censent confirmatam à Paulo
V. omnia priuilegia ex certa scientia, & Motu proprio innouante, & de nouo concedente in Bulla Quantùm Religio satis celebri. An. 1606. pridie Nonas Septembris. Quod quidem est iuxta mentem huius Auctoris, qui Tract. 1. Disput. 1. n. 64. & 65. | secundùm communem Doctorum sensum locutus ait quòd confirmatio ex certa scientia est noua concessio priuilegij, si tamen à principio fuit validum: confirmatio siquidem ex certa scientia habet vim confirmandi actum, seu priuilegium aliàs nullum, reddendo illud de inualido validum, dummodò Princeps confirmans priuilegia non apponat aliquam clausulam, qua dicat se nolle confirmare priuilegia aliàs nulla: vt si dicat, Quatenus sunt in vsu, Dummodò Tridentino non aduersentur, Prout in libris Ordinis reperiuntur, Dummodò sub nullis reuocationibus non comprehendantur. Quorum nihil in dicta Bulla extat, in qua solùm priuilegia, quæ ad decimas spectant, & à Leone XL. limitata fuerant, excipiuntur, de quo Nos aliàs.
178
*Iam quod ad rem ipsam attinet, duæ adducuntur Pontificiæ Concessiones, ex quibus probatio principalis instruitur, Clementis scilicet VII. & Sixti V. & quidem pro Minoribus videtur clara, sic enim habetur in Compendio Mendicantium verb. Absolutio quoad sæculares. §. 16.
Concedit quòd Confessores Ordinis Minorum semel præsentati alicui Episcopo pro Confeßionibus audiendis, post vnam præsentationem non teneantur ampliùs præsentari, etiam si ad aliam transierint Diœcesim. Sic ibi. Sixti autem pro Presbyteris Oratorij re
fertur à Naldo verb. Confessio. & verb. Confessarius, & incipit, Decet Romanum Pontificem: per quam habetur vt dicti Presbyteri Romæ per examen approbati, possint vbique de licentia Ordinariorum locorum absque alio examine absoluere ab omnibus casibus Sedi Apostolicæ reseruatis, & in posterùm reseruandis, exceptis casibus Bullæ, Cœnæ, sed neutra videtur in re tanta securum processum exhibere.
179
*Et de priore quidem loquendo Collector
ipse priuilegiorum intellectum præfatum non admittit, negans iuxta eum posse sustineri, quod & tenet Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. q. 39. arti. 5. & probat, quia à iure communi non debemus recedere, nisi contrarium expressè concessum videamus: hoc autem loco ita accidit, quia dicta concessio commodum locum habet, si dicatur per eam haberi recedentes Religiosos ab ea Diœcesi, in qua sunt approbati, si ad alias transierint, non teneri ad illam reuersos se iterùm præsentare. Quòd si dicatur id concessum ab Euge
nio IV. nihil inde vrgeri potest, quia multoties eadem priuilegia ab eisdem Pontificibus conceduntur; & vt benè citato loco idem Emmanuel obseruat, confusionem quandôque parit maximam, quia sæpe sepiùs contingit posteriùs impetrata priuilegia limitare & coarctare id, quod anteà sine vlla limitatione & restrictione fuerat impetratum. Id quod vlteriùs probare possumus ex concessione Pij V. in celebri Bulla pro fauore Mendicantium, quæ est septima illius Constitutio apud Peyrinum, in cuius §. 4. sic habetur: Statuentes etiam quòd ille qui semel in vna Diœcesi ad
Priuilegium Pij V.
missus per Episcopum fuerit, semper in eadem Diœcesi habeatur pro admisso, nec ampliùs examinari, vel præsentari in dicta Diœcesi debeat, tam quo ad prædicationes faciendas, quam quo ad Confessiones audiendas. Sic ille, id sanè concedens, quod fuerat ab Eugenio concessum.
Alia pro eodem coniecturæ.
180
*Prætereà, Auctores communiter de hac disputantes quæstione, priuilegij dicti nullam faciunt mentionem, vtpotè quod vel Oraculum fuerit, vel quòd nullam in eo reperiant firmitatem, ac modum concessionis minimè deprehendant, contra quem militant omnes recentiores Pontificum concessiones obligationem dictam supponentium, dum modum habendæ licentiæ præscribunt à diuerso Diœcesano, vt in Bullis pro Indijs, quæ omnium sunt Christianarum regionum in priuilegijs eximiæ, aut de itinerantibus disponunt: sicut & omnes Cardinalium Declarationes, & praxis Romanæ Curiæ, quam & Societas nostra, cuius celebriora sunt priuilegia, recognouit. Ex quo apparet neque priuilegium
Sixti V. pro Presbyteris dictis suffragari, de quo agens Peyrinus circa Constitutionem 1. Iulij Secundi n. 80. dubitare se ait an eo gaudeant Mendicantes: fundamentum autem dubitationis non adducit, nisi fortè illud sit; Congregationem Oratorij non esse Religionem: quod tamen circa Societatem obstare nequit, cui conceditur communicatio tum Mendicantium, tum omnium aliorum Ordinum, ac piorum locorum, ac personarum à Gregorio XIII. in Bulla, quæ incipit: Decet Romanum Pontificem. An. 1575. vel quia concessio est tantùm pro Romæ approbatis, & ita ad sic approbatos tantùm extendi communicatio potest. Vnde ibidem refert, cùm nollet Archiepiscopus Consentinus Fratres Minimos in Confessarios deputare, statuisse Sacram Congregationem An. 1605. quòd illam omnibus Fratribus daret, qui ad Confessiones Romæ admissi fuerant, ob communicationem scilicet dicti priuilegij, Tomo etiam 3. ad Constitutionem Vrbani VIII. 16. aliàs 26. in fine ita scribit: Aliqui Regulares prætendebant frui hoc priuilegio, & non sine ratione. Nam semel per Principem probatus, per inferiorem
Idem.
non debet iterùm examinari, l. Quidam consulebat ff. de re iudicata. Innocentius in Cap. Pastoralis, de Donat. Capella Tolosona Decis. 449. Nauarrus in Manuali Cap. 17. n. 266. Sed ego semper de hoc dubitaui, vt videri potest dicto loco. Hic autem Pontifex omnem dubitationem sustulit. Sic qui id quod ait de sublata omni dubitatione à Pontifice, propter Constitutionem dictam Vrbani pronuntiat.
181
*In illa siquidem omnes concessiones audiendi Confessiones sine Diœcesanorum approbatione reuocat, dum ita præmittit: Cùm, sicut
accepimus, aliquibus Religiosis quorumdam Ordinum, seu Congregationum, à Sede Apostolica indultum fuerit, vt Sacramentales personarum sæcularium Confessiones audire valeant, etsi ab Episcopis Diœcesanis ad id examinati & approbati non fuerint; nec desint qui temerè asseuerent hoc ipsum priuilegium ceteris quoque aliorum Ordinum Regularibus competere, ex amplissimis Religionum communicationibus, quas ab eadem Sede Apostolica obtinuerunt: & hinc saluberrimum Sacri Concilij Tridentini Decretum desuper habitum penitus euertatur. Nos huic modo opportunè prouidere volentes, de Vener. Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotijs Regularium Præpositorum consilio, omnia & singula Indulta huiusmodi audiendi Sacularium Confessiones, absque Ordinarij examine & approbatione, quibusuis Collegijs, Capitulis, Religionibus, Societatibus, & etiam Societati IESV, Congregationibus, & Ordinibus, tam Mendicantium, quàm non Mendican|tium, nec non Monachorum quorumcumque, nec non S. Benedicti, Cisterciensium, Carthusiensium, ac etiam quibusuis Militijs, etiam Hospitalis S. Ioannis Ierosolymitani, ac quibuscumque Ecclesijs, etiam Patriarchalibus, & Metropolitanis, Monasterijs, ceterisque locis pijs, siue eorum & earum respectiuè Abbatibus, Præpositis, Decanis, Magistris, Ministris, Prælatis, Prioribus, Rectoribus, etiam Generalibus, vel Prouincialibus, Capellanis, Confessarijs, aut alijs quocumque nomine nuncupatis Superioribus, & personis quibuscumque, etiam quomodolibet exemptis, ac Sedi Apostolicæ immediatè subiectis, cuiuscumque dignitatis, præeminentiæ, & conditionis existentibus, & quouis priuilegio munitis, & tam ad supplicationem partium, quàm motu proprio, & ex certa scientia, ac de Apostolicæ potestatis plenitudine hactenus quandocumque, & qualitercumque, & quauis, etiam de necessitate exprimenda, caussa, & alias quomodolibet concessa, Apostolica auctoritate tenore præsentium reuocamus, cassamus, tollimus, abrogamus, & annullamus, viribusque & effectu euacuamus &c.
182
*Iuxta prædictam ergo reuocationem lo
cutus citatus scriptor, omnem dubitationem circa adductum priuilegium sublatam esse affirmauit, quia generaliter omnis facultas, audiendi Confessiones sine Diœcesanorum approbatione reuocatur; nec solùm Religiosis, sed quibuscumque Congregationibus, vnde & Congregatio Oratorij comprehensa. Sed certè licet ita illi visum fuerit, non desunt qui sentiant dictam reuocationem tantùm comprehendere priuilegia concessa ad audiendas sæcularium Confessiones sine omnimoda Diœcesanorum approbatione; quod verificari non potest, si accepta illa ab vno ipsorum, ad Diœceses omnes extendatur, neque enim tenor Constitutionis ipsius aliud videtur præseferre. Quod quidem ex eo roborari potest quod Pontifex pro suæ reuocationis caussa reddit, scilicet saluberrimum Concilij Tridentini Decretum ex huiusmodi priuilegio penitus euersi. Atqui si approbatio præmisso examine ab vno habeatur Diœcesano, non penitus euertitur, vt constat: immò neque ex parte, si dicamus, vt graues scri
ptores dicunt, Concilium Tridentinum non exigere iteratas approbationes, sed generaliter locutum, & ita vnicâ, videri fuisse contentum. Nec videtur plus vrgere, quòd in Concilio dicitur Ab Episcopis, quàm quod ab Vrbano, & si ab Episcopis Diœcesanis: significata enim est pluralitas, quia multi sunt qui approbare possunt, singuli scilicet in Diœcesi sua, sicut si diceretur Religiosus non posse ordinari nisi ab Episcopis Diœcesanis: ex quo nequit colligi singulos à pluribus ordinandos. Quamuis non desint docti scriptores, qui ea vtantur ratione.
183
*Sed certè Peyrinus non longè à Romana
Curia scribens ita loqui potuit, quia prædicta Vrbani Constitutio in eo est sensu, quem ipse recognoscit, & quem verba ipsa præseferunt, videntur, accepta, quem & ipse Pontifex, & circumstantiæ, ac reuocandi occasiones indicarunt. & quidem non sine mysterio à Pontifice non solùm nominati Episcopi, sed additum Diœcesani, vt id quod in Concilio non ita videbatur expres
Pro eo arguitur.
sum, declararet. Quibus addo Pontificem non de aliquibus antiquioribus priuilegijs locutum, quæ in antiquis etiam scriptis extant, de quibus non dixisset, sicut accepimus; sed de recentioribus alijs, pro quibus ipsi ingesta notitia: nullum autem inuenietur (si de Indicis etiam loquamur) per quod talis sit facta sæculares confitendi copia sine vlla Episcopi approbatione, benè tamen ab vno habita, vt illud Congregationis Oratorij, quod meritò dicere Pontifex potuit temerè asseuerari posse per communicationem alijs eâ gaudentibus conuenire, aut aliud simile, cuius si omnimoda esset licentia, non dubium quin à Religiosis multis ad exemptionem omnimodam adspirantibus fuisset vulgata vtique, & contentissimè decantata. Cùm ergo dictas concessiones reuocet, non est credendum vna illa approbatione fuisse contentum. Qui certè si ita voluisset, circa
Ex Indijs efficax argumentum.
Indias, pro quibus maiora sunt priuilegia à Pontificibus impertita, effusior sine dubio fuisset, neque eas adhibuisset limitationes, quas in eius est Bullis videre, de quibus actum sæpiùs: licentias enim à Diœcesanis petendas statuit, dum loca mutantur, & modum circa id præscribit, dum sic ait: Eisdemque (Societatis Religiosis) vt semel
Bulla Vrbani VIII.
ab aliquo illarum partium Episcopo approbati ad prædicandum, Confeßiones audiendum, & Missas celebrandum in Ecclesijs & Oratorijs Societatis IESV prædictæ, pro ministeriorum huiusmodi exercitio vlteriùs licentiam & approbationem ab alijs Episcopis, quatenus distant vltra duas diœtas, petere seu habere minimè teneantur, sed absque illis præmissa facere possint. Si verò Episcopus ab Ecclesia vel loco vbi prædicatur, vel Confessiones audiuntur, non distet vltra prædictas duas diœtas, tunc licentia etiam alterius Ordinarij, ita vicini, priùs obtineri debet, quæ tamen etiam per epistolam impetrare possint. Sic ille in Bulla, quæ incipit, Animarum saluti die 15. Septemb. An. 1629. Quæ quidem non multò post adductam Constitutionem prodijt, cùm eius data sit Anni immediatè elapsi 1628.
184
*Ex quo habemus Decretum Tridentini
Constitutione prædicta secundùm eius legitimam intelligentiam roboratum, quod quidem rectè dici potuit iuxta aliam penitus eneruari, respectu scilicet Religiosorum: quia licet obligatio ad approbationem remaneret, cùm tamen illa ab vno tantùm Episcopo habita, sufficiens pro vniuerso mundo dicatur, vim suam amittit, quo ad præcipuam illius mentem, licet aliqualis eius particula restet: aliquando enim dictio ista non omnimodam totalitatem importat, sed secundùm subiectam materiam venit explicanda, vt ex Car
Dictio Penitus. Barbosa.
dinali Mantica tradit Barbosa, in Dictione Penitus quæ est 249, n. 6. & vt dicamus in toto suo rigore accipiendam, verissimum est Decretum penitus eneruari, id est enerue reddi, infirmum, & in efficax, quod non est idem ac reddi omnino nullum. Sic enim dicere solemus, cùm de argumento aliquo agimus, quo aduersantes conantur suam sententiam comprobare, esse penitus enerue, non quòd omninò vi careat, sed quia adeò illa est exigua, vt pro nulla debeat haberi. Sic Isaiæ 2. v. 17.
Isaiæ 2. v. 17.
& Idola penitus conterentur: quod post captiuitatem Babylonicam accidisse, cum alijs docet P. Cornelius ibi; & circa vers. 9. & tamen constat
P. Cornel.
à Iudæis post captiuitatem dictam adorata Idola, licet non sponte, & communi consensu. Non ergo dicta particula semper cum eo rigore sumen|da, quem præseferre videtur: vel si iuxta illum sumenda sit, attendenda materia, & termini, circa quos cadit.

Auctoris alterius pro sententia præfata conuulsa fundamenta.

ESt ille P. Bruno Chassaing de Priuilegijs Regu
larium Tract. 5. Cap. 2. Proposit. 2. quęquæ sic habet, Regularis à suis Superioribus examinatus & approbatus, ac Episcopo præsentatus ad Confeßiones audiendas, & admissus ab eôdem, est perpetuò admissus, non solùm in Diœcesi illius Episcopi, sed probabiliter etiam in Diœcesibus aliorum Episcoporum. Priorem partem de examine probat ex Clement. Dudum de Sepulturis, vbi id statuitur. Contrarium tamen in Concilio Tridentino Sessione 23. Cap. 13. Ait tamen, tum ibi, tum Proposit. 1. Concilij Decreto
per priuilegia derogatum; immò illud contra Regulares minimè in eo sensu disponere: quia iuri communi non derogat, in quo priuilegium dictum habetur insertum. Quòd autem ad priuilegia extra ius vagantia attinet, extat manifestum illud Pij V. in Bulla, & si Mendicantium,
2. Ex priuilegio Pij V.
de qua nu. 179. ibi enim ad querelam eorum respondens, quæ habetur nu. 4. in hunc modum: Quorumdam etiam locorum Ordinarij quosdam Reli
Bulla Pij V.
giosos probos & idoneos, etiam à suis superioribus approbatos ad Confessiones audiendas admittere nullo modo volunt: ita statuit §. 4. Quod verò in Sessione 23. Cap. 15. circa Confessiones à Regularibus non audiendas statuitur, hos etiam dictorum Ordinum Fratres à Prælatis suis Generalibus, vel Ministris Prouincialibus ad audiendas Confessiones vtriusque sexus Christi fidelium approbatos vt præmittatur, minimè comprehendat. Sic ille. Bullam autem istam non esse à Gregorio XIII. reuocatam probat ex professo Tract. 1. Cap. 6. Proposit. 6.
186
*Sed quidem ex adducta Constitutione
Vrbani VIII. nu. 181. manifestum habetur Regulares Episcoporum examini esse subiectos ibi: Et si ab Episcopis Diœcesanis ad id examinati & approbati non fuerint. Vnde nequeunt priuilegia circa hoc allegari, sicut nec Ius commune; cùm ex eadem Constitutione constet Decreta Concilij Tridentini Religiosos etiam Mendicantes comprehendere, ibi: Tam Mendicantium, quàm non Mendicantium. Contra quod etiam, alia adduci possent, de quibus nos alibi. Sed demus illa non adeò vrgere, destinatio illa examini, & præ
sentationis quoad praxim nullius momenti est: cùm enim Regulares debeant Episcopis præsentari, certum est ab illis examini subijciendos, cùm pro se habeant adeò vrgentia fundamenta, neque aliter approbandos. Quòd si qui sint erga hoc ita benigni, vt examini parcant, id quod cum Nostris sæpiùs experimur: non ideò accidit quòd obligationem dictam non agnoscant, sed quia aliàs sic præsentati idonei comperiuntur: quod cùm euenit, Concilium Tridentinum ad
examen non adstringit, vt constat ibi: Per examen, si illis videbitur esse necessarium, aut aliàs idoneus iudicetur. Neque Vrbanus sua Constitutione plus exigit: cùm enim pro obseruantia prædicti Decreti satagat, non ampliùs, quàm quod in eo est contentum vult inuiolabiliter obseruari, & ita praxis Indiarum habet, in quibus pro euitando examine ius nullum, vti pro re improbanda, nunc temporis, allegatur. Videatur Diana Parte 11. Tract. 2. Resolut. 12.
187
*Vult etiam Auctor prædictus in sua illa
Propositione approbationem præsentati in eâdem Diœcesi esse perpetuam, adeò vt neque ab approbante, neque à successore possit dicta facultas reuocari. In quo quidem difficilem prouinciam assumit; sed videndum quid pro sua adducat positione. In primis arguit ex discrimine inter gratiam & iudicium: illa enim reuocari potest à conferente ipsam; iudicium verò, cùm per modum sententiæ sit, non est reuocabile, ex Regula iuris 33. in 6. Mutare consilium quis non po
Regula iuris.
test in alterius præiudicium. Quo argumento manifestè videtur fieri neque licentiam sæculari Sacerdoti concessam reuocari posse, cùm rationem gratiæ non habeat, sed iudicium importet. Respondet autem discrimen esse, quia sæcularis Sacerdos examini subiectus est, non ita Regularis, quia non potest ampliùs examinari semel præsentatus: præsentatione enim functus est Ordinarius munere suo, non ita examine sæcularis, cui testimonium dari per errorem potuit, aut peritia in eo desijt, qua testimonium fulciebatur. Sed cùm id quod de præsentatione dicitur, adeò debili fundamento subsistat, nihil ex adducta ratione habetur, ex quo possit positio dicta firmari. Præterquam quòd licentia data sæculari Sacer
doti potest ex prædicta ratione reuocari: ergo & data Regulari, quia similiter in ea esse error potuit, & peritia deesse, qua licentia talis fulciebatur. Neque dici potest ab Episcopo licentiam non concedi, sed erga ipsum officium illud vrbanum peragi, quod eius videtur dignitas postulare. Non inquam dici potest, quia est improba
bilis & minimè tolerabilis euasio: siquidem in citata Clement. Dudum. de sepulturis de licentia mentio habetur manifesta, ibi: Vt de eorum licentia, gratia, & beneplacito in Ciuitatibus & Diœcesibus eorumdem huiusmodi personæ sic electæ Confessiones sibi confiteri volentium audiant &c. Qua veritate stante, euidens est illatio.
188
*Arguit deinde ex Extrauag. Inter cunctas de priuilegijs, quam non esse reuocatam innumeri Auctores affirmant: sic enim illa: Datam
verò licentiam, per Diœcesanorum mortem nolumus terminari. Et posteà: Per hoc autem non intendimus, quòd sæpè dicti Fratres, qui ad hoc deliguntur officium exereendum, plus habeant in audiendis Confessionibus, & pœnitentijs iniungendis, quàm Paræciales Sacerdotes noscuntur habere. Ex quibus (ait Auctor) manifestè colligitur perpetuam illam esse approbationem & licentiam ad audiendas Confessiones, cùm per mortem Diœcesani non terminetur: sitque eadem, aut saltem similis licentiæ Parocho concessæ, quæ neque per mortem concedentis Episcopi, nec per ipsius contradictionem aut reuocationem terminatur. In quo quidem quod ad terminationem per mortem dicitur, non est cur repugnemus: quamuis enim
prædictæ Extrauagantis deesset auctoritas, idem esset verosimiliter dicendum, vt communiter Doctores affirmant, quando licentia non est data ad beneplacitum, in quo sunt qui secus sentiant: & cùm illa ita determinant minimè ad auctoritatem dictam respectum habent, cuius neque memine|rint, sed principijs alijs ex Iure & ratione petitis indubitatè pronuntiant. Ex eo autem quòd non terminatur licentia morte Diœcesani, non sequitur quòd dum viueret non potuerit illam reuocare ob caussam sibi benè visam, quam, vt iam declaratum est, nouis Pontificum Decretis, constat debere ad Confessionis ipsius munus spectare.
Quòd autem à Successore examinari nequeant talem licentiam habentes, ex præfata decisione minimè habetur: neque id, quod de Parochis dicitur quidquam vrget, quia de absolutione à à reseruatis agebatur, in quo noluit Pontifex Benedictus XI. Religiosos sibi ob magna priuilegia ibidem concessa plus Parochis arrogare, vnde addit Pontifex immediatè: Sicque de casibus Episcopis, & Superioribus, quos inferiùs annotamus, ac Sedi Apostolicæ reseruatis se nullatenus intromittant. Sic ille.
189
*Prætereà arguit ex statuto Pij V. in
Bulla citata, & si Mendicantium, vbi id extat quod est à nobis nu. 179. propositum de duratione approbationis in eâdem Diœcesi. Quod Cardinalium Declaratione fulcitur, quam multi referunt; sic se habentem: Sacra Congregatio sic censuit, Fratres Mendicantes semel examinatos non debere iterùm ab Ordinario, nec etiam per Successorem examinari. Insistit autem suo illo iudicio de non reuocata Bulla Pij V. per Gregorium XIII. aut alium ex Successoribus. Sed certè nihil per ista caussam, quam defendendam assumit, promouere potest: quia Concessio Pij V. si à Gregorio reuocata non est, id tamen factum ab Vrbano VIII. iuxta dicta nu. 181. & 182. dum Diœcesanorum examen exigit, quod est etiam ad casum præsentem extendendum: & ita iudicatum ab Innocentio X. in caussa Episcopi Angelopolitani, de qua nu. 176. communem doctrinam eidem applicando, quam statuerat idem Vrbanus in Bulla, quæ incipit, Aliàs nobis pro Episcopatu Gienensi, quam adducit Barbosa Lib. 1. de Iure Ecclesiastico Cap. 43. nu. 210. Declaratio autem Cardinalium nullius roboris est, cùm alia ipsi penitus opposita reperiatur tenoris sequentis: Con
Alia eorumdam contrariâ.
gregatio Concilij censuit Regulares ad audiendas in Ciuitate & Diœcesi Sæcularium Confessiones semel ab Episcopo præuio examine approbatos, iterùm ab eodem Episcopo non esse examinandos: Ceterùm à Successore posse iterum examinari, iuxta Constitutionem S. Memoriæ Pij V. dat. 8. Idus Augusti Pontificatus sui An. 6. quæ à fel. recordat. Gregorio XIII non est reuocata per reductionem priuilegiorum Regularium ad terminos Concilij Tridentini: Sic DD. Cardinales apud Auctores plures, quos adducit Ioannes Sancius in Selectis Disput. 48. nu. 1. & quid ad hæc? Certè vbi in testium depositionibus contrarietas est, iudicium suspenditur, neque ad sententiam procedi potest.
190
*Citatur autem in Declaratione Constitutio Pij V. ex quo videtur eidem robur
conciliari, in qua ille sic habet: Volumus tamen illos, qui semel ab Episcopo in Ciuitate & Diœcesi suis præuio examine approbati fuerint, ab ipso Episcopo iterùm non examinari: ab Episcopo autem successore pro maiori conscientiæ suæ quiete examinari de nouo poterunt. Sic ille, & cùm decisio hæc adeò sit aperta, ad illam citatus Auctor respondet Bullam istam reuocatam esse pluribus priuilegiorum Confirmationibus ex certa scientia cum expressa derogatoria huius restrictionis, & supplicante Philippo Secundo Hispa
Vt dicatur reuocata.
niarum Rege, à Gregorio XIII. An. 1572. vt habetur in Bullario pag. 1268. & seqq. id testante Salgado, reformatam fuisse: quo circa præ inserta Declaratio Cardinalium reuocationi dictæ Bullæ conformis emanauit; nec non sententia sub Data 1594. die 2. Aprilis Camilli Caietani Patriarchæ Alexandrini Sedis Apostolicæ sub Clemente VIII. in Hispania Legati à latere Nuncij, quam refert authenticam Emmanuel Rodericius Tomo 1. qq. regul. q, 59. arti. 4. qua prohibet Archiepiscopis, Episcopis, & alijs maioribus Prælatis sub excommunicationis latæ sententiæ pœna, & alijs censuris & pœnis, ne Fratres Minores circa præfatum priuilegium, quod existere declarat, impedire, perturbare, ac mole
stare præsumant. Sic cùm respondeat dictus Auctor, oportuisset vt aliquam peculiarem reuocationem dictæ Bullæ adduceret, quoad restrictionem dictam, quod tamen ab ipso non sactum. Quòd si etiam reuera datur, oportuisset etiam Bullam aliam producere reuocatoriam Bullæ Vrbani VIII. de qua nuper; quod neque ab eodem præstitum, cùm iuxta eam receptissima praxis procedat: præsertim Romanæ Curiæ, vt testatur Lezana Tomo 4. Consulto 40. n. 65. & licet Bulla
Lezana.
Pij V. quoad Hispaniam suspensa sit, quid hoc ad regiones alias, quid ad Galliam, in qua, & pro qua prædictus Auctor scribit? Sed neque in Hi
spania iam recepta est, vnde gubernante Toletanam Ecclesiam Serenissimo Infante Ferdinando Philippi Quarti præclarissimæ recordationis germano fratre, volenteque Regulares examinari, nullum à prædicta concessione firmum illi præsidium habuerunt, dum pro depellenda obligatione satis contentiosè certarunt, de qua controuersia fusè egit Ioannes Sancius citata Disput. 48.
Ioannes Sancius.
vnde nec momenti est alicuius, quod ex Hispaniæ Nuntio adducitur, in cuius mandati tenore solùm continetur, vt Hispaniæ Prælati priuilegijs Patrum Minorum deferant, neque eos in illorum obseruatione molestent. Licet autem in narratiua priuilegij præfati mentio habeatur, mandatum tamen neque illius, neque alterius circa Sepulturas commemorationem apponit, neque de visis, perpensis, & explorata eorum vi fides habetur: vnde non videtur multùm inde posse firmitudinis in caussa præsenti deriuari.
191
*Respondet præterea ad constitutionem
Vrbani illum Pontificem personaliter Cardinali de Sandoual Episcopo Gienensi, quædam priuilegia aduersus Regulares conformiter ad Decreta Tridentini (vt in Bulla asseritur) concessisse, quæ extendit ad Episcopum Gienensem: vt cernere est etiam in dicta. Bulla, & patet ex ijs terminis in ea positis, videlicet Tui, & Tibi, Hac vice. Factum autem contra vnum, non lædit ius alterius. Accedit quòd habet clausulam iuris communis reuocatoriam: Sic habet ille. in quo minùs aptè
dictum priuilegia Cardinali de Sandoual concessa personaliter, ad eumdem Gienensem Episcopum extendisse, quod stare aliquo modo posset, si diceretur extensa fuisse ad eumdem iam Toletanum Archiepiscopum: quod tamen neque stare potest, quia promotio ad Sedem dictam post an|nos aliquot contigit, vt ex Data constat, Anni scilicet 1629. die 30. Ianuarij. & responsio quidem dicta placuit etiam Lezanæ. Consulto citato n. 74. quæ quidem absolutè videtur admittenda,
ne aliàs Regulares nimium quantùm grauatos velimus, cùm in eodem Breui sic habeatur: Quòd si Regulares, siue in Confeßionibus audiendis, siue in prædicando aduersus ea, quæ superiùs declarauimus, quoquomodo deliquerint, in vim earumdem præinsertarum Litterarum, ab Episcopo Gienensi coërceri & puniri poßint, etiam Censuris Ecclesiasticis, &c. de quo pleniùs in Litteris præinsertis. In eo autem admittendum quod dicitur, ibi: A præsenti
Episcopo Successore pro maiori conscientiæ suæ quiete possint iterùm examinari, ac si minùs idonei reperti fuerint, reprobari, ad præscriptum Constitutionis b. m. Pij V. prædecessoris nostri hac de re editæ &c. Ex quo videtur non obscurè haberi dictam Constitutionem Pij V. suum robur habere quoad ius Episcopale circa Regularium examen, seruatis conditionibus iam dictis, aliàs ineptè allegaretur, quidquid circa alia dicatur infirmatum.
192
*Ait tandem citatus Auctor vnius Epis
copi approbationem sufficere pro Diœcesibus aliorum Episcoporum, id quod probabiliter se asserere protestatur, & poterat id profectò omittere, cùm sit compertum aliter ab ipso asseri non potuisse, cùm oppositum firmissima habeat fundamenta, vt vidimus; & non parùm se obtinuisse gloriari poterit, si assertioni suæ probabilitatis sit
gradum consecutus. Probat autem Primò, quia Episcopus non præbet iurisdictionem Regulari, quem approbat, sed à Papa illa confertur: ergo semel absolutè data & accepta perpetuò manet. Nec apparet ratio cur ad hunc potiùs Episcopatum, quàm ad alium concessa sit, cùm non maior idoneitas in vno quàm in alio reperiatur. Et quod ad iurisdictionem attinet, probat ex professo Propositione 4. Sed cùm ibidem præsentationem
omninò necessariam esse dicat, ita vt sine illa nec licitè, nec validè possint Confessiones audiri, nihil ex adducto fundamento concluditur, quia licet præsentatio mera conditio sit, non ideò habetur vnicam sufficere, quia pro quolibet Episcopatu potest illa esse necessaria, sicut in rebus physicis accidit, in quibus ea, quæ vt conditiones requiruntur, iuxta operationum diuersitatem multiplicantur. Quòd autem ratio satis conueniens sit, vt pro diuersitate Episcopatuum præsentationes multiplicentur, ex dictis constat, vnde adductum corruit fundamentum.
193
*Vrget Secundò ex concessione Clemen
2. nihil noui.
tis VII. & instat ex alia Eugenij IV. de quibus n. 178. & 179. vbi quàm sit hoc debile argumentum ostendimus. Tertiò. Quia hoc non est
contra Tridentinum, quod approbationem tantùm exigit, non illius pluralitatem: sic autem instrui ratio potest: Quoniam si Episcopi in Concilio congregati voluissent pluribus approbationibus subijcere Regulares, illud sine dubio expressis terminis pronuntiassent, cùm de iure ipsorum ageretur: quod cùm non fecerint, aduersus eos est interpretatio facienda, iuxta Regulam Iuris in 6. Contra eum, qui legem dicere potuit aper
Regula Iuris in 6.
tiùs, est interpretatio facienda. Item Tridentinum non requirit absolutè approbationem Episcopi; sed vt quis sit Parochus, aut aliàs idoneus iudicetur: vnde sicut multi graues Scriptores affirmant approbationem Parochi aut vniuersitatis sufficere, quidni etiam vnius Episcopi approbatio seu admissio pro omnibus Diœcesibus? Nec adijcias illud verbum Iudicetur ad Episcopi iudicium referendum, cùm multi ad iudicium referant aliorum, ac proinde sit res dubia: quæ cùm sit in Iuris antiqui odium, iuxta illud interpretanda est, & ex consequenti in fauorem Regularis, cùm illud in fauorem ipsius conditum sit, vt sic iudicium in hoc feratur iuxta Regulam 30. Iuris ci
Alia eiusdem.
tati, videlicet In obscuris minimum est sequendum: id est, quod in obscuris & dubijs, vt exponit Glossa, quæ ad hoc duo exempla proponit, minima obligatio est sequenda: cùm autem magis obliget Regularem quòd ipsius idoneitas debeat ab omnibus Episcopis iudicari, ideò minor obligatio ad illam iudicandam est pro illa sequenda, ac proinde quòd sufficiat vnius Episcopi iudicium.
194
*Sed totus hic discursus corruit, si dica
mus id, quod in Concilio non ita expressum, à subsecutis fuisse Pontificibus declaratum, vt ex dictis apparet. Fit autem ille ex eo suspectus & infirmus, quia aliqua in eo assumuntur, à Doctoribus communiter reprobata, videlicet quòd Parochus approbare possit, de quo Parte 2. Sect. 10. & vt hoc esset tolerabile, illud certè non ita, de quo est quæstio, posse scilicet approbatum à Parocho in omnibus Diœcesibus Confessiones audire. Quod etiam de approbatione vniuersitatis dicitur, si aliquando admitti potuit, iam est antiquatum, quod etiam P. Suarez improbabile
P. Suarez.
iudicauit Tomo 4. in 3. p. Disput. 28. Sect. 4. n. 3. Quod autem de verbo Iudicetur dicebatur, iam
Circa verbum Iudicetur.
est à nobis superiùs improbatum ex ipsius Decreti tenore, ex quo id videtur manifestè haberi, nisi nodum in scirpo quærere satagamus. Aut ab Epis
Tenor Decreti Tridentini.
copo per examen, si illis videbitur, aut aliàs idoneus iudicetur. Certè si sensus dictus, de quo illi, qui citato Auctori non displicent, à Concilio fuisset intentus, non aliàs, sed Alijs erat reponendum. Doctrina etiam illa de minima obligatione in dubijs, licet in rebus alijs sit recepta & plausibilis,
in ea, de qua agimus, periculosa esse potest: agitur enim de Sacramento PœnitentięPœnitentiæ, in quo certa est necessaria iurisdictio, aut certè talis, quæ & Confessarium & pœnitentem possit securos in administratione & receptione reddere, & prætereà graues occasiones contentionum & iurgiorum inter Episcopos & Regulares non sit nata suscitare. Videatur Constitutio Vrbani VIII. de qua n. 181. Vbi circa approbationem solummodò Episcoporum meminit, quasi de re certissima, & illam esse omninò necessariam firmissimè statuit, vt non liceat iam verba illa, (si fortè licere aliquando potuit) in alium sensum auocare. Si in memoriam insuper reuocemus id, quod à nobis dictum n. 152, de damnata Propositione circa licitum vsum priuilegiorum, quæ sunt expressè per Concilium Tridentinum reuocata, per quam Auctoris, cum quo est habita disceptatio, videtur
animositas refrænata. Quamquàm non videatur prohibitum probabiliter opinari, vbi expressè non constat priuilegia reuocata. Vellem autem circa hæc magna cum moderatione procedi. Neque aliter accipienda quæ in Thesauro Indico dixi | Tomo 2. Tit. 12. n. 344. Vbi quod non penitus im
Quod circa Indias.
probabile dictum est, ad Indias spectat, pro quibus peculiaria priuilegia, quæ etiam iuxta nouiores Pontificum dispositiones regulanda. Pro quibus & sit.
SECTIO IX.

SECTIO IX.

Circa reuocationem Priuilegiorum, præsertim Indicorum, notanda doctrina.
195
*P.Bruno Chassaing Tract. 1. Cap. 4.
Proposit. 1. Sic statuit. Priuilegia Regularium specialiter quoad prædicationes, Confeßiones, & approbationes, & alia huiusmodi, non sunt iam simpliciter priuilegia, sed iura quæsita. Circa quod dubitari nequit per priuilegia Apostolica ius Regularibus acquiri, quod & quęsitumquæsitum meritò dici potest: quæ vox nihil videtur significare aliud, quàm id, quod de acquisito iure dicitur, vt scilicet ius quæsitum idem quod ius acquisitum sit, quod præsertim habetur quando
Sed non audiendum estenditur.
illud est perpetuum. Quòd autem ob prædictam rationem, priuilegia non sint priuilegia dicenda, assertio est contra communem omnium acceptionem, & vsum Conciliorum, Pontificum, atque Doctorum. Et totus Titulus 33. de Priuilegijs, qui habetur Lib. 5. Decretalium Tit. 7. Lib. 5. in 6. Tit. idem eodem Libro Clementinarum. Et Extrauag. lib. 5. id præsertim ostendit; ex quibus iuuat Cap. Quia intentionis 29. specialiùs expen
disse, in quo sic loquitur Honorius Tertius: Cùm innouatio nec ius nouum conferat, nec etiam tollat vetus: te in eo statu esse volumus, in quo tempore impetratæ innouationis dignosceris extitisse. Ceterùm nullum per hoc intendimus iuri aliàs eidem Monasterio competenti præiudicium generare. Sic ille. Vbi apparet per priuilegium ius acquiri, & etiam illud priuilegij propriam rationem habere: ideo enim Decretalis dicta in præfato est titulo constituta. Pro quo & Cap. Ex parte, Ibidem.
196
*Sed quia hoc ad loquendi modum spe
ctare videtur, tolerabile fortè fuerit; non id tamen quod ex eo deducitur, videlicet censendum non esse Pontificem suis Litteris & Bullis velle priuare Regulares suo illo iure quæsito, etiam si clausulam reuocatoriam priuilegiorum Regularium adhibeat. Cap. Si is cui. de Præbendis in 6. pro quo & adducit Rodericium, Mandosium, & Bursatum, atque alios suppressis nominibus. Immò si apponat clausulam specificè & in indiuiduo derogatoriam, non debet existimari Papam velle huiusmodi derogari priuilegijs, quod apertè Vrbanus VIII. declarauit, dum regulam seruandam dedit de non tollendo iure quæsito per clausulam derogatoriam, etiam per Bullam, quæ fundata est in Cap. Quod verò dicitur 25. q. 2. Cap. Peruenit 11. q. 1. Cap. Licet, de Officio Ordinarij. Et Cap. Dilecti, de verbor. significat. In quibus dicitur quòd numquàm per sua scripta intendit Papa iuri alterius derogare. Vnde rescripta dicta interpretanda sunt iuxta Canonistas, etiam cum improprietate verborum, licet sine motu proprio edita, & agatur tantùm de modico præiudicio. Quocirca quotiescumque exeunt Litteræ Apostolicæ dictorum priuilegiorum absque iusta caussa priuatiuæ, vel reuocatoriæ, æstimari debent subreptitiæ, & pro non emanatis cum reuerentia haberi.
197
*Sic philosophatur ille, propter quæ, &
similia alia apud nonnullos occurrentia, vereri possumus, ne priuilegiorum caussa apud Pontifices cum sic philosophantibus in præiudicium etiam innocentium, neque illud leue, reddatur; idque accidat quod Alexander Tertius in Cap.
Cap. Dilecti.
Dilecti citato minatus his verbis: Pro certò sciatis quòd Nos concessa vobis priuilegia decurtabimus,
Quia Sedi Apostolica odiosa.
cùm Ecclesiæ Romanæ scriptis authenticis obuiare minimè timeatis. Et Innocentius Tertius in Cap. Vt priuilegia præmonitum etiam voluit ita scri
Cap. Vt priuilegia.
bens: Vt priuilegia, quæ quibusdam Religiosis Romana concessit Ecclesia permaneant in concussa, quædam in eis duximus declaranda, ne minùs sanè intellecta pertrahantur ad abusum, propter quem possint meritò reuocari: quia priuilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Sic ille. Propter quam rationem graues & prudentes scriptores
circa hoc magna cum moderatione procedunt, quod (vt de alijs taceam) in Societatis nostræ Auctoribus est videre, vt generaliter verum & exploratum sit, quo grauiores & celebriores, eo etiam moderatiores existere rem profectò subtiliùs & profundiùs penetrantes, atque Apostolicæ Sedi eam, quæ par est, reuerentiam verbis & sensibus exhibentes. Cùm ergo Pontifex rerum istarum dominus priuilegia reuocauerit, dici conuenienter poterit: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Et sperandum sanè spi
Iob. 1. v. 21.
ritum sanctum, quo totum corpus Ecclesiæ sanctificatur & regitur, ita res dispositurum, vt Religionibus, quæ in eodem corpore membra sunt adeò notabilia, nihil eorum sit de futurum, quæ ad conseruationem suam expedierit, & ita ad fructuosa obsequia, quibus Dei caussam & ipsius Ecclesiæ exaltationem possint promouere.
198
*Iam quod de iure quæsito non reuoca
bili dicitur, etiam si de priuilegio specialis & indiuidua mentio fiat, non aliud esse videtur, quàm velle Pontificum manus hac in parte ligare, & vt priuilegia velint nolint in concussa conseruent. Et quidem à Pontificibus ipsis quid ad reuocationem sufficiat iam est sufficienter stabilitum, & vbi mentio priuilegij inducitur, nihil vltra requirendum, nisi circa hoc peculiarissimum aliquid concessum habeatur, quod & comperta Pontificum voluntate, non debet reuocationi quoad eius plenum effectum obstare, quia prædecessores non potuerunt successorum potestatem coarctare. Sic in Cap. Dudum citato Titulo priuilegium impetratum circa decimas priuilegiato alteri eas possidenti non præiudicat, dum de illo non facit mentionem. A parte altera de decimis
Cap. Dudum.
Noualium non soluendis, non debere per eas (Indulgentias Apostolicas) non facientes de hoc aliquam
mentionem, præiudicium generari. Quæ sunt verba Gregorij IX. ex quibus constat mentione priuilegij facta, nihil prætereà ad eius reuocationem desiderari. Pro quo & Glossa adducit Cap. Veniens, de Præscript. Sic enim & ibi: Non obstante
Cap. Veniens.
priuilegio Clementis Papæ, per quod priuilegijs suorum Prædecessorum extitit derogatum, cùm de illis nullam fecerit mentionem. Quod & communis am|plectitur Doctorum assensus. Quod ergo de non tollendo iure quæsito dicitur in Regula Cancellariæ ab Vrbano disposita, cuius & ipse mentionem facit in Bulla reuocatoria Oraculorum, iuxta Iuris dispositionem intelligendum, quod ille numquam voluit abrogatum: & ita facta priuilegij mentione, per quod ius fuerat acquisitum, debet proculdubio reuocatum reputari: vnde citati illi Textus nihil præter dicta concludunt.
199
*Et quidem additamentum positioni præ
fatæ apponitur, per quod impracticabilis redditur, dum dicitur ita debere fieri, cùm Bullæ Pontificiæ, seu Litteræ Apostolicæ exeunt sine iusta caussa priuatiuæ seu reuocatoriæ priuilegiorum: tunc enim subreptitiæ, & pro non emanatis cum reuerentia debent haberi. Quis enim de caussa iusta iudex, nisi Pontifex ipse reuocationis ipsius auctor esse possit? Vnde iniusta nequit sine ingenti temeritate iudicari. Quando præsertim de tollendo eo agitur, quod gratiosè fuerat impetratum: & respondere Pontifex, id quod aliàs Christus, potest: Amice, non facio tibi iniuriam. Aut non licet mihi quod volo facere? Matth. 20.
Matth. 20. v. 13. & 15.
v. 13. & 15. Equidem si modus iste dicendi admittitur, magna grauissimis inconuenientibus aperitur porta, dum in Decretis Pontificijs esse iudex quisque potest, & ita ea pro libitu non admittere aut repudiare. Neque allegari potest priuilegia esse remuneratoria: licet enim talia non soleant Pontifices ita facilè reuocare; si tamen de eorum voluntate constet, eisdem est irrefragabiliter obsequendum, quia & illa reuocare possunt, vt videri potest apud Dianam Parte 1.
Tract. 2. R. 6. & Parte 7. Tract. 1. Resolut. 8. & vt demus non posse aliqua dicti generis, ea certè quæ ad Religiosos pertinent, talia non sunt, quia non fundantur in aliquo pacto, aut iustitiæ obligationem inducunt, licet propter merita concessa sint, obligatione quadam œconomica, vti à supremo Religionum Prælato. Sicut enim Generalis & Prouincialis subditis propter operam in Religionis vtilitatem egregiè nauatam possunt exemptiones aliquas concedere, easque caussa iusta occurrente suspendere, ita & Pontifex, quia Religiosus status exemptiones tales ex se non vendicat; & vt aliquæ dicantur necessariæ, non tamen illæ, quæ fortè concessæ sunt, vnde reuocari possunt. Et sic videmus in Religionibus peculiarem obseruantiam profitentibus, cùm noui creantur Prælati, eos exemptiones ab alijs concessas suspendere, & de manifestatis eisdem eas solùm, quæ sibi benè visæ fuerint, approbare, exclusis alijs, & nouas pro rerum opportunitate largiri. Similiter ergo est de Pontifice supremo Religionum Prælato pronuntiandum.
200
*Sed est etiam apud citatum Scriptorem
quod non est hoc loco dissimulationi litandum; ait enim quòd si in vi dictarum Bullarum, aut Apostolicarum Litterarum, ab Ordinarijs, aut alio quouis modo grauentur Religiosi, & appellationi ad Papam non deferant, aut credant non delaturos, possunt licitè ad Regem, aut supremum eius Senatum recurrere, quatenus grauamen auferat, donec Pontifex sententiam ferat: vt tenet doctissimus Franciscus Salgadus cum alijs, quos
Salgadus.
allegat Tractatu de Regia protectione 1. p. Cap. 1. per totum. Et Ioannes del Castillo in Tractatu de
Castillus.
hac materia Cap. 41. à n. 161. & hunc recursum in hac materia sustinere coguntur, qui sententiæ de retentione Bullarum Apostolicarum per Reges & supremos Principes legitimè fieri solita, subscripserunt. Et confirmatur, quia non est credibile Pontificem velle facere aliquid, quod non deceat, & sit peccatum: faceret autem Pontifex,
quod non decet, & peccaret, si priuilegia, non dico tantùm quæ iura sunt quæsita, sed etiam alia, quæ non sunt talia, sine ratione reuocaret. Iuxta Cap. Deut. quod priuilegium debeat esse stabile, de regulis iuris in 6. & Iuris peritos, vt habetur in Floribus legum, asserente priuilegia perpetua firmitate constare debere, cùm non deceat Principem sine caussa mutare voluntatem. Sic Archangelus Romanus Lib. 2. de priuilegijs citans Bonacinam in Tractatu de Priuilegijs citantem Suarium & alios.
201
*Sic inquam habet ille, doctrinam, vt
dixi, impracticabilem tradens, quia id supponit, cuius cognitio, ad solum potest Pontificem pertinere: an scilicet caussa iusta sit reuocationis priuilegiorum, vel non sit. Vnde reuocatione, de qua legitimè constet, stante, meritò possunt Ordinarij se interponere, & appellationem repellere, quia in eo casu non est locus appellationi, quæ tantùm est à sententia inferioris iudicis ad superiorem: in hoc autem casu sententia non est inferioris iudicis, sed Pontificis reuocatorium iudicium proferentis, quo supposito Ordinarij iustè & legaliter exequuntur, & ita non est locus appellationi; nisi fortè fundamentum subesset non leue subreptionis aut obreptionis. Si ergo ad Regia tribunalia confugiatur, nihil allegari potest, secluso casu dicto, nisi defectus iustæ caussæ in Pontifice ad reuocationem, cuius laici senatores futuri sunt iudices: quòd quàm sit absurdum quis non videat Christianis rudimentis institutus? Neque id, quod de retentione Bullarum dicitur, instituto præsenti deseruit,
quia id fit vt Pontifici inconuenientia repræsententur, quæ ex earum possunt executione timeri, non ex eo quòd iustam caussam defuisse Pontifici prætendatur: sic enim non iam supplicatio esset, sed firmum iudicium: vnde quidquid Pontifex vellet, nullo modo executioni, etiam post manifestam illius pro executione voluntatem, mandari posset, sed Pontificem quod non decet, facere, immò & peccare, laicum tribunal inclamaret.
202
*Id autem quod de perpetuitate priuile
giorum dicitur, sic immaturè acceptum, nimium quantùm probat: fieret enim ex eo Principes malè facere, & verò etiam Pontifices cùm priuilegia concedunt limitatione temporis adiecta; quod constat quàm sit absurdum, vt ex concessione Bullæ Cruciatæ liquet, & priuilegijs Indicis. Est ergo legitimus Regulæ præfatæ sensus,
quem Ioannes Andreas exhibet verbis hisce: & nota quòd hoc verbum Decet, quod ponitur in hac Regula, quantùm ad ipsos subditos necessitatem importat, & quantùm ad ipsum Principem, potestatem: ipsum enim priuilegium per se concessum diminuere, vel moderari, & etiam per totum tollere potest. Primum probatur suprà eodem lib. de Decimis 2. & de statu Regularium. Cap. vnico. De pri|uilegijs Cap. 1. & Cap. Ne aliqui. Et Cap. Sequenti. Secundum probatur supra eod. lib. de Electione. Quia sæpè. De immunitate Ecclesiæ. Clericis. De sent. excom. Cap. vlt. in fin. Ad hos. 63. dist. Cap. verum. C. de legibus. l. Digna vox. Sic ille: iuxta quem, & eos, quos adducit, Textus, subditi non debent priuilegijs à Principe concessis contraire, quæ tamen Princeps ipse aut moderari, aut tollere penitus potest. Ex citatis autem Capitibus primum illud de priuilegijs sic habet: Volentes libertatem,
Cap. 1. de priuilegijs.
quam nonnullis Apostolica Sedes priuilegio exemptionis indulsit, sic integram obseruari, vt & illam alij non infringant, & ipsi eius limites non excedant &c. In Cap. autem sequenti sic Clemens IV.
Cap. sequens.
Vt Apostolica Sedis benignitas, quæ nonnullis Abbatibus &c. prouideat ne scandala Oriantur: sic tamen quòd ipsi priuilegiati suorum priuilegiorum non frustrentur effectu &c. Hoc est ergo quod decet, priuilegia inquam Apostolica suo effectu non fraudari, & ita Regulam obseruari sic statuentem
Regula Iuris.
Decet concessum à Principe beneficium esse mansurum. Videatur Glossa sensus proponens alios, & satis commodos; nullus autem occurret positioni præfatæ consentaneus.
203
*Sit ergo constans & firmum iuxta Re
gulam dictam Principis beneficium decere vt sit mansurum, quamdiu voluntas eius mansurum esse disponit, cui nemo se debet opponere, quia id stare nequit sine maiestatis eius offensione: salua semper eiusdem pro moderatione aut reuocatione omnimoda, potestate, qua semper vsi Pontifices, vt videri potest in Canonibus citatis, ex quibus grauissimus ille, qui extat Cap. Clericis, de Immunit. Ecclesiast. in quo sic Bonifacius VIII. Non obstantibus quibuscumque priuilegijs,
Cap. Clericis.
sub quibuscumque tenoribus, firmis, seu modis, aut verborum conceptione, concessis Imperatoribus, Regibus, & alijs supradictis, quæ contra præmissa in nullo volumus alicui, vel aliquibus suffragari. Sic ibi. Nec aliud sibi volunt Bonacina & P. Suarius citati ab illo, ex quibus hic pro certa in hac parte doctrina loquens Lib. 8. de legibus Cap. 37. n. 7. & 10. de priuilegijs, quæ consistunt in facultate vel licentia operandi aliquid præter commune ius
aut contra illud, ait posse illa à concedente reuocari omnino licitè, & sine caussa, saltim cogente, aut necessitatem inducente, pro quo sic subdit post allegatos Auctores; & in hoc sensu probant assertionem consuetudo, & omnia iura allegata in dictis Glossis. Ratio verò est, quia hoc priuilegium non transit in dominium subditi, & ita semper pendent ex voluntate Principis: per illam ergo possunt reuocari. Et nonnullis interiectis sic prosequitur: Dices, si priuilegium hoc fuit legitimè datum, contra rationem videri illud reuocare sine caussa: ergo non potest absolutè dici posse reuocari sine caussa. Respondeo. Dupliciter intelligi valet illud, Posse; primo vt reuocatio valida sit; & hoc est præcipuè intentum, & conuincitur rationibus factis: & quia talis reuocatio non continet iniuriam, saltim contra commutatiuam iustitiam. Secundò potest intelligi vt etiam licitè fiat, & sic quidem necessaria est aliqua honesta caussa vt reuocatio decenter fiat, quia non decet Principem reuocare priuilegium à se concessum nulla noua insurgente caussa: argumento Cap. Decet de regulis iuris in 6. & significatur in Cap. suggestum, de Decimis. Vnde si Princeps sic faciat, actus non est vndique honestus, quia indecenter operari aliqua culpa esse videtur, saltem venialis &c. Et si quælibet ratio honesta intercedat & intendatur, nullum erit peccatum. Sic ille, de ijs sanè priuilegijs locu
tus, quæ Religiosis conceduntur, & in facultatibus ac licentijs præter ius commune, aut etiam contra illud, consistunt. Cùm ergo & reuocationem validam absque caussa esse affirmet, & vt iusta sit, quamlibet honestam rationem sufficientem esse determinet, quis nisi temerè asserere audeat reuocationem futuram nullam: pro qua assertione nulla alia intercedit ratio, nisi illa de iure quæsito, cùm hoc ipsum ius sine peccato vllo possit auferri, qualibet honesta ratione sibi à reuocante proposita? Quomodo enim credibile sit Pontificem magno semper cum consilio procedentem, in reuocatione huiusmodi, quæ non leuis momenti res est, aliqua honesta ratione non ductum, quod de viro priuato ac prudente, notæque probitatis, esset temerarium suspicari? Præ
stat ergo in talibus humiliter obsequi, & Deo, ac eius Ecclesiæ, iuxta modum ab eadem Ecclesia dispositum, fiducia in illo collocata, seruire, qui faciet cum reuocatione prouentum, vt labores Religioni cuique congeneos possint earum alumni sustinere. Et ego quidem pro ea quam Societas nostra erga Sedem Apostolicam peculiarem obedientiam profitetur, doctrinas huic instituto conformes, quamuis oppositæ probabiles appareant, libenter amplector: quantò id potiùs cùm contra illas agitur, quæ communiter non benè audiunt, solido carentes fundamento, ac solummodò sunt de nouitate, intrepidantia, ac laxitate plausibiles?
SECTIO X.

SECTIO X.

Vtrùm in Indijs possint Religiosi virtute suorum priuilegiorum absoluere à casibus extra ius commune Episcopis reseruatis, non obstante declaratione nuper a SS. Dom. Alexandri VII.
204
*POsse quidem, & potiori id ratione, ea
Qui affirment.
conuincunt, quæ Auctores adducunt vt probent id generaliter licere, quibus accedunt Bruno Chassaing Tomo 1. de Priuilegijs Regularium Cap. 2. Proposit. 2. & Antonius à Spiritu Sancto in Directorio Regularium Tract. 2. Disp. 3. n. 26. & seqq. In contrarium tamen videtur stare Decretum 1. SS. D. Alexandri VII. circa dam
nabiles Propositiones, ex quibus quæ ordine 12. sic se habet: Mendicantes possunt absoluere à casibus Episcopis reseruatis, non obtenta ad id Episcoporum facultate. Quæ quidem cum alijs vti ad minimùm scandalosa damnatur & prohibetur. Vbi
licet Mendicantes tantùm exprimantur, non ideò existimandum est plus aliquid non Mendicantibus licere: sed ideò expressi, quia eorum maiora sunt priuilegia, vt constat ex Bullis multorum Pontificum, & præsertim Pij V. & apud Lezanam Tomo 3. vbi magis in speciali illa proponit & explicat. Est autem singùlaris Constitutio Pij V. quæ incipit, & si Mendicantium. Et Extrauagans. Inter cunctas Benedicti XI. de priuilegijs. | Dixi autem potiori ratione conuincere, quia notissimum est priuilegia pro Indijs ampliora extare, vt est à Nobis ostensum in Thesauro Indico toto Titulo 12.
205
*Videtur autem idem de Indijs ac de re
gionibus alijs asserendum, quia Pontifex illas non excludit, & pro illis eadem quæ pro alijs videtur ratio militare, ne scilicet Episcoporum reseruatio penitus elidatur, & nullius momenti sit quando ita in promptu habetur absolutionis facultas. Quòd autem generales Pontificum Decisiones Indias comprehendant, videtur certum, quia satis ampla & insignis Ecclesiæ portio sunt, & cùm pro illis non adsit peculiaris gubernationis modus, nisi in paucis quibusdam, ad illas debet quod generaliter est pro tota Ecclesia decretum, extendi. Hinc probant docti scriptores id quod à Gregorio XV. & Vrbano VIII. est statutum circa viuæ vocis Oracula, ad Indias etiam extendi debere, ob generalitatem locutionis, vt videri potest apud P. Quintanadueñas Tomo 2. Tract. 6.
Quintanad.
Singulari 10. & seqq. vbi de reuocatis Indicis priuilegijs in particulari agit ex vi reuocationis Oraculorum. Pro quo & stat Cap. si Romanorum, dict. 19. & l. de pretio ff. de aleator. ex. quibus habetur generalem legis dispositionem omnia sub genere contenta comprehendere. Et receptissimum axioma, vbi lex non distinguit, nec nos distinguere debemus. Nihilominus
206
*Dico Primò. Regulares communica
tionis priuilegium habentes possunt absoluere in vtraque India à peccatis Episcopis reseruatis. Id probo: Quia possunt absoluere à reseruatis in Bulla Cœnæ (hæresi excepta) propter quam in Bullis aliorum Pontificum, de quibus statim, ponitur limitatio, vbi fideles cum infidelibus degunt &c.) ex priuilegio Pauli Tertij Societati concesso, quod habetur in Compendio Indico §. 1. & de quo latè actum in Thesauro citato Titulo 12. n. 300. & seqq. quod priuilegium non est abrogatum, estque perpetuum: quod & ex concessione temporaria habetur Innocentij X. nunc temporis decurrente, cui alia de more Successorum in Apostolica Sede succedet. Ergo & à reseruatis Episcopis absoluere possunt. Consequentia est legitima, quia is qui potest quod plus est, potest & id quod est minus in eodem genere, vbi non inuenitur expressa prohibitio, quod in præsenti contingit. Et concessio quidem citata id non leuiter indicat, dum in ea sic ait Pontifex: Eos & eorum quemlibet, ab omnibus & singulis eorum peccatis, etiam in Bulla Cœnæ Domini reserua
Concessio Innocentij X.
tis, & à consequentibus censuris, & pœnis absoluere. Particula enim etiam, vt aliàs dictum, secundum receptissimum Doctorum intellectum, est implicatiua, & casum magis dubitabilem includit cum alijs maioris difficultatis. Vnde per Bullam
Cruciatæ simile priuilegium continentem circa casus Cœnæ, absolutio à casibus Episcopalibus omninò licet ex eodem fundamento, sicut etiam in Iubileis Anni sancti, & similibus, vbi reseruatio Episcopalis non exprimitur, vt scilicet non obstet, sicut exprimitur reseruatio Pontificia: quia stante priuilegio circa istam, non est opus circa aliam exprimi, nam supponitur. Quod & circa casus in Religione reseruatos pariter currit, qui non habentur expressi, & tamen absolui ab eis Religiosi possunt, ex adducta ratione. Quòd
si stante potestate absoluendi circa aliqua reseruata, vt nonnulli Doctores censent, nequeunt tamen à reseruatis illam habentes in Religione absolui; id quidem ex speciali dispositione Religionum quarumdam accidit, faciliorum erga prius, erga posterius autem suo iure gaudere volentium, ob iustas dispositionis huiusmodi rationes. Quòd si Vrbanus VIII. dictam absolutionem prohibuit, ideò fuit, quia & absolutionem à casibus Bullæ Cœnæ etiam prohibuit, vt patet ex eius Decreto, quod adducit Diana Parte 9. Tract. 6. Resolut. 51. & multi ab eo adducti circa citationem & adductionem.
207
*Et quidem ante Decretum Vrbani ex
ampla facultate circa casus reseruatos Pontifici, licet exclusis in Bulla Cœnæ contentis, grauissimi Scriptores tenuerunt, posse à casibus Episcopis reseruatis absolui, ex quibus P. Suarius Tomo 4. de Religione Tract. 10. Lib. 9. Cap. 2. n. 13. & seqq. alios adducens, arguensque ex prædicta ratione, quæ semper vrgeret, si nouæ non extitissent prohibitiones; ex quo firmari assertio nostra potest,
quia priuilegium pro Indijs est multò amplius; cùm comprehendat casus Bullæ Cœnæ, qui nunquam concessi cum Episcopalium exceptione; & cùm illos absolutè complectatur, nulla extat huc vsque limitatio, quia præcedens Vrbani sub alijs terminis procedit, scilicet non stante concessione casuum Bullæ Cœnæ. Damnatio autem SS. Alexandri nihil amplius concernit quàm quod ad Vrbani Decretum spectat illud inconcussum volentis, contra eorum audaciam, qui suis interpretationibus illud omnino inutile reddebant. Nullus autem ex illis de Indijs locutus, quia neque Vrbanus illarum meminit, vnde neque ad illas damnatio præfata protenditur. Benè verum est quòd illi generaliter loquentes, Indias fuerint sua assertione complexi, in quibus ratio potior ob ampliorem concessionem, de qua dictum: sed cùm eo stat Indiarum peculiarem non factam mentionem, vt stet etiam damnationem dictam nihil speciale circa Indias continere.
208
*His accedit in casu præsenti non habere
locum rationem damnationis à Pontifice adductam in exordio sui Decreti, dum non sine magno animi sui mœrore se audisse testatur complures opinione Christianæ disciplinæ relaxatiuas, & ani
Decretum Alex. VII.
marum perniciem inferentes. Quòd enim Regulares in Indijs à casibus Episcopis reseruatis absoluant, nihil tale importat, cùm neque importet absolutio à delictis quantumuis enormibus, ijs præsertim, quæ in Bulla Cœnæ continentur. In his namque remotissimis regionibus rigorem reseruationis vrgere, in animarum potiùs perniciem vergeret, & consequenter in Christianæ disciplinæ relaxationem. Et verò in illis diutissimè Sedes Episcopales vaccant, vnde ad Episcopos recursus cessat, qui ad Capitula non est expeditus, sicut neque ad Vicarios Generales; vnde proculdubio meliùs caussa conscientiarum agitur, cùm Religiosis, & magis promptis, & expertis, ad quos licet fiducialis accessus.
209
*Dico Secundò. Si casus Episcopales an
nexam habeant excommunicationem, aut censuram aliam, ad illas se dicta facultas extendit pro foro interiori. Id planum stante Assertionis | præfatæ veritate. Sed cauendum omnino ne ex absolutione controuersiæ cum Episcopis magnis obnoxiæ incommodis oriantur. Et quidem cùm sigillum Confessionis seruari debeat, si Confessario obijciatur abusus in absoluen
do, potest absolutè se absoluisse negare, iuxta eum modum, qui apud Auctores habetur de sigillo agentibus. Et licet absolutus vrgeat, & se absolutum clamitet, negationi hærendum, quia clamor talis non est expressa licentia manifestandi excepta in Confessione: Quòd si instet & dicat velle se vt omne id, quod est inter eos actum manifestet; poterit quidem affirmare ita esse vt pœnitens attestatur, & tunc sui facti reddere rationem. Sed poterit etiam tunc tacere, & instantias repellere dicens, vbi de Confessione agitur, iniuriam esse interrogationem. Neque hîc formidandum, vbi coràm eo agitur, qui iudex non est, & fauere debet maximè Sacramento, vtpotè in supremo sacerdotij gradu constitutus.
210
*Ad rationem in contrarium adductam
responderi ex iam dictis potest generalem dispositionem omnia comprehendere sub genere contenta: in casu autem nostro non continenetur sub genere nisi id, de quo agitur, iuxta subiectam materiam, quæ quidem Indias non attingit, pro quibus est specialiter prouisum, iuxta id, quod etiam in Iure habetur, vt scilicet generalis dispositio eam patiatur limitationem. Cap. si propter de rescriptis in 6. l. Si vnico. D. Locatis Cap. Inter dilectos, de fide instrument. Vbi Glossæ & Doctores. Quòd
autem ex eo elidi & frustrari reseruatio videatur, non est vrgens ad negandum fundamentum, quia ratione Bullæ Cruciatæ licet talis absolutio, vt diximus, quæ in Indijs publicatur, nec conqueri Episcopi possunt, quia id ad maius Ecclesiæ bonum conducit cùm in eo publica vertatur vtilitas. Et in Cruciata quidem facultas amplior, quandoquidem omnes etiam sæculares Sacerdotes illam habent, si sint ab Ordinarijs approbati. Deseruit ergo reseruatio, tum pro sæcularibus Sacerdotibus beneficio Bullæ Cruciatæ non valentibus vti, quia illa carent pœnitentes: tum ad ostendendam delictorum quorumdam grauitatem. Et quidem reseruatio in Religionibus tot Pontificum declarationibus & Doctorum laxamentis, ad eum est statum redacta, vt parùm vtilis videatur. Et tamen retinenda illa ob qualemcum
que fructum, licet renitente subdito, eius, sit obstinato animo cedendum, ne in damnationis discrimen adducatur: quod & in Ordinationibus est cernere Societatis, quæ quidem & prudentissimæ sunt, & eximiam redolent charitatem, qualem Sedes Apostolica ad huius Sacramenti, cùm talia occurrunt, administrationem exposcit.
SECTIO XI.

SECTIO XI.

Vtrùm Regularis audire Confessiones possit, cui Ordinarius approbationem sine iusta caussa denegauit. Ad dicta in Thesauro Indico Tit. 12. Cap. 11.
211
*AFfirmant plures, quos adducit & se
quitur P. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium Disp. 6. n. 3. & magis ex professo Bruno Chassaing de Priuilegijs Regularium Tract. 5. Cap. 2. Proposit. 2. Quorum præcipuum fundamentum desumitur ex Clement. Dudum, de sepulturis, ibi. Quòd si denegent, vel intra triduum non concedant, ex tum ijdem Fratres nihilominùs auctoritate eâdem huiusmodi officium exequantur. Vbi de PP. Prædicatoribus & Franciscanis est sermo quorum priuilegijs quoad contenta in dicta Clementina Mendicantes alios gaudere, communissima sententia est. Et ad Carmelitas atque Augustinianos extenta in Extrauag. Frequentes, de iudicijs. Ad Regulares autem generaliter quoad præfatum articulum in Concilio Lateranensi 5. sub Leone X. Quæ quidem concessiones non sunt per Concilium Tridentinum reuocatæ aut abrogatæ Sessione 23. Cap. 15. vbi
approbationem Ordinarij respectu Regularium vt omnino necessariam inducit, quia stare illæ cum tali Decreto possunt; vt scilicet generaliter necessaria sit, secus in casu particulari, de quo specialiter prouisum, iuxta dicta n. præced. Accedit
approbationem esse debitam ex iustitia, vnde in eius negatione intercedit iniuria quæ à Pontificia Sede nequit approbari, & contra illam operando compensatur. Quibus non obstantibus.
211
*Dico Primò. Sententia dicta seclusa
quacumque peculiari prohibitione vix est probabilis, quam èex Societate grauissimi Scriptores acriter impugnarunt, Suarius, Vasquius, Coninckius, Cardinalis Lugo, & alij apud Dianam Parte 11. Tract. 2. Resolut. 11. Vbi ex citato Cardinali benè ostendit, quàm sit sententia dicta fundamento destituta, & quoad praxim inutilis, ob conditiones in Clementina requisitas, quas si obseruare Regulares velint, maioribus se difficultatibus implicabunt; cùm sit illis facilius tempori se accommodare, & humilitate consequi, quod iuris allegatione non possunt. Sed quia hoc ad probabilitatem non spectat, illius defectus ex reuocatione Clementinæ, concessionumque aliarum desumendus in citato Concilij Tridentini Decreto, contra Ecclesiæ praxim, & sensum Fidelium, vt benè ostendit Cardinalis Lugo Disput. 21. de Pœ
Cardinalis Lugo.
nitentia n. 51. Approbatio enim pro Regularibus omnino requiritur, & qui ea negata Confessiones exciperet, verissimè diceretur id facere sine approbatione Ordinarij. Et quidem si priuilegia illa ius commune sunt, iam vim legis habent, & lege noua reuocatur antiqua, etiam de illa non facta mentione ex Cap. 1. de Consti
Cap 1. de Constitut.
tut. in 6. Quòd verò Concilium Tridentinum, eum priuilegijs possit dicto modo componi, | ineptè dicitur, quia stante reuocatione priuilegiorum, in eo certè reuocatio admitti debet, in quo si deficeret, Decretum notabiliter frustraretur: quod quidem in casu præsenti manifestè contingeret; sic enim multitudo Confessariorum introduceretur, etiam indignorum, dum quiuis se idoneum duceret, & ea sequerentur incommoda, quæ studuit Concilium euitare.
212
*Dico Secundò. Iam non licet vllo mo
do dictam sententiam amplecti, quia à SS. Dom. Alexandro in numero est damnatarum Propositionum collocata, & est numero 13. tenoris sequentis: satisfacit præcepto annuæ Confessionis, qui confitetur Regulari Episcopo præsentato, sed ab eo iniustè reprobato. Quòd enim non satisfaciat, ex eo prouenit: quòd iniustè non approbatus, aut reprobatus, verè approbatus non sit: si enim approbatus esset, aut sine approbatione excipere Confessiones posset, nulla erat ratio, propter quam deberet dici præcepto Confessionis non satisfecisse. Vbi supponitur ex parte pœnitentis bo
nam fidem extitisse; si enim mala, manifestum erat non satis fieri præcepto, vti non satisfacit, qui simplici Sacerdoti iurisdictione penitus carenti confitetur, aut ordinariam circa ipsum vel delegatam non habenti iurifdictionem, qualem exigit Cap. Omnis vtriusque sexus. Et vt SS. Dom. Alexander in eisdem Propositionibus declarat, Qui facit Confessionem voluntariè nullam. Sic e
Alia item damnata.
nim in 14. relictis quæstionibus illis de errore communi, & titulo colorato, vt si talis ab Or
dinario reprobatus eligeretur à Parocho existimante illum approbatum, aut putante non obstare illi reprobationem, si fortè & ipse Parochus Regularis sit, aut alius damnatam complexus opinionem: circa quod probabiles sententiæ apud Auctores occurrunt, iuxta quas in casu præsenti poterit qui eos consuluerit, inoffensè procedere; si illud animaduertamus non sufficere errorẽerrorem communẽcommunem circa Religiosum existimatum idoneum, quia frequenter videtur Confessiones audire, vt debeant censeri validæ Confessiones, iuxta opinionem minùs receptam aliquorum, qui errorem communem sine titulo sufficientem affirmant: debet enim error versari circa habentem officium publicum, ex l. Barbarius D. de Officio Prætoris. Esse autem Con
P. Barbarius.
fessarium præcisè per delegationem; non est habere officium, sed ministerium, & ideò nuper Vicarium Parochi dixi, non nudum Sacerdotem, aut simplum Confessarium, quamquàm illud non sit adeò certum, vt esset si Episcopi auctoritas accederet, qui existimaret illum ab alio Episcopo approbatum, aut Prælatus Regularis ad id haberet facultatem, quod in Indijs ita solet practicari.
213
*Potest autem contra hoc opponi recepta
sententia de opinione probabili tribuente iurisdictionem, sicut error communis tribuit, pro quo Auctores congerit Angelus Bossius Tomo 1. nu. 384. Iuxta quam licet Confessarius communiter habitus legitimus non habeat iurisdictionem ratione communis erroris, illam habet ratione probabilis opinionis, etiam si minùs probabilis sit, & quamuis iuxta dicta in priore Assertione, opinio, de qua agimus, vix probabilis fuerit, à multis tamen est probabilis reputata, & cùm ita accidit, licet posteà detegatur eius falsitas, id non obstat quo minùs acta iuxta illam in priori illius statu sint legitima. Sicut euenit in casu l. Barbarius, cuius inhabilitas ad officium Prætoris ob seruilem conditionem, posteà detecta est: & ita arguunt docti Scriptores, vt videri apud citatum potest, vt illam probent, supponentes errorem detegi posse, sicut & falsitatem opinionis, pro quo nu. citato n. 390. contra Ioannem Sancium, qui Disp.
Ioannes Sancius.
44. nu. 10. negat opinioni, quod concedit errori, quia hîc vinci non potest, qui autem habet probabilem opinionem, potest illa relicta tutam & certam viam amplecti. Quod discrimen ex eo refellunt, quia opinio probabilis continet communem errorem, & non minora inconuenientia & scandala possunt sequi, si gesta ex opinione probabili, in re falsa, essent irrita, quàm si forent irrita gesta à Prælato seu Superiore tantùm putatiuo, qui communi errore legitimus existimetur, ex quo arguit dictus Sancius: & cùm vtrobique eadem militet ratio necessitatis, vtilitatis publicæ, & euitatio scandalorum, ne Ecclesia deficiat in bono regimine, oportuit vt quando est solus error, id est, non ortus ex opinione probabili, sed ex sola populi existimatione proueniens, suppleat defectum vbi illa potest conferendo iurisdictionem. Hinc est vt habentes opinionem probabilem quòd Sacerdos sit legitimus Confessarius, aut minister Matrimonij, ei licitè confiteantur, & coràm eo Matrimonium ineant, & de facto contingere potest, & sæpissimè eueniet, vt tali confiteantur, & eum Matrimonio adhibeant: quare si huiusmodi Confessiones & Matrimonia non valerent, si vera non esset opinio, & posteà falsitas detegeretur, orirentur plurima incommoda & inconuenientia spiritualia & corporalia, propter necessitatem reiterandi Confessiones, & ob Matrimonij nullitatem &c. Iuxta quæ in casu nostro videtur similiter dicendum, non obstante falsitate opinionis posteà detecta per SS. Alexandri declarationem.
214
*Quæ obiectio non est profectò leuis, pro
cuius enodatione videtur dicendum non semper Ecclesiam iurisdictionis defectum supplere, cùm videtur agi iuxta opinionem reputatam probabilem, si reuera improbabilis sit, & leuia habeat fundamenta, & multò magis, si grauiore nota digna sit, licet plures habeat defensores. Quod quidem valde est rationi conforme, & quod experientia constat, dum Sedes Apostolica multoties declarat nullitatem Confessionum, quæ iuxta opiniones probabiles reputatas, & quæ non paucis, nec contemnendis placuerant Auctoribus, sunt exceptæ, absolutionis forma subsecuta. Vt quæ factæ in absentia Confessarij, de quibus Clemens VIII. & virtute Bullæ Cruciatæ à Regularibus, de quibus idem Ponti
Pro eo exempla.
fex, & etiam Vrbanus VIII. de quo ex professo in Thesauro Tomo 1. Tit. 5. num. 328. & seqq. Similiter factæ virtute communicationis priuilegiorum, de quibus Vrbanus idem in citata superiùs Bulla, Cùm sicut accepimus: sententiam enim talem temerariam vocat, vnde Confessionibus iuxta illam factis nulla potuit inesse virtus ab Apostolicæ Sedis auctoritate supplente defectum, & ita iterandæ | illæ, licet iuxta probabilia fundamenta, talia illis visa, eorum processerint auditores. In quibus & alijs casibus nequit argui ex inconuenientibus, quæ ex nullitate dictorum Confessionum oriri possunt, quia maiora reputantur à Sede Apostolica inconuenientia illa, quæ ex validatione Confessionum talium sequerentur: esset enim magnam illis auctoritatem præbere, cum grauissima iniuria veritatis, cuius integritati debet semper Ecclesiæ vigilantia & zelus attentissimus militare. Cùm ergo sententia, de qua agimus, talis fuerit, vt tandem sit ab Ecclesia proscripta, quis credat eam quoad valorem in praxi fuisse approbatam? Quod quidem non accidit quando ex errore communi proceditur, quia tunc nulla opinioni tali confertur auctoritas, sed Confessarius talis vt
simplex sacerdos habetur, qui iurisdictionem haberet, etiam si opinionum omnium abiecto respectu ad Confessiones se malitiosissimè audiendas ingessisset. Stet ergo non solùm deinceps audiendas Confessiones à reprobatis ab Episcopis fore nullas, & ad impletionem præcepti minimè sufficientes, sed etiam fuisse, quia tales pronuntiantur à Pontifice, pro eo tempore, quo ab Auctoribus damnatæ sententiæ sunt vti validæ pronuntiatæ; vnde illis ab Ecclesia non potuit valor sufficiens accrescere, ne illa sibi contraria videatur. Et quoad Indias idem sanè dicendum, in quibus etiam approbatio requiritur Ordinarij, iuxta formam à Pontificibus constitutam. In quibus maior circa hoc cura adhibenda est, quia excitatæ turbæ, maiori cum præiudicio constant, ob eam, de qua agitur, Neophytorum in Christianis moribus promotionem, & maiorem à remediorum fonte distantiam, ac communi ædificationi inimicabiles semper simultates.
SECTIO XII.

SECTIO XII.

Vtrùm in Jndijs dispensare Regulares possint in ea inhabilitate, quam contrahunt recipientes Simoniacè Beneficia.
215
*GEneralis esse quæstio potest, sed pro
Indijs specialiter agitanda, quia in illis maior est labis istius occasio, & quia maiora etiam sunt pro illis priuilegia concessa. Et generalibus quidem priuilegijs attentis affirmatiuè respondent Vrbanus & Crousers, quos adducit P. Antonius à Spiritu Sancto in Di
Fr. Anton. à Spiritu S.
rectorio Regularium Tract. 2. Disput. 3. n. 77. qui tamen n. seq. contrarium tenet cum Abbate, Trullenck, Portel, & PP. Suario, & Palao, ex eo fun
Negatiuæ fundamentum.
damento quia impossibile est posse talem dispensationem concedi à Regularibus, & simul non esse virtualem Beneficij collationem: Atqui Regulares neque directè, neque indirectè possunt conferre Beneficium, vt possunt Episcopi: ergo nullo modo possunt in tali inhabilitate dispensare, licet aliàs Episcopi in illa dispensare possint quando est occulta, vt tenent P. Suarez, P. Hen
riquez, & P. Lessius, adducti à P. Palao Tomo 3. Disput. 3. de Simonia. Puncto. vlt. n. 4. & Sayrus, quem refert & sequitur Trullenck in Cruciatam Lib. 1. §. 2. n. 15. & alij. Licet aliàs quoad occulta
Sayrus. Trullench. Bruno.
pares sint Episcopis Regulares, ratione suorum priuilegiorum, de quo n. 74. & 75. & præsertim n. 65. & seqq. Quod etiam tenet Bruno Chassaing de priuilegijs Regularium Tract. 5. Cap. 4. Proposit. 2. vbi de casu præsenti, in terminis proprijs agit, & procedit iuxta idem fundamentum, de quo in præcedentibus. Idem videtur tenere P. Gibali
P. Gibalin.
nus Libro singulari de Irregularitatibus &c. Cap. 6. Quæst. 5. vbi priuilegijs adductis nullam pœnam excludit ex occultis, nisi homicidium.
216
*Dico Primò. Sententia prior est proba
bilis, & videtur in praxi, si grauis vrgeat ratio, minimè reijcienda. Primò, quia nomine pœnæ venire illam est prorsus innegabile, cùm reuera pœna sit; id quod de irregularitate ex delicto orta valde probat P. Gibalinus citata Quæst. 5. &
Probatur 1. quia est pœna.
etiam Cap. 1. Quæst. 2. Vnde si genus quoddam irregularitatis Simoniam esse dicamus, quod voluerunt aliqui apud citatum Cap. 5. Quæst. 3. Dub. 3. & apud Dianam Parte 1. Tract. 11. Resolut. 113. ex ea parte id amplius roboratur: quamuis reuera id certius habeat inhabilitas illa, si irregularitas non sit, quia vix est aliud quod in ea possit considerari, nisi quædam iustissima Ecclesiæ vindicta in eum directa, qui abominando ad Sacrorum administrationem est vsus ingressu. Secundò, quia
fundamentum, quod adducitur, non videtur vrgere: neque enim sequitur ex dispensatione dicta dispensantem Beneficium conferre, sicut dispensans in Ordinibus non eos virtualiter confert, & Prælatos Regulares dispensare in Interstitijs communissima sententia est, licet quidam velint id ad Episcopos, suppositis etiam priuilegijs, pertinere, nec tamen proptereà conferre ordines etiam virtualiter dicuntur: & dispensantes ijdem in Matrimonij impedimentis, vt scilicet illud contrahi possit, non ideò contrahentes virtualiter dicuntur coniungere, cùm ad Parochos tantùm ea spectet coniunctio, iuxta receptum contrahendi ritum. Dispensatio ergo id tantùm habet, vt tollat impedimentum, & in nostro casu inhabilitatem, vt ea sublata liceat ad Beneficium ingressus, sicut sublatis censuris, pro quibus ampla est Regularibus facultas, licet ingressus idem quantùm ad vsum; omnem enim censuram rationem impedimenti habere benè ostendit P. Gibalinus citata Quæst. 3. & ex se perspicuum videtur.
217
*Dico Secundò. Ex priuilegijs SacietatisSocietatis
pro Indijs maior circa inhabilitatem prædictam habetur facultas, quàm per Bullam Cruciatam habeatur. Id constat, quia ex concessione Pauli Tertij, & Gregorij XIII. non solùm habetur pro peccatis omnibus & censuris, etiam in Bulla Cœnæ contentis, sic etiam pro pœnis consequentibus, vt patet ex Compendio Indico verb. Absolutio. §. 1. Quod quidem in Bulla habebatur olim, sed est iam sublatum: & prætereà limitata Commissarijs potestas circa Simoniam. Ex quo manifesta apparet differentia, quia iuxta dicta, inhabilitas ex Simonia, pœna est, immò & pura pœna. Videtur autem sublata clausula dicta, ne inde argumentum desumeretur ad dispensandum in irregularitatibus, quæ pœnales sunt, & in quibusbusdam alijs inhabilitatibus, quæ iuxta mentem Sedis Apostolicæ non videnrur esse, & Commissario prohibentur.
218
*Potest autem cogitari modus dicendi
non penitus inuerosimilis, vt dicatur virtute Bullæ dispensabilis inhabilitas, de qua est sermo, etiam si in illa non extat iam clausula dicta, & pœnis Ecclesiasticis. Nam, vt affirmat Salonius 2. 2. q. 64. arti. 8. etiam si talis clausula desit, irregularitates pœnales veniunt nomine Censurarum, quod & tenent multi apud P. Gibalinum citata Quæst. 2. n. 1. Vnde Pius IV. in Bulla à se concessa post tres expressas Censuras, sic addit: Y de todas haslas CencurasCensuras, y penas Eclesiasticas. Nec
Bulla Cruciatæ Pij 4.
potest, reperiri præter tres iam notas, & ab ipso expressas, aliqua alia Censura nisi irregularitas: vnde negari nequit irregularitates dictas esse Censuras. Licet ergo prædicta Clausula non addatur, debet intelligi concessa facultas ab illis absoluendi: quia cùm sit fauorabile valde priuilegium Regibus de Catholica Ecclesia adeò benemeritis concessum, latè interpretandum est; & ita dicendum, concesso eo, quod plus est, id quod est minus in eodem genere debere etiam concessum reputari. Est autem excommunicatio Sedi Apostolicæ reseruata summum quid in genere Censuræ; & suspensio etiam cum eadem reseruatione, quæ potest esse perpetua: vel sub nomine suspensionis venire, quia reuera irregularitas, quæ pœna est, impedimentum inducit in administratione sacrorum, vnde in Iure aliquando irregularitas suspensionis nomine designatur, vt
videri potest apud P. Gibalinum citata Quæst. 2. n. 2. Iam quòd inhabilitas ex Simonia contracta sit Censura, ex dictis habetur, iuxta probabilem sententiam, quæ licet non ita plures habere videatur Auctores, ipsi tamen non parùm auctoritatis in Bullæ concessione conciliant, dum Commissario facultatem absoluendi aut dispensandi in irregularitate ex Simonia contracta denegant, quod & Commissarius exprimit, in quo multi graues ac docti Theologi ac Iurisperiti proculdubio concurrerunt: & super alia illis qualibet ir
regularitate, præterquàm homicidij voluntarij, aut Simoniæ, vel Apostasiæ à fide. Quæ sunt verba Pontificis. Et quia ex illis videtur id, quod præmisimus, infirmari, addendum restat, id quod Commissario negatur, ad forum externum pertinere; quod non tollit quin in foro conscientiæ à Confessario electo absolutio dari queat. Sicut multi dicunt de Inquisitoribus, qui solùm circa forum externum iurisdictionem possunt exercere. Et ita tenent Auctores, quos adducit & sequitur Diana citato Tract. 11. Resolut. 111. Hinc
Diana.
est, vt cùm multi Doctores affirment apud eumdem ibidem Resolut. 25. absolutionem à Censuris debere intra Confessionem fieri, id quod valde indicat Bulla: nullus tamen circa hoc Commissarij meminit, quia non est necessarium vt sit ille Sacerdos; quod neque contrariam sententiam amplexi aliter quoad præsentem articulum arbitrantur. In quo dicendi modo, cùm verosimilis
appareat, erunt fortasse qui sine scrupulo conquiescant, & est ille in Cruciatæ fauorem, quem tamen ego non penitus probo, sed neque reprobo, iudicium circa illum prouocans doctiorum.
219
*Contra priorem Assertionem argui po
test ex eo quòd Simoniacus non acquirit ius in re, neque ad rem respectu Beneficij, vt constat ex Extrauag. 2. de Simonia, & Constitut. 5. Pij V. ac communi omnium consensu, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 1. de Religione Lib. 4. Cap. 57. n. 22. Cùm ergo ius non acquirat, non videtur quomodo per absolutionem aut dispensationem à Regulari, virtute suorum priuilegiorum obtenta, verum titulum comparare possit, quia Regularis ipse eum conferre nequit, vt patet, quia non habet ius collationis, aut Institutionis Canonicæ: neque Episcopus, quia cùm ille Beneficium conferre intendit, actum facit nullum, & posteà nihil circa Benefiarium efficit, cùm nullitatem, absolutionem, vel dispensationem ignoret: ergo absolutio & dispensatio locum ha
bere nequeunt. Ad quam obiectionem, quæ non leuis sanè est, responderi potest, quod ad Regularem attinet, ab ipso non conferri verum Beneficij titulum, & sic neque ius in re, nec ad rem, nisi æstimatiuè loquendo; sic enim qui facto suo præstat vt aliquis rem quampiam obtineat ab alio conferendam, censetur & ipse contulisse: vt qui à Rege vel Prorege precibus obtinet vt accipiam officium, seu Magistratum largiatur, vel qui agit vt ab Episcopo similiter Beneficium pro amico aut cognato consequatur. Habetur ergo Beneficium dictum ab Episcopo, cuius Collatio reparatur ex Pontificia gratia, perquam habetur vt sit illa sufficiens, & etiam ex voluntate illius, qui dum Collationem præstitit, id omne agere voluit vt illa esset sufficiens, quoties impedimentum pro illa nequaquam extitisset. Quod declarari potest
ex Matrimonio coràm Parocho cum impedimento dirimente celebrato, occulto tamen: quo impedimento cessante validari potest sine assistentia Parochi, quia assistentia præterita sufficiens iudicatur, vt multi tenent scriptores, estque receptissima sententia, quia sic videtur finis à Concilio intentus obtineri; ne scilicet detur locus coniugijs Claudestinis: istud enim tale dici nequit, cum in foro externo possit comprobari. Quòd si hoc non placeat, dici potest Beneficium à Pontifice conferri, Ordinarij defectum supplente, eo ipso quòd gratiam absolutionis Regulari dilargitus est, nec sit officium Episcopi requirendum.
220
*Potest autem existimare aliquis officium
Episcopi in casu dicto implorari posse, si videlicet absolutionem quis à Regulari obtineat, qua inhabilitas aboleatur, & pro collatione recursus sit ad Episcopum, quod potest quidem secretò peragi, Confessarij ipsius interuentu. In quo quidem repugnantia non apparet, & eo modo securius videtur in negotio isto adeò graui procedi. Et quidem Episcopis Indiarum facultas ad huiusmodi dispensationem conferri solet cum temporarijs alijs, & est numero. 5. sic habens: Absoluendi
& dispensandi in quacumq;quacumque Simonia, & in Reali dimißis beneficijs, & super fructibus malè perceptis, iniuncta aliqua eleemosyna, vel pœnitentia salutari, arbitrio dispensantis; vel etiam retentis Beneficijs, si fuerint Parochialia, & non sint qui Parochijs præfici poßint. In casibus ergo, in quibus fieri aliquid huiusmodi oporteat, ad Episcopum potest, tacito Simoniaci nomine, recursus haberi, qui & Parochum sustinere valet ijs in partibus, vbi generaliter Parochorum penuria haberetur. Sed verò res est periculo obnoxia frustrandæ dispensatio|nis: si enim Episcopus collationem impertiri re
cuset, manebit Beneficio exclusus dispensatus, neque iam Confessarius circa collationem se interponere poterit, quia id eius officij non est, sublata inhabilitate, ad quod se priuilegiorum virtus extendit. Vt ergo frustrationi non maneat obnoxia dispensatio, absolutè conferenda est, vt scilicet Beneficium sine recursu alio ad Episcopum teneatur: qui tamen recursus non vt omnino necessarius, sed ad maiorem securitatem visus fuerit requirendus. Vt si pro absolutione à Simonia tamquàm à censura requiratur absolutio ob securitatem maiorem, cùm tamen graues Scriptores minimè necessariam arbitrantur, vt superiùs vidimus.
SECTIO XIII.

SECTIO XIII.

An si Regij patrimonij maiores ministri, recognoscentes libros Mercatorum, aut aliter, deprehendant fraudatas esse gabellas, possint summam redactam tuta conscientia Regio fisco applicare, aut earum conductoribus restituere debeant. Ad dicta in Thesauro. Tit. 5.
221
*DIfficultatem hanc enodandam pro
ponit P. Pasqualigus Decisione 410. & cum distinctione respondet: Nam vel est lex concedens Gabellarijs quòd teneantur Mercatores ipsis exhibere libros emptionum & venditionum ad liquidandas gabellas, vt est in Hispania l. 25. tit. 9. lib. 16. Recopilat. aut non est talis lex. Si dicatur primum, tunc summa recuperata ad Principem pertinet, sed tenetur restituere Gabellarijs, quia prædicta lex dat ius Gabellarijs etiam ad illud recuperandum, quod in solutione gabellarum defraudatur: & proinde supponitur cadere sub venditionem aut locationem; cùm non possit dari facultas ad ea recuperanda, quæ iam sunt facta de proprio iure: vnde cùm sit de iure ipsorum, debet ipsis restitui. Si autem dicatur secundum, tunc Princeps potest retinere: quia cùm conductores aut emptores gabellarum sciant committi fraudes varias in soluendis gabellis, illas minoris emunt, aut conducunt; & computando quidquid potest fraudari, illud detrahunt redditui, qui ex gabella percipi potest. Vnde fraudes videntur factæ in damnum Principis, non autem in damnum Gabellarij, vt notant Syluester, Petrus Nauarra, P. Molina, P. Lessius, P. Turrianus, Bonacina, à S. Fausto, Molfesius, Vega, Malderus, & Diana, quos adducit.
222
*Ioannes de Heuia in Curia Philippica
Tomo 2. lib. 1. Cap. 15. n. 7. generaliter locutus sic habet: In locatione Regalium reddituum veniunt & comprehenduntur pœnæ eorum, qui eos defraudant, licet non exprimatur; dummodò contrarium non habeatur expressum, iuxta Bertachinum & Azeuedum,
& sunt conductoris à tempore commißi, quamuis posteà feratur sententia. Sic ille, pro vltima sententiæ suæ parte allegans in margine Franciscum
Lucanum de priuilegijs Fisci in 4. quæsito Quæstionis 48. & Ioannem de Amicis Consilio. 120. n. 25.
223
*Dico Primò. Si Mercatores teneantur
Assertio 1.
ostendere libros, & hæc diligentia anticipetur ex parte Principis, cùm reuera esset à conductoribus adhibenda, summa adinuenta, in qua defraudatio extitit, ad conductorem spectat, & ita eidem restituenda. Ratio videtur aperta; quia adhibita diligentia conductor summam talem deprehendisset, & sui fuisset iuris: quòd autem eam non adhibuerit, ipsi nocere non debet, quia in mora non fuit: & vt aliqua esset mora, non ideò ipsi imputandum, qui de re sua potuit vt voluit disponere, eam commodiori tempori reseruando.
224
*Dico Secundò. Siue obligatio osten
dendi libros sit, siue non, dum tamen ostensio talis non sit in vsu, defraudata summa ad Principem spectare potest sine obligatione restitutionis, nisi aliter fuerit in pactum expressè deductum. Probatur, quia conductor ex eo quòd Principi talis applicatur summa, nihil minùs habet, quàm esset cessante pro Principe diligentia officialium habiturus; quandoquidem ipse aditurus libros non erat; & prætereà Princeps suo iure vtitur, atque ita obligatio restitutionis penitus cessat.
Dices Conductores eo ipso quòd libros Mer
catorum non excutiunt, eisdem id quod defraudare possunt, remittere, & ita non esse locum Principis explorationi, cùm reuera conductores id facere possent, quia de re sua disponunt, nullo cum Principis detrimento. Sed hoc non vrget, quia conductores inuiti id præstant, vt molestias huiusmodi vitent, cùm videatur certum eos libentissimè habituros, si possent, id quod fraudationibus subtrahitur. Si vrgeas eo quòd inuiti sint, iniuriam pati, & ita restitutione facta compensandam; contra hoc est Primò, quòd etiam si aliquomodo admittatur iniuria, non tamen eam tenetur Princeps propulsare, dum eius non imploratur officium, quia conductores scientes huiusmodi defraudationes futuras, cum Principe aut eius ministris paciscuntur, & vt Doctores adducti superiùs aduertunt, ea de caussa minori pretio fit contractus locationis & conductionis. Cùm ergo defraudatio detegitur, & Princeps summam subtractam repetit, iure suo vtitur, & ita nulla restitutionis resultat obligatio. Secundò ex ratione nuper adducta, ea non reputatur iniuria, quia vectigalis obligatio à soluturis illud non reputatur adeò grauis, vt se in foro conscientiæ ad illam adscriptos arbitrentur: quod quidem & conductores etiam communiter censent. Quod quidem non tollit, quo minùs Princeps, vt diximus, iure suo vti possit, qui sibi iniuriam fieri probabiliter existimat, cùm lex violatur prudenti lata consilio, & ius ratione eiusdem ipsi competens: in quo, vt Doctores multi tradunt, potest dari bellum ex vtrâque parte iustum, sicut quando illud inter Principes geritur, quorum quilibet pro sui iuris defensione probabiles habet rationes. quod licet non admittant omnes, plurium tamen & grauium scriptorum iudicio comprobatur.
225
*Dico Tertiò. Communiter loquendo | non est obligatio in Principe restituendi summam
defraudatam, si non sit in pacto ita constitutum. Hæc Assertio supponit discrimen illud de obligatione ostendendi libros, aut illius negationem, non esse attendendam, vt illam non attendunt Doctores, qui de ipsa penitus tacuerunt, citati inquāinquam à præfato Scriptore, Syluester scilicet V. Gabella 1. Quæs. 9. Petrus Nauarra lib. 3. de Restitut. Cap.
1. n. 247. P. Molina Disput. 674. P. Lessius lib. 2. de Iust. & Iure Cap. 33. Dub. 10. initio P. Luysius Turrianus Tomo 2. in 2. 2. Disput. 46. Dubit. 3. nu. 2. Bonacina Tomo 2. Disput. 2. de Contractibus Quæst. 9. Puncto 1. n. 12. Bartholomæus à S. Fausto in speculo Confessariorum Disput. 33. Quæst. 37. Vega 1. p. Summæ Cap. 15. Casu 10. Molfesius Tomo 2. Summæ Tract. 12. Cap. 22. n. 142. & 143. Malderus 2. 2. Tract. 5. Cap. 9. Dub. 16. Diana Parte 2. Tract. 16. Resolut. 14. in fine. Qui Doctores quæstionem propositam non agitant, sed di
uersam aliam: An scilicet Principis creditor qui alia via non potest debitum recuperare, possit tuta conscientia compensatione vti defraudando vectigal, quod Princeps cum obligatione soluendæ certæ quantitatis pecuniæ locauit? & affirmatiuè respondent. Restabat autem ostendere quòd affirmatio circa hoc sit etiam formalis aut saltim æquiualens affimatio circa illud, de quo est præsens quæstio. Et quidem non videtur esse, quia stante potestate compensationis dici potest stare obligationem restitutionis; quia non fit compensatio ab eo, cui fit restitutio, sed valde per accidens se habet quòd Princeps restituat, aut non restituat conductori, vt creditor Principis se compenset vectigalis subtractione, sicut è conuerso dici potest Principem non teneri restituere, & creditorem eius non posse vti compensatione, quia in hoc attenditur damnificatio conductoris. Ex eo autem videtur Auctor prædictum fundamentum ex citatis Scriptoribus desumpsisse, quia illi, vt vidimus, minori pretio vectigalium exigendorum ius emunt, quàm reuera illud valeat, & proptereà non videntur damnum ex defraudatione pati, quia eo non obstante lucrum habent proportionatum. Sed neque hoc fundamentum conuincit intentum, vt ex tali affirmatione assertio proposita deducatur tamquam certa iuxta mentem prædictorum. Nam etiam si minori pretio non emissent, sed maiore, & omnino proportionato, dici posset Principem non teneri ad restitutionem, ob rationem à nobis superiùs propositam, scilicet ex eo quòd Princeps summam defraudatam sibi vendicet, cùm illam non esset conductor habiturus, nihil hunc minùs habere, & Principem suo iure vti. Non ergo bene ex prædicto fundamento Auctores dicti vt manifesti patroni dictæ assertionis inducuntur.
226
*Prætereà quod ad discrimen dictum ex
obligatione ostendendi libros, aut subtrahendi, attinet, ex eo ostenditur nihil obstare, quia in suis libris scribere quisque vt vult potest, & in hoc ipso esse fraudes, dum aut merces non integrè scribuntur, aut eorum pretium minuitur, vel ita confusè scripta sunt, vt ijs stari nequeat. Ex quo habetur vt in similibus casibus, in quibus fraudis suspicio subest, res in iuramentum taliter suspecti differatur, iuxta l. Summ. 22. D. de pecul. vbi Bartholus Bouadilla in Politica Lib. 5. Cap. 4. nu.
Bouadilla.
71. Escobar de Patrocinijs Cap. 10. nu. 46. de quo
Escobar. Heuia.
& Ioannes de Heuia suprà Lib. 2. Cap. 8. nu. 21. Vnde & videmus praxim talem videndorum librorum vix extare, sed recognoscendi instrumenta publica, quæ Tabelliones tenentur exhibere. Quod quia & implicatum negotium est, custodes, & speciales Regij ministri ad depellendas fraudes adhibentur; qui numquàm satis, vnde & imaginarijs computationibus vti soliti, non minùs vrgentibus ministris, ne res odiosa aliàs, & non parùm profectò odiosa, odiosissima exquisita inuestigatione reddatur.
227
*Quod ergo Assertione 1. de anticipata re
P. Vasquez. Bassæus.
cognitione librorum dictum est, casum concernit singularem, qui non tollit communem praxim, iuxta quam loquuntur Auctores; quamuis quæstionem præsentem non ij agitent, quos pro ea videmus à P. Pasqualigo congestos. Pro quo & P. Vasquez in Opusculo de Restitut. Cap. 6. §. 3. nu. 37. & Bassæus Tomo 1. verb. Gabella §. 9. qui loquuntur in casu, quo Princeps totum ius & do
minium circa gabellas transtulerit in alium, tunc enim nihil iam ad eum pertinet ex ipsis: neque enim gabellæ ipsæ, nec ius ad illas, & ideò perinde videtur se habere ac si priuatus esset; vnde neque se intromittere potest circa earum solutionem, vt pœnam non soluentibus imponat, nisi fortè ipsius auxilium pro illis recuperandis fuerit imploratum, quod debet Vassallis impendere in hoc, sicut in alijs, in quo non de proprio, sed de aliorum iure redintegrando tractatur. Tunc ergo præter expensas in recuperatione factas, & pro Principis ministris adhibenda solutione, nihil vlteriùs vsurpandum, sicut quando pro recuperandis decimis ab Ecclesiasticis sæculare brachium imploratur.
228
*Dico Quartò. Non est certum, secluso
pacto, pœnas defraudantium vectigalia in ipsis comprehendi. Quod quidem ex dictis sequitur, quando pœnæ nihil aliud continent, quàm ipsorum vectigalium integritatem, ita vt Principi cedat, quod à Mercatoribus defraudatum est; si autem præter illud pœna alia sit, vt esse solet, ad Principem spectare ex eo ostenditur, quia non est cur ad conductorem spectare debeat, qui ius ad vectigalia, & non ad pœnas emit, quæ vectigalia non sunt. Nisi fortè ab ipsis conductoribus ministri pro earum cxactione deputentur; tunc enim sicut onus soluendi salaria ipsis conductoribus incumbit, ita & pœnarum commodum, vt ex eisdem salaria possint integrari. Vnde si stante hac in conductoribus curà, à Regijs ministris præueniantur, ipsis infertur iniuria, & ita pœnarum facienda restitutio. In quo quidem semper modus paciscendi attendendus est, & sicut Vassallis consulenda fidelitas & patientia, quia durum est contra Regium stimulum calcitrare, ita & Regijs ministris humanus agendi modus, qui & à Regibus nostris commendatus, ne dolor super dolorem, & amaritudo suprà amaritudinem rebus in istis augeatur.
SECTIO XIV.

SECTIO XIV.

Quinam Confessarij in Indijs possint aperire & executioni mandare Litteras sacræ Pœnitentiariæ.
229
*GRegorius XIII. gloriosissimæ recor
dationis Pontifex in speciali Bulla nihil aliud continente die 3. Aprilis. An. 1582. cuius initium est, Exponi nobis, Societati concessit vt eius Sacerdotes designati per Præpositum Generalem, aut de eius licentia per alios Superiores Societatis, & à locorum Ordinarijs approbati, vel approbandi, etiamsi nullo gradu sint insigniti, aperire Litteras Sacræ Pœnitentiariæ, destinatas Magistris in Theologia, vel in Iure Canonico Doctoribus, & auditis Confeßionibus recurrentium ad ipsos, imposita illis pœnitentia in Litteris expressa, vel de Iure infligenda, eos absoluere, ac in foro conscientiæ, quascumque sibi verbo vel scripto commissas absolutiones, dispensationes, & pœnitentiarum iniunctiones, excipere, & exequi possint. Sic in Compendio communi. Verb. Priuilegium §. 3. Pro quo Adnotatio sequens: Ad hanc facultatem aperiendi
Adnotatio priuilegij.
dictas Litteras designantur omnes superiores aliàs approbati, iuxta hanc concessionem, & omnes alij Confessorij, quos ipsi ad id deputauerint. Sic ibi. Quod priuilegium cùm adeò generale sit, sufficiens visum est Societati pro toto orbe, vnde pro Nouo nihil speciale circa functionem prædictam à Sede Apostolica postulauit; supponens vti certissimum illud non personale fuisse, sed Societati concessum concessione ad R. P. Generalem directa, iuxta morem ipsius Societatis, in quo quidem Lezana immeritò aliter sibi videri pronuntiauit.
in Summa Regularium verb. Litteræ Apostolicæ n. 16. Tenor enim ipse manifestissimam reddit Pontificis voluntatem, quandoquidem ratio ab eo adducta generalis est ad personas Generalium & tempora, vt legenti constabit. Et ita vti res extra omnem dubitationem posita semper in Societate recepta fuit, & tale priuilegium Auctores etiam externi communiter recognoscunt. Quia verò in illo aliquid peculiare occurrere potest, id modo disquirendum: in hoc inquam Nouo mundo, quem incolimus, omissis multis, de quibus Doctores, quos adducit prolixè rem versans P. Pel
P. Pellizar.
lizarius Tomo 2. Tract. 8. Cap. 3. n. 188. & seqq.
230
*Dico Primò. Dicti priuilegij commu
nicationem habent Religiones generali circa hoc concessione gaudentes, si in illis similis ratio occurrat ei, quam Gregorius in ipso priuilegij tenore proponit. Quod constat, quia ea stante nihil est quod communicationi possit obstare, vt si Religio litteras profiteatur, nec Doctores aut Magistros habeat, vt videre est in ordine Minorum. De Religionibus verò, in quibus Doctores & Magistri sunt, non est ita certum, propter rationem à Pontifice redditam, quam benè expendit Lezana citato n. 16. videtur tamen non improbabile.
231
*Dico Secundò. Prædicta communicatio
competit seruata concessionis qualitate, scilicet quòd facultas concedenda sit à Generali, vel deputatis. Ita pro certo statuit Pasqualigus Decisione 414. n. 3. quia hoc totum fiat ex priuilegio, non potest ampliûs extendi quam extendatur priuilegium. Ante quem id tenuerunt Emmanuel Rodericius Tomo 1. qq. regular. q. 63. arti. 8. in fine. & P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio. Disp. 34. n. 11.
232
*Dices sententiam esse multorum priui
legia Societatis, in quibus aliquid conceditur, sed communicandum à Generali, alijs Religionibus competere sine huiusmodi restrictione, quia in Societate locum habet ob summam subordinationem respectu illius, à quo & omnis descendit iurisdictio superiorum, quod secus accidit in alijs Religionibus, vt citatis P. Suario & Miranda, tenet post alios Bruno Chassaing de Priuilegijs Regularium Tract. 1. Cap. 3. Proposit. 8. & Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium. Tract. 1. Disput. 1. n. 50. vbi præter citatos Emmanuelem & Mirandam adducit Portel, Dianam, & Bordonum. Ex quo videtur ferè idem in casu, de quo agimus, esse dicendum. Sed quidem hoc non vrget, tum quia valde id est difficile, & quod multi magno cum fundamento negant, quia inverosimile prorsus apparet plus habere de priuilegio eos, qui in illo communicant, quàm habeant ij, quibus primariò est facta concessio. Et cùm rectus gubernationis modus id exigat in Societate, aut Religione alia, quod ad priuilegij vsum à Pontifice postulatur, alijs sit commodo futurus subordinationis sanctæ defectus. Et ita ego in Thesauro id ex professo probaui Tomo 2. Tit. 12. n. 155. & seqq. Sed quidquid de hoc sit, in præ
senti casu non habet locum modus ille dicendi, quia in eo non attenditur subordinatio in Societate seruanda, sed peculiaris necessitas sufficientiæ requisitæ ad functionem prædictam. Et quemadmodum si in aliqua Religione priuilegium extaret, vt sine approbatione Ordinarij possent eius Religiosi Confessiones audire; nihilominùs aperire Litteras, de quibus agimus, non possent, quia in priuilegio exprimitur Confessarium debere esse ab Ordinario loci approbatum. Et similiter si pro Graduatis concedatur aliquid, non possunt Religiosi aliarum Religionum, in quibus Graduatio non est in vsu, concessione tali communicationis virtute gaudere, quia est qualitas specialiter requisita; ita pariter in casu nostro asserendum, vnde meritò Pasqualigus id tamquàm certùm & irrefragabile videtur posuisse.
233
*Dico Tertiò, id quod ex nuper dictis vi
detur certum, superiores inquam non posse Confessarijs quibusuis indifferenter facultatem ad functionem dictam indulgere. Sic citatus Auctor ex fundamento adducto; quòd scilicet ad apertionem & executionem peculiaris doctrinæ qualitas requiratur, quam non omnes Confessarij comparârunt. Et quidem Litteræ dictæ ad illos solent dirigi, qui Gradum Magisterij in Theologia, vel Doctoratus in sacris Canonibus sint adepti, ob rationem dictam: ergo in Religiosis, quibus priuilegium est pro earum apertione & executione concessum, simile aliquid habere debent ad eumdem effectum; aliàs negotium tale indebitè peragetur.
234
*Dico Quartò. In Confessarijs, quibus
est dicta facultas tribuenda, non est alia doctrinæ | excellentia requisita, quàm ea quæ sufficiat ad conuenientem executionem, quæ stare potest, etiamsi Gradum in Theologia aut sacris Canonibus maiorem non sit aliquis aptus comparare. Id ex eo ostenditur, quia in priuilegio illo non exigitur, sed approbatio Ordinarij, & superioris, & certè multi ad Gradus præfatos inepti, in rebus moralibus plures superant Magistros & Doctores in facultatibus præfatis, quia de Theologicis subtilitatibus pro scholis & publico Magisterio plausibilibus, minùs habent. Quod suo modo est de Canonica iuris prudentia dicendum. Potest ergo in talibus totus ille reperiri Catalogus, de quo citatus scriptor n. 5. Vt videlicet sciat non solùm modum executionis, pœnitentias imponere, & taxare, quomodo vota commutari debeant, sitque instructus circa casus reseruatos, censuras, & irregularitates, materiam votorum, & circa omnia, pro quibus accurri solet ad Pœnitentiariam. Ex quo id sequitur, pro quo
234
*Dico Quinto, omnibus, qui in Societate
finitis studijs ad Professionem quatuor votorum approbantur, potest securè committi facultas, de qua agimus. Quod ex eo patet, quia omnes tales, si in sæculo essent, Gradus maiores in vniuersitatibus non infimi nominis obtinerent; quandoquidem in eorum approbatione iurant Examinatores tantùm habere doctrinæ, vt possint Philosophiam & Theologiam cum satisfactione prælegere. Et additum in Congregat. 8. Decre
to 37. §. 2. intelligendum esse in ijs locis, in quibus est idoneorum auditorum ac disputantium concursus.
235
*Dico Sextò. Etiam sacerdotibus, qui
Professi quatuor votorum non sunt, nec erunt, quia approbatione dicta carent, potest facultas præfata concedi, si habeant quod est Assertione 4. declaratum; vt habent reuera plurimi, quos cùm Pontifex non excluserit, non est cur nos, quod in odium certè eorum status cederet, excludamus. Quod & potiori est ratione dicendum de Professis trium votorum.
236
*Dico Septimò. Si superiores aliqui non
polleant sufficientia, quæ ad effectum explicatũexplicatum requiritur, possunt id præstare quod alij. Id probo. Quia superioribus omnibus in Adnotatione conceditur, & esset non parum ipsis indecorum, si quod subditis concedere possunt, ipsis denegetur. In eo ergo casu doctiores consulant, si ij, quorum res agitur, velint pro speciali sua consolatione illos præ alijs adire.
237
*Dico Octauò. Superiores Residentia
rum, qui non sunt superioribus alijs localibus subiecti, & in omnibus se vt Rectores Collegiorum gerunt, dicta gaudent facultate, quia Ordinariam iurisdictionem habent, quales sunt superiores Iuliensis & S. Crucis ad Montana. Iuxta quæ Religiones aliæ suam possunt licentiam moderari, si stylum circa hoc velint Societatis amplecti. Vnde
& possunt licentiam dare alijs, qui ob defectum dictum minùs apti sunt, vt per se ipsos Litterarum præscriptum exequantur: sicut Vicarij Episcoporum illam dare valent ad plures actus sacerdotalis Ordinis exercendos, quos ipsi nequeunt quando sacerdotes non sunt; & Capitulum Sede vacante illum etiam Episcopo largiri potest exercendi Pontificalia.
238
*Dico Nonò. Rectores seminariorum
sæcularium non veniunt quoad hoc nomine superiorum. Probatur, quia iuxta stylum Societatis non censentur tales, vnde non ordinaria iurisdictione, sed delegata petuntur. Quod de seminario S. Martini ciuitatis huius Limanæ satis in Peruuio celebri declarauit R. P. Generalis Ioannes Paulus Oliua. Id quod etiam constat ex Compendio communi priuilegiorum, in cuius Præfatione habetur quinam censeantur nomine superiorum, cùm de priuilegijs agitur, nec de seminariorum Doctoribus mentio vlla, addita pro Residentiarum Superioribus explicatione verbis illis: Nam reliquis Residentiarum, & Mißionum
Superioribus, eorum superiores à quibus mittuntur, vel sub quorum cura & directione viuunt, eas ex sibi concessis facultates iuxta Constitutiones communicare poterunt, quas pro ratione locorum, temporum, & personarum, communicadas iudicabunt. Hæc ille. Ex quibus vniuersim colligitur illos, qui sub aliorum cura viuunt, non intelligi nomine superiorum, licet superiores aliàs sint, vt sunt Ministri: qui tamen in ordine ad ista minimè veniunt nomine superiorum, & illis P. Generalis Rectores Diui Martini assimilat. Licet autem quoad fauorabilia quædam nomine Rectorum veniant,
vt circa benedictionem ornamentorum, de quo dixi aliàs, non tamen in ordine ad effectum, de quo est quæstio, quia non est idem Rectorem esse ac superiorem in ordine ad priuilegia, iuxta mentem Societatis; Rectoris enim nomen etiam sæcularibus præfectis est commune, non ita superioris, iuxta stylum Religionum, immo & Pontificum ita etiam loquentium.
239
*Dico Decimò. Commissio dicta facta
non penitus apto potest sine peccato mortali constare. Circa hoc P. Pasqualigus videtur aduersari, quatenus generaliter asserit esse mortale, tenerique Generalem, & qui deputati sunt adhibere debitam diligentiam ne concedant inhabili hanc facultatem, quando aliôquin illius sufficientiam non habent notam; sin minùs transcurabunt munus suum in graui negotio, & peccabunt mortaliter. Sed certè, si non penitus habili committatur cum obligatione consulendi peritiores, quod facilè exequi potest admonito pœnitente, dicens rem esse grauem, & expedire circa illam cum maiori consilio se gerere. Sic enim in concessione priuilegiorum fieri solet, cùm amplior illa est honoris caussa, quàm sufficientia aliquorum secundùm præsens tempus patiatur: additur enim vt in rebus grauioribus & difficilioribus doctiores consulant. Quòd si in litteris concessionis id non semper exprimatur, verbotenus id significari potest, vt sic honori licentiarij consulatur. Si autem licentia desit, aut inhabili sine dicta admonitione concedatur, graue peccatum vtrobîque erit, quia in re graui, & in qua animæ periculum imminet, manifestè deficitur, fitque actus nullus, cùm deficiant à sacra Pœnitentiaria requisitæ qualitates, in eo qui commutationem aut dispensationem votorum, vel quid piam aliud est mandaturus executioni: cùm constat ad sacræ Pœnitentiariæ Tribunal non nisi in rebus momenti magni ad conscientiæ securitatem spectantibus, recursum haberi.
240
*Dico Vltimò. Qui Gradum Magisterij
Assertio Vltima.
| aut Doctoratus in Academijs assecuti sunt sine
substantialibus requisitis, vt non semel videmus accidere, nequeunt Litteras dictas aperire. Id videtur compertum, licet P. Sancius suprà n. 17. contrarium tueatur quia Gradus dicti sunt titulus sine re, & res est quæ hic quæritur & exigitur, sufficientia inquam, non titulus. Si dicas esse saltim titulum coloratum, qui cum errore communi
sufficere ad actum validum potest, iuxta receptam, de qua & nos suprà. Contra est, quia modò non loquimur nisi de aperiente, de cuius peccato procedit Assertio. Si autem is, in cuius commodum expeditæ sunt Litteræ bona fide accedat, & dispensatio, commutatio, aut aliud in eis contentum, conuenienter factum fuerit, vt contingere potest, quia aliquando ignorantes non errant,
Quod de casu aliquo.
tunc actus erit validus, sicut valida est absolutio eius qui bona fide accedentem absoluit, licet ignoranter se gesserit absoluens, nihil tamen de substantialibus omittens, iuxta probabiles dicendi modos.
240
*Vbi quæri potest, an si Litteræ apertæ
ab inepto fuerint, & actus fuerit nullus subsecutus, recurri cum illis ad alium possit, qui requisitas habeat qualitates. Et videtur id non posse nisi executio illarum ei committitur, qui est easdem aperturus, vnde cum ipsis ab vno apertis nequit ad alium recursus haberi. Et hic modus rem istam tractandi videtur quasi pro forma traditus, vnde eo non seruato valor actus non subsistit, iuxta receptissimam doctrinam. Et in eo quidem ratio peculiaris conuenientięconuenientiæ esse potest, quam sacrum illud Tribunal attenderit, quia cùm res agatur secretò, vt frequentiùs accidit, licet iurisdictio
Secretæ vt esse debeant.
illius ad forum etiam externum se extendat, pro quo Barbosa Lib. 1. de Iure Ecclesiastico Cap. 4. n. 98. non oportet per multas transire manus, & disrupto sigillo ad illas deuenire. Vnde negari nequit quin res hæc sic pro parte contraria valde dubia, & ita sunt qui affirment valore penitus destitutas, & ita præcipitandum non esse iudicium, vt contra stylum dictum veniatur, si præsertim malitiosè sit in apertione processum. Quia verò
in Indijs nimis videtur durum post longam & molestam expectationem effectum impetratæ gratiæ ex inconsideratione aliqua in eius vsu penitus impediri; dici potest non obstare in consideratam apertionem, neque accidens illud substantiam eius penitus demoliri; neque videri verosimilè in Tribunali illo, quod totum est Clementiæ ita rigidè cum beneficiatis ab eo agi, vt penè sit de remedio desperandum, si ob contingentias similes iterùm atque iterùm sit ad illud recurrendum, in quo plures annos fluere necessarium est, & vitam cum illis. Vbi opportunè quadrat id quod de effectibus distantiæ tradunt Doctores multi, præsertim quando est periculum in mora, vt videri potest apud Dom. Solozanum
Tomo 2. de Iure Indiarum Lib. 2. Cap. 4. n. 15. & Lib. 3. Cap. 5. n. 7. & Cap. 9. n. 33. alibique, quia hîc negotium maioris quàm aliàs momenti agitur, conscientiæ inquam, vbi & moræ periculum maiori constat præiudicio. Quod quidem ex
eo faciliùs admittendum, quia P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio Disputat. citata. n. 18. & P. Pellizarius suprà. n. 216. ita generaliter asseuerant, & Lezana tamquàm verius tenet. n. 19. Naldus verb. Litteræ. n. 8. & alij.
SECTIO XV.

SECTIO XV.

An in partibus Indiarum possint Regulares volentes contrahere matrimonium legitimè coniungere virtute suorum priuilegiorum circa dicta in Thesauro. Tit. 12. & 17.
241
*AGit de hoc Bruno Chassaing de pri
uilegijs Regularium Tract. 8. Cap. 3. Proposit. 3. quæ sic habet: Regulares in partibus ínfidelium à suis Prælatis specialiter deputati, commorantes, habent facultatem dispensandi in gradibus à lege diuina non prohibitis post contractum matrimonium, possuntque sponsas matrimonio iungere. Primam partem probat ex priuilegio
Priuilegio Leon. X.
Leonis X. in Bulla, quæ incipit, Alias fol. recordat. verbis illis: & qui de gentibus Schismaticis, vel aliàs nouiter essent conuersi, dandi licentiam vt vxores suas, cum quibus in gradibus à lege diuina non prohibitis contraxerunt, retinere valerent. Addit & priuilegium Societati concessum à Paulo Tertio, in quo idem continetur, & prætereà ampliorem Leonis concessionem tenoris sequentis: Dummodò illa impedimenta non sint introducta lege diuina, sed solùm introducta lege Ecclesiastica. Quæ iuxta ipsum, omnem quoad cetera, impedimenta
tollunt dubitationem, quæ quidem gradus prohibitos non concernunt, sed alterius generis sunt. Explicans autem qui gradus sint iure diuino non prohibiti, eorum sententiam adducit, qui primum consanguinitatis in linea transuersali talem non esse censent, videlicet inter fratres & sorores, nec improbat, sicut illi, quos suprà Parte 1. Sect. 4. vidimus ab eâdem abhorrere.
242
*Secundam verò partem nullo priuilegio comprobat speciali, sed ex adductis à P. Thoma Sancio Lib. 3. de Matrimonio. Disput. 26. num. 1. & à Rodericio Tomo 1. qq. regul. q. 35. arti. 4. & Portel verb. Matrimonium, & in Additionibus ad
illud, qui modum obseruandum à Regularibus in huiusmodi exercitio præscribunt. Nec propterea Concilij Tridentini, vbi receptum est, pœnas incurrere, nec excommunicationem Clementinæ. Cap. de priuilegijs. Nec similiter illud incurrere Regulares extra illa loca, dum sunt Parochi, vt prædicti Doctores notant, nec etiam alios Regulares non Parochos extra illa loca sæculares matrimonio iungentes, si non solemnizent matrimonium cum benedictione nuptiali, vt tradit Rodericius Tomo 2. q. 2. arti. 1. Sic ille. Cuius citationes errant: nam P. Thomas Sancius citato
P. Thomas Sancius.
n. 1. de solis Parochis loquitur. & n. 5. absolutè negat posse Religiosos, qui Parochi non sunt, matrimonio iungere, pro quo allegat Veracrucium. & n. 7. id ad vagos etiam extendit contra nonnullos aliter sentientes. Rodericius etiam citato Arti. 4. nihil habet, quod possit suffragari, quia de Religiosis Parochis loquitur, & de illis, qui ex superiorum licentia, iuxta Breue Pij V. possunt in populis sibi assignatis Parochiale officium, licet non ex officio, vt ij, qui proprium ha|bent titulum, exercere. Nec potuit adeò breui interuallo sibi esse contrarius: cum Arti. 1. Notat. 4. ita scripserat: Cùm non possint Capitula Pro
Em Rodericius.
uincialia assignare Fratribus ad prædictum officium exercendum populos Clericorum, nisi de licentia Ordinarij; sequitur quòd cùm in hoc Breui Pij V. concedatur Capitulis Prouincialibus, vt possint licentiam dare suis Fratribus officium Parochi exercendi in populis assignatis & assignandis; necessariò debet intelligi de assignatione per Episcopum & Proregem, de tali & tali populo Conuentui talis Monasterij, vt dixi, vel facta per Regem Philippum, vel eius Gubernatorem, quia est Patronus Indiarum. Hæc ille: iuxta quæ nihil Religiosis licet quoad omnimodam administrationem, nisi in populis assignatis. Id quod de matrimonio expressiùs locutus sic fuerat Notat. 3. contestatus, modo dicendi alio reiecto: Modò autem non placet quòd possint Indos alterius iurisdictionis matrimonio coniungere, quia abundant Ministri, & quia sequitur confusio: secus si alter est nostræ iurisdictionis, & volunt matrimonium contrahere: quia Concilium non prohibet nisi sponsos alterius Parochiæ, quòd tales non iungat matrimonio nisi eorum Parochus. Quid his clarius? Portel P. Sancium assertorum abbreuiatione transcribit.
243
*Iam quod ad rem ipsam attinet, in The
sauro diximus quid sit circa potestatem huiusmodi tenendum, & proculdubio asserendum est, vbi constitutæ sunt Parochiæ, & res Christiana stabilita, neutiquàm posse Religiosos matrimonijs assistere, nisi aut Parochi sint, aut de licentia Parochorum: id quod citati Auctores expressè, vt vidimus, attestantur, & priuilegia quidem, de quibus diximus suprà, minimè in casu dicto procedunt; sed vbi Parochiæ non sunt, quod de Bulla Pij V. declararunt Eminentissimi Cardinales in caussa Episcopi Angelopolitani in Responsi.
Breue Innocentij X.
ad 3. interrogationem ex parte Societatis, verbis illis: Illam tamen non suffragari, nisi in locis vbi est defectus Parochorum. Quod ab Innocentio X. approbatum, & vt stet id, quod dici potest, scilicet Decisionem illam peculiarem fuisse, nec omnes comprehendere: ratio tamen ab Emmanuele insinuata manifestè concludit: Constitutis enim Parochijs iam vnicuique Parocho suæ sunt oues assignatæ, quas verbo & Sacramentorum administratione pascere debet: ergo in eius officium nemo se intromittere potest cum eadem potestate; esset enim magna in prædicta administratione ex non seruata subordinatione confusio, quam verosimile non est velle Pontifices confouere. De quo dictum Tit. 7. n. 10. & 27.
244
*Nec contra hniusmodi veritatem facit
quod P. Sancius citata Disput. 26. n. 4. affirmat, scilicet eos, qui in locis, vbi Religiosi munus Parochi obeunt, non habitant, sed habent proprium domicilium, carent tamen proprio Parocho, posse Religiosos, qui per eorum domicilium transeunt, matrimonio coniungere: quod & tenet Portel in Additione n. 7. Stat enim domicilium habere, & non esse ibi erectam Parochiam. In quo quidem non leuis videtur esse difficultas, quomodò scilicet Religiosi hoc possint, non autem idem circa vagos præstare valeant, vt non posse vidi
Portel.
mus assertum à P. Sancio, quem Portel secutus loco dudum adducto n. 8. quia non videtur maior ratio pro istis, quàm pro alijs. Si dicas pro ijs, qui domicilium habent posse faciliùs inquisitionem fieri, secus in vagis: id non videtur satisfacere: quia cum domicilium facillimè possit acquiri, & momento temporis, vt Doctores tradunt, si animus sit constituendi alicubi firmam habitationem; eidem periculo res manere videtur exposita, quia ibi, vnde domiciliarius iste aduenit aliquod esse potest quod coniugio incommodat, quod quidem Religiosus per domicilium transiens non potest sufficienter explorare. Nihilominus sententiam dictam amplexi dicere possumus, id quod eius Auctores tradunt, regulariter intelligendum, quia regulariter domicilia solent esse diuturna: si autem circa aliquem difficultas ob recentem habitationem orietur, maior est adhibenda diligentia; & licet non exactissima, talis tamen quæ prudenter videatur sufficere; nam volentes connubio iungi illigatos relinqui, idem est ac velle ipsos in perpetuo pellicatu conuiuere, dum huic incommodo, cùm possit, non penitus obuiatur.
245
*Id prætereà quod à præfato P. Brunone
dicitur de non incurrenda excommunicatione Clementinæ, nisi solemnizetur matrimonium, quod reuera tenet Fr. Emmanuel citato Arti. & sequitur Portel verb. Matrimonium n. 1. scilicet benedictione nuptiali, difficultate non vacat: nam licet verissimum sit Clementinam Religiosi, de priuilegijs eo verbo vti ibi; Matrimoniaue solemnizare. quod quidem ea continet, quæ in diuersis Decreti & Decretalium habentur Capitibus, de quibus Glossa ibidem verb. Solemnizare. & præsertim 3. q. 5. Cap. 1. & alijs. Iuxta Concilij tamen Tridentini dispositionem Sessione 24. Cap. 1. de Reformat. aliter videtur dicendum, vt scilicet iam solemnizare dicatur matrimonium, qui eidem cum requisitis testibus assistit, siue Pa
Concilium Trident.
rochus sit, siue alius de eiusdem aut superioris Prælati licentia. Vnde orta dubitatio, de qua P. Sancius citato libro. Disput. 48. n. 8. An Regularis sa
cerdos matrimonium solemnizans absque proprij Parochi licentia vltra suspensionem ad nutum Ordinarij statutam in Tridentino loco nuper adducto, incurrat excommunicationem Pontifici referuatam per Clementinam, vel potiùs ea antiqua excommunicatio correcta sit per hanc suspensionem? Circa quod idem Pater negatiuè respondet, aliquorum aliter sentientium sententia reiecta, vbi manifestum est solemnizare pro eodem sumi atque assistere, quandoquidem quomodocumque assistens excommunicatione asseritur innodatus; & ex se videtur prorsus verosimile, quia assistentia ad substantiam contractus huius sacri spectat, pro qua legitime stabilienda zelus Ecclesiæ inuigilat, cùm tamen quidquid prætereà additur accidentale sit. Et ideò minùs curandum.
246
*Præterquam quòd matrimonium quod
Parocho & testibus concurrentibus initur, dici potest eo ipso solemnizari, sicut communissimo loquendi modo dicitur celebrari: ea enim adhibetur solemnitas, quæ ab Ecclesia instituta est, qua coniugia clandestina carebant. Et Concilium quidem Tridentinum celebrationis verbo semel iterumque vsum citato Capite. In contractibus etiam ea, quæ per leges ad eorum valorem requi|runtur, solemnitatum nomine vocari solita. Hinc dogma illud constans res Ecclesiæ & Minorum non posse sine certis à Iure statutis solemnitatibus alienari: pro quo videri inter Recentiores potest P. Petrus de Oñate Tomo 1. de Contractibus
P. Petrus Oñate laudatus.
Disputat. 33. Sect. 4. n. 71. & Sectionibus seqq. vir sanè singularis in scribendo constantiæ, quem communis huius Peruuianæ Prouinciæ admiratio & veneratio pariter fuerunt prosecutæ. De matrimonio etiam specialiter loquendo iuxta communem acceptionem Bonacina Tomo 1.
Bonacina.
Quæst. 2. de illo. Puncto 6. n. 1. hæc habet: Notandum, Matrimonium, aliud dici solemne, eo quòd fiat coram Parocho & testibus: & dicitur fieri in facie Ecclesiæ: non quòd fiat in ipsa materiali Ecclesia, sed quia fit coràm aliqua multitudine fidelium. Aliud dici Clandestinum, quod duobus modis saltem contingere potest. &c. Cùm ergo solemne sit, si quis eidem vt Ecclesiæ minister assistit, solemnizare illud cum omni dicitur proprietate. Ex eo igitur non habetur solidum fundamentum ad excommunicationem remouendam.
247
*Licet autem ex eo Capite non videatur
excommunicatio remoueri, aliunde fundamentum remotionis occurrit, ex eo scilicet quòd stante Decreto Tridentini pœnam suspensionis imponentis, excommunicatio Clementinæ sublata videatur, quod tenent graues scriptores, licet P. Sancius citato n. 8. nullo allegato asserat contrarium esse absque dubio tenendum. Tenent autem P. Rebellus in Declarationibus Cardinalium,
P. Rebell.
quas adducit post Librum 4. de Obligationibus iustitiæ n. 83. Sic enim ibi eorum vna ad verba illa Concilij. Ipso iure tamdiu suspensus maneat, &c. Idest, sublata pœna excommunicationis, de qua in
Declaratio Cardinal.
Clement. in fine de priuilegijs. Iuuat autem pro eo, quod nuper dicebamus de solemnitate matrimonij ex eisdem Declarationibus eam, quæ est 49. subiecisse, tenoris sequentis: Decretum hoc, quo
Alia.
statuitur, vt matrimonij contractus fiat solemniter coràm Parocho & testibus, habet tantùm locum in matrimonio per verba de præsenti, non autem cùm sponsalia per verba de futuro contrahuntur. Sic sacra Congregatio. Tenent etiam Bonacina suprà.
Puncto 8. n. 12. & Quæst. 4. Puncto 6. n. 3. vbi post P. Rebellum adducit P. Henriquez, & P. Suarium, & etiam Sayrum, qui omnes reuera ita tenent.
248
*Pater quidem Henriquez Lib. 11. Cap. 28. in Glossa. lit. E. P. Suarius citatur à præfato Aucto
P. Suarius.
re Disput. 12. de Censuris. Cap. 4. n. 13. vbi licet pro Sectione Caput erraticè appositum dicamus, nihil tale habetur, benè tamen Disputat. 22. Sect. 4. n. 12. qui tamen circa solemnitatem, quam in celebratione matrimonij iuxta dispositionem Concilij Tridentini recognoscit, aliter philosophatur, sic dicens: Dicendum nihilominùs censeo Religiosum non incurrere illam Censuram in dicto casu, sed aliter puniri iuxta Concilium Tridentinum. Ratio est, quia licet hæc præsentia sacerdotis dici posset nunc quædam solemnitas matrimonij contrahendi, non est tamen solemnizatio illa, de qua Pontifex in illo Textu locutus est; nam sine dubio loquitur solùm de illa solemnitate, quam Concilium Tridentinum Seßione 24. vocauit benedictionem sacerdotis. Lex autem, præsertim pœnalis, non debet extra mentem legislatoris, & verborum significationẽsignificationem vsurpari. Hæc ille. Sayrus Lib. 4. Cap. 15. n. 2. nihil habet,
Sayrus. P. Gaspar Hurtadus.
benè tamen n. 8. & 9. Tenet prætereà P. Gaspar Hurtadus Disputat. 5. de Matrimonio n. 57. vbi declarationem Cardinalium citatam agnoscit; sicut & Diana Parte 5. Tract. 10. Resolut. 33. vide
Diana. P. Ægidius.
turque etiam tenere P. Ægidius Tomo 2. de Sacramentis. Disputat. 27. n. 73. vbi de pœna agens benedicentis nuptias sine licentia requisita, solius meminit suspensionis à Tridentino decretæ. Citat etiam Bonacina P. Sancium vti fauentem assertioni prædictæ, cui oppositam vidimus placuisse. Sed certè Lib. 3. Disputat. 52. n. 4. & Disput. 82. Lib. 7. in quibus citatur omisso numero posterioris citationis, qui 2. & 3. tantùm esse potest, nihil habet, quod vllo modo faueat: immò in posteriori à se dicta confirmat circa Clementinæ
obligationem, dum ad illa se refert. Iuxta quæ mirum profectò videri debet quomodò dictus Pater ita confidenter pronuntiare potuerit absque dubio id tenendum, quod & Congregatio Cardinalium, & tot graues scriptores vidimus tenuisse. Ex quo fit, quòd licet ratione solemnitatis non videatur excommunicatio euitabilis, quæ in sola assistentia desit; quia tamen probabilis adeò pro illius cessatione sententia est, perinde reputari debet ac si solemnitas ad prædictum euitandæ excommunicationis effectum defuisset.
249
*In quo quidem modus dicendi P. Suarij,
& si viro tanto dignissimus sit, difficultate non vacat: nam in primis, dum pœnas extenuare curat, id non assequitur, quia iuxta ipsum vtraque pœna suam vim obtinet, suspensionis inquam & excommunicationis. De priori constat, à Tridentino imposita: de alia item, quia cùm Clementina de solemnitate per solam assistentiam non loquatur, stante pœna pro assistentia imposita, illi non derogatur, cùm circa diuersa versentur. Si autem dicatur à Concilio eamdem pœnam impositam coniungenti & benedicenti, & ita cessare excommunicationem Clementinæ, benè id quidem stabit iuxta dicta, sed à P. Suario id non dicitur; immò pœnam illam antiquiorem videtur non abrogatam reputare, dum extendi ad assistentem sine licentia negat, quia de illa procedit, vnde ad solemnitatem per benedictiones etiam nunc vim eius dirigi videtur dubio procul arbitrari.
250
*Deinde Clementinam de sola solemni
tate perbenedictiones intelligendam, ex eo videtur improbandum, quia assistentia ad valorem matrimonij spectans, vt superiùs dicebamus, aliqua, & maximè propria solemnitas est; cùm in contractibus id, quod ad eorum valorem per leges est constitutum, solemnitas cum omni proprietate dicatur, vt suprà etiam probatum: ergo illa præcipuè à Pontifice est intenta, & salua proprijs Rectoribus volita, ex cuius defectu maiora poterant inconuenientia pullulare. Et quidem in Clementina præter verba illa, Matrimoniaue solemnizare, alia non extant ad præsentem caussam pertinentia: Atqui illa non est cur ad solas nuptiales benedictiones sint referenda: ergo ad solemnitatem magis considerabilem, & momenti præcipui debent potiori iure referri, quamuis in solemnitatibus diuersitatẽdiuersitatem esse contigerit. Quemadmodum tradit Concilium Tridentinum citato Cap. 1. ibi: Si quæ prouinciæ alijs vltra prædictas, | laudabilibus consuetudinibus & cæremonijs hac in re
Concilium Trident.
vtuntur, eas omnino retineri sancta Synodus vehementer optat. De quo & dixerat in explicatione celebrationis huius Sacramenti, ibi: Iuxta receptum vniuscuiusque prouinciæ ritum. Ex quo præoc
cupatur id quod dici potest de nouitate ritus substantiali à Concilio Tridentino introducta, qui cùm Clementinæ tempore non extaret, non potuit à Pontifice circa illum fieri directa Constitutio. Nam vniuersalis ille decidendi modus, illum etiam, sicut & quemcumque alium futuris introducendum temporibus comprehendit; sicut comprehendisse certum est omnes solemnitatis modos, quos circa celebrationem cum ceremonijs, solemnitatibus sacris, seu benedictionibus erant iam cum diuersitate regionum introducti, & erant pariter temporum decursu diuersi futuri; quam diuersitatem optat Concilium obseruari.
251
*His addo ante Concilium Tridentinum,
& etiam ante tempora Clementinæ, non solùm celebrata in facie Ecclesiæ coniugia, quæ benedictionibus sacerdotalibus in Ecclesia receptis honestabantur, sed etiam illas, quæ sacerdotibus assistentibus pastorali cura, aliquomodo ab ipsis benedici contingebat. Id quod ex Cap. Cùm inhibitio, de clandestina desponsat. habetur: cuius vestigijs se inhærere Concilium Tridentinum profitetur. Ibi enim ex Concilio Lateranensi ita Innocentius Tertius: Cùm inhibitio copulæ coniu
Cap. Cùm inhibitio.
galis sit vltimis tribus gradibus reuocata, eam in alijs volumus districtè seruari; vnde Prædecessorum nostrorum vestigijs inhærendo, clandestina coniugia penitus inhibemus, prohibentes etiam ne quis Sacerdos talibus interesse præsumat. Et infra §. Sanè ita subditur: Si Parochialis Sacerdos tales coniunctiones prohibere contempserit, aut quilibet etiam Regularis, qui eis præsumpserit interesse, per triennium ab officio suspendatur, grauiùs puniendus, si culpæ qualitas postulauerit. Hæc ibi. Ex quibus id videtur, quod diximus, manifestum haberi: Sacerdotes enim interesse solitos coniugijs indicatur: quæ tunc tantùm dici clandestina poterant, cùm sine denuntiationibus legitimis inita fuissent, de quibus ibidem Pontifex: quandoquidem & testibus constabant, & sacerdos legitimus assistebat. Neque assistentia talis materialiter se habebat, vt esse alterius cuiusuis poterat, sed formalis erat, scilicet vt sacerdotis, & ita vt aliquomodo benedictionem impartiret. Cùm ergo ita stare posset, quis non videat Clementinam ad hoc mentem suam direxisse, vt videlicet Regularibus assistentiam talem sub pœna excommunicationis inhiberet? Quod quidem verbis præfatis optimè significare potuit, & reuera significare visa est: Matrimo
niaue solemnizare. Quod verò defectu benedictionum, quæ in Ecclesia sunt adhiberi solitæ, matrimonia non sint dicenda clandestina, licet id Glossa in Citatum Cap. verb. Clandestina, significet; constat ex Cap. Quod nobis. eod. tit: sic enim
Cap. Quod nobis.
ibi: Si Matrimonia ita occultè contrahuntur, quod exinde legitima probatio non appareat, ij qui ea contrahunt, ab Ecclesia non sunt aliquatenus compellendi. Verùm si personæ contrahentium hoc voluerint publicare, nisi rationabilis caussa præpediat, ab Ecclesia recipienda sunt, tamquàm à principio in Ecclesiæ conspectu contracta. Sic Alexander Tertius. Vbi quidem benedictionum mentio nulla, cum tamen in Ecclesiæ conspectu legitima habeantur, eo ipso quod contrahentes in conspectu Pastorum verè se contraxisse testantur. In quod nequeunt Regulares officium se intromittere: id quod & Concilij Decreto, & Clementinæ dispositione stabilitum comperitur.
252
*Dici ergo iuxta hæc conuenientiùs po
test pœnam Clementinæ penitus sublatam, quia licet iuxta P. Suarium non circa assistentiam matrimonio adhibitam, sed circa benedictionum nuptialium impartitionem versetur; ex ea etiam parte cessare dicenda est, quia Concilium Tridentinum pœnam suspensionis iuxta Ordinarij arbitrium duraturam imponit, in eamque est excommunicationis pœna commutata. Si autem reuera circa assistentiam vim habuit, vt probauimus, similiter à Concilio similes pœnæ iniunctione abolita est, ne vnicum crimen duplici pœna feriatur, quod minimè est iuri & rationi conforme, vt ex ijs probatur, quæ adducit P. Sancius loco citato, Sayrus, & Bonacina, alijque: quidquid Nauarrus, Maiolus, & Emmanuel apud eosdem
aliter videantur censuisse. Quia verò suspensio dicta reseruata non est, poterit Regularis ab ea absolui à suo Prælato, aut ab eo, qui eius vices habuerit, in foro conscientiæ, sicut & virtute Bullæ Cruciatæ, vbi eius vsus permittitur; etiamsi dicamus non posse virtute priuilegiorum absolui à peccatis Episcopo reseruatis: quia id intelligitur de reseruatis ab homine, non à iure, vt communiter aduertunt scriptores, & nos superiùs etiam obseruauimus. Si autem Ordinarij de transgressione conscij litem intendant, nec satisfactionem pro adhibita absolutione virtute priuilegiorum admittant, patienter id sustinendum, & peccati pœna benè satis merita sustinenda, dum intra suos se limites nequit Religiosa temperantia continere. Et hæc quidem circa illas duas Propositionis
partes de quibus citatus P. Bruno, qui addit posse Regulares in partibus infidelium cognoscere de caussis matrimonialibus, ex concessione Leonis X. in præcitata Bulla his verbis: Vt de caußis matrimonialibus, quas in partibus illis ad Audientiam nostram deferre deberent, legitimè cognoscendi, & discordantes inter se concordare. Quæ autem sint illæ caussæ matrimoniales docet Thomas à Iesv de Conuersione omnium gentium verb. Matrimonium, esse diuortia, adulteria, & similia: qui & aduertit cum P. Sancio de Matrimonio Disputat. 19. (librum non citat, & est 10.) illos debere hac facultate vti simpliciter, & de plano, sine Tabel
Quid circa praxim.
lione, ac strepitu & figura iudicij; modò pro viribus nitantur de veritate certiores fieri. In vtrôque autem foro, si à Prælatis licentiam habeant, & per Episcopos liceat, procedere possunt iuxta duos citatos scriptores. Iuxta concessionis autem formam Primò videtur dicendum in ijs, quæ ad Audientiam Episcoporum deferri deberent, non esse recursum ad ipsos necessarium, quia solùm ea quæ ad Audientiam Sedis Apostolicæ deferri deberent, vt maiora & difficiliora, committuntur, vt ex eo ad minora, & faciliora argumentum deriuetur. Secundò ea, de quibus recursus talis habendus dicitur, concessis caussis, secundùm se spectatis, ad dispensationes reduci, in quibus Regulares pro regionibus dictis amplissimam ha|bent facultatem de quo latiùs in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. num. 378. & seqq. Tertiò, difficultates, quæ occurrere possunt, eo quòd negotium conuersionis multas secum afferat, pro quibus moris est Sedem Apostolicam consulere, à Religiosis possunt, prudenti arbitrio, resolui. Id quod semotis etiam priuilegijs fieri frequenter solet, non iudiciali auctoritate, sed doctrinali cui se possunt & solent iudices accommodare. Sicut in casu, de quo nuper, de suspensione videli
cet à Concilio Tridentino imposita, circa quam dubitant Scriptores an sit ex officio & beneficio. Et Sayrus quidem ab officio tantùm esse verosimile proponit, sic enim respondet culpæ intromittentis se in officium Parochi, ait tamen rem esse dignam, pro qua Sedes Apostolica consulatur: dum autem eius Oraculum non habetur sic delinquentem tutius esse vt ab vtroque se suspensum arbitretur. Sic citato nu. 9. Vbi ex spiritu Apostolico agentibus dici meritò cum dilecto Discipulo poterit: Vnctio eius docet vos 1. Ioan. 2. v. 27. Id autem quod vltimò dicebatur
1. Ioan. 2. v. 27.
de potestate in vtroque foro difficultatem peculiarem tangit, de qua sit.
SECTIO XVI.

SECTIO XVI.

An Religiosi, qui voto peculiari tenentur non admittendi dignitates, possint in Indijs Vicarij esse Episcoporum.
254
*LIcet communis esse quæstio possit, pro Indijs specialiter titulus eiusdem inquirit, quia in illis frequentior esse occasio potest muneris prædicti suscipiendi, ex adductis à Dom. Solorzano Tomo 2.
de Indiarum iure Lib. 3. Cap. 8. num. 26. & posse quidem Religiosos illud cum Prælatorum licentia obire communis est Doctorum sententia, pro qua plures congerunt P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap. 43. Quæs. 10. §. Quæres itidem. P. Thomas Sancius in Opere morali. Lib. 6. Cap. 15. num. 88. P. Palaus Tomo 3. Tractat. 16. Disputat. 4. Puncto 12. §. 1. num. 8. P. Fragosus Tomo 2. Lib. 8. Disputat. 29. §. 4. num. 11. Diana Parte 10. Tractat. 15. Resolut. 30. Quod de Mendicantibus negant aliqui, ex quibus P. Azor §. Quid dicendum. Portel verb. Religiosus num. 5. Sbrosius de Vicario Episcopi Lib. 1. Quæst. 38. num. 4. & 11. bene impugnatus à P. Sancio pro se alios allegante, & à Dom. Solorzano num. 27. Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 54 num. 14. Quod & tenent citati Diana, & Palaus, nec aliter sentire videtur P. Fragosus, qui assertionem sine aliqua exceptione proponit, affirmans prætereà cum aliquibus, quos profert, illegitimum non posse præfato officio fungi, quia est Prælatura extra Religionem, ad quam non
se extendit talis defectus dispensatio. Quod quidem difficultate non caret, quia licet dignitas talis iurisdictionem erga subditos extra Religionem importet, est tamen omninò compatabilis cum statu Religioso, & minoris æstimationis quàm Prouincialatus, aut eo superior in Religione Prælatio. Et ita tenet Illustriss. Barbosa in Collectaneis ad Cap. 1. de filijs Presbyter. quem adducit, & videtur sequi Dom. Solorzanus suprà num. 29. licet Diana citata Resolutione vbi oppositum defendit cum alijs ibidem adductis, dicat putare se non assertiuè, sed recitatiuè ab eo adductum. Sed in Politica Lib. 4. Cap. 8. id
Dom. Solorzanus
clariùs indicat, sic dicens: Sed in alijs Monachis & Fratribus, & multò magis in Canonicis Regularibus, qui sub communi Clericorum nomine continentur, non audeo discedere ab opinione currente Doctorum tenentium posse Vicarios esse Episcoporum, dum modò ad id licentiam suorum habeant superiorum, fundatorum multis in Textibus sic docentibus. Immò & addunt, quòd licet vt quis Vicarius sit requiratur esse legitimum, iuxta id, quod ait Nicolaus Garcia, sufficiat tamen huiusmodi Monachis & Fratribus huius defectus dispensatio, quæ inducatur propter ingressum & fauorem Religionis. Sic ille ex Hispano Latinus. Vbi cum opinionem communem se amplecti proferat, & illud additamentum subdat cum eodem contextu, manifestum apparet ipsum pariter amplexari.
255
*Et videtur ipsi propter Regiam sche
dulam, quam adducit num. 27. ex die 26. Maij. An. 1550. & etiam in citato iam Cap. Politicæ facilem futuram decisionem pro Indijs, quod attinet ad facultatem Episcoporum, vt possint Vicarios sibi adsciscere Religiosos, si eisdem se velint ij, ad quos spectat, accommodare, licet aliàs sentiat illam de Religiosis tantùm Franciscanis procedere, quibus id est specialiter vetitum, vt ferè omnes obseruant de hoc scribentes. Sed certè schedula dicta non solos Franciscanos tangit, sed quoscumque alios Fratres, vt constat ex verbis illis post multa alia: Al dicho Frayle Francis
Regia schedula.
co, proveyendole en persona, que no scasea Frayle.
Sed accommodare se post illius expeditionem non omnes Religiosi Episcopi voluerunt, quod vtinam eis feliciter accidisset; sed non ita, vt euentu est ipso declaratum, quia neque Religiosis
Nec felici exitis.
ipsis sic electis, nec subditis, vnde neque Episcopis electoribus, vtilis esse electio potuit, neque speratur futura, quidquid de singulari aliquo posset quispiam feliciùs ominari. Neque est cur Episcopi circa hoc prudentiam & prouidentiam, qua præditos esse oportet, non studeant adhibere, & id vitent disponere, quod si non faciant, minimè est à Regio Consilio tolerandum. Ne ergo vt sapiens ille aliàs tanti emant pœnitere.
256
*Non prætereundum discrimen, quod
circa hoc habet Portel suprà dicens quòd Prouisoris officium, quod est à Vicariatu generali distinctum, poterit Mendicans exercere, vt praxis docet, secus aliud: quia Prouisor Episcopi non habet lites illas ac strepitus forenses Censurarum. Scio tamen (verba illius sunt) quòd Bernardinus Bustos 10. parte Sermonum Serm. 7. refert quemdam Fratrem Nicolaum de Padua Minoritam fuisse Vicarium Generalem Episcopi Tantini in Lombardia. Sic ille Circa cuius assertum, quod ad discrimen attinet, nullo solido fundamento roboratur: nam & Prouisor iurisdictionem in foro externo etiam exercet, & negotia valde grauia pertractat & iudicat: licet apud eum forenses | non sint strepitus, qui peculiarem fori litigiosi notitiam & experientiam exigunt, propter quorum defectum minùs idonei ad hoc munus esse Religiosi solent, vt obseruat Dom. Solorzanus supra nu. 28. Sed certè non ea de caussa videntur ab istis repelli, cum possit defectus talis suppleri adminiculis Assessorum, ex notatis cum bonis Auctoribus à Barbosa suprà num. 13. vt in multis sæcularibus Prouisoribus accidit quando Theologi sunt, & officium inexperti penitus adoriuntur; immò & in Canonici Iuris studio versatis. Qui ergo negant id Religiosis, ex principijs eiusdem Canonici Iuris id probare contendunt, quia scilicet eorum dedecet institutum, quod subiectionis est, & à sæcularibus curis alienum, & ita illud professi à iudicialibus debent caussis absistere, quæ non possunt non eos nimiùm implicare, & à proprijs Religionis occupationibus amouere. Ex quo fit non solùm Vicariatus Generalis officium, sed Prouisoratus etiam illis non expedire, præsertim in Indijs, in quibus idem Vicarius, qui & Prouisor, vnde & vtroque nomine indifferenter appellantur, & communiùs posteriori: & ita de illis sub præfatis nominibus quasi indifferentibus disserit Bar
Barbosa.
bosa cum multis, quos allegat, suprà num. 10. vbi sic: Vicarius generalis, seu Prouisor, aut Officialis, Iudexque Ordinarius &c. Iam quod de Religioso illo dicebatur Tantini Episcopi Vicario, parùm videtur vrgere, cùm dici satis conuenienter possit licentiam pro eo Pontificis exti
Barbosa.
tisse, iuxta id quod habet Barbosa citato nu. 13. vbi cum Laurentio de Franchis (corrige Laureto)
Praxis Romanæ Curiæ.
affirmante se vidisse in Curia Romani obseruari, quòd quoties Episcopus Ecclesiæ suæ necessitate alicuius Monachi opera indiget vt sui Vicarij officio fungatur, cùm neminem idoneum habeat ex Clero sæculari, sacram Congregationem Regularium consulit, quæ attenta exposita necessitate, impertitur vt Monachum in suum constituere possit. Potuit ergo Episcopus Tantinus Pontificem attenta Ecclesiæ suæ necessitate consulere, & ille circa hos consultationi tali etiam annuisse.
257
*Sed iam ad difficultatem propositam de
ueniendo, vt id, quod proponitur, nequeat fieri pendet voti peculiaris obligatio, qualis in Societate extat, à Professis emissi non ambiendi, nec acceptandi Prælationem aut dignitatem extra Societatem, nisi supremæ potestatis adsit imperium, vel præcepti in Religionibus alijs. Quod secuti Patres Carmelitani Discalciati, Augustiniani, ac Clerici Ministrantes, alijque, vt testatur Vrbanus VIII. Constitut. 167. Vicaria
Vicariatum esse dignitatem.
tum autem seu Prouisoratum dignitatem esse communis Doctorum sententia firmat: & inde colligunt eorum plures illegitimos esse huius muneris incapaces: ex quibus aliquos adducit P. Thomas Sancius Lib. 5. Cap. 5. n. 16. quibuscum & sentit. Ex quo fundamento affirmat. Lib. 6. Cap. 18. nu. 28. contra votum ire, qui illum procurat, aut in sui circa illum electione consentit, quod & alij tenent, ex quibus P. Palaus suprà Disput. 5. Puncto 5. n. 3. Additque P. Sancius voto
P. Thomas Sancius.
huiusmodi comprehendi quodcúmque aliud Officium iurisdictionem in foro externo habens in sibi subditos. Et hoc votum non cessare quoad suam obligationem, etiam si qui illud emisit, ad Religionem transeat, in qua talis non viget obseruantia, decreuit Vrbanus VIII. speciali Constitutione, quam adducit Cardinalis Lugo in Responsis mo
ralibus Lib. 3. Dubitat. 4. Ex quibus videtur fieri non posse Religiosos tales officium dictum admittere, & multo minùs procurare, quod & in Indijs videtur dicendum, quia & in illis munus præfatum cum omnibus suis prærogatiuis exercetur, & ex tali exercitio illa possunt inconuenientia emergere, de quibus sumus paulò superiùs prælocuti. Quibus prælibatis,
258
*Dico Primò. Licet quod est dictum, tam circa non ligatos voto, quàm circa ligatos
ipsos, generaliter sit obseruandum: casus tamen aliquis occurrere in Indijs potest, in quo liceat munus Vicarij cum licentia Superiorum, ab ijs etiam, qui votum emiserint, acceptare. Hoc est probandum, quia talis potest esse necessitas, vt charitas obliget, cuius imperio extante, ipsum Dei extat imperium, vnde non fit contra votum, cùm in eo exceptio illa extet: Nisi coactum obedientia eius, qui mihi præcipere potest sub pœ
na peccati. Id quod in difficiliori casu loquens docet P. Thomas Sancius citato Cap. 18. nu. 36. vbi de Episcopatu loquens prædicto modo philosophatur dicens posse Professos, non obstante voto, acceptare Episcopatum, non tantùm quando Pontifex, cuius est hoc præcipere, iusserit acceptare, sed etiam à fortiori quando præceptum naturale ratione necessitatis imminentis ad hoc obligauerit: vt si manifestè vrgeret Ecclesiæ necessitas, nec alius esset, idoneus ad id munus obeundum, & rationem ait esse apertam, quia qua ratione exceptus est casus, quo compulerit præceptum Superioris, censetur quoque exceptus à fortiori casus, quo ius ipsum naturæ obligat: dictio enim taxatiua numquàm excludit similes casus, vt ex multis probat Euerardus in suis Topicis, loco à natura dictionis taxatiuæ nu. 4. Addit de
Euerardus.
inde alia, & pro Assertione citat Hostiensem, Archidiaconum, Astensem, Abulensem: constareque ait ex doctrina D. Thomæ 2. 2. q. 89. arti. 7. ad 2. Concludit tamen casum esse ra
D. Thom.
rissimum, & qui difficillimè continget, & id quidem fatetur etiam P. Suarius Tomo 4. de Relig. Tractat. 10. Lib. 9. Cap. 8. n. 26. vbi sic ait: Quocirca sententia Glossæ ibi citatæ asserentis esse peccatum mortale non acceptare Episcopatum, si is, cui offertur, se dignum credat; non est vera, nisi quando sub præcepto imponitur, vel saltem euidens est neceßitas, vt charitas ipsa obliget, & ita sunt intelligendi Gregorius & Augustinus &c. Neque huic, resolutioni aduersatur quod n. 25. præmiserat ita scribens: Immò etiamsi talis videatur esse casus in particulari, in quo secluso voto videretur clarum & certum esse melius acceptare Episcopatum, facto iam voto acceptandus non est sine præcepto: tum quia votum generaliter factum est: tum etiam quia nulla est necessitas aliter faciendi, cùm facile sit Pontifici præceptum ponere, si omnino vtile vt acceptetur. Sic ille, ita exponendus, ne contrarietas ali
qua in eius dictis videatur: vt cùm, voto facto, videretur clarum & certum esse melius acceptare Episcopatum, nihilominùs obligatio ad acceptationem non sit, quia non ex eo quod aliquid melius appareat, statim est obligatio illud | efficiendi aut acceptandi: quando autem Christus manifestè obligat, post habendum est votum, quia præceptum Superioris rationis vrget: quemadmodùm si facto voto audiendi Missam, occurreret necessitas subueniendi proximo tempore auditionis, manifestissimum est tunc obligationem voti non vrgere, quia præceptum superius ad Missam omittendam adstringit.
259
*Ex quo id, quod in Assertione est propositum potiori ratione conuincitur, quia in Vicariatu non illæ rationes concurrunt, quæ in Episcopatu, & ideò faciliùs potest pro illius acceptatione obligatio voti cessare, & casus potest ita
proponi, vt Episcopus adsit, sed impeditus in Diœcesi, cui summè oporteat per Ecclesiasticam prouidentiam subueniri, quia Indicæ gentes id præ alijs exigunt; nec sit in illa qui commodè id præstare queat, vnde ad Religiosum tali voto ligatum ab Episcopo recurrendum: quem dicimus posse in tali peristasi, annuentibus Prælatis, Vicariatum acceptare. Si dicas instante præcepto charitatis, non esse necessarium recursum ad Prælatos, id quidem in rigore loquendo admittunt Cardinalis Alexandrinus citato Cap. 13. n. 89. à P. Sancio adductus, & Antonius Cucus ibidem, absolutè loquendo, vnde id potiùs asserendum vrgente præcepto charitatis: quod tunc posset saltim admitti, quando recursus ad Prælatum esset difficilis, ita vt moraliter videretur impossibilis: generaliter tamen loquendo communi Doctorum sententiæ standum requirentium licentiam Prælati, vt omnes citati tradunt, & specialiter ij, quos adducit Barbosa n. 12. & etiam in nostro casu; quia cùm peti possit, non est Religiosa subordinatio violanda. Quòd si Prælatus renuerit, obsequendum ipsi, cui & erit spirituale incommodum, quod ex eo resultare poterit, imputandum.
260
*Dico Secundò. Non obstante voto præ
dicto potest Religiosus in Indijs esse Vicarius foraneus, oppidi scilicet, aut oppidorum aliquorum. Id probatur, quia Vicariatus huiusmodi non reputatur dignitas, nec Prælatio, vnde nec tales veniunt nomine Prælatorum; nisi fortè pro illustri loco aliquo constituantur, vt Vicarius Curiæ Matritentis, in quibus neque id certum; vnde neque Conseruatores esse possunt, iuxta Iuris Canonici, & Pontificiorum Decretorum præscripta. Id quod in casu, de quo præsertim agimus, manifestius apparet, quia Vicariatus talis solet Clericis omni auctoritate destitutis, & hesterno promotis sacerdotio committi, quos neque peritio, nec prærogatiua alia commendat. Inde est vt Doctores de Vicarijs loquentes, cùm difficultatem circa Religiosos mouent, de Generalibus loquuntur; vti qui de alijs inferioris notæ posse Vicariatu potiri proculdubio sentire videantur, vt videri apud citatos potest. Neque ad illum acceptandum necessaria est summa necessitas, sed non leuis conuenientia sufficiet, iudicio Prælatorum, sine quorum licentia non acceptandus. Quod amplius roboratur ex differentia inter Vicarium generalem & Foraneum: ille enim ordinaria
gaudet iurisdictione, de quo in Thesauro dictum Tomo 2. Tit. 12. n. 315. & Tit. 14. n. 1. pro quo & quamplures Doctores congerit Barbosa suprà n. 26. alter autem delegata, quia non ratione officij, & ita nomine Ordinarij non venit, neque assistere matrimonio potest, vt cum Gutierrez & P. Sancio obseruat Diana Parte 11. Tract. 3. Resolut. 25.
Diana.
Nec constituitur ratione illius vnum tribunal cum Episcopo, sicut in Vicario generali accidit, & ita ab illo potest appellari iuxta plurimos Doctores ab eodem Barbosa adductos n. 22. Ex quo fit non esse in illis eum excellentiæ gradum, qui ad constituendam sufficiat dignitatem.
261
*Quod ampliùs etiam illustrari potest ex
eo, quod docet P. Suarez suprà Cap. 7. n. 13. vbi neque nomine dignitatis, neque Prælationis comprehendi ait superioritatem inferiorem Rectoratu, aut Præpositura, qualis est in Societate Ministrorum, quæ correspondet Vicariorum in Religionibus alijs qui alium superiorem supra se habent, de quibus & Lezana Tomo 1. Parte 12. Cap. 10. n. 17. Ex quo ad Vicarios foraneos fit argumentum: illi enim Vicario generali subsunt, cuius, sicut nomen ipsum præsefert, generalis est iurisdictio, & ita Vicarij ipsius Vicarij generalis sunt, quatenus cum Episcopo vnum constituit tribunal, & ad ipsum appellationes deferuntur, iuxta dicta. Non ergo aut ex paritate nominis,
Vicarij, vel ex iurisdictione argui in præsenti negotio potest, sed standum receptissimæ acceptioni, iuxta Cap. Quamuis, de verbor. significat vbi sic habetur: Quamuis omnes qui præsunt Præpositi ritè vocantur, vsus tamen obtinuit eos vocari Præpositos, qui quamdam Prioratus curam super alios gerunt. Sic ibi, vbi Glossa ait Prioratum esse dignitatem per se sic dictam. Ita ergo de Prælatione in præsenti dicendum, circa quam versatur votum, & de quo Vrbani Bulla etiam procedit. Quæ quidem sine dignitate esse non potest, vt etiam P. Suarius citato n. 13. exposuit sic dicens: Non
P. Suarius.
existimo tamen limitari vocem ad hæc duo (Episcopatum scilicet & Cardinalatum) sed comprehendere
in vniuersum omnem Prælationem & Dignitatem Ecclesiasticam, quæcumque illa sit; siue hæc nomina significent res distinctas, siue tantùm ad maiorem explicationem posita sint: omnis enim Prælatio videtur esse Dignitas, licet fortassè non conuertuntur: Dignitas enim iurisdictione carens non censetur Prælatio. Sic ille: circa quod P. Pellizarius Tract. 8.
P. Pellizar.
Cap. 6. n. 197. Dignitatem & Prælationem coincidere ait. Id quod etiam inuenimus praxi roboratum; quod & modò oportuit ad submouendos scrupulos ampliùs roborari. Pro quo & addendum resolutionem dictam non solùm habere locum in oppidis Indorum, sed etiam Hispanorum, quæ quantùm ad frequentiam & splendorem attinet, solent in Indijs nihili esse multis Indicis meliora, & sæcularibus sacerdotibus ad id muneris cum satisfactione obeundum frequenter destituta.
262
*Claudendum duorum grauium scripto
rum communiter recepta doctrina, quos adduxi in Thesauro Tit. 20. n. 44. vbi sic Cæsarem Carenam (quod ad præsens attinet) loquentem exhibui: Hi Vicarij Foranei (Inquisitionis sanctæ Tribunales) nullam habent præeminentiam Dignitatis prout nec Vicarij Foranei Episcoporum, vt notat Bar
Barbosa.
bosa in Summa Bullarij in verb. Vicarius Foraneus. Et in suo Tractatu de Officio Episcopi. Parte 3. Allegat. 54. n. 140. &c. Sed quia circa Vicarios S. Tribunalis, seu Commissarios, esse aliquid potest | difficultatem ingerens, illud est sectione sequenti discutiendum, vbi & id addendum, quod videtur incommodare posse propositæ positioni. Sit ergo
SECTIO XVII.

SECTIO XVII.

An esse Commissarij S. Jnquisitionis possint, qui votum non procurandæ & acceptandæ Dignitatis & Prælationis nuncuparunt. Addicta in Thesauro Tomo 2. Tit. 20. num. 44. & 57.
263
*LIcet id, quod nuper dictum pro af
firmatione faciat; sunt tamen qui circa hos hæreant, & verò etiam qui generaliter negant; sed immeritò, quia Commissariorum diuersitatem non videntur attendisse. Et quidem si Commissarius, ita fiat vt qui sic eliguntur, sint ad instar Vicariorum generalium Episcoporum, quod fieri posse ex Cæsare Carena citato dudùm Thesauri loco positum, vbi & Zunerdum adducit: pro quo & Diana Parte 4. Tract. 8. Resolut. 18. adducit Thomam Triuisanum Lib. 1. Decis. 66. n. 4. & multis adductis probat P. Fragosus Tomo 2. Disput. 13. n. 70. dicens de hoc ambigi non posse. Tunc quidem non leue est fundamentum ad affirmandum id esse contra voti obligationem sicut de Vicariatu Episcoporum dictum est: videtur enim illi consimilis, & aliquomodo magis disconueniens, quia ad Tribunal iurisdictionem magis formidabilem exercens, spectat, & supra omnes fere aliàs diuagantem, vnde & supra Vicarios ipsos generales Episcoporum, & quodammodo supra Episcopos, iuxta illa quæ apud Doctores occurrunt. De Commissarijs autem foraneis alia est ratio, quia isti meri sunt executores mandatorum S. Tribunalis, vnde ipsi mandata pronuntiare nequeunt, nisi in casibus permissis iuxta eorum Titulos, de quo Capitulum 8. Concordiæ pro Indijs.
264
*Ex quo videtur cessare difficultas, quæ
Decretum Vrb. VIII.
oriri poterat ex Decreto Vrbani VIII. die 25. Ianuarij. An. 1632. qui declarauit & statuit voto Professorum Societatis, sicut & aliorum similiter vouentium, comprehendi Dignitates, seu Prælationes sæculares, & quæcumque officia, quorum
Officiales iurisdictionem Ecclesiasticam vel laicalem, de iure, vsu, vel consuetudine habent, seu quomodolibet extra ipsam Societatem exercent. Quod Decretum adducit Cardinalis Lugo in Responsis moralibus Dub. 36. Lib. 4. propter quod id quod de Commissario est dictum cum vera iurisdictione, venit roborandum. Sicut & quod de alijs modò est dictum, quia neque iure, neque vsu, neque consuetudine iurisdictionem aliquam exercent. Iure quidem, quia ratione officij id non habetur, sicut neque vsu & consuetudine; cùm in contrarium vsus & consuetudo sint, Propter casus autem aliquos, in quibus mandatum librare & exequi possunt, non est asserendum iurisdictionem illis competere, quia in eo ipso mandatarij sunt. Vnde in Capitulo dicto non sine peculiari mysterio verbum permittendi appositum: Sino
Capitulum Concordiæ.
fuere por causas de la fe en los casos, que les es permitido, vt indicaretur id non ex iurisdictionis annexæ officio virtute facere, sed ex speciali mandato permissionis vocabulo sapienter designato.
265
*Secluso autem Vrbani Decreto non vi
detur sua probabilitate carere, posse etiam Professum Societatis esse Commissarium cum iurisdictione sibi delegata. Id quod probari potest, quia neque Dignitas, neque Prælatus est. Non primum, quia inter illas, quas Doctores assignant, vt quid sit Dignitas explicent, non inuenitur. Neque ex eo quod de Vicariatu Episcopi dicitur, paritas certa deducitur: immò ex eo argui potest, quia cùm de illo id asseratur, quod vidimus, de hoc tamen non deprehenditur sic accommodata locutio. Et ratio esse potest, quia Vicarius Episcopi ex dispositione Iuris vnum constituit cum eo tribunal, vnde & ordinaria iurisdictione gaudet, vt sæpè, diximus, & ita Ordinarij nomine venit. Hoc autem non habet Vicarius Inquisitionis; vnde nec vocari Ordinarius potest, quod & Inquisitoribus ipsis multi attribuunt, existimantes eorum iurisdictionem tantùm esse delegatam. Quòd autem Prælatus non sit, ex eo ostendi potest: Quia neque apud DD.
Inquisitores Prælati nomine veniunt, nec superiorum, cùm de illis Iura agunt, vnde neque posse frui priuilegio Cap. finalis de pœnit. & remission. tenent multi, ex quibus Pasqualigus Decis. 114. quem adduxi in Thesauro Tomo 2. in Additionib.
Pasqualig.
n. 137. & omnes illi indicant, qui eos non habere iurisdictionem Ordinariam arbitrantur, sed merè
delegatam, quia non adhæret officio, sed merum exercitum importat, vt exponit Barbosa in Collectaneis ad Cap. Per hos, de hæreticis in 6. n. 4. & 5. quod esse satis probabile nequit negari. Accedit id, quod tradit P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 27.
P. Suarez.
Sect. 2. n. 8. scilicet nomine Prælati eum solùm intelligi, qui iurisdictionem habet proprio iure ac titulo, & non per commissionem: ex quo infert Vicarios Episcoporum, & aliorum Prælatorum non gaudere priuilegio dicti Cap. finalis: cùm verè Prælati non sint. Ex quo etiam videtur clarè deduci neque Vicarium generalem Episcopi no
mine Prælati venire, & ita non semper iurisdictionem Ordinariam ad hoc sufficere, quia receptius est talium Vicariorum iurisdictionem esse ordinariam, vt aliàs dictum. Hinc est, vt non solùm ex eo fundamento, quo mouetur Pasqualigus Inquisitores Prælati non sint, quia scilicet eorum iurisdictio delegata est, nam etiam si Ordinaria dicatur, non censentur in Iure Prælati, quia reuera delegati sunt, licet eorum iurisdictio priuilegia Ordinariæ, vt aliàs dictum, sortiatur Tomo 2. Thesauri. Tit. 20. n. 15.
266
*Factum hinc vt ante Decretum Vrbani
circa hoc sine vllo scrupulo ageretur, & ita loco ordinarij in Officio S. Inquisitionis Religiosi fuerint Societatis designati, vbi quidem quasi Episcoporum Vicarij, quatenus illi Inquisitores Ordinarij sunt, munus tale obire minimè dubitabant: vnde & ab Inquisitoribus Vicarij etiam aut Commissarij constitui poterant propter eamdem rationem. Quod quidem in Societate aliam etiam habebant peculiarem, renuntiasse inquam illam in Congregat. generali 8. ad instantiam Philippi | Secundi priuilegijs omnibus, quibus circa hoc & alia ad Tribunal sanctum spectantia, fruebatur. Sic Decreto 21. à nobis adducto in The
sauro citato Tit. nu. 57. Ex quo & fiebat votum à Professis emissum, sic fuisse intellectum: & ita quoad eos, qui ante Vrbani Decretum illud nuncupauerant, non videri quidquam additum, quo adstringi vi eiusdem voti possent; quia Pontifex noluit, immò nec potuit vires voto adijcere, quæ ex vouentis solùm sumuntur voluntate, vt est extra dubium; vnde & sententia Scriptorum omnium roboratum. Me ergo, qui An. 1629. die 24. Maij Professionem emisi, & post eam votum prædictum, in vi voti declaratio prædicta non vrget, sicut neque alios modo superstites in hac Prouincia, & alijs.
267
*Dici tamen potest, licet non in vi voti,
in vi tamen statuti obligationem adiectam, quia voluit Pontifex eos, qui sic vouerant, nullo modo aptos relinqui ad munerum dictorum exercitium, & vt qui deinceps vouerent, sub eo sensu votum emitterent, iam ex vi voti adstringendi propria voti obligatione. Circa quam erit forsan, qui hæreat, cùm Breue à Cardinali Lugo citatum inter Constitutiones alias ab ipso editas non inueniatur, nec sciamus quales vires habeat ex modo publicationis. Pro quo obseruatione dignum occurrit citatum Pontificem in Constitutione sua An. 1635. die 21. Maij quæ est ordine 142. & est declaratio voti non ambiendi extra Religionem, sic statuere: Volumus pariter & man
damus, quòd eædem præsentes per aliquem seu aliquos ex Auctoribus nostris ad Ecclesiæ Lateranensis Basilicæ Principis Apostolorum de Vrbe, nec non Cancellariæ Apostolicæ Valuas, eæ in acie Campi Floræ, apponantur ac publicentur, & cùm inde amouebuntur, earum exempla in eisdem locis affixa dimittantur, quæ sic publicatæ, & affixæ, omnes & singulos, quos concernunt, perinde afficiant, & arctent, ac si vnicuique illorum personaliter intimatæ & notificatæ fuissent. Sic ille. Quæ clausula desideratur in Constitutione circa votum idem, & est ordine 1607. in qua declarat & statuit idem Pontifex ad Sedem Apostolicam solam modò spectare dispensationem & præceptum, vt qui illud emiserunt, possint dignitates acceptare, & solùm sic habetur: Volumus autem vt præsentium transumptis, etiam impreßis, manu alicuius Notarij publici subscriptis, & sigillo personæ alicuius in Dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides vbique adhibeatur, quæ præsentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitæ vel ostensæ. Sic Pontifex. Cùm ergo Breue illud, de quo dictus Cardinalis, nesciamus qualem formam pro obligatione contineat, neque vllo modo fuerit intimatum aut notificatum, non leue inde fundamentum desumi videtur ad id; quod multi ex recentioribus Scriptoribus respondent, cùm illis Decreta aliqua Pontificia obijciuntur, illa scilicet non esse intimata, nec notificata, quod tamen in eisdem sic faciendum decernitur.
268
*Ex quo pro Indijs excusatio instrui vali
dior potest, ad quas propter immensam distantiam rerum istarum notitia seriùs peruenit, & confusiùs, neque de intimatione ac notificatione cum efficacia tractatur, & licet in libris ex Europa transmissis multa huiusmodi reperiantur, illorum Auctores non semper sunt personæ in Dignitate Ecclesiastica constitutæ; & vt quandoque sint, eorum desideratur sigillum, & Notarij publici subscriptio, cuius nequit vices, supplere typographus. Neque ex talibus haberi, aut formari plenus conceptus potest de earum acceptatione aut supplicatione, quando verosimiliter aliquid tale possumus suspicari. Per quæ id saluari potest, quod de Vicarijs diximus Sect. præced. si forte illud est præfato Vrbani Decreto comprehensum; non enim intimatum aut notificatum; immò de modo publicationis, vt diximus, dubitatur; vnde eius non videtur vrgere particula, quæ apud citatum extat Cardinalem.
269
*Dixi, Si fortè comprehensum, quia verosimiliter videtur dici posse non ita esse, scilicet quod Vicarios foraneos concernit, quia illi non exercent iurisdictionem Ecclesiasticam vt Dignitates aut Prælati; quod solùm videtur suo Decreto Vrbanus prohibere voluisse. Et quidem apud illum Dignitas & Prælatio, seu Prælatura, pro
eodem vsurpatæ, vt constat ex Constitutione 142. citata, in qua cùm sic præmisisset: Cùm votum, promißionem, siue iuramentum solemniter, siue simpliciter, emittant, aut præstent, de non petenda, nec procuranda, minusve acceptanda aliqua Dignitate, neque aliqua Superioritate extra eorum Religionem &c. Sic inferiùs loquitur: Prætendere se dicto voto, promissione, siue iuramento, de non petendo, nec obtinendo aliquam Dignitatem, & de illam etiam Motu proprio collatam non acceptendoacceptando &c. de quo & iterùm sic: QuorumcumQuorumcumque dignitatum huiusmodi proinde incapaces &c. Vbi neque de Prælatione aut Prælatura, aut Superioritate verbum additum, quia Dignitatum nomine satis videbantur explicatæ: cùm illæ solum Prælationes, Prælaturæ, & Superioritates voto sint comprehensæ, quæ Dignitates sunt. Cùm ergo hoc ita sit, si declaratio Vrbani tantoperè circa prædicta soliciti & satagentis, componi cum illo possit, non videtur obligatio vltra debitum amplianda.
270
*Dici ergo potest tantùm id sibi voluisse
Pontificem, vt omnis Dignitas voto debeat comprehensa censeri, quæ iurisdictionem quomodocumq;quomodocumque extra Religionem exercet. Quod quidem necessariò videtur admittendum, quia non solùm de Officijs Pontificia declaratio procedit, quibus Ecclesiastica iurisdictio exercetur, sed etiam laicalis, id est, quæ spirituale negotium non concernat, pro quo ad constringendam conscientiam deueniri possit præceptis & pœnis spiritualibus. Constat autem Rectores Vniuersitatum iurisdi
ctionem aliquam in omnia eiusdem membra exercere posse, quæ quidem extra Religionem sunt: & quamplures esse Vniuersitates, quæ curæ sunt Societatis commendatæ, manifestissimum est. Quòd autem iurisdictionem Rectores habeant, ex definitione ipsius desumitur, quam habet, discussis alijs, P. Molina Tomo 6. Tractatu
P. Molina.
5. Disput. 2. nu. 5. scilicet: Est facultas seu ius faciendi vnumquemvnumquemque circa ea quæ sibi tamquam Superiori subduntur, ea omnia, ad quæ munus suum Superioris se extendit. Quæ quidem cum omni
Iurisdictio quid.
potest proprietate Rectoribus applicari, quibus in vsu est præcipere sub pœna præstiti iuramenti. Quod cùm ita sit, omni prorsus deposito scru|pulo post Breue præfatum Vrbani in suo est vsu conseruatum, quia in eo prærogatiua Dignitatis non elucet, quæ cum Prælatura in caussa præsenti conuertatur. Iuxta quem explicandi modum boni Doctores tenent, cum Pontifices in suis Bullis aut Decretis aliqua concedunt, addentes,
Dummodò non sint contra Concilij Tridentini Decreta, aut sacras Canones, debere intelligi de sacris eiusdem Concilij Canonibus vt exceptio minùs, hac ratione, seruata verborum proprietate grauet priuilegiatos. Cùm ergo id, quod de iurisdictione quomodocumq́ue exercenda extra Religionem, proprietate verborum salua, ita intelligi possit, vt de Prælatione, quæ sit Dignitas, accipiatur, non est cur talis explicationis modus reijciendus sit, dum de mente Pontificis expressius aliquid non habemus. Quod pro Indijs magis opportunè cadit, ob rationes dictas, & Societati nostræ numquàm esse incommodum potest, Sanctæ Inquisitionis Tribunali in ijs, pro quibus vtilis eius iudicatur labor, cura, & industria, subseruire.
SECTIO XVIII.

SECTIO XVIII.

An decoctores publici, qui scilicet multa accepta pecunia, aut gratis, aut cum lucro, se subducunt, si Familiares S. Inquisitionis sint, eius foro gaudere possint.
271
*REs in controuersiam deducta est in
Casus propositio.
casus prædicti contingentia; & cùm pro vtraque parte rationes viderentur vrgere, competentia formata est concursu iudicum, iuxta formam in Concordia præscriptam, ca prærogatiua Regiæ Limanæ Cancellariæ seruata, vt quia vacante Proregnatu, gubernatio totius regni ad illam deuoluta est, & antiquior Senator Præsidis dignitate sit clarior, non ipse, sed qui post eum antiquior cum antiquiore in S. Tribunali ad articuli huius determinationem conueniat. Quod quidem pro futuris temporibus hoc loco aduertisse oportuit, & forsitan aliquando legentibus occurrisse iuuabit. Solent namque compugnantiæ istæ, bono vtrimque zelo exertæ, nimium quantùm caussarum expeditionem retardare. Et sancti quidem Tribunalis erga Regiam Maiestatem obseruantia, sicut etiam circa eos, qui eam cum auctoritate Proregia repræsentant, dignissima quidem est, cùm Regum nostrorum verissimè in hoc Catholicorum, effectissima beneuolentia, ad eum sit euectum excellentiæ gradum, vt venerabilius nihil, sicut neque firmidabilius hostibus nominis Christiani. Factum hinc vt in pulcherrimo sacello magnis ad communem admirationem extructo sumptibus in hoc Limano caussarum sublimiorum Prætorio, iuxta ip
sam aram Catholicorum Regum Ferdinandi & Isabellæ pulchra fuerint simulacra collocata, vtpotè à quibus illius cœpit maiestas propagari. In quo neutiquam hærendum, quasi aliquod in eo extet Sacris Decretis de non collocandis sanctis in locis imaginibus eorum, pro quibus Apostolicæ Sedis non est indulta facultas. Id namque de ijs accipiendum, quæ eorum sunt, qui titulo sanctitatis in locis huiusmodi collocantur: quod hic non accidit, quandoquidem alio titulo agitur, beneficentiæ inquam singularis, & Christianæ magnificentiæ Regia in sublimitate. Licet autem profanarum personarum imagines in templis locari nequeant, quod est Apostolicæ Sedis cautione præuentum, nec vt par erat obseruatum, id nequit item obstare: reuera enim profanarum personarum imagines dici non possunt, quæ ad testimonium egregiæ pietatis apponuntur. Sic Carolus V. prædictarum Nepos statuam argenteam viri armati genibus nixi, manibus in cælum sublatis, supplici habitu, dedit, dicauitque Virgini Hallensi, vt scribit Iustus Lipsius. Quæ quidem statua & stabit tenerrimi tanti Herois erga mundi Imperatricem monumentum & pignus amoris.
272
*Fundamenta pro vtraque parte esse pos
Pro parte negante fundamenta.
sunt. Pro negante Primum quia decoctores tales sunt latrones, & non vtcumque, sed publici, vt declarauit Pius V. in Bulla edita An. 1570. sicut l. 1. & seqq. nouæ Recopilat. Tit. 19. Lib. 8. vnde in
1. Quia latrones publici.
illos Capitalis sententia vtrobique constituitur. In Bulla etiam Gregorij XIV. sat celebri de immunitate Ecclesiæ publici latrones ab Ecclesiæ beneficio excluduntur. Ergo & à foro S. Inquisitionis, quia non est credibile velle Pontifices huiusmodi Ecclesiæ pestes, contra quos tot damnificatorum clamores ad cælum ascendunt, patrocinio S. Tribunalis frui, quibus Ecclesiæ refugium denegatur, & ita in antiquiore Concordia die 10. Martij. An. 1552. statuitur de raptore publico.
273
*Secundum ex Capitulo 5. Concordiæ.
Que los Comissarios, y Familiares de las dichas Inquisitiones, que fueren Mercaderes, Tratantes, ô Encomenderos, no sean exentos de pagar los derechos Reales, y las Iusticias Reales les compelan à ello, y les puedan reconocer sus casas ô mercaderias, y hallando auer cometido algunasalgunos fraudes en los Registros, castigarlos conforme las leyes y Ordenanzas Reales, y los Inquisidores no les amparen y defiendan. Ex quibus apparet crimen defraudationis aliquorum Regalium iurium, in quo species aliqua latrocinij est, ad forum S. Inquisitionis minimè pertinere: ergo neque illud, de quo agimus, quod incomparabiliter maius est: vnde non credendum Reges nostros his velle fauendum, ex quorum enormi facinore adeò grauia incommoda in Rempublicam veniunt, quibus & Regium patrimonium tenuatur.
274
*Tertium ex Capitulo 6. in quo ita dici
3. Quia iuxta Aliud eiusdem.
tur: Que nombrando la Iusticia Real seglar por depositario de algunos bienes à algun Familiar, lalo puede compeler à que de quenta de los tales bienes, y castigarle siendo inobediente. Ex quo similiter argui potest. Nam tale Depositarij crimen genus latrocinij publici est, cui tamen S. Tribunal nequit auxilium impertiri, nec ad forum suum trahere: ergo neque in casu, de quo loquimur, vbi damnum manifestius: non enim in casu Depositarij de eo agitur, qui cum deposito se subtrahit, sed de eo, qui renuit depositi reddere rationem, contra quem est præsumptio suffurationis.
275
*Quartum ex 19. tenoris sequentis: Que
4. Quia iuxta Aliud item.
los Familiares; que tuvieren Oficios publicos, y delinquieren en ellos, sean castigados por las Iusticias Reales, y los Inquisidores no les defiendan y amparen &c. Constat autem eos, qui in officijs huiusmodi delinquunt, frequentiùs ex eo esse, quòd aliena vsurpent, & peculatus crimen ex illis multi committant; vnde & latrones habendi, grassatoribus viarum non rarò deteriores, quos necessitas ad infanda compellit. Inde ergo pro decoctoribus argumentum, qui velut publici officiales habentur, ad quos fiducialiter promiscua turba concurrit, vti ad securum pecuniarum traditarum asylum.
276
*Quintum: quia vt decoctores dicto fo
ro S. Inquisitionis frui queant, debet agi criminaliter contra illos, quia solum in criminalibus hoc est illis, priuilegium ab Apostolica Sede, & Regia Maiestate concessum: atqui stare potest vt nequeat criminalis caussa contra tales criminaliter agi, quia sine culpa contingit multos in eum statum deuenire, contra quos pœnæ in decoctores latæ non procedunt, vt notat Ioannes de Heuia in Curia Philippica Tomo 2. Lib. 2. Cap. 11. n. 4. & seqq. Immò communiter omnes ita sibi contigisse contendunt, ne infamiæ notam crimini huic adnexam incurrant: non ergo potest S. Tribunal eos tamquàm sui fori à laicali abiunctos vindicare.
277
*Vltimum. Quia Auctores de hoc agen
tes, de priuilegiatis inquam circa forum, Familiares in hos crimine exemptos non affirmant, neque de illis agunt, vt ij faciunt, qui de Ecclesiæ immunitate loquuntur: quod quidem ex eo factum videtur, quia de hoc non videntur dubitasse: quandoquidem minora alia crimina in hoc genere bonorum temporalium commissa excepta dignoscebant. Nec dici potest per contrarium posse argumentum efformari, ex eo quòd crimen dictum non videatur exceptum, quia id satis improbatum manet ex dictis, exceptum enim non esse probant alia eiusdem generis non excepta, vnde negatur quod assumitur, scilicet exceptum non inueniri; eadem enim est ratio taciti & expressi, quando tacitum in expresso continetur, vt Textibus & Auctoribus exornat Batbosa Tractat. de Axiomatibus. Axiom. 218. nu. 1. & 2. qui nu. 6. illud aliud adducit: Taciti & coniecturati par est virtus cum expressi.
228
*Et hæc mihi criminosis dictis aduersa oc
currunt, quid iam pro ipsis faciat adijciendum, & illud Primò criminosos huiusmodi iuxta Constitutionem Gregorij XIV. non venire nomine raptorum publicorum, & ita eos gaudere immunitate Ecclesiæ tenent multi, quos adducit & sequitur Diana Parte 1. Tract. 1. Resolut. 32. & ijs
Diana. Tancredi.
addendus P. Vincentius Tancredi de Religione Tract. 1. Lib. 4. Disput. 7. n. 1. & 2. vbi alios alle
gat. Licet autem in Hispania dicta Constitutio recepta non sit, vt aduertit ipse Diana cum Portel Tomo 1. verb. Ecclesiæ immunitas nu. 9. quod & praxis ipsa confirmat; habemus tamen ex eo sufficiens argumentum pro instituto præsenti, quia S. Inquisitionis Tribunal maximè attendit Pontificias Constitutiones, vt secundùm eas optimum modum procedendi teneat, eas consuetudines non attendens, quæ diuersis in locis circa illarum obseruantiam esse possunt. Cùm ergo inueniat iuxta Constitutionem dictam criminosis talibus Ecclesiam beneficium defensionis impendere, meritò iuxta eumdem spiritum operatur, tales ad suum sinum confugientes admittens, iustitiam creditoribus pro vt facultates iuuerint, minimè negaturum.
279
*Deinde Secundò, & valde fundamentali
ter, quia hoc crimen exceptum non est: ergo cum alijs non exceptis venit. Antecedens de non expressione illius est certum, vnde & vrget consequentia. Si dicat, vt dictum est nu. 277. licet expressè non sit exceptum, esse tamen tacitè, cum eâdem ad effectum, de quo agitur, efficacia. Contra est, quia ex maioritate criminis non benè arguitur, quando materia odiosa est, quod alibi à me ostensum, & est quamplurium grauiumque
Scriptorum valde recepta sententia. Quod ergo de expresso & tacito dicitur, tunc accipiendum quando tacitum includitur in natura expressi, vt explicat Marius Antoninus Variar. Resolut. Lib. 2. Resolut. 57. n. 72. Item, in prohibitis non est ratio vtriusque eadem, vt ex Castrensi, & Craueta habet Barbosa Supra Axiom. 228. n. 5. Constat autem crimen, de quo agimus non inesse in natura aliorum, quæ videntur maiora: & hîc de prohibitis agi, quia Inquisitoribus prohibitio incumbit circa delicta illa, de quibus dictum, & in Concordia extant; quare non debet ad non prohibita dispositio extendi.
280
*Prætereà Tertiò, quia cùm res ista videa
tur dubia, sancto est Tribunali fauendum, iuxta communes regulas de fauore religionis, de quo dictum alibi, nec semel, & obuium in multis. Quod vrgeri potest ex eo quòd ex Alfonso de
Alfonsus Narbona.
Narbona, alibi datum in Glossa 19. n. 2. circa leg. Concordiæ; vbi affirmat crimen ipsum læsæ Maiestatis nequaquàm exceptum in ministris Salariatis. Qui singularis fauor ex affectu illo Princi
pum sic statuentium descendit, quo caussas fidei supra omnes alias prosequuntur. Quid ergo mirum, si pro Familiaribus illud, quod adeò est minoris momenti concedatur? Vnde & argui ex Axiomatibus Iuris potest, quod scilicet, si plus
licet, etiam quod minus est, licebit. De quo citatus Scriptor Axiom. 180. & quòd maius cui conceditur, etiam minus concessum esse videtur. De quo Axiom. 140. & si quod est aliud his simile, applicanda non personis in particulari, sed S. Tribunali, cui concessum debet intelligi quod est minus, cùm id quod plus est concessum esse comperiatur.
281
*Item Quartò. Quia ex nullo Capite inferri
potest hoc esse Tribunali sancto denegandum: si enim ex aliquo, maximè ex ijs, de quibus paulò superiùs; quod tamen non ita esse ostenditur. Nam de Primò iam dictum, quod ad immunitatem Ecclesiæ spectat. De Secundo autem probatur, quia in eo de iuribus Regijs agitur: constat autem ea, quæ ad Regem spectant, esse maximè
priuilegiata: nec credibile est voliturum illum vt ex alijs coniectura fiat ad ipsius læsionem. De Tertio verò ratio conuenientiæ peculiaris deduci potest ex fidelitate maxima, quæ in Depo
3. De depositariis.
sitario requiritur per auctoritatem publicam designato: eo enim ipso ciues securi redduntur, vt apud ipsum deponere pecunias possint, vnde nullo | modo, si fraudem committat, dispendium inde secutum imputari deponentibus debet. Et ita per laicos indices meritò debet puniri, pœnas talibus assignatas per leges infligendo. Quod non ita accidit quando Mercatores cum multorum damnificatione se subtrahunt, quia deponentes apud eos pecunias, solicitiores circa hoc esse debuerunt, cùm nulla pro ijs publica auctoritate sit constituta securitas. Itaque Depositarij publica auctoritate positi, æquum est vt officium secum illegaliter agentes, publica etiam auctoritate, per quam positi sunt, puniantur: non ita qui aliter pecunias, quas decoquerent, receperunt: vnde circa hos iudicium potest S. Tribunalis conuenienter exerceri, licet à creditoribus plus moræ sit aliquid sustinendum. Ex quo pro Quarto etiam argui potest, quia illi
sicut Depositarij officia publica auctoritate demandata gerunt, vnde ab eadem auctoritate conuenit in eos animaduerti. Quemadmodùm in Capitulo 14. Concordiæ statuitur vt lites carceratorum, etiam pro caussis fidei, in carceribus S. Tribunalis, quæ ante carcerationem apud iudices Ordinarios agebantur, etiam post carcerationem apud eosdem peragantur. Licet autem pro Ministris Salariatis aliter sit dispositum, qui in præfatis foro Inquisitionis gaudent, id non obstat, quia ob speciales rationes ita fieri potuit, non ea seruata proportione, quam in Familiaribus vidimus ad effectum, de quo agimus, suffragari. Quod ad Quintum etiam pertinet, ex eo conuellitur, quia
5. De Criminali agendi modo.
licet creditoribus sufficiat ciuiliter & non criminaliter agere, iudices tamen ex officio possunt procedere contra tales, qui communiter loquendo inueniuntur culpabiles, quando ex fortuitis euentibus infortunium huiusmodi non constat accidisse. Et licet ipsi se aliàs iustificare pergunt, re tamen ipsa criminosos se ostendunt, dum ad forum S. Inquisitionis prouocant, in quo soli criminosi iudicantur.
282
*Quod insuper in Vltimo fundamento
dicebatur de hoc casu à Doctoribus tacito, pro hac parte potiùs facit, quia ideò non locuti de illo quòd existimarent non esse de ipso dubitandum, cùm pro eo addita non fuerit exceptio, & quæ pro alijs adiecta hoc firmare videatur, iuxta vulgarem regulam, Exceptio firmat regulam in contrarium. Quo fundamento Narbona, vt vidimus, n. 280. crimen læsæ Maiestatis ad forum Inquisitionis spectare dixit in prædictis Ministris, quia exceptum non inuenitur, licet id negent Simancas & Paramus, quos adducit & sequitur P. Fragosus Tomo 2. Disput. 13. §. 10. n. 15. Cùm tamen
adeò enorme & horribile sit, & tantoperè Principibus odiosum. Ex quo arguere prætereà possumus confirmantes id, quod n. 279. dicebamus, scilicet ex maioritate criminis non benè argui pro maiori pœna, aut magis odiosa prohibitione. Crimen enim læsæ Maiestatis maius est crimine corruptarum pecuniarum, & Sodomiæ; nec tamen illi, sicut istis, ignis est pœna constituta, & homicidio maiora alia crimina sunt, nec tamen pœna capitis pro istis, sicut pro illo fulminata; Neque tamen aberrare ab æquitate dicendi sunt legislatores, quia ad sic faciendum bonis sunt ducti rationibus, & proportiones dignæ consideratione seruatæ.
283
*Addi insuper potest Quintò, Nam si lai
cale forum non esset declinandum, ratio aliqua, quæ Creditoribus fauorabilis esset, videretur conducere. Et tunc quidem posset id non ægrè S. Tribunal sustinere. Atqui non ita accidit: ergo non est cur debeat declinari. Circa Maiorem non est difficultas, & ita Minorem probo. Nam S. Tribunal non ideo Familiarium caussas ad se aduocat, vt Creditores, aut aliàs iniuriam passi, maiores quàm in laicis tribunalibus molestias patiantur, sed potiùs vt minores; quod ex eo patet: Nam cum illius Ministris minori cum dispendio pecuniarum agitur; iudices adiri facilè possunt, & sunt illi pauciores, pro quorum captanda beneuolentia neque munera, neque intercessiones multiplicare oportet. Quibus commodis aliqualis mora in expeditione caussarum compensatur. Et quidem quæ ad id genus spectant, de quo agimus, alijs sunt semper moratiores, cùm ea, quæ decoctores relinquunt bona, aut pauca, aut recuperatu difficilia sint, & vt proratæ fiant, multum debeat operæ impendi, faciendæque expectationes (Esperas vulgo) aut legitimæ, aut priuilegiatæ. Nullum ergo grauamen notabile creditoribus ingeneratur.
284
*Tandem, quia Concordia pro Indijs fa
uorabilior est quàm communis pro alijs regnis Coronæ Hispanicæ: & tamen in ista non inuenitur prædictum crimen exceptum, vbi tamen alia excipiuntur, scilicet crimen læsæ Maiestatis, nefandum contra naturam, & rebellionis, vel seditionis publicæ vt ex Simanca habet P. Fragosus citato n. 15. vbi indifferenter loquitur de Familiaribus & Ministris: constat autem in Ministris Salariatis, qui præsertim ad officium sanctum propiùs accedunt, criminum, de quibus loquimur, exceptionem locum non habere. Cæsar
Cæsar Carena.
Carena citans alios de Officio S. Inquisit. Titulo 15. n. 17. Sed plura alia esse delicta constat ex l. 20. Lib. 4. Additionum ad nouam Recopilationem, de quibus à Nobis in Thesauro dictum, quia & illa pro Indijs obseruare iussa est, vt ex Regijs Sche
D. Solorzanus.
dulis testatur D. Solorzanus Tomo 2. de Iure Indiarum Lib. 3. Cap. 24. n. 60. & quidem cum tot crimina inueniantur excepta, decoctorum tamen mentio nulla; ex quo fieri videtur minimè illud exceptum haberi.
285
*Illud tamen difficultatem ingerere ali
qualem potest, quod tandem additur: Y en otros delitos mayores que estos. Videtur autem crimen prædictum maius aliquibus ex præmissis ibidem, sic enim dicitur post illa, de quibus suprà: Fuerza
de muger, ô robo de ella, y de robador publico, y de quebrantamiento de casa, Iglesia, ô Monasterio, en quema de campo, ô de casa, con dolo, y en resistencia y desacato calificado contra las Iusticias Reales.
Crimen siquidem decoctorum maius est crimine, quod constuprator violentus committit, cùm in hoc damnum & iniuria ad singularem personam spectet, in alio autem ad multos propagatur. Idem videtur de raptore publico; tales enim magnas non solent pecuniæ summas subripere, sed viatores inualidos spoliare. Sicut & domus præfractor aliquali summa pro necessitatis succursu contentus. Et etiam resistens Regijs ministris iustitiæ, vbi præter irreuerentiam damnum nullum, Quod & de incendiario dici similiter potest, qui | inimici campum cum illius tantùm nocumento, ad moto igne, corrupit.
286
*Sed certè licet hoc vrgere aliquomodo
videatur, non tamen ex eo ratio à nobis adducta conuellitur: quia licet in rigore scholastico loquendo aliqua ex prædictis criminibus minora esse videantur, in ordine tamen ad gubernationem politicam, quæ præcipuè attenditur, alia ratio esse potest, & ita quæ maiora reipsa sunt, possunt non esse excepta, vt non est exceptum homicidium, quod maius est violentia facta mulieri; & ita illud, de quo agimus, reputari potest, & prætereà de rigore etiam scholastico loquendo non est ita exploratum id, quod de maioritate dicebatur; nam malitia peccatorum quoad eorum specificam rationem, non desumitur ex actionum extensione, quæ ad circumstantias aggrauantes spectare potest, sed ex peculiari difformitate, iuxta diuersos illam explicandi modos, qui apud Theologos occurrunt. Iuxta quod vis illa facta mulieri
De stupro.
maius peccatum est furto, licet illud notabile sit: quia hoc contra solam iustitiam est, illud autem & contra iustitiam, dum vis infertur, & contra charitatem, quia scandalum, dum feminam in periculum manifestum grauiter peccandi violenter inducit: & contra castitatem. Quod autem ad raptorem publicum pertinet, iam vidimus n. 278.
De raptore publico.
quid sit de eo in casu præsenti dicendum. Et maius quidem peccatum esse ex eo conuincitur, quia præter subtractionem bonorum est in eo violentia peculiaris valde iniuriosa cum præparatione animi ad continuandum scelus, & vitęvitæ etiam innocentium insidiandi. Præfractio domus pecu
De præfractione domus.
liare etiam aliquod habet, propter quod non veniat tale crimen ei, de quo loquimur, exæquandum, quia securitas publica læditur, qua sublata nihil tutum, neque facultates, neque vxores, aut filiæ, neque instrumenta publica, neque vita ipsa. Incendium segetum inhumanitatem arguit non
Incendium segetum.
solùm Christiano homine, sed etiam indignam Pagano: estque bono publico nocentissima, quia id destruitur, quo sustentanda vita est, & licet damnum esse possit respectu tantùm inimici cuiusquam, id non debet patrocinium criminis immanitati præstare, quia si quisque inimici sui campum velit incendere, neque per publicam id auctoritatem vigilantissimè caueatur, cùm tot sint inimicos habentes, & etiam segetes, damnum inde grauissimum promanabit. Domus etiam
Concrematio domus.
conflagratio grauissimum damnum est, quia præter id quod secum affert applicitus ignis, periculum est præsentissimum, vt & vicinæ domus, & magna etiam populi pars, conflagratione dispereat. Et quidem si præfractio domus id habet, quod vidimus, circa incendium ratio est manifestior. Iam quod ad resistentiam attinet facilè
perspicitur quàm sit pro illa ratio vrgens: fundamentum namq;namque politici status subiectio est, quam seruare subditi debent sublimiorum respectu potestatum. Non ergo ex prædictorum criminum exceptione legitimè argui potest pro eo, de quo agimus. Iuxta quæ
287
*Dico Primò. Crimen decoctorum, si
verè tale sit in Familiaribus, ad Tribunal sanctum spectat. Id probant adductæ nuper rationes.
Dico Secundò. Si tantùm ciuiliter agatur dicta
caussa, ad sanctum Tribunal non est aduocanda. Constat, quia pro ciuilibus caussis non est fori priuilegium.
Dico Tertiò. Si caussa ciuiliter cœpta est, &
apud iudices Ordinarios illam creditores prosequuntur, aliqui autem eorum criminalem querelam apud maiores iudices intentauerint, caussa est ad S. Tribunal pertrahenda: sed quod ad ciuilem prosecutionem attinet, iudicibus est relinquendum, apud quos cœpit agitari. Primum liquet, quia est consequens ad dicta: quòd enim ciuiliter cœpta caussa sit, criminalem prosecutionem non tollit, & ita neque priuilegio exemptionis obest. Secundum autem ex eo suadetur, quod habetur in Capitulo 14. Concordiæ, sic enim ibi:
Capitulum Concordiæ.
Que estando presos en la Inquisicion alguna ô algunas personas por algun delito, aunque sea de la fe, los Inquisidores no den mandamientos contra las Iusticias para que sobresean ô paren en los pleytos, que los tales presos tuuieren ante las tales Iusticias. Hæc ibi: iuxta quæ ciuiles caussæ carceratorum iudicibus, apud quos agi sunt cœptæ, relinquendæ sunt. Et quidem in fortioribus terminis dispositio procedit, in caussis inquam etiam Fisci, vbi bona, de quibus agitur, apud Ordinarios iudices, Fisco sunt applicanda, & Tribunalis areis inferenda. In qua Tribunalis erit sancti iuxta merita caussæ reum aut damnare, aut absoluere: Ordinariorum autem iudicum (qui in negotio præsenti esse possunt iudices Consulatus mercantilis contractationis) bona non occultata diuidere, iure creditorum attento.
288
*Dico Quartò. Si criminalis actio inten
tata sit circa bona aliqua in particulari, quæ dicantur occultata, dolosè accepta, aut fraudulenter alienata, præter cognitionem criminis prædicta bona ab alijs sequestrari possunt, & ad Tribunal sanctum, quod detectum ex ipsis fuerit, adducendum est, & inter creditores prorata, attento eorum iure, & priuilegijs circa debita, distribuendum. Sic factum in casu simili, cùm inter Consulatum & Regios Auditores criminalis fori, iurisdictionis fuisset competentia exorta in caussa cuiusdam decoctoris; sequestrata sunt enim bona, de quibus in speciali criminaliter agebatur, vt ea sic criminaliter agentibus, fauentibus probationibus, aut ex integro, aut pro rata traderentur. Ratio est, quia attenta Iuris dispositione, iudicium vbi cœptum est debet terminari. l. Vbi cœp
l. Vbi cœptum.
tum est. D. de iurisdiction. omn. iud. ne scilicet actores apud diuersos iudices caussam suam prosequentes duplicatam molestiam patiantur, de quo in Thesauro dictum circa citatum Capitulum Tit. 20. num. 51.
289
*Dico Quintò. Si post criminalem actio
nem is, contra quem est intentata, deprehendatur inculpabilis, non est à Tribunali sancto ad vlteriora procedendum, nec de rata bonorum pro satisfaciendo creditoribus agendũagendum. Id ex eo ostenditur, quia comperto non esse crimen commissum, ciuilis tantùm actio restat, quæ ad S. Tribunal non spectat. Petat ergo sic agens coràm eo, qui aliàs esset, si criminalis non fuisset interpositus strepitus, adeundus, & tam ipse quàm reus, sibi consulant, nihil iam cum S. Tribunali, quod ad caussam pertineat, habituri. Pro quo deseruire doctrina potest, quam ex Ioanne Moure adducit Diana Parte 4. Tract. 8. Resolut. 111. & versatur | circa explicandam clausulam Cap. Accusatus, de
hæreticis §. sanè in 6. vbi sic dicitur: Sanè, cùm negotium fidei (quod summè priuilegiatum existit) per occupationes aliàs non debeat impediri, pestis Inquisitores hæreticæ à Sede Apostolica deputati, de diuinationibus aut sortilegijs (nisi hæresim saperent manifestè) intromittere se non debent, nec punire talia exercentes, sed eos relinquere suis iudicibus puniendos. Sic Alexander IV. circa quæ citatus Scriptor à Diana probatus, (si de temporibus ante Sixtum V. loquamur, qui sortilegia, etiam cùm
Ioannes Moure.
non sapiunt manifestè hæresim, ad sacrum Inquisitionis Tribunal voluit pertinere) affirmat ita esse intelligenda, vt si prima facie non appareat in sortilegio manisestus sapor hæresis, non possint DD. Inquisitores cognoscere, sed teneantur re
linquere rem intactam alijs iudicibus. Si verò ea qualitas appareat, cognouerunt, præuioque examine inuenerunt non subesse talem saporem, seu suspicionem, tenentur reum dimittere impunitum, quantumuis eis constet de delicto: sicut cùm ob blasphemiam, quæ videbatur hæreticalis, res examinatur, vel reus capitur, & præuio examine reperitur quidem blasphemasse, sed non hæreticaliter, tenentur reum dimittere; non quidem remittendo eum ad alios iudices vt eum puniant pro tali delicto, sed eum simpliciter relinquendo, iuxta prædictum verbum; Relinquant, id est, dimittant, & non impediant. Iudex autem ad quem punitio spectauerit, poterit & tenebitur cognitionem rei præsumere, & constito sibi quod S. Tribunal eum proptereà tantùm dimisit, quia delictum non qualificabatur hæresis suspicione, poterit procedere. Sic ille. Ex cuius doctrina id generaliter habetur, vt postquàm S. Tribunal functum est munere suo circa caussæ cognitionem, & eam ad se non pertinere deprehendit, id quod ad illam secundùm se sumptam spectat, ordinarijs debeat iudicibus relinquere, & reos in sua constituere libertate. Quod quidem in casu nostro potiori ratione agendum, in quo nullum supponimus delictum deprehensum: vnde quidquid est reliquum, ciuile est, & ita ciuiliter à proprijs iudicibus dirimendum.
290
*Et iuxta resolutionem propositam pars
Caussæ conclusio.
S. Tribunalis post hæc scripta tandem obtinuit. Licet enim Regius Auditor, vir quidem doctus, & in Regijs Tribunalibus veteranus, illi fuerit aduersatus ex fundamento legum adductarum, iuxta quas raptores publici foro Inquisitionis non gaudent, cum aliàs decoctores raptores sint publici declarati in eisdem, ex quo videtur per legitimam consequentiam intentum haberi. Nihilominùs vnus ex Præbendarijs Metropolitanæ Ecclesiæ, iuxta id quod in Concordia Indica dispositum habetur, delectus, discordiam duorum iudicum suo pro Tribunali adhibito suffragio temperauit, reo ad carceres eiusdem adducto, & actis criminaliter contra ipsum cancellatis. Quantam autem vim discursus aduersantis partis habeat,
iam vidimus, & modò addendum illud etiam si decoctores vti raptores publici iudicandi sint, id tamen circa eos obseruandum quod de raptoribus publicis graues scriptores affirmant, requiri inquam actuum frequentiam, pro quo Diana citata Resolut. 32. ex Peregrino, inde pro immunitate decoctorum arguente P. Gambacurta de Immunit. Eccles. Lib. 5. Cap. 11. P. Vincentio Tan
P. Tancredo.
credi de Religione Tractatu 1. Lib. 4. Disputat. 8. Quæs. 5. n. 7. qui alios adducunt. Qui ergo semel crimen decoctoris commisit, non est publicus raptor reputandus: & talis est, de quo in præsenti. Ex quo habetur regulariter loquendo huiusmodi crimen ad forum S. Tribunalis pertinere, quia aut numquàm, aut rarissimè accidit vt quis illud committat iteratò.
291
*Potest autem dici in decoctoribus non
esse iteratum delictum expectandum, sicut in raptoribus alijs: quia vnum illud æquiualet multis, vt superiùs dicebamus. Iuxta quam considerationem sunt qui censeant in raptoribus alijs non esse iteratum delictum expectandum, vt immunitate Ecclesiæ priuentur, quando ingentem rapuerunt quantitatem, vt videri potest apud citatum P. Gambacurtam adducto. Cap. 11. Sed licet
P. GambacartaGambacurta.
hoc non videatur sua probabilitate carere, verosimilius est quod citatus Pater tenet de necessitate frequentiæ in crimine raptorum vt Ecclesia eos beneficio immunitatis excludat. Quod probari potest ex criminibus alijs non exceptis, quæ licet circumstantias habeant, ex quibus notabiliter militia eorum accrescat, non ideò alterius fori dicenda sunt, etiam si fortè ratione illarum crimina alia non priuilegiata videantur exæquare, immò & superare. Sic homicida non qualificatus qui vnum occidit, immunitate Ecclesiæ gaudet, nec ex eo quòd plures occiderit, in quo maior esse malitia potest, quàm in vnius proditoria occisione, priuilegium immunitatis amittit. Et fur occultus, cui non negatur Ecclesia, maiorem vsurpans quantitatem quàm publicus raptor, beneficio non est prædicto priuandus. Pro quo & alia possunt exempla glomerari: sed adducta sint satis, vt nos iam ad alia gradum faciamus.
SECTIO XIX.

SECTIO XIX.

Quidam ex voto faciebat quædam in honorem Virginis de Copacauana in Peruuio celebris: quod votum Religionem ingressus noluit expirare,. Circa hoc quæstio, & vtilia nonnulla.
292
*GEneraliter loquendo expirare affir
mat Pasqualigus Decisione 435. & probat quia huiusmodi vota extinguuntur ipso iure, vt tenet Glossa Cap. Monacho. verb. Vouerit 20. q. 4. Abbas Cap. Peruenit 2. n. 1.
de Iure iurando. Paludanus in 4. dict. 38. q. 4. arti. 1. Conclus. 6. & alij quos citat & sequitur P. Thomas Sancius In opere morali Lib. 5. Cap. 5. n. 36. ex quo videtur elici eos sentire id etiam verum habere, licet quis non extincta velit, quia quod ex Iure habetur, nequit ex voluntate priuati cuiusquam infringi. Et instauratur ratio. Quia quando quis emittit Professionem, habet voluntatem efficacem se obligandi per vota Religionis, & consequenter vult etiam totum id quod præstat Professio ex natura sua: vnde cùm ipsa ex natura sua extinguat priora vota, vult | etiam huiusmodi extinctionem: & ita voluntas in oppositum est voluntas frustratoria, quia facto ipso eidem voluntati contradicit, quoniam ipsam reddit irritam. Vt si quis effunderet aquam super ignem, & extingui nollet, frustratoria esset ista volitio, & irrita, quia facto ipso illam irritaret. Si dicatur tunc ratificari vota. Contra est, quia tunc censentur ratificari quando voluntas habet suum effectum, & non redditur irrita & frustratoria ab alia potentiori voluntate, quæ inferat factum contrarium, vt in casu nostro infert: ergo non est ratificatio.
293
*Contrarium tenent alij, ex quibus cita
tus Scriptor adducit Syluestrum verb. Votum 4. Quæs. 7. Dicto 3. P. Sancium Lib. 9. de Matrimonio. Disput. 39. n. 45. Portel in Dubijs Regularium. verb. Votum n. 1. in fine. & Syluester quidem, quem omninò sequitur P. Sancius ita id explicat, vt si Nouitius ante Professionem nolit vota relaxari, nihilominùs extinguantur Professione ipsa, in qua talem voluntatem persistentiæ eorum non habuit, quæ omninò necessaria est in ipsa Professione, ita vt præcedens non influat, quia videtur Professioni tota sua relinqui vis, & ita operari illam nullo obstante impedimento: quòd quidem idem Pater docet Lib. 4. Cap. 15. n. 32. quem vi
P. Sancius. P. Palaus.
detur sequi P. Palaus Tomo 3. Tract. 15. Disput. 1. Puncto 16. n. 8. vbi eum adducit, & solùm de votis ante Professionem emissis tradit extingui, quia Profitentis consensus immutare non potest solutionem, quæ per Professionem fit cuiuscumq;cuiuscumque præcedentis voti in meliùs commutati. Quod quidem de consensu antecedenti Professionem accipiendum iuxta doctrinam P. Sancij, quam escitate debet amplecti, aliàs contrarium eidem affirmabit. Sunt etiam qui censeant vota ante Professionem emissa non extingui, si extingui nolit qui emisit; quia ad hunc extinctionis modum illius consensus requiritur, ex quibus est Bonacina Tomo 2. Disput. 4. Quæst. 2. Puncto 5.
Bonacina.
§. 2. n. 9.
294
*Dico Primò. Vota ante Professionem
emissa non extinguuntur stante voluntate Profitentis nolentis extingui in ipso Professionis actu, aut post illum. Hæc videtur esse communis omnium sententia, cui aduersatur Pasqualigus, qui pro sua Auctorem adducit nullum: illi enim, quos allegat, tantùm communi adstipulantur sententiæ de extinctione votorum per Professionem ex vi illius: quod quidem intelligendum quando voluntas Profitentis contraria non extat; quod illi nequaquàm negant, & componi ritè vtraque sententia potest. Quemadmodum dicunt multi matrimonium inter fideles non esse Sacramentum, si quis tantùm ciuilem velit celebrare contractum: licet enim secundùm, si id habeat attenta institutione; quia tamen ad Sacramenti rationem necessaria est intentio ministri, quæ in casu prædicto deficit, stante eidem contraria, ideò etiam deficit perfectio Sacramenti. Et ita sententiam P. Sancij stantis pro Assertione, &
P. Sancius. P. Comitolus.
P. Comitoli, qui Lib. 2. Respons. moral. Quæst. 12. contrarium videtur amplecti, conciliari posse affirmat Portel suprà in fine. quod & de similiter
Portel.
loquentibus videtur pariter asserendum. Videantur illi apud P. Comitolum ibidem, & Villalobus
Villalobus.
Tract. 34. Difficult. 18. n. 11. vbi pro Assertione stat. Quam sic probo: Nam in Professionis in
stanti potest quis se voto adstringere ad aliquod faciendum, quod videtur innegabile: ergo & potest velle perseuerantiam voti emissi: qua voluntate stante, nequit in eodem instanti extingui. Illatio videtur manifesta: Nam velle perseuerantiam voti est de nouo vouere, si non formaliter, saltim æquiualenter: ex vi enim talis voluntatis, si obligatus non esset anteà voto, se obligaret, quia obligationem vult cum Professione stare: est ergo par vtriusque ratio, scilicet volentis de nouo vouere, & volentis emissum ante votum continuare; & quidem si expressè diceret, volo vouere nunc, proculdubio staret obligatio voti anteà emissi: Atqui volens perseuerantiam voti, id ipsum præstat quantùm ad efficaciam volitionis; quia cùm persistere nunc votum velit, nunc etiam intendit voto se obligare: Ad eum modum, quo ratificans Professionem nullam ex defectu consensus, eo ipso quòd ratificare velit, vota tunc emittit, licet non sit necessarium vt expressè formulam proferat Professionis.
295
*Dico Secundò. Etiam si quis in ipso actu
Professionis non habeat expressam, formalem, & positiuam voluntatem circa emissorum votorum perseuerantiam, si illam priùs habuit, nec retractauit, eorum perstat obligatio. Hoc est iuxta eorum mentem, quos n. 293. adduximus, & non obscurè traditur à Richardo in 4. dict. 38. q. 2. arti. 3. vbi habitualem sufficere iudicat intentionem. Fundamentum autem, quo moueor, ex eo deducitur, quòd voluntas dicta moraliter perseueret, quæ perseuerantia communiter reputatur necessaria in vsu Sacramentorum, & in rebus alijs, ac etiam in votis ipsis: qui enim voluntatem
Fundamentum pro ea.
habuit emittendi illa solemniter, aut sine solemnitate, etiamsi in actu ipso omissionis omninò distractus sit, validè emittit. Et hoc quidem non est onera conscientijs superaddere: cùm enim sic agens circa rem, quam vouet, adeò affectus sit, onus certè leue, & suaue iugum assumit. Quòd si procedente tempore onerosum sentiat, remedium adest præsentissimum, recursus scilicet ad Prælatum, qui votum potest irritare etiam in ipsa Professione emissum, iuxta doctrinam Syluestri suprà, quam communiter alij sequuntur. Ex quo circa casum in Titulo propositum constat resolutio.
296
*Circa votum simplex Religionis specia
lius aliquid obseruandum: Nam P. Sancius Lib. 8. de Matrimonio. Disput. 9. n. 21. docet quòd si eiectus ab Ordine, dum erat in sæculo, vouerat Religionem, posteà eiectus Religionem non tenetur intrare, vt satisfaciat voto priori, quia omnia vota simplicia extinguuntur per Professionem: ex quo arguit Portel contra ipsum quasi contraria docentem: nam constat quòd Profitens ille noluit sibi auferri votum simplex illud Religionis, quod fecit. Licet autem scriptor iste id dicat quod vidimus circa conciliationem doctrinæ, oportet explicare quando habens votum simplex Religionis, non obstante Professione maneat eo ligatus: quia non videntur secum ritè cohærere voluntas profitendi, & voluntas persistentiæ voti simplicis circa Religionem. Dum enim quis profitetur, votum simplex Religionis adimplet, | & ita vult obligationem talis voti prorsus extingui: quemadmodùm cùm implet votum ieiunij, consequenter vult obligationem talis voti penitus aboleri. Non ergo apparet quomodo cum voluntate tali stare voluntas permanentiæ voti queat; & ita etiam quomodo, si eijciatur, talis voti vinculo teneatur. Quod euidentiùs constat, si quis non solum ingressum voueat, sed expressè Professionem; ea enim emissa, non est cogitabilis vlterior obligatio circa illam. Est autem eadem ratio, etiam si Professio expressè non voueatur, quia non minùs extinguitur obligatio, quando supra id, quod est promissum, quod est amplius superadditur.
297
*Nihilominùs dicendum est votum sim
Expedita illa.
plex Religionis posse; non obstante Professione, permanere, si Profitens ita velit. Primò quidem si ita vouit, vt omnino voluerit nullo modo viuere in sæculo, vt etsi ab vna Religione deficeret, ad aliam transuolaret. Deinde, quia contingere potest vt Professio nulla sit, quo euentu locum habet simplex votum, si aliunde impedimentum non extet ad repetendum ingressum, si talis fuit vouentis intentio. Prætereà vim suam exercere simplex votum potest in eiecto, vt reditum ad suam Religionem accuret, si ille possibilis sit. Ratione enim Professionis ad hoc non teneri graues scriptores sentiunt, vt videri potest
apud Dianam Parte 3. Træct. 2. Resolut. 60. & ita neque emendationem ex eo fine procurare: quod secus accidet, si voti simplicis obligatio perseueret.
SECTIO XX.

SECTIO XX.

Occasione damnati hæretici nonnulla circa Degradationem peculiaria dubia discutiuntur.
298
*SVb hoc ipsum, quo hæc scribo, tem
Casus proponitur.
pus, in hac Limana Ciuitate Peruuij Metropoli, die scilicet 8. Octobris Anni 1667. (sic scribebam, modò excubans die 23. Februarij An. 1669.) in Sanctæ Inquisitionis Sacro Prætorio grande portentum insonuit, dum Caussa lecta est Nicolai le gras, alias Don Cæsaris Vander, Galli, in qua tot stupendi continebantur errores in Deum, Deiparam, Apostolos, & vniuersam Ecclesiæ œconomiam, obseruantiam, Sacramenta, & quidquid est in illa; immò & in naturæ ipsius ordinatissima dispositione, adeò exorbitantes iniuriæ, cum præteritione aliarum, ob vitandam publicam offensionem, & reuerentiam rebus & personis sacratioribus adserendam; vt stupore grandi sint omnes correpti, qui ad horrendum adeò spectaculum conuenerunt. Et erat hic professione medicus, Doctoratus gradum in ea adeptus facultate, vt Valentinæ Academiæ litteræ, quæ & ipsa inter Gallicanas non ignobilis, attestantur, cùm tamen & Presbyter, ordinatus in eodem regno fuerit, & aliquarum Ecclesiarum Curio, & in Dataria Pontificia nescio quo functus officio, ob peritiam Gallicæ scriptionis. Et maiorem quidem portionem vitæ peregrinationibus obeundis impendit perditissimus Vlysses, Qui mores hominum multorum vidit, & vrbes, noua sciendi auidus, eo quidem profectu, vt perfidissimè concluderet nullum esse Deum præter naturam ipsam, in qua forma deitas, cùm tamen hominis animam mortalem diceret; adeò absurdè philosophatus, vt quod in mundo est nobilissimum, peioris duceret conditionis. Dixit ergo insipiens iste in corde suo: Non est Deus: nec tantùm in corde; sed dementissimum phantasiæ suæ partum conatus est alijs persuadere, & abundè impletum in eo, quod apud Regium vatem se
Psal. 13. v. 1.
quitur: Corrupti sunt, & abominabiles facti sunt in studijs suis. Psal. 13. v. 1. In studijs sanè suis corruptus est, & abominabilis factus insipiens hic, multorum librorum scriptor, multorum & helluo, Europæ, Asiæ, Africæ, & Americæ peragrator indefessus; hauriendarum nouitatum prurigine, eo fructu, vt antiquam religionem, Catholicam inquam, aduersus quam inferi portæ præualere non possunt, abiuraret. Resipuit tamen, dum in Tribunali fidei illius caussa peragitur, pro quo non leuia exhibuit argumenta, plenissima confessione, adeoque copiosa, vt si omnia quæ de se protulit, publica essent relatione promenda, vnus hic reus, & matutinas, & pomeridianas, ac vespertinas horas occupasset.
299
*Et circa illum piè actum ab confessionem
dictam, reuerentiam Sacerdotij, & prouectionem ætatis, septimum enim supra sexagesimum annum numerabat. Cùm reuera ad extrema cum illo veniri potuerit, eum relaxando Curiæ sæculari; iuxta grauium scriptorum sententiam affirmantium ad relaxationem dictam non esse incorrigibilitatem necessariam, immò neque relapsum. Pro quo Barbosa de potestate Episcopi Allegat.
Barbosa.
110. n. 12. Vbi ait non esse tutam eorum resolutionem, qui asserunt, quòd conuictus de hæresi tradendus sit Curiæ sæculari quando est incorrigibilis, sed si vult se corrigere & emendare, non poterit degradari, & tradi Curiæ sæculari, sed in Monasterium, vel carcerem detrudendus; nisi esset relapsus in eodem crimine. & ita seruari affirmat Iulius Clarus. Licet ipse teneat contrarium, adductus à Cardinali Tuscho Tomo 2. lit.
D. Conclus. 141. Videndus ille in Praxi Criminali §. finali Quæst. 16. nu. 36. & 48. v. contrarium. vbi & de magis communi testatur. Meritò autem videtur Barbosa sententiam oppositam mini
Oppositam non esse tutam.
mè tutam asseruisse, quia contra praxim est S. Tribunalis, licet negari non possit in casu præsenti damnationem extremam summa cum acceptatione excipiendam: adeò enormitas delictorum exacerbauit publicam pietatem, vt opus fuerit reum ab inuasione turbæ frementis custodire: id præ alijs ægerrimè ferentis, quod contra Virginem immanes fuerint iactatæ blasphemiæ, nec manus sacrilegæ in ea horribili tempestate cessârint.
300
*Reconciliatus est ergo, sacco benedicto
accepto, & verbali degradatione decreta. Circa quam Primò inquiri potest an verè degradatio dicenda sit: & licet quæstio videatur esse de nomine, non leuis erit operæ pretium, proprieta
1. An sit propria.
tem in hoc, quod & in multis alijs accidit, agnoscere locutionis. Et sunt quidem multi, qui sic loquuntur, dum degradationem sine additamento
Illius diuisio.
aliquo, in verbalem & actualem, seu realem di|uidunt, vt videri poterit apud Syluestrum verb. Degradatio, vbi cum multis alijs loquitur, sicut & citati supra. Et in hoc quidem nulla videtur esse difficultas, si de verbali degradatione loquamur, vt eam definit Syluester citato verb. n. 1. quæ scilicet propriè importat priuationem execu
tionis legitimæ officiorum & beneficiorum Ecclesiasticorum simpliciter & ex toto, absque spe restitutionis, cum certa solemnitate, & priuatione priuelegijpriuilegij Clericalis. Quod & alij tradunt, ex quibus plures adducit Barbosa suprà num. 1. & ta
Barbosa.
lis degradationis verbalis forma habetur in Pontificali Romano. Ex qua diuisione infert cum alijs Syluester, quòd quando in Iure, vel aliliqua Constitutione reperitur imposita pœna de
gradationis, intelligendum est de leuiori; & sic de verbali: quia verbum illud ita simpliciter prolatum sic interpretari debemus, vt de minori pœna, quam sub se etiam comprehendit, vti dispositio odiosa, intelligatur, iuxta Regulam In pœnis 49. in 6. Nomen erga degradationis pro
Regula Iuris.
priè etiam significat verbalem, iuxta præfatos, aliàs dispositio pœnalis non esset interpretanda
de illa, quia secundùm propriam significationem debent Ecclesiasticæ Constitutiones intelligi, sicut & dispositiones quæcumque, dum nihil occurrit speciale, propter quod verba debeant impropriari.
301
*Contrarium tamen videtur manifestè
Oppositum videri certum.
statuere Romanum Pontificale Parte 3. §. Degradationis forma, vbi degradationis nomen solùm tribuit actuali seu reali exauthorationi, & insignium Clericalium detractationi: verbalem autem depositionem vti distinctam proponit, & sic loquitur vers. & est notandum. Et talis degradatio
Pontificale Romanum.
solemnis depositio dicitur, propriè tamen loquendo quis à dignitatibus & honoribus deponitur, sed ab Ordinibus degradatur. Sic ibi. Et quidem quod de solemni depositione dicitur, proptereà est, quia ab aliquibus talis dicendi modus inuenitur vsurpatus. Et Syluester citato verb. Degradatio
Syluester.
num. 6. ita scribit: Nota etiam quòd Panormitanus in delictis grauissimis nomine depositionis vtitur pro degradatione etiam actuali. Sic ille. Non
est tamen existimandum hoc loco communem Doctorum diuisionem reprobatam, licet nomen degradationis soli reali exauthoratione videatur adhibitum, dum de verbali enim exauthoratione ibidem agitur, nomen degradationis non inuenitur vsurpatum, sed depositionis. Sed verò cùm respectu Ordinum dicatur quisquam degradari, si in depositione etiam ab Ordinum gradibus verbalitas admoueatur, etiam degradatio dici verbalis poterit, quia non est aliqua repugnantia in eo quòd verbo pariter ac legitimo actu talis remotio fieri possit. Id quod & Pontificale ipsum non leuiter innuit, dum sic habet pag. 450. vers. Circa depositionem, vbi Dispositionem positum errore typographi: Sed in
Pontificale.
ipsa actuali degradatione &c. Et paulò inferiùs. Si post huiusmodi verbalem depositionem secutura sit actualis degradatio. Et iterùm: Dicta autem sententia depositionis ab Ordine, si intenditur vt post eam sequatur actualis degradatio &c. Si enim degradatio solùm dicitur de reali exauthoratione per insignium Clericalium subtractionem, non erat cur adderetur terminus Actualis, quia degradatio nullam diuisionem patitur, iuxta prædictum dicendi modum. Cùm ergo addatur, signum est locum esse diuisioni, & præter actualem seu realem, verbalem dari. Vbi & obseruandum illud, Sententia depositionis ab Ordine. Ergo depositio etiam circa Ordinem versatur: & ita cùm sic accidit, non impropriè potest illi nomen degradationis adaptari.
302
*Eodem modo loquitur Concilium Tri
Amplior comprobatio.
dentinum Sessione 13. Cap. 4. de Reformat, ibi: Episcopum per se, seu illius Vicarium in spiritualibus generali contra Clericum in sacris etiam Presbyteratus Ordinibus constitutum, etiam ad illius condemnationem, nec non verbalem depositionem, & per se ipsum etiam ad actualem atque solemnem de
Concilium Tridentin.
gradationem &c. Vbi quidem cùm solemnis degradatio dicatur, quæ & dicitur actualis, non ita accipiendum est, quasi ea, quæ verbalis est, omninò careat solemnitate: quandoquidem in Pontificali, citato nuper loco, post verba ibidem adducta sic sequitur: Nomine Episcopi Ordinarij cum præsentia Capituli, siue cum consilio & assensu Episcoporum, vt respectiuè, prout illam requirit in hunc modum, videlicet: Quia nobis euidenter &c. Plus autem de solemnitate habet restitutio sic verbaliter degradati, vt ex sequentibus liquet,
pro quo & Syluester adductus nu. 300. Vocatur ergo solemnis degradatio, quia multa continet ad solemnitatem pertinentia. Quemadmodum Missa solemnis ea dicitur, quæ in Festis solemnioribus cantatur, in qua nihil omittitur, quod solemnitatem indicandam spectat, vt obseruat
Gabantus.
Gabantus in Thesauro sacrorum rituum Tomo 1. Parte 2. Tract. 2. circa §. 5. vers. Ea verò. & tamen iuxta Rubricas Missalis solemnis dicitur, quæ priuata non est, vt notat idem vers. anteced. Vnde
Missa solemnis qua dicatur.
& Ordinariæ Conuentuales communiter non censentur solemnes, quia in illis multa, quæ ad solemnitatem faciunt, omittuntur, vt incensatio &c. quia licet aliquo modo solemnes sint, solemnitas vera ad peculiarem illam & exactam inuenitur applicata.
303
*Et quia ex dictis apparet duplicem esse
depositionem; vnam scilicet quam secutura est actualis degradatio, ex quo infertur & aliam existere, quam secutura non sit, de hac etiam videtur asserendum nomine verbalis degradationis venire, quia Scriptores indifferenter de verbali degradatione loquuntur, & suam etiam habet solemnitatem, vt videri in Pontificali potest: id enim quod de verbali, quam secutura est actualis, dictum est n. præc. ad verbalem etiam, quam non est secutura, extenditur, præter id, quod dicitur de sententia Capituli, & assensu Episcoporum: & ita solemnitas restitutionis ibidem apposita clarissimè ostendit: degradati enim non restituuntur, nisi ex Romani Pontificis dispensatione & statim Curiæ sęcularisæculari relinquuntur, vt ibidem statuitur. Pro quo & sic concluditur immediatè ante formam degradationis: Si Clericus secundùm primam formam sen
Pontificale.
tentialiter depositus, incorrigibilis appareat, debet excommunicari: & si postmodùm in profundum malorum veniens contempserit, tunc, vt cùm Ecclesia, non habeat vltra quod faciat, Pontifex debet iilum degradare, & Curiæ sæculari relinquere. Sic ibi: | quod est desumptum ex Cap. Cùm nobis ab homi
Cap. Cum nobis ab homine.
ne, de iudicijs. Ex quo euidenter infertur, quæ ibidem de verbali depositione dicuntur, ad vtramque extendi, de qua loquimur, quæ & degradationis nomine gaudet, vt ostendimus. Et per hoc constat quid dicendum sit circa id, quod Secundò inquiri poterat, quotuplex scilicet sit degradatio: diximus esse verbalem & actualem, seu realem:
verbalem etiam subdiuidi in eam, quam secutura est actualis, & in eam, quam non est secutura, qualis hæc fuit quæ in reo, de quo præfati sumus, per publicam est sententiam indicta.
304
*Iam Tertiò inquiritur, an per verbalem
degradationem Clericale priuilegium amittatur? In quo Doctores communiter affirmant quod ad forum attinet minimè immutari, & similiter priuilegium Canonis retineri. Id quod in Iure videtur pressum, & iam vidimus ex Cap. Cùm nobis, cui Pontificale innixum. Et ex Cap. Degradatio de pœnis in 6. alijsque: multa enim debent præcedere vt Clericus sæculari Curiæ relinquatur. Illud tamen videtur difficultatem ingerere, quod in Pontificali habetur, dum forma depositionis ita degradati traditur, sic enim dicitur: Quia nobis euidenter & legitimè constat te tale crimen aut
Pontificale.
flagitium commisisse, quod non solùm graue, verum etiam damnabile est & damnosum; Idcirco de (talium) consilio & assensu ab omni Ordine & priuilegio Clerici te sententialiter perpetuò duximus deponendum, & deponimus. Et in forma restitutionis ita habetur: Restituo tibi Dilectissimo filio priuilegium Clericale, & executionem Ordinum & graduum &c. Non videtur autem quale aliud priuilegium Clericale esse queat, nisi fori & Canonis. Et quidem priuilegium dictum ratione primæ Tonsuræ habetur, & ad illam in Pontificali videtur alludi: cùm enim de alijs gradibus mentio specialis fiat in restitutione; primæ Tonsuræ solùm sub eo nomine Clericalis priuilegij ratio habetur, vt constat ex peculiari forma circa gradus omnes, & tandem ex omnimoda, pro qua sic præmittitur: Executionis autem Presbyteratus, Diaconatus, Subdiaconatus, & minorum Ordinum & priuilegij Clericalis restitutio fit similiter &c. Et statim ita sequitur: In nomine Domini. Ego quamuis peccator, tamen Episcopus, per hanc manus impositionem restituo tibi Dilectissimo filio priuilegium Clericale, & executionem Ordinum & graduum Ostioratus &c. Cùm ergo de priuilegio ratione dicta accepto sermo sit, illud per verbalem degradationem videtur ablatum, quod aliud præter dictum non apparet.
305
*Verùm ex adducto tenore circa degra
Dissoluitur ex eodem.
dationem & restitutionem in Pontificali proposito verus est intellectus ad præsentis difficultatis enodationem eliciendus. Non enim est aliud Ecclesiæ intentum in illo, nisi manifestare per degradationem verbalem vsum ordinum prohiberi, & etiam Clericatus, qui communiter Prima Tonsura dicitur, & quem priuilegium Clericale compellat, eo quòd per illud incipiat velut de sorte Domini extra vulgarem hominum conditionem haberi beneficio Ecclesiæ eumdem ad suum gremium admittentis. Stat autem Clericatus absque eo quòd tamquàm aliquid ad substantiam eius spectans dictum priuilegium ingrediatur, vnde in eius collatione nulla fit illius mentio, sed in fine sic additur: Filij charis
simi, animaduertere debetis, quod hodie de foro Ecclesiæ facti estis, & priuilegia Clericalia sortiti estis: cauete ergo ne propter culpas vestras illa perdatis &c. Possunt ergo perdi priuilegia stante substantia Clericatus: vnde & Concilium Triden
tinum Seßione 23. Cap. 6. conditiones opponit, quæ concurrere debent, vt Prima Tonsura initiatus fori priuilegio gaudeat. Quòd vero ad priuilegium Canonis attinet, sine illo stare Clericatus poterit, vt multis temporibus accidit. Canon enim, Si quis suadente de quo 17. q. 4. Innocentij Secundi est, qui post mille & ampliùs annos fundatæ à Christo Ecclesiæ eam vti illius Vicarius gubernauit. Et quidem si priuilegium dictum ad substantiam pertineret, noua ordinatione opus esset, quod constat dici non posse. Et ita distinguit Pontificale Ordinem à priuilegio in forma degradationis à Prima Tonsura, in qua sic dicitur: Exuimus te omni Or
Pontificale.
dine, beneficio, & priuilegio &c. Ordine quidem quantum ad vsum, beneficio autem & priuilegio absolutè, & hoc quoad tertiam quæstionem.
306
*Circa effectus verbalis degradationis sit
Quarta, quos scilicet habeat? Id quod ex dictis videtur iam compertum, siue eam secutura sit actualis, siue non, id importat, quod ex Syluestro dedimus nu. 300. totalem etiam priuationem totius muneris Clericalis quoad Ordines & beneficia Ecclesiastica sine spe restitutionis, vt ibidem additur: Quod difficultatem habet: Nam in forma degradationis ita dicitur: & post talem
Forma degradationis.
degradationem (actualem scilicet & realem) iustè & ritè factam, solus Romanus Pontifex cum tali dispensat. Episcopus tamen ante ipsam insignium detractionem, & etiam post sententiæ depositionis probationem, dispensare & restituere solo verbo potest, sicut verbaliter depositus fuit, vt præmissum est. Sic ibi. Non ergo verbalis degradatio spem restitutionis excludit. Si dicas ijs verbis significari perpetuam priuationem. Contra est id, quod habetur etiam in Pontificali pag. 449. vbi de su
Suspensio quando perpetua.
spensione agitur; sic enim ibi: Illud autem sciendum est quòd simpliciter, & sine temporis præfinitione ab homine vel à Iure suspensus, perpetuò intelligitur esse suspensus &c. SupensioSuspensio autem à depositione & verbali degradatione distinguitur, & ita citatis locis proponitur. Cùm ergo hoc non satisfaciat, aliter videtur exponendum, si dicanus sine spe restitutionis degradari, quia in pri
mis suspensio secundùm se considerata spem non excludit, cùm temporalis esse queat: quando autem simpliciter, & sine temporis præfinitione imponitur, licet perpetua debeat intelligi, id non tam est positiuè accipiendum, quàm negatiuè, hoc est, non habere terminum specialem, sed nihilominùs illius esse capacem, quia perpetuitas non decernitur positiuo decreto, & ita tantùm censetur, esse perpetua modo dicto, quia scilicet terminus præfinitus non est, vnde locus esse illi potest secundum ordinarium procedendi modum: quod tamen in verbali degradatione non ita accidit, pro qua tollenda, & restitutione impendenda opus est | dispensatione, & ita Pontificali præscribit, vt vidimus. Quo rem hanc componendi modo opportunior alius non occurrit.
307
*Quod autem de restitutione dictum est,
posse scilicet per restitutionem haberi, non est de hæreticis accipiendum: Episcopus enim degradatum ex sententia S. Tribunalis, in quo & ipse sua sententia concurrit, restituere nequit, præsertim quando verbalis sit cum respectu ad actualem, quia cùm in ea præcipuas partes habeat S. Tribunal, supra facultatem Episcopi est restitutio; immò & videtur supra facultatem di
cti S. Tribunalis, quod semel lata sententia, functum est officio suo: quod generaliter statuitur ab Alexandro Tertio Cap. In litteris, de officio & potest. iud. deleg. nisi quando moderationem sententiæ suo arbitrio reseruauit, quod numquàm accidit quando in ipsa continetur relaxatio ad Curiam sæcularem, quia cùm sententia dicta à Iure decreta sit Cap. Excommunicamus 13. & 15. alibique, nequit circa illud locum habere benignitas, meritis caussæ id dubio procul postulantibus: immò grauissimè peccarent iudices, & pœnis ab ipso Iure impositis obnoxij remanerent. Circa pœnas autem alias fauet Cap. Vt commißi,
Cap. Vt commissi.
§. Nec non, de hæreticis in 6. In quo sic habetur: & illorum, qui vestris mandatis obedientes (Inquisitores alloquitur) humiliter stant propter hæresim in carcere vel muro reclusi; pœnam vnà cum Prælatis, quorum iurisdictioni subsunt, mitigandi, vel mutandi, cùm videritis expedire. Sic Bonifacius VIII. Vbi quidem id, quod de Episcopo dicebamus, compertum habetur, non posse inquam hæreticum verbaliter degradatum solo suo arbitrio restituere, sicut neque Inquisitores sine illo. Fauet autem, vt dixi, quia contra dispositionem Iuris communis mitigandi pœnas concedit facultatem, vt notatum à Glossa verb. vel mutandi. Quod licet iuxta dispositionem dictam fieri debeat, vnà scilicet cum Prælatis, in quo non solùm Concilium, sed etiam consensus videtur manifestè requisitus: nihilominùs Vrbanus VIII. ad tollen
dam omnem aliter opinandi licentiam, statuit cumulatiuè debere intelligi, & Consilium expectandum. Quod quidem in Romana Inquisitione locum habet; nam in Hispana mutandi & minorandi potestas soli Generali Inquisitori reseruatur, vt cum bonis Auctoribus, citatis etiam Instructionibus Hispalensi & Toletana tradit Diana Parte 4. Tract. 7. Resolut. 37. in fine. Id quod intelligendum venit de mutatione aut minoratione considerabili; aliqualis enim, retenta pœnæ substantia, non videtur deneganda, neque enim carcer desinit esse perpetuus, eo quòd aliquando exitus concedatur, & sic in alijs.
308
*Est insuper quæstione dignum, & sit
illud Quintum, An Inquisitoribus competat degradandi facultas: vt enim iam vidimus ex Tridentino Sessione 13. Cap. 4. de Reformat. actio hæc Episcopo, & eius Vicario competit: neque
Responsiò est affirmatiua.
Inquisitorum mentio vlla. Et quidem de actuali degradatione dubium esse nequit, quia actus Pontificius est, non iurisdictionalis, sed Ordinem concernens, vnde ad verbalem quæstio reuocatur. Circa quam Arnaldus Albertinus in Cap.
Arnaldus Albertinus.
Quoniam de hæreticis in 6. q. 7. in fine, quam adducit & sequitur Cardinalis Tuschus Conclus.
Cardinalis Tuschus.
139. nu. 10. affirmat fieri ab Inquisitoribus posse, quod & praxis comprobat. In quo quidem non video solemnitatis quidquam admisceri, sed in publica sententia inter alias pœnas pronuntiari. Et quidem cum sententiæ tales concurrente Epi
scopi iudicio ferantur, non videtur cur non possit degradatio dicta eidem adscribi. Cui opponi illud potest, scilicet sine solemnitate fieri, quam tamen Pontificale præscribat. Sed certè ipsa iudicialis pronuntiatio, quæ tanta cum auctoritate in S. Tribunali personat, satis videtur solemnitatis habere. Episcopus ergo & Inquisitores ad prædictæ pœnæ inflictionem concurrunt, siue illius Vicarius, iuxta Concilij Tridentini citatum nuper Decretum.
309
*In quo quidem peculiaris alia difficultas
occurrit, ex eo quòd Concilium non quemcumque Vicarium designet, sed Vicarium in spiritualibus Generalem: cùm tamen in S Tribunali non soleat Vicarius Generalis assistere, sed specialis alius eo pro munere designatus. In quo videtur dicendum Concilium agere de verbali degradatione in ordine ad actualem secuturam: quod quidem ex tenore eiusdem apparet. Sic enim ibi: Cùm verè tam grauia nonnumquàm sint delicta ab
Concilium Trident.
Ecclesiasticis commissa personis, vt ob eorum atrocitatem, à Sacris Ordinibus deponendæ, & Curiæ sint tradendæ sæculari &c. statuit & decreuit Episcopum per se, seu illius Vicarium in spiritualibus generalem,
contra Clericum in sacris etiam Presbyteratus Ordinibus constitutum, etiam ad illius condemnationem, nec non verbalem depositionem, & per seipsum etiam ad actualem atque solemnem degradationem &c. Iuxta hæc ergo cùm non de huiusmodi degradatione agitur, sed de alia, non erit Vicarius Geneneralis necessarius in S. Tribunali. Quod & de casibus dicendum alijs, in quibus talis pœna infligenda veniat. Quia verò Inquisitoribus degra
datio verbalis conceditur, & id ad nullam in speciali limitatur, poterit illa ab eisdem infligi, etiam cùm secutura est actualis, concurrente Vicario Episcopi etiam non generali: cùm aliàs Episcopus in talibus vt Ordinarius Inquisitor procedat, & consequenter eius Vicarius sub eadem consideratione assistat, vnde & simili prærogatiua potiuntur.
SECTIO XXI.

SECTIO XXI.

An Proreges Indici communem possint indifferenter accipere.
310
*DIctum de hoc in Thesauro Tit. 4. Cap.
4. vbi resolutum non posse, quia id legibus prohibitum, eo quòd Præsides Audientiarum Regalium sint, & circa Præsides absoluta prohibitio procedit: quod quidem non videtur communiter obseruatum. Cui resolutioni videtur obstare posse, Proreges in ijs,
in quibus Præsides esse possunt, non habere suffragium, & ita cessare rationem prohibitionis, quæ eò tendat vt violandæ iustitiæ periculum amoueatur. Exodi 23. v. 8. Nec accipies munera,
Exodi 23. v. 8.
quæ etiam excœcant prudentes, & subuertunt verba | iustorum. Quæ vltima verba sic exponit Abulensis Quæst. 8. in citatum Caput: Dicuntur subuerti,
Quanta munerum vis.
vel mutari verba iustorum, quia verba antè benedicta, posteà mutantur in malum: vt si quis iudicet in aliqua caussa iustè, & posteà aliquis afferat munera
Abulensis.
(affectat habet ille, sed videtur error) mutabit verba retractando sententiam, vel inquirendo aliquem modum, per quem ipse, qui dat munera, debeat magis probare de iure suo, & ita sit color ad retractandam sententiam, tamquàm iniquam, vel indebitè latam, non allegato iure partis, vel concluso in caussa. Sic ille. Ex quo apparet, cùm de repellendis muneribus agitur, ad solos iudices prohitionem dirigi, vnde & in Iure vulgaris illa diuisio
Indicum diuisio.
iudicum Ordinariorum, & delegatorum, circa quos discrimen aliquod in munerum acceptione statuitur, de quo ex professo in Thesauro Tomo 1. Tit. 3. nu. 31. & Tit. 4. nu. 196. De alijs autem qui iudices non sunt, nihil tale statutum, nisi quatenus aliquas in iudicio partes habent, vt sunt Fiscales, qui pari cum Togatis alijs iure censentur; & in ijs, qui pro ministerio stipendium habent publica auctoritate taxatum, vt Tabelliones, Alguacelli Cancellariarum, & sic alij, cùm de stipendij ipsius solutione agitur, secus quando ab eo vacant, & amicabili ratione res agitur.
311
*Si dicatur Proreges eo ipsa quòd Præsi
des sunt, caussas litigantium posse magnoperè promouere, quia Auditores eorum ad vnam partem propensionem attendentes, in eam pariter propendebunt, ne eorum incurrant offensionem. Id non videtur vrgere, quia cùm Proreges sint viri principes, & præ nobilitate excelsioris animi, nec non verissimè Christiani, non est credibile propter sordes donariorum, rem apertè contrariam iustitiæ volituros, & extorquendo ab ipsis iniqua suffragia, cum onere restitutionis, vnde ipsis valde quæstuosa sit euasura coactio. Et quidem si Rex adesset, cuius amplissima potestas est,
non posset contra illum formari præsumptio talis, cùm primarius iustitiæ patronus sit: & ita videtur etiam de illo sentiendum, quem ipse loco sui cum amplissima destinat potestate, quam exponit pro Indicis religiosissimæ memoriæ Philippus Tertius Rex noster in quadam schedula die 19. Iulij An. 1614. in qua sic loquitur: Que los Vir
reyes como Lugartenientes del Rey pueden hacer y proveer lo que la Persona Real, y sean obedecidos como quien tiene sus veces, sin replica, ni interpretacion &c.
Pro quo Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. Cap. 10. nu. 2. & in Politica Lib. 5. Cap. 13. §§. prioribus. Et licet contingere posset vt aliquando
non consonum iustitiæ quidquam patraretur, id quidem cùm rarum æstimari debeat, non debet communem regulam variare. Sic enim Proreges vxores in prouincia suæ gubernationis ducere prohibentur, de quo statim: nec proptereà quòd aliqui eorum ita iustitiæ zelatores inueniri possint, vt connubij occasione nihil sint eidem aduersum effecturi, generalis illa debet dispositio circa tales alterari, quia id rarum censeri debet, & ita non curandum.
312
*Accedit prætereà ratio ex eo desumpta
quòd in enumeratione eorum, quibus receptio munerum prohibetur, non sunt expressi Proreges: nam quando illi in alijs dispositionibus comprehensi veniunt, non parcitur eorum titulis, etiamsi de Præsidibus mentio expressa habeatur. Quod quidem videre licet in schedulis de non contrahendo matrimonio intra prouincias gubernationis agentibus, vt est obuium apud citatum Scriptorem Tomo 2. Lib. 4. Cap. 4. & in Po
Alia Philippi 2.
litica Lib. 5. Cap. 9. De casarse los nuestros Virreyes, Presidentes, Oydores &c. Et inferiùs. No se pueden casar, ni casan en las dichas nuestras Indias los dichos nuestros Virreyes., Presidentes, y Oydores &c. quæ sunt verba Philippi Secundi Regis nostri præclarissimæ recordationis, vt alia omittam. Idem videre licet in schedula alia Philippi Tertij die 17. Septemb. An. 1616. in qua cauetur, Que
Alia Philippi Tertij.
los Virreyes y Presidentes se abstengan de llamar à los Oydores à sus casas à horas desaccomodadas, è indecentes, si la grauedad de los negocios no obligare à ello: Et in recentissima quadam Serenissimæ Reginæ nostræ Gubernatricis die 30. Nouemb. An. 1666. pro colligendo pecuniario subsidio ad
sumptus in Canonizatione B. Francisci Borgiæ faciendos sic: Y mando à los Virreyes, Presidentes, y Oydores de las Audiencias Reales &c. Iuxta hæc ergo, & alia eisdem consona, videtur pars ista non leuiter roborata.
313
*In contrarium tamen sua sunt funda
In contrarium quæ faciant.
menta, & quidem non leuia: argui enim potest. Primò, quia cùm iudices sint, ad ipsos spectat quidquid de iudicibus supremæ potestati subie
ctis generaliter in Iure dispositum circa acceptionem munerum inuenitur: pro quo & Textus & Auctores congerit P. Thomas Sancius Lib. 3. Conciliorum Cap. Vnico Dub. 1. Cùm ergo Hispaniæ Regibus ardens iustitiæ zelus assistat, cui excipiendorum munerum ampla potestas nimis quantùm obsistit, non sunt credendi hac in parte ministris suis velle generaliter indulgere, aut eorum alicui, in quo forsitan maior esse prohibitionis ratio potest, & scandalum perniciosius: Secundò arguere, & quidem non con
temnendo discursu possumus, quia Ius Cæsaricum prohibitionem huiusmodi statuens, de Proconsulibus, & prouinciarum Præsidibus loquitur iuxta Romani Imperij dispositionem, vt constat ex l. solent §. finali, de officio Proconsulis, & l. Plebis cito. D. de officio Præsidis. Obseruant autem graues & eruditi Scriptores Proreges illis respon
l. Solent. l. Plebiscito.
dere, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 4. Cap. 9. nu. 7. vnde videntur eorum iure censendi. Tertiò, Quia Præsidibus onus præ
fatæ prohibitionis incumbit, vt vidimus, in quibus tamen eadem quæ in Proregibus ratio videtur militare, ijs non obstantibus, quæ pro eorum parte sunt à nobis adnotata. Præsides enim Regiorum Conciliorum viri magni constitui solent,
& qui Proreges in Regnis præcipuis aut fuerant, aut posteà fuerunt. Sic modo Excellentissimi Comites de Castrillo, & de Peñaranda, quorum prior ex Indiarum Consilio Prorex Neapolitanus constitutus, nunc in supremo Castellæ Consilio præsidet: alter ex Indiarum etiam Consilio in eodem Regno Prorex, ac perfunctus munere ad Indicas curas regressus, officij tanti retenta, dum abiret, proprietate. Marchio Salinarum Dom. Don Ludouicus de Velasco, bis in Noua Hispania, Prorex, in Peruuio semel, Indico Consilio datus Præses, quod & titulo gubernationis moderatus Excellentissimus Dux Metinæ, Turrium | Neapolitano potitus Proregnatu, quibus & addi magnus sanè Peres potest Marchio à S. Germano, & de la HinojoraHinojosa, Indici etiam Senatus PręsesPræses, magnis aliàs clarus muneribus, quia erat illi ad magna quæque peragenda promptum & expeditum ingenium; & qui hos præcessit omnes Excellentissimus Dom. D. Petrus de Castro, & Andrade, Comes de Lemus, prius Neapolitano in Regno Prorex, & deinde Indico Consilio Præses designatus. Et quis in viris talibus acceptione munerum periclitaturam iustitiam suspicari possit, sicut & in similibus, qui Consilijs alijs dati Præsides, non equidem minoris abollæ? & tamen legibus munerum acceptionem prohibentibus comprehensi, vt proptereà Proreges etiam comprehensos affirmare meritò debeamus.
314
*Quòd si dicatur Ius Cæsareum pro Hi
spania nullam inducere obligationem suas habente peculiares leges, & in præsenti caussa satis manifestas: id non videtur obstare: nam ex legibus Hispaniæ arguimus, quibus Præsides comprehensi, & vt excipi non debent cùm Proreges ita etiam sunt, vt contenditur, ex Cæsareo Iure vrgemus, cui neutiquam verosimile est voluisse Reges nostros contraire, cùm circa hoc generaliter loquendo vrgentiores illas reperiamus, quod apertè demonstrandum. Nain in citata l. solent sic habet Vlpianus: Non verò in totum Xenijs ab
Solent.
stinere debebit Proconsul, sed modum adijcere: vt neque morosè in totum abstineat; neque auarè modum Xeniorum excedat: quam rem Diuus Seuerus, & Imperator Antoninus elegantißimè Epistola sunt moderati, cuius Epistolæ verba hæc sunt: Quantùm ad Xenia pertinet audi quid sentimus: Vetus prouerbium est, οὐτε πανι, οὕτε παντονε, οὐτε παρὰ παντων, (idest, Neque omnino, neque semper, neque ab omnibus) Nam valde inhumanum est à nemine accipere: Sed passim, vilißimum est: & omnia, auarißimum. Et quod mandatis continetur, ne donum, vel munus ipse Proconsul, vel qui in alio officio erit, accipiat, ematue quid, nisi victus quotidiani caussa, ad Xeniola non pertinet, sed ad ea, quæ edulium excedant vsum. Sed nec Xenia producenda sunt ad munerum qualitatem. Hæc ibi, iuxta quæ apparet prohibi
tionem non esse adeò strictam, vt Xeniola accipi nequeant, quæ frequentiùs ad palati solent gustum pertinere. Postrema autem verba interpretatione videntur indigere. Dum dicitur Xenia ad munerum non esse perducenda qualitatem. Circa quæ Glossa qualitatis nomine necessitatem dicit indicatam: pro quo adducit. l. Scio D. de annuo legato. §. 1. vbi nihil ad rem. Melius probari potest ex l. Munus. la. 2. D. de Verborum significat. vbi sic
l. Munus sala. 2.
dicitur: Munus propriè est quod necessario obimus, lege, more, imperiove eius, qui iubendi habet potestatem. Dona autem propriè sunt, quæ nulla necessitate
iuris, officij, sed sponte præstantur; quæ si non præstentur, nulla reprehensio est: & si præstentur, plerumque laus est. Sed in summa, in hoc ventum est, vt non quodcumque munus, id & donum accipiatur: at quod donum fuerit, id munus rectè dicatur. Sic ibi. Xenia ergo non esse producenda ad munerum qualitatem, est dicere, non esse ita extendenda, vt liberalitas in necessitatem adducatur: quod quidem non rarò accidit: & Indis hoc esse malum non semel illatum, à nobis dictum aliàs, nonnullorum inclementia, qui in pusillis istis in Christum credentibus volunt facere necessitatem ex virtute, cùm in se ipsis virtutem de necessitate facere debuissent. Potest etiam dici muneris nomine honorarium in supremis Magistratibus designatum, ex diuisione muneris honorarij, & quod puri est oneris, de qua in l. Munus. cit. Tit. vt sit sensus Xenia non debere extendi, vt qualitatem talium Magistratuum exæquent, aut illi cum proportione respondeant, vt magnis magna dentur, eximijs eximia, sed quæ decent, & sine rubore possint ab offerentibus præsentari. Addi & illud potest, quod ex discrimine inter Xenium & munus verosimile etiam occurrit, vt Xenia non sint ad qualitatem munerum producenda, vt scilicet non tam Xenia, quàm munera, idest, largitiones quæstuosæ videantur.
315
*In l. Plebis scito. Sic Modestinus: Plebis
l,. Plebis scito.
scito continetur, vt ne quis Præsidum munus, donumve caperet, nisi esculentum, poculentumve, quod intra dies proximos prodigatur. Sic ibi Xeniorum
Authenticum Iustiniani.
licentia coarctata. Id autem Correctum nouo iure Authenticorum à Iustiniano Collat. 2. Cap. 14. §. Scriptum est exemplar huiusmodi. Vbi sic Imperator Dominico Præfecto Prætoriorum apud Illyricum, post alia: Sicut enim Curialibus parcere volumus, ita & defensorum castigare & retinere auaritiam Sancimus: & ab eis præsumere accipere à nostris subiectis, nisi secundùm quod eis administrat Respublica; aut si non est aliquod eis publicum salarium, quantùm inculpabilis antiquitas definiuit à Spontaneis ipsis magis, quàm ab inuitis accipiant: & hoc primum, & quantùm eis ad mediocrem sufficit vitæ gubernationem. Sciant enim quia si citra hæc aliquid acceperint, non solùm quadrupli subiacebunt pœnæ, sed etiam exilium habitabunt continuum, priùs eis plagis corporis infligendis. Sic Imperator. In qua tamen rigida sanctione, neque vxorum, neque filiorum adiuncta mentio, vt ij scilicet Xenia prohibeantur accipere, quod & in præfatis Digestorum legibus licet obseruemus; id tamen à Regibus nostris aliter constitutum, dum & vxores & filij munera accipere prohibentur, etiam quæ ad victum spectant: vt videre est in l. 56. Tit. 5. Lib. 2. nouæ Recopilat. ibi: Ni dadiua
alguna de qualquier valor que sea, ni cosas de comer, ni beber &c. durante sus officios:
ni lo pueden recebir mugeres, ni hijos, en poca, ni en mucha cantidad, directè ô indirectè &c. Ex quo non obscurè conuincitur leges Hispaniæ strictiores esse Cæsareis, & ita non esse admittendum in Proregibus id, quod neque in summæ post Imperialem dignitatis iudicibus permissum inuenitur.
316
*Vbi dicet forsan aliquis Iustinianum in
suo Authentico de Præfecto Illyrici non locutum, sed de inferioribus iudicibus, seu Curialibus, circa quos vult inuigilare Præfectum, ne id à subiectis recipiant, quod Edicto Imperiali cauetur: Id quod etiam ex pœnæ qualitate colligitur, postremis illis verbis: Priùs eis plagis corporis infligendis. Talis enim neutiquàm infligenda Præfecto, quem Gloriosissimum vocat, vt videtur manifestum. Sed hoc certè non videtur vrgere; nam cùm Authenticum dictum statuat ius strictius, minimè ex eo arguere licet ad introducendam laxitatem. Præterquàm quòd vigilantia ipsa commendata Præfecto, id ipsum indicat: si enim ille iuberet, & secus faceret, vana esset eius cura, | quandoquidem vna destrueret manu, & quidem validiore, quod alia construxisset. Notissimum enim est quod à Claudiano eleganter dictum:
Nec sic inflectere sensus Humanos edicta valent quàm vita regentis.
Claudianus.
Adde in rectoribus dictis rationem militare eamdem, submouendæ inquam auaritiæ, quæ malorum omnium radix: & quòd à Republica commodum suo statui salarium accipiant; quod in Peruuianis Proregibus est quam verissimum; nullis enim in vniuersa Hispanica Monarchia sublimioris notæ Magistratibus luculentius stipendium inuenietur assignatum: Quod autem de pœna dicitur, congruum suscipit intellectum, vt scilicet cum proportione accommoda accipi debeat iuxta peccantium conditionem, id quod in alijs delictorum generibus constat euenire. Ex quibus Tertiò argumentari possumus, ex obligatione scilicet aduigilandi in Proregibus, ne subiecti ministri munera accipiant, quia id commodè præstari nequit, si ipsi aliter se gerant, & quod in alijs punire pergunt, in se ipsis amplectuntur.
317
*Argui etiam Quartò potest, quia in Pro
4. Ex synditatusyndicatu.
regum Syndicatu prædicta munerum acceptio censuræ subest, & solerter agitur, ne quis de repetendo eo, quod est largitus, tractet: & solet sic petentibus reddi ante iudicialem expostulationem, vt nota ex huiusmodi tractatibus euitetur. Mutantur enim hominum voluntates, & quando neque timent, neque sperant, aliorum honori non consulunt, actione vna & vindictam & compen dium relaturi. Tandem qui accipiunt solicitè curant vt res secretò transigatur. Et quare hoc? Nam si id licitum, quid timent; soli enim qui malè agunt, odio habent lucem, luce ipsa mundi Christo sic clamante Ioan. 3. Reges certè cùm donaria accipiunt, in publica id esse luce non verentur, sicut & Dynastæ, dum à subditis id genus obsequij recipiunt; quia licitum cùm sit, non est curlucis officium reformident. Videtur ergo hoc satis verosimile.
318
*Dico Primò. Proreges Indici generali
ter loquendo non sunt à legibus acceptionem munerum prohibentibus exempti. Sic diximus citato Thesauri loco: id quod etiam adducta nuper fundamenta videntur euincere.
Dico Secundò. Quæ ad edulia spectant, aut
poculenta non videntur cum rigore prohibita. Id ex eo ostenditur, quia sic vsu receptum, & vsu quidem non quorumlibet, sed ipsorum etiam Religiosorum, qui affectum suum, quem testatum esse oportet erga viros tantos, à quibus omnes in multis dependent, sic solent reddere manifestum. Et res tales in Indijs non ea sunt regulanda mensura, quæ in Europa solet attendi, quia singularis opulentia, splendidiùs & copiosiùs exercetur. Pro quo & stat communis sententia scriptorum asserentium posse accipi munera citra mortalem reatum, quando nullum est periculum peruersionis, pro qua P. Fragosus Tomo 1. Parte 1. Lib. 3.
Disputat. 9. n. 30. alios adducens P. Tamburinus Lib. 9. in Decalogum Cap. 2. n. 7. iunctis ijs, quæ habet n. 6. P. Molina Tomo 1. Disput. 88. §. Illud admonuerim. Et alij. Atqui in Proregibus nequit cum fundamento dici, sicut nec timeri, ob receptionem munerum prædictorum peruersionis periculum incursuros: ergo sine grauis culpæ reatu illa possunt acceptare. Accedit sententiam esse multorum, non obstante Authentico citato vim suam retinere l. Solent. & l. Plebis cito admittentes, quas vidimus, largitiones; immò & legibus Hispaniæ non esse introductas sunt etiam qui tradant, vt significat P. Palaus Disputat. 2. de Iustitia,
P. Palaus.
commutatiua Puncto 21. n. 7. & 13. Quod quidem in Proregibus potiori ratione locum habet, vt nuper dicebamus. Quibus & videtur colenda,
secundùm se loquendo, nullum peccatum esse, quia vel legibus non prohibita, vel consuetudine firmata, & omnis periculo peruersionis immunis: vnde aliqui ex citatis licitam dicunt, sic autem & veniale excludunt, quia id quod sine veniali fieri nequit, licitum non est. Dixi Secundùm se loquendo, quia ex adiunctis circumstantijs vitiari potest, vt ex nimia cupiditate, aliquali scandalo, aut gloria vana, dum genus illud quasi adorationis exoptant. Quamuis & hoc vltimum honestari possit, si non vanæ sit gloriæ studium, sed cultus decentis, attenta sublimi eorum dignitate.
319
*Dico Tertiò. Si caussa aliqua apud Pro
regem criminalis aut ciuilis agitur, quodcumque munerum genus eis debet censeri prohibitum. Id probo, Quia sine graui inconuenienti stare talis acceptio nequit: non quidem ex eo quòd peruersionis periculum sit, vt diximus, sed quia si in fauorem dantis non feratur sententia, inhumanum videtur rerum illius dispendium admisisse, & non leuis querelæ occasionem præbuisse. Quòd si dicatur munus posse accipi antequàm Prorex animum suum circa ius litigantium informârit, & sententiam præconceperit: Non videtur satisfacere, quia præconcipere debuit muneris largitorem aduersa fortuna feriendum, vnde & inhumanè agendi periculo se exponit, & grauis querimoniæ. Hoc autem non euenit quando ante caussæ, nec de illa in speciali cogitatum, dicta præcurrit acceptio, quia illa non animo alliciendi Proregem in ordine ad lites, & criminales caussas videtur disposita, sed beneuolentiam sibi conciliandi, quæ omni iudiciali respectu circumscripto exoptabilis est, & potest obsequijs prædictis obtineri, & ex præfata instantia firmatur etiam idem dicendum quando sententia est in fauorem dantis munera præconcepta; quia cùm talia esse occulta nequeant, is, contra quem sententia lata est, præ dolore victoriæ, si res inter partes agitetur, Proregem muneribus corruptum inclamabit. Et licet falsò, cùm apparenti tamen fundamento, & non sine boni nominis iactura, cùm debeat ille præ alijs satis compertum diuini Spiritus dictamen amplecti: Curam habe de bono
Eccli. 41. v. 35.
nomine. Eccli. 41. v. 15. In quo quidem Proreges aliqui singulari exemplo præfulsere. Et etiamsi res inter partes non agatur, vnde timeri præfata nequeant, semper bonis nominis est timenda iactura, quia vt dictum nuper. Secretum pro talibus esse nequit, & dantes ipsi sunt etiam quandôque præcones, qui & existimare poterunt suis se obtinuisse muneribus: & certè dum ad largitiones procedunt, non rectè de ijs iudicant, quos illis flectere nituntur, & sic ad iudicia procedere, puris manibus non venturos. Et resolutio præsens, quòd ad illius auctoritatem spectat, pro se habet Iuris communis leges, & Hispaniæ pecu|liares, cum auctoribus loquentibus iuxta ipsarum mentem. Neque suffragatur quod de consuetudine Assertione præcedenti dictum, quia circa hoc illa non extat, & reuera si extaret, non esset rationabilis & legitimè præscripta, sed abusus, qui etiam circa alia minimè tolerandus, inualuit.
320
*Dico Quartò. Licet munerum accep
tio, de quibus nuper, cum ea ampliatione, quam pro Indijs admitti posse statuimus, tolerabilis sit, non tamen si ita excrescant, vt sustentationi magna ex parte deseruiant, aut ex illorum venditione copiosa pecunia redigatur. Id facilè ostenditur attentis legibus adductis, in quibus Xeniola dicuntur, vel si Xenia, cum eà tamen limitatione, vt Xeniola censeri debeant, vnde nihil contrarietatis in ipsis. Quòd verò pro Indijs augeri possint; prudenti est auctione regulandum, non ita tamen excessiua, vt locupletior inde reddatur accipiens, & illud impleatur, quod Hispano iactatur prouerbio: Quien te hace el pico, te hace ritorico. Idest, Qui tibi præstat victum, ille & te facit diuitem. Quomodo ergo Xeniola dici possint, quæ tali habentur in pretio, & copiosos in accipientibus sumptus impediunt, & ita possunt reddere locupletes?
321
*Dico Quintò. Acceptio rerum aliqua
rum Oratoria spectantium non videtur damnanda, etiam si argenteæ, aut decoratæ, nec leuis pretij sint. Probari potest, quia in hoc nihil apparet turpis cupiditatis execrationem sapiens: vnde & nonnulli circa receptionem munerum scrupulosi Proreges, circa huius generis donoria non hærent, dicentes illa non tam sibi, quàm Deo, aut Deiparæ, agnita circa ipsam singulari illorum deuotione, conferri. In quo quidem neque scandalum esse potest, quod timendum vereantur: si præsertim, & dantium conditio, & tempus, aliæque circumstantiæ, vt vitetur, expendantur. Ne scilicet ab eo, qui pendentem habet caussam accipiantur, aut pretium videatur officij, vel pompaticè deferantur. Vbi obseruandum est, quòd licet dicta munera deuotionis tribuantur intuitu, & sacris ministerijs applicanda; non ideò accipiens prohibetur quo minùs de ijs possit tempore labente disponere, quia hoc modo interpretanda est voluntas largientium, qui Proregum voluerunt obsequi voluntati, & eo vsi sunt largitionis modo, qui ipsis arbitrati sunt futurum gratiorem. Vnde aliqua ad vsus etiam non sacros apta ad illos quandoque adduci poterunt, vt candelabra, phialæ, suffumigatoria, & sic alia.
322
*Dico Sextò. Munera gratitudinis gratia
collata Proregibus, quæ pecunia non constant, admitti possunt, si exorbitantia non sint. Hoc vsus iam pridem admisit, & vtinam apud omnes cum limitationibus præfatis. Et eorum, qui vsum probarunt conscientiarum Proregum directores, ex eo fortè permoti, quòd existimarent generaliter loquendo non esse prohibita in illis munerum acceptionem, quia rem istam non curarunt penitius inscrutari, contenti circa venditionem officiorum absurdum non tolerandum amouere, qui interuenire non videtur, quando ante officij collationem nihil datur, sed eo finito, aut tendente ad finem: cùm tamen generaliter prohibitio extat, vt benè probat P. Thomas Sancius citato Cap. 1. n. 18. & 30. & P. Molina Disputat. 88. citata §. Contraria sententia. Quo pacto etiam accipiendum id quod tradit P. Fragosus nu. 39. §.
P. Fragosus
Quæres. Vbi cum Marsilio ait posse iudices aliquid ampliùs quàm merentur recipere post la
tam sententiam, quæ transiuit in rem iudicatam, si nullum de hoc intercedat pactum, & partes ex liberalitate, siue ex gratitudine donent, neque ipsi capiant pro pretio, aut ob caussam principalem. Accipiendum inquam seclusis legibus, vt sibi constet in ijs, quæ habet nu. 28. & 33. Erat autem pro eo specialis cautio l. 2. Tit. 1. Lib. 9. nouæ
Lex morænouæ Recopilat.
Recopilationis, ibi: Aunque sean fenecidos los negocios. Et verò nisi generalis prohibitio, quæ in
Obstare ostenditur.
communi sorte, & municipalibus extat, hoc modo Iure esset intelligenda, corruptioni iustitiæ porta latissima panderetur, Iudices enim spe munerum accipiendorum ditioribus & potentioribus fauerent, & ita pauperes iniquis sententijs subiacerent, & reuera iudicibus, si iustè iudicent, non est debita gratitudo, quia ad id eorum obligatio compellit officij & quando sic accidit, cùm beneficium non sit, neque etiam gratitudo debetur. Si verò aliquid gratuitum interuenerit, nec tamen constat quo id animo factum sit, neque beneficium æstimari debet, atque ita qui in lite vincunt communiter arbitrari solent pro se iustitiam stetisse; etsi caussa cadunt, de iudicibus solent conqueri, & violatam ab eis iustitiam conclamare. Et vt reuera gratuitum illud beneficij
rationem subeat, sicque gratitudinem mereatur, hæc modis alijs exhiberi potest, neque est ad munera solum modò reuocanda: verbalis enim gratiarum actio esse potest, & vrbanis officijs quandoque vtilibus gratus animus ostendi. Pro quo ita Seneca Lib. 6. de beneficijs. Cap. 29. Quam
Seneca.
multa sunt, per quæ quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus; fidele consilium, assidua conuersatio, sermo comis, & sine adulatione iucundus, aures, si deliberare velit, diligentes; tutæ si credere: conuictus familiaris &c.
323
*Cùm ergo generalis ratio gratitudinis
fundamentum non præbeat Assertioni, videndum vnde illa Proregibus suffragetur. Et in primis afferri potest vsus, de quo dictum; pro quo illis in syndicatu lis numquàm intenditur, vnde
& Regia indulgentia pro eo videtur assistere: posse enim Reges licentiam pro accipiendis muneribus largiri, videtur compertum, & ita vt certum statuit P. Palaus citato Puncto 21. §. 3. nu. 1. Vnde & vtrumque Ius esculenta, vt vidimus, & poculenta etiam iudicibus circa caussarum particularium decisionem intentis, indulgent. Quod intelligendum quandò neq;neque scandalum, neque periculum peruersionis imminet. Prædicta autem licentia præsumitur, quia Proreges copiosas Regi solent facere largitiones ex Indiarum præcipuis fructibus, auro, scilicet & argento; quas & exigi quandoque scimus, quas tamen ex salario, licet pingue illud, non ea pecuniæ copia supersit, vt largitionibus adeò splendidis satis esse queat, si largientibus notabile aliquod ex suo sit labore subsidium relinquendum, vt Regia petitio supponit, quæ circa moderatam portionem, & non circa præcipuam emolumentorum substantiam ordinatur. Prætereà ipsa Proregalis dignitas ad
hoc videtur conducere, quæ valde ad Regium | accedit; & vt eruditi Scriptores volunt apud Dom. Solorzanum supra nu. 8. supra Proconsularem, & Præsidentialem eminet, vnde mirum non est, si id genus obsequii admittat, quod gratitudinis titulo exhibetur ab ijs, qui acceptis officijs, & honorem & emolumenta pretiosa compararunt.
324
*Dixi, Quæ pecunia non constant, si exor
Cur pecunia non admittatur.
bitantia non sint. Et quod ad pecuniam attinet, ex se apparet indecorum, & rationem solutionis habere, cùm sit illa pro commercijs inuenta, & quidem xeniorum nomine ea, quæ Magistratibus offerri possunt iuxta Cæsareas leges, vt iam vidimus, designantur: xenium autem illud dictum quod dari solebat hospitibus, aut mitti ami
Quid xenium.
cis, de quo Grammatici, & Martialis Interpretes Lib. 13. qui est de xenijs, inter quæ de pecunia nihil. Posset autem mitti & admitti, quando in pecuniâ aliquid speciale esset, propter quod æstimationem sibi peculiarem conciliaret, ratione artificiosæ cusionis, splendoris, nouitatis &c. Et ita non tam commercijs, quàm amicabilibus obsequijs seruitura. Quòd verò ad exorbitantiam
spectat per se videtur apertum, & conuincitur prætereà ex dictis Assertione 4. circa illa, quæ ad victum spectant, nec non ex nuper dictis de proprietate xeniorum, & quidem luculenta adeò munera non sine graui esse nota possunt. Præterquam quòd vt comparari à donaturis queant, quibus & insuper opima est substantia futura, multa agenda sunt minimè iustitiæ consentanea, aut Christianæ pietati: Vnde ianua hæc claudenda à Confessarijs, & conscientiæ Proregum
moderatoribus. Quòd si fortè sint qui aperiant, ipsi viderint, directionis suæ rationem iudici omnium reddituri. Sed quid fortè dixerim, cum certò sciam fuisse qui dicerent Excellentissimo Proregi iuxta hæc inflexibili, vt quæreret qui accipiendorum munerum vtilia ipsi futura consilia præberet, & viam hinc timoratæ conscientiæ difficilem complanaret. Et præbuisset sanè ille, eo tamen ipso Principi Christiano suspectus, qui non placentia, sed secura conquirit.
325
*Dico Septimò. Prohibitio munerum, de
quibus diximus, obligationem sub reatu culpæ lethalis inducit. Sic citati generaliter loquentes, & alij apud ipsos. Ratio est, quia materia est valde grauis, & violatio legum prohibentium in magnum redundat Reipublicæ detrimentum: ex quo fundamento Doctores complures adducti à nobis in Thesauro Tomo 1. Tit. 2. n. 3. grauitatem obligationis desumendam affirmant. Pro quo etiam videndus Iosephus Rocafull in Praxi totius Theolo
Rocafull.
giæ Parte 3. Lib. 6. de legibus. Cap. 8. §. Sit assertio: ex materia. Quibus accedit id quod aliqui, pariter adducti, asserunt, tunc scilicet obligationem esse
grauem, quando si talis non esset, bono publico non fuisset conuenienti remedio prouisum in rebus momenti magni: quod quidem in casu nostro videtur manifestum, vbi si obligatio sub veniali tantùm sit, vix erit qui illam attendat; quandoquidem sub lethali etiam reatu vrgens, rem magnam fecerit qui illam non violauerit. Et quidem quando scandalum, aut periculum peruersionis incumbit, lethalem transgressionem futuram omnes affirmant; ex quibus prius rarò abesse poterit, & erunt non pauci qui credunt nec posterius: licet enim apud Proreges caussæ largientium munera, agitandæ non sint (quamuis & hoc sæpiùs accidere possit) sed apud inferiores iudices, ijs certè, illi tales de se benemeritos commendabunt, ex quo peruersionis periculum constat imminere. Plus enim aliquando indignatio Proregum, quàm Regum ipsorum formidatur, & nullius est qui infensos sibi eos habere non penitus extimescat.
326
*Dico Octauò. Non desunt Auctores,
qui generaliter loquendo censeant acceptionem munerum non esse lethalem. Illorum fundamentum ex multorum sententia desumitur asserentium leges pœnales ciuiles in conscientia non obligare; quod cùm probabile sit, non est cur in casu nostro non possit securè applicari, vbi de non accipiendis muneribus leges pœnas statuunt, vt vidimus n. 315. pro quibus etiam Authent. Nouo iure. C. de pœna iudicum, qui malè iudicant. & l. 1. ad finem. C. Ad l. Iul. repetund. Sic P. Tamburinus
Tambur.
n. 318. adductus. Cuius sententiam auidè arripuerunt ex ijs aliqui, de quibus agimus, vel potius eorum conscientiæ directores. Vnde cùm à me ex eis quidam (quem omnes vtinam hac in parte, sicut & in alijs Christianis dotibus sequerentur) quid tuta conscientia posset agere in casu generis huiusce requireret, & ego securam, & genio eius consentaneam responsionem præstitissem: mihi sententiam P. Tamburini proposuit, quæ proculdubio ab aliquo eius conscientiæ ductore fuerat instillata. Cui quidem opponi potest leges Hispaniæ, in quibus Proreges videntur comprehensi, pœnas non apponere, licet pro nonnullis alijs iustitiæ ministris adijciant: vt videri potest apud P. Sancium citato Dubio 1. & ita pro illis legum pœnalium libertatem à culpa non extare. Sed ad hoc dici poterit reuera pœnales esse, etiam si pœna non exprimatur in eis, quia arbitraria esse potest, quandoquidem iuxta Ius commune tales sunt, cui se conformare iudex residentiæ potest, aut aliter huius generis reum conuictum castigare. Et ita censet Leander à Murcia in Disquisitionibus moralibus Lib. 2. Disp. 5. Resolut. 34. n. 17. ex quo infert n. 18. non obligare ad restitutionem, pro eo adducens Dianam Parte 6. Tract. 6. Resolut. 59. ita sentientem cum P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum Lib. 8. Cap. 26. n. 32. & 33. in fine, vbi manifestè contrarium statuit.
327
*His addi potest id quod tradit Guilielmus
Guilielmus Herincx.
Herincx post alios Tomo seu Parte 2. Summæ Theologicæ. Tract. 3. Disput. 3. n. 172. scilicet ex consuetudine fieri posse, & frequenter fieri, vt leges
quæ appositam habent moderatam saltem pœnam temporalem, non obligent in conscientia, etsi vtuntur verbis præceptiuis. In casu autem nostro ita videtur accidere: licet enim in citatis legibus apponuntur pœnæ, ex consuetudine tamen Proregibus moderatæ tantùm imponuntur, vnde leges consuetudine temperatæ; & quando tales sunt, vt moderatam pœnam imponant, non obligare sub mortali tenent multi, qui pro argumento grauis obligationis impositionem pœnæ grauis accipiunt, vt videri potest apud citatum num. 167. & apud Rocafull suprà §. Dico 1.
Rocafull.
Benè verum est Scriptorem hunc obligationem sub mortali agnoscere, si grauitas mate|riæ subsit, etiam si pœna non adijciatur, vt diximus.
328
*Sed certè modus dicendi prædictus solido
videtur fundamento destitutus. Et applicatio sententiæ illius de legibus pœnalibus in conscientia non obligantibus minimè subsistere potest; cùm videamus Auctores pro illa stantes, circa munerum acceptionem aliter pronuntiare, vt videri in Nauarro potest, inter illos præcipuo, qui non solùm acceptionem lethalem censet, sed obligationem restitutionis ex illa resultare multoties asseuerar, vt videri est in Manuali Cap. 17. §. 31.
Nauarrus.
& 33. & in Commentario de datis & promissis Tomo 2. quia iudicat munerum acceptionem esse naturali iure prohibitam, & cùm leges sæculares supra tale aliquid cadunt, licet grauem obligationem non addant, illam tamen roborare. Pro quo n. 57. citati Capitis & n. 4. §. Quare quòd omnia & n. 5. §. Secundo quod etiam, citati Commentarij. Neque alia est mens aliorum. Et quidem neque P. Tamburinus videtur de muneribus magni
valoris locutus, quia n. 6. citato affirmat, si munera ita accipiantur à iudice, vt ab illis nec moueatur ad iniustitiam, nec periculum graue & proximum sit, vt ad eamdem afficiatur, tunc iure naturæ neque illicita, neque restitutioni esse obnoxia. Et huius generis regulariter esse munuscula ex esculentis, vel ex rebus parui momenti; quia tunc non adest caput nec vllius culpæ, nec vllius pœnæ. Quando autem Assertionem suam statuit circa obligationem per leges ciuiles, id quod ex iure naturæ habetur non excludit, sed loquitur præscindendo ab eo, quod dictum à se fuerat de iure naturæ. Atqui iuxta ipsum solum munuscula accipi possunt: immò & in ipsis periculum esse posse significat, dum ait regulariter ita contingere, vnde & aliquoties periculosa esse possunt. Quidquid ergo de obligatione sit ex legibus sæcularibus orta, quod ad rem moralem spectat, & praxim, quam securam inquirimus, non multum consideratio illa conducere potest, iuxta scriptorem dictum.
329
*Sit ergo sententia illa metaphysicè pro
babilis, quoad praxim verò rarò poterit vsui licito deseruire. Apponam autem vnum vel alterum casum in quo vsus non sit penitus damnabilis iudicandus. Prætoris officio functus magnam ex eo pecuniæ summam extraxit, cogitatque in Hispaniam se conferre, & ante nauigationem gratum se Proregi, cui eximium illum fortunæ fructum debere se conspicit, exhibere. Det tunc quod libeat, secluso scandalo, quia cessat iam quidquid obstare poterat licitæ largitioni. Item. Prorex iam finem suæ gubernationis attingens, ab ijs, quos sua beneficentia reddidit locupletes opima dona recipiens, si etiam scandalum absit, non videtur mortalis culpæ reus, quia periculum peruersionis non imminet, suo cùm sit iam officio functurus. Et videbitur forsan alicui idem dici posse, si tunc officium conferat, & grande aliquid titulo gratitudinis ipsi tribuatur. Sed opponi potest in eo palliatam esse venditionem, talis enim accelerata largitio id videtur indicare. Verùm si gratis omnino officium est datum, & accipiens eo se pacto velit gratum demonstrare, licebit illi de suis esse profusum. Quamuis timeri aliunde possit sic dantem, vt id quod dedit suppleat, & aliquid insuper pretij non leuis acquirat, in administranda iustitia non se vt oportet esse gesturum, quod incommodum non semel lamentabilis experientia comprobauit. Si alia his similia eueniant, de illis est similiter iudicandum.
SECTIO XXII.

SECTIO XXII.

Circa munerum acceptorum restitutionem. Vbi casus aliquot peculiares.

330
*DIxi de illa citato loco Thesauri, & tot
sunt Scriptores, qui ab eo onere accipientes eximant, vt non videatur sperandum seueriores in hac parte sententias valituras. Benè verum est Doctores fauentes multa requirere, vt restitutionis cesset obligatio, quæ ad vnum illud videntur reuocari, vt scilicet munerum largitio omnino gratuita sit, quod rarò in omnibus iustitiæ ministris accidere, vti valde no
Id rarò accidere. Murcia.
tandum proponit Leander à Murcia suprà n. 22. Liberalem ergo futuram statuunt, non quatenus liberalitas etiam gratitudinem excludit, sed vt coactionem importat, & inuoluntaria reputatur, vt accidit quando vexatio redimitur, aut soluitur vsura: & in negotio præsenti quando simile contingit aliquid, vt cùm ob timorem indignationis aliquid datur, vel ne ab officio amoueatur potitus illo, in quo emitur prorogatio, si reuera de amotione tractaretur, esset enim tunc palliata prorogationis emptio & venditio. Vbi Togati cuius
Non bonum Togati Consilium.
dam consilium minimè probandum occurrit, quod Proregi valde commodum futurum arbitrabatur. Ne scilicet pro officijs quidquam acciperet, vt nundinationis notam declinaret: sed verò si in fine anni, pro quo solent officia concedi, nihil rependeret gratus largitori, eum statim ab officio remoueret, cùm soleant officia pro vno concessa anno, ad alium extendi, nec sine graui possidentium incommodo coarctari. Nam reuera modus hic agendi venditionem sapit: venditur enim prorogatio, gratitudinis titulo subrogato. Vbi tamen obseruare oportet multa inuitè fieri,
quibus tamen restitutionis obligatio non succedit, quia cum tali molesto agendi modo stare potest voluntas absolutæ donationis, & ita dominium transferendi. Sic largitio elecmosynæeleemosynæ in suauis est multis, & iniucunda etiam liberalitas, quam pro status conditione conuenit exercere: & multa, dum importunè exigunt, dantur pellicibus, minimè prompta voluntate. Vnde non est exploratu facile quando in ijs, quæ Proregibus conferuntur obligatio restitutionis incumbat, vbi
In dubio quid.
leges illos dominij non reddunt incapaces, quod etiam est difficilis probationis, & quando id non constat, standum esse pro valore actus, erunt qui verosimiliter tueāturtueantur, iuxta l. Apud Celsum §. Iulia
l. Apud Celsum.
nus D. de doli mali, & met. except. & quia in dubio melior est conditio possidentis, quando scilicet possessio bona fide est inchoata, nec tenetur voluntatem dantis explorare, (sicut nec legislatoris non exactè per leges declaratādeclaratam) cùm sufficiat persuadere sibi illum non velle accipientis conscien
Quid pro praxi notabile.
tiam onerare grauissimo restitutionis onere, quod nullus ex sic dantibus solet intendere: sed cùm | quidquam Proregibus tribuunt, omnem recuperationis spem amittunt: & quandoquidem neque ipsi, neque eorum hæredes id habituri sint, omninò impertinens intentio ad restitutionem directa videretur. Vbi circa bonam fidem distinctione opus est: nam esse illa potest circa dominium rei acceptæ, licet circa modum acceptionis talis
non sit, eo quòd sit contra legem, & accidit in multis, quæ pro actionibus illicitis tribuuntur: cum translatione tamen dominij, iuxta satis communem grauium Scriptorum sententiam, & in hac ipsa, in qua sumus, materia, docent plures, viderique potest P. Sancius citato Dubio 1. nu. 30.
P. Saucius.
& alij adducti. Ex prædicto autem fundamento non iam conscientiam dubiam, sed probabilem formare possunt accipientes, ex quo securiore via procedetur.
331
*Vbi illud non contemnendæ quæstionis
occurrit, de quo illa in casus contingentia incidit, An scilicet Prorex possit aliquid magni valoris accipere propter adhibitam specialem diligentiam vt debitum alicui soluatur, partem scilicet debiti iam soluti. Et fuit qui non semel, sed iterùm acceperat, sine graui remorsu conscientiæ. Cùm enim in Hispania designatus iam Prorex de nauigatione ageret, ipsum adiuit quidam, cui debitor in Indijs erat sexaginta millium argenteorum ponderum, (iuxta vulgarem loquendi modum) seu octo regalium, petiuitque vt in vrgenda solutione faueret, mediam tantæ quantitatis partem, si res feliciter cederet, habiturus. Venit ille, & factum ita, triginta argenteorum ponderum millibus vna diligentia munerata, iudiciali inquam adhibita potestate. Iam in Indijs existenti eidem pro ęqualiæquali recuperanda summa decem millia sunt octo regalium oblata à Religiosa familia, quæ solutionem alijs tentatis medijs non valuerat obtinere. Sed eo pro potestate agente obtinuit, & suam ille sextam partem imbursauit. Et multi iam transierant anni, cùm Christianus Princeps de assecuranda conscientia solicitus, & nullum in Hispaniam circa viscosum istud genus scrupulum portaturus, quidquid ad id spectare poterat, cum doctis, & sanæ intentionis consiliarijs transigebat. Et cùm omnia iam viderentur finita, & conscientia in tranquilla esset statione composita, ab vno ex illis rogatus est an aliquid ob adhibitum officium circa solutionem debitorum accepisset? Respondit ex vero id, quod de sexta illa parte à Religiosis accepta diximus. Et cùm illi circa obligationem restitutionis stimulus esset infixus, restitutionem pollicitus est. Cumque bonum consiliarium circa obligationem proloquentem audiret, manu sellæ brachio percusso, En, ait, èex manibus modò mihi triginta octoregalium millia elapsa sunt. Recordatus enim prioris illius suæ diligentiæ fructus, quem post tot annos reperit non maturum, & ita restitutionem animo excelso destinauit.
332
*Et ratio quidem obligationis dictæ ex
communi sententia, est obuia, iuxta quam pro administratione iustitiæ nihil accipi potest, nisi cum onere restitutionis. Prorex autem interpellatus à creditore, debet iuxta muneris sui obligationem omnia præstare quæ ad obtinendam iustitiam fuerint necessaria. Sic Glossa, Couarrubias, Nauarrus, Syluester, & Medina, quos adducit & sequitur P. Fragosus Tomo 1. Parte 1. Lib. 4.
P. Fragosus.
Disputat. 9. §. 3. n. 42. & Lib. 5. Disputat. 13. §. 9. n. 220. qui & obligationem restitutionis agnoscunt, sicut in eo, qui supra iustum rei pretium aliquid accipit, quia iudex competenti salario donatus, iam laboris in cognitione & expeditione caussæ adhibiti congruum stipendium nactus est. Si dicas eum, qui emit, posse, si velit, supra iustum pretium dare quod libuerit ex aliquo amicabili respectu, & ita etiam posse litigantem, etiam secluso intuitu redimendæ vexationis. Contra est, quia si spes sit consequendi iustitiam, quam iudex tenetur exhibere sine munerum adiectione, incredibile est ingentem pecuniæ summam pro assecutione offerendam: Nemo enim ita resupinus
est, vt facilè suas pecunias iactet, & indebitas effundat, vt habetur l. Cùm indebiti de probat. & sic cùm offertur, redemptio vexationis interuenit. Sicut incredibile est daturum emptorem aliquid,
l. Cùm indebits.
supra iustum pretium, vt rem, qua indiget, comparet, si venditor iustè agere velit, paratus ex officio mercatoris; vnde si supra iustum tribuat aut donet aliquis, aut fraus, aut iniusta negatio extitit, nisi inter valde amicos res agatur, quod in casibus non accidit, de quibus agimus; si enim
vera amicitia esset, iudex promptissimè negotium expediret, & tunc omnis nundinationis species procul esset. Qualis enim amicitia illa vbi adeò est consecutio iustitiæ quæstuosa? & nihil plus pro amico agitur, quàm pro non amico fieret, immò & pro inimico? Item. Aut iustè petenti debitum apud iudicem, iuxta officij sui obligationem facturus ille vt soluatur, aut non, si operæ pretium desit? Si primum, administratio iustitiæ est, pro qua illud non debetur. Si posterius, vexatio est, & quod datur, illius redemptio. Si ad amicitiam recurritur, id prorsus infirmum: quia illa in caussa esse debuit vt se ad solutionem expediendam sine aliquo ad pretium respectu promptissimum offerret. Cumque non ita acciderit, nihil ibi ami citia præstitit: turpis ergo venditatio iustitiæ fuit. Ex quo pro casu præsenti validum deprehenditur argumentum.
333
*Quòd si dicatur specialem diligentiam
adhibitam, sine qua solutio minimè foret obtinenda. In eo quidem sunt qui faueant Doctores communiter asserentes pro speciali aliqua diligentia non debita posse iudicem aliquid supra salarium accipere. Sed in casu nostro nulla apparet diligentia adeò ingenti digna pretio præter mandatum solutionis ad partis petitionem. Nisi addatur negotium hoc extra iudicialiter fieri posse, dum iudex, & maximè Prorex accersitum debitorem admonet vt soluat, timore, si reluctetur, iniecto. Sed certè in hoc etiam iudicialis intercedit auctoritas: neque enim ab illa alienum est sic solutiones vrgere, vt forensis strepitus cesset: & ita vidimus, & videmus, Proreges hoc agendi modo & debitores ac creditores à multis quæstuosis molestijs liberare. Et quidem timorem non vt priuata persona, sed vt iudiciariam habens potestatem infligit, faciendo inquam id contra morosum debitorem, quod nequit nisi iudiciaria potestate præstare. Præterquam quòd diligentia talis pretio multò minore debuit æstimari, si talis sit titulus admittendus. Id autem quod superius diximus, manifestiùs apparet quando | debitor est fiscus: in eo enim non nisi iuxta Ordinationes Regias procedendum est, & res iudicialiter transigenda.
334
*Prætereà, si creditor dictus coràm Pro
Vrgetur claro dilemate.
rege agens peteret vt ille pro recuperando debito sibi assisteret, & ille denegaret, iniuriam proculdubio petenti inferret: aut ergo cùm dicto modo paciscitur, illam timet, aut non? si primum dicatur; id quod extali timore datur, iniquè accipitur, & cum onere restitutionis, vt ex Soto, Cardinali Toleto, P. Lessio, & P. Rebello statuit
P. Fragosus suprà n. 4. §. In foro tamen, datur enim inuoluntariè. Posterius autem si affirmetur, ergo spes est non dubia de obtinenda solutione, & ita incredibile gratis donari. Rogo enim an recuperato integrè debito dabitur summa illa excressiua nullo præcedente pacto? Quis dandam affirmarit? Neque summa dicta, neque summæ considerabilis portio, cùm videamus neque mutuò facilè dari, & sæpè sæpiùs, si detur; cum fide iussoribus, aut pignoribus. Immoderata quidem donatio numquam præsumitur, vt cum multis obseruat Muscardus Tomo 1. de Probationibus Con
clus. 154. n. 13. & 32. Id quod in summa illa à Religiosis data cernere licet. Quomodo enim Religiosi adeò excessiuas possint facere largitiones: Vnde argumento est, si ab ijs factæ, in voluntarias extitisse, & vt iustitiam assequi possent, de qua obtinenda aliter desperabant.
335
*Vbi & alius scrupulus timeri potuit, in
quam Conscientia Gubernatoris impingeret, si videlicet ex arcis Regijs pecunia extrahenda esset pro solutione dicta. Nam esse poterant Creditores, qui pro se maius ius haberent, & ita alijs præferendi. Propter istam autem rationem fauor Gubernatorum inquiri solet, & carò haberi: quo euentu manifestior est iustitiæ læsio: nam cùm multi petunt sibi debita, nec tamen obtineant, solusque opimus largitor quod petit, accipiat, non obscurè apparet procul iustitiæ respectum abesse; alij enim non accipiunt, quia non tribuunt, & currentium pariter vnus accipit brauium, quia Gubernatoris animum sua largitione corrupit. Si enim circa omnes iustitiæ respectus præualet, cur non accipiunt omnes? Fateantur ergo id, quod iustitia teste nequit sine veritatis iniuria negari. Deus enim non irridetur: & se in tuto constituant, iustitia in integrum restituta.
336
*Potest autem alicui videri non in vero
simile contrarium, ex probabili sententia, quam P. Thomas Sancius amplectitur Lib. 3. Consilior. Dub. 42. cum P. Henriquez ab eo consulto, dum affirmat Caussidicum, qui pactum init cum cliente de aliquo sibi dando, si victoria in lite obtineatur, quod est contra l. 8. Tit. 16. Lib. 2. nouæ Recopilat. vbi sic dicitur: Mandamos que ningun Abogado pueda hacer partido, ni iguala con la parte, que le dè
Lex Hispaniæ pro Aduocatis.
cierta cantidad, ni otra iguala por razon de la vitoria del pleyto
: Nihilominùs non teneri ad restitutionem, quia licet lex prohibeat acceptionem, non tamen inualidat illam, quantùm ad translationem dominij: videtur autem idem in casu nostro contingere: Nam sicut Prorex nequit quidquam pro sententia accipere, sicut & quiuis alius iudex, ex eo quòd salarium pro iustitiæ administratione recipiat; ita etiam Aduocatus, vnde excessus, obtenta victoria, iniquè in pactum deducitur, quia cùm id valde contingens sit, nec plus laboris, quam is, qui erat debitus, supponatur adhibitus, quod abundantius est, à malo est. Quod autem addi potest de inualidatione actus, eo quod in l. 8. citata, in qua solum irritatur pactum verbis illis: Ningun Abogado pueda hacer partido &c. Id inquam non videtur adeò firmum, vt proptereà sit aliter iudicandum: Nam & quando in legibus habetur Non possit, non inualidari actum in Thesauro ostendi varijs adductis Textibus: quibus addi modò potest in materia, de qua agimus, multorum sententiam esse iudices, aliosque mi
nistros, quibus munera concessa sunt animo alliciendi eorum voluntates, vt intra limites iustitiæ dantibus quoad fieri possit faueant, restituere ante sententiam declaratoriam criminis non teneri, qui attentis etiam legibus Hispaniæ loquuntur, vt videri potest apud P. Palaum Disputat. 2. de Iustitia commutatiua. Puncto 21. §. 2. n. 2. vbi adducit Patres Molinam, Vasquium, & Rebellum, & etiam apud Leandrum à Murcia adductum n. 324. Pro quo & videntur esse Couarrubias, Syluester, Caietanus, Alcocer, Medina, Gutierrez, Palacius, Nauarra, & Trullench, quos allegat P. Mendus in Bullam Cruciatæ Disp. 34. n. 74. & in statera opinionum benignarum Dissertat. 6. Quæst. 7. n. 50. dum generaliter affirmant non esse obligationem restitutionis, quamuis legibus sit prohibita acceptio ministris iustitiæ pro suo munere gerendo, & ex modò citatis, vno aut altero exceptis, reliqui tenorem legum Hispaniæ non potuerunt ignorare; nec tamen distinctionem illam P. Sancij subiunxerunt. Iuxta quæ nullum apparet discrimen inter Proregem & Aduocatum, quod attinet ad restitutionis obligationem.
337
*Quibus addi potest in Prorege iniustam
videri acceptionem, quia dum sine illa non pergit solutionem vrgere, vt est ratione sui muneris obligatus, petitorem vexat. Vnde quod accipit, redemptio vexationis est, & ita inuoluntaria largitio. Quòd si iustitiam administraturus, vt debuit, crederetur, nihil ipsi creditor impertiret. Tunc sic: Aduocatus ratione sui officij, accepto pro competenti labore pretio, tenetur alicuius caussam solicitè peragere, vt quid ergo auctarium illud prorsus indebitum, si cliens iudicat suo illum officio minimè defuturum? Nullus quidem ita sibi persuasus pecunias prodigeret, & indebitas effunderet, vt n. 332. iuxta Cæsaream legem dicebamus. Cùm ergo auctarium in pactionem venit, officij defectus probabiliter extimetur, vnde inuoluntaria promissio est, & ita eadem in vtrôque videtur ratio militare. Et nihilominùs ad restitutionem non tenetur Aduocatus iuxta probabilem sententiam, quam ita communem dicit P. Sancius vt nullum ex Auctoribus quæstionem agitantibus eum ad restitutionem damnare pronuntiet: ex quo pro iudice probabiliter etiam videtur pronuntiandum. Dici enim potest eum vexationis modum talem non esse vt translationi dominij obstet: quia neque iudex apertè partes officij sui circa solutionem negat, neque Aduocatus debitam industriæ portionem: & qui ita agit, sine spe recuperationis procedit, vnde id sequitur, quod num. 330. dicebamus.
338
*Quibus videtur euinci obligationem
restitutionis in casu dicto non esse adeò certam, vt oppositum improbabile videatur. Et quidem Religiosi, de quibus dictum, qui sextam debiti partem obtulére Proregi, benè docti erant; & licet. docti etiam possint redemptionem vexationis licitam iudicare, & accipientem suæ conscientiæ relinquere; satis verosimile est eum in hac parte, aut illos benè erga ipsum affectos, vel aliàs ritè circa materias istas instructos, securum redidisse. Quòd si his non obstantibus docto consulenti in restitutione prompte obsecutus est, id quidem ex eo accidere potuit, quòd conscientiæ suæ maiori securitati consuluit, grandævus ille, & benè diues, ac longæ nauigationi plenæ periculis iam propinquus. Vbi & addere possumus,
etsi id promiserit, quid tandem fecerit nos nescire: mutare enim animum potuit, consultoribus alijs adhibitis, aut priorum iudicium amplexus. Id autem quod ex se adeò dissonum apparet, vt summa tantoperè excedens pro diligentia circa solutionem impensa tradatur, ex eo emolliri potest, quòd huius excessus caussa sit
distantiæ adeò ingenti tribuenda, ex qua fit vt pluris æstimetur numus vnus in Hispania, quàm duo in Indijs, circa quos ius habeatur: vnde & consequenter pluris decem quàm viginti, & triginta quàm sexaginta, qui per Proregis solicitudinem expectantur. Quod quidem eatenus admittendum, vt non admisceatur tertij alicuius iniuria iuxta dicta n. 335. quæ compensanda est iuxta damni illati qualitatem. Et hæc pro casu priore, vt ad casum alium veniamus.

Casus doctrinæ valde peculiaris.

339
*PRoregi cuidam misit pretiosa quædam
Proponitur ille.
monilia ex auro & Smaragdis Vassallorum vnus, qui prætorio fuerat perfunctus munere quadam in prouincia ante illius in regnum aduentum, scribens amico, per cuius manus voluit ad domini potestatem donaria dicta transire, vt ea offerret dicens suo nomine pro eorum acceptione nullo debere Excellentiam suam scrupulo cohiberi: & quia à Vassallo illa, & finito officio alterius Proregis beneficentia comparato, & quòd de alio obtinendo minimè cogitaret. Sic factum, & dictum. Sed Christianissimus, & ex
celsissimi animi Princeps, cùm vidisset, & vxori fore gratissima perspexisset, ea noluit admittere: in quo, quod ad conscientiam attinet, nullum videbatur obstaculum: quia in lege maximè vrgente, de qua n. 336. sic habetur post alia: Ni de
persona algnnaalguna, que tratare, ô verisimilmente se espera, que tratara pleyto ante ellos, durante sus officios.
Et talis donans prædictus videbatur. Quia tamen subditus manebat in regno, & lex alia, scilicet 5. tit. 9. lib. 3. nouæ Recop. de subditis generaliter statuit, rationem reddens verbis illis:
Alia.
Y todos los subditos, si han de tener pleytos, han de venir à ellos. Cùm reuera nullus sit, cui lis intentari
nequeat, & qui non valeat etiam intentare: Est quod rationi dictæ possit opponi, scilicet in illa de Proregibus non agi, sed de iudicibus inferioribus, vnde si verosimiliter lis mouenda non sit, prioris legis indulgentia frui possunt. Et licet nullus sit, cui lis moueri nequeat, aut qui etiam non possit intentare, non omnes ad Proregum tribunal veniunt, sed ab inferioribus iudicibus dirimuntur. Vnde stare potest verosimilis persuasio de non mouenda apud illos. Nihilominùs
famæ suæ consulens in quo & negotium conscientiæ versabatur, quia valde necessaria illa generaliter loquendo, & in statu, in quo regnum versabatur, peculiari quadam ratione: munera illa satis & venusta & pretiosa reiecit, neque ininuita vxore, quæ mariti & conscientiam & famam, sicut & suam, thesauris omnibus pretiosiores reputabat. Post hæc autem nuntiatur vassalli
illius mors, cùm ante illam de suorum repulsa munerum minimè certus reddi potuisset, vtpote quæ eo iam mortuo acciderat: vnde suborta dubitatio, an rebus sic stantibus possent dona præfata admitti, quorum admissionis inconuenientia cessarunt.
340
*Et fuerunt quidem qui affirmarent licet
non penitus de sua affirmatione securi, pro qua P. Thomæ Sancij sententiam protulerunt, qui Lib. 1. de Matrimonio Disputat. 6. n. 5. absolutè affirmat posse donationem post mortem donatoris acceptari, pro quo adducit Molinam de Primogenijs Lib. 4. Cap. 4. n. 77. addens necessariò dicendum sententiam istam locum habere, quando donans ante mortem nuntium, aut epistolam ad intimandam donationem misisset: Quia cùm illud non sit mandatum donandi, quod morte mandantis finitur, sed donatio perfecta, censetur durare
voluntas donantis in nũtionuntio aut epistola, per quam intimanda erat. Quia illa gratia iam erat ex parte facta, & nuntius erat executor, seu intimator illius gratiæ: quando autem gratia facta est, potestas executoris ad illam exequendam, tamquàm accessoria gratiæ non expirat morte concedentis. Cap. si super gratia: de officio deleg. in 6.
vnde si prædicta deficiant, clarum est non posse post mortem acceptari, quia omninò necessaria sint vt acceptatio donationis in absentia factæ quidquàm prosit; etiam viuente donatore, vt habet Auctor idem n. 3. ad quem se refert. Videntur
autem requisita præfata in casu præsenti concurrere: nam & destinatus nuntius, & epistola ad eum missa, cuius interuentu res erat transsigenda. Neque enim videtur solum mandatum donationis interuenisse, sed propriam donationem transmissione munerum dictorum expressam cum circumstantijs dictis, quæ voluntatem donandi plenissimam arguebant; eo enim ipso quòd dona ab se ablegauit, donare quantùm ex se erat voluisse conuincitur, & solum executionem confidentiario interuentori fuisse commissam. Legendus est autem attentè citatus Scriptor: nam præfato n. 5. sic determinat post aliorum adductas sententias: Verius tamen est absolutè posse ac
ceptari post donantis mortem, & ita tenet Molina &c. statim, quam vidimus, infert rationem. Cùm autem deinde ait sententiam istam necessariò habere locum nuntio aut epistola concurrentibus, videtur id quasi certius quiddam adijcere, cum tamen reuera aliter concludat, & consequenter ad dicta ab ipso n. 3. Debuit ergo ad æquiuocationem tollendam, & suam aperiendam mentem ita dici: Necessariò tamen dicendum est hanc sententiam tantùm locum habere, quando donans ante mortem, nuntium &c. sine particula enim Tan|tùm, aut solùm deceptioni locus erat, quod nescio vnde processerit, nec circa illud est amplius immorandum.
341
*Illud tamen non prætermittendum, ex
eo quòd ita sentire, vt verba præseferunt, dictus Auctor crederetur nihil absurdum in tali assertione credi debuisse: cùm multorum & grauium Scriptorum sententia sit, quos refert ipse citato nu. 3. asserentium quamcumque notitiam donationis ad acceptationem sufficere. Id autem quod de donatione in absentia dicitur commune esse donationi post mortem acceptatæ ex eodem habemus, ex quo sic arguere possumus iuxta ea, quæ habet num. 5. vbi sic suam sententiam probat: & ratio est, quia ante accepta
tionem donatio ex parte donantis fuit valida & perfecta, quamuis reuocabilis, vt expreßè habetur. l. Nec ambigi C. de donat. nec fuit ante acceptationem reuocata: nec heredum donatoris præiudicium in consideratione est, &c. Tunc sic: Atqui stante valida & perfecta donatione solùm requiritur acceptatio: quæ stare sine nuntio aut epistola potest secundùm probabilem multorum sententiam, quando donatio fit in absentia: ergo & post mortem: Probatur illatio à paritate rationis, quia vtrobique donatio valida & perfecta est, licet reuocabilis, & quòd hoc vel illo modo in notitiam donatarij veniat est valde accidentarium. Ex hac ergo parte ampliùs resolutio prædicta firmatur circa casum, in quo versamur.
342
*Quæ & firmari vlteriùs potest, si cui
quam non ita exploratum appareat in eo negotio non purum mandatum, sed donationem etiam extitisse, Nam etiam si id demus, dici potest mandatum dictum non expirasse morte mandantis, iuxta id, quod habet P. Sa verb. Donatio num. 21. vbi ita scribit: Mandatum donandi expirare morte mandantis ait Couarrubias. Ego nonnihil dubito, est enim res fauorabilis, & gratia quædam. Vide verb. Mandatum. Sic ille: qui citato à se verbo num. 2. id de quo se nonnihil dubitare dixerat, absolutè pronuntiat ita scribens: Mandatum re integra finiri morte mandantis dicitur C. Mandati l. Mandatum. Sed casus quidam excipiuntur à Doctoribus; & quidem quòd mandatum per modum Constitutionis non expirat: nec, vt ego puto, quod in gratiam alicuius. Vide supra. Donatio. Sic doctus Pater, cuius sententiam probabilem affirmat P. Lessius Lib. 1.
P. Lessius.
de iust. & Iure Cap. 18. Dubitat. 6. in fine. Prætereà ex eo firmari resolutio præfata potest, quia sententiam P. Sancij plures alijs tenent, ex quibus sunt P. Rebellus de obligationibus Iustitiæ Lib. 18. Quæst. 3. num. 7. vbi & puram acceptationem sine nuntio aut epistola videtur admittere, quia de illis verbum nullum P. Lessius suprà num. 45. P. Luisius Turrianus Disput. 64.
de Iustitia Dubit. 5. num. 6. P. Oñate Tomo 2. Disputat. 29. num. 158. Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iust. & Iure Disput. 23. num. 75. Villalobos Parte 2. Tractat. 20. Difficult. 3. num. 8. Bassæus Tomo 2. verb. Promißio. num. 12. Quidquid secus sentiant alij apud Dianam Parte 8. Tractat. 6. Resolut. 95. & P. Palaum de Iust. commutat. Disputat. 2. Puncto 4. num. 11. eos sequentem, sed contrariam sententiam valde esse probabilem affirmantem, cuius fundamenta non vrgent.
343
*Arguit enim cum alijs, & ex alijs. Quia ad donationis perfectionem duæ debent
concurrere voluntates argumento Cap. si gratiosè, de rescriptis in 6. mortui autem non est voluntas. Item, acceptatio necessaria est ad essentiam donationis, quæ tamen esse nequit mortuo donaturo, quia non est qui donet, & ita esse nequit locus acceptationi, id enim accipitur quod donatur. Prætereà, sic videtur decisum in l. 2. ff. de donation. vbi ita habetur: Sed si quis donaturus mihi pecuniam, dedit alicui, vt ad
L. 2. de donationib.
me perferret, & ante mortuus est, quàm ad me perferret, non fieri pecuniam dominij mei constat. Vbi Glossa verb. Dominij, sic addit: Quamuis mihi dictam pecuniam posteà tradat. Vbi non satisfa
Glossa.
ciunt dicentes legem prædictam de mandato ad donandum intelligi, quod morte mandantis expirat, quia id ex ipsa lege non colligitur, cum nullius mandati, sed solius donationis mentio facta fuerit.
344
*Ad quæ non est operosa responsio. Ad Primum enim conceditur pro donatione duas de
bere coniungi voluntates, & ita in casu præsenti contingere, sed non esse necessariam coniunctionem physicam, sed moralem sufficere, voluntas enim donatoris moraliter perseuerat, sicut & testatoris in legitimo instrumento, aut aliàs expressa. Nec Cap. Gratiosè quidquam momenti habet ad intentum, in quo Pontifex statuit
gratiam concessam ad beneplacitum Papæ, eo mortuo expirare: secus concessam ad beneplacitum Sedis Apostolicæ, quia hæc non moritur. sic enim manifesta est voluntas Pontificis circa gratiæ extinctionem, cùm ad eius beneplacitum est concessa, qui beneplacito verè, propriè ac naturaliter in morte deficienti voluit gratiæ durationem alligare. Quod non tollit quo minùs suum beneplacitum ita possit extendere, vt moraliter existens eosdem effectus habeat, quos, si viueret habuisset. Et ita est certa positio gratiam Pontificis non expirare morte concedentis. Nec plus vrget Secundum, ad quod
similiter respondetur, posse inquam acceptari donationem, quia fuit, qui verè donauit, & modò existit moraliter: Pro quo arguere ad hominem euidenter possumus: Nam citatus Auctor affirmat valere donationem post mortem donatoris, si sit ad caussas pias. Sic num. 14. cum alijs, quos citat, & est valde recepta sententia. Nec solùm de donatione id asserit, sed etiam de mandato ad illam. Quo euentu non coniunguntur aliter voluntates, quàm modo dicto, & qui acceptat, à non existente rem captat: recurrendum ergo ad moralem voluntatis
donationem. Iam quod ad legem citatam attinet, mandati videtur mentio non leuis in illa, dum dicitur: Sed si quis donaturus. Ex quo habetur non de præsenti donatione, sed de futura esse sermonem, quæ mandato erit perficienda. Et quia satis probabile est, vt vidimus, num. 342. mandatum donandi non expirare morte mandantis, dici vlteriùs potest, intelligendam de mandante, non quidem donationem, sed pecuniæ perlationem, volente domino per se facere donationem, hoc enim designat etiam verbum Donaturus.
345
*Licet autem citatus Scriptor contra
rius videatur, id tamen post adductam resolutionem subdit, quod suffragatorem se non obscurum manifestat: nam num. 13. sic scribit: Verùm est, hoc ita sit: permittit satis probabiliter Paulus Layman Lib. 3. Sum. Sect. 5. Tractat. 4. Cap. 1. circa finem donatario vt rem sibi post mortem donantis transmissam recipiat & seruet quousque ab heredibus defuncti repetatur, quia censetur ex tacita voluntate defuncti retinere, dum heredes non repetunt. Sic ille; non quidem ex eo ductus quòd probabilis opposita sententia sit, de hoc enim ita scribit: Præterquàm quòd adhærere potest contrariæ sententiæ, quæ probabilis est. Sed ex fundamento illo de tacita voluntate defuncti, quod quidem, si solidum est, vt citatus Auctor insinuat, dum satis probabiliter id assertum esse pronuntiat, donatio talis absolutè valida est, & in vtroque foro, cùm veram dominij translationem importet: vnde licet heredes exigant, negari potest: si autem res iudicialiter agitetur, & in lite vincant, id profectò accidet, quia iudices sententiam oppositam, quæ sua probabilitate gaudet, amplectentur. Et tunc occulto se poterit donatarius foro tueri, quantùm res locum dederint quia iure possidet, & melior est illius condito, à qua nequit penitus exturbari.
346
*Hæc cùm satis alicui videri possent suffi
cere ad præfati casus decisionem, re tamen vera peculiaris remanet difficultas ex eo quod monilia dicta non fuerint à Dom. Prorege recepta, sed interuentori reddita, vnde defuit acceptatio, & ita id, quo ad essentiam spectat donationis. Sic autem rebus se habentibus non videtur repetitioni locum esse, quia iam donatio fuit extincta, & ius heredibus acquisitum, qui si adessent, dominium in re sibi vindicare possent, quod ad rem constat habuisse. Nihilominùs dicendum oppositum, pro
quo est doctrina satis opportuna Cardinalis Lugo supra nu. 76. vbi doctè obseruat post assertionem de valore donationis, pro quo est à nobis adductus nu. 342, totum hoc in rigore pendere ex intentione & voluntate donantis aut promittentis qui potest intendere vel restringere intentionem
Notanda pro eo doctrina.
suam, ita vt post suam etiam mortem perseueret, vel non perseueret, voluntas donandi vel obligandi se, & transferendi validè dominium, etiamsi donatarius post eius mortem acceptet: quod à posteriori colligitur ex eo quòd de facto testator hanc voluntatem habet circa legata, quæ quidem à legatarijs non acceptantur, nec quidem notitiam eorum habent regulariter, nisi post mortem testatoris: & tamen posita nunc acceptatione, transfertur dominium rei legatæ in legatarium ex voluntate præterita testatoris non reuocata. Poterit ergo donator similem voluntatem habere quando donat, vt efficax sit ad transferendum dominium rei donatæ, etiamsi non nisi post suam mortem donatarius sciat & acceptet donationem: non enim apparet differentia de possibili loquendo, cur voluntas testatoris hanc efficaciam habeat, & voluntas donantis non possit eam habere.
347
*Ex hoc fundamento infert n. 77. non posse
heredes donatoris reuocare illius voluntatem, sicut neque testatoris quoad legata, & nu. 78. addit regulariter loquendo non ita accidere in mandato donandi, quia illud expirat morte donantis: posse tamen contingere vt non expiret, si mandans ita velit, vt accidit in Procuratore ignorante mandantis mortem, & in mandato ad caussas pias, de quo num. 80. cum ijs, quos vtroque loco allegat, & nihil præterea addens ad suæ sententiæ probationem, ex præfatis concludens donationis valorem post mortem donatoris. Vbi tamen videri alicui posset in præfato magni Scriptoris discursu aliquid desiderari: cùm enim de possibili extensione voluntatis donatoris arguat,
addi oportebat vnde colligendum de facto veniat, existere id, quod esse possibile comprobatur, seu quibus indicijs deprehendi queat extensio huiusmodi voluntatis, quæ mortem transgrediatur. Sed reuera in sua probatione non deficit, dum in ordine ad factum ex voluntate circa legatum arguit, & nullam esse inter legatum & donationem differentiam statuit. In eo autem quod de mandato tradit, illud scilicet posse etiam post mandantis mortem locum habere, cùm id ad procuratorium non restringat, neque ad pias caussas, id certè opus erat adijci, quod dictum dicebamus: quibus scilicet indicijs possit talis extensio deprehendi. Vbi quidem ad circumstantias necessariò recurrendum, tales enim esse possunt, vt donantis, & donare mandantis voluntas verosimiliter colligatur, & tales esse, quæ in casu,
De qua in præsenti casu.
de quo agimus, occurrunt, satis videtur ex dictis manifestum, vt scilicet non solùm acceptari post mortem donaria illa pretiosa possint, sed etiam reiecta vindicari. Ad hoc enim extendere se voluntas donatoris potuit, vt in legatis accidit, & heredibus hac in parte incommodare, dum ex donatarij postrema & irreuocabili voluntate in pacifica possessione non sunt, peracta dominij translatione: se autem hoc pacto extendisse adducta conuincunt; qui enim donandi, dum viueret, adeò luculentum testimonium exhibuit, satis animum suum, si mors obtingeret, testatum voluit, vt scilicet meliori modo, quo possent, in dominium Excellentissimi donatarij peruenirent, & ita, si viueret, esset donatio: si moreretur, legatum.
348
*Addo quod videtur negotium hoc extra statum ambiguum collocare, quoad articulum, in quo versamur: reiectionem scilicet donariorum ex ignorantia mortis donatoris processisse: ignorantia autem, iuxta receptissimum in Theologia dogma, fuit inuoluntarium: vnde non plus officit id quod cum illa actum est, quàm si minimè præcessisset. Pro quo in mate
ria præsenti occurrit apud Antonium Naldum verb. Donatio §. vltimo id, quod eius verbis proponendum, sic enim ille: Donandam, à me Titio pecuniam mutuaui Seio, qui me mortuo, siue ignoranter, siue scienter, eam Titio vt mandaueram, dedit: verè fecit donatarij, quia licet mandatum morte reuocetur, tamen quia pecunia fuit dantis, mediante nempe contractu mutui, effectus mandati durat post mortem: Sed si tibi mandaui vt des pecuniam meam Titio, cui donare volebam, & me mortuo scienter illi tribuis, non habebis actionem contra heredem meum: sed sic, si ignorans me mortuum hoc feceris: propter iustam enim ignorantiam excusaris, licet mandatum sit morte finitum l. hoc iure §. quis, de donat. Hæc ille, Iuxta quæ | tributio ex ignorantia mortis facta pro nulla habet: ergo & reiectio pariter, quia caussa est eadem. Potuit ergo præfatus Princeps monilia pretiosa repetere, disponente Deo vt manuum illius puritas suffragio mortis præmium illud vxoris eius oculis desiderabile, dum minùs id cogitat, obtineret. Pro quibus hæc satis.

DVBIORVM SPECIALIVM.

Decisiones circa acceptationem donationis post mortem donantis in Societate IESV.
349
*IN Congregatione Generali II. Decre
Decretum Cong. II.
tum extat 17. tenoris sequentis Delato ad Congregationem iudicio Patrum pro Paupertate Deputatorum, de potestate Præpositi Generalis ad admittendam, & ratam habendam, post donantis mortem, vel prosecutionem, donationem à Scholastico Societatis factam certo alicui Collegio: Probauit iudicium Congregatio, suoque Decreto firmatum voluit esse in potestate Generalis admittere & ratas habere donationes huiusmodi, non obstantibus contrarijs rescriptis Præpositorum Generalium. Pro eodem est Canon. 2. & circa vtrumque ex dictis paulò supe
riùs dicendum in primis occurrit: donationes huiusmodi admitti sine vllo scrupulo posse, quia piæ sunt, vt constat, cùm sint factæ Religioni, vnde mirum est circa hoc aliter fuisse dispositum, vt vltimis Decreti verbis indicatur. Circa quod dubia aliqua se offerunt, breuiter discutienda, ex quibus sit.
550
*Primum, An ad Scholasticos solos illud
pertineat? & videtur certum non pertinere, vnde etiam ad Coadiutores extendendum, in quibus ratio est eadem, & qui multoties possunt copiosas donationes facere; immò & fecisse constat Societati. Scholasticorum ideò solùm facta mentio, quia in illis frequentiùs id accidit. Poterit autem, vt in alijs contigit, omnis dubitationis occasio subtrahi, aut Scholastici voce sublata, aut eo addito, quod aliorum statum comprehendat.
351
*Secundum, Quid Scholastici nomine
veniat? Ad quod non est operosa responsio, venire inquam omnes, qui necdum Gradum in Societate sunt adepti, etiam Sacerdotes, qui bonorum dominium retinent, de quibus possint disponere. Id quod licet non sit modo loquendi omnino conforme, qui in Bullis Pontificijs, Constitutionibus, Congregationum Decretis, & alijs Instituti tractatibus reperitur, in quibus Scholastici ij dicuntur, qui in statu studentium sunt, studijs videlicet non absolutis: quia tamen bonorum, quorum dominium permittitur durante studiorum curriculo fieri debet abdicatio, iuxta Decretum 17. Congreg. 7. §. 5. vbi quadriennium ab ingressu in Societatem assignatur, ideò de Scholastico Decretum statuit, regulari procedendi modo pariter indicato, sicut Dub. præced. dicebamus. Sicut autem ibi expeditiorem desiderauimus formam, ita & dicendum modò est ob rationem, quæ non contemnenda forsitan apparebit.
352
*Tertium, An admitti possit donatio eius, qui vota Coadiutoris Formati nuncupauit. Ra
tio dubitandi est, quia in Decreto solius professionis mentio fit, cuius nomine non venit votorum simplicium nuncupatio, sed quæ solemnis est? Licet autem emissio votorum simplicium dici aliquo modo professio possit, & in Societate Professio prima ea quæ post biennium fit, vt lo
quitur Bordonus Tomo 5. Cap. 1. de Professione Regulari nu. 98. obseruat tamen in Bulla Gregorij XIII. Ascendente Domino, sat celebri pro Instituto Societatis, emissionem simplicium votorum numquam vocari Professionem, quia eo nomine venit solemnis ex vsu Religionum. Sed responsio est facilis ex tenore Canonis sic se habentis: Do
Ea non citatæ Congreg.
natio Scholastici facta Societati paulò ante mortem, vel vota vltima, potest admitti, seu rata haberi à Præposito Generali, etiam si contingat illum priùs mori, vel vltima vota emittere, quàm donatio rata habeatur. Sic Canon. Ex quo apparet Professionis nomine, aut vltimam votorum emissionem, quæcumque illa sit comprehendere, iuxta dicta Parte 1. Sect. 7. aut Professionem tamquam præcipuam, & plus vsu receptam, fuisse positam. Et oportebit sanè vt Canoni Decretum, sublata omni dubitationis vmbra, respondeat.
353
*Quartum, An donatio facta non certo
alicui Collegio, sed Domui Professæ, Probationis, aut Residentiæ, aut iuxta Præpositi Generalis voluntatem, admitti ab eo possit? Ita sanè, quod ex identitate rationis dicendum videbatur: & nihilominùs ad submouendas dubitationum occasionculas in Canone habetur expressum, in quo, vt vidimus, non extat. Certo alicui Collegio, sed Facta Societati. Dici autem potest certum Collegium positum, quia illis frequentiùs fieri solitæ donationes. Quod si ratio dicta non videatur exacta, proptereà in Canone aut expositum ampliùs, aut emendatum. Extat quidem Decretum 58. Congregat. 2. quod post Decretum 23. quasi illius interpretatio visum est apponi, in quo statuitur non esse admittendam à Præposito Generali donationem, quam quispiam de Societate fecerit particulari alicui Societatis loco extra Prouinciam, in qua degit: sed in eo nihil de donationis admissione post mortem, quando neque viuente donatore acceptanda est. Quia verò in
Decreto dicto simplex prohibitio est, si admitteretur, valida esset, quod & haberet etiam mortuo donatore. Quemadmodùm in Congregat. 7. Decreto 17. §. 7. statuitur quod quando iudicio P. Generalis, ob graues caussas ante quadriennium prorogata bonorum possessio fuerit, nullo modo ex annuis post Nouitiatum prouentibus quidquam possessionibus eorum possit accrescere, sed ad pias caussas Prouincialis iudicio faciendas fructus tales, cum in potestate Nostrorum fuerint, impendi debere. Et nihilominus in Congreg. 11. Decreto 15. declaratio talis habetur: Ro
Decretum Congreg. II.
gata Congregatio vt declaret cuiusmodi sit obligatio ex §. 6. Decreto 17. Congreg. 7. expendendi in caussas pias fructus bonorum, quorum possessionem Nostri retinent. Declarauit, relicta in suo vigore paupertatis obligatione intuitu subditi bona possidentis, nullum Prouinciali per laudatum Decretum, in materia, votoue paupertatis grauamen imponi, neque valorem actuum elidi, quibus ipse de fructibus illis aliter disponat, aut disponi permittat. Sic ibi.
354
*Iuxta quæ stat ritè actus validitas cum
prohibitione simplici circa illum: simplici inquam tamquàm ad effectum dictum: nam aliàs grauis videtur culpa fructus tales in vsus profanos expendere eum, qui illorum Dominus non est; pro quo neque Religio illi concedit, neque potest concedere facultatem, neque ipse vt Superior eam sibi arrogare, licet aliàs ob vitanda grauia inconuenientia in repetitione eorum, quæ data sunt, largitiones tales sustineantur. Non esse autem contra votum paupertatis ex eo decernitur, quia in nullo lædimus dominium alterius vtendo re illius tamquàm propria, quia iam illud ad Religiosum, cuius est principalis radix, non spectat: neque ad Societatem, ad quam tantummodò spectat Dispensatio, quæ committitur Prouinciali, qui si ex rebus Prouinciæ quidquam notabile in vsus non pios expenderet, grauiter peccaret, nec donatio vim vllam haberet, etsi non esset exorbitans: eo quòd bona, quorum admi
nistrator est, ad loca spectant, in quibus eorum dominium residet, vel dominum certè habent, vt neque Patres Minores excipiamus, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 4. de Relig. Tract. 8. Cap. 26. nu. 11. & apud P. Thomam Sancium in Opere moral. Lib. 7. Cap. 19. num. 22. 31. & 32. P. Molinam Disput. 276. vers. Illud verò P. Les
P. Molina P. Lessius.
sium Lib. 2. de Iust. Cap. 18. nu. 83. de quo & dixerat Cap. 4. nu. 29. & alios, qui non solùm loquuntur de expensione in vsus turpes & inhonestos, sed etiam Religioso statui non conformes, vt ditare amicos & consanguineos, & quidquid sæcularem modum procedendi sapit.
355
*Sed potest obijci, Nam si ex eo Prouin
cialis tribuens fructus bonorum dictos non violat votum paupertatis, quia nullius dominium, videtur ex eo fieri non violaturum pariter, si quæ ipsi offeruntur vt prolibitu de ijs disponat, in vsus non pios expendat, quia illorum dominium ipse non comparat, neque Prouincia in communi, quia illi data non sunt, neque domus aliqua particularis, ab eamdem rationem, neque omnes; aliàs si fructus tales applicarentur vni alicui, alijs fieret iniuria, quod est dictu non parùm absurdum. Sequela autem ista non videtur vllatenus admittenda, & proptereà ratio adducta pro fundamento Decreti violationem voti paupertatis excludentis, minimè exacta & legitima iudicanda. Ad quod respondeo Prouincialem dicto in
casu votum paupertatis violare, quia de rebus disponit ad Prouinciam spectantibus: sicut enim Religiosus acquirit Monasterio, secundùm receptissimum in Theologia dogma, Canonico suffragente Iure, ita Prouincialis acquirit Prouinciæ, quæ in communi potest bona possidere, licet habere redditus nequeat aliquando, vt in Societate accidit. Neque vrget quod dicitur, ea scilicet quæ Prouinciali dantur, non dari Prouinciæ, reuera enim dantur, sicut quæ priuato dantur Religioso, Domui, cuius est habitator tribuuntur, dum aliud in ipsa non exprimitur largitione. Prouincia autem non commune aliquid per rationem est, sed domus cunctæ, in quorum commodum cadere donatio potest, iuxta prudentem administratoris dispensationem, sicut id, quod Religioso priuato datur, cedere, potest in cohabitantium omnium vtilitatem, quorum omnium est, licet nullius in particulari; nec tamen proptereà est necessarium, vt ad omnes se extendat vtilitas, cùm ad vnum aut alterum possit dirigi, aut plus indigentem, aut merentem: quamuis & contingere possit vt ad omnem Prouinciam perueniat vtilitas, si ad negotium aliquod applicetur: ex quo omnes Prouinciæ Socij emolumentum aliquod assequantur. Præterquàm quòd proprijs ille sumptibus applicare potest, & ita contributionem, quæ pro ijs à Prouincia fieri debeat, minorare.
356
*Id quod non solùm in Prouinciali verum habet, sed etiam in ipso Generali, ob eamdem rationem, quia scilicet non minùs voto paupertatis adstringitur, & exemplo alijs ratione amplioris magisterij esse debet. Et in Societate nostra adeò obligatio circa hoc vrget, vt inter casus, propter quos dimitti Generalis ab ipsa possit, sequens, habeatur: Ex redditibus Collegiorum ali
quid ad proprios sumptus assumere, vel cuiuis extra Societatem donare, vel aliqua stabilia bona Domorum aut Collegiorum alienare. Sic Parte 9. Constit. Cap. 4. §. 7. Vbi Declaratio Lit. D. sic habet: Id agitur peculiariter vt non det consanguineis, vel eis, qui coniunctionem aliquam sæcularem cum ipso habent: & non præcluditur ostium, vt fiat eleemosyna, vel detur, quod conuenit, ei, cui dari debere ad Dei gloriam Generalis sentiret. Sic ibi. Id quod in Superioribus alijs etiam locum habet, vt scilicet non solùm titulo eleemosynæ largitiones fieri possint, sed ex honestis alijs, tum consanguineis, aut alias ipsis aut Societati coniunctis. Licet autem de fructibus aut redditibus Collegiorum, & stabilibus bonis ipsorum ac Domorum Professarum fiat mentio, idem est de alijs proculdubiò dicendum ob paritatem rationis. Vnde P. Suarez suprà de pecunia in speciali locutus, in cuius vana expensione Prælatos contra officium peccare affirmat, & eo abuti cum iniustitia, & voti paupertatis violatione, dum non se vt Religiosos Prælatos, sed vt dominos in eo gerunt.
357
*Quid autem dicendum sit, quando do
nans expressè protestatur nolle se ad alios, præter Prælatos, suam exporrigi largitionem, communis cum non Prælatis quæstio est, quam Scriptores moderni discutiunt, & videri pro ea potest P. Thomas Sancius citato Cap. 19. n. 45. vbi cum
P. Thomas Sancius.
alijs affirmat reddendum largienti quod hoc pacto fuerit collatum, apud quem dominium perseuerat, & aliter in vsu contra votum paupertatis delinqui. Pro alia autem quæstione an si, Religiosus pecuniam, vel quidpiam aliud ad vsum acci
piat à sæculari liberè expendendum, eôque sine licentia Superioris vtatur, contra votum delinquat paupertatis? Negant Caramuel & Sosa: affirmat autem Cardinalis Lugo, quem sequitur Diana consulendus Parte 1. Tract. 6. Resolut. 10. & Parte 7. Tract. 11. Resolut. 18. Ex vtriusque
autem quęstionisquæstionis resolutione videtur difficilis reddi illa, quæ in memorato Decreto continetur, iuncta ratione à nobis adducta n. 354. ex eo scilicet quòd Prouincialis prouentus expendens, nullius dominium lædat: nam in vtroque casu nuper proposito nulla dominij alicuius læsio est, & tamen contra votum delinquitur paupertatis. Sed dicendum rationem adductam subsistere, non obstante illa, quæ apud præfatos Doctores occurrit. | Et quidem P. Sancius violationem voti ex eo
P. Sancius.
statuit, quia per illud adstringitur Religiosus ad nihil habendum tamquàm proprium, idest, proprio nomine aut voluntate, sed voluntate & no
mine Superioris, vt constat ex Cap. Non ditatis 12. q. 1. & ex Concilio Trident. Sessione 25. Cap. 2. de Regularibus. & Cardinalis Lugo, cuius verba Diana exscribit Tomo 1. de Iustitia. Disputat. 2. n. 50. rationem à priori esse ait quia votum obligat semper iuxta intentionem vouentis: illi autem qui in Religione emittunt hoc votum non solùm intendunt abdicare à se omne ius, sed etiam imitari statum pauperum, ita vt careant ijs rebus, quibus indigent ad vitam humanam, nec illis vtantur, nisi ex arbitrio Prælati. In casu autem, de quo Decretum procedit, nihil tale interuenit, nam Prouincialis, ad donationes prouentuum
De casu Decreti.
nullius alterius licentia indiget, vnde proprio nomine & voluntate eas exequi valet, nec proptereà quidquam contra statum pauperum committit, quia nihil sibi vsurpat, sed alijs tribuit, aliunde suæ indigentiæ consulturus, licet in modo is, quem vidimus, ab eo committatur excessus.
358
*Sed quid si pro suis vsibus quidquam
assumat? Vtique si decentes illi, nihil in eis damnabile, sicut neque in donatione facta Societati, quia vsus illi pij sunt, & in substantia & in modo nihil dissonum admiscetur. Vbi dicendum videtur etiam quadriennij tempore comparatos prouentus posse à Prouinciali dicto modo in Societatis vtilitatem impendi, non obstante prohibitione, de qua in Decreto illo 17. §. 7. vbi ita habetur: Quòd si fortè ante quadriennium expletum per
fectionis studio ducti abdicare se in solidum suis in Nostrorum vsum voluerint: solius Patris Nostri iudicio committendam hanc abdicationem censuit: qui habita personarum, locorumque ratione id statuet quod in Domino expedire iudicauerit. Sic ibi. Nam §. 6. de quo n. 353. de annuis post Nouitiatum
prouentibus pronuntiatur id, de quo nobis disputatio fuit: poterunt ergo Prouinciales de illis disponere quadriennij tempore, per biennium inquam subsequens in fauorem Societatis, nulla expectata Generalis Præpositi facultate. Sed certè aliter videtur, & pro certo dicendum: nam §. citato 17. post adducta verba sic habetur: Si tamen quadriennij huius tempore, siue de annuo censu, siue de rerum proprietate, in externas, piasque caussas disponere vellent, impediendi non essent. Iuxta quæ compertum habetur de prouentibus annuis posse à prædictis Religiosis disponi intra quadriennium, vnde ad Prouincialem huiusmodi dispositio non pertinet. Quod ergo §. priore de prouentibus post Nouitiatum dicitur, iuxta dictam limitationem est accipiendum, si videlicet ante quadriennij implementum non fuerit à potente disponere dispositio anticipata in externos modo dicto, ijs obseruatis, quæ circa abdicationes in Societate extant constituta. Vbi illud etiam circa
Decretum præfatum §. 7. obseruatione dignum occurrit, videlicet intra quadriennium non omnem largitionem in gratiam Nostrorum excludi, sed eum; quæ abdicationem in solidum, seu omnimodam, vel totalem importat, non obstante dispositione §. 3. quia potest assensus Prouincialis accedere, & non sola donantis voluntas operari: Vnde quæ totalis non est, poterit à Superiore sine peculiari P. Generalis facultate admitti, & is ipsum posteà de illa reddere certiorem. Et hoc quidem in citato Decreto 17. Congreg. 11. videre licet, dum in eo dicitur esse in potestate Generalis admittere, & ratas habere donationes post donantium mortem: ex quo fit multò id potiori iure de viuente acceptationis tempore donatore dicendum: & in vtrôque euentu est, qui acceptet id, quod Generalis ratum habeat, & est immediata Generalis ipsius acceptatio: quod vtrôque modo posse contingere, tradit in casu priore P. Rebellus n. 342. adductus. Sed circa hoc sit iam
359
*Quintum dubium. An potestas accep
tandi donationes post donantium mortem in solo Generali sit. Videtur enim ita insinuari, dum de illo tantùm decisio Decreti procedit, nullius alterius facta mentione. Sed certè non est potestas ad ista ad illum coarctanda, quia non est vnde id vniuersim possit colligi: quia ad donationes generaliter loquendo non est Generalis recursus requirendus: & cum aliunde etiam post mortem admitti posse receptissima sententia sit sine limitationibus alijs præter dictas de nuntio & epistola, quæ pluribus placent; non est cur in Societate illas confingere debeamus. Id quidem in Socie
tate statutum circa donationes, quod in Congregat. 2. Generali Decreto 23. aliàs 58. iam ex parte vidimus n. 359. & prætereà vt in manu Præpositi Generalis sit potestas probandi aut improbandi applicationem bonorum suorum alicui Collegio intra Prouinciam designato. Quo videtur supponi admissionem huiusmodi ad eum spectare, sicut spectat ea, de qua difficultas esse nequit, cùm scilicet quis bona sua ipsius dispositioni relinquit. Admonentur ibidem Prouinciales & Rectores, vt ijs, qui bona sua in beneficium Societatis distribuere pro sua deuotione desiderant, eisdem repræsentent perfectiùs fore, vt huiusmodi distributionem dispositioni Præpositi præfati committant: quibus videtur ostendi admissionem huiusmodi non spectare ad ipsos, sed ad eum, qui vniuersalem curam sustinet Societatis. Et hoc pacto diuersa loca Constitutionum conciliantur: in quibus illa est Parte 9. Cap. 3. (per errorem 5. in dicto Decreto) §. 6. vbi cùm Generali ad plenè disponendum, de bonis Societati relictis potestas concedatur, excipiuntur quæ alicui certo Collegio ab eo, qui relinquit determinatè applicata aut annexa fuerint. Ad illum ergo & non ad alios donationum pertinere videtur acceptatio.
360
*Sed hæc non obstant, quia licet ita sint
vt proponuntur, nihilominùs per concessiones Generalium possunt in multis Prouincijs donationes non leuium quantitatum admittere Prouinciales, præsertim in dissitis, & maximè Indicis regionibus, in quibus etiam si concessiones peculiares non sint, ipsa recursus difficultas sufficiens ad id meritò potest iudicari. Deinde ita vi
Pro eo praxis.
detur vsus habere, cùm donationes tales nostris Collegijs aut domibus fiunt, certus de illis redditur per superiorum litteras Generalis, vt iuxta donationum valorem spiritualia suffragia per Prouincias, aut Assistentias, aut per totam Societatem fieri iubeat, vtpotè pro insignibus benefactoribus; quod & ille præstat, nullam de admissione ab illis præstita mouens quæstionem. | Et Prouinciales ipsi intra Prouinciam, vbi primùm donationes sortiuntur effectum, aut de illo sufficiens habetur securitas, suffragia etiam indicunt, in domibus præsertim, quibus factæ sunt donationes: quod grauamen pro re incerta minimè deberet imponi; si videlicet Generalis esset admissio pro eisdem expectanda. Nec solùm Superiores admittunt, sed donata secundùm occurrentes necessitates expendunt, ea, quam Ecclesiasticæ leges circa alienationem bonorum adhibita cautione.
361
*Quod ergo de admonendo Generali di
citur, aut abrogatum consuetudine, nisi in ordine ad suffragia, aut res tantùm Consilij est. Et hoc quidem tum ex Constitutionibus, tum ex Congregationum Decretis fundari potest. In Constitutionibus inquam Parte 3. Cap. 1. §. 9. tamquam res maioris perfectionis proponitur, si Societatis alumnus circa abdicationem bonorum iudicium Præposito Generali relinquat; nec Diuus Parens maiorem obligationem circa illud addendum iudicauit. Vnde neque veniale peccatum in eo est, vel ad summum tale, accedente superioris licentia, quæ omnino necessaria est, vt violatio voti paupertatis euitetur. Iuxta Decreta 50. & 59. & Canonem 7. Congregat. 5. Pro quo præsertim vi
dendus P. Suarez Tomo 4. de Religion. Tract. 10. Lib. 4. Cap. 6. n. 5. & seqq. In Declaratione autem Lit. H. eâdem maiori perfectione proposita sic subditur: Nihilominùs si in eo propensio animi ad locum vnum potiùs quàm ad alium (quamuis imperfectum id sit) cerneretur, etiamsi iudicio superioris suum submittere vellet, certiorem tamen reddere Præpositum Generalem poterunt &c. Quòd possint ergo, non quòd teneantur, per talem declarationem habetur. In Decreto etiam 23. Congregat. 2. citato post alia sic dicitur: Si verò ea alicui Collegio
Declaratio Constitutionis,.
intra Prouinciam assignauerit, sit in manu Præpositi Generalis potestas probandi eam applicationem, vel improbandi. Sic ibi: vbi nec obligatio inferioribus Prælatis videtur iniuncta, sed supremi omnium potestas stabilita: potestas inquam etiam improbandi, non arbitraria, sed ratione regulata: vnde donationem Societati conuenientem, sine vllo improportionato ipsius instituto grauamine, nequit improbare, iuxra generalem doctrinam à P. Thoma Sancio propositam citato Cap. 19. n. 75.
P. Sancius.
de Religioso non acceptante donum sine iusta caussa, qui peccat contra charitatem impediens bonum Religionis: quod quidem in supremo
Prælato malitiam continet ampliorem, cuius est maior consulendi Religionis commodis obligatio: vnde in eo non solùm contra charitatem, sed etiam contra iustitiam videtur esse delictum, quia ex officio obligatio dicta consurgit. Stante ergo conuenientia donationis particulari loco factæ, eâque inferiori Prælato perspecta, & ita à Præposito Generali neutiquam improbabili, rigorosa recursus ad ipsum pro acceptatione cessat obligatio, quia & cessat potestas in Decreto præfato declarata. Accedit in Decreto 17. de quo suprà Congregationis 7. vbi de abdicatione præfata exquisitiùs pertractatur, de recursu in casu dicto nihil statui.
362
*Sextum, An circa donationes à Sæcula
ribus factas idem quod de sociorum donationibus sit dicendum. Ratio dubitandi ex tenore Decreti est obuia, de donatione enim à Scholastico facta procedit, & licet ad alios ampliandam dixerimus, ij omnes ad eamdem spectant Societatem. Sed verò ex dictis resolutio est constans, communi doctrina superiùs. stabilita eidem applicata: Cur
autem de solis Nostrorum donationibus actum fuerit, si quæratur, responderi potest èex re nata sumptam occasionem, quia grauis præcurrerat controuersia circa donationem prædij cuiusdam à quodam ex Nostris factam, & R. P. Generali transmissam, cuius tamen acceptatio non est inuenta post annos aliquot, & ob eam caussam lis est à Collegio quodam intentata, quia donator iam solemnem quatuor votorum emisserat Professionem. Et de prædio quidem locuta Constitutio §. illo 6. citato (sicut & de domo aliqua) non permittit Præposito Generali de illo pro suo arbitratu disponere quando certo Collegio ab eo, qui relinquit, determinatè applicatum est, vel annexum.
Quod quidem de donatione ab externis facta procedere satis indicat citatum Decretum 23. dum de huiusmodi Constitutione loquens, sic ait: Si quo pacto de nostris fratribus intelligi possunt, videlicet ea, quæ in ipsa continentur. Quia verò intelligi posse erunt fortè qui contendant, illa ad eum, quem præmiserat, reuocat, intellectum, vt scilicet à Fratribus nostris Societati relicta, vt ea
Decretum Congreg. 2.
pro suo arbitratu disponat, intra Prouinciam præstare debeat Præpositus Generalis. De exceptione autem illa nihil subdit, vtpotè satis per se manifesta. Idem autem esse de rebus mobilibus, cuiusmodi sunt pecunia, triticum, & quæuis alia, vt ibidem exponitur, ex eo ostenditur, quod ante alia præmittitur verbis illis: De ijs verò, quæ Societati
ita relinquuntur, vt ipsa pro suo arbitratu disponat &c. Atqui pecunia, triticum, & alia mobilia certo Collegio aut loco relicta, non relinquuntur Societati pro arbitratu disponenda: ergo sicut propter eam rationem prædium & domus sunt excepta, mobilia sunt similiter excipienda; aliàs dicendum erit bona huiusmodi posse pro Societatis arbitratu distribui, quod constat quàm sit absurdum. Nec de his plura: quæ autem dicta, eorum libens suppono iudicio, qui de rebus Societatis in ea possunt censorio arbitrio iudicare.
Et his modò scribendi finem facio, plura enim daturus, vt visus sum in exordio recepisse, stare promissis nequeo necessitatis interpellatione coactus; quæ regionibus in istis non rara solet accurrere, & bonis cœptis ac progressibus incommodare. Faxit Deus vt ad necessitatem omnium maximam, (Fatum Christianum) obeundam nihil infaustum intercurrat, & infaustum mihi nihil erit, nisi quod diuinæ displiceat Maiestati, aut eius inquirendæ gloriæ studium possit impedire.
Sit ergo SS. Trinitati Gloria, sit Beatissimæ MARIÆ, sit eius sanctissimo sponso Ioseph, in cuius die festo hæc scribo, sit Diuis Parentibus IGNATIO & Francisco, qui diuinam inquirentes sibi cumulatissimam meruerunt.
Loading...