PARS SECVNDA.

PARS SECVNDA.

In hac, quam prosequimur, varietate, Partium diuisio eum habet finem, qui est in Præfatione propositus, vnde hîc nihil, quod admoneri specialiùs debeat, occurrit. Sit ergo
SECTIO PRIMA.

SECTIO PRIMA.

De Pontificio Decreto circa Beatificatos. Vbi vtilia nonnulla.
1
*SAnctissimi Alexandri VII. circa Beatificatos Decretum ante annos aliquot prodiuit, post aliud Innocentij X. cuius tenorem adducit Diana Parte 9. Tra
Diana.
ctat. 10. Resol. 21.) iuxta quod multa non licent, quæ anteà aut habebantur certa, aut probabiliter ad praxim trahebantur.
Quod cùm ad Indias peruenisset, aliquæ circa illud subortæ sunt quæstiones, ex quibus illa, & quidem præcipua. An in ijs, in quibus Beatificati videbantur esse in possessione, illa posset retineri, ita vt Decretum circa futura tantùm disponeret E., Exempli g.gratia, Collocatio imaginum in Ecclesia, & in altari, festum in Natali die, aut in alio, si commodè in eo non posset celebrari, Ecclesiæ titulus, expositio publica Reliquiarum, & exportatio in supplicationibus, ac inuocatio, Patronatus, & octaua. Pro quibus vt non licerent, præter ipsius Decreti tenorem, Hispaniæ praxis ab aliquibus proponebatur, cùm tamen inde scriptum sit de huiusmodi Decreto suæ sanctitati supplicatum. Ex quo factum est vt apud nos res hæc in eôdem statu sit relicta, quem ante Decretum constat habuisse. Nihilominùs grauissimo hoc negotio vti par est considerato.
2
*Dico Primò. Beatorum imagines in Eccle
sijs & altaribus collocatæ possunt in eisdem conseruari. Id probo ex Decreti tenore, quia de futuro loquitur; estque illud doctrinæ communi conforme circa leges, quæ circa futura tantùm disponunt, vtpotè regulæ operationum, vt multis citatis docet P. Suarez lib. 3. de legibus Cap. 14.
P. Suarez.
n. 8. valde enim diuersum est statuere Pontificem vt Beatorum imagines non ponantur, ac vt positæ tollantur, quod iam respiceret futurum. Cumque hoc non iubeat, sed primum, illud, & non
Leges pro futuris ferantur.
istud, debet censeri prohibitum. Pro quo & extat manifesta decisio in Cap. Quoniam finali de Constitut. vbi sic loquitur Gregorius IX. Cùm leges & Constitutiones futuris certum sit dare for
Cap. Quoniam.
mam negotijs, non ad præterita facta trahi, nisi nominatim in eis de præteritis caueatur. Sic Pontifex. His accedit futurum scandalum ex tali nouitate: quod quidem in his regionibus, in quibus indigenarum fides adhuc tenera, debet specialiùs præcaueri. Præterquam quòd in hoc nullum apparet inconueniens: nam Beatos in altaribus collocari, intra latitudinem Beatificationis cadit, & ita stare potest vt altare occupet, nec maiori sit in culmine honoris supra Beatificationem constitutus. Sunt etiam multi, qui censeant eo ipso
quòd missa de Beato dici queat, altare eidem posse dedicari. Sic Diana Parte 11. Tract. 10. Resolut. 21. apud quem Patres Fagundez, Tamburinus, & Amicus. Sed certè horum sententia post Decretum dictum non vera euincitur, rebus vt nunc; quamuis verosimiliter illius auctores fuerint locuti, Pontificiam sic interpretati voluntatem: vbi enim adeò expressa habetur, præsumptio cessat. Et ratio est: quia cùm totum hoc negotium ab illa pendeat, potest vt sibi bene visum fuerit ritum moderari, & licet plus sit posse sacrificium in Beati honorem offerri, quàm altare in honorem eiusdem dicari, & sic in eo imaginem ipsius constitui; magis tamen est vtrumque: & id quod tale est non iudicat Apostolica Sedes expediens, quia videtur cultus ille Canonizatorum propiùs, quamuis absolutè possit cum Beatificatione componi. Et quidem si ratio illa momenti quidquam haberet, ex ea fieret nihil quod Beatificatis negatur, conuenienter stare: quia omnia illa minùs sunt, quam Eucharisticum sacrificium pro Beatificatorum honore concessum.
3
*Dico Secundò. Festa celebrari solita in ho
norem Beatificatorum diebus eorum memoriæ à Sede Apostolica designatis, celebrari poterunt non obstante Decreto præfato. Hoc non videtur ita certum vt prius: sunt autem pro eo ij, quos adducit suppresso nomine Diana suprà §. verùm oppositum, licet illis non annuat, stante Innocentij Decreto, cuius quoad hoc eadem est ratio, quæ Decreti Alexandri. Et probatur, quia licet continuatio in huiusmodi celebritate futurum quid sit, pro quo lex ferri conuenienter potest iuxta dicta, ipsa tamen Festi constitutio vt continuanda, & consuetudo circa illam, quid præteritum est, & ita non cadit supra illud. Vbi etiam locum habet quod de scandalo dicebamus: si præsertim Festa huiusmodi dotata sint, vt circa Beatum Franciscum Borgiam in hoc D. Pauli Collegio videre licet: illustris enim Matrona satis luculentam pro illius celebratione dotem viuens præstitit, & moritura confirmauit. Vbi & recepta doctrina
de consuetudine succurrit, quam lex non abrogat, nisi exprimat, iuxta id quod cum Montesina tradit Diana Parte 6. Tract. 5. Resolut. 22. Pro eodem etiam est ratio adducta Assertionis præcedentis, quòd scilicet ex hoc non consurgat speciale aliquod inconueniens, cùm id admittere possit amplitudo Beatificationis: sitque Beatificatus tali
Psal 138. v. 17.
honore dignus: Nimis enim honorificati sunt amici tui Deus. Psal. 138. neque à suæ sanctitatis mente alienum, quod iam multi sentiunt, scilicet esse de fide non posse errare Pontificem in Beatificatione, sicut neque in Canonizatione, de quo ego | Tomo 1. Theologicorum Problematum. Et Romæ sententiam istam valde esse receptam affirmat Lezana Tomo 4. Consulto 1. nu, 57. cuius illa ver
Lezana.
ba: Iuxta dicta in superioribus ex Castro Palao, & Ludouico Caspensi, quod etiam doctißimis viris vrbis arridet &c. Id quod fuit satis SS. Alexandro perspectum, vt fideli narratione cognouimus: nec mirum, cùm & libros versaret, essetque in Theologica facultate doctissimus, vt constat ex ijs, quæ diximus, Parte 1. n. 642. quod prætereà est multiplici experientia pernotum.
4
*Dico Tertio: Quod ad Patronatum aut Titulum spectat, similiter est tenendum propter
similes rationes, & quod ad Patronatum attinet, id non excedit terminos Beatificationis, vnde ciuitati Neapolitanæ, sic ea postulante, datus inter alios Patronus B. Andreas Auellinus ex illustri Congregatione Clericorum Regularium: & cum posteà Diua Patritia, & S. Franciscus de Paula Patroni accessissent, suborta quæstio est de præcedentia in publicis supplicationibus, eo quòd Diui præfati Canonizationes essent honorificentia sublimiores. In qua S. Rituum Congregatio
pro Beato Audrea sententiam protulit, vt videri potest apud Pasqualigum Decisione. 507. & quod ad Titularis prærogatiuam spectat similiter est certum, vt constat ex Bulla Sixti Quarti, quæ est 39. huius Pontificis in Bullario Emmanuelis Ro
derici, cuius tenorem exhibui Tomo 1. Theologicorum Problematum in Prolusione Apologetica. §. 8. Concedit enim vt in honorem B. Alberti nondum fastis Sanctorum adscripti erigi templa possint, id quod eius prædecessor Calixtus Tertius, vt ibidem attestatur, iam viuęviuæ vocis oraculo prærogârat. Idem est de B. Recho, qui & Patronus Ecclesiæ ac Titularis esse potest, iuxta Decretum Congregationis Rituum ab Vrbano VIII. approbatum die. 4. Iulij, & die. 24. Nouembris. an. 1629. pro quo Gauantus in Thesauro Sacrorum rituum Tomo 2. Sect. 1. Cap. 5. Tit. 2. n. 12. & Sect. 3. Cap. 9. n. 3. & Sect. 7. Cap. 10. n. 15. Cùm ergo prærogatiuæ dictæ cum Beatificatione stare possint, & possessio præcedat, à qua sine inconueniente nequeunt Beati remoueri, valde verosimile est contra eos in hac parte minimè Decretum præfatum militare.
5
*Dico Quartò. Quod ad Octauam attinet
nullum est solidum fundamentum ad eam Beatis concedendam, dum pro eo peculiaris concessio non fuerit verosimiliter comprobata. Et quidem ante Decretum dictum Alexandri iam hoc fuerat Decreto alio Innocentij X. declaratum, de quo Diana suprà & ante illud tradiderat Diana ipse
Decretum pro eo Innocent. X.
Parte 3. Tract. 5. Resolut. 9. Secutus P. Luisium Turrianum 1. 2. Tomo 1. Disput. 17. Dub. 28. & alios. Quod probo. Quia cùm ante Decretum Alexandri id fuerit Decreto Innocentij prohibitum, & ante illud etiam non fuerit solida aliqua ratio ad Octauam inducendam: quod secus factũfactum est non potuit rationabilem consuetudinem reddere, nec legitimam possessionem. Et quidem Octaua nequit Canonizatis etiam Sanctis tribui sine Sedis Apostolicæ licentia, aut iuxta Rubricas, si videlicet Patroni aut Titulares sint. Quo
modo ergo verosimile sit Beatificatis illam posse, simplici profectò pietate, concedi? vnde cùm Religiosa Augustiniana ex Recollectis Matritensibus, quæ se Regis filiam dicebat, apud SS. Alexandrum preces humillimas posuisset, vt sibi & consociabus liceret Festum B. Thomæ de Villanoua cum Octaua celebrare, à quo se miraculosè sanatam asserebat; Inde ille Canonizationis potius peragendæ occasionem arripuit; vt in Relatione authentica eiusdem Canonizationis habetur. Non ergo sibi licere cum Octaua celebrare Religiosæ illæ licitum censuerunt, sic à viris doctis circa negotium istud instructæ: quod & Religiosi Patres Augustiniani similiter pro se ipsis iudicarunt; aliàs & Monialibus eiusdem Ordinis proculdubio licuisset.
6
*Neque dici iam potest id, quod apud Dia
nam aliqui citata Resolut. 21. in fine dicunt, prædicta scilicet Decreta non fuisse sufficienter publicata, vel non fuisse recepta, vel non tollere praxim & consuetudinem communiter in aliqua prouincia receptas. Ad quæ ille sic ait: Sed ego has responsiones suis auctoribus libenter relinquo: ipsi
Diana.
videant, & de illis rationem reddant, si fortè vocentur à Sacra Congregatione. Mihi verò bonum est Romanis Oraculis reuerenter, vt facio, adhærere. Sic ille, de ijs locutus, qui de Innocentij Decreto modo prædicto sentiebant, in quo præter id, quod de Octaua dictum est, generaliter statuitur vt circa Beatificatos nihil præter id, quod concessum fuerit, peragatur, sed omnino concessionis forma seruetur. Non inquam dici potest: Nam præter id, quod citatus Scriptor prudenter admonet, & suo exemplo confirmat, præfati, de quibus sermo, de Innocentij, vt dixi, Decreto loquebantur, non de nouiore Alexandri, de cuius publicatione dubitari nequit, ideò enim ad nos Roma transmissum. Quòd autem receptum in Hispania quoad Octauas fuerit, pro certo habetur, nisi fortè ante illud ob Decretum Innocentij iam fuerant illæ sublatæ vbi Beati, aut Patroni non erant, aut Titulares. Quod ad punctum, in quo sumus, nobis sufficit. Et verò cùm de lege con
stat, & an sit recepta dubitatur, debere seruari receptissima sententia est, pro qua Bonacina Tomo 2. Tractatu de legibus. Disput. 1. Quæst. 1. Puncto. 4. n. 44. Doctores adducit, sicut & Mag. Gallegus Tractatu de Conscientia. Dub. 101. ex Societate præsertim. Et quamplures congerunt qui de conscientia disserunt, Bossius, Del beneBene, PP. Bardi, & Franciscus de Lugo. Et licet Diana Parte 1.
Tract. 10. Resolut. 3. cum P. Salas, qui posteà sententiam reuocauit & P. Azorio Parte 1. Lib. 2. Cap. 19. Quæst. 12. contrariam probabilem arbitretur; id certè locum tunc habet, quando dubium est probabile, vel tale vt ad dubitandum sit rationabile fundamentum, quia alij dicunt, alij negant, vt ex eôdem P. Azorio colligitur, dum
P. Azor.
sic loquitur: Potest eam partem amplecti, quæ negat legem vsu esse receptam. Addens statim doctrinam de probabilitate rationum vt credatur non fuisse receptam. In nostro autem casu non ita accidit, quia vt non sit receptum dictum Decretum, nullum, quod momenti alicuius sit, extat fundamentum; neque enim est pars, quæ receptum neget, ob cuius auctoritatem prudens possit dubium subintrare.
7
*Et quidem si de illo in Hispania supplica
tum, non ideò in Indijs obligatio suboritur abstinendi ab eiusdem obseruantia, quia non versatur | circa aliquid, quod ad ipsas specialiter spectet, propter quod non admittuntur dispositiones Pontificiæ, nisi fuerint in Regio Indiarum Consilio registratæ. Vnde si benè visum fuerit Indiarum Prælatis, possunt illas, & istam specialiter, de qua loquimur, ad praxim applicare. Et dubitari etiam potest an debeant, quia in Hispania occurrere aliquæ rationes potuerunt, propter quas est interposita supplicatio, quæ tamen in Indijs non deprehendantur. Et in diuersis prouincijs stare ea diuersitas potest circa legis acceptationem, vt pro certo supponit Bonacina suprà n. 32. Et ita reuera est communi sensu & praxi in ipso Concilio Tridentino. Nihilominùs quia Indiæ Regno Castellæ sunt adnexæ, & illius legibus gubernantur, de quo in Thesauro, quando supplicatio interuenit in ijs, quæ omnes concernunt, eidem standum, expectandumque est vt appareat quem supplicatio exitum sortiatur. Quam quidem posse sub debito respectu interponi, vbi ratio pro eo su
best, benè obseruat Bonacina, addens, dum Pontifex non respondet, regulariter loquendo supplicationi annuere, & legis obligationem auertere. Sic. n. 41. & duobus seqq. Pro quo & Dom. Araux. in Decisionibus moralibus Tract. 1. Quæst. 11. n. 4. & seqq. vbi & de iure Hispaniæ circa huiusmodi supplicationes, & illarum iustificatione. De quo & nos in Thesauro. Tomo. 1. Tit. 2. n. 91. & seqq.
8
*Dico Quintò. Quod ad exponendas Re
liquias spectat, sustineri potest ob iam acquisitam possessionem, & futuram ex eo notam. Est enim certissimum adorari posse, quandoquidem possunt imagines, in quibus minor ratio, quia magis extrinsecæ. Vbi & valde vrgens argumentum ex Missæ Sacrificio in ipsorum honorem oblato, desumitur: est enim id quoddam genus reuerentiæ summum. Vnde & quod in Rubricis disponitur circa humiliationem capitis, cùm Sanctus, de quo fit officium, nominatur, ad Beatos extendendum, qui & Sancti in eôdem officio sæpiùs appellantur: Beatus iste Sanctus. Domine iste Sanctus. Quo Sanctus hic de corpore &c. Cùm ergo adorari possint, & ex eo quòd expositæ habeantur notabile in conueniens non emergat, quod tamen posset ex mutatione circa hoc facta timeri, conseruari in sua possessione possunt., nec Fidelium deuotio ex mutatione fraudanda.
9
*Dico Sextò. Publica Beatorum inuoca
tio, vbi vsu firmata est, & omitti sine nota nequit, continuari potest. Probatur ex eo quòd illa non sit ita Canonizatorum propria, vt ad Beatos non possit extendi. In officio enim Sacro, & in Missa, quæ etiam cùm priuata, publica est, inuocantur. Publicè etiam in Choro, lecto Martyrologio, in quo eorum aliqui continentur, vt in Amphitheatro misericordiæ videri poterit n. 288. & seqq. quibus nunc addi potest Beata Magdalena de Pazi in eôdem, debita, vt credi debet, auctoritate, & Beata Catharina Bononiensis reposita, inuocantur, dum statim dicitur, Pretiosa. Et vt hoc interim dicam ex repositione tali Beatorum in Martyrologio illorum sententia non vera conuincitur, qui dicunt Beatificationem non
includere iudicium circa Sanctitatem eius, de quo agitur, sed solùm esse permissionem: est enim honor peculiaris dispositione Sedis Apostolicæ constitutus, qui plusquàm permissio est, vt constat: vnde aliqui, quorum memini in Amphitheatro censent eo ipso quod quis in Martyrologio extat, debere Canonizatum censeri, propter rationem dictam inuocationis, & absolutæ compellationis. Cùm ergo modus inuocationis dictus, non admodùm diuersus sit ab eo, qui in publica supplicatione accidere potest, verosimile est SS. Alexandrum non ita velle suum obseruari Decretum, vt in casu, in quo peculiares circumstantiæ occurrant, non possit Beatis honor prædictus exhiberi.
10
*Dico Septimò. Cùm Episcopis executio
Decreti prædicti iniungatur, dum illi cessant, & nihil ex stabilitis mutant, procedi potest in illis. Quod quidem in huius Limanæ Ecclesiæ Archipræsule experimur qui zelo magno circa Ecclesiasticos ritus cùm sit præditus, in hoc negotio nihil est aut aggressus, aut locutus. Quod quidem cùm accidit, non est ignorantiæ tribuendum, sed vel difficultati circa executionem animaduersæ, aut commodioris temporis expectationi. Ad eum modum, quo dicunt aliqui, tributa dum non petuntur, non vrgere obligationem in conscientiæ foro pro eorum solutione: & certè quando Pontifices volunt aliquid irremissibiliter fieri, censuras solent adijcere, quibus in casibus sibi quisque est pœnæ executor. Quamuis aliquando ad maiorem eius, quod præcipitur, firmitatem, & pœna in foro animæ, & simul etiam executionis cura alicui auctoritatem habenti soleat demandari. Quod quidem positioni præsenti non incommodat, immò roborari videtur ex ea. Et in Prælatis quidem Religionum id apertiùs videre licet, quibus à Pontifice iniungi aliqua solent suis subditis præcipienda: quod dum non faciunt, tuti illi in conscientia manent, etiam si aliàs sciant talem Pontificiam dispositionem extare. Sic enim iuxta Prophetam suscipiunt
Psal. 71. v. 3.
montes pacem populo, & colles iustitiam; & hierarchicus seruatur influxus cœlesti similis, dum inferiores à superioribus illuminati ad diuinæ voluntatis executionem progrediuntur.
11
*His addo Episcopos in huiusmodi execu
tione, viris doctis ad consilium adhibitis, nec Iurisperitis tantùm illis, sed Theologis debere procedere: vt in simili iubet Vrbanus VIII. in Decreto, de quo Sectione sequenti. Quia res magni momenti est, & cùm ad genus adorationis spectet, valde Theologica, vnde illis maximè adhærendum, si præsertim Episcopus Iurista sit: ij enim valde addicti litteræ esse solent, vnde consultissimè à Sede Apostolica dispositum, vt in S. Inquisitionis caussis Qualificatores Theologi adhibe
antur. Quod & facere Episcopi debent vbi Inquisitores desunt, cùm ipsi Ordinarij iudices sint, & ita eumdem debent modum procedendi seruare ad inquirendam veritatem, & iuxta eam iudicandum. Quod quidem in Indijs accidere potest deficientibus Inquisitoribus, & ita eorum silente Tribunali; cui defectui in tanta orbis vtriusque distantia nequit nisi post longiora temporum interualla prouideri. Et oporteret certè circa hos curam supremi Tribunalis extendi, ne fortè deficientibus etiam Episcopis confusio magna in re adeò graui, & summi profectò momenti suboriatur.
12
*Dico Vltimò. Imagines virorum aut fe|minarum fama sanctitatis illustrium, quæ in Ecclesijs constitui prohibentur, etiam habitu supplicum, retineri possunt, dum non cum laureolis, aut
radijs, seu splendoribus, & quocumque alio venerationem & cultum præseferente & indicante ponantur, quod est ab Vrbano VIII. prohibitum. Ratio est adducta superius de vi legis circa futurum tantùm disponentis, dum aliud non exprimit, sicut habetur expressum in Decreto dicto, vbi de ijs, quæ aliquid ex antè dictis præseferunt, sic statuit: In Oratorijs, aut locis publicis, seu priuatis, vel Ecclesijs (ne) apponantur, & si quæ apposita
Vrbani VIII. decretum.
sunt, amoueantur. Sic ille. Quod de amotione formali accipiendum est, scilicet in quantùm venerationem aliquam præseferunt. Vnde si ijsdem in locis talia auferantur, aut deleantur insignia, poterunt in illis, non violato Decreto, relinqui. Illud autem quod in eo apponitur, & quodcumque aliud venerationem & cultum præseferens & indicans, Sectione sequenti ampliùs exponendum.
Post hæc scripta SS. Dom. Clemens IX. in peculiari Breui ad Reginæ nostræ instantiam concessit ut Beata Rosa non solum limensis ciuitatis eius patriæ, sed totius Peruviani Regni principalis esse Patrona possit, & vt eius sestum die 26. Augusti ex præcepto ab omnibus eiusdem Regni incolis obseruetur, ex quo sufficiens videtur fundamentum haberi, vt eius imago possit publicè circumferri, sicut de B. Andrea Auellino diximus parte 2. n. 4. Et id quidem videtur prænogatiua Patronatus importare, vt inuocari Patronus publice possit, & ita etiam eius imago in publica supplicatione deferri, cum sit præ alijs, & inuocandus, & honorandus.
SECTIO II.

SECTIO II.

Circa non Beatificatos quæ sint prohibita, occasione peculiaris casus apud Indias, cum vtilibus animaduersionibus declarantur.
13
*HIc Limæ mortuus Oblatus quidam
Casus propositus.
apud Dominicanos Patres, qui natalium obscuritatem (erat enim ex Hispano & Nigra mixtim progenitus) probitate vitæ, & religioso agendi modo profligauit. Qui & aliqua fecisse miracula ijsdem Patribus attestantibus dicebatur. Vnde & ad Sedem Apostolicam scriptum vt pro eo publicè honorando remissoriales litteras iuxta consuetam formam expediendas imperaret. Et erat illius corpus in communi sepulchro, èex quo tamen extrahendum, vt in nouo Sacello infirmarij locaretur, censuerunt. Id quod aliqua cum pompa fieri, deportato in Ecclesiam, & cum solemni Missa ac concione tumulationi præaptato. Quia verò res visa est Pontificijs Decretis non conformis, apud eos, quorum intererat, inconuenientibus hoc in genere obuiam ire, deliberatione habita, id quod est ipsis opportunum, censoribus auditis visum, statuerunt.
14
*Et in eo quod dicti Patres agere voluerant, nihil fuisse quod Decretis prædictis obstaret, probari poterat discurrendo per singula. Nam èex tumulo transferre ad tumulum non erat venerationis aliquod aut cultus sublimioris argumentum: sed quia defunctus talis munus Infirmarij cum communi laude obierat, dicebatur ei deberi peculiaris hæc memoria, vt in Sacello eius
dem memoriam etiam omnium & affectum pariter ad virtutum eius imitationem prouocaret. Si enim cognatorum corpora transferre licet, non quidem sanctitatis, sed humanæ coniunctionis intuitu, vt in sepulchris alijs decenter iaceant: cur non idem liceat ex religiosa affectione, cùm non debeant esse Religiosa corpora deterioris præ sæcularibus conditionis. Ad id autem sufficere Prælatorum Religionis licentiam constat ex priuilegio Leonis X. quod ex Cespedes de Exem
Cespedes. P. Pellizarius.
ption. dist. 209. adducit P. Pellizarius Tractatu 8. Cap. 5. n. 176. vt Regulares concedere possint facultatem exhumandi cadauera, & transferendi de loco in locum. Quod quidem cùm respectu Sæcularium liceat, manifestum est respectu Religiosorum multò magis id licere.
15
*Prætereà funeralis aliqua pompa à sepul
Sicut & funeralis pompa.
chro in Ecclesiam non videtur vnde possit illicita censeri, cum neque contra aliquam sit Pontificiam prohibitionem. Licet enim per Ecclesiam non sit iter directum ad Sacellum, sed circuitu sit vtendum, ad pompam aliquam benemeriti alumni, fieri sic potest, estque illud in vsu cum Sæcularibus, vt longiori aliqua deducantur via, vt sic plura dici Responsoria possint, & comitatus laxiori spatio amplior videatur. Item in Ecclesia ob præsentiam SS. Sacramenti deuotiùs orari potuit, & Responsorium solemniùs decantari. Sic cum ex vno in alium locum defunctorum corpora transferuntur, Parochis, per quorum Paræcias fit transitus, sua iura debentur: vnde & orta quæstio an possint occultè transferri ad vitandam iurium talium solutionem. Et respondet affirmatiuè idem P. Pellizarius n. 177. Est autem ex eo
argumentum pro caussa præsenti, dum volunt talium legum auctores corpora, quæ ex vno in alium locum transferuntur, cum debita pompa deferri, qua non debent, moderata tamen, Religiosa priuari.
16
*Iam quod ad Missam solemnem spectat,
Solemnis Missa, & quæ.
licitum prorsus apparet, præsertim si aliqua sit ex ijs, quæ dici pro Defunctis possunt. Missam etiam de SS. Trinitate, vel alio modo posse cantari in die Anniuersarij talium cum Molfesio & Trullench tradit P. Quintana Dueñas Tomo 2. Singularium Tract. 14. Singulari. 2. n. 9. & ratio est, quia id non inuenitur prohibitum vbi alia prohibita extant, & exceptio firmat regulam in contrarium. Et videri alicui posset in casibus similibus translationis conuenientiùs Missam de SS. Trinitate, de Spiritu sancto. de SS. Sacramento, aut de B. Virgine cantari, quàm pro Defunctis: ea enim videtur significari Defunctum talem posse illa inter purgatrices flammas indigere detentum: quod quidem cum opinione sanctitatis eius non videtur post lapsum annorum plurium cohærere. Quod si reuera accideret, non ideò Missa pro eius gloria dicta minùs ei ex opere operato prodesset, vt est constans Doctorum sensus. Et quod ad fructum ex opere operantis pertinet, ex peculiari cultu SS. Trinitatis, Spiritus sancti, SS. Sacramenti, B. Virginis, adde & Angelorum, | cum eorum intercessione coniuncto, aut etiam Sancti Religionis Fundatoris, potest abundè quod ex ea parte deficit, compensari.
17
*Concionem etiam publicam haberi posse
Publica concio.
affirmat citatus Auctor cum eisdem Molfesio & Trullench, in qua de virtutibus talium Defunctorum agatur. Si enim Conciones pro ijs haberi solent in eorum exequijs, qui sine excellentis opinione sanctitatis mortui sunt; quantò id potiùs quando virtutum excellentia meretur apud populos commendari; vt & sic eminentibus laus impendatur debita, & alij ad eorum imitationem prouocentur. Pro quo tot sunt exempla, quæ occurrunt passim, vt non sit opus circa hoc diutiùs immorari, & hunc morem laudandi defunctos apud antiquos viguisse, maximeque apud Romanos, ostendit Alexander ab Alexandro Lib. 3, die
Alexander ab Alex.
rum genialium Cap. 7. vbi Tiraquellus cumulum eruditionis adiungit. Qui & apud Ecclesiæ Patres obseruatus, vt videri in Diuo Gregorio Nazianzeno potest, D. Gregorio, Nysseno, D. Ambrosio, D. Ioanne Chrysostomo, D. Maximo, D. Bernardo, & alijs.
18
*Sed his non obstantibus multi moderationem circa præfata habendam censuerunt. To
tus enim ille apparatus eò videbatur tendere, vt defunctus, de cuius iam diu erat quòd agebatur cultu apud Sedem Apostolicam obtinendo, aliquod haberet venerationis augmentum. Sin minùs quid opus erat nouo illo apparatu, cùm translatio posset secreta cæremonia celebrari. Vnde licet nihil ex præfatis se solo videretur obstare, coniunctum illud publico plausu conquisito, contra Sedis Apostolicæ mentem & verba prorsus apparebat. Amoueri iubentur imagines, vt vidimus num. 12. in quibus aliquid esset venerationem & cultum præseferens & indicans: & an non venerationem & cultum præse fert defunctum ante annos plures honorifico ritu transferre, vulgata translatione, & concione prænuntiata? Quando ergo tale quid ex honore talibus impenso colligi aut timeri potest, neutiquam est permittendum, etiamsi actiones honorificè aliàs videantur permissæ. Et hoc est quod nomine scandali significant aliquando Scriptores, vt videri potest apud Lezanam Tomo 2. verb. Sanctorum cultus num. 6. &
P. Palaum Tomo 2. Tractat. 8. Disputat. 2. Puncto 3. num. 7. & 8. & P. Quintanam suprà. scandalum enim ex eo contingere potest quòd adstantes ad cultum non debitum prouocentur. Si enim ipsi nihil aliud, quàm quod vident fieri, & eodem modo præstent, nullum ibi scandalum est. Periculum ergo dictum nomine scandali significatum, quod præcauendum etiam Benè aduertit P. Baldellus Tomo 2. Lib. 3. Dispu
P. Baldellus.
tat. 13. num. 21. Id quod in casu nostro præsertim videtur locum habere potuisse. Cùm enim defunctus dictus ex ijs fuerit, qui Mulati dicuntur dum tales, qui magno in numero sunt, cum sic celebrari conspicerent, & alij ex Æthiopum & Indorum promiscua turba, Sanctum existimarent, & Sanctorum eidem cultum adhiberent, ea cultus discrimina, de quibus Doctores agunt, distinguere nescientes. Quod quidem & in Hispanorum vulgo etiam accideret: quis enim ex vulgo circa ista peritus? Licet ergo prædicti Patres in nullo se velle dicerent Decretis Pontificijs contraire, de quo dubitari non poterat; nihilominùs quia actio ipsa non videbatur illis conformis, moderatio visa est adhibenda, vt reipsa adhibita est, prohibita concione.
19
*Et quidem licet concio haberi possit in
exequijs, quæ post mortem fiunt, insolita tamen post annos à morte plures ad nihil videtur deseruire, nisi vt populus ad peculiarem venerationem excitetur: præsertim concurrentibus alijs, de quibus suprà: si prætereà sint narranda miracula, quæ dum non audit populus, vix aliquem de sanctitate laudati solet notabilem conceptum efformare. Quid autem circa hoc à Sede Apostolica habeatur dispositum sciunt Theologi, quibus Vrbani VIII. Decretum non po
test non esse perspectum, quod plures adducunt, & inter alios P. Pellizarius Tractat. 6. Cap. 4. num. 50. & 51. Lezana Tomo 1. Cap. 12. n. 39. & Tomo 2. citato num. 6. Bassæus Tomo 2. verb. Reliquiæ Sanctorum. Integrum autem habetur apud Dianam Parte 4. inter Pontificias Constitutiones ad S. Tribunal Inquisitionis spectantes, & verò miracula aut reuelationes in libris vulgari omnino ibidem prohibitum inuenitur: quod autem voce vulgari nequeant, non ita apparet, attento Decreti tenore: & est hoc solerti obseruatione dignissimum, in quo non videntur Scriptores ita exactè vt par erat, processisse.
20
*Quod ergo ex vi præfati Decreti, nul
Quod ad S. Tribunal spectat.
lo modo vulgari prædicta queant, praxis S. Tribunalis videtur ostendere, quia Domini aut in speciali prohibent, cùm aliquid occurrit, vt in casu dicto, aut prædicata reprehendunt. Et prætereà in ipso Decreto videtur habere fundamentum, dum in eo sic dicitur: Vt autem præmissa diligentiùs obseruentur: vniuersis & singulis tam Or
Decretum citati verba.
dinarijs, quàm hæreticæ prauitatis Inquisitoribus, districtè præcipit vt in sua quisque diœcesi vel Prouincia sedulo peruigilet, ne sine approbationibus prædictis imagines cum memoratis signis exponantur, aut miracula, reuelationes, ac beneficia prædicta publicentur, aliâve contra superiùs disposita fiant. Sic Pontifex. Vbi cùm absolutè publicationem prædictorum sedula diligentia impediendam præcipiat, ad omnem tum scripto, tum voce videtur Decretum extendendum. Vbi enim lex non distinguit, neque nos distinguere debemus, & propositio indefinita æquiualet vniuersali, & sic alia de vulgaribus axiomatibus.
21
*Sed verò cùm præfata dispositio ad præ
cedentia referri debeat, non est in illa vis ea, quæ primo se prodit aspectu. In præcedentibus enim nihil de publicatione voce facta continetur, vt est ex Sermonis processu manifestum. Notatur abusus in eo quòd miracula & reuelationes, aliaque beneficia à Deo per eorum interceßiones accep
Sed libris editis.
ta in libris rerum ab ipsis gestarum enarrentur. De voce nec verbum. Sequitur prohibitio: Ac pariter imprimi de cetero inhibuit libros eorumdem hominum, qui Sanctitatis, vel Martyrij fama, vel opinione (vt præfertur) celebres, èex vita | migrauerint, gesta, miracula vel reuelationes, seu quæcumque beneficia tamquàm eorum intercessionibus à Deo accepta continentes &c. Ecce circa scriptos libros totam tendentem prohibitionem. Cùm ergo & Ordinarios & Inquisitores vrget; vt sedulò circa impediendam publicationem peruigilent, non de alio publicationis genere, quàm de præfato accipiendum, quod vltimis illis verbis comprehendit: Aliave contra superiùs disposita: planè indicans ea, quæ nuper expresserat, non alia esse, quàm ea, quæ cum prohibitione præmiserat, & à præfatis iudicibus volebat ad omnimodam obseruantiam sedulo peruigilio deduci. Estque id iuxta vulgares Iuris regulas à Doctoribus passim allegatas, scilicet quòd dispositio omnis inspicitur & interpretatur prout verba diriguntur. Pro quo Barbosa Tractatu de Axiomatibus Iuris. Axiomate 73. num. 17. Item, verba quantumuis generalia debent
restringi ad rationem & caussam, propter quam fuerunt prolata, & intelligenda sunt secundùm ea, quæ præcedunt. Iuxta leges & auctores apud eumdem Axiom. 222. nu. 28. vbi & nu. 40. Quòd verba generalia restringuntur secundùm subiectam materiam. Ex dictione etiam superiùs, quæ eadem est cum dictione suprà cùm adijcitur verbis Dicta, aut Disposita, idem colligitur: Est enim relatiua ad præcedentia cum omnibus suis qualitatibus, per Textus & Doctores apud eumdem Tractatu de Dictionibus, Dictione 395. Cùm ergo Alia superiùs disposita dicuntur, illa ipsa, & non alia, aut alio modo intelligenda veniunt.
22
*Cùm ergo hæc ita se habeant, si quando
contingat à DD. Inquisitoribus miraculorum aut reuelationum euulgationem prohiberi, non videtur id ex vi præfati Decreti procedere, sed quatenus attentis circumstantijs videtur ad venerationem & cultum conciliandum tendere; sicut actiones aliæ, de quibus dictum, & licet in Concilio Tridentino circa miracula specialis etiam
Concilium Trident.
extet prohibitio Sessione 25. de Reformat. in Decreto de inuocatione &c. Sanctorum. Quod ibidem traditur, ad Episcopos spectat, sicut & Reliquias approbare. Vbi & notandum ibi non prohiberi publicationem, sed admissionem, sic enim ibi: Nulla etiam admittenda esse noua miracula, nec nouas Reliquias recipiendas, nisi eôdem recognoscente & approbante Episcopo. Possunt ergo in Concione narrari, quamuis admissa non sint, nullam maiorem eis auctoritatem tribuendo, quàm sit ea, quæ humanæ fidei debeatur. Per quod conciliari potest locus iste Concilij cum alio eiusdem Sessionis in Decreto de Purgatorio, vbi cùm de Concionatoribus sit sermo, inter alia sic additur: Incerta item, vel quæ specie falsi laborant, euulgari ac tractari non permittant. Scilicet Episcopi. Possunt enim miracula (& de reuelationibus idem est iudicium) certa esse ea certitudine, quæ ad eorum narrationem sufficiat, & ita specie falsi non laborare. In quo Concionatorum conscientia & prudentia conuenitur.
23
*Si dicas Concilium eodem modo loqui
de miraculis ac Reliquijs, & ita ex eo videri consequenter inferri, quòd sicut Reliquiæ exponi nisi approbatæ nequeunt, ita neque miracula. Id non vrget. Admitto enim illationem, & ideò assero miracula non posse proponi vt certa & ab omnibus necessariò recipienda, sicut in Reliquijs seruare Concilij dispositione tenemus. Est prætereà inter illa notanda diuersitas, quòd in Reliquijs, cùm minimè certæ morali certitudine sunt, magnum est inconueniens in earum expositione ad venerationem, quòd scilicet adoratio immerenti tribuatur: quod tamen in miraculis non ita accidit, cùm iuxta verosimilia fundamenta populo in Concionibus proponuntur. Vnde Ecclesia, quæ in adoratione Reliquiarum adeò cauta est, in Officijs Sanctorum aliqua solùm prout apud Ecclesiasticos Scriptotes occurrunt, solet proponere, quæ in
certa aliquando sunt, vnde ea Scriptores aliqui non admittunt. Sic annorum numerum ab orbe condito in Festo Natiuitatis Domini, Crucem in aëre visam in prælio illo insigni, quod in Hispania celebratur Titulo Triumph. S. Crucis, de quo plures dubitant. Sicut de aliquorum Apostolorum gestis in eorum Officijs enarratis. Vnde & in libris de nouo editis miracula narrari perspicimus, & reuelationes annuentibus Prælatis, dum ea in illis cautio ab Auctoribus adhibetur, ea scilicet non vt inconcussæ auctoritatis, sed vt fidei humanæ fouenda suffragio, à se pro fidelium pietate promouenda vulgari. Pro quo Lezana Consulto 1. nu. 27. & 28. ex. P. Bal
Lezana.
dello.
24
*His ergo circa casum præfatum præliba
Quid non permissum.
tis, videndum restat quid erga non Beatificatos vlteriùs liceat: circa quod iam illorum modum dicendi reiecimus, qui omnia licere affirmant, quæ non sunt expressè prohibita, quæ ad laureolas, radios, seu splendores, reducuntur. Cùm enim, vt vidimus, in Decreto prohibitum appareat quidquid cultum ac venerationem præ se fert, aut indicat; aliquid profectò ampliùs debet prædictis adijci, quandoquidem prædicta verba neque superflua existimari debent, neque vt synonima interpretanda. Vbi quòd ad laureolas at
tinet oportet priùs exponamus. Circa quod P. Quintanad. suprà nu. 7. laureolas prohibitas esse dicit, quæ ex splendoribus, aut luminis radijs ex eorum capite emanentibus, aut circa eorum capita effulgentibus, efformantur. Illis enim lumen inaccessibile, quo Beati fruuntur in gloria, & corporum claritas, qua resurgendo fruentur, designatur, vnde illæ solis iam canonicè declaratis, sanctis, aut Beatis debent tribui ex Pontificia institutione. Addit num. 8. coronas alias ex diuersarum arborum folijs confectas non prohiberi, quia communes illæ victoribus sunt, vnde communiter imagines cum illis permittuntur, videntibus Prælatis, & minimè repugnantibus. Idem autem quod laureolis dictis significari diademate ex lineis in formam arcus conformatis, quo sæpissimè depinguntur, ipse & alij contestantur.
25
*Sed contra hoc esse videtur, sic ex
Commodior explicutio.explicatio.
plicatam laureolam, superfluè expressam, quandoquidem nihil aliud significat, quam radios & splendores ex capitibus emanantes. Verba autem in legibus debent aliquid operari, & non esse superflua: proinde ita debent intelligi, ne maneant sine effectu: vt multis Tex|tibus & auctoribus exornat Barbosa Axiomate
222. citato num. 11. & cum Coronæ etiam ab Angelis allatæ non videantur prohibitæ, quandoquidem, vt dictum est, Prælatis non reluctantibus sic vsus obtinuit, qui, & Romæ videtur ad
missus, aliud certè quærendum, ad quod se prohibitio debeat extendi. Et certè nullum apparet commodius, quàm id, quod diadema dicimus, siue semicirculus sit in capite eminens, qui picturis aptior; siue integer, vt in statuis. In picturis enim non ex radijs aut splendoribus formari solitus, & ei congruit Coronæ etymon iuxta Grecam originem, est enim à Κορονις, seu Κορωνι sic dicta, est autem Coronis summitas circuli, vt exponit Carolus Paschalis Lib. 1. Cap. 1. Si autem
Coronis quid.
quæras cur circulus aut summitas, seu semicirculus prohibiti sint, qui speciem coronæ non ita præseferunt, cùm tamen coronæ permissæ sint: Ratio discriminis ex EcclesięEcclesiæ dispositione reddẽdareddenda, quæ in vno voluit gloriam significari vt certò iam obtentam, non in alio. Et dispositionis ratio ea etiam esse potuit quòd modus diadematis dicti numquàm est vsu receptus ad heroum excellentiam designandam aut alias coronas promerentium, vnde opportuit ab Ecclesia ornamentum aliquod speciale pro sacris imaginibus decerni, quo eorum, quos exprimunt, gloria signaretur. Quod & in titulo videre licet, quo Ecclesia vtitur ad eorum beatitudinem indicandam, vocat enim eos Sanctos, quod quidem non est apud Ethnicos inuenire Latina vsos lingua, vt numina
etiam honorarent sua. Diuos quidem vocarunt Cæsares; quo titulo etiam Ecclesia vtitur, & sanctis attribuitur: sed non ita vt iuxta antiquitatis ritum Imperatoribus, ac Regibus, summisque alijs velit negari Principibus, vnde in eorum elogijs illud solet esse principium D. O. M. scilicet Diuo, Optimo, Maximo, cùm scilicet opus aliquod eisdem dedicatur. Numquàm tamen Ecclesia compellationem sancti erga ipsos pateretur.
26
*Quòd si erga Pontificem Summum ita
fert antiqua consuetudo, dicitur enim Sanctus Pater, & etiam sanctissimus: titulus quidem sanctitatis, non personæ vt talis, sed dignitatis est, & commodè stare potest, eo quòd propter vices Christi in terris eo possit compellari nomine, quod est proprium Beatorum, & quia eminenti quadam ratione, & cum maxima amplitudine id continet, quod apud homines reddere potest Dei seruos insignes maximè gloriosos, quandoquidem canonizare potest, & sic titulum Sancti conferre multis, quo gloriosior nullus. Sic & Ecclesia vocatur Sancta, quia in ea est cælestis potestas, qua fieri sancti possint, per magisterium scilicet, & Sacramentorum administrationem. Nihilominùs nomen sancti non est vsurpandum nisi adiectiuè, vt scilicet adiunctum alteri significanti dignitatem, quia aliàs sensus mutatur: vnde stare posset quòd nomen Sanctißimi solitariè & antonomasticè posset esse in vsu, non tamen ideò nomen Sancti vllatenus admitti deberet: vt si Romæ diceretur, sic iubet Sanctissimus, Sanctissimus ægrotat, Sanctissimus se contulit in Vaticanum, & sic in alijs. Quia nomen tale ad designandum Pontificem destinatum est, non ita aliud, nisi vt alteri additum. Et in hoc nulla est alia quærenda
ratio. Neque Sanctissimi compellatio maiorem gradum sanctitatis semper indicat, quam sit eius, cui nomen est Sancti tantùm attributum, vt videre licet in Officio sacro: nam de D. Petro Alexandrino loquens Ecclesia in lectione de eôdem sic habet: Petrus Episcopus Alexandriæ post Theonam virum Sanctissimum, sanctitatis & doctrinæ splendore non solùm illustrauit Ægyptum, sed toti luxit Ecclesiæ Dei. Vbi quidem cùm maiorem & sanctitatis & doctrinæ splendorem in D. Petro agnoscat & prædicet, illum Sanctissimi titulo non effert, quo Theonam extollendum iudicauit,.
27
*Inquirendum autem restat an præter dia
dema, radios & splendores aliud sit, quod à Pontifice prohibitum debeat reputari; nam reuera ita eius verba indicant, vt superiùs dicebamus, ne cogamur asserere fuisse illud superfluè additum de indicante & præseferente cultum & venerationem, quod apud auctores non occurrit declaratum. Et quia hominum ingenia sunt varia, atque ingeniosa pietas, quidquid sic fuerit inuentum, vt cultum videatur & venerationem excitare, debet censeri prohibitum, & de ijs loquimur modò, quæ ad imagines spectant, quid scilicet esse possit quod prædictis æquiualeat. In quo quidem vix aliquid speciale designari potest cùm tamen esse specialia multa queant, quibus aliquos gloriam esse consecutos, ac proptereà cultu esse dignos peculiari designatur. Vt si in aliquo effigientur similes Sanctis quibusdam, in quo illi singulares, præsertim in morte, extiterunt. Et ad hoc referendum quod habetur in citato Tridentini Concilij Decreto, de cultu Sanctorum verbis illis: Statuit sancta Synodus nemini
Concilium Tridentin.
licere vllo in loco, vel Ecclesia etiam quomodolibet exempta vllam insolitam ponere, vel ponendam cu
rare imaginem, nisi ab Episcopo approbata fuerit,. Ideo namque insolita esse potest, quia alicuius saltim non Beatificati, eo habitu, vt cultus ei indebitus intendi videatur. Et vt intentio in saluo sit, si res ipsa id præsefert, facto potiùs, quàm verbis standum; quia voluntas magis facto, quàm verbo declaratur, vt ex multis probat Barbosa Axiomate 93. nu. 11. & vbi damnum aut periculum in facto est, verbalis non attenditur excusatio.
28
*Et prædicta quidem supponunt sententiam
Molfesij Cons. 45. num. 31. cuius ipse meminit in Promptuario iuris Tract. 11. nu. 52. & 53, non esse admittendam, vt ad praxim reducatur, dicentis alicuius non Beatificati imaginem posse cum radijs & diademate depingi, quam & esse aliorum recentiorum affirmat Diana Parte 3. Tract. 5. Resolut. 9. Et eam improbat cum nonnullis, quos citat; non tamen asserit improbabilem post Decretum Vrbani scribens, ante quod Molfesius scripserat, asserens nihilominùs esse Recentiores, qui eam sequantur. Et quidem vt deinceps ita effigientur nullo modo probandum est: quòd verò in iam effigiatis aliquid huiusmodi tolerari possit, dum ij, quibus Decreti Vrbani executio, committitur, non contradicunt, erunt, qui fortè existiment; cùm præsertim imago talis sine aliquo non potest scandalo in prædictis alterari, & per|sonam exhibet notæ ac celebris sanctitatis. Quo euentu vt securè procedatur, & scandalum vitetur, loco radiorum aut diadematis potest corona florea, aut aliàs decora substitui: sic enim populus nihil de sanctitatis conceptu detrahet, & iuxta probatiorem vsum res hæc momenti tanti transigetur.
29
*Venio ad alia, de quibus Pontifex in eo
dem Decreto ibi: & ad illorum sepulchra tabellæ, imagines, & res aliæ ad beneficia accepta tectificanda, & lampades & alia lumina apponuntur. Hæc statim prohibet post laureolas, radios, & splendores, & addit clausulam inculcatam: & quodcumque aliud venerationem & cultum præseferens & indicans. Vnde sicut circa imagines quid illud esse possit diximus, ita & circa alia similiter est explicatio subijcienda. Et inferius quidem videtur id, quod non ita expresserat, dictum Decretum protulisse, dum in eo sic dicitur: Ad horum hominum sepulchra vetuit etiam (Pontifex) ac inhibuit tabellas, atque imagines ex cera, aut argento, aut ex alia quacumque materia, tam pictas, quàm fictas, atque exculptas appendi seu affigi, & lampades, seu alia quæcumque lumina accendi &c. Sed quia prior illa clausula amplissima est, quæ ex vi illius sunt prohibita non debent ad enumerata restringi: vnde quidquid vllo modo, argumento ex similitudine sumpto, cultum & venerationem indicare repertum fuerit, debet penitus prohibitum reputari. Alia ergo quæcumque lumina vltra lampades expressas, sicut ex candelis, accensis facibus, odoratis flammis, elychnijs post vitreas ampullas aquis diuersicoloribus plenas locatis, ad
splendorem cumulandum, & sic alia. Et Molfesius quidem num. præced. adductus posse cereos ad sepulchra nondum Beatificatorum accendi, vtroque loco contendit, sicut & vota etiam nomine communitatis deferri. Contra illum tamen & alios similiter sentientes videtur dictum De
Consuetudinem qui admittant.
cretum prodijsse. Quamuis seruandam in hoc consuetudinem diœcesis dicat Trullech Lib. 2. Cap. 9. Dub. 6. nu. 7. ex quo Bassæus Tomo 2. verbo Reliquiæ sanctorum n. 10.
30
*Et quod ad votum attinet, vt hoc loco à
Quid votum in præsenti.
Scriptoribus sumitur, donarium significat accepti beneficij monumentum futurum, ad sepulchrum eius, vel locum alium eiusdem venerationi dicatum, cuius creditur meritis obuenisse. potest & in magis vsitata significatione vsurpari pro facta Deo promissione, & quæri an tale aliquid possit erga non Beatos exerceri. In quo de priuata cuiusque promissione loquendo non videtur posse negari, iuxta receptissimam sententiam de cultu priuato licito, vbi scandali abest
periculum. Potest ergo quis in honorem talis vouere Deo ieiunium, eleemosynam, pœnitentiam, & alia pietatis opera, de quibus Lezana citato loco ex Tomo 2. verb. Cultus sanctorum nu. 6. vbi ait quòd possumus in eorum natalibus lætari, ab operibus seruilibus abstinere, Deo vacare, ieiunare, &c. quæ cùm honesta sint, etiam possunt voto firmari, & ita sic addit ille concludens posse votum in eorum cultum offerri. Sed difficultas est an fieri à Communitate possit, à Religiosis videlicet vnius Conuentus aut Collegij, vel à sæculari etiam Congregatione. Et videtur quidem similiter dicendum eum eadem limitatione, quia non inuenitur prohibitum, neque in particulari, neque generalibus clausulis: præsertim si cùm votum fit, protestatio similis addatur ei, quam iubet Pontifex in historijs talium adhiberi. Et quidem ea, quæ propria Beatificatis sunt, de quibus dictum, nequeunt priuatim vsurpari, vt apud citatos est obuium: vnde imagines cum radijs, aut laureolis haberi nequeunt, neque lumina in eorum honorem accendi. Si ergo publicum votum non licet, neque priuatum licebit. Cùm autem liceat, argumento est
etiam publicum esse licitum, vbi periculum præfatum non timetur. Quod tunc præsertim poterit locum habere, cum votum emissum fuerit, quo aliquid faciendum promittatur, si Deus intercessione talis sui serui beneficium dignetur speciale concedere, quod & sit eius meritis impetratum. Tunc enim scandalum esse nullum poterit, sed qui id rescierint, gratias Deo agent, & serui Dei merita, quæ ipse nota fieri huiusmodi munificentia intendit, recognoscent.
31
*Illud autem videtur non ita conforme
Decreto, si lege aliqua aut statuto ieiunium indiceretur ex voto, aut aliter obseruando. Ieiunia enim talia non solent in Ecclesia nisi pro sanctis Canonico ritu declaratis indici, vti peculiaris ritus festiuitati eorumdem adnexus. Quod si aliquando in Religionibus tale quidquam accidit, vt in Societate nostra, in qua ieiunium in peruigilio D. Parentis Ignatii nondum fa
stis Sanctorum adscripti à Congregatione Generali 7. iniunctum est, erat tamen gloria Beati conspicuus: & non defuere qui circa factum dubitarint; sed immeritò, in id enim viri doctissimi consenserunt. Et quia Diui Parentis mentio incidit, meminisse iuuat voti à pluribus nauigantibus dira tempestate iactatis in naui ex Mexicano sinu in portum Nouæ Carthaginis contendenti, in qua Illustrissimis D. D. Bartholomæus Lobo Guerrero Noui regni Granatensis Archiepiscopus vehebatur, Limanus posteà,
Votum ob miraculum.
qui cum alijs duobus èex Societate Patribus hortatoribus votum in honorem Diui Parentis emisit, Deo promittens se in eius Festo iam aluo Sanctorum inserti, qui nec Beatus tunc temporis, Missam Pontificio ritu dicturum, & voti compotes facti omnes, dum Dominus serui sui fidelissimi precibus exoratus imperauit ventis & mari, & facta est tranquillitas magna. Matth. 8. Rem elegantissimus & grauissimus vitæ Scriptor suis omnibus cum circumstantijs Lectori obuius exhibebit. Et hæc occasione casus, de quo dictum, disseruisse sufficiat, ne ad communia plus iusto digrediamur, quamuis eo tendere digressiones curem, vt non communia, sed peculiaria subministrem. Ad quid enim scribimus, qui vltra communia, & in multis repetita voluminibus, nihil sumus de thesauris nostris nisi vetera prolaturi? Sit ergo
SECTIO III.

SECTIO III.

An officia pro administratione iustitiæ instituta vendi possint. Vbi quid pro Indijs speciale.
32
*DIctum de hoc in Thesauro Tomo 1. Tit. 1. num. 161. & seqq. & Tit. 3. num. 46. & seqq. & Tit. 5. num. 167. & seqq. nec leuiter vt reor; sed hoc loco addendum aliquid, quod vtilis esse operæ pretium possit, occasione eorum, quæ in Auctoribus postmodùm in lucem editis occurrerunt, ex quibus Dom. Arauxo in Decisionibus moralibus Disput. 8. sect. vnica ea. quæ sequuntur, zelo semper exæstuans, asserendo proponit. Primò talia
Officia natura sua esse vendibilia à supremis Principibus, si idoneis, & pretio iusto tribuantur. Venale enim est quodcumque est pretio æstimabile, & talia sunt officia huiusmodi, quæ & honorifica, & multas possunt vtilitates emptoribus conciliare. Secundò ex iure Canonico & Ciuili vendi non posse l,. vnica C. ad legem Iuliam de ambitu, & in Authentico de mandatis Principum §. Illud tamen & l. 2. C. de Muriligulis. Et in Authent. vt iudices sine quoquo suffragio fiant, & in Hispania Lib. 1. Ordinamenti. Tit. 5, l. 1. Cap. Sancimus 1. q. 7. & in statuto speciali Pij V. an. 1571. Vbi addi potest eo anno mortuum magnum illum Pontificem, & ita statutum dictum veluti testamento reliquisse, in quo vltimam declarauit voluntatem. Addit tamen prædictas leges iam vsu contrario abolitas, & quasi mortuas. Tertiò, licet venditio speculatiuè loquendo licita sit, non tamen expedire; & ita esse licitam speculatiuè, non practicè, iuxta receptam illam distinctionem, quam exemplo illius sententiæ declarat, iuxta quam Baptismus verbis illis administratus, Ego te baptizo in nomine Genitoris, & Geniti, & Procedentis ab vtroque, probabiliter est validus, & à Caietano defenditur, id tamen solùm speculatiuè, quia ad praxim trahi licitè nequit. Cùm enim vt licita sit venditio opus sit idoneum esse, qui emerit, & pretium esse moderatum: hoc in praxi obseruari regulariter nequit, licet in raro aliquo euentu possit accidere, quod non tollit quin sit dicendum moraliter impossibile. Quartò factam turpiter ven
Sed factum tenere.
ditionem futuram validam, ita vt emptor officij illud iustè exercendo non peccet, nec teneatur illud dimittere, neque prouentus illius restituere, donec per superiorem, aut iudicis sententiam priuetur, exemplo Beneficiarij incurrentis irregularitatem, aut committentis crimen læsæ humanæ aut diuinæ Maiestatis, iuxta valde receptam Nauarri, aliorumque sententiam. Sic ille concludit, à lamentabili regnorum ac prouinciarum damno ex venditione officiorum auspicatus.
33
*Sed certè non videtur illa adeò moraliter
impossibilis, vt reduci sæpiùs ad praxim nequeat, iuxta eumdem doctum Magistrum. Nam vt vidimus Parte 1. n. 440. vnum ex medijs ab eodem adhibitis ad grauamina gabellarum amouenda, venditio officiorum est, cum duabus illis conditionibus idonei emptoris, & pretij moderati. Si autem esset moraliter impossibile duas illas conditiones concurrere, tale medium aut remedium ineptum deberet meritò reputari. Vt ergo ineptum non sit, aliter videtur de impossibilitate sen
tiendum. Quod autem de distinctione practici & speculatiui in opinionibus inducitur, satis dubium negotium est, & exemplum minùs commodum, cùm receptissima sententia sit opinionem speculatiuè probabilem non posse ad praxim adduci, quando ex illius vsu dubius valor redditur Sacramenti; quod & ij fatentur, qui distinctionem illam negant: vnde & addunt tunc etiam sententiam esse speculatiuè respondentem practicæ, quia abstrahendo hic & nunc ab operatione, verissimum est non posse quempiam vti opinione probabili in materia Sacramentorum. Aliud ergo exemplum adduci debuisset.
34
*Illud autem pro Indijs maximè facit, in
quibus difficiliùs est conditiones ad honestandam venditionem dictam inueniri. Non enim qui ex Hispania ad eadem assumuntur emere illa solent, cùm nullus sit pecunia valens in illius fortunatis regionibus, qui ad Indiarum thesauros adspiret, relicturus certa, & traiectione marium, ac nouorum experientia climatum, geminatis periculis incerta quæsiturus. Danda ergo nundinatoribus incognitis, & ita de idoneitate suspectis. Vbi & quo pretium auctius, maius & damnum, ob futuras multorum, ac Indorum maximè, vexationes: quæ quidem frequentes, etiam cùm venalitas non intercessit; quid ergo stimulante illa, & dato pretio, exactore crudeli? Cui aliud, & satis quidem exploratum accedit, traditumque à D. Thoma Opusculo 21. in quo Ducissæ Brauantiæ respondet circa ea, quæ illa fuerat in casu huius
D. Thom.
modi percontata, & ita scribit: Sequitur igitur quòd vt plurimùm illi officia in terra vestra suscipiant, qui sunt peiores, ambitiosi, & pecuniæ amatores: quos etiam probabile est subditos vestros opprimere, & vestro etiam commodo non sic fideliter procurare. Sic S. Doctor. Scio Reges nostros, & eorum Indicum Consilium circa vitandas Indorum vexationes curam solertissimam adhibere: sed vt minùs moueat (quod absit, & abesse constat) illa profectò debet eos cura sat pungere, Regij fisci caussam incuriosè agi, & eos Regis commoda non sic fideliter procurare. Vnde lucrosa non euadit prædicta venditio, quandoquidem plus est, quod Regius amittit fiscus, quàm sit illud, quod pro tali est acceptum officio. Et quidem Indiarum opulentia Indi sunt: magna enim auri & argenti copia, quibus illas Deus locupletauit, habenda nihilò, deficientibus Indis: & defecturi sanè iniquis gubernatorum talium vexationibus degrauati. Hinc ego venditionem talem eliminandam
Et penitus eliminanda.
penitus in Thesauro censui, & eam Proregibus minimè licitam ostendi, quod & citatus Magister vt certum statuit, dum solis supremis Principibus eam, quam speculatiuè tantummodò talem existimat, licitam esse concedit. Et mirum profectò est velle Dominos istos (sed non omnes) sibi practicè licitum, quod solùm speculatiuè supremis docti adeò Magistri iudicium licere pronuntiat.
35
*Iam quod de turpi addit venditione diffi
cultatem aliquam videtur continere: cùm enim præmittat honestari venditionem, si pretio iusto, | seu moderato, & personis idoneis à supremo Principe fiat, vel de illius licentia expressa, aut interpretatiua, additque statim sic: Facta tamen aliter eorum venditio, erit quidem turpiter facta, valebit tamen. Talis quidem assertio ad omnia videtur præcedentia referri. Valebit ergo etsi fiat pretio immoderato. Et hoc quantum ad id, quod de restitutione dicitur, conferre poterit, quando si restitutio aliqua fieri debet, ementi potiùs quàm vendenti facienda videatur. Valebit etiam si fiat non idoneo. Cum quo in primis non videtur quomodo possit componi quod sequitur: Ita vt emptor officij illud iustè exercendo non peccet. Quomodò enim non peccet, aut iustè exerceat ineptus? Deinde Ineptus ad officium, illi renuntiare
tenetur, quia titulum non habet ad illius retentionem, neque actu, neque in radice collationis, neque in potestate eius, qui impedimentum possit auferre. Quod secus accidit quando quis iure possidens, ob culpam priuandus venit, cuius priuationis ipse, cùm pœna sit, non debet esse executor, quod quidem esset satis durum. In hoc autem, de quo agimus, obligatio renuntiandi officio non est pœna, sed aliquid ad modum acceptionis iure naturali consecutum. Vt si ineptus coniugio contraxit, non vi pœnæ, sed naturalis vinculi, debet coniugio renuntiare. Et ita benè obseruat P. Lessius Lib. 2. Cap. 29. n. 66. §. Tertiò,
P. Lessius.
Eadem, quòd quando est impedimentum iuris naturalis vel diuini, nihil fit, quia potestas humana eum defectum supplere nequit. Defectus autem, de quo loquimur, talis est, vnde sic vendens aut emens nihil facit: & sicut vendens tenetur contractum rescindere, vt ait idem Pater, Cap.
32. n. 30. ita & emptor. Quòd si non admittatur renuntiatio, faciat quod potuerit, donec opportunitas renuntiationis adueniat. Et quidem cùm officij nequeat obligationibus satisfacere, nequit integrum stipendium leuare, quod esse debet labori conforme. In quo quidem si certioratus Princeps de rei statu conniueat, cessare circa hoc scrupulus poterit, si ex suo ille stipendium ærario tribuat: si autem tribuat Respublica, eidem est restitutio facienda, sicut & damnorum, quæ fuerint ex absurdo gubernationis modo subsecuta. Ecce quali se labyrintho tales implicent, nullius Dædali ductu ad viam rectam reducendi.
36
*Prætereà, venditio vti valida toleratur,
etiam si non fiat à supremo Principe, aut de illius licentia (nam & hoc præmissum, & supra illud cadit clausula prædicta). At hoc dici nequit, quia titulus omnis etiam coloratus deest, vt deesse est certum quando servus rem domini vendit, & quoad hoc manifestè apparet non posse exempla illa de irregulari & criminoso erga vtramque Maiestatem adduci. Neque Nauarrus adductus, cùm pœnales dicit esse leges venditionem prohibentes, & ita non obligare nisi post sententiam asserit, cum ea amplitudine est locutus, vt ad prædicta possit extendi; sed quatenus non obstantibus legibus potest fieri translatio dominij. Et hoc quidem si verum esset Doctorem hunc tale aliquid in casu præsenti affirmare, cùm tamen reuera nihil tale in eo sit inuenire. Nam in Ma
nuali. Cap. 21. n. 7. in quo citatur, nec verbum habet. In Capite autem 25. n. 7. Vbi quæstionem de venditione dirimit, illam approbat, nullo circa præfata de pœnali lege verbo subiuncto. Sed desiderium proponens suum, vt pretia pro officijs exhibenda taxarentur, quia aliquando ita immoderata sunt, vt ementes grauia inde damna patiantur.
37
*His præiactis transit citatus Scriptor diffi
cultates aliquas discussurus, & quærit quid sentiendum de consuetudine conferendi officia cum onere soluendi annuam vel menstruam pensionem, aut soluendi semel tantùm, & pro vna vice, dimidiam partem emolumentorum, siue stipendij à Rege vel Republica consignati. Quid etiam de alia consuetudine introducta, & à Nauarro notata, conferendi hæc officia in dotem filiæ ministri. Et ait in fauorem horum facere ipsam consuetudinem introductam, continuatam, & à nemine reprobatam: nec non quòd per hunc modum officia non venduntur, sed conferuntur viris doctis & idoneis, & cum onere moderato. Contra illam tamen esse ait, quod de æquiualentibus eadem est ratio: vendere autem officia, & illa conferre cum onere soluendi certam pensionem, aut dimidiam partem prouentus, aut etiam loco dotis, æquiualentia sunt. Estque quæstio de solo nomine appellare id, quod pro ipsis offertur, pretium, vel dotem, vel pensionem, vel dimidiam Annatam. Vnde rarò honestari potest huiusmodi forma conferendi officia talia, & numquàm nisi duabus illis conditionibus seruatis: quandoquidem eadem mala sequuntur ex hoc, ac ex eorum venditione. Est etiam novum genus tributi vltra id, quod à Republica ad Principum est patrimonium constitutum: quod nisi noua interueniente necessitate nequit imponi, & tunc debet in communes vsus expendi.
38
*Verùm laudandus licet veniat huius Au
Eius fundamenta non vrgent.
ctoris zelus, vt aliàs dixi, eius rationes ad improbandam vt illicitam dictam consuetudinem, nihil prorsus vrgent. Non enim esse venditionem ex eo constat, quòd sicut in officijs sæcularibus dictis pensio illa adijcitur, sic in Beneficijs Ecclesiasticis Indiarum, & fortè etiam alibi, ea quæ Mensata dicitur, ex Pontificia concessione persoluitur. Et tamen nequit dici ibi venditionem interuenire, quia esset contractus Simoniacus. Item, quando in Beneficiorum collatione pensio apponitur, concessione legitima, venditio non est: ergo neque dicendum est eam dari quando à Rege in officiorum collatione disponitur. Et certè cùm officium pro dote confertur benemeriti ministri filiæ, nulla ibi venditionis vmbra dispicitur, sed donatio remuneratoria, non iustitiæ titulo, sed gratitudinis. Ex quo etiam colligitur non esse tributum, quia illud tunc habet rationem talis, quando ex rebus proprijs taxata exigitur portio: hîc autem nihil tale euenit, sed Rex ea conferens, quæ propria sunt, aliquid inde reposcit à volente officium consequi, cùm ad id non teneatur. Neque circa hoc inuita debet esse Respublica, quæ in suo corpore non grauatur, sed id potiùs habet leuaminis, vt quod ab omnibus erat fortè exigendum, à paucis comparatione multitudinis exigatur.
39
*Et aliqua semper ad dispositiones tales
compellit necessitas, etiam cùm bellorum turbamenta silescunt, quia rerum pretia maiora sunt, quàm ijs temporibus fuerint, quibus Regum su|stentationi competens est pecuniæ summa à Republica constituta, vt non addam, quod in nostris est Scriptoribus inuenire, Reges scilicet nostros non electione populi tales esse, sed iure conquistæ, & sic daturos leges, non accepturos: quamuis illi pro sua erga vassallos fideles Regijs digna pectoribus affectione, in multis eorum fuerint voluntati, initis pactionibus, obsecuti. Quidquid autem Reges emolumenti ex officiorum venditione reportant, in bonum publicum cedere obseruat Dominicus Sotus Lib. 3. de Iustitia. Quæst. 6. Arti. 4. circa finem Conclus. 2. quod non placet citato Scriptori, quia non reputaretur cedere in bonum commune, nisi ipsi ad tale bonum applicarent, vt ad pontium, & murorum reparationem. Sed hoc non vrget contra doctum illum Magistrum, quia licet non applicaretur ad visibiles respectu omnium illos effectus, non omnes, pro quibus Regia emolumenta curantur, debent populo esse palpabiles, cùm sibi persuasum habere debeat Reges suos esse iustos, pios, vassallorum amatores, & contrarium circa hoc ferre iudicium, non potest sine graui conscientiæ noxa, consistere.
40
*Censet etiam cum Soto, Bañez, & P. Azorio, quos citat, non posse eum, qui officium à Rege aut emit, aut recipit iure cum hereditario, illud vendere: circa quod non est hærendum, quia inoffenso est resolutio, de qua & nos in Thesauro. Addit non posse conferri officium cum onere mutuandi, quia est cooperari contractui vsurario ex parte accipientis, qui aliquid accipit vltra sortem ratione mutui. Propter quam rationem id negat d. Thomas citato Opusculo parte 2.
S. Thom.
quæsiti. 5. Sed hoc procedit remanente mutuo in ratione mutui sine aliqua circumstantia, & posset negotium sine scrupulo peragi. Primò, si lucra
turus cum pecunia, quam mutuam dat, lucrum cessans remittat, quod officio accepto compensatur. Secundò, si mutuum non in pactum ad iustitiam spectans reducatur. Sed daturum se promittat ex debito gratitudinis, vel vt Regi indigentiam tunc patienti subueniat, neque Rex ad aliud velit obligare, de vassalli fidelitate certioratus. Tertiò, si certus quis de difficultate, qua Reges solent mutuò accepta persoluere, id agere nolit, nisi quasi pro pignore accepto officio, vt si non solui contingat, iustam habeat compensationem. Si dicas sequi ex hoc solutione facta debere officium reddi, quia pignus est facta solutione reddendum. Responderi potest ideò non esse in rigore pignus, sed quantùm ad securitatem. Quod si & lucrosum accipienti, id ex natura sua habet, vt fructifera pignora, & in super quidquid supra securitatem habet, ex Regis gratia tribuitur nolentis cùm vassallo ad æquales iustitiæ lineas decertare.
41
*Deinde affirmat Dominos recognoscen
tes superiorem habentes facultatem alienandi & vendendi officia, posse licitè ab eorum possessoribus ex rationabili caussa pensionem aliquam extorquere fructibus eorum proportionatam. Quod intelligit de officijs inferioris classis, vt Baliui, seu oppidorum Præfecti, qui Tenientes dicuntur, Tabellionis, & similibus: nam officia maioris classis, vt Magistratus, Consiliarij, Prætoratus, numquàm licet Principi locare, ac pensione afficere, nisi quando, & cum eisdem conditionibus, cum quibus illa vendere liceret. Quod probat Primò, quia certum est Prætorem & Magistratum cum ministris inferioribus in huiusmodi officijs à se subrogatis aliquam quantitatem sibi soluendam in pactum posse deducere, & illam licitè recipere, eo quòd isti ad illum vt inferiores ministri executores comparantur. Sed etiam Domini subiecti habentes facultatem alienandi & vendendi hæc officia vt vicarij & ministri Regis, eius commissioni & potestati subrogantur, & ipsius priuilegio vtuntur: ergo eâdem ratione poterunt super illis aliquam pensionem imponere, siue vna tantùm vice, siue menstruam, siue annuam. Hanc
consequentiam cùm neget Bañez, quia Prætorum & Dominorum magna differentia est; cùm sint illi executores, & ita partem sibi exigere ab ijs possunt, quibus aliquid committunt, quod tamen non habent Domini, qui dici nequeunt executores, neque ministri officij executionem committentes, sed verum tribuentes titulum. Instat: nam licet Commissarij, ministri, aut executores non sint officia possidentes respectu Dominorum, benè tamen vt subditi eorum procedunt ab eis dependentes in fieri, & tituli collatione: ac proinde non est cur pro illa, aut pro conseruatione in officio, quæ est pretio æstimabilis, aliquid emolumenti non possint extorquere. Secundò probat, quia cùm possint vendere, quod est maius, possunt & minùs, scilicet imponere pensionem. Tertiò, quia sic habet immemorialis consuetudo, & Domini solent emolumentum dictum loco alicui pio applicare.
42
*In quo quidem dicendi modo quantùm
ad rem ipsam attinet, & quatenus ex Prætorum facultate arguitur, non ita certa esse illatio potest, vt videtur iudicari. Nam Prætores cum Tabellionibus nequeunt pacisci pro parte emolumentorum, quia ab eisdem non subrogantur, nec sunt eorum commissarij in ordine ad executionem, & ita ab illis accipere quidquàm nequeunt. Deinde, Consequentia illa, Possunt pensionem imponere, quia possunt vendere, quod est plus, iuxta citatum Scriptorem non valet, vt vidimus. n. 37. qui pensionem mediæ Annatæ censet illicitam, cùm tamen minùs sit, quàm officij venditio. Prætereà, Immemorialis consuetudo vim non habet, nisi sit rationabilis, iuxta Cap. 1. de Constitut. in. 6. & in hoc genere aliquæ sunt minimè tolerandæ, quas radix omnium malorum cupiditas introduxit. Vnde ex consuetudine argui nequit, nisi quatenus illa est à viris doctis & probis approbata, per quod auctoritatem ab extrinseco habet, & ita potuit hoc loco argui, si consuetudo se sola vt fundamentum assertionis à rationibus seiunctum debuit vsurpari. Et quidem cum ita res habeat, &
scrupulos circa talia excitando, nullus sic fructus eliciendus, sed potiùs scandalis occasiones ministrandæ, quia scilicet ita operari soliti à consuetudine non desistent, etiamsi eisdem scrupulus illiciti contractus inijciatur; commodissimum est ratione quavis ad illius iustificationem iuventa, conscientias in sua pacifica possessione relinquere, quod & præstabit in similibus obseruari. Vbi autem consuetudo non fuerit circa prædicta, distinctione loquendum: nam præfatus Scriptor licitam pensionem putat quando Dynastis à Rege | conceditur vt possint officia alienare, aut vende
re; in quo tamen diuersa ratio est, quia venditio inuoluit id, quod minus est, scilicet pensionem; vnde licet consuetudo non sit vt illa imponatur, potest pro libitu Domini, cui venditionis est facultas, imponi. At verò alienatio non importat pensionem, nisi fuerit ad illam etiam concessa potestas, quæ optimè stare sine pensione potest; neque proptereà inutilis est censenda concessio, quia revera ad auctoritatem officia conferentis spectat, qui & potest in sibi deuinctos transferre, & multos sic etiam sibi officiosos reddere: sicut in Patronatu accidit, ratione cuius nequit commodum
Sicut in Patronatu.
aliquod temporale haberi sine simoniæ labe: & tamen magni semper factum est posse ad Beneficia præsentare. Et vbi nihil etiam iuris spiritualis interuenit, patronatus piorum operum etiam in æstimatione habetur: est enim facultas ad benefaciendum, in quo homines Deo redduntur similes, & Christi oraculo Beatius est magis dare, quàm
Act. 20.
accipere. Quia ergo ex concessione alienandi non sequitur dari pariter facultatem exigendi pensionem, vbi ex consuetudine introducta non est, obuiandum ipsi. Posset autem introducta tolerari, sciente id Principe, quia sic eius voluntas pos
Consuetudo vt queat tolerari.
set interpretari, vt ad alienationem cum effectu prædicto extenderetur, vt reuera potest extendi, cùm minùs sit quàm venditionis ius ab eodem attribui non repugnans.
43
*Officia Rectorum Ciuitatis posse à Rege
vendi approbat, & probat, addens cum Soto suprà Conclus. 3. quòd si solius pretij ratio habeatur, & ineptis conferantur, est peccatum lethale, vtpotè actio Reipublicæ iniuriosa. Item, Ministros, quorum officia habeant stipendia taxata, nihil vlteriùs accipere posse, quia sic cum Republica conuenerunt, sicut facultatum Professores in Academijs, vbi stipendia eisdem competentia designantur. Et concludit honestari eorum venditionem posse quandoque, si damna, quæ ex illa regulariter sequuntur, prudenter præcaueantur. Atqui illud est moraliter impossibile, & practicè,
iuxta eiusdem doctrinam: ergo numquàm humana prudentia poterit damna inde secuta pręcauerepræcauere. Vel aliter arguendo, & meliùs: Damna ex venditione secuta prudenter præcaueri possunt: ergo non est moraliter impossibile; & ita non rarò solùm, sed frequenter venditio poterit honestari. Quòd autem ratione empti officij non possit quis vltra salarium quidquam accipere, nisi omnino gratis datum, quod rarò euenit, communis resolutio est simpliciter loquendo. Quia vero
salaria aliquando exigua sunt, nec labori proportionata, quæstio apud Auctores obuia subintrat, an possit in eo rerum statu aliquid vlterius accipi. Licet enim stipendia, quando primùm taxata sunt, sufficientia fuerunt iudicata, pretijs rerum auctis, vt aliàs dictum, mutatio status secuta est, vnde aliter iudicandum: nec enim debet quis
1. Cor. 9. v. 7.
iuxta Apostolum proprijs stipendijs militare, vt verè militat, qui congrua labori non recipit, etsi aliqualia recipiat. Sed quia res periculosa est, & in caussa propria, præsertim cùm de pecunia agitur, bonus sibi iudex nullus, docti & ab affectibus liberi Confessarij, aut etiam alij consulendi, de quo cùm aliàs egerim, hæc adnotasse sufficiat. Pro quo & videndus, si suppetat P. Ioannes Erardus Fullonius in Lib. 1. Machabæo
P. Ioannes Erardus Fullonius.
rum Cap. 16. 1. Sect. 2. nu. 8. & 9. Vbi licet optimis adductis auctoritatibus venditionem dictam improbet; probat tandem cum Diuis Augustino & Thoma, & sepositis incommodis & periculis.
SECTIO IV.

SECTIO IV.

Circa electum Episcopum, de concubinatu suspectum difficultas specialis, quæ & pro Indijs speciatim expedita.
44
*ID quod accidisse in Belgio narrat. Dom.
Casus propositio.
Arauxo in Decision. moral. Tract. 1. Quæst. 3. pro Indijs timeri potest, & fortè aliquando accidit, præsentatum inquam ad Episcopatum, & confirmatum à Pontifice, vtpotè opinione virtutis ipsi suffragante; dum Bullæ expedirentur, ad Senatum Belgicum delatum est, quòd in concubinatu per decem & octo annos computruerat, pellice domi retenta, & ex ea septem filijs procreatis, quod est per testes à delatore adhibitos sufficienter comprobatum. Et obnitente Senatu ne in Bullarum expeditione fieret progressus, fauentium quorumdam opera impetratæ sunt, nil Pontifice resciente. Earum tamen executio suspensa est, quia Senatus suum placitum denegauit, iuxta illarum consuetudinem Prouinciarum, à Sede, vt credi debet, Apostolica, Confirmatam. Huic euentui, vt singularis non sit, Indicum alium, de eo, qui præfatum electum prolium numero æquauit, aut etiam superauit, addere possumus, & in eo quidem anteferendus iste, quòd honestam quando electus est, vitæ rationem, abolitis pristinis erroribus, sectabatur. Quod quidem dicere non vereor, quia quòd ad personam attinet, iam illa ante annos complures èex viuis excessit; & si fortè aliqui historiam norunt, quia grandæuiores, nullam defunctus in Domino ex eo potest boni nominis iacturam sustinere. Et talia ad futurorum exemplum vtilia esse possunt, in Indijs maximè, vbi propter distantiam vita est multorum incognita, qui tamen fauore aut fœnore ad dignitates huiusmodi foueantur, & verò etiam prouehantur, vt si aliquando euenerint talia, acturi circa illa non obstupescant, & modum circa ea procedendi habeant inoffensum.
45
*Circa prædictum ergo casum citatus Scri
ptor asserit Primo stante sola præsentatione Regis Catholici, & detecta præsentati turpitudine, suspendendam præsentationem iuxta Cap. Priusquàm 28. dist. ex D. Gregorij Epist. 40. Lib. 8. desumptum, qui electionem cuiusdam farinæ
Diaconi noluit confirmare, quæ à Neapolitano Clero facta fuerat: est autem ratio eadem præsentationis à Patrono factæ, quæ electionis successit loco. Neque allegari potest ius ratione illius acquisitum, quia conditionalis fuit, si videlicet non esset cum læsione iustitiæ, populi scandalo, & Ecclesiæ detrimento. His addendum hanc esse Summi Pontificis voluntatem iuri præfato conformem, dum sicait D. Gregorius: Vnde
D. Gregor.
si rationem voluissent attendere, nec illi eum eligere, | nec ipse debuerat consentire. Sic ille. Cum ergo, qui nec eligi potuit, nec in electionem consentire debuit, meritò potest Patronus præsentationis beneficio priuare. Nam qua præsumptione audet ad Episcopatum accedere, qui ad hoc longam corporis sui continentiam filiola teste conuincitur non habere? Doctor sanctus exclamat. Quid iam dicturus, si numeratam prolem, de qua agimus, comperisset.
46
*Sed quia Bullis expeditis iam extra Regis
iurisdictionem existit: facta à Pontifice Beneficij collatione, & quidem valida, licet contra Dei voluntatem, sicut & ordinatio valida est etiam indignissimi, vnde & Deo displicens, addit Secundò talem non esse inhabilem ad Episcopatum, quia in eo neque vt Clerico, neque vt Episcopo verificantur ea, quæ à Concilio Tridentino Sessione 25. de Reformat. Cap. 14. circa tales disponuntur: neque enim ter monitus, nec suspensus à Prælato, aut ipso facto, monitioni Concilij Prouincialis non obsecutus. Cùm ergo lex pœnalis sit, & sententia condemnatoria aut declaratoria desideretur, nemo eum Pontifice inferior potest à iure, quod in re habet dimouere. Potest tamen & debet Rex Catholicus placitum negare, & Pontificem reddere certiorem, vt communi scandalo remedium præstet, & eius expectare sententiam, cui omninò parendum. Neque insolitum quid accidet si Pontifex confirmationem reuocet, sicut vidimus electionem repulisse. Pro
S. Gregor.
quo est eiusdem S. Doctoris decisio alia Lib. 2. Epist. 44. quæ & habetur in Cap. Habuisse 33. dist. vbi Tarentinum Episcopum cessare ab officio iubet, veritate criminis eum apud propriam conscientiam accusante. Sed circa prædictam obligationem subdit Tertiò eam quidem esse, non ta
men certò, sed probabiliùs, quia probabile est posse Regem ab hoc negotio manum continere, eo quòd præsentatio bona fide facta sit, & ita iam est functus suo munere, adhibita tamen competente correctione. Concludit Quartò Pontifi
cem non laturum contra electum talem depositionis sententiam, aut omnimodæ priuationis, quia numquam ille est de crimine admonitus, quod iura exigunt, trinam inquam monitionem, de qua Concilium Tridentinum suprà. Et Cap. Si quisquam Cap. sicut, & Cap. Si autem, de cohabitat. Clericor. Hinc ad nostra.
47
*Dico Primò. Stante scandalo dicti gene
ris, sicut & quolibet alio, Regia præsentatio suspendenda est. Et schedula ad Proreges transmissa ab eisdem retinenda. Constat ex dictis, quia Rex suspendere tenetur, ergo & Prorex sciens Regem malè informatum pręsentassepræsentasse, quia locum eius tenet: & quemadmodùm in rebus alijs rescripta non debent executioni mandari, cùm errorem continent manifestum, ita & in casu dicto faciendum, vbi damnum in re summi momenti magno cum fundamẽtofundamento timetur. Quod autem non solùm in concubinatus crimine, sed in alijs sit etiam similiter faciendum, probatur ex
Cap. Superiùs.
citato Cap. Superiùs, vbi sic ait D. Gregorius: Petrus item Diaconus, quem à vobis electum assentis, omninò quantùm dicitur simplex est, & nostis quia talis hoc tempore in regiminis debeat arce constitui, qui non solùm de salute animarum, verùm etiam de extrinseca subditorum vtilitate & cautela sciat esse solicitus. Nam de eo insuper ad nos peruenisse cognoscite, quòd solidos dederit ad vsuras, quod vos oportet cum omni subtilitate perquirere, & si ita constiterit, alium eligite, & ab huiusmodi vos persona sine nota suspendite. Nam nos amatoribus vsurarum nulla ratione manus imponimus. Hæc Divus ille & Magnus: pro quo & Cap. Catinensis. 61. dict. omnia complectens.
48
*Dico Secundò. Ad prædictam suspensio
nem sufficit extraiudicialis notitia, firma tamen, etiamsi nullus sit qui obijciat. Id probo ex doctrina Glossæ ad citatum Cap. Si quisquam. v. Filiam, vbi sic habet: Ex hoc Capite videtur quòd
Glossa in Cap. Si quisquam.
iudex ex suo officio poßit aliquid supplere de facto, quod sibi non constat tamquam iudici. Et licet non obijciatur aliquid à partibus contra personam electi; ipse tamen superior potest obijcere. Sed hoc ideò supplet de facto, quia illud spectat ad substantiam electionis, sicut supplet de tali facto, quod spectat ad substantiam iudicij, vt dixi. 2. q. 7. Alieni. Sic ibi. Et in Cap. Alieni, ad quod se Ioannes Glossator refert, multa habet ille pro resolutione præsenti firmanda satis opportuna. Quod ergo licet iudici, non potest non licere Patrono, qui voluntariam velut iurisdictionem exercet, sicque est ab Ecclesia talis honoris prærogatiua decoratus, vt eidem Ecclesiæ in ministrorum fidelium prouisione curet omnimodis consulendum.
49
*Dico Tertiò. Stante multitudine filio
rum, etiamsi diuturna fuerit continentia, non debet præsentatus admitti, sed iuxta dicta suspendenda præsentatio, & Rex admonendus. Probatur ex citato Cap. Catinensis, in quo sic Pelagius Papa Episcopo Messanensi Eucarpio: Mox ergo Dilectio tua ad supradictam Catinensem Ecclesiam pergat. Et hominem de Clero, qui nec vxorem habeat, nec filios, nec crimen aliquod Canonibus inimicum eligi cum auxilio Dei compellat. Sic ibi. In casu autem nostro & filij, nec legitimi illi, sed Sacrilegi, & crimen Sacris Canonibus inimicum. Vbi responderi potest ex adductis citati Cap. Priusquam verbis: Qui ad huc longam corporis sui continentiam, filiola teste, conuincitur non habere. Vbi ergo continentia longa, iam transactum crimen non præstat impedimentum. Et ita Glossa verb. Parvulam ait sic: Paruitas filiæ fuit argumentum
Glossa.
quòd non diu fuerat continens: vnde aliud esset, si habuisset magnam filiam: & sic non obstat, vt infra. Cap. De Syracusanæ. Sic Glossa: quæ tamen ex ijs, quæ subdit, exponenda, ait enim: Vnde ibi (scilicet in Cap. De Syracusanæ) fuit dispensatum: sed hodie iure communi nullus talis promouendus est in Episcopum, vt 61. Dist. Catinensis. Hæc illa. Et quidem in Cap. De Syracusanæ, vbi habens filios ad Episcopatum admittitur, sic disponitur: Qua de re summo studio ab eôdem Syracusanæ vrbis Epis
Cap. de Syracusanæ.
copo priusquàm à nobis in Episcopum contingeret ordinari, huiusmodi exegimus cautionem, per quam & suam fateretur, quantula esset, præsentis temporis habita rerum descriptione, substantiam: & nihil per se, aut per filios & vxorem, siue quamlibet propinquam, aut domesticam, vel extraneam fortè personam, de rebus audeat vsurpare Ecclesiæ, & vniuersa sui Episcopatus quæsita tempore, Ecclesiæ suæ dominio sociaret. Sic ibi. Iuxta quæ satis intelligendum venit quàm sit odiosa & suspecta Ecclesiæ ista proletariorum electio, in qua etiam cùm filij | legitimi sunt, talem vult adhibendam cautionem. Cùm ergo vbi Sacrilegi illi non sit omittenda, eorum est renouanda memoria, & magis publica reddenda turpitudo. Ecce ergo scandalum, ecce Ecclesiæ dedecus, ecce non obseruandæ Ecclesiasticæ disciplinæ suspicio. Quomodò enim sperari possit puniturum concubinarios illum, qui adeò in eâdem hæsit salebra, vti numerosa pignora contestantur? vt dicere ei meritò possit de crimine reprehensus: & tu, in eâdem damnatione es. Lucæ. 20. v. 40. Vel certè fuisti, & pro supplicio sublimem es dignitatem assecutus. Sine nos de Episcopatus adeptione non agentes, ad quem, si contingat ascendere, studium etiam obueniet castitatis. Vide infra.
50
*Dico Quartò. Etiam si vnus tantùm filius
aut filia electo Clerico sit, stantibus incontinentiæ præsentis, aut non diu antè abolitæ argumentis, iuxta dispositionem citati Cap. Priusquàm, præsentatio est similiter suspendenda. Probatur ex eodem Capite, & illius ratione, atque etiam ex scandalo, ac experientia, ex qua constat incontinentiæ ignem non diu antè sopitum, dignitatis adeò Sacræ reuerentia non extingui. Id quod D. Gregorius citato in Cap. Priusquàm satis in
P. Famianus Strada an. 1574.
nuit. Pro quo & in Cap. Siquis Episcopus. 81. dist. Extat item apud elegantissimum Belgici belli Scriptorem viro de maximo in mundi oculis illud: Prouinciam quadriennio cùm rexisset, magna quidem prudentiæ laude, minore tamen pudicitiæ cura, quàm Senem, sacrâque ornatum purpura, condecebat, Romam redijt. Accedit Cap. finale. 25. Dist.
Cap. finale 25. dist.
vbi sic dicitur: Primùm itaque sine crimine iubetur esse Episcopus: quid alio verbo ad Timotheum irreprehensibilem nominatum puto (. 1. Tim. 3. v. 2. Tit. 1. v. 7.) non quod eo tamen tempore, quo est ordinandus, sit sine illo crimine, & præteritas maculas noua conuersatione diluerit; sed quòd ex eo tempore, quo in Christum renatus est, nulla peccati conscientia mordeatur. Quomodo enim potest Præses Ecclesiæ auferremalum de medio eius, qui in delictum simile corruit? Aut qua libertate peccantem corrigere potest, cùm tacitus ipse sibi respondeat eadem se admisisse, quæ corripit? Ecce qui ordinandus est in Episcopum, non solùm tempore suæ ordinationis. Sed etiam omni tempore post Baptismum à crimine immunis debet esse. Sic ibi ex Innocentio Papa, iuncta D. Hieronymi auctoritate, ex quorum doctrina illationem videtur Gratianus deduxisse. Quia verò hoc visum est durum, hominum fragilitate dispecta, sic scribit Pelagius Pontifex
Pelagius Pontifex.
Florentino Episcopo: Fraternitatis tuæ relatione suscepta, eius latorem Secundas quidem nuptias expertum non fuisse didicimus: castitatem tamen cum priori seruasse coniugio designasti. Et quamuis multa sint, quæ in huiusmodi casibus obseruari Canonicæ iubeat sublimitatis auctoritas: tamen quia defectus nostri temporis, quibus non solùm merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur manere censuram: & ætas illius, de quo agitur, futuræ incontinentiæ suspicionem auferre dignoscitur; vt ad Diaconatus ordinem poßit prouehi conceßisse nos noueris. Micenam verò ancillam eius, de qua se post vxoris transitum filios habere confessus est, iubemus vt tua dispositione cuiquam Monasterio continentiam professura tradatur. Hoc ex dispen satione misericordiæ: Ceterùm ex rigore disciplinæ &c. Cap. Frater cui satis. 34. Dist. Licet autem in illo non sit sermo de Episcopis, Glossa tamen dispositionem dictam eò tendere affirmat, vt dispositum in dicto Cap finali temperetur. Quod etiam de corporum humanorum defectu hîc dicitur, meritò debet ad omnes eum patientes extendi. Siue ergo Iuris rigorem, siue æquitatem sequamur, stat positionis nostræ veritas, non inquam ad Episcopatum admitti debere, qui recentis incontinentiæ crimine obstrictus inuenitur.
51
*Dico Quintò. Si non solum præsentatio
5. Bullæ etiam supprimendæ.
nis chirographum, sed testimonium Confirmationis authenticum ad manus Proregis deueniat, & verò etiam Bullæ, eorum est suspendenda traditio in casibus, de quibus suprà, donec scilicet Rex de rei statu reddatur certior. Hoc est iuxta. n. 45. & 46. Nam Rex in isto casu suum debet placitum denegare: ergo & Prorex cooperari debet vt id præstare possit; cùm tamen præstare nequeat rei statu penitus ignorato. Si dicas hoc pacto Ecclesiæ vacationem protrahi, quod sine magno eius stare detrimento nequit: id non releuat, quia perinde haberi debet electio talis ac si irregularitate, aut impedimento alio clectus laboraret: quo euentu nequit longa vacatio in patrocinium talium aduocari. Et multò id euidentius, si mortuum inuenisset: vel si electioni renuntiasset, vt fecerunt nonnulli annis proximè elapsis,. Hic enim Indiarum labor, cui non est hucusque remedium assignatum. Quod autem de Prorege dictum est, ad eos debet extendi, qui gubernationi præsunt, & Regis loco Patronatum exercent, si ad eos fuerint chirographa Regia transmissa, vt de more habetur.
52
*Sed quid si scripta talia ad præsentatorum
manus alia via deuenerint. Id quidem faciendum, quod est vsu etiam receptum, vt scilicet petantur illa, & videatur quid iuxta Regia mandata faciendum sit, & recognoscatur an verè authentica sint, ne quid contra Regium patronatum cœca erga huiusmodi cupiditas moliatur. Vbi autem apprehensa fuerint, retineantur, bono aliquo indicato prætextu, quòd scilicet oporteat Regium Indiarum Consilium ante executionem ob emergentem difficultatem admoneri. Nec nouum est prouisiones tales caussa interueniente suspendi: iam enim vidimus ante annos aliquot electum quemdam in Episcopum Popaianensem, qui turbas & multas & graues dederat, quo minùs ad Sedem illam contenderet iussum impediri. Et quando in vi tantùm præsentationis sumus, posse laicos Patronos variare, non solùm accumulatiuè, præsentando, alium cum priore, sed priuatiuè etiam, si detur caussa, tenent Sacræ Rotæ iudices in Bononiensi, quam refert Nicolaus Garcia Parte 5. Cap. 9. n. 213. ex quo & Barbosa
Patroni vt possint variare.
de Officio & potest. Episcopi. Allegat. 72. num. 158. Caussa autem præfati generis existente, seu cuiusuis alterius, ex qua futurum sit scandalum, non solùm variari dicto modo potest, sed obligatio est etiam sub mortali ita faciendi. Inter scandala autem numerandum illud, quod ad personam ipsius electi pertinet. Si enim ipse consentire in electionem nequit, vt D. Gregorius de illo asseruit, de quo n. 45. & de quo etiam citato Cap. Habuisse 33. Dist. qui ei scriptum præsentationis tribuit, scandalo ipsi est, quia occasio peccati | proximo, & grandis quidem peccati, vtpotè quod quamplurium sit futurum scaturigo. Sed meliora Deus.
SECTIO V.

SECTIO V.

An pater & filius illegitimus possint esse Religiosi simul in eâdem Religione.
53
*CIrca hoc extat prohibitio in Constitutione Gregorij XIV. idibus Martij, an. 1591. de qua Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. Quæst. 13. arti. 11. & 12. Miranda in Manuali Prælatorum Quæst. 23. arti. 7. Ascanius Tamburinus Tomo 1. Disput. 15. Quæst. 15. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 8. Cap. 5. n. 69. Et alij. Et quia casus in Indijs accidit, visum est mihi quæstionem cum vtilibus obseruationibus enodare. Gregorius ergo in præfata Constitutione, in qua rigorem Sixtianæ, summum equidem circa illegitimorum receptionem, moderatus est, sic habet post concessam admissionem, omnia à Prædecessoribus disposita ad Iuris terminos re
Constitutio Greg. 14.
uocando: Dummodò tamen filius illegitimus in Religione, in qua pater suus, siue ante, siue post natiuitatem dicti filij, professus fuerit, non admittatur, quod expresse prohibemus. Sic ille. Propter quod citatus P. Pellizarius talem illegitimum filium vocat irregularem, non absolutè, sed respectu solum illius Religionis, in qua eius pater emisit Professionem, ex quo videtur censere Professionem esse nullam.
54
*Dico Primò. Prohibitio dicta non infert
irregularitatem respectu Religionis, pro qua extat prohibitio: vnde si recipiantur ea non obstante, valida erit Professio. Sic Fr. Emmanuel in Summa 2. p. Cap. 4. Tit. de Nouitijs pag. 9. & citato arti. 12. Probatur, Quia Pontifex simplicem tantùm prohibitionem apponit, verbis illis, Quod expreßè prohibemus, nihil circa valorem actus in contrarium effecti, decernens, vt decreuit Sixtus V. in Constitutione, cuius moderationem exequitur. Et est illud iuxta receptissimam scribentium doctrinam Theologorum & Iurisperitorum, vt affirmat P. Suarez Lib. 5. de legibus Cap. 29. vbi n. 3. in materia, de qua agimus hanc esse Pontificum mentem per euidentem deducit consequentiam. Nam Sixtus V. prohibuit Professionem fieri nisi sub certo modo, addens clausulam irritātemirritantem. Et Clemens VIII. prohibitionem confirmans, irritantem clausulam sustulit: Sup
P. Suarez.
ponit ergo (infert ille) prohibitionem nudam non irritare. Videatur, irrefragabilia pro hac positione à Iure petita exempla prosecutus.
55
*Dico Secundò. Prohibitio dicta obligat
sub mortali. Sic colligitur Primò ex multorum doctrina asserentium in materia graui non posse obligationem esse leuem, qui videri possunt apud Dianam Parte 3. Tract. 6. Resolut. 74. & Parte 4. Tract. 4. Resolut. 191. Deinde ex P. Suario Lib. 3. de legibus. Cap. 26. n. 8. vbi ex verbis prohibendi colligi obligationem sub mortali affirmat, si cadant supra materiam grauem. Addunt alij apud Dianam Parte 10. Tractatu 15. Resolut. 45. id verius quando finis legis vltra materiæ grauitatem est etiam grauis, & res præcepta multùm ad id conducit. De quo nos in Thesauro Tomo 1. Tit. 2. n. 3. & Tit. 3. n. 96. & seqq. In præsenti autem casu materia absque dubio est grauis, sicut & finis, & res præcepta multùm confert ad illud, vt scilicet Religiosus status grauibus careat notis & offendiculis, dignitatesque illius dignis & honorabilibus personis conferantur: ex quo & illius decorem, in Dei & hominum oculis, & consequenter Religiosam obseruantiam constat dependere.
56
*Dico Tertiò. Sua probabilitate non vi
3. Oppositum est probabile.
detur carere contrarium positioni præfatæ. Id ostenditur, quia Simplicissima prohibitio est, & præter id, quod de graui materia est dictum, nulla est alia obligationis sub lethali coniectura: at fundamentum istud non omnes accipiunt, dicentes numquàm esse obligationem intelligendam, etiamsi materia grauis sit, nisi constet de præcipientis expressa voluntate. Cùm enim circa materiam grauem cadere non grauis obligatio possit, vt videri potest apud Dianam citatis locis de legibus: cur nobis onus graue impositum debeamus agnoscere, vbi de voluntate legislatoris, quæ benigna est semper æstimanda, nullum est indicium saltim moraliter manifestum, aut ex communi Doctorum sensu, & fidelium praxi, vt de multorum præceptorum obligatione philosophari classici Scriptores solent, in ieiunio scilicet, Festis, Horarum Canoni carum recitatione &c. Et certè non parùm homines fecerint, & id vtinam ab ijs obtineri possit, vt præcepta notoriæ obligationis obseruent, etiamsi non talia desinant obseruare. Vbi & dici poterit materiam prohibitionis dictæ non esse adeò grauem, nec ad finem Religiosæ obseruantiæ admodùm opportunam, vt sine eo non possit illa consistere. Sixtus quidem existimauit ad prædictum finem omnia illa esse valde necessaria, quæ rigidis prohibitionibus conatus est stabilire: quæ tamen Gregorius statim abrogauit; vnde non ita necessaria immò neque conuenientia arbitratus est. Et erit fortè alius, qui hoc ipsum, quod Gregorio prohibitione dignum apparuit, etiam censeat abrogandum. Religiones namque elapsis temporibus eximiè floruerunt, & tamen de rigoribus istis nihil expertæ. Quamuis negari nequeat pro temporum varietate dispositiones etiam posse vtiliter variari.
57
*Dico Quartò. In Religione, in qua filius
illegitimus professus est, potest pater admitti. Id probo. Nam Pontificis prohibitio in hoc casu non procedit, sed èex conuerso locutus ille, vt patet & cùm dispositio sit odiosa, non est ad non expressa, iuxta communes Iuris regulas, & Doctorum receptissimum sensum, extendenda. Deinde Pater absolutè loquendo nullum habet impedimentum quo minùs recipi possit, si præsertim sit legitimus: ergo repelli non debet. Si dicas debere, quia idem sequitur inconueniens. Contra est, quia prohibitio circa filium habet rationem specialem in odium scilicet impuri & scelesti natalis: id quod in iure sæpiùs expressum: atqui in patrem odium tale cadere non potest, quia supponitur legitimus; vel si legitimus non sit, id in illo non attenditur, vt patet: quia cùm de illo agi|tur, nihil de illius legitimitate, aut illegitimitate profertur, sed consideratio tota in ordine ad filium occupatur: ergo non est eadem ratio. Præterquam quòd etiamsi eadem ratio sit, non debet odium extendi, sicut neque extenditur, iuxta communem sententiam, priuilegium de persona ad personam, etiamsi ratio in illis eadem sit.
58
*Dico Quintò. In Religionibus, in quibus
de more habentur filiationes ita vt in vno professus Monasterio, transire ad aliud nequeat, prohibitio dicta non videtur habere locum. Quod quidem ex eo colligitur, quia in eo casu quodlibet Monasterium est quasi peculiaris Religio, & dummodò pater in vno, & filius in alio sit, ea videntur inconuenientia cessare, quæ Pontificem ad prohibitionem dictam permouerunt. Dices posse vnum ex illis eligi ad Prælaturam, quod quidem Fr. Emmanuel supra concedit in filio, etiamsi à patre sit Religioso genitus: in eo autem non leue inconueniens esse videtur. Sed certè tale non est admissa dicta sententia, cuius oppositum tenet Miranda in Manuali Prælatorum Tomo 2. Quæst. 2. Arti. 10. & Ascanius Tamburinus Tomo 1. Disp. 5. Arti. 15. nam ratione relationis inter vtrumque non datur, vt est euidens: nam pater & filius legitimus, in eâdem esse Religione possunt, immò & filij plures, vt sæpè visum. Ex eo autem quòd ex damnato congressu, ratione Prælaturæ nihil speciale, quod obstare possit, habetur: quia neque tunc in eôdem futuri Monasterio. Quòd autem factus Prælatus sine offensione sit in hac parte processurus, ipsi qui sunt electuri dispicient; sin minùs procul hinc, procul esse à prælatione compellant. Si futuri laici, cessat ratio.
59
*Dico Sextò. In Societate Iesv, si pater
non fuerit solemniter professus, recipi filius poterit, non obstante dicta prohibitione. Probatur ex tenore ipso prohibitionis, Siue post natiuitatem dicti filij professus fuerit. Atqui Professio pro solemni iuxta communem significationem accipitur, vt dictum Parte 1. Sect. 7. Licet enim votorum simplicium emissio dici non impropriè Professio possit, iuxta communem acceptionem potest in præsenti vsurpari, quia non de fauore agitur, sed de odio, quod dispositio ipsa præsefert, vt Fr. Emmanuel citato Arti. 12. affirmat. Neque dici potest idem inconueniens, quod vitare intendit Pontifex dicta prohibitione, in Societate locum habere, quia iam id improbatum est Assert. 4. Pro quo & suffragatur sententia multorum apud P. Pellizarium Tract. 10. Cap. 5. n. 92. asserentium eos, qui Monasteria Monialium ingrediuntur absque vlla prorsus licentia, & non prætextu alicuius facultatis, quam habeant, non incurrere pœnas contentas in Constitutione Gregorij XIII. quia Pontifex in ea de solis ingredientibus dicto est prætextu locutus: & tamen eadem inconuenientia ex tali ingressu timeri possunt, & fortè maiora; quia verbis standum est legis, vbi præsertim illæ aut odiosæ, aut pœnales sunt. Et sic possunt alia exempla proferri: licet non desint qui in prædicto casu, sicut & in similibus, contrarium tueantur: qui tamen prædictam doctrinam non negant, sed propter peculiares alias rationes aliter censent asserendum.
60
*Sed potest obijci ex ijs, quæ habet P. Pel
lizarius Tract. 8. Cap. 8. n. 41. & 42. vbi ait Decretum Sacræ Congregationis de eiectis & Apostatis, vt non nisi ob incorrigibilitatem expelli queant, cum circumstantijs in eôdem expressis, & ab Vrbano VIII. dispositis, Societatem Iesv comprehendere, quia iuxta priuilegia sibi concessa potest non incorrigibiles eijcere, etiam Professos, quando id ad maius suum bonum expedire iudicauerit. Addit tamen quòd si loquamur de eiectione ob incorrigibilitatem, tunc vtique illa facienda est iuxta tenorem Decreti præfati: quippe quod in amplissima forma derogat omnibus priuilegijs in contrarium concessis, & consequenter etiam indultis hac de re factis in fauorem Societatis, & ita ait censuisse viros doctos Societatis à se consultos. Vbi cùm generaliter loquatur de eiectione Religiosorum Societatis, etiam non Professos videtur comprehendere. Atqui Vrbanus de Professis tantùm est locutus, vt constat ex Decreti verbis, ibi: vt in posterùm à
Religionibus nullus legitimè Professus eijci poßit, nisi sit verè incorrigibilis &c. Ergo similiter etiam in casu nostro dicendum. Sed certè huiusmodi assertio præfati Scriptoris ad Professos tantùm debet extendi, ne sibi apertè contrarius videatur: ait enim Decretum dictum non habere locum in Coadiutoribus formatis, etiam Spiritualibus, & multò magis in ijs, qui post biennium emissis votis nondum habent gradum in Societate, ob specialia illius priuilegia, & praxim iuxta quam etiam
P. Suarez,
non incorrigibiles eijciuntur, vt ostendit P. Suarez Tomo 4. de Religione Tract. 10. Lib. 3. Cap. 9. n. 11. Non est tamen proptereà existimandum Societatem in ijs, quos eijcit, moribus incompositis, ante eiectionem correctionis curam omittere, & statim vtcumque criminosos in sæculum amandare. De corrigendis enim summum illi studium est, pro quo & leges sunt sanctissimæ constitutæ, vt Prouincialis illa, quæ est officij. 42. Prouincialis erit, iuxta commissam sibi faculta
tem, auditis suis Consultoribus, vel, si neceßitas vrgeat, Superiore, & Consultoribus eius loci, vbi tunc erit, qui ipsi videbuntur, adhibitis, iudicare de caussis sufficientibus ad dimissionem: curabit tamen, ne ad hæc extrema, nisi quàm consultissimè, & alijs tentatis remedijs, veniatur. Nullus ergo, cuius in melius mutatio possit sperari dimittitur, si de proximo faueat spes; nam diu expectare cum aliorum damno nequit. Quin etiam aliquando oportet eiectione pro scandalo satisfieri, siue erga externos, siue erga domesticos illud acciderit, & seruari eam, quam ministeria Societatis exigunt, eximiam morum puritatem, vt non vitupe
2. Cor. 6. v. 3.
retur ministerium nostrum, quod ab Apostolo admonemur. Sed de eiectione dicendum etiam inferiùs.
61
*Dico Septimò. Licet ea, quæ de illegiti
mis in eorum fauorem diximus, ita sint, ab eorum tamen admissione in Religionibus, præsertim in Indijs, vbi frequens sanguinis impuritas, regulariter abstinendum, quia hoc est iuxta Sedis Apostolicæ mentem & de Sixto V. satis id perspectum habetur: Gregorius autem, qui rigidas eius abrogandas censuit Sanctiones, eatenus indulsit, quatenus ex indulto magnum aliquod bonum in Religiones possit redundare, dum | scilicet quis inueniri talis queat, qui cumulo meritorum suffragante, defectum natalium suppleat, vt ille loquitur. Et id quidem in filijs naturalibus faciliùs admittendum, spurios autem, adulterinos, incestuosos, sacrilegos, quis non videat vtilissimè repellendos? Ego certè in Societate nullum etiam naturalem ad statum Scholasticorum admisi, dum Prouinciæ curam semel iterumque subiui, & est id alta repostum mente, sicque
R. P. Generalem ordinaturum confido, qui circa hoc & meum, & aliorum iudicium requisiuit: naturalem scilicet rarum, alterius fæcis nullum oportet admitti. Circa nostra hæc mens: viderint alij quid sibi futurum sit magis erga sua pro necessitate temporum opportuna.
62
*Sed difficultas circa hoc videtur non leuis
emergere: videtur enim non posse in Religionibus eam claudi portam, quam Sedes Apostolica vult apertam. Neque enim contra Apostolica decreta, sicut neque contra iuris Canonici dispositiones, quæ & ipsæ Apostolicæ Sedis placita sunt, constitui aliquid in Religione potest, nisi quatenus ab eadem Sede indultum fuerit, vt est communis scribentium sensus. Ex quo fundamento censuit Diana Parte 2. Tract. 2. Resol. 1. per Decretum Capituli Generalis alicuius Religio
Diana.
nis, nisi fuerit à Papa confirmatum, non posse tolli facultatem, quam Cap. finale de Pœnitent. &
remission. concedit Prælatis, vt possint sibi qnemcumquequemcumque eligere Confessarium; pro quo alios adducit. Ad quod dico difficultatem hanc Doctores nostros in casu magis vrgenti iam enodasse, videlicet circa statutum non admittendi in Societate eos, qui sanguinis infectione laborant. Quia verò dici potest statutum illud esse à Sede Apostolica approbatum cum alijs, præsertim à Paulo V. in Bulla Quantùm Religio, ad
Bulla Pauli V. pro Societate.
nostrum, quod esse posse contendo, dico aliud esse statuere contra Decreta Pontificum inducendo generaliter abrogationem potestatis, aliud modum in exercitio talis potestatis adhibere. Et primum quidem dici potest potestatem transcendere Societatis, quia nequit reddere, incapaces sui instituti & quasi irregulares, vt vidimus locutum P. Pellizarium: aliud verò nullatenus repugnat, quia remanente in R. P. Generali potestate ad quorumlibet ex dictis admissionem, ordinare potest vt sine eius facultate non recipiantur, volens consulere Societati, cui talium admissio incommodaret: sicut idem præstare posset in Prouincia aliqua circa ætatem: quòd scilicet non admittantur nisi expletis septemdecim aut octodecim annis, eo quòd in talis Prouinciæ originarijs aut maiores vires ad Religionis experimenta, aut maturius iudicium ob inconstantiæ periculum experiẽtiaexperientia comprobatæ. Quod videmus etiam generaliter factum circa prouectiorem ætatem, vt videlicet admitti nequeant quinquagesimum annum superantes, nisi Generali eodem dispensante; cùm tamen ius illos non reddiderit incapaces. Sic videmus in multis Religionibus ab earum Capitulis Decreta varia prodire circa admittendos: & iam multæ timentes sibi ab eiectis à Religionibus alijs, acta conficiunt, quibus ingressus illis interdicitur, sub nullitate Professionis. Et prudentissimè quidem sic statuunt, non ligantes venturis manus, vt si aliter visum fuerit ipsis statuere, tradita sibi ab Apostolica Sede vtantur potestate. Ita quemadmodùm posset Religio statuere vt hoc anno nullus recipiatur ob rationes conuenientiæ, quæ occurrere possunt, ita & valet pro præsenti rerum statu idem præstare, quid in posterùm expediat successoribus prospecturis.
SECTIO VI.

SECTIO VI.

An in partibus Indiarum necessariò obseruari debeat Decretum Vrbani VIII. circa eijciendos à Religione. Vbi quid de Societate IESV.

63
*IN Decreto dicto, de quo nu. 60. cuius &
integrum tenorem exhibet P. Pellizarius Tomo 2. post Tractatum 9. inter Decreta Sacræ Congregationis à Regularibus publicè legenda quotannis, & Barbosa post Allegationes de potestate Episcopi: iubet præfatus Pontifex vt nullus eijciatur legitimè professus, nisi sit verè incorrigibilis: & vt verè incorrigibilis minimè censeatur, nisi concurrant non solùm ea omnia, quæ ad hoc ex iuris communis dispositione tequiruntur, sublatis omnibus quoad hoc Religionum statutis; verùm etiam vnius anni spatio in ieiunio & pœnitentia probetur in carceribus, quo elapso, si non resipiscat, eijciatur, sed à Generali tantùm de Consilio & assensu sex Patrum, qui ex grauioribus eligendi in Capitulis vel Congregationibus singulis generalibus, præcedenti iudiciali processu, ac plenè probatis caussis expulsionis, iuxta sacrorum Canonum præscriptum. Circa quod extant Responsa Sacræ Congregationis Concilij data Procuratori Generali Ordinis D. Mariæ de Mercede apud Dianam Parte 11. Tract. 2. Resolut. 13. & pro quo ea, quæ apud Auctores occurrunt, breuiter proponam, & posteà quid mihi verosimilius appareat subiectis Assertionibus indicabo.
64
*P. Gibbalinus, quem ob eruditissimas editas disquisitiones Canonicas laudat solita in
genuitate Diana Parte 9. Tractat. 9. Resolut. 57. affirmat, non obstante Decreto dicto, posse Regulares suis circa hoc priuilegijs vti, quia illorum non meminit; & quamuis meminisset, cum illorum pleraque, & ferè omnia indigeant derogatoriarum derogatorijs, & nullam huiusmodi clausulam Decretum apponat, illis non derogat, sed explicat tantùm ea, quæ ad incorrigibilitatem ex iure communi petuntur: nam ait præter ea, quæ à Iure postulentur: se addere annuum carcerem; quare non agit de his, quæ ex iure naturali aut priuato constituuntur. Præter quàm quòd cùm de illo Decreto authenticè non constet, & vsus ipsi non consentiat, non officit ijs, quæ ex varijs Pontificum indultis concessa reperiuntur. Sic ille Disquisit. 4. Cap. 4. §. 13. nu. 67. Cui adstipulatur Brunus de Priuilegijs Regularium Parte 1. Tractat. 4. Cap. 6. Proposit. 9. quantùm ad Decreti nutantem fidem, aut vim; cùm sit Congregationis Cardinalium, quod vim legis non habet, quæ destruat priuilegium, vt vsus contrarius demonstrat. Hinc infert eiectionem à | solo Prouinciali factam esse validam, etiamsi dicatur non licita: & vt talis sit, consulit vt Prouincialis consilium Capituli Prouincialis adhibeat. Valorem colligit ex eo quòd nullum est verbum in Constitutionibus Apostolicis, in quo nullitas actus deduci queat, sed tantùm ad illum consultiùs exequendum, & quod ad carcerationem attinet, vbi constaret de aliquo non posse emendationem sperari, aut aliàs de indispositione ad illam, non esse applicandum tale remedium affirmat, sed ad eiectionem procedendum, etiamsi Decretum vt obligatorium recipiatur.
65
*His omnibus contradicunt P. Pellizarius
Tract. 8. Cap. 8. nu. 3. 41. & 42. Lezana Tomo 1. Cap. 23. n. 3. & seqq. & Parte 2. Cap. 12. nu. 8. vbi ait quod cùm an. 1635. Constitutiones quædam grauis cuiusdam Religionis Vrbano VIII. oblatæ fuissent pro Apostolica approbatione, Eminentissimus quidam Cardinalis, & Reuerendissimi alij Prælati, quibus cura casdem examinandi ab illo commissa fuit, noluerunt explicationem admittere aut approbare, quem Peyrinis ait à Sacra Congregatione Concilij emanasse, scilicet posse Generalem, aut eius generalem Visitatorem in qualibet Prouincia, in qua id opus fuerit ad effectum eiectionis, assumere sibi sex ex Diffinitoribus illius, de quorum consilio & assensu possit prædictos incorrigibiles eijcere, quod & ipse Lezana loco priùs citato dixerat: vtpotè quod in suæ Religionis Constitutionibus appositum inuenitur Parte 4. Cap. 21. §. 14. Sed iam suspectam valde reddi declarationem dictam af
Lezana.
firmat, & se credere non posse Religionem suam ea vti, dum clariùs de ea non constiterit. Et ita rectà in Congregatione PP. Carmelitarum Discalciatorum in Hispania cautem esse vt in huiusmodi expulsione forma Decreti seruetur. Addit. n. 19. omnia circa hoc priuilegia reuocata. Quod & tenet Diana citata Resol. 57. & Parte 11. Tract.
Diana.
2. Resolut. 13. vbi, vt diximus, Responsa illa Procuratori præfato data proponit, & eorum authenticum testimonium. Bonacina de Clausura Monialium &c. Quæst. 2. Puncto 12. nu. 7. Ascanius Tamburinus Tomo 3. de iure Abbatum Disputat. 8. Quæst. 7. n. 7. & alij communiter Decreti vim & vsum agnoscentes, sicut & docti viri, quos P. Pellizarius circa id, quod ad Societatem attinet, se consuluisse testatur, & Diana contra secus sentientes ait stare stylum Curiæ Romanæ, & praxim omnium Religionum ad vnguem Decretum dictum obseruantium in Bullario appositum Tomo 4. cum clausulis annullatiuis tam claris, vt miretur quomodò esse potuerit, qui contrariam sententiam fuerit amplexus, de P. Gibbalino locutus. Eodem modo sentiunt alij, quos adducit Barbosa
Barbosa.
in Summa Decisionum Apostolicarum Collectan. 276. quibuscum absolutè sentit.
66
*Dico Primò. Prædictum Decretum esse
generaliter in vsu, nequit verosimiliter affirmari. Id ostenditur. Nam P. Gibbalinus in Gallia scribens testatur non esse vsu receptum, & Brunus Pœnitentiarius Lateranensis GregorijV. & Vrbani VIII. Romæ, licet Gallus & in Gallia scribens, quibus meritò credi potest, cùm sint viri Religiosi, docti, & magnæ diligentiæ, qui potuerunt quid circa hoc illis in regionibus contingeret, obseruare. Vnde Diana nuper adductus, ex eo quòd Romæ circa vsum deprehendit, generalem non potuit vsum stabilire. In quo quidem difficultas nulla occurrere potest, ob quam talis Decreti obseruationi possit incommodi quidquam creari. Nam si vbi quis degit, obseruationem suadeat vsus, benè id quidem se habet; quia quòd alibi in vsu non sit, nihil refert: Sicut non refert modò in ordine ad obseruantiam Concilij Tridentini in Decretis de Reformatione, quòd illa in Gallia recepta non sint, quandoquidem vbi quis adest Gallia non est, aut Germania, in qua etiam huiusmodi aliquid inuenitur. Quod & in alijs Pontificum Decretis cernere iuuat, ex quibus Clementis VIII. celebre illud de largitione munerum in Hispania non receptum, de quo in Thesauro Indico à nobis dictum. Tomo 1. Tit. 3. n. 32. & 34.
67
*Dico Secundò. Prædictum Decretum suf
ficientissimam habet auctoritatem, vt debeat obligatorium reputari. Probatur ex ipsius tenore. sic enim ibi: Sacra Congregatio Cardinalium Concilij Tridentini Interpretum &c. auditis Religionum Superioribus, réque diligentißimè perpensa, communicato etiam consilio cum S. D. N. Vrbano VIII. atque ex peculiari Sanctitatis suæ facultate, infrascripta Decreta edidit. Et infra. Ne qua verò difficultas in supradictis Decretis & Ordinationibus exequendis suboriatur, sacra Congregatio, sanctißimo D. N. annuente atque approbante, vniuersis Generalibus, Prouincialibus, Commissarijs, Ministris, Præfidentibus, Abbatibus, Prioribus, Præpositis, Guardianis, Vicarijs, & quibuscumque alijs Superioribus quorumcumque Ordinum, vel Congregationum, Monasteriorum, Conuentuum, Collegiorum, Domorum, & locorum Regularium, vbique locorum existentium, iniungit, serio́serioque mandat, vt illa diligenter obseruent &c. Iam de publicatione esse dubium nequit, cùm passim Auctores de illo agant, & responsa circa illud in Sacra Congregatione data id reddunt irrefragabiliter manifestum. Quid ergo desiderari ampliùs potest ad inducendam obligationem? Vnde qui de auctoritate non ita dignè locuti sunt, illius non videntur tenorem inspexisse. Et quidem P. Gibbalinus, dum ait in eo non derogari priuilegijs, satis id videtur ostendere, sic enim in Decretis dictis: Non obstantibus Constitutionibus, & Ordinationibus Apostolicis &c. exemptionibus quoque, indultis, & priuilegijs &c. Brunus
Brunus Chassaing.
autem ita scribit: Scio equidem Decretum Congregationis Concilij Tridentini iussu Vrbani VIII. editũeditum, vt refertur à Barbosa in Tractatu de Constitutionibus & Decretis &c. Atqui Barbosa ibi non habet Decreti talis tenorem, & ita videri apud ipsum non potuit, & sic neque exactum circa ipsum ferri iudicium,
68
*Dico Tertiò. Prædictum Decretum per
se loquendo etiam in Indijs obligat in quantùm seruari potest. Hoc ex ipsius tenore apparet, ibi, Vbique locorum existentium. Item ex illius exordio, ibi: Sacra Congregatio Regularium eiectorum & fugitiuorum statui consulere, illorumque scandala submouere, & succrescentem numerum frangere opere pretium existimans &c. Atqui damnum hoc in Indijs maximè timeri debuit, vnde & remedium ipsi oportuit non minùs quàm regiorum aliorum incolis adhiberi. Dixi Per se loquendo: nam per acci|dens potest aliter accidere, ratione inquam notitiæ eiusdem ob longissimam distantiam. Sed iam quidem id allegari nequit, quia cum Auctores de illo passim agant & Romæ Religionum omnium constet vsu comprobatum, nequeunt Prouinciales non esse illius conscij, ad quos præsertim executio spectat.
69
*Dixi etiam, In quantùm seruari potest, quia
quod attinet ad sex Patres eligendos vt cum Generali decernant, nequit in his partibus locum habere. Et id quidem etiam in Europa valde difficile visum est, Generalem scilicet secum ducere semper prædictos Patres pro expulsione facienda, quando casus occurrisset, & ideò supplicatum esse Sacræ Congregationi pro remedio affirmat Peyrinis Tomo 2. priuileg. Minimorum, in Constitut. 10. Vrbani VIII. §. 4. nu. 1. eamque respondisse quod vidimus nu. 65. Satis autem compertum est neque huic etiam dispositioni, etiamsi responsio eam mereretur fidem, quam eidem citatur auctor attribuit, sicut & attribuerat Lezana, & ipsius Religio, vt citato n. diximus, in Indijs esse posse locum. Quia verò res grauissima est, & quam sine multorum consilio peragi Sacra Congregatio, & per eam loquens Pontificia iniungit auctoritas, illud in casus contingentia à Prouincialibus adhibendum, ex præcepto, quod grauiter videtur vrgere.
70
*Deinde, quod ad carcerationem pertinet esse
potest moraliter impossibile, vt experientia ostendit: si Religiosi ad auri & argenti fodinas se conferant, vnde non sine violentia magna retrahi possunt, nec sine scandalo futura, & inutili strepitu, dum suos habent illi defensores, & securitas adest nulla eos ad suos Conuentus reducendi. Quomodò ergo carcerandi tales? & quomodò etiam permittendi, vt Religiosum gestantes habitum, eum deprauato agendi more dedecorent, & suas pariter Religiones? Eijciantur ergo Prouincialis sententia, quæ eisdem intimetur, & fiat publica, hacque constet Religionem talia non probare, & eo quo potest modo scandalosam licentiam castigare. Sic visum viris doctis, & est Decreto prædicto non repugnans, quòd cùm carcerationem statuit, de possibili intelligit: quando ergo talis non est, aliter procedendum. Et cùm pariter significet oportere tales à Religione eijci, vt scilicet aliquod sit mali adeò ingentis remedium, ad illud profectò veniendum, quia aliud esse nequit, ni velimus hos impunitos penitus derelinqui. Pro qua resolutione stat com
munis doctrina in alijs casibus. Nam excommunicatus vt possit frui beneficio Bullæ Cruciatæ, & absolui, debet prius parti satisfacere: & tamen, si satisfacere nequeat, absolui valet; vt videri potest apud Dianam Parte 1. Tract. 11. Resolut. 24. plures Doctores congerentem. Similiter ære alieno grauatus nequit ingredi Religionem, nisi prius soluat: & tamen, si soluere nequeat, ingredi potest, vt videre licet apud P. Palaum Tomo 3. Tractat. 16. Disputat. 1. Puncto 7. §. 4. & apud alios.
71
*Dico Quartò. Priuilegia Religionum
non obstant Decreto, quia in illo quoad hoc non obstantiæ vrgentissimæ & apertissimæ proponuntur, derogatoriarum derogatorijs exclusis: quod cùm etiam neget P. Gibbalinus id, quod de non viso Decreti tenore diximus, hinc etiam comprobatur. Idem ostenditur ex ijs, quæ adduximus. n. 67. circa auditos Religionum Superiores, qui proculdubio priuilegia sua erga materiam deliberationi propositam allegarunt. Prætereà, Si priuilegia quoad hoc reuocata non sunt, nihil profectò præfato Decreto actum, quo posset damno adeò ingenti opportunum remedium adhiberi. Id ostendo. Nam ferè omnes Religiones habent communicationem priuilegiorum, & ita ferè omnes etiam eo deberent remedio carere, & malum sine spe illius sustinere. Vnde benè miratur Diana fuisse, qui circa hoc posset hærere, & adeò perspicuæ veritati contradictionis nubem obiectare.
72
*Dico Quintò. In Decreto præfato etiam
est Societas Iesv comprehensa. Primò id probari potest ex nuper adducta ratione, quòd scilicet Religionum omnium Superiores sunt auditi, vnde & Superiores Societatis, quos indubitatum videtur priuilegia sibi in hac parte fauentia produxisse: nihil autem motam Congregationem constat ex eo quòd si speciale circa eam aliquid seruari voluisset, id in Decreto ipso fecisset manifestum; cùm tamen nihil tale, sed oppositum appareat, ex quo id probatur Secundò, nam mentionem Societatis induxit nomine Collegiorum & Domorum, quæ ipsi propria: Collegia enim Sola Societas ex Religionibus habet, quæ sint ordinariæ suæ habitationis, & Domus Professas, quæ Domorum nomine solent nudè posito designari, vt ex Constitutionibus, Bullis, Priuilegijs, & alijs Instituti scriptis compertum habetur Constituta Parte 6. Cap. 2. §. 2. In Domibus, vel Ecclesijs,
Constitut. Societatis.
quæ à Societate ad auxilium animarum admittuntur, redditus nulli, ne Sacristiæ quidem, aut fabricæ applicati, haberi poßint. Et §. sequenti: Professi viuent ex eleemosynis in Domibus. Gregorius XIII.
Greg. XIII.
in Bulla, Ascendente Domino, ibi: Sicut nec in Professorum bonis Domus vlla, aut Ecclesia, vel Collegium dictæ Societatis succedere potest. Sic & alibi. Tertiò, quia etiam respectu Societatis oportuit præcaueri damnum, quod ex eiectione timeri posset, etiamsi illa cum magna attentione & consilio in hoc negotio, sicut in alijs, procedat: vnde nulla ex Religionibus quantumuis perfecta, & strictæ obseruantiæ, à Sacra Congregatione exclusa fuit, & ita PP. Carmelitani Discalceati se Decreto penitus subiecerunt, & ex parte Patrum Cisterciensium eamdem subiectionem profitentium, postulatum ab eadem sacra Congregatione id, quod memorat Lezana citato Cap. 23, num. 4.
73
*Dico sextò. Decretum dictum non com
prehendit eos, qui in Societate non sunt solemniniter professi. Id probo ex tenore Decreti ipsius, ibi: Nullus solemniter Professus eijci possit. Et est iuxta dicta nu. 59. si dicas tales esse incorrigibiles posse, & opportuisse à Sacra Congregotione ipsis remedium prouideri, atque ita non exceptos in eius Decreto. Id facilè, diluitur. Nam Congregationi notissimum fuit Societatem habere ex vi peculiaris instituti facultatem ad horum dimissionem, votorum vinculis resolutis, vnde suæ consulit puritati: & ex hac parte nihil timere potuit, ex quo grauia illa incommoda, de quibus est præfata, sequerentur. Deinde clarè arguo ex ijs, | quæ circa eiectos disponuntur: sic enim ibidem: Prætereà statuit, vt ijdem Superiores nemini ex Religiosis expulsis litteras testimoniales concedant, illos ad Sedem Apostolicam reijcientes, vel iubentes aliam ingredi Religionem. Vbi manifestum est expulsos à Societate non intelligi, quia nec Religiosi sunt quando expelluntur, cùm desinant esse tales, & litteræ testimoniales eisdem conferuntur, nulla imposita obligatione ex superadditis: ita enim consequenter: Item, vt eiecti extra Religionem de
Decretum Vrbani 8.
gentes sint perpetuò suspensi ab exercitio Ordinum, sublata Ordinarijs locorum facultate dictam suspensionem relaxandi, aut moderandi. Atque nihil tale in expulsis, de quibus agimus, accidit; vnde egressi, si habeant titulum, ordinantur, & ordinati ad exercitium Ordinum admittuntur. Iubetur ita super seruari. Cap. Ne Religiosi finale, de Regula
Cap,. Ne Religiosi.
ribus, in quo Gregorius IX. præscribit quid sit circa fugitiuos faciendũfaciendum, sicut & circa eiectos, eos annuatim solicitè requirendo &c. Additque Constitutionem dictam in ijs etiam habere locum, seruandamque esse, qui iustè, diffinitiueque, ac Iuris ordine seruato expulsi fuerint; dummodò tamen in expulsis huiusmodi subsit spes euidens emendationis, ex litteris saltem testimonialibus Ordinarij. Quis autem non videat omnia hæc valde aliena esse à Societatis instituto in materia, de qua agimus? & ita post præfatum Decretum in Societate antiquus & originarius vsus sine dubitationis alicuius offendiculo est obseruatus, incorrigibiles eijciendo, eos scilicet, qui iuxta ipsius Constitutiones tales habendi sunt: ad quod quidem non est necessarium vt ea concurrant, quæ ad eiectionem debent intercedere Professorum. Et ita R. P. Generalis, cui satis est perspecta Sacræ Congregationis mens, eas expulsiones probat, de quibus fit certior ex Prouincijs, in quibus constat ita procedi ac si Decretum dictum minimè à Congregatione Sacra prodijsset.
74
*Dico Septimò. Circa Professos in Socie
7. Secus in Professos.
tate debet dictum Decretum obseruari. Hoc euidenter infertur ex dictis Assert. 5. Nam si illud comprehendit Societatem, & non quo ad eos, qui Professi non sunt, Professi debent comprehensi censeri absque vmbra dubitationis; siue quatuor votorum sint, siue trium tantùm, quia isti etiam verissimi Professi, & in omni rigore sunt.
75
*Dico Octauò. Assertio prædicta tunc lo
cum debet habere, cùm Professi eijciuntur titulo incorrigibilitatis. Sic P. Pellizarius citato Capite 8. n. 42. Diana Resolut. 57. citata §. sed pace, qui citat Lezanam citato n. 4. vbi tamen nec verbum de Societate: ex eo autem forsitan citandum duxit, quòd asseruerit omnia priuilegia à Sacra Congregatione circa hoc abrogata. Ratio est clara, quia ille titulus est, circa quem dispositio præcipua, aut vnicè, aut principaliter occupatur, vt ex tenore constat, & verbis eiusdem adnotatis nu. 60.
76
*Dico Nono tamquàm probabile Profes
sos Societatis eijci posse alijs titulis diuersis ab incorrigibilitate. Sic P. Suarius Tomo 4. de Religione Lib. 10. Tract. 11. Cap. 1. n. 2. & seqq. cuius fundamentum vim habere videtur etiam post Vrbani Decretum, ante quod scripsit. P. Palaus Tomo
P. Palaus.
3. Tract. 16. Disput. 4. Puncto 20. n. 2. P. Pellizarius dudum citatus n. 41. & Diana §. vltimo. Vbi
Diana
ita scribit: Nota tamen, quòd non obstante supradicto Decreto Vrbani VIII. Generales Societatis IESV hodie possunt expellere suos subditos ex alijs titulis, quàm incorrigibilitatis: nam Decretum loquitur tantùm de eiectione propter incorrigibilitatem, & quoad hoc tantùm tollit Regularium priuilegia, non autem si extarent priuilegia, ob quæ ex alio titulo aliqua Religio possit subditos expellere, vt habet Religio Societatis IESV propter eminentem sanctitatem, sapientiam, & prudentiam in Ecclesia Dei celeberrima: & ideò à Summis Pontificibus varijs priuilegijs decorata. Quæ omnia confirmantur ex vsu & praxi: nam Generales Societatis post dictum Decretum expellunt suos subditos vigore priuilegiorum ex alijs caussis quam incorrigibilitatis. Vide Pellizarium vbi supra n. 41, qui tamen poterat prætermittere ea, quæ dixit n. 3. Sic ille, ingenio & ingenuitate clarissimus, erga quem semper Societas gratum fouebit affectum, eximiarum laudum, quæ in eius operibus extant, cumulum recognoscens. Circa nuper autem dicta obseruandum occurrit, erga punctum, in quo versamur, non multùm conferre quod ex praxi adducitur: nam illa circa eos alligari tantùm reipsa potest, qui Professi non sunt, & ita fauet Assertioni 7. non præsenti, vbi de Professis sermo: non enim praxis Societatis habet vt Professi eijciantur, nisi Religionem aliam ingressuri. In eo autem quod P. Pellizarium, quem accuratissimum & amicissimum compellat, carpere videtur ob non prætermissa ea, quæ habet nu. 3. ipse certè potuit amicabiliter reprehendi, quia & prætermittere potuit ea, quæ ex ipso dedimus. Qui enim legerit huiusmodi reprehensiunculam, suspicari poterit aliquid minùs cautè aut modestè ab illo dictum; cùm tamen non ita sit, sed aliqua in consequentia doctrinæ, vt videbimus infra, quod licitè potuit, & suo more modestissimè obiecisse.
Probatur iam Assertio ex Bulla Gregorij XIII
die 22. Septembris, an. 1582. vbi post dubitationem propositam sic ait: Nos re perpensa, atque diligenter examinata, Societatis ipsius puritati atque incremento, emissorumque pro tempore saluti consulere volentes, statuimus vt deinceps in perpetuum liceat dicto Præposito, quos iudicauerit, ab ipsa Societate emittere. Sic ille. Dubitatio autem fuerat: An Præpositus valeat etiam Professos ex caussis exigentibus ab ipsa Societate emittere? Cùm ergo non vna illa tantùm caussa incorrigibilitatis, sed diuersæ assignentur, & illæ non videantur in dicto Decreto repudiatæ, vis priuilegij persistit. Item. In dicta dimissione dicitur non solùm Societatis puritati, sed emissorum saluti consuli: ergo non de incorrigibilitate tantùm agitur; quia cùm tales dimittuntur, non eorum saluti, sed Societatis bono consulitur, vt ex generali dispositione Decreti constat, ibi: Elapso autem anno, si nihilominùs non resipuerit, sed animo indurato in sua peruicacia perseuerauerit, ne contagione pestifera plurimos perdat, tamquàm pecus morbida ac membrum putre, eijci tandem possit. Sic DD. & sic Pontifex.
77
*Dices videri oppositum in Decreto statui
Quid videatur obstare.
verbis illis: Ad hæc, vt in posterùm à Religionibus nullus legitime Professus eijci possit, nisi sit verè incorrigibilis. Vbi vnica illa incorrigibilitatis caussa | adiectionem admittitur. Propter hoc P. Pellizarius citato n. 3. in hoc, vt vidimus num. præced. vbi id habet, quod Diana dixit prætermittere potuisse, ita planè sensit; sic enim ibi: Quæres Tertiò.
P. Pellizar.
An Regulares modo eijci possint ab Ordine alio titulo quàm incorrigibilitatis, saltem vigore priuilegiorum ac statutorum peculiarium hac de re extantium. Respond. non posse, cùm in citato Decreto Sacræ Congregationis id expressè prohibeatur his verbis: In posterùm &c. quod est abrogare priuilegia in contrarium concessa, non solùm explicitè (quomodo ibi abrogantur) sed etiam implicite, vt patet. Hæc ille. Ad
Sed depellitur illud.
quæ responderi potest quod citato n. 42. ipse tradit, priuilegium scilicet Societatis nulli alteri Religioni communicari, quia id sic statuit ibidem Pontifex: & ita in citato loco de Societate non fuisse locutum, sed de Religionibus alijs. Verba Pontificis in citata Bulla, cuius initium est, Cùm aliàs, sunt quæ sequuntur: Præsentis autem gratiæ communicationem omnibus alijs, etiam qui sua pri
Greg. XIII.
uilegia cum prædicta Societate copiosè participant, participaréque poterunt quomodolibet in futurum, fieri omnino prohibemus. Sic ille. Sed certè si hoc ita
Instatur tamen.
se habet, vt nulla Religio simile habeat priuilegium, neque cum Societate in illo participet, non videtur locum habere potuisse dubium, sicut neque illius resolutio. Dubium enim supponit esse priuilegia, & resolutio statuit ea non obstare, quia penitus sunt per Decretum abrogata. Sicut ergo abrogata illa sunt, quia ita explicitè in Decreto habetur, ita etiam videtur de Societate dicendum, quia non excepta quoad Professos. Quod enim communicatio priuilegij dicti prohibeatur, non influit aliquid speciale, vt non debeat abrogatum censeri vrgentissimis clausulis, in quibus etiam de Societate agi vidimus Assert. 5. Præterquam quòd licet priuilegium dictum per viam communicationis cum Societate noluerit Pontifex alijs Religionibus esse commune, id non ostendit aliàs non potuisse illud habere, aut post Gregorij dictam concessionem non extare concessiones similes, & amplissimam communicationem. Licet enim ille participationem in futurum etiam prohibeat, id non tollit quo minùs Pontifices successores illam possint indulgere: non autem est communicatio talis admittenda, nisi illi exprimant concessionem ad illa se etiam extendere, quæ sunt communicari prohibita, vt verba Pontificis habeant proportionatum ac certum effectum, nec frustranea censeantur. Omnium erga Religionum quo ad hoc eadem videtur esse ratio.
78
*Et hoc quidem quantùm ad consequen
tiam doctrinæ in Pellizario, cuius prior Assertio est absque dubio valde probabilis, ac proptereà ego in Assertione proxima id, quod statui, dixi tantùm esse probabile, quia verba legis vrgebant pro contraria positione. Oportebatque à prioris defensoribus ostendi vnde constet cum negatiua illa Nullus exceptionem de caussis alijs præter incorrigibilitatem, quæ sola admittitur, posse componi. Videtur autem posse fundari ex motiuo ipsius Decreti in id tendentis vt scandala ex eiectione prouenientia submoueantur; sic enim in illius habetur exordio: Atqui id tantùm accidit quando incorrigibiles eijciuntur: non ergo de eiectis alijs ex caussis iuxta priuilegia dispositio prædicta procedit. Prætereà, cùm dicitur Nullus eijci possit, nisi sit verè incorrigibilis, non videtur id referri ad alias eiectionis caussas, sed ad excludendum non veram incorrigibilitatem, vt sit sensus: In posterùm qui non est verè incorrigibilis, non eijciatur. Nam diuersus videbatur modus loquendi futurus, si absolutè vellet Congregatio id statuere quod aduersa sententia contendit; ita scilicet: In posterùm nullus eijci poßit nisi incorrigibilis: is autem verè censendus est talis, qui &c. Etiam retenta dictione Nullus potest esse commodior sensus, quem intendimus, hoc modo: Nullus eijci possit incorrigibilis, nisi qui verè talis sit. Nam cùm verè talis opponatur non verè tali, & propositio modalis sit, tantùm videtur
circa modum dispositio versari. Id quod materia, de qua agitur, persuadet, ex qua fit vt aliquando dictio, Nullus patiatur limitationem, vt ex Cap. Non semel 18. q. 2. probari potest ibi: Quòd autem
Cap. Non semel.
nullis canonicis iuribus Monasteria dicuntur esse subiecta, non ita intelligendum est, quin ipsi Episcopo aliquid nomine Eulogiæ, vel in die Dedicationis, vel in Natali sanctorum, quorum nomine ipsum Monasterium dedicatum est, debeat offerri. Sic ibi: Cùm ergo sensus esse, quem diximus, possit, & ex huiusmodi interpretandi modo minùs grauentur Religiones, & earum priuilegia sic sarta tecta habeantur, potest securè ab eisdem ad praxim reuocari. Dispositio enim dicta, licet quatenus in
Est illud odiosum.
bonum Religionum tendit, videatur fauorabilis; reuera tamen, cùm priuilegia abroget, quæ meri fauores sunt, odiosa debet penitus reputari, iuxta ea, quæ in Thesauro ex professo dicta sunt circa Constitutionem Innocentij X. pro gubernationis spatijs in Societate seruandis &c. Tomo 2. Tit. 12. n. 46. & seqq.

DVBIVM INCIDENS.

Circa eiectionem in Societate non Professorum, votorum vinculo non sublato.
79
*DVbij fundamentum in Decreto 22. Septimæ Congregationis habetur tenoris se
Decretum Congreg. 7.
quentis: Illis, quibus èex sola importunitate, cùm nulla iusta subsit caussa, dimissionem concedere Societas cogitur, non nisi cum obligatione aliam intrandi Religionem, in qua regularis obseruantia vigeat, in posterùm concedendam, eamque obligationem Patentibus inserendam: ac nonnisi rarissimè permittendum, vt liber omnino talium quispiam ab omni votorum obligatione ad sæculum redeat, scilicet Congregatio censuit. Hinc in casus contingentia suborta difficultas, & ramosa quidem. Cùm enim instaret
Casus propositio.
quidam, dimissus est, sed suorum vinculo votorum post biennium emissorum adstrictus, facultate vtendo, quæ videtur concedi, dum solùm rarissimè permittendum dicitur vt tales à votis liberi dimittantur: ex quo euidenter infertur non raras dimissiones eorumdem cum votorum retenta obligatione futuras. Quòd aliunde nec videtur non esse Decreti tenori conforme, cùm in eo dicatur vt tales nonnisi cum obligatione aliam intrandi Religionem dimittantur. Quòd ergo votis ligati, & sine obligatione aliam intrandi Religionem, dimitti possint, non videtur dispositioni | dicti Decreti conformari, vel saltem valde dubiam remanere.
80
*Accedit illud, quod graues Scriptores ex
Nostris dicunt, scilicet P. Valentia Tomo 3. Disput. 6. Quæst. 6. Puncto 6. vers. & hoc modo. P. Vasquez Tomo 2. in 1. 2. Quæst. 96. Disput. 165. n. 86. & eos secutus P. Thomas Sancius in Decalogum Tomo 2. Lib. 5. Cap. 1. nu. 11. scilicet Generalem dum expellit non Professos, non dici eorum vota relaxare, aut in eis dispensare, sed conditionem tollere, qua sublata, vota extinguuntur ea deficiente. Quod adeò verum est, vt & si Generalis expellens vellet eos remanere votis ligatos, non posset id efficere; nam deficit conditio vt obligent; scilicet quamdiu Societas eos retinuerit; & ideò omnes illi, cum hæc vouent, addunt: Iuxta modum in nostris Constitutionibus expressum: qui est (vt dicitur in illis Parte 5. Cap. 4. Lit. B. in
Constitutio Societ.
Commento) vt non sint perpetrata ex parte admittentis, sed quamdiu Generalis eos non expulerit. Pro eodem facit id, quod habet n. 30. vbi de illo disserens, qui vota emitteret non seruata forma Societatis, scilicet sine verbis illis, Omnia intelligendo iuxta ipsius Societatis Constitutiones, in quibus conditio dicta subintelligitur, & exponens id, quod Parte 2. Cap. 4. nu. 3. Constitutionum habetur, ita subdit: Dum autem dicitur per dimissionem non manere hunc liberum ab his votis, intelligendum est ex vi dimissionis, vt manent alij, qui cum ea tacita conditione vouent, nempe intelligendo omnia iuxta Societatis Constitutiones. Sic ille. Circa quod etiam P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 4. Puncto 20. nu. 12. id etiam habet, quod videtur eidem doctrinæ fauere: tractat enim casum in terminis de extorquente dimissionem importunitate, & ait illam esse validam, quia importuna instantia sufficiens motiuum est ad illam in Societate volũtariosvoluntarios ad sua ministeria milites requirente, & solùm eum modum dimissionis agnoscit. Nihilominus.
81
*Dico Primò. Qui in Societate solemnem
Professionem non fecerunt, eijci possunt suis ligati votis. Sic colligitur apertè ex P. Suario Tomo 4. de Religione Tract. 10. Lib. 11. in Proœmio, vbi ita scribit: Est ergo alia mutatio per dimissionem, seu eiectionem ab ipsa Religione per potestatem, seu iurisdictionem eius, quæ solùm contingit in Professis: nam alij solent liberi dimitti, vt dictum est. Si autem aliquando dimittantur ligati, eamdem proportionem seruabunt: & ideò de sola dimissione Professorum superest nobis dicendum. Sic ibi: & Cap. 3. nu. 1. sic habet: Si autem contingeret huiusmodi Coadiutorem formatum expelli sine absolutione ab obligatione votorum, vel cum onere ingrediendi Religionem, vel simpliciter & absolutè, sic eadem de illo ratio est, quæ de Professis trium votorum &c. Cardinalis Lugo in
Card. Lugo
Responsis moralibus Lib. 4. Dub. 23. n. 2. circa dubium ibi propositum, post alia sic ait: Si verò dicas ipsum manere adhuc Religiosum (dimissum inquam cum onere non accedendi ad talem locum sub obligatione reincidendi in votorum vinculum) toto illo tempore intermedio, falsò ergo supponitur dimissus à Societate; manet enim propriè Religiosus Societatis, & subditus eius Prælatis sicut anteà, & ita manebit vsque ad mortem &c. Agnoscit ergo dimissionem stante obligatione votorum, neque in eo aliquam inuenit à Societatis potestate alienam rationem.
82
*Probatur Primò. Quia non apparet soli
dum fundamentum ad hoc negandum: magis enim est posse Professos eijci cum tota sua obligatione; & tamen id fieri in Societate potest, vt vidimus. Sectione præced. Si dicas circa Professos non extare conditionem, quæ circa alios, dum scilicet in Societate retineantur, iuxta dicta. n. 80. Contra est, quia conditio illa non procedit de materiali habitatione in Societate: stat enim à Religione eijci, & nihilominùs Religiosum manere, vt constat ex Decreto S. Congregationis citato, cum præfata distinctione, materialis & formalis permanentiæ: scilicet dum Societas illos voluerit sua sub obedientia retinere. Et ita intelligendi sunt Doctores adducti: estque verissimum Generalem dimittentem èex Societate non posse facere vt votis maneant ligati, scilicet quando eos formaliter èex Societate dimittit, contra id quod videntur sensisse illi, qui apud Cardinalem Lugo suprà, non iudicarunt absonum vt dimisso cum onere non accedendi ad talem locum, reincidentia in vota statueretur, quamuis ille de Societate non esset, quia de illo iterùm admittendo minimè tractabatur. Et hæc ratio est maximè à priori.
83
*Secundò. Quia in citato Decreto id vi
2. Ex Decreto Congregat. 7.
detur non obscurè significari, vt vidimus. n. 79. exceptio enim illa significata aduerbio Rarissimè firmat non rarissimam dimissionem aliter faciendam cum illo genere dimittendorum. Stante enim importunitate cogitur Societas ad dimissionem, vt ibidem dicitur: quæ coactio arguit non posse conuenienter sic importunos retinere: ergo expellendi illi, vt hoc onere Societas liberetur. Hoc stabit certò. Sed imponatur illis obligatio aliam intrandi Religionem. Atqui erunt qui nolint, vt ferè semper accidit, quod experientia comprobatum. Erunt etiam qui nequeant, quia infirma eisdem valetudo; quos tamen Societas libenter conseruaret. Quid ergo faciendum? Expellendi sanè, quia onus sunt Societati importabile; & cùm rarissimè à votorum obligatione liberi dimittendi sint, eisdem adstricti recedent. Si dicas in Decreto non apponi exceptiones illas, Si nolit, aut non possit, & ita ad subeundam obligationem ingressus in aliam Religionem vrgendos. Id non obstat, quia ex contextu satis mens Societatis innotescit, vt hæc duo inter se componantur; retineri scilicet non posse, quia Societas ad eos eijciendos cogitur, & rarissimè à votis liberos dimittendos. Ad quod quidem conferre potest obligatio ibidem adhibita de ingressu in aliam Religionem. Sed cum Societati etiam constet posse tales aut nolle, aut non valere, dimittendos concludit modo dicto, vt scilicet onere illa liberetur dicto, & illi non abeant epinicium concinentes, quòd sua importunitate libertatem sint omnimodam, quæ potius diaboli, mundi, & carnis dicenda est seruitus, consecuti. In quo quidem magnum Societati bonum conciliari potest. Nam videntes aliqui importunitate libertatem comparari, & benè hoc negotium cessisse alijs, possunt in sua vocatione nutare, & ad similia propendere. Quod secus accidet, si videant quàm sint difficilem prouinciam assumpturi, si eos expelli quidem contingat, sed votorum onere prægrauatos.
84
*Tertiò. Quia sic est praxi comprobatum,
3. Ex praxi.
iuxta intelligentiam dicti Decreti à viris doctis approbatam, quæ & illo non stante esse similiter potuisset. Vnde P. Suarez, qui ante editum Decretum scripsit, dimissionis genus tale probauit, vt vidimus, & ratio à priori à nobis adducta, est etiam à Decreto independens. Quòd si aliquando dimissio dicto modo facta non est à R. P. Generali approbata, non ideò fuit, quòd impossibilem absolutè loquendo iudicaret, sed quia certa doctrina non est conuenienter applicata: vel ex eo quòd dimissus, etiam importunitate seposita, non erat aptus Societati, in quo euentu non procedit Decretum, vt videri potest in §. 1. vel quia non prorsus obseruatum id, quod in tali Decreto disponitur, vel ob alias, quæ occurrere potuerunt, verosimiles rationes.
85
*Dico Secundò. Quod in Decreto dicitur
de obligatione aliam intrandi Religionem, eamque Patentibus litteris inserendam, ita intelligendum est vt dimisso absolutè nequeat obligatio talis imponi, quia id excedit potestatem Prælatorum, quorum iurisdictio intra terminos Societatis continetur, manentibus scilicet sub obedientia, non extra illam exclusis, sicut & in alijs Religionibus. Id quod luculenter ostendit Cardinalis Lugo in Responsis citatis Lib. 3. Dub. 4. Cùm enim tota iurisdictio Prælatorum Regularium sit in ordine ad subditos vt tales, vt eos videlicet ad perfectionem promoueant: nequit stare vt obedientia ad id tendat, quod destruit subiectionem. Non enim iuxta Apostolum potestas Ecclesiastica, & Religiosa præsertim. est ad destructionem, sed in ædificationem. Vnde licet in Societate dimittere Superiores possint, non possunt tamen iubere alicui vt à Societate abeat, quamuis facto compellere possint, eo quod sub ea sint admissi conditione, vt non sit obligatio eos retinendi, si Societas dimittendos esse iudicârit. Quemadmodùm (& est exemplum etiam pro casu præsenti accommodum) famulus admissus dimitti potest, non potest autem ei iuberi vt abeat, quia cùm eo ipso desinat esse famulus, desinat etiam titulus iussionis: sed intimari ei dimissio potest, quatenus est signum voluntatis Domini tollentis conditionem, sub qua admissus est. Admissus enim est ad seruiendum; dum autem abit, non seruit, sed seruire desinit. Et est argumentum manifestum non repertæ in eo formalis iussionis, quòd eodem modo potest compelli vt exeat quicumque domi fuerit contra patris familias voluntatem.
86
*Dico Tertiò. Obligatio ingrediendi aliam
Religionem non potest etiam sub conditione imponi taliter vt in eo exerceatur iurisdictio ex voto obedientiæ, aut ex vi status Religiosi resultans, sitque actus ad illam spectans. Id probo fundamento Assertionis præcedentis: Nam cùm talis aliam Religionem intrat, desinit esse subditus, & ita ex ea parte non est propriæ obedientiæ locus. Est ergo quoddam genus contractus, facio vt facias, licet non rigorosus; vel, do vt facias: do inquam licentiam abeundi, quam petis, sed vt facias in Religione alia Professionem: in quo obedientia non exercetur. Pertinet ergo ad potestatem Ecclesiasticam peculiarem Religioni, secundùm quam non iubetur, sed disponitur, sicut in patre familias non omnes actiones circa famulos sunt imperia. Sed pacta etiam interueniunt erga ipsorum obligationes, vt cùm vltra debitum labor extenditur, & pro eo assignatur stipendium, vel laboris cessatio permittitur, sed cum onere aliquo compensandi, & sic in alijs.
87
*Dico Quartò. Non potest quisquam à
Societate dimitti liber à votorum obligatione assignato ipsi competenti temporis spatio vt Religionem aliam ingrediatur, taliter tamen vt si ingressus non fuerit, obligatio votorum reuiuiscat, ad modum reincidentiæ in excommunicationem, de qua dictum in Thesauro in Tomi 2. Additionibus. Hoc, licet sub alijs terminis, docet, & optimè probat Cardinalis Lugo citato Capite 23. de quibus. n. 81. & ratio videtur clara, quia semel extincta obligatione, nequit redire sine voluntate eius, qui ab ea exiuit liber: talis enim est obligatio votorum, vt imponi ab alio nequeat, quàm ab ipso vouente, quia est promissio; & omninò implicatorium est, vt deficiente libera actione, quæ in eo interuenit, & habet illam pro forma, aliunde possit promissionis effectus, qui libertatem essentialiter præsupponit, prouenire. Quemadmodùm quia contractus matrimonij essentialiter importat actionem liberam, & effectus illius, obligatio scilicet, illam vt talem præsupponit, nequit extrinsecùs imponi.
88
*Si dicas obligationem quidem non imponi
Euasio quidam præcluditur.
à Prælato dimittente, sed esse effectum promissionis in votis inclusæ, quæ non est absolutè sublata, sed suspensa: quia cùm dimissio à voluntate dimittentis pendeat, si ipse absoluere absolutè à vinculo votorum nequit, sed cum limitatione dicta, eo & non alio modo stabit illa. Contra est, quia suspensio talis stare nequit; cùm enim talis liber à votis sit, stante huiusmodi libertate, non tenebitur illis, & ita ea non seruans, contra ipsa non peccabit. Hoc autem potestatem Prælati dimittentis excedit, vt scilicet pro aliquo tempore possit libertatem talem concedere: quemadmodùm contra rationem status Religiosi est, vt Religioso concedatur libertas redeundi ad sæculum à votis libero vt subueniat parentibus aut filijs, vel ob alium titulum: & post impletum tale pietatis officium ad Religionem reuertatur. Et licet dimissio à voluntate dimittentis pendeat, nequit eidem modus aliquis admisceri, modificando illam, qui statui Religioso repugnet, vt præfatum vidimus repugnare. Neque est simile de excommunicatione: nam cùm illa sit pœna ab extrinseco proueniens, potest secundùm voluntatem infligentis illam, modum & moderationem accipere, iuxta ea scilicet, quæ à iure sunt Canonico circa materiam dictam constituta.
89
*Dico Quintò. Dimissus iuxta Assertio
nem. 3. ex pacto inducente obligationem, tenetur sub lethali contractui stare, quia est obligatio in re grauissima, & genus quoddam commutationis, à qua nequit nisi à solo Pontifice absolui, perseuerante voluntate in Superioribus Societatis vt contractus impleatur. Nam cùm sit talis, vt in eo vertatur ius tertij, Religionis inquam, ad cuius vtilitatem maximè conducit huiusmodi pacta seruari, nullus contra tale ius agere potest, cui neque ipse Pontifex vult, nisi id exprimat, | derogare. Vnde coràm competente iudice agere potest pro eiusmodi adimpletione. Erit autem competens Ordinarius, quia illo iam extra Societatem, & ordinarius ad effectum quicumque erit, in cuius diœcesi fuerit talis transgressor inuentus, quia ratione delicti contrahitur forum. Si verò matrimonium contraxerit, validum quidem erit, sed seueriùs puniendus. Ad prouidentiam autem Superiorum spectabit quid in casus contingentia fieri debeat præuia consultatione disponere. Si enim obligatio hæc litteris Patentibus fuerit inserta, vt in Decreto dicitur, & pro nihilo habeatur, ac contra eam ire non dubitent sic dimissi, seriò erit agendum, vt non leuis pœna violatoribus inflicta rei grauitatem ostendat, & in exemplum tracta alios reddat cautiores. Vel de remedio prouideatur alio, aliquid magis compertum statuendo, & paucioribus locum relinquens quęstionibusquæstionibus.
90
*Dico Sextò. Dimissus non liber à voto
rum obligatione, cum onere tamen ingrediendi aliam Religionem, vt obligationem adimpleat vrgendus est, si commodè possit. Ad quod quidem Ordinarij etiam manus imploranda, in cuius post egressum iurisdictionem venit. Quod & præstandum cùm talis quispiam ad Religionem reuocandus est, quia sic Religio iudicat expedire. Quod ita vidimus practicari, & res ipsa videtur explorata. Et quidem de legitimè Professis ad iurisdictionem Ordinariorum ab eiectione statim pertinere declarat Pontifex in citato Decreto. Stante autem iurisdictione, consequens est potestas discretiua censurarum. Cùm ergo in non professis, Religiosis tamen per vota simplicia, idem quoad iurisdictionem pertineat, idem pariter de coërciua potestate pronuntiandum.
91
*Sed circa hoc specialis suboritur difficul
tas ex citati Decreti circa dimissionem huiusmodi dispositione, dum in eo dicitur exeuntem ex vna Religione vt ad aliam transeat, recta via debere ad illam se conferre, & ita non videtur relinqui locus agendi contra stantem contractui, de quo dudum dicebamus. Verùm id non videtur vrgere, quia ibi solùm agitur de transeunte ad strictiorem Religionem, sic enim dicitur: Deinde, vt aposta
Decretum Vrbani 8.
tandi opportunitas præripiatur, statuit vt de cetero nullus permittatur ad arctiorem Religionem transire, nisi priùs Superiori legitimè constiterit eam Religionem paratam esse illum recipere, qui licentiam petit, tumque Regularis rectà se conferat ad arctiorem. Quod vt reipsa adimpleatur idem Superior omni studio ac diligentia inuigilet. Sic ibi. Vbi non immeritò existimare aliquis possit idem intelligendum de quocumque transitu, in quo eadem est ratio. Quod autem de transitu ad arctiorem Religionem tantùm sit mentio inducta, ex eo accidit, quia solus ille de iure licet: quidquid autem secus se habet, per priuilegia contingit, & ita valde verosimile est hanc fuisse Pontificis mentem, si
de Professis loquamur, non verò de non Professis in Societate, qui singulares in Ecclesia cùm sint, alio prouidentiæ modo à Sede Apostolica gubernantur. Et ita sicut non comprehenduntur Decreto de incorrigibilibus, iuxta dicta, quod est inter omnia prolata præcipuum, ita neque in illa dispositionis parte, quæ sicut ad legitimè Professos tantùm dirigitur, ita & præcedentia ipsam. Et ita absque dubio hoc intellexit Societas, in qua cum stet suus antiquus dimittendi modus in contrarium, nihil ob Decretum dictum debere innouari hucusque animaduersum inuenitur, quod tamen in Professis semper est obseruatione dignissimum arbitrata.
92
*Dico Septimò. Si quis videatur necessariò
dimittendus ob coactionem illam, de qua in Decreto, nec tamen velit obligationem ingressus in aliam Religionem subire, licitè id permitti potest, & dimissus suæ conscientiæ relinqui, abiecta illius cura, nisi fortè praua aliqua persuasione delusus de matrimonio ineundo tractauerit, aut reipsa illud inierit: tunc enim penitus obsistendum, ne pessimum illud exemplum in consequentiam trahatur, & aperiatur via ad dispositionem talem pro dimissione èex Societate prouisam suo effectu frustrandam. Quòd autem abijci talium cura possit, ita vt de illis ad Religionem vocandis non debeat vlteriùs agi, ex eo ostenditur, quia caussa dimissionis eorum semper erit eadem, dum ipsi de reditu minimè curare deprehenduntur, vnde frustranea est reuocatio, si iterùm dimittendi sunt, sicque erit processus sola morte finiendus, sperari autem potest rerum mundanarum experientia, meliore vsuros consilio, cùm præsertim vinculum votorum adstringat, & securos se in conscientia non esse dispiciant. Quòd si aliquis sua culpa exitum habeat infelicem, id certè Societati neutiquam imputandum, quæ vt corporis consulat totius saluti, vnum non refugit putre membrum resecari, & pro firmanda positione ista confert id quod in Decreto S. Congregationis habetur, de quo & suprà nu. 73. de expulsis annuatim requirendis, vbi tamen sic additur: Dummodò tamen in expulsis huiusmodi subsit spes euidens
Decretum Vrbani 8.
emendationis ex litteris saltem testimonialibus Ordinarij, cuius conscientiam in his litteris concedendis S. Congregatio seriò onerauit. Sic ibi. Cùm ergo in eiectis modo dicto spes euidens non subsit, immò nec probabilis, quandoquidem illi in veteri odio erga Religionem persistunt, non est Societati imponendum onus eosdem reuocandi, nisi fortè commodum ipsi appareat eo medio vti, vt iam reuocatos penitus à votis liberos euomat, pro quo circumstantiæ occurrere possint ad id efficaciter inducentes. Et hæc quidem circa præfatum dubium, quæ pro Societate scripta ipsius Societatis iudicio examinanda subijcio, praxim à R. P. Generali traditam libenter amplexurus.
SECTIO VII.

SECTIO VII.

Occasione peculiaris casus in Indijs disquiritur, An sententia affirmans posse iudicem inter opiniones æquè fauentes partibus, quam maluerit eligere, sit aliqua ratione damnabilis.
93
*NOn posse iudicem in eo euentu rem
Sententia affirmans.
vni applicare, sed diuidendam inter litigantes affirmant ij, quorum meminimus Parte 1. num. 44. quod & tenet P. Ioannes | Erardus Fullonius in Commentarijs ad Lib. 1. Ma
P. Fullonius.
chabæorum Cap. 16. Excursu 1. Sect. 6. nu. 2. & 3. ita ibi scribens: Est caussa inter partes ambigua, vtraque sententia est probabilis æquè, vel parùm inter est: potestne iudex pronuntiare absolutè pro altera, vel tantùm æquè probabili, vel minùs probabili? Occlament & obmurmurent nescio qui de triuio: ingerantur mihi libri in contrarium, &, si voles, bibliothecæ integræ: pronuntio tamen tamquàm certum, & extra omnem disputationis ambiguitatem, non licere citra culpam acceptionis personarum. Sic ille Ecclesiastæ zelo, quo in munere eximius, & posse id bonis ostendi rationibus non nego, quibus graues Scriptores ad sic sunt sentiendum permoti. Sed ita confidenter certitudinem adstrui, erant qui non probent, & meritò, cùm pro opposita sententia sint etiam minimè contemnendi patroni, & culpam talem esse grauissimam iam ille præmiserat, qui & ita scripserat: Ponamus casum, vt vocant, pro amico, quam peßimè non Iurisconsulti modò, sed & Theologi aliqui laxi, & planè, vt audietis, damnandi, posuere. Hæc ille, & laxam, & pessimam, & damnabilem opinionem dictam appellans. Quod quidem non solùm in opinionum æqualitate videtur censere, sed etiam stante imparitate: sic enim subdit: Similiter si alterius ius magis probabile est, plus illi adiudicet: & alterum, qui ius etiam habeat, sed minùs probabile, compensatione aliqua aspergat pro mensura iuris sui: si aliter pronuntiat, non sequitur meritum caussæ, adeoque non potest euadere notam acceptionis personarum. Sic ille, qui de genere noxæ sic dixerat: In re tanta numquàm nisi grauissimè erratur.
94
*Sed & ipsum hac in parte errasse non le
uiter, aliquos qui affirment futuros non dubito, ob rationem dictam, præsertim si de opinionum inæqualitate loquamur; ni velimus receptissimam doctrinam de opinionum probabilitate conuellere, iuxta quam sic arguo: Probabile est iudicem in casu dicto posse vt placuerit iudicare: sed probabiliter operans non errat per se loquendo: ergo neque iudex in casu dicto. Si ergo non errat, ergo neque pessimè per se loquendo, neque damnabiliter operatur. Maior constat ex omnibus principijs, quæ pro opinionum dignoscenda probabilitate à Theologis afferantur: A ratione scilicet, auctoritate Doctorum, & Christianorum Tribunalium praxi, & si qua sunt alia Ratio enim non leuis est, ex eo deducta quòd sic operans, operatur prudenter, & non temerè, quod est generale fundamentum ad securitatem conscientiæ in hoc operandi modo. Quòd autem sit pro parte altera id, quod etiam est probabile, non tollit prioris probabilitatem, & ita neque obstat prudenti operandi modo, quando præsertim de probabilitate agitur, quæ versatur circa ius, & vbi non fauet possessio. Et quidem si probabilis est pars vtraque, tollitur suppositio quæstionis: si autem probabilis est, habetur intentum, posse inquam iudicem eam prudenter amplecti. Iam quod ad auctoritatem spectat, sunt sanè, & multi, nec de triuio, sed ex Academiarum, ac Religionum sacrarijs doctissimi & grauissimi Scriptores illam amplectentes, vt videri potest apud Dianam Parte 1. Tract. 13. Resolut. 3. Bassæum verb. Conscientia nu. 16. PP. Bardi, Franciscum de Lugo, Bonacinam, Angelum Bossium, Cardinalem Sfortiam, Ioannem Sancium, P. Thomam Sancium, vt omittamus eos, qui apud Amadæum Proposit. 11. ex Tractatu de Iustitia & iure affirmant non solùm posse iudicem id facere, sed & pro sententia ferenda pecuniam accipere, quia inuerosimiliter locuti, de quo inferiùs nu. 98.
95
*Sit quidem ita vt citatus Scriptor neque
bibliothecas integras admittat vt eum à sententia sua dimoueant, quæ valde probabilis est, ac solidis nititur fundamentis. Sed bibliothecas adeò parui facere, vt ad probabilitatem oppositæ fundandam non sint satis, non poterit certè sine offensione ab æquis veritatis æstimatoribus auscultari. Et erunt qui similia regerant, vt scilicet si ingerantur libri in contrarium, & si volet, bibliothecæ integræ, non possint positionem illam à probabilitatis suæ possessione legitima dimouere quam ipsi, vt de ratione fundamentali taceant, agmen Scriptorum nobilium conciliauit. Vnum ex illis, iuxta receptam iam in Scholis doctrinam, de qua Parte 1. n. 40. 55. & seqq. alijsque, ad probabilitatem conciliandam satis meritò asserendum, quia & sunt ex illis aliqui tales, vt vnus possit pro decem millibus computari. Nullum in speciali compello, ne dum Patres Valentiam, Thomam Sancium, Martinum del Rio, Emmanuelem Rodericum, Bonacinam, aut alios profero, alijs videar aliqualem iniuriam irrogare. Si ergo vnus satis ad effectum præfatum, quid Bibliothecæ præstabunt habenti aures vt audiat, & cor docile, quale sibi vt genuinum domicilium veritas concupiscit.
96
*Iam quod ad praxim attinet manifestum
est à iudicibus Christianis, & Deum timentibus sententiam dictam semotis scrupulis assumi, idque frequentissimè, quia lites tales ordinariè sunt, vt contendentes pro se habeant doctos Aduocatos, quibus non sunt iudices doctiores, & vtrique quam defendunt partem valde verosimilem reputant. Sicut etiam iudices multùm Aduocatis doctis, & Dei timore præditis deferentes. Et licet aliquoties circa verosimiliorem sibi sententiam iudicent, non ideò est quòd probabiliorem reputent, quia æquè probabilis potest menti magis adaptari, vel quia benignior, vel quia à Doctoribus defenditur, erga quos est quis magis affectus. Sicut Thomistæ opinionem illam amplectuntur, iuxta quam tenetur iudex, qui ex priuata scientia innocentem aliquem nouit, eum tamen secundùm allegata & probata, Sontem inuenit, condemnare, quia D. Thomæ est, etiamsi contraria, quæ est Scoti, etiam æquè probabilis sit,
Dom. Arauxo.
vt ex Soto affirmat Dom. Arauxo in Decisionibus moralibus Disput. 9. Casu. 5. n. 9. qui & subdit opinionem Scoti in praxi esse probabiliorem, quò est mitior, ac securior, si sine scandalo plebis, & sine læsione auctoritatis iudicis executioni mandetur.
97
*Ex his ergo satis apertè conuincitur cita
tum Scriptorem immeritò in exaggerationes præfatas prorupisse: quod quidem cùm sententiarum inæqualis probabilitas intercedit, magis compertum est, vt non sit opus compensatione illa, de qua idem, quod, vt credo, nec scrupulosus iudex obseruandum esse sibi persuadebit. Et quidem non infeliciter cum Republica actum credi debet, vbi iudices intra probabilitatis ter|minos se continentes litibus finem imponunt, in id intenti, ne manifestam, aut dubiam practicè iniustitiam perpetrent, ex quo illis compendium nullum. Minus in hoc periculum, quàm in officiorum venditione, pro qua cùm D. Augustini,
& D. Thomæ auctoritates induxisset Sectione 2. n. 9. sic subdit: Quis damnare audeat, quod Augustinus, & D. Thomas sine censura præteriere? Quod passim apud Christianos fieri videmus? Sic ille. Et nos ad illud: Quis damnare audeat, quod grauissimi Theologi sine censura præteriere? Quod passim apud Christianos iudices fieri videmus?
98
*Quod & vlteriùs ostenditur ex damna
tione sententiæ, de qua. n. 94. inter alias iudicio S. Congregationis Generalis Inquisitionis auctoritate SS. D. Alexandri VII. roborata die. 24. Sept. an. 1665. proscriptas, tenoris sequentis: Quando litigantes habent pro se opiniones æquè probabiles, potest iudex pecuniam accipere pro ferenda sententia in fauorem vnius præ alio. Hæc vt minimùm scandalosa pronuntiatur cum alijs, & seuerissimè prohibetur verbis sequentibus: Quibus
Decretum Alexandri VII.
peractis cùm similium Propositionum examini cura & studium impenditur, intereà idem Sanctissimus re maturè considerata statuit & decreuit prædictas Propositiones, & vnamquamque ipsarum, vt minimùm, tamquàm scandalosas esse damnandas & prohibendas, sicut eas damnat ac prohibet: ita vt quicumque illas, aut coniunctim, aut priuatim tractauerit, nisi forsan impugnando, ipso facto incidat in excommunicationem, à qua non possit (præterquàm in articulo mortis) ab alio, quocumque, etiam dignitate fulgente, nisi à pro tempore existente Romano Pontifice absolui.
Insuper districtè in virtute sanctæ obedientiæ, & sub interminatione diuini iudicij, prohibet omnibus Christi fidelibus cuiuscumque conditionis, dignitatis, ac status, etiam speciali & specialissima nota dignis, ne prædictas opiniones, aut aliquam ipsarum, ad praxim deducant. Sic SS. Alexander. Cùm ergo iuxta censuram & prohibitionem talem opinio prædicta proscripta sit, quando scilicet pecunia accipitur pro ferenda sententia, stante æquali opinionum probabilitate, quando illa non accipitur, sed gratis proceditur, nihil est in tali agendi modo damnabile, vnde opinio huiusmodi in suæ probabilitatis possessione relinquitur.
Sed sunt circa hoc discutienda nonnulla, quæ
Difficultates circa illud.
tum circa opinionem dictam, tum circa Propositiones alias, aliquam possunt ingerere difficultatem.
99
*Primò, An si non pecunia, sed aliquid
aliud accipiatur, contrauentio Pontificij Decreti sit? cùm enim pœnalis sit dispositio, videtur strictè accipienda, nec facienda extensio ad non expressa iuxta vulgarem doctrinam, & iuxta quam etiam nos suprà. n. 59. & 73. Sed videtur proculdubio contrarium asserendum, quia aliàs prohibitio redderetur inutilis, & intentio Pontificis facilè posset eludi, dona alia pecunia æstimabilia iudicibus offerendo. Pecunia ergo ideò apposita, quia id est frequentius, iuxta receptissimam doctrinam de legibus, quæ aptantur ad ea, quæ regulariter contingunt: pro quo Marius
Antoninus Lib. 2. Resolut. 33. n. 10. Et est aptissimum exemplum in Canone. Si quis suadente, in quo excommunicantur inijcientes manus in personas Sacras. Ex quo ineptè inferret, qui diceret non excommunicari, qui calcibus, aut alio corporis membro violentiam similem talibus importaret. Manus enim iniectio ideò tantùm expressa, quia frequentior: & si verborum præcisè standum esset significationi, lex adeo grauis, & momenti maximi, inutilis esset, & Ecclesiastici iniurijs frequentibus expositi remanerent. Item, absurda esset illatio, si quis intenderet Religiosos Mendicantes, Militares (illos inquam, de quibus non est dubium esse Religiosos) & sic alios qui percuteret, pœnam Canonis non incurrere, quia in illo Clerici tantùm & Monachi continentur. Prætereà, non minùs esset absona consequentia, si quis diceret iniuriam, in qua non interuenit violentia, non esse obnoxiam dictæ pœnæ: quia & dari tales iniuriæ possunt, plus molestiæ habentes, quàm doloris. Sicut etiam si quis diceret vnam tantùm manum inijcientem, anathemate non percelli, quia Canon Manus iniecerit, inquit in plurali, non manum. Ad hunc ergo modum philosophandum in casu nostro, in quo pecunia posita, quia frequentior in vsu. Pro quo & facit Cap. In tantùm, de Simonia, vbi ad euitandam Simoniacam labem ob pecuniam oblatam, nihil obstare variationem nominis declarat Innocentius Tertius. Et Cap. Consulere, eodem titulo, in quo pecuniæ nomine omne pecunia æstimabile ab eodem indicatur, sicut & in eiusdem Tituli Capitibus alijs.
100
*Non ergo verborum sono etiam in pœ
nalibus dispositionibus standum, sed legislatoris attendenda mens, quæ quidem ex eo dignoscenda, quòd si ad alia non se extenderet, in quibus ratio est eadem, nec iusta, nec prudens lex haberetur. Immò extensio dicenda non est, sed ampliatio comprehensiua verbis eisdem designa
P. Suarez.
ta, vt doctè & subtiliter exponit P. Suarez Lib. 6. de legibus. Cap. 3. n. 16. & seqq. vbi cùm dicat quòd licet verum sit legem comprehendere quidquid ratio eius exigit, non tamen sine aliquo significato verborum, posset aliquis hærere, eo quòd pecunia nullo modo videatur alia significare, quæ iudici dari in casu, de quo est sermo, possunt. Sed hoc certè non vrget, quia non maior difficultas est in eo quòd manus non significent pedes, aut alia in Canone. Si quis suadente, quàm in eo quòd pecunia designet alia iudici donabilia. Sicut ergo dici potest quod manus eo quòd iuxta Aristotelem est instrumentum instrumentorum, ad alia membra, iuxta circumstantias, materiam, & loquentis intentionem potest significandum vsurpari: ita pecunia, quia inter vtiliora ad vsum primatum tenet, omnia alia potest designare. Sicut in illo loco, Eccles. 10. v. 19.
Eccles 10. v. 19.
Pecuniæ obediunt omnia versio. 70. & aliæ apud PP. Pinedam, Lorinum, & Cornelium sic habent: Argento obediunt omnia, aut aliter, argenti nomine retento. Quod & de auro dici meliùs potuit, & vtrumque pecuniæ nomen amplexum.
101
*Secundo, An sit idem, cum stante inæqualitate opinionum, minùs probabilem iudex amplectitur, quod & fieri posse probabilis sententia statuit, tunc enim plus est quod ille in gratiam litigantis facit, quod & videtur pretio æstimabile, nec videtur prohibitione comprehensum, | in qua de æqualibus tantùm opinionibus decernitur. Sed certè non videtur circa hoc posse dubitari solido cum fundamento. Nam cùm sententia damnata à Pontifice ideò sit, quia scandalosa, magis proculdubio scandalosa est in terminis, de quibus agimus, vt est manifestum. Et satis quidem explosa, dum id, quod minus est in eôdem genere prohibitum reperitur: eo enim ipso, quod est plus, debet prohibitum reputari: vt est dogma certum apud Theologos, & Iurisperitos, de quo Barbosa in Tractatu de Axiomatibus iuris. Axiom. 180. n. 2. Ad id autem quod dicitur de maiori æstimabilitate, responderi potest Primò, negando suppositum, quòd scilicet sit pretio æstimabile, cùm generaliter sit illicitum. Secundò, admissa maiori æstimatione, dicendum illam esse in foro mundi, iuxta quem qui plus agit, plus meretur accipere: non verò in foro Dei, quia ex ea maiori difficultate superata magis crescit scandalum, propter quod talis acceptio prohibetur.
102
*Tertiò, An prædicta sententia possit alia
censura percelli præter assignatam à Pontifice, quòd scilicet scandalosa vt minimùm sit. Respondeo non licere, quia cùm illæ Propositiones sub examine sint, & Sedes Apostolica iudicium circa illas sibi supremum reseruârit, præsumptuosum videtur illud anteuertere. Qua ratione idem Sanctissimus vt præsumptuosam damnauit censuram Facultatis Theologicæ Parisiensis Libri Amadæi Guimenij in speciali Bulla die 26. Iulij. an. 1665. vbi & hæc habentur: Ceterùm vlterius
Bulla Alexandri. 7.
de præfatis censuris iudicium, déque opinionibus in prædictis libris Iacobi Vernant, & Amadæi Guimenij contentis, nec non de alijs in eisdem censuris expressis, siue in eis præmemoratæ opiniones notentur, siue non, Nobis, ac Sanctæ Sedi Apostolicæ reseruamus. Sic Sanctissimus, ex cuius aperta resolutione præsentis dubij manet firmata decisio.
103
*Quartò, Quod genus tractationis præ
fato Decreto prohibeatur, cùm dicitur, Vt quicumque illas, aut coniunctim (id est, omnes) aut priuatim (id est earum aliquam) tractauerit, nisi forsan impugnando &c. Videtur enim ad tractationem in scriptis referri, quia & impugnatio etiāetiam scripto fieri solet, vnde in eisdem est frequentissimus titulus Tractatus de &c. Et ita qui in priuatis colloquijs sic tractarent vt indicarent illas sibi non displicere, non videntur pœnæ excommunicationis obnoxij, licet alias grauiter videantur peccare, quia damnationem Pontificiam parui pendunt. Sed certè cùm verbales etiam tractatus esse possint, ad eos est etiam Pontificium De
Homilia quid.
cretum referendum. Sermones aut Conciones apud Latinos Græci vocant Homilias, quod nomen D. Augustinus ait significare Populares Tractatus. Vnde qui publicè in Scholis ita prædictas opiniones non impugnando tractaret, etiam sine scriptione, dictam censuram incurreret. Potest etiam tractatio ad priuatam confabulationem referri, vnde agere de aliquo inter loquendum idem est quòd tractare, & è conuerso. Prouerb. 25. v. 9. Caussam tuam tracta cum amico. Marci. 9. v. 33.
Quid in via tractabatis? & hunc etiam tractationis modum videtur Decretum comprehendere, quia cùm proprius sit, non abusiuus, non est cur debeat exclusus censeri quando generaliter tractatio prohibetur. Et in eo etiam esse impugnatio potest, si quis aut aliter sentientem impugnat, aut ostendat quàm meritò a Sede Apostolica sint damnatæ. Qui ergo ita diceret: Hæc opinio est grauium Scriptorum, nihil addens, quo displicere sibi innueret, pœnam videtur incurrere. Vbi obijci nequit videri leuem materiam pro pœna tanta, excommunicatione inquam Pontifici reseruata. Non enim leuis materia est, sed valde grauis, significare scilicet non displicere sibi sententiam ab Apostolica Sede damnatam. Sicut vnum tantùm hæreticum verbum proferre leuis materia non est, quia est auctoritatis Ecclesiæ contemptus veritates credendas proponentis. Vnde iniusta erit querela si quis dicat propter vnum verbum ad æternas damnari pœnas, quod plus certè est quàm Ecclesiæ censuris subiacere. Qui autem solus, audiente nemine, quidquam proferret aduersum, non videtur censura constringi, quia ibi propriè tractatio non est, de qua in Decreto, licet sit graue peccatum ob rationem dictam. Benè
Tractatio an mentalis.
verum est tractationem etiam ad mentem spectare, iuxta illud Isaiæ. 14. v. 24. Quomodò mente
Isaiæ. 14. v. 24.
tractaui: quod & de corde alibi. Sed quidquid de eo sit, an propriè, an metaphoricè sit accipiendum, in casu nostro aliter res habet, vbi de verbali tractatione agitur, quæ dum quis solus secum agit, propriè talis non est. Neque argui ex mentali potest, quia mens ob vim discursiuam multis æquiualet, non ita lingua. Et cùm de significatione verbi sit sermo, non est ex vno ad aliud valida argumentatio, vnde neque de mente ad linguam. Quamuis dici meliùs possit vtriusque eamdem esse rationem, & ita in vna & altera impropriam esse tractationem, ac proptereà ad illam non extendi censuram: cuius & alia ratio esse potest, quòd scilicet tunc non est scandalosa in actu secundo, licet in actu primo, aut secundùm se talis sit. Quo pacto prohibita est assertio conceptæ Virginis in peccato coràm alijs Pontificia auctoritate, in quam occultus non esset prolapsurus assertor.
104
*Quintò, valde notanda occurrit disposi
tionis Pontificiæ diuersitas in præfato Decreto: Cùm enim tractantem modo dicto grauissima censura, eâque reseruata Sedi Apostolicæ feriat, nihil tale circa deducentem ad praxim molitur, solo præcepto adhibito, & interminatione diuini iudicij, quæ licet pondus præcepto addat, nihil tamen importat speciale, cùm certum sit violantibus præceptum Pontificium in virtute Sanctæ obedientiæ districtè propositum, diuinum iudicium imminere: Plus ergo est tractare, quàm contra damnationis interpositum pondus operari. Sicut plus est asserere furtum esse licitum, quàm furari. Quia verò vsus dictarum opinionum, & specialiter eius, de qua agimus, cum tractatione de illis frequenter accidit, tunc equidem incursio in pœnam etiam dabitur, non ratione praui vsus, sed tractationis adiunctæ.
105
*Sextò, An sit obligatio restitutionis sic
perperàm accipienti? Neque enim ex eo quòd damnatur opinio, iuxta quam id accipi possit, videtur consequens vt acceptum debeat restitui, iuxta gravium Scriptorum sententiam, quibus
Diana.
cum Diana. Parte 6. Tract. 6. Resolut. 59. quando scilicet acceptio lege tantùm positiua prohibetur.
Affirmatiue resoluitur.
Verùm ex eo ipso in nostro casu contrarium eli|ciendum, quia prohibitio non est tantùm ex lege positiua, sed naturali, quia actus iustitiæ est invendibilis, & vt iudex non potest manere suspensus, sed tenetur ex iustitia pro aliquo sententiam ferre, & sic se determinare ad vnam partem, & eatenus gratis, nam in ea determinatione consistit sui muneris exercitium, vt arguit Diana loco eôdem. Pontifex autem in suo Decreto id supponit, & declarat, neque sententiam contrariam ex eo asserit scandalosam, quòd illi aduersetur, sed quia ante Decretum verè talis erat, ideò enim prohibetur, idque non ob violatas peculiares leges, de quibus Pontifici constare non potuit, & ita solùm eo fundamento naturalis legis fœditatem contractus ostendentis.
106
*Neque argui potest ex sententia P. Mo
linæ Disput. 94. §. Contraria sententià. iuxta quam pro iniusta sententia pretium accipi potest, quando ex pacto est iniustè lata, ratione periculi & discriminis, cui se exponit, qui eam fert, tum in bonis, tum in honore: quam & alij sequuntur. Ex hac enim ipsa ratione fundamentum diuersitatis habetur; detrimenta scilicet, quibus se ita iudicans exponit, & restituendi obligatio, si non restituat ille, pro quo est lata sententia: quæ quidem in casu, de quo agimus, non interueniunt. Si arguas ex dictis n. 101. quando iuxta opinionem minùs probabilem sententia est lata, idem esse dicendum, quia plus est quod & sic videtur accidere, quoniam plus est pretium pro iniusta sententia accipere, & magis proculdubio scandalosum. Respondendum est axioma illud iuridicum intelligi de eo, quod est plus in eodem genere, sicut & in casu nostro, in genere iustitiæ, seu iustæ sententiæ; quod tamen non euenit quando sententia iniusta est, quia fit transitus de genere ad genus, in quo etiam est diuersa ratio,
Exempla ad rem percommoda.
quam adduximus. Quemadmodùm plus est fœditatis & scandali in bestialitate, quàm in Sodomia; & tamen pœnæ in Sodomiticos latæ bestiales non constringunt, vt probabiliter cum Bar
Diana.
bosa & alijs tradit Diana Parte 2. Tract. 16. Resolut. 66. Est etiam aptum exemplum pro casu dicto in actu coniugali, pro quo nequit vxor pretium exigere, quod tamen potest non vxor, quia in illa iustitiæ est, secus in ista: & si in ista sit malitia & scandalum, non in alia. Quæ in ordine ad reseruationem excommunicationis dici possent, communem doctrinam tangunt, vnde circa illa nihil adijciendum. Iam enim admonui circa talia non esse nobis attexendam tractationem, nisi vbi speciale aliquid communis vtilitatis desiderium non omittendum persuaserit.
SECTIO VIII.

SECTIO VIII.

Occasione cuiusdam Monasterij Monialium sub Regula D. Augustini fundati sine Constitutionibus à Sede Apostolica confirmatis, aliqua vtiliter discutiuntur.
Section
107
*FVndatum illud Limæ, quæ alio no
Casus propositio.
mine Ciuitas Regum dicitur, Peruvianarum nobilissima, in qua sub titulo Incarnationis satis nobile & amplum extat Canonicarum (vt vocant) Regularium. In quo cùm aliquot fuissent iam pridem professæ, maioris perfectionis auidæ, de transitu ad Religionem aliam sub Regula Magni Patris cogitarunt. Nec erat illa in ciuitate dicta, vnde nouæ fundationis assumpta cura, & reipsa peracta auctoritate Capituli sede vacante, quinque à præfato Incarnationis claustro egressis, vt vna Abbatissa, aliæ præcipuis muneribus, recipiendis alijs anteirent: quibus, & alijs venerabile Capitulum peculiares Constitutiones attribuit, & ex illis, quæ futura Abbatissa prior Professionem ratificauit in manibus habentis ad effectum illum auctoritatem à Capitulo; deinde aliæ quatuor, & processu temporis aliæ post Nouitiatus annum Professionem emiserunt. Quem agendi modum cùm probassent aliqui, multi non contemnendæ auctoritatis improbarunt, id timentes quod experientia ostendit quàm debuerit ritè timeri, in vanum scilicet euasuram tanti operis molitionem: pro quo elucidando sit.
§. I.

§. I.

Nequit fundari Monasterium Constitutionibus à Sede Apostolica non confirmatis, etiam sub Regula ex approbatis ab Ecclesia.
108
*REgulæ ab Ecclesia approbatæ recen
Regulæ approbatæ.
sentur communiter à Scriptoribus, & ex Syluestro, Miranda, & Patribus Plato, & Layman, sic de illis Eligius Bassæus verb. Reli
Eligius Bassæus.
gio. 1. n. 12. Quatuor sunt Regulæ approbatæ, sub quibus omnes Ordines Religiosi militant, præter Carthusianos, qui habent sua statuta, & Societatem IESV, quæ suas Constitutiones, videlicet Basilij, Augustini, Benedicti, Francisci; tamen singuli suæ Regulæ proprias Constitutiones adiunxerunt, quibus inter se discrepant, etiam si eamdem Regulam sequantur. Sic ille. Vult autem Lezana Tomo 1. Cap. 7. n. 3. præter quatuor dictas extare quintam
Quid de Carmelitanis.
à D. Alberto Ierosolymitano Patriarcha Carmelitis traditam, & à multis Pontificibus, quos recenset, approbatam & confirmatam. Quod per me etiam licet, Religioni nulli prærogatiuas suas aut certas aut probabiles inuidentem. Licet Syl
Syluestet.
uester verb. Religio. 1. n. 7. de Regula D. Augustini loquens ita scribat: Sub qua etiam in Occidente aliquando fuerunt Carmelitæ, quibus Anno Domini. 1247. Innocentius Quartus per Hugonem Cardinalem addidit quædam declarantia & mitigantia illam. Sic ille. Quid autem Constitutiones supra Regulam addant, exponit idem Leza
Lezana.
na. Cap. 8. n. 1. & 2. dicens esse adinstar perfectionum accidentalium substantiali formæ adue
nientium: Regula enim est ab aliquo antiquo Patriarcha constituta vt in plurimùm, à summis Pontificibus approbata, & in Religione perpetua: Constitutiones verò non ita, sed à Prælatis aut Capitulis Religionum ordinatæ sunt, & multæ sine Pontificia auctoritate aut approbatione, & multæ pro temporum varietate mutari possunt, & de facto sæpiùs mutantur, pro quo citat P. Suarium Tomo 4. de Religione. Tractatu 8. Lib. 1. Cap. 1. n. 5. qui tamen non penitus doctrinæ | propositæ fauet, vt videbimus inferiùs, circa accidentalem inquam Constitutionum rationem Regulæ comparatione.
109
*Iuxta quæ videtur dicendum Confir
mationem Sedis Apostolicæ non esse substantiam Religionis necessariam respectu Constitutionum alicui ex approbatis Regulis accedentium, vt in casu, de quo agimus. Quod & videtur sentire P. Suarez, quatenus citato loco affir
P. Suarez.
mat Constitutiones non semper à Sede Apostolica approbari. Id quod ex eodem desumpsit Ascanius Tamburinus de Iure Abbatissarum Disputat. 13. Quæst. 1. nu. 1. Pro quo & P. Azor
P. Azor.
Tomo 3. Lib. 13. Cap. 11. Quæs. 2. ita scribit: Secundò quæritur quid intersit inter Regulam Religionis & Constitutiones? Respondeo cum Ioanne Andrea, & Antonino, Regulam non posse nisi Romani Pontificis auctoritate mutari, Constitutiones verò posse Superiorum Regularium, præsertim in vnum conuocatorum, auctoritate, aut ex toto variari. Ratio vtriusque est, quia Regula est a Romano Pontifice, siue à iure communi confirmata, at Constitutiones solùm totius Ordinis auctoritate conduntur, & approbantur. Sic ille. Iuxta quem, cùm Constitutiones Confirmationem Apostolicam non requirant, ab Episcopis fieri possunt, vel à Capitulo Sede vacante, in noui Monasterij fundatione, eisdem subiecti: quia tunc non est Superiorum Regularium conuentio, à quibus fieri possint: & præsertim in Monialibus, quæ Capitula non habent, neque aptæ sunt ad seipsas, Constitutionibus conditis, gubernandum.
110
*Sic etiam circa distinctionem Regulæ & Constitutionum loquuntur alij, sed præcipuè Franciscus Cypæus Protonotarius Apostolicus,
Franciscus Cypæus
Archidiaconus, & Vicarius Generalis Antuerpiensis in Responsis de Iure Canonico Respon. 1. de Religiosis domibus n. 25. & seqq. neruosè contendens non esse necessariam approbationem Sedis Apostolicæ vt feminæ Regulam ex approbatis profitentes veræ Religiosæ dicantur, quando Constitutiones ab Episcopo acceperunt; immò & sine illis, si ex voluntate Fundatorum aliquæ Ordinationes accedant. Id probat, quia quædam Religiones approbatæ Regulam dumtaxat ab
origine habent, non alias Constitutiones à Sede Apostolica approbatas: Aliæ Regulam non habent, sed Constitutiones, aut institutiones tantùm, vt Religio Carthusianorum, & Societas Iesv: vnde etiam Concilium Tridentinum Seßione 25. de Regularibus Cap. 16. Societatis Institutum vocat, non Regulam: & tamen quis ideò neget Societatem Religionem aut Ordinem esse? Quare P. Negronius in Commentarijs in Regulas communes Regulas Societatis relatus ab Auberto Myræo in forma institutionis Canonicorum, in notis, eam Regulæ, Institutionum, & Constitutionum acceptionem rectè & latè deducit. Vnde sufficit susceptio Regulæ, aut Instituti approbati, iuxta Cap. Perniciosum 18. q. 2. Confirmat ex vsu apud Belgas, vbi Episcopi in sibi subiectis Monasterijs, aut statuta, dum fundantur, tribuunt, aut dum visitantur, mutant; & quædam in formulis Professionis interserunt, satisque notabilia, vt scilicet voueant obedientiam, non solùm PręlatisPrælatis Regularibus, sed etiam sibi. Addit Cap. Cognouimus citato 18. q. 2. vbi Regulare moderamen Episcopis iniungitur Cap. de Monachis, Cap. Cellulas, Cap. Nullus, ibidem, vbi fundationes Cap. Abbates, Cap. Monasteria, ibidem etiam, vbi & Monachorum disciplina.
111
*Dico Primò. Quoties ratione Constitutionum distincta ab alijs Religio consurgit, illæ debent ab Apostolica Sede approbari, etiamsi Regula aliqua ex approbatis assumatur. Hoc videtur innegabile, supposita determinatione Ecclesiæ in Concilio Lateranensi sub Innocentio Tertio, & habetur. Cap. Ne nimia, quod est finale de Religiosis domibus: sic enim ibi: Ne nimia Religionis diuersitas grauem in Ecclesiam Dei confusionem inducat: firmiter prohibemus ne quis de cetero nouam Religionem inueniat: sed quicumque ad Religionem conuerti voluerit, vnam de approbatis assumat. Similiter qui voluerit Religiosam domum de nouo fundare, Regulam & institutionem accipiat de approbatis. Sic ibi. Cùm ergo manifestum sit sub aliqua Regula ex approbatis idem inconueniens sequi, si sub ea diuersæ Religiones instituantur, manifestum est de illis summum fuisse locutum Pontificem, & de diuersitate maxima dubitari non potest, si attendamus quanta sit inter Religiones Eremimitarum D. Augustini, Diui Dominici, & B. Mariæ de Mercede (vt alias omittam) differentia, quas constat sub Diui Augustini Regula militare. Idem etiam in Concilio Lugdunensi
Cap. Religionum.
sub Gregorio X. constitutum, & habetur in Cap. Religionum, quod est vnicum eodem Titulo, in 6. & sic procedit: Religionum diuersitatem nimiam (ne confusionem induceret) Generale Concilium confulta prohibitione vetauit, sed quia non solùm importuna petentium inhiatio illarum postmodum multiplicationem extorsit, verùm etiam aliquorum præsumptuosa temeritas diuersorum Ordinum, præcipuè Mendicantium (quorum nondum approbationis meruere principium) effrænatam quasi multitudinem adinuenit: repetita Constitutione districtiùs inhibentes, ne aliquis de cetero nouum Ordidinem, aut Religionem adinueniat, vel habitum nouæ Religionis assumat, cunctas affatim Religiones & Ordines Mendicantes post dictum Concilium adinuentos, qui nullam confirmationem Sedis Apostolicæ meruerunt, perpetuæ prohibitioni subijcimus, & quatenus processerant, reuocamus &c. Vbi nimia etiam confusio ex Religionum diuersitate cauetur. Cùm autem, vt ibidem asseritur, post Concilij Lateranensis prohibitionem multæ fuerint Religiones sine Sedis Apostolicæ auctoritate fundatæ, ex illis aliquot non est dubitabile sub aliqua ex approbatis Regulis institutas; & tamen omnes à Gregorio X. in præfato Concilio penitus reuocantur, siue annullantur, aut nullæ declarantur: non ita quæ approbatæ fuerant, licet circa eas id disponat, quod sequenti, §. con
tinetur.
112
*Hinc est vt qui neruosiùs contenderat Constitutiones non indigere approbatione Apostolica, in casu Assertionis id non potuerit inficiari. Et ita citatus Zypæus nu. 33. concedens Ordines Militares, etiamsi sub Regulis approbatis militent, indigere Apostolica approbatione; ideò esse ait, quia earum auctores nouam Religionem inuenire voluerunt, & præter Regu|lam Ordinis peculiaria vota, & præcepta Instituti primaria, & instar Regulæ, seu quæ simul complexa nouum Institutum facerent. Cùm ergo in casu nostro Ordinum Auctores nouam Religionem constituere velint, vt facto ipso probant, quandoquidem reipsa noua est, liquidò constat sine Apostolica auctoritate id non posse constare. Hinc est etiam vt sub Regulis approbatis tot diuersæ Religiones sint, quia earum Auctores diuersas profectò instituere voluerunt, addentes peculiaria vota & præcepta ab alijs diuersa: quod præsertim videre licet in Religionibus Augustinianis: quæ Eremitarum sunt, à Canonicorum Regularium Religionibus valde discrepant, neque alia ratione, nisi quia Constitutiones primariæ in vim Regulæ transeunt, vnde sunt veluti differentiæ constitutiuæ, vt loquitur P. Suarez Tomo 4. de Religione Tractat. 8. Lib. 1. Cap. 1. n. 5.
113
*Immò etiamsi nouæ fundationis aucto
res non velint expressè nouam fundare Religionem, si Constitutiones adeò peculiares sint, vt notabilem differentiam inducant, & iuxta eas promittatur, verè nouam Religionem constituunt: hac enim ratione fundatæ sunt Recollectiones, seu Reformationes, quæ in suis exordijs sub obedientia eorumdem Prælatorum fuerunt, & vti non diuersæ quoad substantialia habitæ: sed tandem à prioribus seperatæ, & vt diuersæ à Pontificibus approbatæ, quia reuera diuersitas talis notabilem differentiam inducebat: vt in Minoribus, & Carmelitanis constat accidisse. Pro quo & deseruit id quod R. P. Marcus à Salme
rone Generalis Religionis B. Mariæ à Mercede exhibet in Recordationibus historicis & Politicis Religionis eiusdem eximiè Reipublicæ Christianæ proficuæ Sæculo 4. Recordat. 45. §. 3. vbi ita scribit Anno 1603. Visum expediens Magistro Generali Monroyo, qui fulcra obseruantiæ ponebat, quam in Ordine exoptabat Recollectione fundata: & eidem exordium præbere constituit viris aliquibus Calciatis, bonæ opinionis, & laudabilium morum, Constitutiones disposuit ab eisdem obseruandas: paruum quidem volumen: sed nouo vitæ generi percommodum. Decem Capitula continebat, quæ proposita sunt Romæ sanctitati Clementis VIII. magno sanè Pontifici, & qui Religionum gubernationem adeò calluit, vt in eius Constitutionibus ad reformationem spectantibus videri potest. Sua Sanctitas negotium hoc peculiari Cardinalium Congregationi commisit, & prudenter casu discusso eam prohibuit præuidens inconuenientia, quæ habet, & quorum experientiæ inerant, in eadem Religione nouas Constitutiones introduci, quæ necessariò differentiam erant inducturæ Religionis, & confusionem in Dei Ecclesia. Decretum fuit vt sequitur.
In Audientia Sanctissimi Dom. N. Clementis Papæ VIII. habita per Reuerendiss. Patres dominos Prælatos visitationis & reformationis Apostolicæ die Dominica 25. Ianuarij 1604. facta relatione status Recollectionis, seu Reformationis à Generali Ordinis B. MARIÆ de Mercede Redemptionis Captiuorum in Prouincijs Hispaniarum nuper institutæ, cum fundatione trium, quatuorve nouorum Conuentuum, ac nouarum item Constitutionum promulgatione. Sanctitas sua prospiciens ex huiusmodi Conuentuum fundatione nouis vellata constitutionibus, Religionis induci diuersitatem, quæ in Ecclesia Dei confusionem parere solet, prædictam Recollectionem consulta prohibitione vetuit. Sic ibi.
114
*Quo quidem nihil afferri opportunius
potuit, cùm ex eo constet nouas Constitutiones in Regulam transeuntes nouam Religionem efficere, etsi non admodùm numerosæ illæ sint, & consequenter illas esse prohibitas, ob eam, quam pariunt, confusionem; ea reddita ratione à Pontifice, quam Innocentius & Gregorius, annuentibus Concilijs Lateranensi & Lugdunensi, reddiderunt. Quamuis posteà Vrbanus VIII. Constitutiones aut præfatas aut alias confirmarit pro Discalciatis, vt videri potest apud Fr. Ludouicum à S. Raymundo Parte 2. variarum Resolut. meral. Tract. 3. num. 139. & Tractat. 5. num. 29. Item ex recursu ad Pontificem pro approbatione colligitur communis sensus Ecclesiæ circa negotium tale. Si enim sine illa constare dicta Reformatio poterat, pro qua decem tantùm Capitula adijciebantur, vt quid recursus talis? & quidem quod de confusione dicitur, magis timeri in noua Religione potest sub eadem Regula militare volenti, quàm si noua penitus sit, vt benè citatus Scriptor aduertit, sic etiam addens: Quis dixerit prudens non fuisse dictamen
Prudens Clem. VIII dictamen.
Magni adeò Capitis, & Capitis quidem Ecclesiæ, prohibere ne prætextu reformationis occasio præberetur duas ex vna efficiendi Religiones? &c.
115
*Et ita quidem sentiunt communiter Doctores, ex quibus P. Suarez citato Cap. 1.
P. Suarez.
num. 3. ita scribit: Quando Religiosi promittunt obedientiam secundum Regulam, necesse est vt
sub Regula Constitutiones comprehendant; aliàs non tenerentur secundùm illas obedire, nec ad maiorem & sanctiorem obedientiam obligarentur Fratres Prædicatores. v., verbi g.gratia, quàm Canonici Regulares, qui omnes obligantur ab obediendum secundùm eamdem Regulam, si per Regulam sola Augustini Regula intelligenda est. Sic ille. Iuxta quem Constitutiones sub eadem Regula, in Regulam etiam transeunt, & per illas Religiones differunt, vnde mutari in totum nequeunt, quia id esset Religionem aliam constitui, vt docet ibidem nu. 5. & ita quando id accidit, necessariam esse Sedis Apostolicæ approbationem satis apertè indicat, dum ait aliquando Constitutiones à Sede Apostolica approbari, aliquando non ita: prius, quando ratione illarum stat in Religionibus diuersitas absoluta, quia ad substantiam earum spectant: posterius, quando talis diuersitas ratione illarum non intercedit, nec diuersi sunt Prælati, neque in transitu noua est opus Professione, & ita neque Nouitiatu. Videndus etiam Tractat. 9. Lib. 1. Cap. 10. num. 8. vbi circa Moniales eamdem diuersitatem esse ostendit, quæ in viris inuenitur, quoad Religionum distinctionem, & ita cum proportione de illis philosophandum, & quantùm ad approbationem necessariam esse similiter statuit num. 10. qui & videndus Tomo 3. Lib. 6. | Cap. 12. num. 4. Iuxta cuius doctrinam loquitur Ascanius Tamburinus de Iure Abbatissarum
Ascanius Tamburinus.
Disput. 13. Quæst. 4. Pro quo & P. Lessius de Iustitia & Iure Lib. 2. Cap. 41. n. 13. & 18. & magis specialiter in Resolutionibus posthumis verb. Professio Religiosa Casu 8. de Professione in Ordine S. Benedicti locutus cum statutis ex parte tantùm à Sede Apostolica approbatis: Illud enim corpus
P. Lessius.
disciplinæ, quod manibus tenet, & secundum quod vouet, non est approbatum ab Ecclesia. vt ille loquitur omninò videndus, sicut & casu 21. Emmanuel Rodericus Tomo 3. qq. regni q. 48. arti. 3. & 4. in quo Syluestrum adducit verb. Religio 1. n. 2. vbi quidem sic habet: Religiones autem approba
Syluester.
tæ, vt refert & tenet Summa Angelica, sunt quatuor, vt notat Lan. in Clement. Regulares, de suppl. neglig. Prælator. Prima Basilij, secunda Benedicti. Tertia Augustini: Quarta B. Francisci. Sed hoc non benè dicitur, licet sint quatuor Regulæ Religionum approbatæ: quia non esset approbata Religio Carthusiensium, nec qui hodie eligeret nouum habitum sub aliqua prædictarum Regularum, sed essent excommunicati, vt supra dictum est: & ideò dico quòd quæ Religio sit approbata, & quæ non, per Litteras Apostolicas speciales est iudicandum, licet de aliquibus habeatur in Iure. Sic ille: qui cùm ait, Vt suprà dictum, ad id alludit, quod habet verb. Excommunicatio 9. nu. 45. vbi sic ait: Vigesima est (scilicet Excommunicatio) in Cap. vnico de Relig. domib. Lib. 6. vbi excommunicantur primò omnes nouum Ordinem aut Religionem inuenientes, vel habitum nouæ Religionis assumentes. Intelligi scilicet vt cum alijs simul viuant &c. Iuxta hunc ergo auctorem, qui sub aliqua ex quatuor Regularum nouum habitum assumeret, nouum scilicet, ab alijs sub eisdem militantibus Institutum condens, Apostolicam excommunicationem incurreret, si Apostolica deesset auctoritas; id quod vti certum statuit, & meritò, doctissimus Scriptor P. Pelliza
P. Pellizar.
rius Tract. 5. Cap. 2. nu. 2. doctrinæ P. Suarij innixus sic ait: Cùm etiam Constitutiones Ordinum à Pontificibus confirmatæ (quomodò solent esse confirmatæ, si sint Religionum approbatarum) sine speciali priuilegio mutari nequeunt, & si interueniat communis Ordinis consensus. Sic ille, videndus etiam num seqq. P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 1. Puncto 1. nu. 8. P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 1. Cap. 1. n. 15. & 19. iunctis ijs, quæ habet Lib. 7. Cap. 12. n. 2. Vbi Constitutiones etiam Regulæ non inuenire docet, & sic alij.
116
*Pro quo & est aliud valde notabile in
citato Cap. vnico de Relig. domib. in 6. §. sanè, vbi sic dicitur: Sanè ad Prædicatorum & Minorum Ordines (quos euidens ex eis vtilitas Ecclesiæ vniuersali proueniens perhibet approbatos) præsentem non patimur Constitutionem extendi. Ceterùm Eremitarum S. Augustini, & Carmelitarum Ordines, quorum institutio dictum Concilium generale præceßit, in solido statu volumus permanere. Hæc ibi. Iuxta quæ Ordo Prædicatorum ideò non est abrogatione à
Concilio facta Mendicantium Ordinum comprehensus, quia vtilitas eum approbatum perhibebat. Si ergo non talis, fuisset proculdubio comprehensus. Atqui ordo talis sub Regula Diui Augustini militat: ergo non est id post Concilium sufficiens. Quæ est euidens Consequentia: idque non alia ratione, nisi quia noua Religio est, etiam si Regulam amplectatur antiquam; quia nouæ penitus, nisi Apostolica approbatio eis assistat, infirmantur.
117
*Quæ autem circa certam istam doctri
Obiecta diluuntur.
nam allata sunt, minimè vrgent: nam si ex Gratiani Decreto, illa sunt quidem Concilio Lateranensi priora, & ita per ipsum, sicut per Lugdunense etiam abrogata. Non esse autem Constitutiones semper accidentales perfectiones, sed transire in Regulam, iam est à nobis demonstratum. Ex vsu autem apud Belgas argui nequit. quia ibi aliqua permittit Pontifex generaliter non permissa, stante legis vniuersalis vigore. Quod & non latuit citatum Zypæum dicentem in Belgio circa hoc iuxta vsum antiquum procedi, apud Episcopos potestate instituendi Monasteria cum nouis Constitutionibus residente. Quamquàm de generali vsu non videtur res explorata, quandoquidem P. Lessius ibidem scribens, id quod vidimus, pronuntiarit.
118
*Dico Secundò. In Indijs id, quod est di
ctum de necessaria approbatione inuiolabiliter obseruandum, vt scilicet non sufficiat Ordinariorum approbatio. Id probo. Quia si aliqua esset ratio vt obseruari non deberet, maximè quæ ex distantia peti potest. Atqui ea non sufficit: ergo nulla datur. Maior videtur certa, & Minor ostenditur: Quia cùm ratione distantiæ iuxta probabilem sententiam aliqua conceduntur Episcopis, ex ijs, quæ iuxta Ius commune non competunt: ideò est, quia potest esse periculum in mora, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2. de Matrimonio Disput. 40. nu. 3. vbi & Doctores adducit id solùm in casu vrgentis necessitatis admittentis: Atqui vt Monasterium sine Constitutionibus à Sede Apostolica approbatis fundetur nulla esse potest vrgens necessitas, aut periculum moræ: ergo ratio distantiæ non est sufficiens. Maior est comperta, & Minor videtur clara: Quia ratione scandali esse non potest, vt patet: neque ratione magnæ vtilitatis, quia maius est periculum talis vtilitatis amittendæ, si supra non securum fundamentum fabrica talis erigatur, & id accidat, quod in casu quæstionis videmus accidisse. Et quidem cùm domus ædificanda sit, & alia disponenda satis multa, quæ ad fundationes huiusmodi concurrunt; temporis non videntur angustiæ constringere, sed locum relinquunt Sedem Apostolicam adeundi. Si dicas posse sub conditione approbationis Monasterium fundari, & similiter emitti Professionem, id §. sequenti discutiendum.
§. II.

§. II.

An sub conditineconditione futuræ approbationis Pontificiæ Constitutionum fundari Religio possit, & emitti Profeßio, qualemque hæc vim sit habitura.
119
*NOn defuerunt qui ita fuerint arbitrati,
communem doctrinam de ratihabitione casui, de quo erat sermo, accommodantes. Et de Professione quidem loquendo illam esse validam sub conditione emissam, si ab habente potestantem admittatur, seu per ratihabitionis spem, | tenent multi, quos adducit & sequitur Bartholomæus à S. Fausto in Thesauro Relig. Lib. 5. Quæst. 239. & Eligius Bassæus Tomo 2. verb. Profeßio n. 2. Ex quo videtur consequenter elici validam etiam esse sub conditione approbationis Constitutionum, seu ratihabitionis, quia pro illa videtur ratio eadem militare, iuncta paritate in materijs alijs, in quibus ratihabitio locum habet, & retrotrahitur, sicut & contractus solent etiam sub conditione celebrari, de quo sunt obuij scriptores, & exempla pro talibus congerere, inutilis operęoperæ pretium est, cùm sint innumera, vti in principijs Iuris fundata, & inconcussis regulis, ex quibus consequentięconsequentiæ innumeręinnumeræ deducuntur. Magis ad rem ex matrimonio desumi potest, pro quo videri potest P. Thomas Sancius Lib. 5. de illo Disput. 8. qui consequenter de Professione loquitur in opere morali 5. Cap. 4. n. 80.
120
*Dico Primò. Sub ratihabitione, aut con
ditione, in casu, de quo loquimur, noua nequit institui Religio, & Professiones sic factæ nullius valoris sunt. Id probo Primò, quia licet circa alios Scriptores validum esse censeant talem procedendi modum, circa casum tamen huiusmodi nihil tale videntur admisisse. Secundò, quia vt talis Professio valeat, debet præcedere annus Nouitiatus, vnde & habitus susceptio, ex Concilio
Concil. Tridenr.
Tridentino Sessione 25. de Regular. Cap. 15. ibi: Nec qui minore tempore, quàm per annum post susceptum habitum in probatione steterit. Atqui nouæ Religionis habitum suscipere sub excommunicatione prohibitum, vt nuper diximus nu. 115. & antea nu. 111. vbi verba Pontificiæ Constitutionis induximus, vel habitum nouæ Religionis assumat. Ex quo non solùm habetur id non esse licitum, sed etiam vitio nullitatis laborare, vt ex tenore eiusdem Constitutionis euincitur, & vti certissimum Doctores affirmant. Tertiò, quia omnes qui de valore Professionis agunt, inter alias conditiones illam statuunt, vt debeat fieri in Religione approbata, vt videri potest apud Syluestrum verb. Religio 3. n. 18. & in alijs nouioribus à nobis adductis. Cùm ergo Professio ante Constitutionum approbationem non fiat in Religione approbata, nullius valoris esse videtur. Quartò,
Cap. Ne nimia.
in Cap. Ne nimia, citato seuerissimè prohibetur: Ne aliquis de cetero nouum Ordinem aut Religionem adinueniat. Quod exponens P. Suarez Tomo 3. de
P. Suarez.
Religione Lib. 2. Cap. 16. nu. 1. sic ait: Quæ verba necessariò intelligenda sunt de inuentione, quæ ad executionem & praxim transeat: nam cogitatione inuenire, vel scriptam inuentionem tradere, non est prohibitum, vt per se notum est &c. Atqui fundans nouam Religionem cum Constitutionibus non approbatis reipsa inuentionem suam ad executionem & praxim deducit: ergo Conciliari prohibitioni prorsus aduersatur. Quintò, quia fun
Incommoda talis fundationis.
datio talis magnis incommodis est obnoxia. Cùm enim Monasteria erigantur, & admittantur Professiones, ac more aliarum Religionum cultus diuinus peragatur: si Constitutiones non approbentur, omnia hæc cessabunt, & graue in populis orietur scandalum. Nam profitentes aut sciunt, aut nesciunt statum huiusmodi fundationis. Si hoc vltimum, grauis eis infertur iniuria, vt constat, dum mutationi, de qua diximus, exponuntur, cùm potuissent statum alium non variabilem amplecti, & suis rebus opportunè prouidere. Si Primum, vix id stare sine aliqua deceptione potest, dum id promittitur vt certum, quod valde dubium est, cùm Pontifices circa nouarum Religionum fundationes se difficiles soleant exhibere. PręterquamPræterquam quòd imprudenter se gerunt, dum quasi conueniens amplectuntur & profitentur reipsa, quod sub dubio est an tale sit, quia iudicium circa illud ad Sedem Apostolicam spectat. Tandem vrget ratio adducta n. 118. ex eo quòd in dilatione nullum sit periculum, & ita temerè deproperatur fundatio.
121
*Et ita quidem sentiunt, licet non expri
mant, qui affirmant Professiones sub ratihabitione aut conditione esse inualidas, etiam posita ratihabitione, & purificata conditione, qui in terminis minùs difficilibus loquuntur: vt videri potest apud P. Suarium Tomo 3. citato Lib. 6. Cap. 11. n. 6. & Cap. 12. n. 18. & seqq. vbi & de matrimonio cum multis alijs, quos citat, idem statuit. Quod & tenet Basilius Poncius Lib. 3. de Matrimonio Cap. 14. num. 15. Quia verò sunt qui secus sentiant, vt vidimus, & eorum est sententia probabilis, vt affirmat P. Suarez suprà, non ideò existimandum est modum dicendi contrarium assertioni propositæ, eumdem gradum probabilitatis habere, quia rationes adductæ oppositum euincunt.
122
*Si dicas Pontificem posse ratam habere
Professionem approbando Constitutiones, & ita illam non fore inualidam. Respondeo, etiamsi approbet, ex vi talis approbationis & ratihabitionis validam non esse, nisi nouus consensus sic professi succedat: quod quidem generaliter loquendo tenet P. Suarez locis citatis, contrarium
alijs amplexis, ex quibus P. Thomas Sancius, & Eligius Bassæus suprà & Lezana Tomo 1. Cap. 2. nu. 26. qui alios quidem adducunt, cùm tamen illi id minimè exprimant, sed tantùm dicant Professionem sub ratihabitione fieri posse, qua superueniente valet, vt videri potest apud Angelum, Armillam, Syluestrum, Tabiennam, P. Azorium, & alios, quos allegant, & intelligi possunt de ratihabitione cognita & acceptata à profitente siue expressè, siue tacitè consentiente, vt ordinariè accidit. Licet oppositæ sententiæ patroni censeant posita ratihabitione Professionem manere validam ante notitiam eius, qui illam emisit, quamuis notitia sit necessaria vt sciat se non posse statum mutare, & matrimonium futurum nullum, pro quo specialiter videndus P. Thomas Sancius. Hoc autem quod iuxta dictam sentenP. Suarij generaliter necessarium est, in ea, de qua agimus, caussa, maius fundamentum habet propter adductas rationes. Neque dicta sententia Eximij Doctoris singularis dicenda est, & contra Doctores alios, cùm ipse citato Cap. 12. n. 18. ita scribat: Pro hac sententia non referam auctores,
quia non inuenio in specie punctum hoc ab eis tractatum; colligo tamen illam ex his, quæ de matrimonio docet D. Thomas &c. Ex quibus comprobatur id quod nuper diximus de Auctoribus non benè à quibusdam adductis, nam omnes nominatos viderat P. Suarez, & tamen punctum in specie tractatum se apud illos aut alios non inuenisse testatur. Citat etiam Bassæus pro eadem sententia Ascanium Tamburinum de Iure Abbatum Tomo 2. | Disput. 6. Quæst. 21. nu. 3. vbi nec verbum: quod neque alibi apud ipsum inuenire potui. Et P. Suarium apertè sequitur P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 2. Puncto 1. n. 5.
123
*Dico Secundò. Si Constitutiones aliquæ
sine Auctoritate Pontificis fiant, & videantur notabilem differentiam inducere attento statu Religionis, sustineri possunt, si per illas ad priorem rigorem, & primitiuum spiritum Religiosi reuocentur. Hoc constat ex pluribus Decisionibus Rotæ apud citatum Tamburinum ad calcem operis de Iure Abbatissarum circa reformationem Præmonstratensium, in quibus Bullæ Pauli V. & Gregorij XV. referuntur, quia licet sine concursu ad Sedem Apostolicam potuit videri id stare potuisse, reuera tamen nihil firmum sibi poterant reformationis seduli curatores promisisse, quia pro arbitrio Generalium in Capitulis poterant Constitutiones abrogari, & res ad priorem statum laxioris obseruantiæ reduci, vt ibidem dicitur: quod est quidem obseruatione dignissimum, & cum eo componendum, quod nu. 113, diximus de reformatione PP. B. Mariæ de Mercede, in qua visum est Clementi VIII. ex nouorum Conuentuum fundatione nouis vallata Constitutionibus, Religionis induci varietatem: cùm tamen in PP. Præmonstratensibus aliter sit iudicatum: quia in prioribus non erat reductio ad priorem vigorem, sicut in alijs, apud quos etiam non dicuntur noui Conuentus extitisse, sed in antiquis reformationem stabilitam: quamquam quod ad nouorum Conuentuum fundationem attinet, non videtur ad substantiam spectare, sed ad populorum existimationem magis ex eo circa Religionis diuersitatem firmandam.
124
*Dico Tertiò. Professio facta sub ratiha
bitione aut conditione dictis, non solùm in ratione Professionis inualida est, sed etiam in ratione votorum simplicium, nisi profitentes se voluerint in omnem euentum obligare: quod dum non constat, non est præsumendum. Sic colligitur ex P. Suario Tomo 3. de Religione Lib. 7. Cap. 2. n. 19.
P. Suarez.
& 20. vbi ita scribit de illo, qui profitetur in manibus Episcopi: Si quis faceret talem actum putans se facere illo modo veram Profeßionem secundùm aliquam Regulam approbatam, putans Episcopum habere potestatem ad admittendum illam, tunc propriùs dici posset illa Professio nulla, vt nunc loquimur, & reuera ex vi illius intentionis non relinqueret aliquam obligationem, quia erat sine sufficienti voluntate ratione deceptionis, qua interueniente ille non intendit se obligare ad talia vota nisi in statu verè Religioso, & ideò cùm hæc conditio obtenta non fuerit, obligatio oriri non potuit: nisi ponamus habuisse aliunde intentionem absolutam obligandi se, vt posset, iuxta dicta in superiori puncto. Sic ille n. 19. qui in sequenti similem casum agitat de profitente in manibus eius, qui non habet potestatem admittendi ad Religionem, & similiter contra Innocentium resoluit, ac de Religione approbata procedit. Et ideò si ex certa scientia facta est (verba illius sunt) illa nec apparens traditio aut Profeßio
Idem.
est, sed sunt simplicia vota facta coràm aliquo, quasi coràm teste; si autem ex deceptione facta est, tunc erit priuata Professio, non tamen relinquet obligationem voti simplicis Religionis, quia illud emissum non est, sed ad summum relinquere poterit simplicem obligationem votorum, quæ emissa fuerunt, si ex parte vouentis interuenit sufficiens intentio. Sic ille. Quod & tenet P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disp. 2. Puncto 4. nu. 1. & seqq. id generaliter statuens
de Professione vndecumque inualida, siue ex quolibet capite, vno illo excepto casu coniugis bona fide profitẽtisprofitentis, qui ex præsumptione Iuris ad castitatem obligatur, vt petere debitum nequeat, & si superstes consorti sit, eam penitus obseruare teneatur. Sic enim habetur in Cap. Quidam, & Cap. Placet, de conuers. coniugat. Cuius ratio
Cap. Quidam. Cap. Placet.
est, quia sic vouens, cùm sciat se coniugatum (qui est casus Cap. Quidam) satis voluntatem manifestat suam circa absolutam obseruantiam castitatis, quod votum Ecclesia vult admittere, vt Canone præfato manifestat, quia illa est compatibilis cum statu coniugij modo dicto, & eo soluto meliùs: quod tamen, regulariter loquendo, in votis paupertatis, & obedientiæ non stat, & ita circa illa similis nequit præsumi voluntas. Qui autem vouet credens mortuum coniugem (qui est casus Cap. Placet) non minorem voluntatem ostendit quàm prior circa castitatem in gradu sibi possibili, vnde similis supra illum cadit dispositio. Generaliter autem loquendo non esse præsumen
dam obligationem, quando de voluntate se obligandi non constat, ex eodem principio deducendum est: quia sicut Ius non præsumit, vbi fundamentum præsumptionis cessat, ita & quisque circa seipsum se gerere potest, vt non etiam præsumat, fundamento præsumptionis non extante: non extat autem quando Professio est nulla, præsertim in casibus, de quibus procedit disputatio.
125
*Est quidem communis, grauiumque
Scriptorum sententia, votum obligare quoties recordatur quis se illud emisisse; dubitat autem an habuerit voluntatem se obligandi, quia votum secum illam affert, & verè emissum constat, iuxta id, quod frequenter, & quasi connaturaliter accidit, debet interpretari, & ita pro eo stat præsumptio sicut & possessio. In casu autem nostro secus res habet, quia non est dubium circa voluntatem se obligandi, cùm constat verè illam extitisse, quando quis Professionem emisit, si ea esset valida: sed an verè votum ad aliud genus obligationis se extenderit deficiente valore Professionis, quod non est ita verosimile, & ita quæstio ad aliam reducitur apud Doctores obuiam, An scilicet qui dubitat an votum emiserit, ad illud teneatur? In qua communissima sententia firmat non teneri, quia præsumptio seu possessio stat pro libertate, vnde valde diuersa est ratio, & potiùs Assertio nostra ex communi sententia & doctrina in materia voti firmatur.
§. III.

§. III.

Quædam obiecta, & soluta.
126
*VIdetur obstare in primis Cap. Consu
luit, Qui Clerici, vel vouentes. Vbi de quadam femina velamen suscipiente à carente potestate admittendi ad Religionem sic dicitur: Habitus sine Profeßione susceptus, ne contrahatur impedit, sed contractum nequaquàm dissoluit. Quod ideò est, quia inualidata Professione remanet | voti simplicis obligatio non dirimentis, sed impedientis matrimonium. Et ita in casu dicto id admittunt Doctores aliqui, præsertim ex antiquis, quos adducit P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 5. Cap. 4. n. 104. Deinde ex citatis Capp. Quidam, & Macet. n. 124. habetur coniugem emittentem Professionem sine consensu consortis manere obligatum ad castitatem. Circa quod P. Suarez Tomo 3. de Religione Lib. 7. Cap. 2.
P. Suarez.
n. 14. ait quod Ius duo declarat. Vnum est se non irritare tale votum, & quoad hoc est certum & infallibile, quia est in potestate ipsius Iuris: aliud est, iuxta interpretationem suam, illum, qui sic profitetur, habere sufficientem voluntatem se obligandi, quia promisit, quod in eius potestate erat. Hæc autem interpretatio est ex sola præsumptione, cui standum est quoties profitens non fuerit certus habuisse se contrariam intentionem. Hæc ille. Iuxta cuius doctrinam videtur corruere illud, quod de voluntatis se obligandi præsumptione diximus; non scilicet præsumendam, cùm de illa non constet, quandoquidem iuxta doctrinam Doctoris Eximij standum est præsumptioni quoties quis non est certus se habuisse contrariam voluntatẽvoluntatem. Id quod & tenet P. Palaus citato Puncto 4. n. 2. §. In expeditione.
127
*Sed hæc non vrgent, & in primis relictis expositionibus nonnullis, circa Cap. Consuluit, quia minimè verosimiles sunt, respondeo Primò ibi interuenisse emissionem votorum simplicium, circa quam cadit decisio, vt videri potest attentis omnibus, quæ in casusspecie dicuntur, & illo inter alia: Nec in manu alicuius Episcopi,
Cap. Consuluit expositum.
Abbatis, vel Abbatissæ, aut super altare professa est, vel obedientiam promisit. Cùm ergo sponte velamen acceperit ab eo, quem sciebat non posse vota Solemnizare, Presbytero inquam, si illa emisit, aut saltim Castitatis, vt videtur, quia dicitur non renuntiasse proprijs, & de voto obedientiæ nec verbum vllum, promissio illa voti simplicis fuit, & ita impediens, non dirimens matrimonium. Quòd autem de habitu tantùm sermo sit, ea est ratio, quia de habitu tantùm præcessit narratio: & quemadmodùm sub habitu comprehensum est votum, ita etiam in decisione. Prætereà, mulier illa, de qua est sermo, solùm dicitur velamen accepisse à Presbytero mutato habitu, vestibus pretiosis abiectis, & de votis nihil. Nulla ergo inde obligatio relicta, & ita potuit valide matrimonium contrahere, & etiam licitè, cessante scandalo: quod tenet Glossa ibi. verb. Non renuntiauit. Neque obstat quod ait Pontifex habitum susceptum impedire: nam dispensatio est conditionalis, si videlicet cum habitu votum intercessit, præsertim transacto anno. Aut quia ratione scandali impedimentum interuenire potuit, dum ea quæ habitum Religiosum elapso anno gestauerat, ad nuptias conuolare visa est. Pro quo est doctrina P. Suarij citato Cap. 2. n. 14. in fine, in casu, de quo statim: ait enim cessante obligatione ex ratione voti, posse dari impedimentum ratione offensionis ac scandali. Et hæc sit secunda responsio.
128
*Iam quod ex doctrina alia eiusdem Pa
De Coniuge profitente.
tris afferebatur, peculiare dici potest in casu, de quo ibi, quia Ecclesia præsumit iuxta id, quod regulariter accidit, cui præsumptioni debet, qui vouit, se conformare, stante eâdem ratione. Quoties enim coniugatus profitetur, absolutam videtur habere voluntatem castè viuendi eo modo, quo possit, iuxta id, quod. n. 124. dicebamus: & ita dubium ibi non præualet in fauorem vouentis, sicut etiam contingit dum quis dubitat an Professio fuerit valida: eo enim stante, non potest fieri contra illam, quia Religio est in possessione, & in dubio nequit spoliari. Pro quo est communis resolutio Doctorum, ex quibus aliquos adducit & sequitur P. Suarez Cap. 2. citato n. 6. & hæc solutio est satis fundata, & verosimilis, quamuis probabilitate non videatur carere contrarium.
129
*Potest insuper opponi contra resolutionem nostram id, quod Vrbanus VIII. statuit in Bulla quadam die 13. Ianuarij. an. 1652. quæ in
cipit, Pastoralis Romani Pontificis, contra feminas quasdam, Iesuitissas nomine, quæ sine approbatione Sedis Apostolicæ Institutum quoddam Societatis IESV æmulum sectabantur, in curam animarum intentæ, & votis tribus, Religionum proprijs, in manu Generalis Præpositi quasi solemnibus nuncupatis: quòd scilicet si in omnem euentum promiserunt, vim simplicium votorum earum vota retineant, præstita obedientia Ordinario, cum solo vsu bonorum, non dominio, & omnimoda obseruantia castitatis. Ex quo videtur Religiosa vota, quæ scilicet animo Religioso fiunt, licet in ratione talium vim non habeant, obligationem tamen inducere perpetuò duraturam. Quod in voto obedientiæ præsertim videre est, cùm enim non vouerint obedientiam Ordinario, eidem præstanda decernitur. Sed certe in hoc nihil contra resolutionem superiùs stabilitam habetur: nam cùm in omnem euentum vouerint, perinde est ac si secluso omni respectu peculiaris Religionis vouissent, & ita remanet obligatio votorum simplicium, vt Pontifex declarat. Circa obedientiam verò obseruandum est non dici illam necessariò exhibendam Ordinario, sed sic: & ab omnibus suprà prohibitis abstinentes in sæculo, poterunt sub Ordinarij obedientia, & cum vsu, non dominio bonorum &c. Sensus ergo est sub Ordinarij obedientia futuras, & sic posse bonorum vsum habere, & de illis in vita, & post mortem ad vsus pios disponere. Est autem in eadem Bulla id, quod resolutioni fauet superiori, dum sic dicitur: Mulieres etiam ac Virgines, quæ eo ani
mo vota, licet de facto, vt præfertur, emiserunt, vt in nullo statu à Sede Apostolica reprobato ea emissuræ non fuissent, vtpotè conditione, sub qua tacitè vouerunt, non impleta, à votorum huiusmodi obligatione omnino solutas & liberas esse declaramus. Sic Pontifex. Cùm ergo de Religione alia non cogitatur, & Professio emittitur in non approbata, qualis est illa, cuius Constitutiones approbatæ non sunt, nulla relinquitur obligatio, quia deest tacita conditio approbationis. Quæ ratio pariter currit quoties Professio est nulla, quia deficit aliquid, quod tacitè supponebatur adesse, & ita rationem conditionis habebat. Et ita non est generaliter admittendum, quod Nauarrus tradit
Nauarrus
Lib. 3. Consiliorum, de Regularibus Consil. 8. n. 3. volens remanere obligationem votorum simplicium in quodam, qui sub Eremitarum nescio quo Magistro Professionem emiserat: non enim | tacita conditio substitit, vel in omnem euentum vota sunt emissa.
§. IV.

§. IV.

An Monialis possit exire vt sit Prælata in Monasterij fundatione diuersæ Religionis, & ex eo defectu claudicent Professiones.
130
*SVnt qui circa hoc nullam dubitationis
Affirmant aliqui.
caussam inueniant, quasdam ab experientia afferentes probationes, sic enim sunt alia Monialiam Monasteria in hac Limana ciuitate fundata. Et vt de potestate exeundi difficultas esse possit, circa valorem tamen admissionis ad Professionem non videtur locum habere, quia
ille non est actus iurisdictionis spiritualis in Abbatissa, cuius feminæ sunt incapaces ex communi Doctorum innixa Iuri sententia. Ad Episcopum autem quidquid ex ea parte deesse potest, est referendum, cui Moniales sunt subiectæ, & ita potest actum quo ad eius spiritualitatem solemnizare, vtpote iurisdictione plenissima gaudens, vnde & præcipere in virtute obedientiæ potest, quod Abbatissis non licet, iuxta magis receptam sententiam, pro qua Auctores congerit Diana Parte 5. Tract. 9. Resolutio. 16. & vt ait Glossa in Cap. Nullus de Elect. in. 6. verb. Regularibus. Episcopus Monachos ad Professionem recipit vt
Glossa.
Abbas, pro quo allegat Authent. de San. Episcopis. §. Iubemus. Col. 9. & Cap. Ex multa de voto, & voti redempt. in quo tamen nihil speciale habetur, nisi quod de subiectione Religiosorum dicitur, quando scilicet priuilegio carent exemptionis. Videtur ergo Abbatissæ admissio ad accidentalem tantum solemnitatem pertinere.
131
*Dico Primò. Generaliter loquendo ne
quit esse Prælata alicuius Ordinis, quæ in eo expressè professa non sit. Sic Doctores communiter, qui licet de viris loquantur; eorum tamen rationes ex Iure depromptæ ad feminas extenduntur, iuxta communem doctrinam, pro qua Emmanuel Rodericus Tomo 3. qq. regular. q. 52. arti. 6. & P. Pellizarius Tract. 10. Cap. 3. n. 15. allegatis alijs, & celebri Glossa in Clement. Attendentes, de statu Monachor. Verb. Cecidisse. Pro quo & videri potest P. Suarex Tomo 4. de Relig. Tract. 8. Lib. 2. Cap. 3. n. 16. & Cap. 6. n. 7. Diana Parte 9. Tract. 9. Resolut. 62. Illos autem qui Assertionem generaliter amplectuntur, congerit Barbosa in Collectaneis ad Concilium Trident. Sessione 25. de Regularibus. Cap. 21. n. 1. & de Monialibus loquentes id tradunt, quos adducit & sequitur Bonacina Tomo 1. Tractatu de Clausura. Quæst. 1. Puncto 9. n. 10. Dum enim concedunt posse Monialem exire pro fundatione noui Monasterij, addunt debere esse eiusdem Ordinis, vt scilicet Abbatissa sit, aut ianuæ, vel rotæ assistat, ex quibus P. Thomas Sancius Lib. 6. Cap. 15. n. 45. positiuam negationem fundat. Fundamentum præstat Clementina. I. de Electione, in qua sic
Clement. I. de Electione.
Pontifex: Cùm rationi non congruat, vt homines disparis profeßionis vel habitus simul in eisdem Monasterijs socientur: Prohibemus ne Religiosus aliquis in Abbatem vel Prælatum alterius Religionis vel habitus de cetero eligatur. Quod si secus actum extiterit, sit eo ipso irritum & inane. Hæc ibi. Circa quæ
Glossa.
Glossa verb. Eligatur. sic habet: Non prohibet postulari ex caussa. Sed puto quod à Papa. Et sic nota, de Elect. Cap. Indemnitatibus, post principium. Lib. 6. Sed numquid per viam prouisionis talis præfici poterit? Quod videtur, cùm ista sint diuersa, de Præbendis. Cùm in illis. Lib. 6. Et hæc Constitutio ita vetus corrigit: in casu ergo non expresso statur iuri antiquo. C. de app. Præcipimus. in fine, de testamentis. Sancimus. Et licet hoc posset defendi, contrarium tamen esse videtur de mente constituentis perrationem hîc expressam, quæ communis est. Et hoc saltem in eo, qui prouidet ex iure ad ipsum deuoluto propter delictum, vel negligentiam Electoris. Facit infra de supplen. neglig. Prælat. Cap. 1. & quòd ibidem dicam. Hæc Glossa rationi decisionis innixa, quæ satis perspicua est, dum rationi non congruere dicitur, vt homines disparis professionis vel habitus simul in eisdem Monasterijs copulentur. Quod quidem in Monialibus etiam locum habere satis est manifestum.
132
*Dico Secundò. Ex defectu prædicto
redditur nulla Professio, quia fit in manibus non potentis admittere. Constat excommuni Doctorum sensu affirmantium creationem Monialium spectare ad Abbatissam cum Conuentu, sine quo admissio est nulla vt videri potest apud P. Sancium Lib. 5. Cap. 4. n. 65. & 76. Ascanium Tamburinum de Iure Abbatissarum Disput. 6. Quæst. 5. n. 3. P. Pellizarium suprà. n. 33. & seqq. apud quem Cardinalis Lugo ab ipso consultus, vt habet. n. 35. circa casum vrgentiori probationi fundamentum exhibentem, Zerolam in Praxi Epis
Zerola.
copali. Parte 2. Verb. Moniales. Quæst. 10. qui adducit Nauarrum Consilio 9. n. 12. de Constit. Ex quo euidenter infertur Assertio. Nam actum admissionis exercet Abbatissa vt verè & propriè talis, ratione superioritatis, quam habet, vt benè exponit P. Sancius, citato n. 76. Atqui verè & propriè talis non est, quæ non est eiusdem Religionis, vt iam non esse ostendimus: ergo admissio nullius est valoris. Ex quibus apparet nullius esse momenti quæ. n. 130. sunt allata vt probaretur admissionem quatenus ad Abbatissam pertinet esse aliquid accidentale. Quod verò ex praxi inducebatur, eatenus admittendum, quatenus cum licentia Pontificis factum credi possit, aut si ea deficiente in exordio, ad progressum stabiliendum accessisse.
133
*Sed est apud Doctores, quod præmissis
videtur aduersari, dum ex diuerso Ordine Prælatum assumi posse determinant, & eo supposito mouent peculiares quæstiones, vt videri potest apud Emmanuelem Rodericum Tomo 3. qq. regular. q. 52. arti. 26. Bonacinam Tomo 1. Tractatu de Clausura. Quæst. 2. Puncto 9. §. 4. Difficult. 1. in fine, vbi resoluit sic translatum manere Religiosum prioris Religionis, quia cum translatus sit vt sit immediatè Prælatus, non poterit habere Nouitiatum, & sic neque in ea, ad quam est translatus, profiteri. Sed certè Auctores dicti suis asser
tis non vrgent. Prior enim Arti. 25. præced. Statuit sic translatum debere emittere Professionem, & aliàs Prælatum esse non posse. Posterior autem intelligi debet de translato auctoritate eius, qui potest circa obligationem prædictam | dispensare. Et hanc licentiam pro Monialibus concedere solitam Sedem Apostolicam cum consensu superiorum testatur Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 102. n. 25. Quo pacto etiam accipiendum quod habet Nauarrus Consilio 3. de Regularibus. Lib. 3. Consiliorum. in. 2. Editione, vbi ita scribit: Quare concludendum est Religiosum vel
Nauarrus.
Monachum transeuntem legitimè ad aliam Religionem teneri tacitè, vel expressè ad profitendam illam, saltem quoad obseruantiam illorum, quæ seruari debent in illa vltra substantialia vota: siue tranferatur vt fiat in illa Prælatus, siue vt maneat ibi vt subditus, & filius Monasterij. Dico autem, vt filius, aut subditus Monasterij, quia si solùm transferatur vt sit temporarius, non tenebitur ad nouè profitendum, quod quotidie seruat praxis. Hæc ille: qui contra Fe
dericum de Senis asserentem Religiosum translatum vt sit Prælatus non indigere Professione noua, benè tamen translatum vt simplex Religiosus sit, concludit diuersitatem illam nullo iure niti, & ita nullum textum pro ea adduci. Quod quidem etiam dici potest circa diuersitatem temporarij, & non temporarij, quia pro ea nullum etiam adducit textum, & Clementina Generaliter loquitur, eiusque ratio ad omnes extenditur.
134
*Quando ergo quis vt temporarius sit transfertur, nec nouè profitetur, intelligendum est id auctoritate legitima fieri, Pontificia inquam, quia circa hoc solus Pontifex dispensare potest. Pro quo deseruit id, quod Auctor idem subijcit sic dicens: Dico etiam (tacitè vel expressè) propter eos, qui transferuntur vt sint Prælati: quia
Idem.
potest dici eos tacitè profiteri illas obseruantias, dum confirmantur, vel aliàs promouentur in Prælatos, qui obligantur præcepto & exemplo seruare illas; quo casu teneri potest Consilium Federici. Sic ille: qui dum confirmationis meminit, ad auctoritatem Pontificiam, iuxta quam id agitur, videtur allusisse: sicut dum ait, vel aliàs promouentur: quia scilicet possunt postulari, quod, vt vidimus. n. 131. à Papa fieri debet, iuxta Glossam ibidem adductam. Id quod etiam probari potest ex doctrina eiusdem Consilio 49. eodem tit. in quo lo
quitur de Abbate quodam Præmonstratensi præsentato à Rege Catholico Papæ ad aliam Abbatiam Ordinis Cisterciensis, & resoluit debere in Religione Cisterciensi profiteri: cùm tamen dignitas illa temporaria esse possit, & ita etiam annuum Nouitiatum peragere, nisi Pontifex
Et cum tacita est Professio.
dispensârit. Ex quo apparet id, quod de tacita Professione dixit, ita esse intelligendum: cùm enim Professio sine annuo Nouitiatu esse nequeat, etiam tacita, vt videri potest apud P. Sancium Lib. 5. at. Cap. 3. n. 36. si is desit, & nihilominùs Professio locum habere dicatur, ideò erit quia dispensatio interuenit.
135
*Iam quod attinet ad egressum pro fun
datione Monasterij eiusdem Ordinis, sunt qui id concedant inconsulta Sede Apostolica, vt videri potest apud Bonacinam citato Puncto 9. n. 10. Et apud Barbosam. n. 25. citato. qui ex Decreto Congregationis sic cautius statuentis, quidquid aliàs censuerat, contrarium sentit cum alijs ibidem adductis. Non meminit autem, sicut neque alij Decreti Pauli. V. publicati die. 21. Decembris. an. 1617. absolutè id prohibentis: quod & fuit Religionum Procuratoribus intimatum, vt videri potest apud Lucam Castellinum Tractatu de Electione. Cap. 17. n. 5. & Dianam Parte 3. Tract. 2. Resolut. 99. in fine. Circa quod cùm P. Pellizarius Tract. 10. Cap. 5. n. 49. quæstionem moueat sic:
Quæres. 15. An, & quomodo exire poßit Monialis ad fundandum novum Monasterium, aut etiam illud reformandum iam fundatum? Respondet sic: Respond. posse, modò id fiat de consensu Sedis Apostolicæ, idque ex Decreto S. Congregationis quæ teste Zerola Parte 2. Praxis. v. Monialis. dub. 8. & 12. decidit non licere hunc exitum caussa reformationis, aut nouæ fundationis, aut correctionis: sed in his omnibus casibus Sedem Apostolicam esse consulendam. Ita Nauarrus Lib. 3. Consil. de Regularib. Cons. 48. n. 7. Rodriquez suprà (scilicet Tomo 1. quæst. 49. arti. 4.) Sanchez n. 47. (ex Lib. 6. Cap. 15.) Tamburinus. n. 7. (Disput. scilicet 20. Quæst. 2. de Iure Abbatissarum) & alij apud ipsos: patetque quia isti casus sunt similes ijs, qui excipiuntur in Bulla Pij. V. vtpotè spectantes ad bonum commune illius Religionis. Constat ex dictis Quæst. 8. sub casibus expreßis à Pio. V. comprehendi etiam alios similes, aut vrgentiores. Sic ille, quem ideò exscripsi, vt inconsequentiam resolutionis ostendam, Auctorumque, quos adducit, mens fiat manifesta. Statuit exitum solummodò licere de consensu Sedis Apostolicæ, pro quo benè Zerolam allegat auctoritate Congregationis Sacræ loquentem. Deinde illos refert, qui contrarium docent, licere inquam sine recursu dicto, & probatio, quam subdit, pro eodem facit, atque ita concludit oppositum assertioni. Quid ergo dicemus ad hæc? Aliquid fortè deesse, vel ad multa attento humanum aliquid accidisse. Scimus, & hanc veniam petimusque damusque vicissim.
136
*Vbi & obseruandum P. Thomam San
cium Cap. 16. n. 47. vbi adducit Zerolam negantem, quod vidimus, & Congregationis auctoritate se tuentem, quæ statuit non licere exitum caussa reformationis, aut nouæ fundationis, vel correctionis, sed in his omnibus casibus Sedem esse Apostolicam consulendam, eo non obstante
P. Thomas Sancius.
ita concludere: At hi omnes casus retinendi sunt, & praxi sunt ita recepti. Sic ille. Et quidem non mirum ita censuisse, cùm ante Decretum Pauli. V. scripserit: quod & obseruare licet in multis alijs, qui pro sententia eadem afferuntur, vt Emmanuel Rodericus, Miranda, Nauarrus, Sorbus, & alij. Quòd si nonnulli post illud editum scribentes aliter sentiunt, ideò est, quia illud videntur ignorasse. Diana autem, qui probè illud nouit, eidem standum protestatur Tract. 2. citato. Resolut. 127. Et mirum quidem est Barbosam citato n. 25. illum pro sententia affirmatiua adducere, vtpotè qui eam tradiderit. Resolutione nuper allegata. 127. & 99. Cùm in hac vltima Decretum præfatum adducat, & in alia Decreto eôdem inducto, ab eo non esse recedendum asseueret. Non ergo sine examine illius est allegationibus deferendum, sicut & aliorum huius æui Scriptorum, de quibus à me dictum aliàs, qui in casus contingentia Decreto Pontificio standum consulam, sed facientes aliter non condemnabo.
§. V.

§. V.

Circa neceßitatem annui Nouitiatus in ijs Monialibus, quæ Profeßionem nullam ob defectum Pontificiæ approbationis emiserunt.
SI videlicet accidat, aut Constitutiones approbari, aut ijs non approbatis aliæ approbatæ superueniant, quarum habuere notitiam, sed non copiam, aut notitia non habita easdem liceat amplecti. Circa quod
137
*Dico Primò. Annuus Nouitiatus omni
no est in prædictis casibus necessarius. Hoc est iuxta mentem Doctorum ferè omnium de Nouitiatu tractantium, dum illum dicunt esse probationem præuiam in Religione, vt illius institutum emissis substantialibus votis teneatur. Videatur P. Suarez Tomo 3. de Religione Lib. 5. Cap. 4. n. 2. & seqq. P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 5. Cap. 4. n. 2. & seqq. P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 1. Puncto 9. & seqq. P. Pelliza
P. Pellizar.
rius Tract. 2. Cap. 1. n. 1. vbi sic Nouitiatum definit. Est tempus probationis, quo Religio probat Nouitium, & Nouitius probat Religionem, ad effectum agnoscendi vtrùm expediat quòd ipsi admittantur ad profitendum, vel eijciantur. P. Azor Tomo 1. Lib. 12. Cap. 2. & 3. & alij obuij, qui iuxta Iuris dispositionem loquuntur, præsertim Concilij Tridentini Sessione 25. Cap. 15. de Regularibus, cuius illud exordium: In quacumque Religione tam vi
Concil. Trident.
rorum, quàm mulierum &c. Ex quibus probatio manifesta desumitur. Nam cùm Nouitiatus Religionem supponat, vbi Religio non est, neque Nouitiatus esse potest: Atqui Religio non est, pro qua non sunt Constitutiones approbatæ, vt vidimus; ergo neque valoris alicuius Nouitiatus in ea peractus. Accedit communis aliorum Doctorum & inconcussa sententia, pro qua P. Palaus citato Puncto 9. n. 13. iuxta quam ex parte admittentis Nouitium requiritur auctoritas ad illum admittendum, qua cessante ingressus est nullus: non enim Religio probari à Nouitio potest, quin priùs ab ea admittatur, vt eum probet, vt ille arguit dicens ita compertum esse apud omnes.
138
*Dico Secundò. Si post Professionem di
cto modo factam superueniant Constitutiones approbatæ, quarum non est habita notitia, & sic Professæ velint iuxta eas viuere, necessarius est nouus Probationis annus: præter alia, de quibus statim. Probatur fundamento nuper adducto, quia Nouitiatus præcedens fuit nullus, vtpotè in Religione non approbata, & ita nullum habere effectum potest, quia quod non est, nullum parit effectum, ex vulgari apud Philosophos & Iurisperitos axiomate.
Dico Tertiò. Etiamsi habita sit notitia confusa
Constitutionum, & animo illas profitendi sit facta Professio, Nouitiatus est necessariò repetendus. Probatur, quia, quidquid sit de notitia, in Professione illæ memoratæ non sunt, sed aliæ, in ordine ad quas Nouitiatus præcessit, qui est proportionata dispositio ad Professionem, & ita diuersus pro diuersis Religionibus. Licet enim non sit necessarium, vt Nouitius omnes Religionis asperitates experiatur, cùm per integrum annum morbo depressum fuisse contingere possit, vt cum Nauarro, Emmanuele Roderico, Bonacina, & PP. Suario & Sancio probat ex professo Dom. Araxo in Decisionibus moralibus Tractat. 2. Quæst. 6. Dub. 7. illius tamen, vt idem cum alijs obseruat, vt propriæ talis Ordinis sunt, sub obedientia degens experitur saltim in genere: quod quidem in casu nostro non accidit, quia asperitates propriæ Ordinis approbati sub experientiam non veniunt, sed aliæ proportionatæ Professioni. Deficit etiam substantiale illud requisitum, quod vt tale Doctores agnoscunt, & cum eisdem citatus Scriptor expressit dicens: Sub obedientia degens: sub obedientia inquam veri Prælati, qui in casu præsenti non extat: ex cuius defectu nullum esse Nouitiatum iam vidimus. Itaque perstat fundamentum adductum pro Assertione prima: non inquam peractum Nouitiatum in Religione approbata.
139
*Ex quo corruit cuiusdam Religiosi dis
cursus, qui dicebat Nouitiatum peractum intentione ad Religionem approbatam directa esse validum, & ratione talis intentionis ea, quæ in Nouitiatu non approbatæ acta sunt, ad approbatam pertinere. Quemadmodum cùm quis adorat hostiam, quam consecratam putat, dum à reputato Sacerdote, sed non verè tali eleuatur, adoratio tantùm materialiter versatur circa illam, cùm tamen intensio ad verum Christi corpus dirigatur: vnde verus actus adorationis est. Corruit inquam, quia negotium hoc probationis non in speculationibus, & primis aut secundis intentionibus consistit, sed in reali ac physica experientia asperitatum Religionis eius, quam quis intendit profiteri, & friuolum profectò apparet, vt qui non ieiunat certis diebus, neque ad Matutinas horas euigilat, & lino, non lana vtitur dum sic agit, dicatur asperitates Religionis eius experiri, in qua ieiunium, vigiliæ, & lana sunt in vsu, eo quòd directa ad illa intentione se gerat. Et quidem aliter apparere solitæ res sunt, cùm ad earum experientiam deuenitur, ac præcepta tantummodò animi brachijs apparebant. Vnde videmus multos, qui cum Iacobo & Ioanne ad propositas sibi Religionis asperitates dixerant, Possumus, dum
Matth. 20. v. 22.
experientia earumdem accessit, Non possumus, iterasse. Quibus addendum irrefragabile illud, de quo nuper, Nouitiatum inquam in Religione non approbata peractum, & vbi admittentis defuit auctoritas: mea enim imaginatio nequit huiusmodi supplere defectus. Adoratio autem cùm respectum ad rem adoratione dignam includat, neque realia experimenta requirat, stare in casu præfato potest. Vbi & dici potest adorationem huiusmodi, cum error interuenit tantùm esse materialiter talem, in ea enim fidelis quisque dispositione habituali est, vt tantùm adorare intendat hostiam ritè consecratam; vnde quando talis non est, solùm est materialiter talis, quæ per ignorantiam excusatur. At Nouitiatus vt legitimus sit duo exigit: quòd scilicet vt verè talis transigatur, intuitu scilicet assumendæ Religionis approbatæ: & quòd experimenta non imaginariè, sed verè & propriè sub obedientia legitimi superioris, & iuxta ipsius directionem, peragantur.
§. VI.

§. VI.

Circa speciem casus vt reipsa se habuit extrema disceptatio.
140
*POst fundamentum, de quo nu. 107. vbi & de illius sub priori statu obseruantiæ Constitutionum Capitularium progressu, cùm post annos aliquot, præmisso Nouitiatus anno, habita fuisset copia Constitutionum, quæ pro Recollectis Augustinianis, quorum auctor Venerabilis Mariana à Iosepho, à Sede Apostolica confirmatæ sunt, omnes dicto modo professæ, easdem sunt amplexæ, annuente Prælato, & ex admissis sex in Professione earum obseruantiam promiserunt. Circa cuius Professionis valorem fuit qui censeret nec leuem posse dubitationem haberi. Cùm tamen dici potiùs oppositum debuisset, quandoquidem in Abbatissa necessaria defuit auctoritas, de quo §. 4. vnde & Nouitiatus fuit nullus. Præterquam quòd corpus illud Religiosum ex professis Constitutiones Capituli, & Venerabilis Marianæ, non erat à Pontifice approbatum, & ita incorporatio in illud valore erat destituta: pro quo est accommodata doctrina P. Lessij adducta n. 115. Aliæ verò quæ, vt diximus, Constitutiones approbatas sunt amplexæ, ex eo caussam suam neutiquam promouerunt, quia easdem amplexæ quidem, sed non professæ. Neque omnes in earum amplexu conquierunt, vnde ante exactum triennium eorum aliquæ ad priores prouocarunt. Et omnium circa hoc voluntate per secretam quæstionem explorata, cùm pauciores pro Capitularibus, quas professæ fuerant, instarent, vt præiudiciali huic occurreretur dissidio, præceptum omnibus est impositum vt illas obseruarent, quæ à Capitulo fuerant attributæ: Sic Illustrissimo Archiepiscopo per suum Generalem Vicarium intimante. Ex quo apparet quam debili fundamento fuerit machina ista subnixa, dum iam istæ, iam aliæ Constitutiones obseruandæ inducuntur, & Professiones quædam istas, aliæ diuersas emittunt.
141
*Res ergo tandem ad Apostolicam Sedem transmissa, à qua duo Breuia prodierunt, sed sine necessarijs ad faciendam fidem in externo foro huc inde delata. Ex illis vnum à Religioso est quodam impetratum, sed qui in narratione defecit, dum Monasterium dixit cum approbatis à Sede Apostolica Constitutionibus fundatum, solamque Confirmationem ad maiorem suam stabilitatem exoptari: quibus sua sanctitas benignè annuit. Ex illo ergo nihil, quod momenti quidquam præsenti caussæ afferre possit, eliciendum. Aliud planè Illustrissimi Dom. Archiepiscopi relationi ac postulationi respondit, in quo eidem facultas confertur, vt mitigatione Regulæ dictæ vener. Marianæ, in quibusdam, vt opportunum visum fuerit, adhibita, curet Moniales omnes eamdem obseruare, quam & debeant quæcumque deinceps ingressæ fuerint; profiteri. Et vt quæ iuxta Constitutiones Capituli professæ sunt, vltra id, quod vouerunt, non cogantur inuitæ. Ad prælaturas autem non admittendas, dum in eo inferioris perfectionis gradu perstiterint, nisi fortè in defectu aliarum, dum scilicet aptæ desiderantur. Quia verò diuersitas hæc minùs conueniens apparet, admonet sua sanctitas, mitigatione potiùs vtendum Regulæ, vt sic omnes eamdem amplectantur, quàm illius rigori insistendum ob desiderium in multis maioris perfectionis.
142
*Ex quibus videntur ea, quæ à nobis sta
bilita sunt, penitus infirmari. Professiones enim non declarantur inualidæ, sed earum potiùs valorem supponit Pontifex, dum Professas modis dictis ait non esse inuitas vltra id, quod vouere, cogendas, Ad reformationem non cogentur inuitæ. Ex quo infertur posse etiam inuitas cogi ad id, quod vouerunt, prorsus obseruandum. Pro quo est etiam argumentum aliud ex eo desumptum, quod de electione ad Prælaturas dicitur: Professas inquam iuxta Constitutiones Capituli posse in defectum aliarum eligi: Atqui nulla esse Prælata potest, nisi expressè professa, vt determinat Concilium Tridentinum Sessione 25. Cap. 7. de Regularibus. Quidquid ergo de Constitutionibus, Abbatissa, Nouitiatu &c. dictum est, non videtur vrgere.
143
*Sed certè vrget, & negotium hoc ita
expediendum, vt volentibus Monialibus prædictis in Monasterio permanere, sua sanctitas earum Professiones admittat vt validas, dum eas ratas volunt, omnem præcedentem supplendo defectum. Quòd autem sic Professæ possint, quocumque modo Professio consistat, efficere de plenitudine potestatis potuit, quia & aliquando id ita habuit, vt scilicet tacita Professio sufficeret, ante Decretum videlicet in Cap. Nullus, de Elect. in. 6. & Cap. Indemnitatibus. eod. tit. vbi de Abbatissis specialiter idem statuitur, pro quo P. Suarez Tomo 4. de Relig. Tract. 8. Lib. 2. Cap. 3. Præsertim quia in casu nostro Professiones expressæ fuerunt, & licet inualidæ, dum à Pontifice admittuntur, meritò possunt expressæ reputari.
144
*Quia verò Breue dictum non est in ea
forma exhibitum, qua fidem facere posset, qualis ad negotium adeò graue opus erat, & plures ex prædictis Monialibus pertinacissimè instabant vt transitus sibi ad Religiones alias indulgeretur, se non esse verè Religiosas conclamantes, velleque securum ac firmum Religionis statum obtinere; deliberatione habita id vndecim est concessum quod optabant, & ad diuersa Monasteria transierunt. Volentibus autem quibusdam post annum profiteri, id negatum, quia visum est expediens Pontificiæ Sedis iudicium circa negotium istud expectari, omissis quæstionibus de potestate transitus ob has, vel illas caussas, sed si expectandum; cur non in Monasterio, in quo præfessæprofessæ? Quia esse in illo pax non poterat ipsis in eo remanentibus, futuris alijs scandalo, cum periculo peruersionis. Quo euentu posse Moniales verè professas
transferri doctè probat Cardinalis Lugo in Responsis Moralibus Lib. 3. Dub. 18. Fuerunt tamen viri docti, qui censuerunt potuisse & debuisse licentiam ad profitendum concedi, quia eo animo egressæ sunt, firmum, vt diximus, Religionis statum exoptantes: & durissimum sanè est, vt post prolixam adeò expectationem cogantur iterùm, nullis præfixis expectationi terminis, quod distantia immensa non patitur, expectare. Et quidem aut Religiosæ sunt, aut non? si hoc vltimum, quid eas prohibet profiteri? si illud: quæ | fuit caussa legitima eiectionis, potest esse & transitus ad aliam Religionem, etiam minùs strictam, pro qua licentiam concedere Prælatus potest, si ratio etiam pro eo specialis occurrat, vt est com
munis sententia Doctorum, pro qua videri possunt P. Thomas Sancius plures adducens Lib. 6. Cap. 7. n. 68. P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 4. Puncto 26. n. 3. P. Lessius de Iustitia. Lib. 2. Cap. 41. n. 108. P. Azor Tomo 1. Lib. 12. Cap. 15. Quæst. 1. P. Sa v. Religio. n. 39. P. Pellizarius Tract. 3. Cap. 5. n. 65. Diana Parte 3. Tract. 2. Resolut. 43. Lezana Tomo 2. Verb. Transeuntes Regulares n. 18. & seqq. dicens innumeros ita sentire, ex quibus agrum copiosum inducit. Et licet P. Suarez Tomo 3. de
& pro Indiis ratio specialis.
Relig. Lib. 4. Cap. 8. n. 7. id neget, quia Concilium Tridentinum Seßione 25. Cap. 19. de Regularibus, id videtur prohibere, in casus præsentis circumstantijs id, vt æstimo, non negaret. Et quamuis Pontificia prohibitio extet pro Monialium exitu,
& Concilij suffragatur auctoritas, stante iam illo, nullum est pro reuocatione Decretum, neque quidquam quod inualidam possit reddere Professionem. Quemadmodùm licet idem Concilium citata Seßione. Cap. 7. de Regularibus, statuat eligendam in Abbatissam debere esse quadragenariam, & quæ octo annos Religiosæ vitæ post expressam Professionem exegerit: tenet tamen P. Suarez Tomo 4. de Relig. Tract. 8. Lib. 2. Cap. 6. n. 8. non ita id esse necessarium, vt si aliter fiat electio, sit irrita, sed ad summum irritanda. Vnde & audio nonnullas ex egressis Professionem emisisse. Et de hoc satis.
SECTIO IX.

SECTIO IX.

Notanda doctrina circa stipendium pro Missæ celebratione, ad dicta in Thesauro Indico. In Appendice Tituli. 16. n. 7. Et in Additionibus ad illa.
Section
145
*DIctum ibi cum doctis Scriptoribus sententiam eorum non esse probabilem, qui affirmant posse duplicatum stipendium accipi, si supra ordinariam obligationem de applicando fructum medium, alia superueniat de fructu specialissimo respondente Sacrificanti. Vbi & explosio eiusdem adducta à SS. Dom. Alexandro. VII. die 29. Ianuarij. an. 1659. & publicata die. 27. Octobris. an. eiusdem. Et quidem sine censura, quæ tamen addita in Decreto eiusdem die. 24. Septemb. an. 1665. dum eam ad minimùm quasi scandalosam proscribit, idque interim, dum illa & similes cura & studio pro examine impensis discutiuntur, de quo diximus suprà n. 102. & seqq. Est autem ordine. 8.
& sic habet: Duplicatum stipendium potest Sacerdos pro eadem Missa licitè accipere applicando petenti partem etiam specialissimam fructus ipsimet celebranti correspondentem, idque post Decretum Vrbani VIII. vbi dubitari potest, an secluso Decreto
Vrbani Propositio talis censuram mereatur? Si enim non meretur, & Decretum tale non est alicubi receptum, videtur iuxta illam agi posse, & sic duplicatum stipendium accipi.
146
*Et id quidem videtur suaderi posse ex
eo quòd, si secluso Decreto tali censuram mereretur, non erat cur Decreti mentio induci deberet, quæ quidem exceptionem quamdam continet, & ita firmat regulam in contrarium. Deinde ex Propositione sequenti, quæ sic habet: Post
Alia pro eodem.
Decretum Vrbani potest Sacerdos, cui Missæ celebrandæ traduntur, per alium satisfacere, collato illi minori stipendio, alia parte stipendij sibi retenta. Secluso namque Decreto Præfato non videtur censura digna, quam graues Theologi sunt amplexi, neque ita malè audijt, vt illa digna crederetur. Prætereà, in Propositione sequenti nulla fit Vrbani Decreti mentio, quæ sic habet: Non est con
Alia item.
tra iustitiam pro pluribus Sacrificijs mercedem accipere, & Sacrificium vnum offerre. Neque etiam est contra fidelitatem etiamsi promittam, promissione etiam iuramento firmata danti stipendium, quòd pro nullo alio offeram. Quod quidem videtur proptereà factum, quia in eo apparet manifestum absurdum, prohibitione quacumque circumscripta; vnde in Decreto Vrbani. §. Deinde obligatio restitutionis indicitur, quæ quidem ex dicta iniustitia resultat. Sed his non obstantibus.
147
*Dicendum censuram dictam supra Pro
positionem præfatam cadere, etiam vbi Decretum Vrbani non est receptum quoad aliqua in eo contenta. Id probo Primò ex tenore eiusdem Propositionis, seu modi, quo proponitur: Cùm enim absolutè proponatur, additur in fine: In quo post Decretum &c. In quo quidem non est facta restrictio ad prohibitionem talem, sed noua addita qualitas, propter quam debuit etiam condemnari. In Decreto enim illo non est specialis mentio casus huius, sed comprehensum debuisse censeri ex eo cum Congregatione significat Pontifex, quia in eo ita dicitur §. citato: Sacra Con
Decretum Vrbani 8.
gregatio sub attestatione diuini iudicij mandat & præcipit vt absolutè tot Missæ celebrentur, quot ad rationem attributæ eleemosynæ præscriptæ fuerint: aut alioquin ij, ad quos pertinet, suæ obligationi non satisfaciant, quin immò grauiter peccent, & ad restitutionem teneantur. Sic ibi. Ex quo habetur ob duplicatum stipendium Missas etiam dupli candas, & ita titulum illum applicationis fructus specialissimi nullam posse inducere exceptionem. Quod quidem ita esse secluso Decreto, satis compertum habetur, quia Decretum obligationem supponit, cui non fit satis Sacrificij vnius celebratione. Id quod etiam constat ex eo quod habetur. §. 1. vbi sic dicitur: Sacra Congregatio Concilij
Tridentini Interpretum animaduertens facturam se rem Deo gratissimam, charitatique ac iustitiæ maximè consentaneam, si pro viribus satagat hunc teterrimum abusum à Christiana Republica conuellere atque eradicare, SS. Dom. N. Vrbani diuina prouidentia Papæ VIII. auctoritate sibi specialiter attributa, infrascripta Decreta edidit. Hæc ibi. Iuxta quæ liquet ante Decretum in acceptione duplicati stipendij intolerandum abusum extitisse: vnde & tenor Propositionis hoc indicat, dum dicitur: In quo post Decretum &c.
148
*Deinde Auctores, qui contra senten
tiam prædictam scripserunt, etiam secluso Vrbani Decreto, malè de eâdem senserunt, aut in particulari de eâdem agentes, aut contra eos disputantes, qui vna Missa affirmant posse satisfieri | obligationi ex duplicato stipendio resultanti.
Diana.
Diana Parte 11. Tract. 7. Resolut. 27. §. Dico igitur, post alia sic habet: Non ergo potest certum stipendium accipi pro applicatione fructus ita dubij. Vnde solvuntur argumenta contrariæ sententiæ, quæ hîc Romæ ab omnibus Ministris huius Curiæ detestatur. P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 5. Di
P. Dicastil.
sput. 4. n. 349. ita scribit: Propter prædictas rationes aliqui víri docti nostræ Societatis, etiam ante Decretum citatum cum alijs putabant de hac re consulti oppositum nostræ Assertionis non esse practicè probabile: & sanè mihi parum, aut nihil probabilitatis habere videtur. Citauerat autem Decretum. §. 3. iuxta Dianæ citationem Parte 2. Tract. 14. Resolut. 8. propter verba à nobis adducta, n. præced. vbi & vidimus in eo casum præsentem comprehensum, vt in suis Decretis. SS. Alexander declarauit. Eligius Bassæus Tomo 2. verb. Missa 3. n. 9. apposita sententia relata sic subdit: Contrarium ta
Eligius Bassæus.
men in praxi omnino sustinendum videtur cum communi sententia, quia non stat promissis, qui plures pro eádem Missa recipit stipes, inscijs offerentibus, facit enim contra voluntatem ipsorum offerentium: & qui contrariam sequitur opinionem, non modicam animis hominum ingerit sordidæ cupiditatis & auaritiæ suspicionem, contrariamque opinionem scandalum inter populares excitasse testantur multi Doctores. Et medò prior sententia corruit propter Decretum Sacræ Congregationis in contrarium, vt videbitur infra. Missa. VII. scilicet. n. 8. De sententia autem, contra quam specialiter agimus disserens n. 9. aliam illam à S. Congregatione correctam. Erat ergo correctione digna ante Congregationem ipsam, licet quorumdam Scriptorum auctoritas eam tolerabilem faciebat. Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium Tract. 2. Disput. 2. n. 207. post addictum casum satis nota
bilem ex Bordono de Sacerdote, qui iuxta opinionem, contra quam agimus, fuerat operatus, sic sublato etiam Vrbani Decreto concludit: Vnde ego detestor tales opiniones, & à Doctoribus delendas esse semper existimaui. Sic ille. Habemus ergo hinc censuram SS. Alexandri eam secundùm se consideratam percellere, & nullibi posse sustineri.
149
*Prætereà, Congregatio Cardinalium
Concilij Tridentini Interpretum, & cum ea idem Sanctissimus in Decreto citato. n. 145. idem non obscurè significant: sic enim ibi: Cùm Auctores nonnulli scriptis suis, etiam typis editis, asseruerint Sacerdoti pro alio Missam recepta eleemosyna celebranti, licitum esse aliam eleemosynam quoque accipere ab altero, cui partem illam fructus seu valoris eiusdem Sacrificij ipsimet celebranti debitam (specialem nuncupatam) applicet, ac proinde hunc casum sub Decreto Sacræ Congregationis Concilij prohibente duplex pro vnica Missa stipendium, seu eleemosinam recipi non esse comprehensum.
Proptereà Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reuerendiss. DD. S. R. E. Cardinalium Concilij Tridentini Interpretum, quæ auctoritate sibi per Apostolicam Sedem specialiter attributa sedulò curat ne à Sacerdotibus circa celebrationem Sacro Sancti Missæ Sacrificij, vnde in nos vberrima diuinæ liberalitatis munera deriuantur, auaritiæ labes, aut suspicio contrahatur, antedictam assertionem maturè examinauit, eâdemque prorsus reprobata sub die 25. Ianuarij 1659. censuit.
Nulli Sacerdoti licitum esse præfata ratione, siue prætextu, aliam eleemosynam accipere præter illam, quam accepit ab eo, pro quo Missam offerre tenetur: ac proinde casum hunc esse comprehensum in Decretis aliàs per eamdem Sacram Congregationem Concilij editis, quibus prohibetur ne duplex stipendium pro vnica Missa recipiatur.
Quam Sacræ Congregationis sententiam ad Sanctissimum Patrem. N. Alexandrum VII. relatam Sanctitas sua sub die. 29. eiusdem mensis approbauit, & Decretum publicari, atque ad Episcopos, & Generales Regularium Ordinum transmitti iussit, vt ipsi doctrinam huiusmodi per suos Pœnitentiarios & Confessarios, ac Lectoribus respectiuè insinuari, doceri, atque in Tractatibus moralibus per eosdem imprimendis evulgari Pastorali vigilantia curent.
F. Card. Pavlvtivs Præf. Loco ✝ Sigilli. C. de Vechijs Episcopus Clusinus. S. C. C. Secretarius.
Sequitur fides publicationis die. 27. Octobris. 1659. Et mirum profectò à mandato suæ sanctitatis die. 29. Ianuarij vsque ad illam tot effluxisse dies. Forsitam enim qui se opponerent extitêre nonnulli: sed benè & sanctè consultum non potuit non ad effectum, reiecta contradictione, perduci.
150
*Iam quod de non obscura significatione
dicebam, ostendo. Nam in prædicta assertione secundùm se sumpta labem aliquam, ob quam reprehendi deberet, Congregatio deprehendit, & proptereà casum hunc in Decretis comprehensum attestatur. Ergo ante illud iam erat prohibitione dignissima, & ita non ea tantùm ratione reprobata est, quia Decreto contraria, sed quia ex se labe erat infecta, quæ & censuram, & consequenter prohibitionem merebatur. Quod & indicat illud, Prorsus reprobata. Quia scilicet & ex se scandalis abnoxia, & Pontificio Decreto contraria. Neque prætereundum illud: Nulli Sacerdoti licitum esse præfata ratione, siue prætextu. Noluit enim Congregatio absolutè rationem dicere, quæ solidi aliquid videtur indi care, sed prætextum addidit, quo titulum non verum, sed co
Quid Prætextus.
loratum expressit. Est autem prætextus, vt ex Latinis constat Auctoribus, idem quòd falsa caussa, simulatio, species, color, obtentum, quod facto alicui prætexitur. Et ita est in vsu Sacrorum Canonum, & Pontificiarum decisionum, vt videri specialiter potest in Bulla Cœnæ. Excommunicat. 14. & 15. & in Bullis prohibentibus ingressum in Monasteria diuersi sexus, de quibus Bonacina Tomo 2. Tractatu de Clausura. Quæst. 4. Puncto. 5. & Quæst. 5. Puncto 2. P. Thomas Sancius Tomo 2. Operis Moralis Lib. 6. Cap. 16. & 17. & alij plures.
151
*Neque adducta in contrarium vrgent.
Quod enim de mentione inducta Decreti Vrbani dicebatur, iam vidimus in aliter sentientes, si qui fortè sint, posse retorqueri. Id verò quod ex Propositione subsequenti videtur vrgere ex eo diluitur in primis, quòd diuersus modus propo|nendi in eo sit, cùm in illa à prohibitione Vrbani sumatur initium. Post Decretum Vrbani: quod secus accidit in priori: vt indicaretur nouus titulus ad omnimodam reprobationem. Deinde dici potest in Propositione secunda camdem esse rationem: vnde in Decreto Vrbani §. Ac similiter,
Decretum Vrbani.
vbi de eo agitur, damnabile lucrum ab Ecclesia remouendum dicitur; non obstante probabilitate, quam ipsi docti Scriptores ante prohibitionem contulerunt. Sic enim in alijs accidit, & magis obuium exemplum occurrit in Confessione absentis à Clemente VIII. & Paulo V. cum censurarum additamento reprobata. Pro quo iuuat Petrum Cenedum adduxisse, qui Libro de
Petrus Cenedus.
qq. Canonicis q. 27. nu. 10. ita loquitur: Quamuis hæc tertia opinio tot sit, & tantorum virorum munita præsidio; tamen in ea meus non conquies
cit animus, nec absolutè illi, sed cum gràno salis consentio: nam quamuis huiusmodi consuetudo & lex non sit Simoniaca, est tamen illicita negotiatio propter auaritiam & propinquitatem turpis quæstus, scandalosa, & indigna Ecclesiastica persona. Sic ille, de opinione locutus, quam proscribit Pontifex, etiam in vrgentioribus terminis, quantùm ad roborandam eam, de qua agimus, quando scilicet pro retinenda parte stipendij est lex aut consuetudo in Collectoribus ratione officij. Quod ad Propositionem aliam attinet, ideò De
creti Vrbani mentio non facta, quia in ea non negatur absolutè post Decretum tale obligationem dari, quam Pontifex imponere potuit, sed secundùm se loquendo; id quod in Decreto dicto non ita videbatur expressum: quia obligatio restitutionis præscribi potuit ab illo in pœnam, licet non ratione iniustæ acceptionis, aut rei acceptæ, si bona fides extitit. Dici etiam potest Propositionem illam sic propositam, vt apud Auctores aliquos inuenitur, qui ante Decretum scripserunt, & meritò debet censura peculiari configi, quod in Decreto non fuerat præstitum, quamuis reuera in eo violationem iustitiæ intercedere satis fuerit verbis Decreti insinuatum, tum ratione restitutionis, quæ non in pœnam, sed ex eo quòd suæ obligationi non satisfaciant, vt in eo dicitur, & vidimus nu. 147. vbi & illa: Charitatique ac iustitiæ maximè consentaneam.
152
*Iuxta prædicta ergo Propositionem di
ctam Pontificia semper censura & vbique comitatur, vt allegari nequeat Vrbani Decretum non esse receptum, circa quod multos adducit Auctores P. Gabriel de Henao Disput. 31. de Sacrificio Missæ nu. 113. & seqq. non receptum asserentes, aut de receptione dubitantes, quibus & ipse non videtur reluctari. Pro quo & Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium Tract. 2. Disput. 1. n. 142. & 143. Pro quo & est illud inquisitione dignissimum, an scilicet talis non receptio sit tolerabilis, vel eâ non obstante prædictum Decretum obligationem inducat? In quo omnino videtur asserendum, non obstare quidquid de illo non recepto potest allegari, cùm absolutè obliget: id quod in Decretis Vrbani vt indubitatum supponitur. Nulla enim ra
tio adduci potest, quæ momenti alicuius sit, vt licitum apparere possit contra illud operari. Suo enim Decreto Vrbanus teterrimum abusum èex Christiana Republica conuellere & eradicare constituit, contra charitatem & iustitiam, vt vi
Sicut nec consuetudo.
dimus nu. 147. pro quo non potest patrocinium ferre consuetudo, quæ vt vim habeat, debet esse rationabilis, & non corruptela: propter quam rationem etiam immemorialis reijcitur apud Ecclesiæ Canonicos, in quibus non potuerunt non
Glossa.
esse multi & probi & eruditi, quam Glossa Pictauiensem fuisse significat, vt videri potest Cap. 1. de Consuetudine in 6.
Accedit Decretum dictum continere doctrinalem declarationem in ijs, de quibus agimus (quidquid de dispositionibus quibusdam sit ad gubernationem commodiorem spectantibus) cui omnes stare debent, iuxta receptissimam Theologorum doctrinam gradum certitudinis eximium habentem, quòd Pontifex in talibus errare nequit: vnde contra illam nequit vsus oppositus præualere. Quemadmodùm quia Pontifices Clemens & Paulus declararunt non posse absentem absolui, censuris adiectis, contrariæ assertionis consuetudo nequit vim in contrarium habere, quia esset doctrinali declarationi èex cathedra contraire. Similiter accidit in casu Propositionis
secundæ ex damnatis in Decreto citato sic se habentis: Vir equestris ad duellum prouocatus potest illud acceptare, ne timiditatis notam apud alios incurrat. Quam dum damnat Pontifex, pariter prohibet ne id fiat; neque allegari potest id non esse apud equestres viros in vsu, opinione Doctorum se tuentes, qui ita censuerunt. Nam præceptum tale includit declarationem præcepti diuini, iuxta quod id est illicitum, & ita non patitur excusationem. Idem est in Propositione il
la, ordine 22. Non est contra iustitiam Beneficia Ecclesiastica non conferre gratis, quia Collator conferens illa Beneficia pecunia interueniente, non exigit illam pro Collatione Beneficij, sed veluti pro emolumento temporali, quod tibi conferre non tenebatur. Cùm enim declaratoria sit falsitatis illius doctrinalis sententia Pontificis, nequit contra illam pro excusanda restitutione vsus contrarius inquam in patrocinium aduocari. Sic est de alijs nonnullis in eodem Decreto contentis; immò & de eorum pluribus, de quibus alibi: quod & ostendi in multis potest, in Sacris Canonibus, & Pontificijs Constitutionibus repertis.
154
*Et præfatis addendum à SS. Alexandro in Decreto dicto Propositionem illam etiam damnatam, quæ est omnium postrema: Populus non peccat, etiamsi absque vlla caussa non recipiat legem à Principe promulgatam. Id quod in lege Pontificia est multò certius, & in casu nostro irrefragabile, quia nulla est caussa vt Decretum Vrbani non debeat acceptari, cùm charitati sit & iustitiæ conforme, & teterrimi abusus conuulsiuum. Stare quidem poterit vt tale aliquid lege prohibitum permittatur, sicut multa solent manifestè mala permitti, quorum malitiam non tollit consuetudo: sed aliud est permissio, stante legis obligatione, aliud cessatio obligationis ob non receptionem, vt constat. Et quidem ratio nulla afferri potest, qua vel apparenter valeat oppositum comprobari. Si enim sit ab Au|ctoribus petita, qui damnatam sententiam tenuerunt: illam nullius esse momenti, dum sententiam damnat, Pontifex declarauit: aliàs dici posset illum contra rationem statuisse: Necessitas autem Sacerdotum, quæ vt generaliter de illa Ius vtrumque pronuntiat, caret lege, ineptè
protruditur, quia & illa est à Pontifice peruisa, vtpotè vulgarissima caussa abusus præfati, de qua & mentio verbis illis, & redditus Ecclesiæ aut Monasterij adeò exigui, vt Sacerdotes pro necessaria sua sustentatione nouis se oneribus obstringere compellantur. Sic §. 1. pro quo & §. vlt. sic habe
Decretum Vrbani 8.
tur: Postremò Illustrißimi Patres non sine graui animi dolore intelligentes, mala fere omnia, quæ regularem disciplinam euertunt, ac præcipuè nimiam hanc facilitatem fouent in oneribus Missarum supra vires suscipiendis, veluti ex infecta radice pullulare, &c. Satis ergo præ oculis Illustrissimi Patres, & prouidissimi Pontifices Sacerdotum necessitates habuerunt, nec tamen proptereà in eam cogitationem adducti, vt ratione illius omnium maximo suffragio fideles stipendium tribuentes, & defunctorum animas fraudandas sustinerent. Et quidem quando illa in Sacerdotibus Religiosis occurrit, quomodo eidem succurrendum sit, ibidem prouidetur. Si autem sæculares, non est cur illam debeant attendere, quandoquidem ea supponi non debet, stantibus vrgentissimis Ecclesiæ legibus, ne quisquam sine titulo ad sustentationem sufficienti ab Episcopis ordinetur. Quod si secus accidat, onus sustentandi sustineant qui scientes aliter egerunt: si verò decepti, onus suum portent deceptores, & vijs alijs sibi consulant à suspensione absoluti, quod equidem nec merentur; nec sacrilegia sacrilegijs addant vti eorum remedia, & sic perditionis viam reddant latiorem. Certè vt necessitati subueniatur non licet plus
quàm semel in die celebrare, neque sine vestibus sacris, aut naturali ieiunio fracto, ac sine alijs, quæ ad sacrosancti sacrificij decentiam requiruntur, quorum plura ab Ecclesia sunt instituta, & circa quæ locum potest habere dispensatio: ergo neque id licebit, de quo agimus, in quo violatio iustitiæ manifesta interuenit, & alia, quæ nomine teterrimi abusus Sacra Congregatio declarauit:
155
*Et per hæc cessat prolixa disputatio
P. Ludouici à S. Raymundo Ordinis PP. Discalciatorum B. Mariæ de Mercede Tomo 2. variarum Resolutionum moralium Tractat. 13. Resolut. 1. in qua sententiam à Pontifice damnatam anxiè nititur persuadere. Et quidem cùm num. 15. sic dicat: Saltem dum contrarium non de
Ludouicus à S. Raymundo.
claratur à Pontifice summo, & Sacra Congregatione, habet iam, quod desiderari poterat, vt non liceat contra tantæ auctoritatis pondus mutire ijs, qui de filiali erga Ecclesiam obedientia gloriantur. Et non sine peculiari Dei prouidentia factum, vt eodem anno, quo opus illud prodijt, Decretum SS. Alexandri prodierit, velut
antidotum periculosæ doctrinæ, scilicet 1659. Quæ enim ab vno aut aliquo post Decretum Vrbani fuerat tradita, ab Auctore isto adeò ex professo probata, secluso Pontificio Oraculo, ampliùs poterat propagari. Et dolendum quidem P. Hieronymum Lachiana èex Societate nostra illud approbasse, quod quidem ipse per doctus siculus minimè docuisset, communem circa hoc Societatis doctrinam amplexus, pro qua siculus alius P. Franciscus Bardi egregiè milita
P. Franciscus Bardi.
uit in Selectis Lib. 10. Quæst. 12. num. 6. & seqq. Vt appareat autem quàm meritò sit sententia præfata ab Apostolica Sede reiecta, iuuat circa ea, quæ pro ipsa stabilienda citatus Auctor adducit, non sine vtilis operæ pretio, aliquantulùm distineri.
§. I.

§. I.

De fructu speciali, qui in Missæ Sacrificio Sacerdoti respondet, quid iuxta Recentiores extet, & quid iuxta veritatem sentiendum.
156
*PRæter fructum ex opere operantis, qui correspondet Missæ quo ad orationes,
preces, cæremonias &c. & commensuratur merito, bonitati, & dispositioni Sacerdotis nomine Ecclesiæ offerentis, alium ex opere operato communiter illi agnoscunt, & est ille, vt explicat Lezana Tomo 2. v. Missa num. 7. Auctores adducens, ex quibus & citatus Pater à S. Raymundo num. 1. qui correspondet Missæ, quatenus scilicet includit oblationem, quia est ex institutione Christi supra omne meritum, & dispositionem Sacerdotis offerentis: ita vt ipso Sacerdote etiam in peccato existente adhuc Missa habeat hunc effectum, & fructum: qui est triplex, ge
Posterior est triplex.
neralis, specialis, & medius: generalis est qui ex intentione Christi & Ecclesiæ applicatur omnibus fidelibus: specialis est ille, qui correspondet Sacerdoti offerenti sacrificium Missæ: fructus autem medius est qui applicatur illi, pro quo specialiter Sacerdos Sacrificium offert. Sic citatus Scriptor explicat: in qua explicatione occurrit in primis manifesta falsitas in eo quòd
absolutè asseratur fructum sacrificij ex opere operato haberi etiam Sacerdote in mortali peccato existente cum fructus specialis qui ex opere operato ponitur stare nequeat existente Sacerdote in huiusmodi statu, vt omnes fatentur, qui illum agnoscunt. Et licet Auctor dictus cum Bordono affirmet talem fructum posse applicari alteri, etiamsi Sacerdos sit in statu peccati mortalis, est illud valde singulare, & non debuit vt quid compertum apponi, quod est contra communem Doctorum sensum, & vt falsum communiter reputatum, & reiectum: & quidem ad fundandam opinionem adeò inuerosimilem, quæ propter suam absurditatem est ab Ecclesia damnata, & nullius in Ecclesia commodi, quin potius in magnum fidelium tum viuorum, tum vita iam functorum detrimentum, non poterat non proportionatum eidem fundamentum assumi, in quo prætereà alia satis incerta iunguntur pro exploratis & inconcussis vendita. Illa videamus.
158
*Primus ille fructus est constitutione Christi generalis dictus, ex opere operato affirmatur, quod tamen negant grauissimi Scriptores, ex quibus P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 79. | Sectione 9. §. Secundò In quid. Cardinalis Lugo Disputat. 19. de Sacramentis num. 220. & seqq. P. Ægidius Coninck de Sacramentis Disput. 83. nu. 156. P. Filliucius Tomo 1. Tractat. 5. num. 77. P. Franciscus de Lugo Tract. de Sacramentis Lib. 5. Cap. 4. n. 47. & 54. per errorem 53. & alij complures, qui neque ex opere operantis fructum aliquem agnoscunt ad fideles omnes in particulari pertinentẽpertinentem eius generis, qui ab aduersarijs adstruitur, satisfactionis quidem: quia etsi valde ille esset exiguus, cùm innumera sint sacrificia, vix aliquid extaret in Purgatorijs flammis expiandum, in quibus ad summum breuissima esset detentio, quia & pro ipsis sacrificium offertur vt ex Hostiæ oblatione constat, ibi: Sed & pro omnibus fidelibus Christianis viuis atque defunctis. Et in Canone: Ipsis Domine, & omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerij, lucis & pacis &c.
158
*Deinde fructus ille, qui specialis dicitur,
incertus est, & eum negat P. Vasquex Disp. 231. n. 12. & seqq. P. Coninck suprà n. 161. Cardinalis Lugo citatus nu. 233. vt eum benè intellexit P. Franciscus de Lugo suprà n. 49. quod & ratio eius ostendit, & Scriptorum auctoritas, quos adducit, & alij apud ipsos existimantes oblationem Sacerdotis solùm afferre fructum ex opere operato illi, cui à Sacerdote applicatur: vt ergo ipsi Sacerdoti afferat pro se ille debet offerre, & sibi fructum peculiarem applicare. Quod quidem ex
Per eo ratio.
eo fundari potest, quia nulla de illo extat promissio. Vbi enim illa? Ex ratione autem sacrificij id non habetur, quod ex se indifferens est vt pro his possit, aut pro illis applicari: in quo discrimen apparet inter ipsum vt tale, & vt rationem Sacramenti habet, quod soli est recipienti
proficuum ex opere operato. Immò & institui hoc sacrificium potuit sine virtute in actu proximo ad fructum ex opere operato conferendum, quod & ita de facto esse censuerunt aliqui, quorum meminit P. Suarez suprà Sect. 1. in princi
P. Suarez.
pio: licet Dicto primo aliquos ab ea assertione vindicet, nec Catholicum contra dicentem se inuenisse pronuntiet, & sect. 6. §. Sed contra loquens de remissione pœnæ, quam ex opere operato conferre ait, affirmat id non esse de fide, & Concilium Tridentinum ab ea abstinuisse quæstione, esse tamen contra communem Theologorum sententiam, à qua discedere magna esset temeritas. Quo tamen non obstante idem Eximius Doctor citata Sect. 1. §. Fundamentum prioris, id statuit quod diximus: cùm enim afferat doctrinam aliquorum dicentium fructum ex opere operato non haberi ex speciali Christi promissione, sed ex ipsa Sacrificij institutione, quæ secum necessariò adducit efficaciam sacrificij ad huiusmodi effectum, quia est sacrificium nouæ legis & perfectum. Cùm inquam doctrinam istam
adducat, eam reijcit, quia licet iudicet congruentem rationem, ob quam institutio talis sacrificij postulat vt ei promissio talis adiungatur: non tamen satis est vt huiusmodi effectus, vel efficacia possit sine promissione speciali intelligi: nam tota ratio sacrificij etiamin noua lege perfectè intelligi potest absque huiusmodi effectu, vel caussalitate ex opere operato: in quo est nulla differentia
inter Sacramentum & sacrificium: nam Sacramentum per se primò institutum est ad sanctificationem conferendam & significandam, & ideò tale Sacramentum intrinsecè includit in sua institutione vt sit signum perfectæ sanctificationis, quæ fit per gratiam ab ipsomet collatam: in quo continetur quædam promissio gratiæ, tamen ipsa intrinsecè includitur in institutione ipsa Sacramenti vt tale signum est: facrificium verò per se primo instituitur ad cultum Dei quoad significationem: & hoc sacrificium institutum est in repræsentationem passionis Christi, quoad significationem mysticam; & hæc sunt quæ per se pertinent ad institutionem talis sacrificij vt sic. Quod autem vltra hoc habeat virtutem conferendi aliquem effectum ex opere operato, est quidem decenter annexum tali sacrificio; non est tamen ita per se & intrinsecè inclusum in ratione sacrificij. Sic doctissimus ille Magister discurrit, ex quo id, quod est à nobis assertum, egregiè comprobatur.
159
*Vbi quidem nequit obijci non obstante
præfata doctrina, à Doctoribus Theologis virtutem ex opere operato in sacrificio agnosci ad pœnæ remissionem in ijs, pro quibus offertur, vt vidimus, & eodem modo posse in casu nostro discurri. Nam diuersa valde est ratio: pro illo enim stat communis Ecclesiæ consensus: omnes enim sibi habent persuasum sacrificium ex vi suæ institutionis quomodocũq;quomodocumque explicetur habere singularem vim & efficaciam ad applicandum aliquem fructum redemptionis Christi, iuxta id quod Concilium Tridentinum Seßione 22. Cap. 1. dixit Christum instituisse hoc sacrificium vt illius (scilicet sacrificij Crucis) salutaris virtus in remissionem eorum, quæ à nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur, vt philosophatur, id pleniùs prosecutus ipse P. Suarius Sect. 1. citato §. Sic igitur. Atqui in nostro casu talis consensus non extat, immò sunt qui contradicant multi & grauissimi Scriptores, qui neque ex vi institutionis promissionem agnoscunt, neque illi aliquomodo annexam: vnde incerta valde res ista, & ita non solidum ædificium tali potest fundamento superstrui, vbi præsertim negotium iustitiæ agitur, de quo inferius.
160
*Vna mihi occurrit non contemnenda
coniectura pro illo stabiliendo, ex eo scilicet quòd spiritus Ecclesiæ valde vrget fideles, tum Sacerdotes, tum alios, vt sacrificium Missæ pro animabus in Purgatorio detentis offerant, aut offerri curent. Id quod ad Sacerdotale officium eximiè pertinere in ipsa forma ordinationis habetur, dum potestas conceditur Missas celebrandi tam pro viuis, quàm pro defunctis. Non videtur autem credibile velle Ecclesiam Sacerdotes fructu sacrificij quoad remissionem pœnæ fraudari, dum pro defunctis celebrant: quod tamen contingeret, si fructus aliquis specialis non responderet eisdem: medius enim ei, pro quo offertur, applicatur: generalis, aut nullus ex opere operato, aut valde exiguus. Si ergo nullus alius restat, magnum profectò Sacerdos patitur detrimentum, qui fructum medium sibi applicare potuit, id quod & charitas benè ordinata videtur exigere, quæ iuxta notum axioma incipit à seipso. Neque enim doctrina illa vulgò recepta de maiore merito in applicatione cunctorum bonorum operum pro animabus dictis, illos in eo sibi præfe|rendo, ad Theologicum examen adducta adeò inconcussa deprehenditur, vt non sint qui validè ipsam impugnęntimpugnent, ex quibus P. Arriaga Tomo 5. Disputat. 40. Sect. 2. vbi & ingeniosè & robustè id præstat.
161
*Dici potest hoc argumento nimium pro
bari: constat enim Sacerdotem posse sibi fructum medium applicare, etiamsi specialis extet sibi correspondens: hunc autem cùm animabus defunctorum applicat, se illo defraudat, in quo inordinatio nulla charitatis est; aliàs Ecclesiæ spiritus minimè ad illud permoueret: idem ergo dici potest, etiamsi fructus specialis non sit, stante positione dicta, quòd scilicet applicatio dicta pro animabus fructus talis, quo se Sacerdos priuat, nihil inordinatum continet, & ita ab Spiritu Ecclesiæ potest conuenienter intendi. Sed hoc non videtur vrgere: quia fructus ille medius principaliter destinatus est vt possit alijs applicari; ideò enim peculiaris portio est Sacerdoti assignata; vnde
cùm se illo priuat, iuxta spiritum Ecclesiæ agit, reddens quodammodo quod debet, & quasi per supererogationem obtinuit. Vnde est sententia grauium Scriptorum asserentium, si applicatio desit, ita vt Sacerdos neque formali, neque virtuali intentione pro se applicet, medio illo fructu fraudari, qui in thesauro Ecclesiæ, aut reponitur, aut retinetur. Sic P. Suarez Disput. 79. citata Sect. 9. §. Tertiò inquiri. P. Vasquez Disput. 131. citat. nu. 10. & 11. P. Dicastillus Disput. 3. nu. 164. P. Martinon Tomo 4. Disput. 39. nu. 35. P. Arriaga Tomo 7. Disput. 53. n. 8. & idem reipsa tenet Cardinalis Lugo citata Disput. 19. nu. 228. stante defectu applicationis dicto, licet asserat de facto credibile esse contrarium ob generalem intensionem in oblatione Hostiæ declaratam: Pro innu
merabilibus peccatis, & offensionibus, & negligentijs meis. Quod etiam ordinariè loquendo fatetur P. Suarez; addens tamen casum non esse impossibilem, in quo scilicet penitus applicatio desit, & quidem illam, quæ in oblatione Hostiæ habetur non videri sufficientem ex eo ostendi potest, quòd illa eodem modo fit, quando sacrificium pro alijs ex iustitia, aut titulis alijs applicatur. Cùm ergo defectu applicationis id accidat, quod vidimus, iuxta præfatos Auctores, argumento est fructum illum medium non habere peculiarem respectum ad sacrificantem, nec propter illum esse, nisi per accidens, aut quasi per accidens, & ita contra ordinatam charitatem non esse, si illo priuetur. Sacerdos enim minister publicus est à Deo constitutus, non tantùm vt in communi caussam fidelium agat, sed etiam in particulari, à quibus debet sustentari, vel quibus ob titulos alios gratificari suo ministerio debet, & ita oportuit fuisse fructum aliquem sacrificij, quem applicaret ipsis, sua sibi peculiari portione seruata.
162
*Quanta autem illa sit, an scilicet æqua
lis ei, quæ ad fructum medium spectat, an maior, an minor, nequit nisi diuinando constitui, vt bene Lezana suprà nu. 17. & Diana Parte 11. Tract. 6. Resolut. 27. Dici enim æqualis potest, vt Marchinus putat apud Dianam Resolut. citata ne, cùm medius communiter applicetur alijs, ex eo sacrificans videatur notabile pati detrimentum, qui medium sibi potuit applicare. Item & ex eo quòd iustitia videtur seruari, æqualitate inter Sacerdotem & alium, pro quo offert, constituta, vt nullius in eo sit melior conditio. Quia verò Sacerdos iterare sacrificium cum ordinaria per totam vitam frequentia potest, ex quo & satisfactio pro peccatorum pœnis debitis egregiè crescere: cùm tamen celebratio pro alijs non ita accidat, quia, nisi Capellanus sit, iam pro vno, iam pro alio, sacrificium offert; videri potest simile vero fructum medium esse maiorem, & quia ille respondet Christo, cuius nomine sacrificat; cum tamen alius vt priuatæ personæ conueniat. Et ita Nauarrus Consilio 8. de Celebrat. Missar. censuit
Nauarrus.
tres speciales fructus vnum medium æquare: quod videtur placuisse P. Filliucio citato Tract. 5. n. 181. Prætereà, quia Sacerdos magis est sacrificio proximus, verosimilius apparet aliquibus, vt magis de altari participet, & ita in fructu speciali alios participantes excedat. Quantum autem quis sciat?
163
*Etsi coniecturis dandus locus, erunt qui
Quæ pro eo coniectura.
duplo maiorem dicant, quia sicut Apostolus Presbyterum benè administrantem, duplici honore dignum affirmat 1. Tim. 5. v. 17. verbis illis:
1. Tim. 5. v. 17.
Qui benè præsunt Presbyteri, duplici honore digni habeantur: sic & Deus in præcipuo sui muneris ministerio eos duplicato fructu præ alijs verosimile apparet honorare. Et quia proximitas Sacerdotis respectu sacrificij adeò est excellens, erunt forsitan, qui non duplo tantùm, vt Leandro placuit apud Dianam ibidem, & citato Patri à S. Raymundo nu. 42. cum Marchio: sed etiam triplo, aut quadruplo maiorem esse contendant. Ad eum modum, quo Beatissima Virgine propter proximitatem eximiam ad Christum, eximius etiam dignitatis & sanctitatis gradus à SS. Patribus & Theologis celebratur: licet in casu nostro competens sit adhibenda mensura, & quis hanc litem nisi reuelationis alicuius beneficio dirimat? & quotusquisque erit fidem eidem præbiturus, quando apud multos Pontificia Decreta hoc in negotio vacillant? Vnum ergo illud pro certo habendum, nihil in caussa, de qua agimus, certum haberi; & dum coniecturis agitur, rem ex se dubiam amplius implicari.
164
*Ad id autem quod initio huius §. diceba
An applicari alijs possit.
mus considerationem reuocando; de applicatione scilicet fructus specialis ex opere operato, etiam Sacerdote, qui applicat, existente in mortali, singularis hic dicendi modus supponit id, quod sub controuersia est, talem scilicet fructum applicari posse, quod indicat Cardinalis Lugo n. 227.
& 228. & tenent P. Coninck citata Quæst. 83. n. 154. Naldus, Henriquez, Bordonus, Nauarrus, Molfesius, BrrtholomæusBartholomeus ab Angelis, & Bartholomæus à S. Fausto quos adducit & sequitur Lezana citato nu. 17. qui eam rationem adhibet, scilicet fructum talem esse eiusdem rationis cum alio, qui dicitur medius: vnde non apparet cur applicari alteri similiter non possit: & addit sic Præsertim si talis fructus non sit gradus aliquis san
Lezana,
ctitatis, nec remißio culpæ. Quibus indicat fructum, qui in gradu aliquo sanctitatis consistat, aut in remissione culpæ, posse etiam applicari, licet non ita verosimile videatur. Cùm tamen reuera absurda talis cogitatio sit, vtpote contra ordinem charitatis, iuxta quem in ijs, quæ ad sanctitatem seu gratiam habitualem spectant, & | remissionem culpæ, quam ordinariè gratiæ infusio comitatur, nullus possit alium sibi præferre. Pro quo Theologi in materia de Charitate, præsertim Nostri, ex quibus P. Suarez Disp. 9. Sect. 1. Iam quod fructus iste sit eiusdem rationis cum medio, & proptereà applicabilis, id quod & citatus P. à S. Raymundo ex Lezana proponit, nihil euincit; id enim quod assumitur, negatur ab Auctoribus sententiæ contrariæ, quòd scilicet sit eiusdem rationis quantùm ad modum habendi illum, licet in effectu conueniant, quia vterque ad remissionem pœnæ reducitur: hoc autem minimè sufficit ad applicationem consimilem; sic enim remissio pœnæ, quæ habetur ratione Sacramenti Extremæ vnctionis, in alium transfundi nequit, cuius oppositum nullus hactenus somniauit. Remissio etiam, quæ ratione Indulgentiæ habetur, alteri applicabilis non est, nisi specialis concessio eam elargiente accedat. In Iubileo item, quo remissio talis impenditur, non est locus transfusioni.
165
*Dici potest in prædicta ratione aliquid
subintelligi, scilicet eiusdem esse rationis, & non apparere quidquam, ex quo possit diuersitas quoad prædictum effectum coniectari. Sed hoc est iam ad aliud diuersum conuolare, quod tamen subintellectum non est. Ponamus enim illos duos fructus esse diuersæ ratiònis; ex eo non posset argui applicabiles non esse alijs, quia licet in alijs differant, in applicabilitate possunt conuenire, & ita argui similiter potest: quo euentu non esset dictum illud perfugium de subintellecto præfato. Solum ergo arguendum videtur ex èo quòd non apparet fundamentum aliquod speciale, ex quo fiat non esse applicabilem, sicut est medius, & rationem congruentissimam reddent Auctores id inficiantes, scilicet P. Suarez Disput.
Qui negent esse applicabilem.
79. Sect. 9. in fine Fraxinellus de obligationibus Sacerdotum in Addit. 2. prænotat. 2. nu. 5. Bonacina Tomo 1. Disput. 4. de Sacramentis Quæst. vlt. Puncto 8. nu. 16. P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 5. Disput. 3. nu. 157. P. Pellizarius Tomo 1. Tract. 5. Cap. 4. n. 58. Diana Resolut. 27. citata, §. Probatur secundò, attenta ratione ab ipso reddita P. Layman Lib. 5. Tract. 5. Cap. 2. n. 18. Miranda & Emmanuel Rodericus apud citatum Patrum à S. Raymundo & alij plures.
166
*Videtur autem illa satis vrgens ratio, quæ
Congrua pro eo ratio. Diana.
à Diana, vt diximus, redditur, quæ in hunc modum formari potest. Nam fructus ex opere operato alicui specialiter respondens in nullo alio inuenietur esse applicabilis, vt patet discurrendo per omnia, in quibus inueniri potest huiusmodi communicatio, quæ in Sacramentis præsertim elucet. Vt ergo in Sacrificio Missæ potestas ad applicationem constituatur, quod valde singulare est, aliquod esse debet non leue fundamentum, ex quo Christi voluntas colligatur. Atqui hoc deficit, vt ex dictis constat, neque enim quidquam momenti maioris apud Auctores occurrit. Et quidem hoc ad maiorem confert Sacrificij dignitatem, vt modum operandi habeat instar Sacramenti, cùm reuera in illo Sacramentum contineatur & prætereà ad maiorem Sacerdotum conducit dignitatem, vt inamissibilem fructum accipiant, & sic eorum puritas crescat, dum & reatu pœnæ liberantur, qui aliquomodo est contrarius puritati, vnde & animæ in Purgatorio purificari dicuntur, cùm tamen de solo reatu pœnæ ibidem agatur & de reatu culpæ venialis. Video
Hieronymum Garciam in Summa morali de Sacerdotio Tractat. 3. Difficult. 10. Dubio 4. num. 16. asserere fructum ex opere operato in Sacramentis esse alijs applicabilem, idque esse valde probabile, quod ex Marchino videtur desumpsisse Tractat. 3. de Sacramento Ordinis Parte 2. Cap. 16. Sed illud citato Patri à S. Raymundo valde displicuit, quia contra omnes Theologos, & sine firmo fundamento assertum, sine quo quia in alijs locutus præfatus scriptor, censoriam Ecclesiæ mulctam constat incurrisse.
167
*Hoc ergo stabilito, Positio illa non parùm absurda convulsa manet, scilicet posse sacerdotem fructum præfatum applicare alijs, etiamsi in statu peccati mortalis existat: quod, vt diximus, communi Doctorum sententiæ talem fructum agnoscentium aduersatur, ex quibus aliqui id vt certum adstruunt, & sunt illi nobilissimi in Theologia Principes, contra quos vnius aut alterius Moralis scriptoris extra chorum assultus mouere benè affectas non debet conscientias, præsertim cùm id asseritur, quod non ad fouendam pietatem confert, sed periculosam in rebus maximè sacris inducit laxitatem. Ratio autem, qua Doctores prædicti ad assertionem, pro qua stamus, sunt permoti, illa est ad vrgentiorem formam re
uocata. Nam fructus ille specialis omnino est proprius celebrantis, & eidem vt talis assignatus, si capax illius: Atqui eo ipso quòd est incapax, nequit illum alteri applicare, vt constat, quia omni iure ad illum caret; est enim proprius sub conditione capacitatis: ergo ea deficiente, ius etiam deficit: deficiente autem iure deficit potestas ad disponendum de illo, quia nullus disponere de eo
potest, circa quod non habet ius. Exemplo id redditur manifestius. Relinquit testator Antonio legatum pretio æstimabile sub conditione aut suppositione amicitiæ, profectionis ad studia, pro Clericali assumendo statu, aut cognationis: si hæc reuera non adsint, nequit ille de tali legato disponere testatore mortuo, agens vt transeat ad alium, quia omni iure ad illum caret, dum præsuppositæ desiderantur qualitates. Item, defert pater hereditatem reputato filio, qui tamen, cùm talis non sit, omni ad illam caret iure, & ideò nequit de illa disponere, eidem cedendo vt ad aliũalium transferat. Sic alia possunt satis obuia conglobari. Vbi perspicuum est discrimen inter fructum medium & specialem: ille enim cùm sit specialiter destinatus pro alijs ex intentione magis principali, & à Sacerdote habeatur nomine Christi offerentis, nequit ex malitia eius impediri.
168
*Dici potest potestatem applicandi non competere Sacerdoti ex iure aliquo circa rem propriam, sed ratione officij, ex quo venit, sic disponente Christo, vt fructus ex opere operato dispositioni ipsius subsit, ex quo portio ipsi determinata respondeat, si illius sit capax, & ea gaudere velit, nulli alteri applicando: sin minùs eam applicare possit quocumque in statu sit, sicut circa fructum medium agere potest ex institutione Christi, & non ratione peculiaris iuris circa rem suam; sed contra hoc est vrgens instantia. Nam licet dubitari nequeat sic à Christo rem | istam statui potuisse; vt tamen disposita asseratur non est momẽtimomenti alicuius fundamentum, quod solùm pro fructu medio extat, vt vidimus. Stante autem specialitate fructus, de quo agimus, currit inoffenso pede communis Theologorum doctrina de necessitate iuris erga remissionem pœnæ, vt possit satisfactio alijs applicari, qua permoti Doctores talem fructum agnoscentes, similiter in eo philosophantur, quia nullam rationem inueniunt, ob quam in eo fieri debeat exceptio. Et quidem licet ratio ab ijs adducta non videatur ita concludens, non est proptereà ab eorum sententia recedendum, cùm in eam conspirent, abutendo eorum asserto, qui contra communem sententiam, & ab omnibus receptam, opinandi indulgent facultatem: id enim tunc admonent
permittendum quando vrgens aliqua ratio, aut Textus non visus aut ponderatus occurrit; vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 1. Operis moralis. Cap. 9. n. 9. & seqq. P. Palaum Tomo 1. Tract. 1. Disput. 2. Puncto 1. n. 3. Ioannem Sancium in Selectis. Disput. 44. n. 61. & seqq. citatum Patrem à S. Raymundo Tract. 3. n. 53. Et complures alios obuios passim. In nostro autem casu
nihil occurrit tale, vt vidimus: & propter eum, & similes SS. Dom. Alexander VII. inter damnatas Propositiones hanc recenset, & est ordine. 27. Si liber sit alicuius Iunioris & Moderni, debet opinio
Propositio damnata.
censeri probabilis, dum non constet reiectam esse à Sede Apostolica tamquam improbabilem. Vnde & dictus Pater à S. Raymundo Tractatu eodem n. 57. Opinionem Bordoni, iuxta quam potest Sacerdos duplicatum stipendium accipere, applicando vni fructum Missæ medium, alteri verò Indulgentiam ratione Altaris priuilegiati, numismatis, aut calculi &c. ait solùm esse metaphysicè probabilem, sed in praxi non exequibilem absque labe magni scrupuli, quamuis Reuendiss. Bordonum à sapientia & dignitate egregriè commendatum velit: quæ quidem minimè obstare potuerunt, quo minùs sententia eiusdem, circa quam versamur, ab Apostolica Sede proscriberetur.
169
*Vbi non prætereundum, rationem fun
damentalem, quam citatus Scriptor contra Reuerendiss. Bordonum adducit pro sententia, quam ipse amplectitur, & de qua præcipuus nobis sermo, pariter militare, sic enim arguit: Sacerdos accipiens stipendium pro dicenda Missa in Altari priuilegiato tenetur ex iustitia satisfacere intentioni formali illud tribuentis: Atqui sacerdos applicans pro tali obligatione solum Indulgentiam Altaris priuilegiati non satisfacit tali intentioni: ergo debet etiam fructum medium applicare, & sic non licet ipsi duplex stipendium reportare. Maior est certa, & Minor ostenditur: Quia dans stipendium explicitè petit Missam celebrari in tali Alteri priuilegiato, in quo duo includuntur explicitè intenta: & quòd Missa quoad eius fructum applicetur pro de functo, & quòd illi applicetur Indulgentia Altaris: ergo non poterit licitè sacerdos applicationem partiri, nisi grauiter delinquens, & cum obligatione restitutionis ex violata iustitia ratione stipendij, & detrimenti grauis spiritualis animæ fructu Missæ de fraudatæ. Nec valet (ait ille) si dicatur ex doctrina Bordoni doctrinam suam tunc tantùm habere locum quando Altare non determinatur, sed duo petunt Missam pro defuncto, tunc enim fit satis intentioni vtriusque; quia licet vterque petat fructum medium, qui vni tantùm applicatur, alteri applicatur medium ex se efficax ad liberationem à pœnis, quod est satisfacere intentioni formali, & finali, licet non materiali. Non inquam valet, quia responsio plus habet de subtilitate metaphysica, quàm de veritate: nam si dans stipendium sciret sacerdotem non esse applicaturum fructum Missæ proprium pro anima parentis aut amici, alium proculdubiò quæreret sacerdotem, qui fructum Missæ proprium, & non Indulgentiam applicaret. Sic ille arguit.
170
*Tunc sic. Qui stipendium offert vt
Missa dicatur, expressam & formalem intentionem habet vt fructus certus ei, ad quem sua intentio dirigitur, applicetur: Atqui applicans fructum specialem, non respondet dictæ intentioni, cùm id offerat quod incertum est quoad substantiam, & gradum valoris: ergo grauiter peccat, & cum obligatione restituendi, animamque in Purgatorio rigidè cruciatam, si ad eam dirigatur intentio, ingenti subsidio priuat, cum obligatione restitutionis. Et quid ad hæc citatus scriptor? Responsio ex Leandro desumpta extat num. 43. distinctione Minoris: Applicat fructum incertum
Auctor idem ex Leandro.
& dubium, dubietate physica, transeat: dubietate morali, nego. Nam licet verum sit, quòd nostra opinio possit metaphysicè loquendo aliquo modo dubia & incerta (dici) non tamen loquendo moraliter, quia in sensu morali certa est, cùm reuera sit probabilis. Nam, vt benè docet Pasqualigus Decis. 5. n. 6. id quod probabile est, non debet dici dubium, sed moraliter certum. Sic ille.
171
*Quis autem non videat huic solutioni
id obijci posse, quod dudum vidimus solutioni P. Bordoni ab eodem obiectum, illam scilicet plus habere de subtilitate metaphysica, quam de veritate. Id quod ex eo probatur: Nam si dans eleemosynam sciret quod sacerdos ille non esset applicaturus fructum Missæ iuxta intentionem suam, qua vult animæ parentis aut amici succurrere, non tribueret illam tali sacerdoti, sed alium procuraret. Non ergo dantibus eleemosynas pro Missis dicendis fit satis subtilitatibus ad quæstum corradendum inuentis, sed physicis veritatibus, & quarum sunt illi capaces. Atqui in nostro casu idem accidit, in quo subtilitas illa incerti physicè & non moraliter adhibetur, ex eo refellenda, quòd per illam minimè eleemosynam danti potest fieri satis, qui profectò vbi de incertitudine physica, quæ verè ac propriè talis est, rescierit, minimè assentietur, sed pecuniam suam alteri fructum certum applicaturo reseruabit. Addo certius esse
eum, qui in Altari priuilegiato celebrat, animæ sua Missa prodesse, quàm eum qui fructum specialem eidem applicat, vt enim loquitur Bordonus apud eumdem. n. 49. Indulgentia est optimum remedium ad liberandas animas à Purgatorio, de quo nullus dubitat. Quod tamen de applicatione fructus prædicti dici nequit, qui ex multis capitibus dubius est. Primò quoad substantiam, quia multi eum negant. Secundò quoad vim satisfaciendi, quia sunt qui censeant tantùm esse impetratorium, vt videri potest apud Dianam Resolut. illa. 27. & Cardinalem Lugo Disput. 21. n. 33. Tertiò, quia incertum est posse alteri applicari: vel quia om|nino illi proprius, qui celebrat, vel quia incertum est an illi respondeat in quantùm nomine Ecclesiæ repræsentat personam Christi, vel vt est persona particularis. Quartò, quia gradus valoris est incertus, vt vidimus nu. 165. & 166. Ex quo & discutiendo venit doctrina de valore probabili pro certæ obligationis satisfactione, circa quod sit.
§. II.

§. II.

An stante probabilitate valoris fructus specialis, per applicationem eius posset fieri satis obligationi ratione stipendij exortæ. Vbi circa contractus alios doctrina vtilis.
172
*VIdimus nu. 170. distinctionem illam
de fructu incerto physicè, & moraliraliter, quam adhibent Auctores illi, cùm contra eos ij, qui pro veritate militant, sic argumentantur, vt videri potest apud citatum P. à S. Raymundo nu. 11. ex Cardinalis Lugo generali do
Cardinalis Lugo.
ctrina Disput. 26. de Iustitia nu. 151. & aliorum, quos ibidem adducit, caussæ præsenti applicata. Nam peccat contractus inęqualitateinæqualitate quando certum pretium recipitur, & incertum pro certo datur: Atqui sacerdos accipiens stipendium pro
applicatione fructus Missæ, si specialem applicet, dat incertum pro certo: ergo contractus talis peccat inæqualitate. Hinc est vt rem vitiosam vendens teneatur vitium aperire: vt qui aurum chimicum pro naturali vendit, quamuis probabiliter credat esse eiusdem bonitatis: nam propter difficultatem experientiæ, præsertim in me
dicina, incerta est eius bonitas, vt docet Ægidius Romanus Quodlib. 3. Quæst. 8. Deinde peccat emptor præbens monetam dubij valoris, aut bonitatis. Quam rationem Verricellus iudicat euidentem: cui tamen distinctione illa de incertitudine physica, & non morali, putatur fieri satis, quia etiam in materia iustitiæ operari licet & opinione probabili, & sic operans non incurrit obligationem restitutionis, quia prudenter iudicat se non lædere ius alterius, non solùm ob bonam fidem, sed ex non leuibus fundamentis à ratione & auctoritate petitis.
173
*Sed certè applicatio doctrinæ huiusmodi,
ad casum præsentem, & similes, à veritate deuiat, & communi est Doctorum sensui contraria. In materia enim valoris, cùm contractus celebrantur, nullo modo licet incertum pro certo tradere, etiamsi probabilitas videatur suffragari, quia nullus est, qui eo modo contrahere possit, vnde læsio est iustitiæ manifesta. Et adducta quidem exempla de auro chimico, & moneta dubia, id euincunt, pro quo & alia quamplura possunt adduci, & Auctores quidem illius sententiæ rogo an sic contrahentes, traditione rei dubiæ sint futuri contenti? Vel in Missis pro stipendio dictis, probabilis sint valoris monetam accepturi? Cùm tamen sic soluentes dicere possint se certum moraliter pretium laboris offerre: licet physicè sit incertum. Pro quo & facit receptissima scrip
Exemplum rei litigiosæ.
torum doctrina de vendente rem litigiosam, qui contra iustitiam peccat conditionem talem occultans, vt videri potest apud citatum Cardinalem n. 131. & tamen potest quis probabiliter sibi persuadere futurum se in lite victorem, cùm sit de suo iure certus, vt communiter litigantes arbitrantur.
174
*Et quidem distinctio rei absolutè du
biæ, aut cum probabilitate, ad effectum dictum, de quo agimus, nullius momenti est. Qui enim contrahere intendit, si sciat rem, de qua agitur, non esse certò talem, minimè ad contrahendum procedet, etiamsi dicatur esse probabiliter talem, quia respectu volentis contrahere æquè dubia remanet, ac si probabiliter talis non esset: neque enim assensus eius, cum quo contrahere intendit, in eum transfunditur, qui nihil de probabilitate curat, nec fundamenta illius expendit, sciens reuera non esse certum rei valorem, de qua agitur. Immò etiamsi transfunderetur, cùm assensus probabilis formidinem partis aduersæ non tollat, id est satis vt ad contractum minimè progrediatur. Vt si quis filiam suam in matrimonium locare velit, & sibi persuasum habeat Petrum aut Paulum puri esse sanguinis; si tamen secus esse formidet, & non leuia fundamenta sint ad credendum Hebraismi aut Saracenismi labe deturpari, neutiquam in contractu procedet, quia cùm reuera id esse possit, probabilitas nihil confert, & res in statu dubio relinquitur. Quod & in contractibus frequentibus, qui innominati dicuntur, facilè etiam potest comprobari. Si enim dans aut faciens certum quid, incertum recipiat inscius diminuentis qualitatis, contra iustitiam læditur læsione inducente restitutionis obligationem, minimè suffragante alterius partis probabilitate. Verè enim læsionem patiens est inuitus, idque rationabiliter, quia non seruatur æquitas, quam iure potest contrahens vt obseruetur exigere. Et contractus quidem ex conuentione legem accipere dignoscuntur: qui ergo contrahens vult vt sibi certum pro certo reddatur, seclusis probabilitatis effugijs, talem legem contractui adhibet, quæ debet penitus obseruari. Atqui omnes contrahentes hoc modo contrahunt; nullus enim est qui certum tribuens, reddi sibi sit passurus incertum, sub prætextu probabilitatis: ergo contra legem prædictam agentes iustitiæ sunt manifestissimi violatores. Pone operarium conductum, qui sub ea lege inter alias, operas locet suas, vt detur sibi panis triticeus. An satisfaciat qui ex typha,
Exemplum typhæ pro tritico.
vulgo Centeno, confectum tribuat? Minimè quidem. Et tamen typha iuxta Auctores plures triticum est: quod tamen etiam multi negant. Et quia vtrumque probabile, rem esse dubiam dixit P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 44. Sect. 1. §. Tertium exemplum.
175
*Probabilitas ergo non tollit incertitu
dinem, nec dubium in valore rerum, vnde nec ad modum operandi potest transferri, quandoquidem obligatio est dubietatem & incertitudinem euitandi. Quod quidem ex ijs declarari & roborari potest, quod Doctores tradunt de probabili conscientia tractantes, de quo & nos Parte 1. n. 8. dicunt enim securè posse quemlibet cum probabili opinione operari; addunt tamen secus esse in materia Sacramentorum, eo quòd id, quod sub opinione versatur, incertum & dubium sit, vnde sic operans, nisi in casu necessitatis, periculo se | frustrandi Sacramentum exponit. Non ergo potest probabilitas in ea materia ad operationem transferri, quia non tollit incertitudinem & dubium, & de re agitur, in qua exigitur certitudo. Ad hunc ergo modum in casu nostro dicendum, quia certirudo in contractu requiritur, vt æqualitas seruetur, quæ tamen deficit, non obstante probabilitate, quam contrahentes reijciunt, eo quòd incertitudinem & dubium excludant, vt excludere possunt ad contractus æquitatem.
176
*Neque vrget quod ex Leandro à SS. Sa
cramento obijcit dictus Pater à S. Raymundo n. 44. nam aduersarij, & præcipuè P. Dicastillus Tract. 6. Disput. 1. Dub. 14. n. 202. & 205. & Diana Parte 10. Resolut. 50. Tract. 13. & Tractat. 16. Resolut. 88. concedunt quòd Sacerdos qui in Ordinatione tangeret Patenam & non Hostiam supra illam positam, securè possit celebrare Missam, & stipendium pro illa accipere: Atqui solùm est moraliter certum talem Sacerdotem esse verè ordinatum, cùm res sit posita in opinione: ergo similiter dicendum est de Sacerdote applicante fructum sacrificij sibi proprium, & accipiente stipendium pro dicta applicatione, cùm in vtroque casu sit par ratio. Non inquam vrget, quia Auctores præfati sentientes censent esse moraliter certam sententiam illam intra genus probabilitatis, quod quidem secus accidit in casu nostro, vbi maior probabilitas pro contraria sententia stat, aut certè æqualis, scilicet fructum specia
lem, si detur, non esse alteri applicabilem. Quòd autem non quæuis probabilitas dicto in genere satis sit, vt moraliter certa dici sententia possit, constat ex eo quòd citatus P. Dicastillus affirmat ibidem, scilicet eum qui solum tangeret calicem grauiter peccaturum in prædictis, licet multorum sententia sit, quorum ille meminit nu. 202. & sanè probabilis, tactum prædictum ad Ordinationem sufficere. Diana etiam in eâdem assertione præiuit, videndus omnino locis adductis, vbi Doctores adducit. Non ergo est par ratio, vt dicitur, cùm Auctores citati adeò diuersam agnouerint & fuerint protestati.
177
*Deinde arguitur à citato Scriptore. Nam
ex sententia Dianæ Parte 4. Tract. 4. Resolut. 40. & Parte 6. Tract. 6. Resolut. 12. & Antonij Putei, ac Marchini apud ipsum, aliorumque, Sacerdos obligatus ad celebrandum in Altari priuilegiato ob maius stipendium acceptum verè satisfacit celebrando alibi, cum calculo. v., verbi g.gratia, S. Caroli &c. ita vt nullo modo teneatur ad restitutionem eleemosynæ acceptæ: & tamen solùm est certum moraliter, cùm alij Doctores probabiliter contrarium censeant, quòd scilicet æqualiter Sacerdos satisfaciat prædicto modo celebrando: ergo similiter in casu nostro, cùm sequatur opinionem probabilem; sed neque hoc vrget: nam Auctores
dictam tenentes sententiam, quam Diana probabilem reputat, ideò sic sentiunt, quia Sacerdos non dicens Missam in Altari dicto, satisfacit peræquipollens, per Indulgentiam scilicet eiusdem certitudinis, vt illi putant. In casu autem nostro nihil tale dici potest, nam fructus, qui specialis dicitur, habet omnes illos gradus incertitudinis, quos vidimus num. 171. sunt etiam qui non esse
Quod & multi negant.
eamdem certitudinem numismatis & Altaris affirment, vt Bononienses, de quibus Diana citata Resolut. 12. in fine & Cardinalis Lugo Disput. 21. nu. 39, regulariter loquendo, ex quo & negant quod aduersantes asseuerant. Neque mirum est si in casu tali locus opinioni sit de receptione stipendij, quod & ritè ac rectè sentientes negant, vnde diuersam esse rationem in casu, de quo agimus, euidenter apparet. In quo etiam aliud considerandum venit, in illo scilicet agi de duplicato stipendio leuando, pro quo illud adeò infirmum iacitur fundamentum: quod secus accidit cùm de comparatione inter Indulgentias agitur:
Absurdum notandum.
nisi quis contenderet eum, qui in Altari priuilegiato celebrat, & simul cum calculo benedicto, posse duplicatum stipendium accipere, quo fundamento posset etiam triplicatum, & quadruplicatum, multiplicando Indulgentias, cùm possint benedicti calculi apud Sacerdotem inueniri. Addo, cùm Indulgentiarum pro defunctis infallibilis applicatio non sit prorsus certa, volentibus multis non semper à Deo ad effectum prætensum acceptari, quomodocumque Sacerdos operetur, probabiliter tantùm operatur, vnde non est ibi redditio incerti pro certo, sed probabilis pro probabili, cum incertitudine alia maioris inter Indulgentias prædictas probabilitatis; & quidem licet euidenter ex se Indulgentia Altaris certior, quæ tamen calculis aut imaginibus benedictis annexa est, caussas adeò graues & proportionatas habere potuit, vt de certitudine possit cum priore illa certare.
178
*Argui prætereà potest ex solutione ar
V. Missa n. 10.
gumenti, quod Lezana instruit contra sententiam præfatam supponens fructum specialem posse applicari, & Missam pluribus applicatam æquè prodesse singulis ex opere operato. Sed non fieri satis per illud obligationi ex nouo stipendio contractæ: sic enim arguit: etsi enim fructus ex opere operato correspondens ipsi sacrificio vt tali non minuatur ex eo quod Missa pro pluribus applicetur, fructus tamen ex opere operantis cor
respondens orationibus, Precibus, Cæremonijs, & alijs pijs actionibus, quæ in Missis adhibentur, cùm sit finitus & limitatus, proculdubio minuitur pro pluribus applicatus, quia in ipsos diuiditur: Dantes autem stipendium pro Missa omnem fructum ipsius, tam qui est ex opere operato, quàm qui est ex opere operantis petunt sibi applicari. Appellatione enim rei simpliciter venit
res tota, & non pars tantùm: vt habent Doctores communiter in Cap. finali de verbor. significat. & nemo præsumitur iuri suo renuntiare, nisi hoc exprimat l. vxore §. legauerat. ff. Ei seruitus vendicetur l. Prædijs §. Balnea deleg. Hoc autem argumentum non conuincere probat citatus Pater à S. Raymundo nu. 41. ex sententia P. Pellizarij
Tractatu 5. Cap. 9. n. 60. vbi ait Sacerdotem non teneri applicare accepto stipendio, nisi fructum medium ex opere operato: quia ex vna parte per huiusmodi oblationem nihil detrahitur fructui, qui respondet oblationi sacrificij prout fit in persona Christi, & consistit in opere operato: ex alio capite petens Missam ex stipendio non videtur intendere nisi hunc ipsum fructum: alioquin Sacerdos celebrans ex prauo fine non satisfaceret suæ obligationi, vtpotè defraudans dantem stipendium fructu respondente ex opere operantis, quod tamen non admittitur communiter à Do|ctoribus, vt testatur Diana Parte 5. Tractat. 14.
Diana.
Resol. 80. Iuxta quæ argui potest: Nam in casu dicto stipendium tribuens dat certum laboris pretium, & non respondet illi certus fructus, cùm defraudetur fructu ex opere operantis: & nihilominus satisfacit Sacerdos, quia secundùm probabilem sententiam procedit: ergo similiter in casu nostro dicendum.
179
*Sed neque hoc multùm momenti habet
ad sententiam fundandam, contra quam decertamus. Admittimus enim sententiam illam vt probabilem, quam amplectitur P. Dicastillus Disput. 3. n. 136. & P. Coninck, ac P. GasperGaspar Hurtadus tenent apud Dianam, qui ita concludit: Ideò tu cogita, non penitus annuens ipsi. In ea autem certum est quod Sacerdos applicat, fructus inquam medius, in quo principaliter substantia sacrificij consistit ab offerentibus stipendium expetita. Quòd autem accidentale aliquid desit, quod posse detrahi probabiliter iudicatur, non est contra æqualitatem contractus, quia sæpiùs sustinentur, etiamsi quidpiam tale desit. Sic Cardinalis Lugo Disput. 26. de Iustitia n. 124. §. Si verò,
Cardinalis Lugo.
adhibito exemplo: Vt si artifex galerum offerat, qui propter vitium aliquod occultum minus durabit, & venditor in pretio descendat, non videtur obligandus ad restitutionem, quando compu
Apertum exemplum.
tato pretio & vsu non magnum detrimentum emptor patietur. In quo quidem eorum se regulæ accommodat, de qua n. 128. dicentium ea so
lùm vitia manifestanda, quæ notabiliter reddunt rem minùs vtilem emptori. In casu autem nostro non videtur intercedere notabile detrimentum, iuxta probabilem dicendi modum, qui salua substantia fructus intenti per sacrificium, vt à Christo venit, cuius nomine Sacerdos offert, potest habere locum, vt in alijs, quæ probabiliter à Doctoribus asseruntur, salua obligatione, ex stipendio orta, cui non potest non fieri satis certa applicatione. Sic Nauarrus & Marchinus apud P. Franciscum de Lugo citato Lib. 5. Cap. 12. nu. 381. dicunt eum, qui accepit stipendium pro vna Missa ab aliquo, posse plures
alios admittere liberaliter ad eius participationem ob probabilitatem valoris infiniti, quod nulla ratione est à Sacra Congregatione prohibitum, statuente solum non posse duplicatum stipendium accipi. Vbi citatus Pater aduertit id posse tantùm admitti de fructu impetrationis, non verò de fructu satisfactionis, dicens id non esse practicè probabile. Vt ergo admitti possit de satisfactione, ita procedendum, vt salua sit semper sua portio stipendium tribuenti, & promissio iuxta probabilem sententiam impleatur, quia non aliter se potuit promittens obligare. Addunt alij obligationem voti, & obedientiæ, de quibus non est operæ præsentis pretium disceptare.
§. III.

§. III.

An ex ratione legis pœnalis excusari queat sententia de fructu speciali, vt non debeat in Decretis Sacræ Congregationis comprehensa censeri.
180
*SIc sanè affirmat citatus Pater à S. Ray
Pater à S. Raymundo
mundo. n. 18. dicens Primò in præfatis Decretis non esse aliquod verbum expressè pro
hibens sacerdoti fructum Missæ sibi proprium alteri applicare, & pro huiusmodi applicatione stipendium accipere. Nec valet respondere (sic ille deinde pergit) quòd licet in prædictis Decretis hoc non prohiberetur formaliter & explicitè, prohibetur tamen virtualiter & implicitè, vt constat ex illis verbis, in quibus Sacra Congregatio pręcipitpræcipit sub attestatione diuini iudicij, vt absolutè tot Missæ celebrentur, quot ad rationem attributæ eleemosynæ præscriptæ fuerunt, ita vt alioquin ij, ad quos pertinet, suæ obligationi non satisfaciant, quin immò grauiter peccent, & ad restitutionem teneantur. Hoc inquam non valet, nam cùm prædicta lex sit pœnalis, potius restringenda, quàm amplianda videtur, secundùm communem illam regulam Iuris in. 6. Fauores sunt ampliandi, & pœnæ restringendæ. Hæc dictus Auctor.
181
*In quibus id quod ait de non extante
verbo aliquo in Decretis ad fructum specialem spectante, ex quo prohibitum censeri debeat id, quod prædicta sententia contendit, doctrinam videtur non parùm absurdam continere: ex eo enim fieret vt nulla lex generaliter statuens vim haberet, & eius decisio posset facilè eludi, dum ad casus speciales descenditur, quia de illis nullum extat speciale verbum. Sic dicere aliquis posset in diebus ieiunij Ecclesiasti posse comedi perdices, quia licet prohibeatur carnium vsus, nulla tamen in eo præcepto perdicum extat mentio; & cùm prohibetur duplicata comestio, Dici poterit id non intelligi in celebritate Quintæ Feriæ Maioris hebdomadæ, aut Sabbati sancti, quia de illis præceptum in speciali non statuit, quæ fuit circa diem priorum aliquorum absurditas, de qua Cap. Non licet. & Cap. Non opertet, de Consecrat. Dub. 3. Cùm ergo sacra Congregatio Decretis suis præiudicialem abusum abolere contendens, de duplicati stipendij receptione ob vnius Missæ laborem, & generaliter statuerit, non est locus exceptioni ex eo præcisè quòd specialis tituli ob applicationem specialis fructus non fecerit mentionem. Et est in hac ipsa materia, in qua sumus, peculiaris instantia: nam citatus scriptor, vt vidimus. n. 169. contra Bordonum pugnat asserentem posse recipi duplicatum stipendium ab eo, qui fructum medium vni, & alteri Indulgentiam applicat, animæ inquam in Purgatorio cum pœnis conflictanti: & tamen Decreta Sacræ Congregationis nullam de titulo Indulgentiæ faciunt mentionem: non ergo licet ex eo capite comminisci exceptionem.
182
*Iam quod ad rationem legis pœnalis at
rinet, omninò est in casu præsenti dissentaneum: lex enim pœnalis dicitur, quæ pœnam statuit: in prædictis autem Decretis nulla pœna apponitur, sed tantùm declaratur obligatio ex accepto stipendio resultans, restitutionis inquam, quæ quidem pœna non est sed adimpletio iustitiæ valde fauorabilis fidelibus viuis & defunctis, quorum subsidio valde ex duplicati stipendij receptione detrahitur, vt suprà dicebamus, & ex tenore ipso Decretorum constat iam adducto, dum per illa teterrimus abusus aboleri satagitur, & res Deo gratissima, charitatique ac iustitiæ eximiè consentanea fieri perhibetur. Vbi dici potest pœna|lem dispositionem dici, non quòd verè pœnam inducat, sed quia onus inducit & grauamen, ex quo odiosa dici potest, & ex ea parte restringi, quia odia sunt restringenda, iuxta Regulam di
Neque dici odiosa potest.
ctam. Sed hoc non obstat, quia ratio adducta fauorabilem esse conuincit. Pro quo est id, quod habet P. Suarez Lib. 5. de legibus. Cap. 2. in fine. vbi
P. Suarez.
diuisiones omnes legis odiosæ iuxta receptissimam Scriptorum doctrinam enumerat, & sunt lex pœnalis, lex tributorum, aut onus imponens,
Quæ sint tæles recensentur.
lex irritans factum, quod prohibet directè vel indirectè, vel consequenter: lex exorbitans à iure antiquo, vel à communi, aut illi derogans, vel limitans, aut corrigens illud, & à fortiori lex posterior priorem abrogans. Atqui lex, de qua agimus, ad nullum dictorum membrorum reduci potest: ergo non est odiosa dicenda.
183
*Deinde, etiamsi dicatur per legem di
ctam aliquod inferri grauamen, id non tollit quominùs fauorabilis haberi debeat, stante communi doctrina apud P. Suarium loco dudum citato n. 5. scilicet quòd quando legislator infert grauamen, vt per illud obuiet maiori nocumento, dispositio eius non censetur odiosa, sed fauorabilis, iuxta Cap. 2. §. 1. de decimis. Cùm ergo in casu nostro Apostolica Sedes obuiare conetur maximo nocumento, teterrimo videlicet abusui contra charitatem & iustitiam inualescenti, vt ex Decreti tenore iam vidimus, etiamsi grauamen aliquod interueniat, id non tollit quominùs eius dispositio sit reputanda fauorabilis. Consonat etiam quod idem habet. n. 6. omnem legem prohibentem aliquid per se malum, vel præcipientem aliquid honestum non nimis graue aut onerosum, sed moderatum, & communi hominum viuendi modo consentaneum, esse fauorabilem, quia reuera est magnum beneficium hominum, dum eos suauiter & efficaciter dirigit ad operandum bonum, & vitandum malum. Quis autem non videat ita in casu nostro contingere: prohibetur enim teterrimus abusus contra charitatem & iustitiam, & id, quod est non honestum modò, sed honestissimum, præcipitur; nec nimis graue est, aut onerosum, cùm sacerdotibus stipendium competens relinquatur: estque id communi modo viuendi hominum consentaneum, vt sic fideles de suorum stipendiorum sint fructu securi, & viuis ac defunctis succurrendi sit via penitus expedita.
184
*Prætereà, loquendo etiam de lege odiosa & pœnali, certum est, vt ait Bonacina Tomo 2.
Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 8. n. 23. generaliter intelligi debere de omnibus casibus, ad quos verba extendi possunt, iuxta sensum & proprietatem verborum: & licet vnius personæ tantùm facta sit mentio, non proptereà reliquæ videntur exclusæ. Et ratio est, quia id tacitè videtur inesse, in quo eadem ratio reperitur. Si his solis. C. de renou. donat. pro quo & Doctores apud eumdem. Atqui lex, de qua agimus, generalis est, & iuxta proprietatem verborum & sensum potest intelligi de casu, in quo versamur, ergo ad illum debet extendi, seu potiùs sub illo debet comprehensus censeri. Discursus est euidens attenta generalitate dispositionis, etiamsi dicatur aliquomodo odiosa: vt enim comprehensus censeatur, nullo modo verba improprianda sunt, neque aliquid agendum, ex quo violentia vlla ipsis, aut eorum sensui videatur inferri; cùm sit aliàs legislatoris menti maximè consonum. Vbi exemplum à citato auctore productum n. 24. in rem præsentem facit, de lege imposita contra surripientem centum aureos; extenditur enim ad surripientes res æqualis valoris: nam lex censetur generalis, & aurei solùm positi exempli gratia, ac crimen censetur æquiualens, & eiusdem rationis.
185
*Pro eodem vrget quod ex P. Suario,
Menochio, & alijs tradit scriptor idem n. 27. scilicet interpretationem extensiuam, quæ non est voluntatis & congruitatis sed necessitatis, habere etiam locum in lege odiosa & pœnali, quia potiùs est adæquata legis interpretatio, in qua non est facienda restrictio, sed extensio, iuxta dicta, & in ea non solùm extendenda est ratio scripta; verùm etiam ratio subintellecta, & non expressa: modò constet legislatorem non alia ductum esse ratione ad ferendam legem, vt opposita sententia benè in hac parte docet. Quis autem non videat doctrinam istam ab Auctoribus aliàs inter se contendentibus admissam instituto præsenti congruere, etiamsi aliquid pœnale & odiosum admittamus? Est enim extensio non voluntatis & congruitatis, sed necessitatis, & ita adæquata potiùs legis interpretatio: quandoquidem Sacra Congregatio vnicam illam rationem statuendi habuit, de qua dictum, conuellendi videlicet teterrimi abusus in re maximè Sacra, quæ quidem satis expressa est, vt casum, de quo est sermo, debeamus comprehensum reputare. Quòd si non ita expressum velit quispiam, de subintellecta dubitari nequit, cùm in eo ratio expressa militet, nec sit vnde exclusa possit haberi. Quod quidem satis declarat Pontificia Censura posteà fulminata, adiecta illa Vrbani VIII. qualitate vt intelligatur in eo penitus contentam fuisse prohibitionem. Noluisse autem benè intelligere, vt benè ageretur, non admodum sincerum intelligendi modum apud aliquos fuisse arguit, non nodum in scirpo, sed compendij plus aliquid conquirentium.
186
*Quod vlteriùs, & valde quidem funda
mentaliter, roboratur. Nam seclusis Vrbani Decretis sententia negans pro specialis fructus applicatione posse stipendium accipi, & accipientes ad restitutionem teneri, non erat sententia pœnalis, neque odiosa, sed valde pia, plausibilis, Theologis acceptissima, & fidelibus viuis ac defunctis vtilissima, circa quod esse dubitatio nequit. Atqui Decretum Sacræ Congregationis nihil aliud circa illam præstitit, nisi eius certitudinem declarare, ex quo necessariò sequitur prohibitio: ergo dispositio talis non est pœnalis & odiosa reputanda: nam qui declarat nihil noui
l. Heredes.
dicitur inducere l. heredes palàm §. Si quid post ff. de testamentis. Pro quo & Doctores apud Bona
cinam suprà n. 7. Qui discursus videtur planè & plenè concludere. Erit autem cordato viro indigna existimatio, si Decretum dicatur esse pœnale ex eo quòd ad restitutionem obligatio in eo & declaretur & statuatur: ex nullo enim capite
pœnale dici potest, quod in pœnam non statuitur, sed ad conscientiæ leuamen. Et quidem si respectu facientis restitutionem quidquam onerosum occurrit, ex eo quòd homines grauiter | ferant se ad restitutionem adigi, omnia diuinæ legis præcepta deberent odiosa pronuntiari, quia omnia in sui adimpletione difficultatem important, vnde constans est Theologorum sententia legem naturalem non posse integrè per longum tempus sine gratia seruari: quæ impossibilitas, cùm moralis sit, in difficultate summa fundatur, à nullo vnquam superanda. Si autem de eo, cui fit restitutio, loquamur, manifestissimè est fauorabilis lex illam statuens, & ad id præcipuè dirigitur, vnde absolutè fauorabilis reputanda est. Pro quo est elegans discursus P. Suarij suprà n.
P. Suarez.
12. vbi ait fauorem magis per se intendi posse,
Grauamen fauori non obstare.
odium verò seu grauamen minimè, sed propter instantem necessitatem; & ideò per se loquendo, ac ceteris paribus, fauor est præferendus: nihilominùs tamen tanta esse potest necessitas imponendi grauamen, vt imponendum sit, vel augendum propter maius bonum. Quod quidem non tollit quo minùs lex fauorabilis sit, quia fauor rigorem talem exigit, vt stabilis esse possit. Sic in lege imponente tributum, quæ communiter odiosa censetur, potest esse caussa tam pia & necessaria, vt non habeatur ratio odij seu grauaminis, quo minùs lex fauorabilis & extendenda sit. Sic ille habet ad institutum præsens facile adaptandum, pro quo hæc satis.
APPENDIX

APPENDIX

Circa fructum impetrationis. An ratione illius applicationis possit distinctum stipendium accipi.
188
*IMpetratio contingere potest ratione eorum, quæ in Missa interueniunt, & ad preces ac Sacras actiones reducuntur, de quibus diximus. n. 178. & est hoc in genere aliud, quod subtiliter P. Suarius obseruauit Disput. 79. Sect. 2.
P. Suarez.
Dicto 1. nam impetratio propriè fit per orationem, per alia autem opera quatenus adiungun
tur orationi, fiuntque in Dei obsequium eo animo & intentione, vt illum inclinemus ad id nobis concedendum, quod petimus, vel optamus. Est autem Missæ sacrificium magnum Dei obsequium, & illi valde gratum, & potest adiungi alicui petitioni seu desiderio obtinendi à Deo aliquod beneficium, & ita sequitur esse plurimum valens ad illud impetrandum. Vnde etiamsi proximus minister sit indignus, & ex hac parte contingat oblationem non habere valorem, adhuc intelligitur sacrificium ex vi suæ institutionis, à qua habet vt in persona Christi offeratur, retinere valorem suum, & vim ad impetrandum, quia semper offertur in persona Christi, & est id semper distinctum quid ab actuali oblatione interiori, quam Christus fortassè in cœlo exercet. Quod roboratur ex eo quòd aliæ Ecclesiæ orationes quatenus nomine Ecclesiæ per ministros eius offeruntur, habent suum valorem ad impe
trandum independenter à merito vel valore proximi operantis: ergo multò magis id habebit sacrificium per se vt offertur in persona Christi. Quare autem fructus dictus non sit dicendus ex opere operato, in sequentibus declarat.
189
*De fructu autem loquendo, qui ad satisfactionem pertinet, agit Sect. 6. & illum explicat Dicto. 2. ex eo quòd in ordine ad illum potest
Idem.
offerri sacrificium, sicut in ordine ad alia, quia
licet per illud remittatur pœna ex opere operato, non tamen semper tota, sed pro vniuscuiusque deuotione, vt docet D. Thomas 3. p. q. 79. arti. 5. vnde fit vt si aliquis reatus pœnæ remaneat post effectum ex opere operato, ad ipsius etiam veniam obtinendam possit hoc sacrificium offerri per modum impetrationis: quia cùm hoc sacrificium sit ex se sufficiens ad quodlibet bonum impetrandum, etiamsi ex speciali Christi institutione & promissione vnum conferat ex opere operato, non amittit vim ad aliud distinctum impetrandum. Quod contingere potest non solum impe
Et immediatè quidem.
trando donum pœnitentiæ, & gratiam ad alios actus satisfactorios, sed immediatè per concessionem veniæ vi talis oblationis. Et priorem quidem modum indubitatum existimat, iuxta doctrinam SS. Patrum, quam est Concilium Tridentinum
Concilium Trident.
amplexum Seßione 22. Cap. 1. dicens huius sacrificij oblatione placatum Dominum gratiam & donum pœnitentiæ concedere, & crimina ac peccata etiam ingentia dimittere. Si ergo hoc sacrificium impetrat auxilium gratiæ ad efficiendos actus, quibus culpæ remittantur, multò magis impetrabit ad satisfaciendum pro pœnis. Posteriorem autem censet esse valde dubium: concludit autem in fine Sectionis opinionem id asserentem esse piam & probabilem pro qua non leuia fundamenta præmiserat: & illud inter alia tale videtur; Ecclesiam scilicet orare & petere à Deo remissionem talium pœnarum, non solùm pro viuis, sed etiam pro defunctis: in defunctis autem sola immediata remissio locum habere potest, quia non sunt in statu habendi actus, quibus satisfaciant: & ita videtur idem dicendum in viuis, quia non sunt peioris conditionis; immò melioris debere esse videntur, quia magis propriè ad Ecclesiam spectant, & ita maiorem cum illa vnionem habent, vnde & iuvari Ecclesiæ ipsius suffragijs magis speciali iure possunt, & ita
Cardinalis Lugo.
tenet Cardinalis Lugo Disput. 19. n. 158. probationem promittens in Tractatu de Pœnitentia, in cuius Disputat. 20. num. 20. & seqq. id præstitum comperietur: quod & tenet P. Arriaga Disput. 51. n. 14.
190
*Inter fructus autem huius sacrificij bona
temporalia computantur, pro quorum petitione orationes extant in Missali. Vult autem P. Vasquez Disput. 228 in fine, ea solùm quatenus conducunt ad bona spiritualia, posse hoc sacrificio obtineri, quia Christus pro bonis temporalibus sine respectu ad spiritualia non est mortuus: vnde neque in ordine ad illa obtinenda sine tali respectu sacrificium instituit, in quo recolitur memoria Passionis eius, & illius fructus applicatur. Nihilominùs Cardinalis Lugo suprà n. 157. &
Cardinalis Lugo. P. Arriaga.
eum secutus P. Arriaga n. 15. citatæ Disputationis, contrarium censent, quia hoc ad dignitatem tanti sacrificij conducit ratione contenti in ipso: & quia ex eo haberi potest vt homines erga Christum alliciantur, ex quo & putant etiam generaliter loquendo bona temporalia posse per Christum obtineri. Quod si ita generaliter verum est, id maximè ratione sacrificij accidere poterit, ob dignitatem dictam, & vt fideles eo pacto erga | ipsum afficiantur, ex quo emolumenta maxima in ipsos prouenient, cùm sit illud Fons bonorum omnium, vt ait D. Ioannes Chrysostomus hom.
D. Chrysost.
45. in Ioannem. Et hoc quidem oportuit præmitti, quia homines sæpiùs nihil de spiritualibus cogitantes videntur pro impetratione temporalium Missas, stipendijs traditis, postulare. His præfatis circa præsentem quæstionem.
191
*Sententia est Philiberti Marchini de Sa
cramento Ordinis Tract. 3. Parte 2. Cap. 16. n. 17. Bordoni Variarum Resolut. Tom. 1. Resolut. 26. Quæst. 9. qui suppresso nomine viros alios doctos allegant, quibuscum censent posse Sacerdotem duplicatum stipendium accipere pro vna & eadem Missa à diuersis personis, applicando vni fructum Missæ impetratorium. v., verbi g.gratia, dicendo Missam de Spiritu sancto, vel de B. Virgine, & applicando vni illi ad aliquod beneficium à Deo accipiendum; alteri verò applicando eamdem Missam in satisfactionem peccatorum alicuius defuncti, vel viuentis. Id quod ex ipsa casus propositione videtur probari posse, quia cùm duo sic petentes nihil de fructu alio exprimant, eo videntur esse contenti. Quòd si reuera plus velint, dum non exprimunt, interpretationem contra se factam pati debent, ex l. Quidquid adstringendæ
l. Quidquid adstringendæ.
ff. de verb. obligat. vbi & ratio additur: Quia stipulatori liberum fuit verba latè concipere. Cùm aliàs fructus prædicti sint diuisibiles. Vnde si stipendium erogantes suo quisque fructu essent contenti, eisdem proculdubio fieret satis huiusmodi partitione. Nihil ergo ampliùs videntur exigere, dum id non exprimunt, vnde contractus ad expressa tantùm videtur obligare.
192
*Dico Primò. Dum stipendium tribuen
tes non declarant se fructu vnico esse contentos, absolutè est illicitum id, quod sententia præfata contendit. Sic Diana Parte 6. Tract. 9. Resolut. 9. & apud ipsum Nauarra, Bonacina, Posseuinus, P. Pellizarius, Lezana, P. Tamburinus, Ioannes Angelus Bossius, P. Pallaus, Leander à SS. Sacram. quos adducit & sequitur Ludouicus à S. Raymundo Tractatu 3. Resolut. 3. n. 60. & 67. P. Franciscus de Lugo de Sacramentis Lib. 5. Cap. 12. n. 36. & apud ipsum Vega, Naldus, & Auersa. Qui ex eo probant quod stipendium præbens, licet explicitè vnum exigat, aliud implicitè includit, vnde si rogetur an sit futurus vnius fructus applicatione contentus, nequaquàm annuet, & quidem neque prudenter id faciet, adeo vtili ad redemptionem animæ suæ suffragio fraudandus. Quæ quidem ratio vim specialem habet quando pro beneficio impetrando Missa postulatur: cùm enim prætereà fructum satisfactorium, nec sanè exiguum habere possit sic postulans, non ita animæ suæ immisericors debet æstimari, vt illo frui negligat, nihil ampliùs præter stipendium exhibitum pro illius fruitione
daturus. Quando autem fructus satisfactorius petitur, quod semper contingit cum pro animabus in Purgatorio detentis agitur, non ita videtur vrgere obligatio, quia iuxta dicta. n. 178. & 189. Sacerdos accipiens stipendium non tenetur applicare fructum ex opere operantis, iuxta probabilem sententiam: & talis est non solùm qui respondet celebranti vt priuata persona est, sed etiāetiam quatenus orat nomine Christi & Ecclesiæ, vt tenent grauissimi Scriptores ex quibus P. Suarius citatus. n. 188. Cardinalis Lugo Disput. 19. n. 154. quem P. Franciscus germanus frater sequitur suprà. Cap. 4. n. 8.
193
*Vt ergo robustiùs arguamus, id dando
quod dictum est tamquàm probabile, sic vrgetur. Nam licet Sacerdos non teneatur applicare fructum ex opere operantis, nequit tamen ratione applicationis illius novum stipendium reportare. Id ostenditur ex priori stipendij oblatione pro obtinendo beneficio, in quo euentu vidimus minimè exclusam voluntatem satisfactorij fructus, ne quis animæ suæ adeò incuriosus, dum nihil debet offerre distinctum, reputetur. Ex eo enim manifestè habetur stipendium vnicum esse sufficiens & proportionatum labori talis adæquatæ applicationis. Ergo cùm è conuerso satisfactio petitur, nihil prætereà potest recipi ratione impetrationis ab alio. Patet, quia nullo modo crescit labor: applicatio enim respectu alterius facienda, si Sacerdos rationabiliter operetur, vnde labor talis, qualiscumque ille sit, idem futurus, siue huic, siue alteri applicetur. Quòd si dicatur laborem quidem non respondere stipendio, sed fructum applicationis; id est iam manifestam Simoniam admittere, in quo euidenti periculo versantur Sacerdotes, qui huiusmodi subtilitatibus ad corradenda turpia compendia passim abutuntur.
194
*Dico Secundò. Attentis Vrbani VIII.
Decretis nullo modo potest contraria sententia sustineri. Id constat, quia in illis duplicati stipendij receptio vti iniqua damnatur, & titulus, qui obtenditur, nullum præsefert fundamentum, vt ratione illius exceptio sit vllatenus admittenda. Sin minùs dicant aduersantes qua clausula aut verbo tale quid indicatum habeatur. Et quidem si exceptio videatur admittenda ex eo quòd casus sic duplicati tituli non videatur expressus, contra id faciunt ea, quæ à nobis dicta. n. 181. circa stipendium ob applicationem fructus specialis. Quòd si ea de caussa exceptioni dandus locus sit, fiet inde non solùm duplicatum stipendium, sed multiplex posse recipi. Si videlicet quis Missam petat ob propriam salutem, alius ob salutem vxoris, alius ob felicem partum, alius ob aduentum classis, alius ob fortunatas nuptias, & sic de alijs; ad omnia enim præualet sacrificij maiestas & amplitudo, & fructus impetratorius amplior & vniuersalior est quàm satisfactorius, vt obseruant Doctores, & præsertim P. Suarez Disputat. 79. citata Sect. 2. in sine §. Quarta differentia.
195
*Dico Tertiò. Sententia opposita ad mi
nimùm est improbabilis. Id probo. Primò. Quia in Decretis Vrbani videtur comprehensa, & fundamentum exceptionis est leue, vt vidimus. Cùm ergo solidâ sit destituta ratione, qua probari possit, improbabilis est. Quia verò in Decretis nulla ei censura imponitur, ab ea abstinendum videtur, Sedis Apostolicæ extremum iudicium præstolando. Cùm præsertim videamus, damnata sententia de speciali fructu, circa istam determinatum nihil: quamuis ex eo confirmari possit id quod de improbabilitate diximus: nam eisdem ferè fundamentis innixi Auctores vtriusque, in diuersitate inquàm fructus, qui diuidi inter plures | probabiliter potest, nec teneri Sacerdotem vtrumque vnius stipendij largitori applicare. Quod autem videtur intercedere discrimen ex eo quòd fructus, qui dicitur specialis, est incertus quoad substantiam & applicabilitatem, non penitus releuat aduersantes, quia id quod offerunt, licet in se certum sit, in actu exercito est incertum: quia cùm totum deberi ratione stipendij sit maximè verosimile, applicatio circa incertum versatur, dum de toto aliquid magni momenti detrahitur, quod cùm ad alium spectet, valde dubia redditur satisfactio respectu alterius. Dum enim vult satisfacere obligationi suæ, eo ipso debet Sacerdos quidquid debet offerre: ergo si coràm Deo totum debeat, id quod & verosimillima sententia tenet, nihil restat, quod alterius voluntati obsequendo, qui & stipendium contulit, possit applicare: ergo circa incertum versatur applicatio. Sicut autem in fructu speciali nequit ad sententiæ probabilitatem prouocari, ita neque in ista, contra quam agimus, quia etiam hîc militat id, quod de valore rei diximus §. 2.
SECTIO X.

SECTIO X.

Notanda doctrina de necessaria Sacerdotum approbatione ad audiendas Confessiones. Vbi de damnata Propositione à SS. Alexandro VII. circa Beneficium Curatum habentes.
196
*DIctum de hoc aliquid Parte 1. n. 364. & seqq. sed iuuat rem modò penitiùs
explorare, & Pontificiam mentem beneficio noui luminis, descendentis, vt spero, à Patre luminum, aperire. Parochum ergo posse simplici Sacerdoti suam iurisdictionem delegare ad audiendas Confessiones, etiamsi non sit iuxta formam à Concilio Tridentino traditam approbatus, tenuit post alios Magister Petrus de Murga Benedictinus in Quæstionibus Pastoralibus Parte 3.
Murga. à S. Raymundo.
Quæst. 17. Conclus. 1. contra quem specialiter agit P. Ludouicus à S. Raymundo Tomo 1. Tract. 1. Resol. 27. qui tamen nu. 445. ait prædictam sententiam valde esse probabilem, quidquid dicant P. Suarez, P. Fagundez, & Diana locis ab eo allegatis, & probabilitatem quidem etiam conatur euincere Thomas Hurtadus Tomo 2. variar. Cap. 1. §. 2. Dub. 1. num. 2023. & seqq. paratus, vt ait, à Sede
Thomas Hurtadus.
Apostolica placido duros accipere ore lupos, concludens nu. 2030. se hanc sententiam proptereà longiùs propugnasse, quòd veterum Thomistarum opiniones semper fuerit veneratus contra Recentiores quosdam, quibus illæ non benè olent: cùm tamen in illis eluxerit vera sapientia, conscientiæ timor, & nimia religio ac sanctitas. Quod cùm legitur, credet inexpertus quisquam sententiam prædictam agmine Thomistarum cinctam, & eorum sapientia vera, conscientiæ timore, & eximia religione ac sanctitate cohonestatam. Cùm tamen pro ea vnum tantùm Ledesmam adducat, qui ex antiquis Thomistis non est, vnde Diana Parte 5. Tomo 2. Resol. 10. ait nouissimè illam hunc Auctorem amplecti: neque in negotio præsenti esse plures possunt, quandoquiquidem ij, qui antiqui censentur, vt Syluester, Tabienna, Caietanus, & alij ante Concilium Tridentinum scripserunt, cuius Decretum circa caussam præsentem Theologorum communem sensum ad se pertraxit, quia nimis apertè rem videtur declarasse. Sed his & alijs huius Scriptoris bullis ad P. Gabrielem de Hennao remissis, quid ille, & Mag. Murga pro se adducant, aliquod erit pretium præsentis operæ discussisse. Arguunt ergo.
197
*Primò ex Cap. Omnis vtriusque sexus de
Pœnit. & remiss. in quo declarata obligatione confitendi quotannis proprio Sacerdoti, sic subditur: Si quis autem alieno Sacerdoti voluerit iusta de caussa confiteri peccata, licentiam priùs postulet & obtineat à proprio Sacerdote. Similia habentur in Cap. Placuit de Pœnit. vbi de approbatione ab Episcopo mentio, & ita communiter censent Scriptores ante Concilium id Parochos potuisse. Quod quidem cùm de iure communi ipsis competat, non videtur per Concilium abrogatũabrogatum, quod solùm priuilegia & consuetudines abrogauit. Cumque Cap. Omnis. Concilij Generalis sit, ad abrogationem specialis mentio fieri de illo debuit, iuxta multorum doctrinam. Et proptereà cum id Parochis conueniat ratione officij, vt suos possint Paræcianos absoluere, iure ordinario conuenit, vnde & consequens est vt potestatem suam alijs possint delegare. Pro quo est Cap. his quibus, finale, de officio Ordinarij, vbi sic Gregorius IX. His, quibus
Cap. His, quibus.
ex officio in certis casibus competit illos absoluere, qui pro violenta manuum iniectione incidunt in Canonem sententiæ promulgatæ, licet alijs huiusmodi absolutionem committere, cùm videtur expedire. Quibus & concinit Bonifacius VIII. in Cap. Cùm Episcopus,
Cap. Cùm Episcopus.
de officio Ord. in 6. vbi ex ordinaria potestate Episcopi, iudicandi per alium firmat facultatem.
198
*Sed hoc non vrgere ex eo constat, quod
præfatæ decisiones stare inconcussæ possunt saluo Tridentini Concilij Decreto Seßione 25. Cap. 15. vbi generaliter prohibetur audire cōfessionesconfessiones, qui approbatus non est: approbato enim potest Parochus suas vices conferre, vnde corruunt prædicta omnia, & stat facultas delegandi potestatem in habente illam ordinariam. Licet autem ante Concilium non approbato conferri posset, non ideò commune ius alteratur, sed stante verborũverborum forma, ex parte eligendi id exigitur, quod necessarium est vt idoneus possit iudicari. Idoneum enim semper eligere Parochus debuit: quòd autem iudiciũiudicium de idoneitate Episcopo reseruetur, nihil dispositionem immutat. Sic enim Concilium Lateranense illam disposuit, vt salua verborum forma locum haberet iudicium de idoneitate eligendi, iuxta id, quod ipsa pro temporum opportunitate, aut necessitate conuenientius iudicaret. Quemadmodum matrimonium solemniter celebrari decreuit id quod semper in vsu Ecclesiæ fuit: propter grauia autem inconuenientia in nuptijs clandestinis, statuit in Concilio Tridentino vt nullus contrahere posset nisi præsente Parocho & testibus, addita videlicet ea conditione, per quam nequit dici iuri communi aut naturali detractum; quia stante illo potest conditio adijci, iuxta quam debeat idoneitas contrahendi iudicari.
199
*Addo id, quod videatur caussæ præsenti eximiè congruere, semper quidem debuisse Parochum eligere ab Episcopo approbatum, quòd te|nent multi apud P. Suarium Disp. 28. de Pœnitent. Sect. 3. n. 3. quodlicet neget ille n. 5. & seqq. non tamen in sensu, quem prosequimur. In Concilio siquidem non ita petitur examen, vt non possit aliàs idoneus quàm præuio examine peculiariter ad affectum instituto, idoneus reputari, vt con
Concilium Trident.
stat ex illis verbis: Per examen, si illis videbitur esse necessarium, aut alias idoneus iudicetur. Semper autem in vsu fuit, vt ordinandi Sacerdotes idonei ad id muneris sufficientibus argumentis probarentur. Quod quidem expressum habemus in eôdem Concilio Seßione 23. Cap. citata Cap. 7. vbi sic habetur: Sancta Synodus antiquorum Canonum vestigijs inhærendo decernit, vt quando Episcopus Ordinationem facere disposuerit, omnes qui ad sacrum ministerium accedere voluerint, Feria 5. ante ipsam Ordinationem, vel quando Episcopo videbitur, ad Ciuitatem euocentur. Episcopus autem Sacerdotibus, & alijs prudentibus viris peritis diuinæ legis, ac in Ecclesiasticis Sanctionibus exercitatis, sibi ascitis, Ordinandorum genus, personam, ætatem, institutionem, mores, doctrinam, & fidem diligenter inuestiget, & examinet. Hæc ibi, desumpta ex Cap. Quando 24. dist. in qua Concilium Nannatense citatur. Cap.
Concilium Nannatense.
11. & quod Tridentinum Doctrinam dixit, in illo sic extat: Si sint benè litterati. Id autem quod generaliter circa ordinandos statutum est, circa Presbyteros cura maiori peractum, de quibus Concilium Cap. 14. inter alia illud: Ad populum docendum ea, quæ scire omnibus necessarium est ad salutem, ad administranda Sacramenta, diligenti examine pracedentepræcedente, idonei comprobentur. Quod quidem antiquorum etiam Canonum vestigijs inhęrendoinhærendo dispositum: cùm electio Presbyteri aliorũaliorum præcedere debeat electiones Cap. Omnium Sacerdotum 32. dist. Cùm ergo eligendus Presbyter debuerit semper ea scire quæ ad Sacramenta administranda necessaria sunt, eo ipso quòd in eo gradu est Ordinatione sacra constitutus, iudicari potuit ac debuit idoneus ad Sacramentum pœnitentiæ administrandum, & ita semper approbatio Episcopi præcessit. Quòd autem Concilium Tridentinum peculiarem insuper approbationẽapprobationem exegerit, contra antiquam dispositionem non venit, neque substantiam eius mutat, quia etiam nunc si per examen ad Sacerdotium idoneus quis fuerit inuentus ad Confessiones audiendas, eo potest Episcopus esse contentus. Sicut olim si quis in examine ad Secerdotium inueniretur minùs idoneus ad Sacramenti pœnitentiæ administrationem, potuit Episcopus administrationem huiusmodi prohibere, donec sibi sufficientiam examine aut aliàs comprobaret. In quo quidem minimè contra ius commune iret, Parochorum iuri derogando: nusquam enim inuenietur ius examinandi idoneitatem ad Parochos pertinere, quod Episcopis proprium esse manifestè concluditur. Quia sicut ad eos pertinet Confessarios ordinare, ita etiam ministerij huius cura, vt modis debitis obeatur. Vnde quod modo Episcopis competit vt Confessarios ad examen vocare queant, quando id viderint expedire, semper eisdem licuit: aliàs ingenti Ecclesiæ præiudicio, quod hoc in genere interuenire potest, repudij esset ianua occlusa: ad nullum enim alium præter illos tanti mali remedium spectare potest, si sit efficaciter adhibendum. Neque enim Parochis id licere potuit, quia nullo modo erant ipsorum Superiores, & quandoque adeo ignari, vt & ipsi examine etiam indigerent. Si enim post Concilium Tridentinum, in quo pro Curatorum provisione, sicut & in Pontificum Bullis tot sunt adhibitæ cautiones, multi minùs habentes reperiuntur, quid illis credendum est accidisse temporibus, in quibus illæ non extabant?
200
*Et prædicta quidem præclaro possunt exemplo & Textu illustrari pariter & compro
Cap. Generaliter 16. q. 1.
bari. Ex Cap. inquam Generaliter 16. q. 1. in fine, vbi sic habetur: Ecce communis est benedictio. Vnde igitur diuortiũdiuortium? (inter Monachos inquam, & Clericos Sacerdotes) sicut ergo in benedictione vtrique communem nanciscuntur potestatem, ita in institutione communiter assequuntur potestatis executionem. Ceterùm absque Episcoporum licentia non solùm Monachis, sed omnibus generaliter Clericis potestatis executio interdicitur. Sic ibi. Quem Textum, sicut & alium ex eadem Quæstione in Cap. Adijcimus §. Ecce in hoc Capite, adducit Glossa in Caput. Omnis vtriusque sexus citatum,
Glossa.
vt non obstante licentia Parochi, licentia executionis prædictæ necessaria sit, quæ ab Episcopo requirenda. Et hæc quidem luculenter ostendunt curam hanc habilitandi Confessarios ad Episcopos pertinuisse: vel quia in Ordinatione ipsa cum habituali iurisdictione conferebatur Ordinatio idoneis deprehensis: vel quia, si non ita idonei, posteà executio illis probè iam instructis credebatur. Quid ergo mirum si Tridentinum Concilium id tradidit, quod & præteritis consonum, & absolutè necessarium pro conditione temporum à sapientissimis est Patribus iudicatum? Vt appareat argumentum dictum nullius esse roboris iudicandum, quod est sanè aduersantium præcipuum, & ideò aliqui eo solùm vtuntur, vt videri potest apud citatum Patrem à S. Raymundo. Sed pergunt alij, & arguunt.
201
*Secundò. Quia Cardinales possunt ex
sibi subditis & Commensalibus etiam post Tridentinum eligere Confessarium, vt tenent Ludouicus à Cruce Disput. 1. Cap. 2. Dub. 23. n. 20. etiam sine approbatione Diœcesani, P. Torres Disputat 3. de Pœnitentia Dub. 30. P. Filliucius Tomo Tract. 7. n. 193. Naldus verb. Cardinalis nu. 8. vbi egregiam hanc rationem reddit; Quia certum est Cardinales esse proprios Sacerdotes suæ familiæ, & per se, vel per alios posse hoc munus Parochi in illos exercere, & per consequens eamdem familiam non subijci Parochiali locorum. Quod asserit contra P. Azorium, qui Tomo 2. Lib. 4. Cap. 13. Quæs. 16. post Concilium Tridentinum tenet contrarium fundatus in quadam Declaratione Cardinalium, cui respondet Diana Parte 5. Tract. 2. Resolut. 10. non esse authenticam: quod deberet ipse respondere ad Declarationem aliam, quam adducit pro contraria sententia, & hodie post Decretum Vrbani editum die 2. August. an. 1631. in quo statuit vt nulli Declarationi fides adhibeatur, nisi in forma authentica fuerit edita, videlicet sigillo solito, & subscriptione Eminentissimi Cardinalis Præfecti, ac sacrarij eiusdem Congregationis: ergo ex vi Parochiæ sine licentia & approbatione Ordinarij poterit Parochus delegare suam iurisdictionem Sacerdoti.
202
*Respondeo non solùm paucos illos ab
arguente citatos eam Cardinalibus tribuere facultatem, sed complures alios, quos adducit Diana Resolut. citata: qui tamen consequentiam negant, & facilem reddunt differentiæ rationem, quia videlicet Cardinales sunt respectu suæ familiæ Ordinarij, & maiore quàm Episcopi gaudent potestate, vt benè ostendit P. Suarez Disput. 27. Sect. 2. nu. 10. Et quidem Auctor longi huius argumenti adducit P. Ludouicum à S. Ioanne pro
Ludouicus à S. Ioanne.
suæ sententiæ probabilitate, qui ait, Quòd hæc sententia se puede muy bien seguir: qui ex eodem potuisset equidem illius solutionem accepisse, sic enim scribit Quæst. 6. Arti. 2. de Sacramento Pœnitentiæ Difficultat. 5. Conclus. 9. vulgari sermone: Todos los Cardinales tienen licencia tacita del Papa para elegir Confesor para si, y para sus Familiares: y Yo lo se por experiencia, pues fui Confesor del SenorSeñor Cardenal Doria, y de otros Cardinales, sin mas autoridad, que solo su nombramiento. Sic ille. Si ergo
Et ex licentia tacita.
hoc ex licentia tacita fit, quid inde pro sententia illa? Certè si aliquid, oppositum potiùs esse debet. Si enim ex licentia tacita fit: ergo sine illa non: licet: vnde quod contendimus redditur manifestum. Et hoc est conforme grauium Scriptorum sententiæ, qui Cardinalibus non Episcopis eam licentiam negant, quam probabilem reputat P. Suarez n. 6. vbi eâ adductâ sic concludit, alle
P. Suarez.
gatis Angelo & Syluestro aliter sentientibus: Quod mihi videtur posse satis securè & probabiliter defendi.
203
*Tertiò, si verbis Concilij vt iacet est in
hærendum, sequitur quòd approbati ab Abbatibus & Prioribus absolutis, non possint sæcularium Confessiones audire. Consequens est contra omnes, & sequela probatur, quia Concilium dicit quòd examen & approbatio debeat esse ab Episcopis. Non dicit; Ab Ordinarijs. Atqui præfati quamuis sint Ordinarij, non tamen sunt Episcopi. Quare sicut de illis non intelligitur Concilium, quia habent potestatem, & iurisdictionem Ordinariam; ita neque de Parochis, licet subditi sint Episcopis, sicut illi Summo Pontifici.
Respondetur obiectionem esse leuissimam,
Nullius roboris ostenditur.
quia nomine Episcopi veniunt omnes Episcopalem habentes iurisdictionem, quod ita vsus semper obtinuit, cui à nomine est contradictum vt affirmat P. Suarez Disput. 28. Sect. 5. n. 3. Est autem falsum proptereà debere intelligi qui Ordinariam habent iurisdictionem, sed quia Ordinariam nulli subiectam, nisi Pontifici, instar Episporum. Ex quo habetur Confessarium posse sibi eligere, qui eo ipso approbatur, aliàs in eo genere esset subiectus, vel necessarium illi esset ad Pontificem recurrere vt Confessarios approbaret, quod quàm sit absurdum statim apparet.
204
*Quartò, Approbatio & examen debet
fieri ab Episcopo diœcesano, vt est communis sententia à Sacra Congregatione declarata, & tamen Parochus potest suam iurisdictionem delegare Parocho cuiuscumque Diœcesis, vel Sacerdoti approbato à quolibet totius Ecclesiæ Episcopo, vt tenent multi: ergo etiam potest delegare simplici Sacerdoti, etiamsi Episcopus id prohibeat, vt ait Trullench contra P. Suarium: non enim potest Episcopus irritum reddere, quod Parochus facit iure communi munitus.
Responsio est facilis, quia consequentia ineptè
ex antecedenti deducitur. Id fieri potest, quia in Parocho, quicumque ille sit est beneficium Curatum, in simplici Sacerdote diœcesis alterius est Episcopalis approbatio; ex quibus nihil in eo, qui neque Beneficium, neque approbationem obtinuit, cùm tamen vnum aut aliud à Concilio requiratur. Quòd autem Sacra Congregatio declarauerit à Diœcesano futuram esse approbationem, si ad Curatum & approbatum diœcesis alterius excludendum pertinet, quomodo ad contrariæ assertionis probationem affertur? Si autem Congregatio id non prohibet, quomodo dicitur prohibere? quoad Curatum quidem non prohibere communis sententia firmat, quoad alios tamen non ita est communis assertio, licet grauissimi eam Theologi tueantur. Trullench autem immeritò adducitur, quia ille constantissimè tenet delegationem Parochi fieri non posse simplici Sacerdoti non approbato. Quòd si approbatus sit, alterius tamen diœcesis, censet P. Suarez Disput.
28. citata Sect. 7. n. 18. posse id ab Episcopo prohiberi, & contra prohibitionem actum esse irritum. Circa quod Trullench satis temperatè locutus in Expositione Bullæ Cruciatæ Lib. 1. §. 7. Cap. 1. Dub. 3. num. 16. quòd etiamsi existimet certum posse Episcopos ob conuenientem suorum Epis
copatuum gubernationem id prohibere, vt communiter facere solent; non tamen sibi tam certum & verum videri posse dictas licentias irritare: nam hanc facultatem Parochi non habent à suis Episcopis, sed à iure communi, pro quo videndum admonet P. Thomam Sancium Lib. 3.
de Matrimonio Disput. 32. per totam. Addens nihilominùs debere Parochos in hoc seruare suorum Episcoporum Ordinationes, siue scripto, siue consuetudine, siue alio modo de illis constet, maximè tamen quando Parochus aliquem Sacerdotem sibi socium & coadiutorem assumit, debet sic assumptus approbari more aliorum (vt fit communiter) ab Ordinario ipsius Parochi. Sic
ille asserit secutus P. Suarium; qui dum non ita sibi certum videri quod ad irritationem spectat, id penitus non negat, sed rationem minoris certitudinis reddit, vnde nec P. Suario prorsus aduersatur, qui id non vt certum proponit, vt videri apud ipsum potest. Quidquid autem de hoc sit ad præsentem caussam est impertinens, quando omnes qui adducuntur, approbationem esse necessariam constanter affirmant, vnde ineruis est penitus consequentia.
205
*Quintò. Quia Concilium Tridentinum
habet planam intelligentiam, & sic non contrariatur iuri communi in citatis Capp. Concilium enim non abstulit potestatem Ordinariam, quam habent Parochi ad effectum dictum; nullum enim verbum est quod hoc leuiter insinuet, quod & tenent auctores aduersi: quare solùm voluit declarare quid intelligeretur per Confessorem idoneum in Bullis & Priuilegijs, quibus conceditur aliquibus facultas ad eligendum Confessorem idoneum; & declarat esse illum, quem per examen, vel aliàs Episcopus approbat. Non enim agit Concilium de illo, qui ex iurisdictione etiam delegata potest audire Confessionem. Quod con|stat Primò, quia Concilium dicit quòd Parochus est idoneus: & tamen de iure communi non habet iurisdictionem, nisi ad audiendas Confessiones suarum ouium. Secundò, quia si Episcopus declarat aliquem idoneum, non tamen conferat iurisdictionem, potest ex vi huius Decreti Tridentini audire Confessiones sæcularium habentium priuilegium ad eligendum Confessorem idoneum, vt est indubitatum: ergo euidens est Concilium non agere hîc de Confessore habente iurisdictionem, sed de idoneitate Confessoris, & quid intelligatur per Confessorem idoneum in Bullis & Priuilegijs. Quare Confessor, cui Parochus delegauit suam iurisdictionem, non est Sacerdos idoneus secundùm ius Tridentini, immò neque approbatus per Abbates & Priores exemptos. Quidquid de peccato sit Parochi non eligentis idoneum, quod erit sanè mortale, sicut & Episcopi.
206
*Respondetur in hoc longo discursu ni
hil esse quod vrgeat, concesso eo, quod assumitur de non reuocato iure Parochorum, iuxta dicta, negatur declarationem datam esse Concilio conuenientem, cùm valdè sit eius & verbis, & menti dissentanea, vt tenorem eius consideranti constabit. Agit ergo Concilium de omni eo, qui
Concilium Trident.
Confessiones est auditurus, cùm ait: Decernit tamen sancta Synodus nullum etiam Regularem posse Confeßionem sæcularium, etiam Sacerdotum audire, nec ad idoneum reputari, nisi &c. Qua verborum luce & vniuersalitate incredibilis illa intelligentia nuper proposita dissipatur. Iuxta quam de idoneitate tantùm agitur in ijs requisita, qui beneficio priuilegij Confessiones sunt audituri. Itaque sensus sic accommodatè ad verba conformandus: Decernit sancta Synodus nullum etiam Regularem posse Confeßiones sæcularium habentium priuilegium audire, etiam Sacerdotum, nisi &c. Quæ additio potuit à Concilio, si ita eius erat intentio, facilè apponi, quod & necessarium omnino erat ad rei tantæ expeditionem; & cùm non fecerit, ex proprio id cerebro facere, non sine egregia temeritate constabit. Addo, si ita philosophari in re momenti tanti liceat, dici pariter posse eorum etiam, qui priuilegium circa Confessiones obtinent, posse Confessorem non approbatum audire Confessiones: nam ante Concilium Tridentinum id licebat, eratque illud iuxta ius commune, quod non est ab illo abrogatum, cùm de ipso non fuerit facta mentio; & quod de approbatione Episcopi dicitur, comodum sensum habere posse, scilicet de idoneitate per iudicium publicum, & authenticum, vel per aliud, quod quiuis poterit suo pro libitu comminisci. Præterquàm quòd iuxta dictam explicationem nullius ferè vtilitatis Decretum dictum generaliter esset: quia omnes fideles sæculares sub Parochis sunt, & omnibus possunt illi licentiam conferre à se delegatis confitendi, Ecce quoad hoc nihil Decretum prædictum confert, cùm tamen sit vsus ordinarius à fidelibus obseruandus. Bullæ Cruciatæ limitata est concessio, vnde in maiore Christiani orbis parte requisitum approbationis Episcopalis cessat. Iubileum, si ex ordinarijs sit, nihil in illo circa electionem Confessoris indulgetur: si ex magnis, sunt rara, vnde sicut locis, ita & temporibus inconuenientia, quæ Concilium vitanda curauit, latè excurrere manifestum habetur, & vtilitatem esse permodicam ad loca & tempora coarctatam. Vnde si Bulla Cruciatæ cesset, vt cessare potest, & Iubilea ad stata tempora differantur, Decreti vis erit nulla; quod sine ingenti nequit absurditate concedi.
207
*Iam quod ad rationes illas attinet pro fir
manda intelligentia præfata productas, noua non egere responsione satis elucescit: nihilominùs dico, ad Primam totum admitti: sed quid inde? Non equidem apparet quæ ex eo ad intentum deduci possit illatio. Ex eo quidem quòd Concilium sufficienter idoneum censeat Parochum, inferunt graues Scriptores posse etiam respectu alienarum ouium idoneum reputari: ergo & simplex Sacerdos iuxta mentem Concilij: ineptissima consequentia. Deinde. Plus potest modò quàm anteà poterat: Ergo simplex Sacerdos &c. Neque aptior ista. Præterea nihil modò ampliùs Parocho competit, quàm iuri communi competebat: modò enim potest ille Parochum alium eligere vt Paræcianorum suorum audiat Confessiones, & pariter ab illo pro suis eligi: hoc autem de iure communi habuisse negare nequit sic arguens, qui simplicem Sacerdotem asserit, & id quidem cum multis, eligere potuisse. Quòd si ex consuetudine alicubi plus licet, id non obstat, quia etiam ante Concilium consuetudine haberi potuit, vt alicubi possent Parochi alienarum ouium Confessiones audire. Neque in hac parte Concilium Tridentinum facultatem Confessorum ampliauit, sed restringere potiùs conatum est, eo quòd experientia haberetur compertum exillius laxitate ingentia incommoda suboriri. Videatur P. Suarez Disput. 28. citata Sect. 3. & Sect. 4. n. 2.
P. Suarez.
vbi respectu vtriusque status necessariam delegationem exponit: de consuetudine testatur Ludo
Ludouicus Beia.
uicus Beia Parte 4. Respons. Casuum conscientiæ. Casu. 5. vers. Tum quòd, dicens in Confinibus Diœcesum solitos subditos vnius Parochi confiteri alteri Parocho, ex consuetudine, quæ ab Episcopis scita & tolerata dat illis iurisdictionem. Quem adducit Barbosa in remißionibus ad Concilium circa citatum Caput. 15. in fine.
208
*Ad secundam rationem conceditur As
De Secundo
sumptum, & negatur Consequentia: ex eo enim quòd approbatus, sine iurisdictione tamen, eligi per Bullam possit aut Iubileum, benè quidem sequitur casum hunc in Decreto Concilij comprehensum, quia cùm approbationem requirat vt eligi aliquis possit, & talis illam habeat, nihil præterea est necessarium. Quòd vero ex inclusione talis casus, sequatur ita Concilium de illo agere, vt nullum alium determinatio eius includat, omninò ineptè concluditur, cùm sit vniuersalis, & approbationem in omni Confessionis sæcularium auditione requirat, quam & sufficientem fore decernit. Quis autem non videat euidentem dici consequentiam, quæ neque ratione formæ, neque ratione materiæ, vim vllam continet, & à regulis Dialecticæ penitus exorbitat, dum à dicto secundùm quid ad dictum simpliciter proceditur, vel à distributo ad non distributum. Album est disgregans visum: hoc verificatur in nive: ergo non in pariete dealbato. Quis talem consequentiam non irrideat? Ergo lector ingenue, talia legens, Vade, & tu fac similiter.
209
*Tandem, In casu vrgentis necessitatis,
vt quia sunt multi, qui confiteantur, & Parochus fatigatus est, si non est facilis recursus ad Episcopum, potest delegare iurisdictionem Sacerdoti non approbato ab illo: ergo semper potest. Consequentia est manifesta, quia ratihabitio de futuro non confert iurisdictionem, aut declarat idoneitatem requisitam, vt est communis & certa sententia: ergo iudicium Episcopi de idoneitate non est forma substantialis ad delegandam iurisdictionem. Antecedens huius discursus docuerunt Mancius & Gallus, quos refert & sequitur Henriquez Lib. 3. Cap. 6. num. 2. in Glossa lit. F. & G. & Ludouicus à Cruce Disput. 1. Cap. 2. Dub. 10. & addit Henriquez ex S. Antonino ita de
P. Henriq.
clarasse aliquos Summos Pontifices, & ex Ioanne Andrea ita disputatum & conclusum fuisse Bononiæ.
Hoc argumentum eodem, quo præcedens, vi
tio laborat; ex vno enim casu ad omnes deducit illationem, cùm sit Iuris notissimum axioma quod necessitas non habet legem. Transeat ergo Antecedens, & negatur Consequentia: ad cuius probationem admittitur communis sententia, sed non certa. Vnde præfatum casum admittentes possunt probabiliter ita censere, quia ratihabitionem etiam defuturo sufficere ad valorem Confessionis est probabile, quia ita tenent graues Scriptores apud P. Suarium Disput. 26. Sect. 1. n. 13. & P. Henriquez, cum ijs, quos adducit, etiam admittit. Et de probabilitate attestatur P. Filliucius Tract. 3. n. 242. vnde Confessor iuxta illam absoluens iurisdictionem habet probabiliter, quæ ratihabitione obtineri potest, iuxta præfatos Auctores; & ita negatione eius, quod pro certo assumitur, truncatur argumentum. Dici etiam po
test in casu necessitatis non procedi ex ratihabitione de futuro, sed beneficio ipsius legis, quæ casum istum non comprehendit, & epikeiam locum habere in hoc genere, sicut in alijs.
210
*Quibus prælibatis iam videamus opor
tet quid sit de prædicta sententia sentiendum, de qua quidem Parte 1. n. 364. & seqq. ita egi, vt damnatam ab Ecclesia non fuerim visus arbitrari. Sed certè re attentiore consideratione perpensa, in eadem videtur esse damnatione cum alia, de qua dictum, scandalosa ad minimùm à Pontifice iudicata, iuxta quam Parochum posse Sacerdotem non approbatum ab Ordinario in Confessarium eligere pronuntiatur. Ideò enim Propositio illa damnatur, quia à generali prohibitione explicata vniuersali termino Nullus sine fundamento aliquo in Decreto ipso vnus excipitur. Atqui admissa illa de potestate Parochi sententia ad delegandam suam iurisdictionem respectu ouium, non vnus aut alter, sed Paræciani omnes excipiuntur, & ita generaliter fideles omnes sæculares, quia omnes sunt per Paræcias distributi: ergo pariter damnata credi debet; immò maiori multò titulo, cùm non vna aut altera, sed innumeræ fiant exceptiones. Decernit quidem Concilium nullum etiam Sacerdotem posse non approbato confiteri. Exeat iam quispiam, & dicat posse confiteri Diaconum, quia nomine sæcularium non venit: aliàs non esset necessarium Sacerdotem exprimi: neque Sacerdotis, quia talis non est. Quid ad hæc? Explodetur assertio talis, vti graui digna censura: quia Sacerdos ideò expressus, quòd in eo aliqua ratio, vt non censeretur inclusus subesse videbatur: purioris videlicet conscientiæ præsumptio, celebrandi frequentia: quæ tamen non sunt à Concilio ad exceptionem sufficientia iudicata. Atqui in Diacono & Clericis alijs talia non occurrunt: ergo potiori ratione debent inclusi iudi cari. Iuxta quæ in casu nostro philosophandum est, vbi vrgentior multò est consequentia.
211
*Vbi quidem duo P. Suarij pronuntiata
ad sententiam vtramque dispicienda. Primum extat Disput. 28. citata Sect. 4. n. 8. vbi sic ait: Quare dicendum est Prælatos inferiores Episcopis, qui iurisdictionem non habent Episcopalem, non posse eligere nisi aliquem approbatum ab Episcopis: quia hi Prælati manifestè, & sine vlla ratione dubitandi, comprehenduntur sub Decreto Concilij. Sic ibi. Iuxta quæ manifestè, & sine vlla ratione dubitandi Parochi approbatum tantùm ab Episcopo eligere debent, quia aut nomine Prælati veniunt, cùm sint Pastores, aut sunt Prælatis inferiores, quod tenere omnes affirmat P. Arriaga Tomo 2. de Sa
P. Arriaga.
cramentis. Disput. 39. n. 33. Secundum habetur. n. 12. vbi eo ostenso, quod ex potestate delegandi suam iurisdictionem sequitur in Parochis, de quo & nos nuper; & etiam. n. 199. & 206. quòd scilicet ferè nihil Concilium suo Decreto effecisset, quandoquidem cum sola Parochorum facultate possent omnes quibus vellent confiteri (quæ sequela est euidens, in sententia dicta) sic subdit: Consequens autem euidenter est absurdißimum, quia prorsus eneruat Decretum Concilij: & quia ridiculum est posse Parochum concedere, quod summus Pontifex numquàm ordinariè concedit per Diplomata sua, & Episcopus non potest concedere. Sic ille; qui circa priorem illam sententiam ea fuit moderatione contentus, vt indubitabilem tantùm affirmarit quæ eidem aduersatur, immò extra quæstionem eam videatur censuisse. Circa aliam verò, in qua sumus, quibus vtatur terminis iam vidimus, absurdissimæ & ridiculæ, quod in eius modestissimo genio rarò aliàs inuenietur. Et de certitudine iam ita præmiserat. n. 11. Propter quam rationem nonnulli ausi sunt hanc sententiam defendere. (quia scilicet à Concilio ius commune non videtur abrogatum) Mihi autem neque tuta, neque practicè probabilis videtur. Ex quibus id habemus, sententiam scilicet vtramque censuræ alicui obnoxiam esse, sed multò magis posteriorem; cùm ex ea absurdissimum consequens, pariterque ridiculum paradoxum euidenter deducatur. Illa ergo priore à Pontifice damnata, de huius damnatione non videtur posse dubitari.
212
*Id quod ampliùs roboratur. Nam posita
probabilitate sententiæ de potestate Parochi ad delegandam iurisdictionem non approbatis, legitimè sequitur posse etiam non approbatum eligere in Confessarium, quia non debet esse ipse peioris conditionis, & magis strictos habere terminos, quàm subditi habeant, vbi non constat à Iure fuisse constitutos. Non quidem ex eo quòd videatur erga se ipsum iurisdictionem exercere, impedimentum esse potest, quia tale non est in Episcopo eligente sibi Confessarium, & ita iurisdictionem erga se ipsum tribuentem: quod & in Pontifice admittunt Doctores Indulgentias lu|cranti, quas alijs concedit, ea ratione reddita, quòd non debeat esse peioris conditionis, quàm vulgus fidelium: & quia in eo possunt distingui duo respectus, iuxta quos id conuenienter explicatur. Vt Pontifex enim sibi concedit vt homini inter Ecclesiæ membra numerato. Et idem est de Prælatis alijs, qui Indulgentias possunt elar
Ex Indulgentiis vrgetur.
giri. Pro quo P. Suarez Tomo 4. in 3. p Disput. 52. Sect. 2. n. 19. & seqq. Sic ergo & Parochus, qui concedere alijs licentiam potest ad electionem Confessarij, sibi etiam eligere potest, conferendo scilicet illi iurisdictionem erga se vt Parochus est, & vt vnus èex gremio Paræciæ beneficium illud accipiens, vt membrum inquam illius communitatis pariter indigum, neque quidquam habens, propter quod excludi debeat: immò remedio Confessionis frequentiore egens, vtpotè Sacramentorum administrationi ex officio vacaturus. Cùm ergo hæc Confessoris eligendi facultas, cum alia erga Paræcianos ita connexa sit, vt huius sit illa legalis sequela, dum hæc à Sede Apostolica damnata deprehenditur, de illa non videtur dubium esse posse: vnde neque necessarium fuit exprimi; quia posita vnius damnatione, alterius damnatio ex terminis constare videbatur. Cùm aliàs apud Doctores malè audiret, vt ex P. Suario vidimus. Eôdem modo loquitur Bassæus verb. Confessarius. 3. n. 5. P. Fagundez circa
Secundum Ecclesiæ præceptum Lib. 7. Cap. 2. n. 42. Ioannes Sancius in Selectis Disput. 48. n. 51. addens prædictis esse plusquàm falsam, & friuolum esse illius fundamentum. Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 146. non audet illam probabilem affirmare: quod tamen intrepidè præstat Parte 10. Tract. 16. Resolut. 75. Et cum præfatis censet Franciscus Syluius in Additionibus ad 3. p. q. 6. arti. 1. quæsito 4. Cardinalis Lugo omninò veram dicit communem sententiam: ex quo infertur contrariam omnino falsam iudicandam. Alij aut omittunt, vt dogma indubitatum, aut statuunt cum eadem firmitate, nullam circa illud mouentes quæstionem. Iam ergo erat sententia talis ad Censuræ Pontificiæ dignissimum additamentum fermentata, vt non debeat haberi mirum, quod de eius inclusione in Decreto S. Congregationis est à nobis pronuntiatum.
SECTIO XI.

SECTIO XI.

De Parochis Indorum notata quædam. Vbi, an nomine Parochorum absolutè veniant, & omnia ijs propria eisdem adaptanda.
213
*PArochus audire Confessiones potest
omnium suorum Paræcianorum, cuiuscumque conditionis & status sint, quia pro omnibus Pastor constituitur. Vnde licet in multis Diœcesibus prohibitiones Synodales aut Episcopales sint, iuxta quas in Confessarijs pro diuersis Paræcianorum conditionibus limitationes adhibentur, & ad feminarum Confessiones ætas prouectior assignatur: ac sæpè contingat iuvenem nuper ad Sacerdotium vix ad illud requisita ætate promotum, Parochum creari: omnes illæ prohibitiones cessant, & cùm Prælati adeò sint erga Religiosos soliciti, vt non nisi quadragenarij Confessiones feminarum excipiant; in iuvene sæculari ad sacerdotium promoto ferè imberbi, id non iudicant inconueniens, piè forsam rati, vtinam & verè, cum Canonica institu
tione talibus donum Castitatis peculiare conferri, vt cum D. Hieronymo Epist. 3. quæ est Epitaphium Nepotiani, nouos dicere possint sui temporis Timotheos, qui nullam in se obscœni ruboris fabulam darent.
214
*An autem facultas hæc adeò pro Paræ
cianis ampla plus pateat, quæstionis est satis controuersæ. Et de iurisdictione loquendo certum est illam non nisi circa oues proprias Parochum habere, vnde si quidquam erga alienas liceat, id erit, quia cùm approbatus à Concilio declaretur, ei potest iurisdictio erga illas delegari, vt diximus. n. 207. Sed quantùm se extendere approbatio possit, vt sit delegabilis iurisdictio, diuersitate sen
tentiarum agitatur. Et sunt qui censeant minimè approbatum censeri nisi respectu ouium suarum. Ita Ioannes Gutierrez Canonicarum qq. Cap. 27. n. 21. ex eo arguens, quia à Concilio Tridentino in proposito æquiparantur habens beneficium Curatum, & approbationem ab Ordinario ad audiendas Confessiones: sed habens beneficium Curatum non potest audire alienas oues sine licentia expressa, vel saltem interpretatiua proprij pastoris, vt est notum, & probatur in Cap. Omnis
Cap. Omnis vtriusque.
vtriusque sexus, de pœnit. & remiss. Ergo nec habens approbationem ab Ordinario &c. Putat autem P. Suarez id, quod ratio prædicta videtur euincere, esse incredibile; aliàs quid oporteret Concilium eam exceptionem facere? Nec videri prædictum Auctorem id admittere, quia statim solum concludit non posse eligi extra Episcopatum vbi Beneficium habet. Sic Disput. 28. Sect. 4.
nu. 16. sed certè ex conclusione tali non infertur efficaciter id tantùm voluisse, quia sic arguens, benè ita concludere potuit in casu, de quo agebatur, An scilicet approbatus in vno Episcopatu sit eligibilis in alio? si enim Parochus id nequit, cùm solummodò respectu ouium suarum sit approbatus, neque etiam poterit approbatus, qui Parochus non est, cùm pariter in Concilio vti idonei proponantur. Neque hoc videri ita incredibile potest, vt fundamento penitus careat, ob rationem, quæ adducitur; cui responderi potest eam reddendo, quam Pater ipse Suarez proponit nu. 13. scilicet excipi huiusmodi Beneficiatum, quia respectu suorum subditorum non indiget noua approbatione; non verò quia respectu aliorum approbatus sit: hic enim sensus videtur præferendus: tum quia est formalior, id est, de habente Beneficium, quatenus illud habet, & respectu eorum, quorum Pastor est: tum etiam quia respectu aliorum non ampliùs habere videtur, quàm simplex Sacerdos. Sic ille philosophatur, cuius discursus minimè friuolus aut leuiusculus haberi debet, ab ipso sanè, si talis esset, omittendus.
215
*Neque penitus negotium istud conficit
ratio alia ex eo desumpta, quòd si ita esset, vt beneficium Curatum habens pro sua esset tantùm Parochia approbatus, aut grege quocumque alio titulo compellato, deterioris esset conditionis Sa|cerdote simplici ab Episcopo approbato: talis enim approbatio non solet ad vnam Parochiam arctari. Id enim momenti alicuius esset, si approbatio simplicis Sacerdotis à Concilio cum ea amplitudine proponeretur, qua beneficium Curatum habens esset destitutus. Non tamen ita res habet, sed approbatio simplicis Sacerdotis arbitrio Episcoporum relinquitur, vt ipsi aut pro vna tantùm, aut pro pluribus suarum Diœcesium Parochijs possint idoneos approbare, sicut & Parochorum approbationem à lege habitam extendere. Quòd si non faciunt; dici potest ea esse de caussa, quia cùm opiniones valde probabiles circa hoc versentur, & Curati ipsi de tali extensione non sint petenda soliciti, nolunt scrupulosas mouere quæstiones. Id tamen videtur negari non posse, sententiam scilicet dictam esse probabilem, vt adducta videntur demonstrare, quam & tenet Bossius de triplici Iubilei priuilegio Sect. 3. Casu. 2. num. 50.
216
*Sed alij plus Curatis concedunt dicentes
approbatos esse ad audiendas Confessiones in ea ciuitate vel oppido, in quibus est Parochia, non autem passim per totam diœcesim. Sic Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 25. nu. 18. & de potestate Parochi Parte 2. Cap. 19. num. 3. vbi adducit Piasecium, Homobonum, Fernandez de MoureMoura, Squillante, & P. Fagundez, quem cum alijs ex citatis ait à Sacra Congregatione ita decisum afferre. Sed P. Fagundez neq;neque Congregationis meminit, neque huiusmodi sententiam sequitur, cùm potiùs asserat extra dubium esse eam, quam
Nonnulli ad diœcesim.
his verbis proponit Lib. 7. in secundum Ecclesiæ præceptum Cap. 2. n. 35. Respondeo intra eamdem diœcesim extra dubium omninò esse huiusmodi Pa
P. Fagund.
rochiale beneficium ibi obtinentes idoneos esse iuxta formam Concilij Tridentini dicta Sessione 23. Cap. 15. vt in tota illa eligatur per Bullam & priuilegium, etiam ab alienis ouibus sine licentia propriorum Parochorum, immò & sine licentia Episcopi. Sic ille eo ipso in loco, in quo à citato Scriptore citatur, approbationem minimè ad ciuitatem aut oppidum, in quibus est Parochia restringens, sed ad diœcesim totam extendens, vt virtute Bullæ & priuilegij electurus approbatum Confessorem ab Ordinario, illum possit sibi sine alicuius legitima resistentia vendicare. Licet autem ibi non videatur loqui de approbatione in ordine ad eos, qui beneficio Bullæ aut Iubilei, vel priuilegio alio carent, in sui asserti probatione id expressit sic arguens: & ratio est in promptu, quia intentio & mens Concilij est æquiparare ad minimùm in hoc beneficium Parochiale approbationi Episcopi: sed ap
probatus ob Episcopo in tota diœcesi reputatur idoneus & eligibilis: ergo & habens beneficium Parochiale. Vnde quantumuis proprij Rectores habentium priuilegium resistant &c. Iuxta quæ apparet quàm immeritò dictus Pater à Barbosa afferatur: quod
Barbosa.
quidem & in alijs non rarò accidere alibi me admonuisse recordor, vt non semper debeat eius citationibus plena fides adhiberi. Quamuis autem in priori loco de potestate Episcopi non videatur suum circa sententiam dictam proferre iudicium, in posteriori tamen clariùs exposuit: illa etenim resolutoriè proposita, eiusque fautoribus, ac Sacræ Congregationis Declaratione. Sic subdit: Ego ipse de officio & potestate Episcopi &c. Quod & habet in Collectaneis ad Concilium circa citatum Caput. n. 19.
217
*Et de huius quidem sententiæ probabi
litate dubitare quisquam posset, ijs suppositis, quæ de probabilitate præcedentis sunt à nobis stabilita, nisi graues Scriptores de Sacræ Congregationis Declaratione testimonium perhiberent. Licet enim authenticè de illa non constet, & ita de illa iudicari etiam authenticè nequeat, neque sit obligatio eam in praxi amplectendi: dubitari tamen nequit quin in Sacræ Congregationis iudicio, de quo sufficientem exhibent graues Scriptores fidem, auctoritatem adsciscat, vt debeat probabilis reputari. Ea autem seclusa, & adeò efficaciter demonstrato Curatum non habere ratione Beneficij secundùm se loquendo, aut vigore Concilij generalem approbationem, eam ad ciuitatem aut oppidum, vbi est Parochia, arctari, non videtur verosimili niti fundamento. Vnde enim id sic sentiens poterit comprobare? Ex iure communi minimè. Ex Tridentino pariter. Ex consuetudine similiter, quia illa non est vniformis, neque in proposito iuvat, vbi tantùm de potestate Parochi, seclusis accidentarijs, agimus. Vna autem illa ratio mutui inter Parochos auxilij, congruentiam quidem habet, sed non eam vim, quæ ad casum momenti tanti necessaria est, vbi de fundamento agitur ad fundandam iurisdictionem penitus requisito. Et quidem si sufficiens
Quid in Lusitania.
esset, ex eo fieret etiam ad Parochos diuersarum diœcesum consequenter applicandam, vt de Lusitania testatur P. Suarez citata Disput. 28. Sect. 4.
P. Suarez.
n. 19. ita scribens: Inter nos verò hanc scimus esse consuetudinem, vt Parochi sese mutuò iuvent ex solo suo consensu, non tantùm intra eamdem diœcesim, quod est certius & frequentius, sed etiam in confinio distinctarum diœcesum, vt Henricus suprà refert. Sic ille: qui Henricum suprà citans à se adductum, non Gandauensem, quem Sect. 3. n. 3. allegauerat, sed Patrem Henriquez videtur intelligere ab ipso citatum eâdem Sect. 4. n. 18. Sed sine loci expressione, neque ibi, neque in tota illa Disputatione; quod neque ego in huiusmodi scriptore inuenire potui. Quod licet non multùm videatur interesse, ad doctrinæ plenitudinem oportuit non omitti. Pro alijs Prouincijs testem adducit Stephanum Del Vin Dom. Barbosa, ci
tato. n. 19. Sit ergo sententia ista probabilis aliunde, à Sacræ inquam Congregationis iudicio, quo illius sectatores videntur innixi, dum fundamentum aliud adducunt nullum.
218
*Et veniamus ad alios, qui approbationem
Pro diœcesi qui sunt.
Parochorum ad diœcesim totam extendunt, & non ampliùs, pro quo Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 146. in fine. adducit Alfonsum à Leone, qui in hoc sensu negare videtur generalitatem, quam multi concedunt, pro vniuerso inquam mundo. Idem videtur tenere P. Escobar de Mendoza Tomo 2. Theologiæ moralis. lib. 16. n. 100. Quod & firmat tenor Declarationis Sacræ Con
Declaratio Congreg. Cardin.
gregationis Cardinalium apud P. Suarium citata Sect. 4. n. 17. sic habens: An obtinens Parochiale beneficium, vbique censendus sit idoneus, absque alia Episcoporum approbatione, ita quòd audire poßit Confessiones eorum, qui non habent huiusmodi priuilegium, sed Parochorum consensum? Congregatio respondit non posse. Vbi quidem quasi certum vi|detur supponi posse Confessiones audire in tota diœcesi, ad quam spectat, quia solùm de necessitate approbationis dubitatum fuit ad audiendas illas vbique, & sine approbatione aliorum Episcoporum. Quod cùm Congregatio neget, id sanè, quod supponitur, videtur approbare. Et licet P. Suarez de auctoritate huius Oraculi subdubitet. n. 19. de illius probabilitate non videtur posse dubitari, cùm illud afferant citati à Barbosa, qui citato n. 19. adducit citatum etiam Deluin deci
Ratio pro eo satis commoda.
sionem huiusmodi referentem. Et ratio quidem decisionis quatenus prohibitiua est amplioris facultatis, satis conueniens reddi potest, vt scilicet Parochi erga Episcopos suos debitam subordinationem obseruent; & sicut iurisdictionem extra diœcesim exercendam conferre nequeunt circa non subditos, ita neque extra illam approbatio progrediatur. Quæ progressio inconuenientia parere posset, dum Episcopi ægrè ferunt homines sibi incognitos ad Sacramenti administrationem tot requisita deposcentis admitti. Et quandoque euenire potest vt Parochus in aliena diœcesi Beneficium obtinens ab Episcopo alterius minimè dignus promotione ad illud censeretur. Pro quo eleganter Ioannes Gutierrez suprà n. 18. & 19.
219
*Quod verò attinet ad extensionem pro
tota diœcesi vltra limitationes ab alijs assertas, de quibus dictum, non videtur solido posse fundamento comprobari. Si enim aliquo, maximè ex eo quòd ante Tridentinum id poterant Parochi, quod ius non est per illius Decretum abrogatum. At hoc nimium probat, ex eo enim sequitur, & ita contendunt Doctores multi, posse Parochos in vniuerso mundo eligi, quia sic ante Tridentinum poterant: ergo aut illud vim habet nullam, aut si certè habet, sententiæ ad diœcesim arctanti
P. Suarez.
penitus aduersatur. Et ita P. Suarex Sect. 3. n. 3. ita scribit: Iuxta hanc ergo Declarationem poterat vnus Parochus iuxta antiquum ius delegare suam iurisdictionem alteri Parocho, & qui habebat potestatem eligendi Confessorem, poterat quemcumque Parochum non suum eligere. Et hoc semper fuit indubitatum in Ecclesia. Sic ille. Aliunde ergo videtur ista fundanda sententia, quod post Tridentinum difficile apparet. Et dicere quidem aliquis posset Decretum dictum sic fuisse ab eius exordio receptum, & practicatum. Contra id tamen est non leuis instantia ex ijs, quæ circa duas præcedentes sunt dicta sententias, quarum Auctores non potuerunt praxim dictam ignorare, & præsertim vrget Declaratio Sacræ Congregationis pro secunda sententia adducta ab Auctoribus illius patronis, quæ contra praxim rationabiliter introductam, & à Prælatis doctis, ac de Concilij mente satis instructis, minimè prodijsset. Et quidem sententia dicta maiori videtur congruentia roborari; quia valde expediens videtur vt Parochi in eadem ciuitate aut oppido Parochias habentes sibi mutuas suppetias ferant quod de aliarum vrbium Parochis non ita accidit, cùm Parochi in ea residere ciuitate aut oppido debeant, vbi & sitæ sunt Parochiæ. Ratio autem quæ ex
approbatione simplicis sacerdotis desumi potest, id contra se habet, quod diximus. n. 215. Quòd si ex eo quòd approbatio talium generalis pro tota diœcesi sit, Parochorum approbatio pariter extendenda venit, id non iam in vi Iuris, aut secundùm rei ipsius conditionem accidit, sed ex voluntaria Episcoporum dispositione. Quibus addendum ex approbatione simplicium Sacerdotum non posse argumentum ad pariformem praxim deduci, quia illis communiter non sola approbatio, sed etiam iurisdictio ab Episcopis attribuitur, vt obseruauit Ioannes Gutierrez citato Cap. 27. n. 27. ita vt vix, aut rarò, vt ille loquitur, diuidantur. Atqui Parochis non competit iurisdictio nisi erga proprios Paræcianos, non ergo ab vno ad aliud legitima currit illatio. Cùm contingat aliàs multos ex simplicibus sacerdotibus esse plurimis Parochis ad Confessionum auditionem aptiores, vnde eos possunt Episcopi in approbatione præferre, sicut limitare etiam minùs aptis solent quod ad loca attinet & personas, de quo inferiùs. Vnde non est generaliter verum id, quod de amplitudine approbationis asseritur. Et ita P.
P. Escobar.
Escobar de Mendoza suprà nu. 101. sic absolutè approbatos Parochis anteponit, iunctis ijs, quæ habet citato n. 100. & idem videre est in Examine Confessariorum Tract. 7. nu. 38. §. Potestne. Sua tamen sit huic sententiæ probabilitas, quam & scriptorum conciliat auctoritas, & alia quæ diximus, licet nostri etiam instituti sit sententiarum fundamenta discutere, nec cœco more indiscussa & inexplorata complexari.
220
*Communissima, & grauissimorum scri
ptorum sententia Parochis vniuersalem approbationem adscribit, vt vbique gentium possint eligi in Confessarios de licentia quorumcumque Pastorum. Pro ea multos congerit Ludouicus à S. Raymundo Tomo 1. Tract. 1. num. 448. & posset plures, quia reuera plures illam amplectuntur, ex quibus Cardinalis Lugo Disput. 21. de Pœnitentia n. 8. P. Arriaga Tomo 2. de Sacramentis Disput. 42. n. 4. P. Martinon Tomo 5. Disput. 53. n. 33. P. Becanus in Summa Theologiæ Scholasticæ Tract. 2. Cap. 38. Quæst. 11. n. 3. P. Reginaldus Lib. 1. nu. 189. Franciscus Syluius in Supplemento 3. p. q. 8. arti. 5. quæsito 6. Conclusione 1. Eligius Bassæus verb. Confessarius 3. n. 10. P. Baunij Tomo 1. Tract. 4. Quæst. 4. & Tract. 10. Quæst. 17. vt alios omittam. Quorum fundamentum vidimus nu. 219. à Concilio scilicet Tridentino nihil circa illos innouatum,
cùm aliàs ante illud huiusmodi potestate gauderent. Quod cùm à tot ac tantis Doctoribus sit efficax iudicatum, non potest non multùm eorum auctoritati pro stabilienda probabilitate deferri. Si quæ verò extant Sacræ Congregationis Declarationes facultatem huiusmodi limitantes, obuiam habent responsionem ex eo quòd authenticæ non sint, & Decretum Vrbani VIII. extet talibus Declarationibus fidem adhiberi in iudicio & extra prohibentis, quod videri potest apud citatum Patrem à S. Raymundo nu. 453.
221
*Quibus addi potest id, quod videtur ob
Ratio alia verosimilis.
seruatione dignissimum, multa scilicet extare Decreta Pontificum, quibus cauetur ne approbati in vna diœcesi, in alia audire Confessiones possint nisi approbati ab Ordinario eiusdem, præsertim Vrbani VIII. & Innocentij X. quomodocumque illa intelligenda veniant, pro quo & Declarationes Sacræ Congregationis circumferuntur. In nullo autem Parochorum mentio occurrit, sed de approbatione tantùm procedunt, quæ | non obtinentibus Curatum beneficium ad executionem talis est muneris necessaria. Ex quo videtur non leui illatione deduci circa Parochos non esse eam Sedi Apostolicæ Curam, quæ circa alios: cuius rationem reddunt aliqui, quia in Curatis maior solet diligentia ad explorandam sufficientiam adhiberi. Quæ quidem non placebit insigni Iurisconsulto Ioanni Gutierrez citato
Ioannes Gutierrez.
Cap. 27. nu. 17. vbi ait quòd is, quem approbauit Episcopus Salmanticensis, fortè non placebit Ciuitatensi, qui maturiùs in his examinibus fortè procedet, vel è contra: quare non vult confidere in alieno iudicio circa suas oues, sed in proprio, cùm de ijs teneatur Deo reddere rationem. Nam quemadmodùm paterfamilias suis infirmis medicum suo arbitrio meliorem eligit: non verò eos curat ille, quos mittit extraneus absque licentia & voluntate domini: ita & eodem modo est dicendum in curandis peccatoribus, sanandisque eorum languoribus (quorum curatio & salus spiritualis, ad proprium Episcopum, cui subsunt, pertinet, non verò ad alienum) vt ipsis Confessarium idoneum præbere atque approbare debeat proprius Episcopus, non verò alienus. Sic doctus
ille Magister: & quidem cordatissimè. Quis autem non videat discursum eius ad Parochos etiam extendi? Vnde aliter videtur Positio præfata firmanda; ex eo scilicet quòd Parochi in sua debent Parochia residere, & ita non est periculum vt cōmunitercommuniter ad diœceses alias diuertentes alienarum ouium Confessiones excipiant: pro vno autem aut alio casu non est cur multùm timeatur; & ita non fuit opus speciali illud Decreto præcaue
ri. Quibus non obstantibus existimat Cardinalis Lugo Disput. 21. citata num. 14. Parochos virtute Iubilei non posse eligi in alia diœcesi, quia in illa non conceditur facultas, nisi pro approbato ab Ordinario loci, & Parochus verè dici potest approbatus.
222
*Minùs est iuxta dicta, & ita consequen
ter admittendum, quod Parochis Doctores nonnulli concedunt, scilicet se inuicem posse in foro Confessionis audire. Pro quo P. Baunij Tomo 1. Tract. 10. Quæst. 17. de Parochis, cum Ludouico Beia. Quod quidem ratione antiquęantiquæ consuetudinis esse ait, circa quam nihil Concilium Tridentinum immutauit. Est autem circa hoc maior, quàm circa prædictam sententiam certitudo; tum quia maior est in eo Doctorum conconsensus, tum etiam quia consuetudo plus fauet; tum denique ex ratione, quæ pro eo militat, quia scilicet Concilium Tridentinum nihil circa hoc iuri Parochorum detraxit. In quo obseruandum in Cap. Omnis vtriusque sexus, prohiberi ne fideles sine licentia proprij Sacerdotis alieno confiteantur: in quo quidem controuersia extat, vt vidimus, an scilicet tunc approbatio esset Episcopi necessaria, supra quam talis licentia caderet, quia Concilium Lateranense id non videtur expressisse: vnde illud dubiæ quæstionis est. Circa Parochos autem nullam licentiam requisiuit, vt scilicet se inuicem possent audire, & absoluere: vnde videtur id a Concilio minimè reprobatum. Id quod clariùs ex verbis illis constat: Semel in an
Cap. Omnis v. 8.
no confiteatur proprio Sacerdoti. Atqui Parochi proprium Sacerdotem non habent, de quo ibi sermo; neque enim ad Episcopos recurrere debebant vt ipsis confiterentur, neque ad licentiam petendam, quod nullibi eisdem iniunctum reperitur: erat ergo ipsis proculdubio licitum se ad inuicem in foro Confessionis audire.
223
*Sed numquid omnibus? Quod quidem dubium, & ad alia prædicta potest agitari: sicut enim Parochi certorum oppidorum, pro quibus exigua solet sufficientia requiri, quia rusticorum & paucorum, in quibus videtur philosophandum
vt in approbatis: qui enim concedunt approbatos esse vbique eligibiles, aut de licentia Parochorum, vel superiorum Prælatorum, aut beneficio Bullæ, vel Iubilei approbationem requirentium, id passim limitant in approbatis cum limitatione, vt videri potest in Cardinali Lugo Disput. 21. nu.
Cardinalis Lugo.
16. & 23. qui ex eo arguit quòd talis Sacerdos non est approbatus ab Ordinario ad hanc Confessionem, sed ad alias illas; ad quam limitationem potuit Episcopus optimam rationem habere: eo quòd in tali oppido propter incolarum conditionem Confessiones faciliores essent; vel quia alibi, & in Confessione aliarum personarum haberet fortasse periculum, quod non subest in tali loco, vel tali familia personarum honestarum &c. Requiritur ergo approbatio vel vniuersalis, vel certè respectiua ad talem Confessionem: vt ad illam possit eligi per Bullam, vel Iubileum. Ita P. Suarez, Emmanuel Rodriguez, Ioannes de la
P. Suarez. Emmanuel &c.
Cruz, Villalobos, Homobonus, Nugnus, P. Filliucius, & Alfonsus à Leone, apud ipsum; aduersantibus nonnullis; qui tamen id admittunt quando limitatio approbationis ob defectum scientiæ contingit. Ex quo etiam arguit dictus Cardinalis, quia non est maior ratio in eo, quàm in alijs, quandoquidem Episcopi dum approbationem limitant, non minùs alios defectus attendunt, quàm illum, & absolutè intendunt sic approbatos pro quibusdam, pro alijs reprobare. Eo
P. Arriaga.
dem modo argumentatur P. Arriaga Disput. 42. n. 6. Cùm autem in defectu scientiæ ferè omnes Doctores conueniant, ex eo videtur efficax in
casu, de quo loquimur, argumentum deduci, quia in Parochis Rusticanis exigua solet esse doctrina, vnde non videntur generaliter approbari. Neque videtur credibile velle Pontificem tales ab omninibus, pro quibus gratiam indulget, elegi posse; cùm nequeant approbati aliàs cum limitatione ob defectum similem: quia Parochiale munus
non habet specialem prærogatiuam, qua suppleri defectus talis possit. Quibus addendum id, quod cum alijs proponit P. Arriaga supra nu. 7. scilicet approbationem & iurisdictionem Parochi ab Episcopo prouenire, vnde & limitare illam potest. Testatur propterea Cardinalis Lugo n. 11. mul
tos Parochos approbari ab Ordinario solùm pro toto Episcopatu, & iurisdictionem ab Episcopis accipere.
224
*Arguit etiam ille. n. 19. ex eo quòd Pa
Cardinalis Lugo.
rochus nequit approbato cum limitatione oues generaliter committere, quod vt certum supponit: id tamen posset, si limitatio ad electionem non obstaret, cùm per Bullam & Iubileum approbatio in Confessario vt necessaria penitus intimatur, quia Concilium nihil aliud exigit vt Parochus alteri committere vices suas possit, nisi vt hic sit ab Ordinario approbatus: hoc autem ipsum eisdem verbis petit Pontifex in Bullo & | Iubileo. Quam rationem P. Arriaga ex eo infir
P. Arriaga.
mam reputat, quod nuper diximus, approbationem scilicet & iurisdictionem Parochi esse ab Episcopo, & ita illum non posse contra voluntatem eius operari, eligendo pro suis ouibus eum, qui non est ab illo generaliter approbatus: quod secus accidit in casu Bullæ & Iubilei, in quo iurisdictio à Pontifice confertur. Et pro discrimine præfato adducit Dianam Parte 2. Tractatu de Regularibus. Resolut. 93. cum P. Fagundez loquentem Lib. 7. circa. 2. Eccl. præceptum. Cap. 2. n. 45. Sed illi minimè adduci possunt, vt ex eorum auctoritate probetur Parochos ab Episcopis accipere iurisdictionem, quia solùm loquuntur de iurisdictione, quæ alicui Regulari committi potest circa certas tantùm personas, aut oppidum, quam constat esse delegatam. Ordinariam autem Parochorum iurisdictionem non esse ab Episcopis, sed à Pontifice censent multi; vnde id quasi Problema proponit P. Molina. Tract. 5. Disput. 5. n. 6. & plus aliquid affirmant Maior & Sotus apud P. Suarium Tomo 4. in 3. p. Disput. 25. n. 16. dicentes esse immediatè à Christo, quod ille iudicat probabile, sed minùs quàm de Episcopis: vnde non videtur penitus assentiendum Patri Fagundez, qui suprà. Cap. 1. n. 28. asserit iurisdictionem Parochorum esse ab Episcopis, & de hac re non esse dubitandum. Et ita non benè eum adducit Barbosa Parte 2. de potestate Parochi. Cap. 19. n. 1. inter eos, qui censent iurisdictionem Parochorum esse à Pontifice, & solùm dependentem ab Episcopis quoad casus reseruatos, pro quo allegat alios. Iuxta quorum sententiam benè arguere potuit citatus Cardinalis, cùm probabilis sit. Immò etiam secundùm oppositam; quia licet iurisdictio Parochi ab Episcopo sit; lex tamen Concilij superior est, & eo posito, quod illa sufficiens iudicat, non potest ipse actum impedire, quia hic etiam operatur mandatum Pontificium. Itaque per Bullam & Iubileum eligi potest approbatus cum limitatione, quia id, quod requirit, apponitur, & contra eius mandatum inferior ire potestas nequit. Atqui in Concilio Pontifex est, qui requisitum apponit vt Confessor eligi possit, & illud datur: ergo nequit contra illius iri mandatum. Pro quo hæc satis.
225
*Iam quod ex approbatione cum limitatione argui ad Parochos imperitos queat, vlteriùs
probari potest ex eo quod habet Cardinalis Lugo Disput. 21. citata n. 74. vbi ait ratione necessitatis excusari sæpè Prælatos, qui in aliquibus oppidis exiguis & remotis præficiunt Parochos indoctos: hoc enim plerumque faciunt, quia propter exiguum stipendium & penuriam rerum, non inuenitur homo doctus, qui velit curam illam suscipere. Vnde cùm aliter non possit ouibus illis subueniri, vt supponitur, melius est vt habeant Confessarium indoctum, quàm quòd omni re
Qui non videntur eligibiles.
medio penitus destituantur. De his ergo rogari potest an eligi, vt alij, possint? Quod fateri, videtur durissimum. Si enim tales minimè approbarentur ad Confessiones audiendas, quomodo præsumi potest esse generaliter eligibiles, ratione ti
tuli beneficialis, minimè, vt dicebam, ad meliorem reddendam conditionem actus influentis? Video eumdem Cardinalem n. 13. asserere nullum reperiri posse Parochum, qui non sit approbandus ab Ordinario, ex quo infert eligibilem esse per Bullam & Iubileum, vnde ad Parochos indoctos videtur eius assertio proroganda. Verumtamen cùm indoctos huiusmodi asserat compellente ad id necessitate constitui, locus videtur exceptioni manere, quia ex eo quod necessitate agitur, non licet argumentum ad id, quod est regulariter dispositum, deriuare. Id quod in eadem potest materia facilè demonstrari. Si enim necessitate cogente, non Parochus, sed Capellanus oppido alicui daretur cum eâdem, qua Parochus, generalitate, qui tamen esset indoctus eo gradu, quo Parochus, non posset eligi, vt possunt ij, qui non necessitate cogente, sed idoneitate promerente, fuerint approbati. Et quidem Doctores volentes esse eligibiles eos, qui cum limitatione fuerint approbati, in defectu scientiæ, id, vt vidimus, non admittunt; qui autem cum tali defectu ex necessitate approbantur, non possunt dici melioris conditionis, neque simpliciter approbati. Et Concilium cùm obtinentes Curatum beneficium
idoneos esse declarat, de casu necessitatis non loquitur, nisi in ordine ad proprios Paræcianos, quatenus talis, attento rerum statu, iudicatur: vnde approbatio extendenda non est vltra casus necessitatis: nulla autem vrget necessitas vt per Bullam, Iubileum, aut ratione gratiæ alterius eligatur, quia eo ipso quòd gratiæ sunt, necessitatem excludunt. Quod alio declaratur exemplo. Nam quilibet Sacerdos in mortis articulo potest moriturum à quibuscumque quantumuis grauibus & enormibus flagitijs absoluere; vnde ad id est diuinis & humanis iuribus approbatus. Quia tamen id ratione necessitatis habetur, nequit ad casus non ita necessarios extendi, neque per Bullam, Iubileum, aut gratiam aliam similem eligi.
226
*Ex his ergo satis verosimiliter videtur
inferri rusticanos Parochos, de quorum doctrina testimonium competens non habetur, non posse ampla illa facultate potiri, quæ Parochis cum plena approbatione per examen & concursum est concessa, & quæ secundùm probabiles Doctorum sententias potest conuenire. Et quoad Indorum Parochos potest illatio deduci, vt scilicet non debeant tali facultate gaudere, qui paucissimis & valde rusticis præficiuntur: vnde plus solet in eis Indicæ linguæ peritia, quam doctrinæ sufficientia requiri; præsertim in multis Prouincijs in quibus studia non vigent, & vix aliquid de Grammatica ad prædictæ linguæ titulum ordinati delibant. Quòd si per concursum Parochia deferatur, id non erit semper sufficientiæ validum argumentum, quia deficiente illa in concurrentibus, cùm non inueniantur alij, dici tunc non poterit, quod de aureo pomo fabulæ: Detur meliori. Sed minùs malo. In quodam concursu sic Latinè interroganti examinatori: Quid est peccatum? quidam ex talibus respondit: Ne mecum hac lingua agas; non enim illa gustui meo arridet. Et tamen obtinuit: addidit enim: Tres Indices calleo, in his poteris percontari & quid de sic doctis Parochis possit sibi Pontificia cautio polliceri? Ideò
227
*Dico Primò. Parochi Indorum in con
cursu examinati, & plenam approbationem adepti, in omnibus se gerere possunt more aliorum, | de quibus ratio dubitandi non est. Et sunt quidem multi tales: vnde licet de cura tantùm Indorum agatur, suam prærogatiuam non demerentur, quia eorum sufficientia ad omnes potest extendi: vnde & approbatio Episcoporum sic est accipienda, si fortè illa necessaria est supra eam, quam secum affert Beneficij collatio in ordine ad eos, pro quibus institutio peragitur. Quod quidem videtur vsu ipso firmari: nam Episcopi circa hoc limitationem nullam solent apponere; licet aliàs circa ætatem Confessariorum non paruam solicitudinem gerant. Nolunt enim quidam suæ diœcesis Sacerdotes ad Confessiones feminarum approbare nisi quadragenarios; qui tamen hesternos à se Ordinatos ad Curata beneficia promouent, cùm vix ætatem ad Sacerdotium à Conci
lio requisitam expleuerint. De quibus dubitari poterat an feminas sibi non subiectas audire in Confessione possent, etiam si aliàs plenam examinatorum approbationem habuissent. Licet enim Concilium id videatur concedere, dici posset intelligendum quando ab Episcopis circa illud non est aliter dispositum, vt disponi posse videtur in præsenti. Cùm enim iuvenis Indorum Parochus constituitur, prohibitus aliàs Hispanarum Confessiones excipere, potest Episcopus prohibitionem eamdem continuare; cùm probabile insuper sit, vt vidimus. 214. & 215. Parochorum approbationem ad proprias oues extendi tantùm: nullibi enim statutum videtur vt Episcopi nequeant aliquos intra eos limites continere, cùm expedire iudicauerint, vt in casu præsenti accidit, ne absurdum illud occurrat, de quo. n. 213. Sicut enim approbatio per Curatum beneficium obtenta, sufficiens decernitur à Concilio, vt idoneus quis ad audiendas Confessiones habeatur, ita & approbatio sine Beneficio ab Episcopo habita, & tamen approbatio ista habere suas limitationes potest, vt vidimus: ergo & illa; salua semper manente Parochiali circa proprias oues potestate, & ita Beneficij talis proprietate, & natiua conditione.
228
*Cùm ergo hoc ita disponi possit, opor
tet vt cùm Parochi Indorum ab Episcopis instituuntur, eisdem ampliorem approbationem conferant, si de eorum sufficientia examinatorum iudicio constiterit; licet aliàs prohibitionem aliquam circa Confessionum auditionem habuissent. Et ita, vt dixi, vsu venit, quia in eo sua etiam commoda deprehenduntur, licet non sine incommodorum admixtione, quæ præponderare non iudicantur. Pro quo & facit id, quod in Thesauro dixi Tomo 2. Tit. 17. n. 13. Regum nostrorum ordinatione dispositum, vtpotè ad id, Pontificia, sicut & circa alia multa, auctoritate pollentium,
vt Parochis Indicis Episcopi circa Hispanos iurisdictionem peculiarem adhibeant, qui in oppidis Parochiæ commorantur, vt passim accidit, aut circumcirca, vbi greges, lanificia, aut agrorum cultura. Et simile aliquid in Societate nostra videre est, in qua cùm pro excipiendis Hispanarum feminarum Confessionibus ea ætas requiri soleat, quæ & ad quatuor votorum solemnem Professionem scilicet. 33. annorum: quando tamen Missiones faciendæ sunt, & adeò prouecti non occurrunt, iunioribus solet talis facultas indulgeri, quia maior in eo vtilitas cernitur, quàm in prohibitionis indispensabili tenore. Sic etiam & in Doctrinis Paræcialibus minores ætate prædicta præficiuntur, non facilè suppetentibus alijs, id quod, Deo benè iuvante, in eius cedit gloriam, incommodis ablegatis.
229
*Dico Secundò. Vbi inepti pro Paræcijs
Indorum instituuntur, eorum approbatio ParochięParochiæ terminos non transcendit, iuxta dicta. n. 226. & quæ generaliùs sunt præmissa: quæ quidem licet ab Auctoribus non inueniantur in specie, vt opus erat, disputata, iuxta communem doctrinam, & verosimiles sunt illationes constituta. Ex quo elicitur Parochos alios non posse licentiam suis Paræcianis concedere vt talibus confiteantur: quod quidem Doctores admonent, & ante Concilium Tridentinum fuisse necessarium affirmant, vt videri potest apud P. Suarium Dis
P. Suarez.
put. 28. Sectio 3. n. 5. & 6. Quod & ex natura rei videtur manifestum supposita Sacramenti huius institutione, vt significat P. Suarez num. 5. citato.
230
*Dico Tertiò. Inepti, de quibus nuper,
nequeunt eligi ratione Bullæ & Iubilei à proprijs etiam Paræcianis. Probatur ex dictis. n. 225. & 226. Valde quidem probabilis est sententia, quam cum alijs, quos citat, sequitur Cardinalis Lugo, vt vidimus. n. 223. vbi & P. Arriagam adduximus, iuxta quam approbatus cum limitatione potest eligi virtute Bullæ & Iubilei abijs, pro quibus approbatus est, licet ab alijs non possit. Quod quidem admitti meritò potest, quia respectu illorum absolutè approbatus est: quod tamen non accidit quando necessitatis impulsu ineptus administrationi Sacramentorum præficitur, vt vidimus locis nuper citatis, quia absolutè non sunt approbati respectu illorum, quibus sunt dati administratores sacrorum, vnde ad id solùm eorum iurisdictio extenditur, quod gratiam non concernit, & sine quo ordinaria Paræcianorum directio in ordine ad æternam salutem stare potest, ex quibus sunt Bulla & Iubileum. Tales ergo admonendi sunt vt Confessarium alium quærant; quibus tamen Bulla multùm prodesse potest, & quidem pro Indis nulla est necessitas quoad casus reseruatos, quia nullus talis pro ipsis est, de quo in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. n. 308. & seqq. Ad Indulgentiam autem plenariam iuxta satis probabilem opinionem, visitatio quinque altarium suffragatur. Præterquàm quòd Indulgentiam in articulo mortis potest Sacerdos quilibet applicare, in quo, vt ait Trullenck Lib. 1. in Bullam Cruciatæ §. 7. Cap. 2. Dub. 19. n. 6. omnes Doctores conueniunt.
231
*Dico Quartò. Imperiti Parochi possunt
licentiam concedere Paræcianis vt approbatis confiteantur. Probatur ex Cap. Omnis vtriusque Sexus. vbi id conceditur proprio Sacerdoti: inepti autem licet cum limitationibus dictis approbati, sunt proprij Sacerdotes, id est, peculiarem curam ouium habentes, ad quos illæ specialiter pertinent. Debent autem ij, qui eligendi sunt, esse idonei: quod equidem imperiti etiam discernere possunt, iuxta ea, quæ aliàs docet P. Suarez Sect. 3. citata in fine. Scilicet per experientiam, aut publicam famam, seu notitiam, aut per aliorum fide dignorum testimonium.
232
*Sed quid si duæ sint vicinæ ParohiæParochiæ, in | quibus Parochi imperiti: poteruntne mutuò li
centiam concedere Paræcianis? Videtur posse, quia durissimum esset misellis Indis proprio esse Parocho semper adscriptos. Et ius quidem quod Parochis competere vidimus, eatenus inualuit, quia dum licentiam concedunt, non reddunt conditionem Paræcianorum deteriorem, cùm eam concedant sibi similibus; & insuper grauamen illud tollunt, quod in Confessione facienda proprijs Pastoribus semper & vbique, non leue solet reputari. Id autem in casu, de quo agimus, passim accidit, ad quod impellit necessitas, quæ non solùm pro vna Parochia, sed pro vicina etiam, cogit tales Parochos prouideri. Vnde illa extenditur ad consequentia; ad facultatem videlicet concedendi licentiam, qua non deterior, sed melior Indorum caussa redditur, vt ostendimus. Est ergo hoc verosimile, licet non penitus inconcussum. Nec de his plura.
SECTIO XII.

SECTIO XII.

Vtrùm Prælatus Regularis amouere Indorum Parochum sibi subditum queat ab huiusmodi cura, ob notitiam habitam per Confessionem.

233
*COmmunem difficultatem concernit præsens quæstio, sed quia in Doctrinarijs dictis potest frequenter occurrere, eo quòd multis & magnis periculis sint expositi, vnde & frequentior, pro reseruatis recursus (quod absit) esse potest, ideò illam oportet hoc loco pertractare, quod non sine vtilis operæ pretio futurum existimo, vt res ipsa monstrabit. Et illam nouissimè discutit P. Ludouicus à S.
Ludouicus à S. Raymundo.
Raymundo Tomo 1. Tract. 1. Resolut. 30. qui. n. 469. multos adducit asserentes Prælatum ex notitia in Confessione habita posse subditum amouere ab
officio, quod est ad nutum amobile, dummodò hoc fiat absque fractione directa aut indirecta sigilli. & n. 472. Sententiam id limitantem proponit, vt scilicet id liceat in Confessarijs Sæcularibus, non autem in Regularibus, propter Decretum Clementis VIII. in quo de Regularibus tantùm est sermo, vnde est solùm prohibitio coarctanda. Sic D. Petrus de Ochagauia de Sacramentis. Tract. 3. de Sigillo. Quæst. 7. n. 7. quod & probabile reputat Thomas Hurtadus Parte 2. Resolut. moral. Tract. 5. Cap. 11. Resol. 32. cùm id. §. 7.
Thomas Hurtadus.
absolutè statuisset. §. 15. qui & §. 3. affirmat stante huiusmodi probabilitate, non solùm posse, sed etiam debere Prælatos amouere sic notos, sub reatu peccati mortalis, contra P. Thomam Sancium Lib. 3. de Matrimonio. Disput. 16. n. 7. quia ex iustitia tenentur graui damno occurrere, tum communi, tum priuatorum, quando eius euitatio non est incompossibilis cum obligatione alterius præcepti, vt in præsenti contingit: quæ obligatio ex charitate tantùm erit in Confessarijs, qui Prælati non sunt, pro quibus similis ratio militat, vt scilicet in quantùm possint debeant damnis imminentibus opportunum remedium adhibere.
234
*Contra hæc statuit præfatus Auctor. Primò. n. 476. & seqq. etiamsi sententia prædicta
sit probabilis, non teneri illa vti Confessarios: quod hoc discursu iudicat efficaciter probari. Nam damnum, (quodcumque illud sit) si ignoretur caussa, nullus tenetur, neque ex iustitia, neque ex charitate vllatenus euitare. Sic autem contingit in præsenti: nam quod per Confessionem scitur, non scitur à Confessario vt homine, sed vt Deo, vnde perinde est ac si ignoretur, quæ est doctrina D. Thomæ in. 4. Dist. 21. q. 3. arti. 1. quæstiun. 1. ad 3. Ex quo deducit S. Doctor eum,
D. Thom.
qui adducitur vt testis, posse dicere se nescire. Et ijs, quæ deferuntur Prælato in foro pœnitentiæ, in eo foro quantum potest debere remedium adhibere. Secundò esse contra sigillum vti scientia dicta ad regimen externum Fratrum, ReipublicęReipublicæ, aut Communitatis. Id probat, quia est reuelatio indirecta, vt dicitur, siquidem in Cap. Omnis vtrius
Cap. Omnis v. 5.
que Sexus. Confessor non debet manifestare peccata pœnitentis, neque verbo, neque signo, neque alio quouis modo, Ne peccatorem prodat; proderet autem si scientia in ordine ad regimen vteretur ipsius. Sic enim odiosam faceret Confessionem, quæ non solùm debet esse sigillata respectu aliorum, sed etiam respectu ipsius pœnitentis, vnde nequit quidquam facere aut dicere, ex quo erubescere coràm ipso possit. Tertiò post Decretum Clementis VIII. improbabilem esse sententiam contrariam, siue de Regularibus, siue de sæcularibus Confessarijs licitum vsum esse contendat: quia licet Pontifex de Regularibus tantùm videatur loqui, ratio in omnibus est eadem, vt ex P. Dicastillo probat Tomo 2. de Sacramentis Disput. 12. n. 141. & poterat potiùs ex Cardinali Lugo, à quo ille in eo discursu instructus Disput. 23. n. 95. Pontifex enim excludit omnem casum, quod iustum non esset, nisi supponeret non esse vsum illum licitum ex natura rei: quia dabilis est casus, in quo Superior teneretur ex natura rei tali scientia vti, vt in electione indigni, aut si sciret aliquem non esse Sacerdotem, quem deberet Subditorum Confessarium minimè designare: cum ergo hoc dici nequeat, fatendum est talem vsum esse ex natura rei illicitum, & consequenter non esse ad Regulares Pontificis Decretum arctandum, cùm Sacramenti institutio ad omnes pariter extendatur. Hæc Auctor ille.
235
*Circa quæ illud inprimis non videtur
cohærere quod in primo & tertio asserto vidimus tradidisse. Siquidem in primo contra Thomam Hurtadum depugnat asserentem vsum notitiæ per Confessionem habitæ aliquando obligare, si probabile est esse licitum: cùm tamen in tertio rationem P. Dicastilli afferat pro illius probatione, quæ licitum ostendit, si ex natura rei non est talis, immò & obligatorium multoties, vbi eadem est arguendi forma. Potest probabiliter: ergo & debet imminente graui damno. Potest ex natura rei, seu attenta institutione Sacramenti: ergo & aliquoties debet. Nam posteriori modo arguens, idem quod priore intelligit, probabiliter inquam ita affirmari ab Auctoribus oppositam sententiam amplexis, & ita argumentum sic procedit: Potest probabiliter ex natura rei, vt aduersarij contendunt: ergo & debet ex natura rei; quod idem est ac ex obligatione iustitiæ vel charitatis, vt sen|tentia illa philosophatur: nam obligatio tristitiæ & charitatis ex natura rei est, & ratione alicuius humani præcepti.
236
*Deinde respondens argumento propo
sito ab illo Auctore sic habet: n. 488. Respondetur concedendo Maiorem, & negando suppositum Minoris: supponit enim falsò esse possibilem aliquem casum, in quo Confessarius possit vti scientia habita in Confessione, etiam secretò ad regimen externum, quia saltem indirectè sigillum Confessionis frangit, licet non dicatur propriè reuelare Confessionem, & deinde facit odiosam Confessionem, peccatq́ue mortaliter contra reuerentiam debitam Sacramento &c. quæ tamen responsio ineptè procedit: nam cùm assertio procedat supponendo esse licitum talem vsum, non potest negari suppositum, quia tollitur quæstio, vt in omnibus huiusmodi quæstionibus videre est. Quod si iste modus arguendi ligitimus non est, neque erit ille, quem ex P. Dicastillo proponit, quia similiter poterit negari suppositum, cùm procedat supponendo licitum vsum, quem contraria sententia admittit, vnde etiam debebit negari suppositum. Dum autem suppositum ad illationem admittitur, ita id fit, vt non debeant admitti quæ contraria ipsi sunt, & ipsum destruunt. Et ideò cùm dicitur, Si probabiliter est licitus, perinde est ac si dicatur. Si probabiliter non est contra sigillum, etiam indirectè: Si non facit odiosam Confeßionem. si non est peccatum &c. Vnde non bene respondetur modo dicto rationibus huiusmodi subiunctis. Admittatur ergo illatio, vt cum P. Dicastillo admittitur, & magis consequenter, vt ait Cardinalis Lugo nu. 93. sed quia inconueniens iudicatur, ideò & suppositio absolutè non admittenda, quæ sub conditione est tantùm vsurpata.
237
*Prætereà, id quod dicitur de notitia
habita à Confessario non vt homine, sed vt Deo, & est Auctori prædicto vnicum & efficax contra Thomam Hurtadum fundamentum, non videtur adeò firmum, iuxta D. Thomam, ex quo est desumptum, vt constat ex verbis subsequentibus, sic enim ibi: In eôdem foro debet quantùm potest adhibere remedium: vt Abbas in casu dicto admoneat eum vt Prioratum consignet; vel; vel si noluerit, potest ex qualibet alia occasione absoluere à cura Prioratus: ita tamen quòd omomnis suspicio vitetur de Confessionis reuelatione. Sic Doctor sanctus. Vbi cùm dicat posse Abbatem ex aliqua alia caussa à cura Prioratus absoluere sine suspicione reuelatæ Confessionis, id respectu aliorum debet accipi, respectu quorum reuelatio contingit; respectu enim Prioris ineuitabilis suspicio est, & ad absolutionem huiusmodi posse tali notitia aliquomodo vti, modus ipse loquendi S. Doctoris indicat, dum ait.
Potest ex aliqua alia occasione. QuęQuæ quidem occasio non debeat esse talis, vt absolutè obligationem remotionis inducat; aliàs non diceret, Potest, sed Debet. Neque hoc erat opus addi, cùm esset ex se manifestum. Occasio ergo secundùm S. Doctorem ea sufficit, quæ licet obligatoria non sit, talis tamen, vt qui amotum scierint, & eam norint, nequeant, nisi temerè de occulto crimine suspicari, cùm in Religione ad remotiones tales non omnes occasiones debeant esse æquales. Est prætereà locus alius eiusdem in 4. dist. 9. q. 1. arti. 5. quæstiun. 1. in Corpore, vbi sic ait: si Sacerdos sciat
Idem. S. Doctoris.
peccatum alicuius, qui Eucharistiam petit, per Confessionem, vel alio quolibet modo, distinguendum est: quia aut peccatum est occultum, aut manifestum: si est occultum, aut exigit in occulto, aut in manifesto: si in occulto, debet ei denegare, & monere ne in publico petat: si autem in manifesto, debet ei dare, primò quia pro peccato occulto pœnam inferens publicam, reuelator est Confessionis, aut proditor criminis, &c. Quam auctoritatem à Thoma Hurtado adductam cùm sibi obijciat citatus Scriptor nu. 490. minimè eidem satisfacit, dum ait D. Thomam non agere de notitia habita per Confessionem, cùm luce meridiana sint eius verba clariora, semel & iterùm Confessionem exprimentis.
238
*Item, graues Scriptores affirmant etiam post Decretum Clementis posse Confessarios in
multis casibus vti notitia per Confessionem habita, quos Diana colligit Parte 5. Tract. 11. licet ipse non omnes probet. Ex quo habetur positionem illam de notitia habita vt Deo, & vt homine, non ita esse accipiendam, vt ad omnia applicari debeat, sed iuxta id, quod D. Thomas citato loco nos docuit, vt scilicet Confessarius possit iurare se nescire, & in ordine ad gubernationem ita se gerere, vt nullam auditi in Confessione peccati suspicionem excitet, sed cum ea, quam nuper diximus, se gerat cautione. Quod & P. Vasquez admonens sententiam
P. Vasquez.
dictam amplectitur Tomo 4. in 3. p. q. 93. arti. 4. Dub. 8. n. 2. & 6. Qui licet ante Decretum Clementis fortè scripserit posthumum illud opus, eius tamen editio post illud fuit, & etiam post Ordinationem P. Claudij, quæ illud per annos quatuor antecessit, & toti Societati obseruandam voluit. Et est 5. inter Instructiones Cap. 2. n. 14. in Libro Ordinationum Præpositorum Generalium, de qua inferiùs. Tenet etiam P. Tannerus Tomo 4. Disput. 6. n. 140. P. Reginaldus Tomo 1.
P. Tanner. P. Reginal.
Lib. 3. Cap. 2. n. 16.
239
*Quod autem à præfato Auctore dici
tur de reuelatione indirecta, non benè probatur ex Cap. Omnis v. 1. quia in eo reuelatio prohibetur verbo, signo, aut alio quouis modo, additis verbis illis: Ne prodat peccatorem: pro quibus ille, Ne perdat reposuit. Et posset error ille amanuensis aut typographi credi, nisi in consequentibus eodem verbo vteretur, dum ait: Aliquod signum externum, quo poßit facilè peccatorem perdere &c. Pontifex ergo ibi de proditione tantùm loquitur: seu manifestatione, quæ verbo, signo, aut alio modo fit: quod quidem nullus ex amplectentibus sententiam contrariam vllatenus negat: & ij, qui secus sentiunt; Decreto Clementis obsecuti aliter loquuntur, ex quibus Cardinalis Lugo suprà nu. 100. sapienter dixit quòd licet in prædicto casu Confessarius non
Cardinalis Lugo
esset propriè reuelator Confessionis; peccaret tamen contra sigillum, quod obligat ad continendam taliter notitiam illam, vt neque ad opera possit practicè deseruire contra ipsum pœnitentem.
240
*Iam quod de improbabilitate dicitur, non solùm de Regularibus loquendo, iuxta De|cretum Clementis, sed etiam de omnibus alijs
ob rationem dictam, erunt qui probent pauci, & quidem P. Thomas Sancius citata Disputat. 16. num. 4. post adductum Decretum dictum, & Ordinationem S. M. P. Claudij, sententiam dictam probabilissimam esse dixit, & maiore quàm contraria Auctorum numero communitam. P. Martinon Tomo 5. Disputat. 54. num. 51. veram probabilitatem agnoscit. P. Arriaga Tomo 2. de Sacramentis Disputat. 46. num. 16. dum longè probabiliorem suam sententiam esse asserit. P. Becanus Quæst. 39. num. 5. solùm ait id rectiùs negari. Diana Parte 5. Tractat. 11. Resolut. 3. & 4. simplici est negatione contentus: quidquid Parte 3. Tractat. 4. Resolut. 76. dixerat: Cardinalis Lugo num. 94. se nescire ait quomodo sustineri possit, & nihil ampliùs. P. Bussembaum in Medulla Theologiæ Moralis Lib. 6. Tractat. 4. Cap. 3. Dub. 1. num. 4. docet esse probabile, adductis Decreto, & Ordinatione præfatis. P. Palaus Tomo 4. Tractat. 23. Puncto 19. §. 3. num. 20. veriùs esse existimat, eadem citatione subiuncta; qui & num. 19. præ
miserat Decretum dictum non obstare, quia asserere possumus ibi solùm præcipi & commendari id, quod aliàs iure diuino commendatum est de obseruatione sigilli: ne scilicet vllus Superior ad externorum gubernationem vtatur notitia ex Confessione accepta, quæ ex se suspicionem Confessi peccati ingerat, & addit notanda esse verba illa: Ad exteriorem gubernationem: quibus, vt expendit. P. Suarez Tomo 4. de Religione Tractat. 10. Lib. 8. Cap. 5. num. 12. indicari non prohiberi vsum talis notitiæ ad interiorem gubernationem, & pœnitentis spiritualem profectum. Sic ibi, quamuis posteà oppositum vt verius amplectatur, iudicium illud prius à veritate non esse prorsus alienum. P. Lessius in 3. p. D. Thomæ Quæst. 11. de sigillo Confeßionis Arti. 1. Dub. 2. num. 6. & 7. adducto etiam Decreto probabilitatem fundat in fortioribus locutus terminis, in quibus etiam Guilielmus Mercerus apud Dianam Parte 4. Tractat. 4. Resolut. 202. & Parte 11. Tractat. 4. Resolut. 15. P. Amicus Tomo 8. Disput. 14. num. 40. probabilitati suffragatur. Eligius Bassæus verb. Confessarius 7. num. 12. in fine, P. Martinus del Rio Lib. 6. Disquisit. Magicar. Sect. 2. §. Quoad secundam, Leander de SS. Sacrament. Tomo 1. Tract. 5. Quæst. 63. Alexander Pesantius in Additionibus ad 3. p. D. Thomæ Quæst. 11. in fine, P. Tamburinus in Methodo Confessionis Lib. 4. Cap. 6. nu. 7. & seqq. non solùm probabilitatem agnoscit, sed actiones, quas vocat tertij generis, licitas esse ait, & nullo ex adductis Decreto prohibitas, etiam in Societate.
241
*Si autem loquamur excipiendo Re
gulares, ad quos solùm, Clementis Decretum dirigatur, habet citatus Auctor plures insuper, qui eidem aduersantur. Sic enim censuit P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis, Tractat. 4. Disputat. 9. num. 229. licet posteà Tomo 2. Tractat. 8. Disput. 12. nu. 140. aliter videatur censuisse. P. Coninck Disput. 9. de Sacramento Pœnitentiæ nu. 61. P. Arriaga citato nu. 16. P. Gaspar Hurtadus Disputat. 12. de eôdem, Difficult. 9. in fi
Gaspar Hurtadus.
ne, vbi ita scribit: Nihilominùs Confessarius vti potest notitia Confessionis quando nullus, nec pœnitens, potest in dictam suspicionem deuenire, quia nullo modo frangitur sigillum, quia tunc nulli dicitur, nec insinuatur peccatum Confessum. Excipimus Superiores Religionum, qui scientia Confessionis nullatenus vti possunt ad exteriorem gubernationem, quia eis prohibitum est à Clemente VIII. in Motu proprio, quem pro casibus reseruatis edidit Anno 1594. Sic ille. P. Bussembaum citato nu. 4. P. Martinus Del Rio suprà, ibi: Quæ sanctio, etsi liget tantùm eos, ad quos scripta, &c. P. Filliucius Tract. 7. nu. 335. Tomo 1. P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 33. Sect. 7. nn. 4. Diana Parte 5. Tract. 11. Resolut. 3. & Parte 10. Tractat. 12. Resolut. 34. P. Tamburinus suprà n. 9. Ioannes Poncius in Cursu Theologico, Disput. 46. n. 164. Thomas Hurtadus Tomo 2. Tractat. 6. nu. 179. & seqq. Andreas Victorellus in Additionibus ad Cardinalem Toletum Lib. 3. Cap. 16. Ochagauia adductus n. 233. & alij.
242
*Iuxta hæc videri potest non immeritò Thomam Hurtadum suprà nu. 163. ita locutum: Quare cùm tantus & tam insignis Auctorum chorus, tam modernus, quàm antiquus hanc applaudant con
Thomas Hurtadus.
clusionem, existimo non esse probabile asserere secundùm se non esse licitum vti scientia habita in Confeßione in aliquo casu &c. Quibus videtur adden
dum, etiam videri improbabile idem asserere post Decretum Clementis VIII. Religiosos excludendo, quia tot & tantæ auctoritatis Scriptores, quales vidimus, ita sentiunt, quos improbabiliter locutos non potest probabiliter affirmari. Quia verò etiam sunt, qui Religiosos non excludant etiam post Decretum dictum, erit qui censeat similiter pronuntiandum. Leander suprà,
Leander à Sacram.
nouem adducit, & alios Quæst. 64. & 65. qui iuxta eum sensum probabilitatem sententiæ ipsorum adscribit: id enim indicat, dum ait opinionem suam esse longè probabiliorem. His addendi Mercerus & P. Lessius adducti num. præced. Alexander Pesantius suprà, P. Georgius Rhodes To
P. Georgius Rhodes.
mo 2. Tract. 12. in fine, vbi ait generaliter agi erga subditum posse, si non sit periculum notitiæ peccati, addens consultiùs fore secus agere. Ioannes de la Cruz in Directorio Conscientiæ Quæst. 6.
Ioannes à Cruce.
de Sacramento Pœnitentiæ Dub. 1. n. 3. licet de priuatione officij neget, addit tamen sic: Potest tamen Prælatus ex scitis in Confessione subditi, vigilare super eum, vt scito delicto extra Confessionem, corrigatur. P. Reginaldus id, quod vidimus n. 239. absolutè profert, & vnus est ex nouem à Leandro adductis. P. Tamburinus nu. 240. citatus satis pro eôdem manifestus quoad actiones illas tertij generis, quod ex PP. Layman, Coninck, Castro Palao, & Sancio pergit confirmare. P. Thomas Sancius n. 240. etiam adductus post inductum Clementis Decretum, probabilissimam sententiam, quam tamen non est secutus, pronuntiauit, & licet pro illo arguendo ante præfatum iudicium dixerit apertè videri à Pontifice decisam, non tamen id decisiuè protulit, aliàs de probabilitate ipsius iudicare vt vidimus minimè potuisset, quia & videre potuit, eam adhiberi posse expositionem, de qua dictum à nobis ibidem ex P. Palao. Quis ergo sententiæ tantùm ponderis ab auctoritate consecutæ improbabilitatis notam impingere non meritò vereatur?.
243
*Videant ergo Prælati omnes, videant Iudices, de quibus præfati sumus, quomodo in hoc negotio se gerant, duces enim habent, quos vt se
Ad Prælatos admonitio.
quantur, si per me non licet, non possum tamen prohibere. Et quidem Doctores licitum vsum prædictæ sententiæ negantes, etiam quando neque pœnitens ipse in suspicionem venire potest, ex eo arguunt, quia etiam eo pacto odiosa redditur Confessio, cùm sciant pœnitentes posse Prælatos ea notitia vti, quomodocumque vsus temperetur. Quod quidem inconueniens videtur communiter deuorandum, cùm sciant communiter etiam grauibus in Religione onerati criminibus esse opiniones probabiles, iuxta quas licitus est talis vsus, & quibus se possunt Prælati conformare. Dum ergo probabilitas persistit, nihil profectò obtinemus, dum contra talem vsum declamamus. Nec tamen sine leuamine onus hoc
Pontificia prouidentia reliquit, quandoquidem non est necessarium vt quis Prælato confiteatur, etiamsi casus habeat reseruatos, sed potest ab eo licentia peti per alium, vtique non neganda, nisi valde rarò, id quod est Pontificia etiam prouidentia præcautum. Quòd si in casu illo raro grauamen considerabile cum fundamento timeatur, communis succedit doctrina de cessatione obligationis circa integritatem materialem Confessionis, si nolit reseruata ordinario Confessori detegere, aut stante illa, de indirecta eorum absolutione, donec Iubileum adueniat, aut Cruciatæ indulgeatur vsus, vel Festa succurrant, in quibus frequentiùs in Religionibus solet plena ad huiusmodi conscientiæ onera depellenda facultas impertiri. Et certè non videtur talibus multùm condolendum circa leuamen, de quo agimus, & quo videntur reseruationis lege, aut prædicto timore priuati: cùm enim erga officia aut obtenta aut obtinenda valde sint affecti, ne rem, aut spem amittant, vias sunt solicitè non sibi arduas quæsituri.

Circa IESV Societatem quid speciale &c.

244
*DE illa loquendo obuium est apud Scri
Satis nota illa.
ptores exteros, quid sit, de quo etiam diximus, circa quæstionem præsentem constitutum. Pro quo iuuat specialiter audire Andream
Andreas Victorellus
Victorellum suprà sic locutum: Confessario nunquàm licere vti notitia ex Confessione nonnulli aiunt. Hoc suis præceptis Claudius Aquauiua doctissimæ & Religiosißimæ Societatis IESV Præpositus Generalis prudentiæ, pietatis, & aliarum Christianarum virtutum laude conspicuus, & Clemens VIII splendor Orbis clarissimus Edicto cauit (anno 1593. reponendum 94.) Ne Regularium Superiores ad externam gubernationem notitia Confessionis vtantur &c. Licet autem Doctores plures & Decretum Clementis, & Ordinationem pro Societate iuxta eorum integrum tenorem adducant, iuuat hoc loco idem præstare pro maiori lectorum commodo, & quia circa illa veniunt aliqua disceptanda.
In Decreto igitur pro Casibus reseruatis edito
Decretum Clementis Octaui.
dicto Anno 1594. die 26. Maij, anno certè ipso, quo & ego in lucem editus, cum hæc scribam die 26. Ianuarij An. 1669. Sic Decreti tenor: Tam Superiores pro tempore existentes, quàm Confessarij, qui posteà ad Superioritatis gradum fuerint promoti, caueant diligentissime ne ea notitia, quàm de aliorum peccatis in Confessione habuerunt, ad exteriorem gubernationem vtantur. Sic ibi.
Ordinatio autem, S. M. P. Claudij, quæ con
Ordinatio P. Claudij S. M.
tracta proponitur Cap. 2. n. 14. Ordinationum, & integra inter Instructiones, numero quinta, sic habet: Tametsi non desunt Doctores, qui sentiant, saluo Sacramentalis Confessionis sigillo (in Margine sic dicitur: Citantur à Dominico Soto Libro de Ratione Secreti n. 3. q. 4. & à Nauarro Cap. Sacerdos de Pœnit. d. 3. nu. 144. & seqq.) iustis de caussis licere nonnumquàm Confessario (cùm id fieri potest sine vlla reuelatæ Confessionis suspicione) vti extra Confessionem notitia per Confessionem habita: tamen quoniam hæc doctrina, & eam exigit in tanta re circumspectionem, quam seruare perdifficile sit, & interim posset aliquando retardare subditorum libertatem, quam huius fori sanctitas, & nostræ Societatis Institutum requirunt in seipsis, rebusque suis Confessario aperiendis: idcircò visum nobis est in Domino statuere, sicut & seuerè statuimus, pro reuerentia, qua semper Societas nostra coluit huius Sacramenti inuiolabile sigillum, & libertatem, vt omnes Superiores diligenter caueant ne vel ipsi, vel Nostrorum aliquis, supradictam doctrinam vnquam introducant, nec illam publicè aut priuatim doceant, nec ea vtantur vllo modo (nisi fortè de pœnitentis licentia) sed ita prorsus in omnibus se gerant Confessarij ac si in Confessione nihil penitus audiuissent: sibique persuadeant, vt humanarum rerum regimen ab hoc Sacramento longissimè distat, ita debere nullatenus ab eo pendere. Sic eximius ille polites diuinæ Magister.
245
*Et circa Decretum Pontificium occur
rit Primò non contemnenda obseruatio, pro eorum sententia, de qua num. 241. cuius Auctores affirmant illud ad solos Regulares pertinere: quod quidem ex eo ostendi, præter verborum tenorem potest, quia inter alia est positum, quæ ad Regulares pertinent; cùm præcipuum intentum Pontificis fuerit ea, quæ ad casus reseruatos inter Regulares conuenientia esse possunt, stabilire. Sicut ergo quæ ad casus dictos spectant, ad alios non debent extendi, ita & additamentum illud, quod ad cautionem pertinet, vti ad caussam eamdem spectans, est accipiendum. Et quòd ad Episcopos non debeat trahi, aut ad alios Episcopali dignitate gaudentes, videtur ex ipso tenore compertum: nam Confessarij, qui ad Superioritatis gradum ascendere possunt, ij intelliguntur, qui in Religione id habere possunt, siquidem de promotis ad Episcopatum nihil erat timendum: neque munus Confessarij obeuntes ordinariè sic solent promoueri. Superioritas autem, de qua agitur, eadem est quæ in illis, qui Superiores dicuntur, vt videtur indubitabile, & ita sola illa, quæ ad Regulares spectat, vnde ad illos tantùm extendi Decretum videtur manifestum. Si prætereà addamus ad Confessarios, qui Superiores non sunt, extendi non posse, quia ipsi, cùm gubernatione careant, nequeunt vti tali notitia ad exteriorem, de qua ibi.
246
*Secundò, cùm solus vsus in ordine ad
exteriorem gubernationem prohibeatur, benè videtur intulisse P. Suarez, vt vidimus nu. 240. | non impediri vsum in ordine ad interiorem gubernationem, & spiritualem profectum. Quæ autem huius generis actiones aliàs illicitæ sint, quæ verò iuxta probatas Doctorum sententias liceant, ex eorum lectione cum matura perpensione petendum. Et cùm gubernatio interior, & conscientiæ regimen, ad Confessarios, qui Superiores non sunt, etiam pertineat, in illis locum habere doctrinam præfatam debet exploratiùs reputari. Vbi pro eo, quod dudum dicebamus, de arctanda scilicet ad Regulares Pontificia Sanctione, id addendum, ad Confessarios Regulares, qui Superiores non sunt, non extendi, vt ex tenore ipsius constat, ibi: Qui poste à ad superioritatis gradum fuerint promoti. Ergo dum promoti non sunt, cum illis non loquitur dispositio. Ex quoad sæculares Confessarios discursus vrgentior deducendus, vt quidquid probabiliter Doctores tradunt, non debeat ipsis prohibitum iudicari.
247
*Tertiò. Præfati Decreti tenore attento,
is, qui cùm esset Superior, subditi Confessionem excepit, finito officio ea notitia vti non prohibetur, tum in ordine ad interiorem gubernationem, si Confessarius sit, tum etiam in ordine ad alia, quæ iuxta probabiles sententias licent, vt de Confessarijs nuper dicebamus. Nec valet si dicatur notitiam illam à Superiore haustam vt Superior erat, & ita transire ad non Superiorem cum suo onere: nam licet verum sit ita haustam, nullum tamen inde onus adiectum, nisi in ordine ad exteriorem gubernationem, cuius fundamentum cessat finita Superioritate. Quòd si aliquid præter id, quod ad exteriorem gubernationem pertinet notitiæ dictæ adiectum quasi consequens facultatem talis vsus, non est necessarium vt finito officio penitus cesset: sicut in notitijs alijs accidit, quas Superior comparat ratione officij, quibus vti eo finito potest, in suum commodum, & aliorum, etiamsi talis vsus non sit futurus gratus aliquibus, quorum personas concernunt. Quod
Simile in Inquisitoribus.
& in Inquisitoribus admittendum, quibus suo finito munere, & seruato S. Tribunalis genuino secreto, possunt comparatis notitijs ad suâ & suorum commoda spiritualia & temporalia iuuari.
248
*Quartò Iuxta eumdem tenorem videtur
dicendum Superiorem, qui subditi Confessionem excepit, si ad munus aliud Superioritatis transeat, non obligari Decreto, quod quidem de superioribus loquitur pro tempore (Confessionis scilicet) existentibus, aut qui cùm tales non essent, ad Superioritatis gradum sunt promoti, qualis non est hic, de quo loquimur. Et quidem si transitus sit ad Superioritatem respectu aliorum, inter quos non sit subditus dictus, videtur esse consequens ad dicta nuper, quia superioritas talis materialiter se habet. Si autem fiat eius subditus, vt passim accidit, dum Religiosi ex vna in aliam domum transferuntur, non ita exploratum videtur. Sed nihilominùs idem apparet dicendum, quia finito officio cessauit obligatio, quæ accepto alio non reuiuiscit, cùm non sit vrgens fundamentum ad tale aliquid asserendum. Vnde si cùm Superior transitum dictum facit, simul eidem ta
Exceptio.
lis subditus assignetur, aliter videtur dicendum, quia de eo verificari verba Pontificis possunt. Superiores pro tempore existentes. Quod quidem similiter dicendum si Superior ad Prouincialatus gradum promoueatur, in quo & maior videtur esse ratio, quia vsus notitiæ in illo magis est formidabilis ob maiorem potestatem. Quod non accidet, si ante promotionem huiusmodi, & inferiorẽinferiorem Superioritatem vacatio fuerit, ob nuper redditam rationemde non reuiuiscentia obligationis. Et certè si Pontifex contrarium dictis voluisset, id facile fuisset ipsi in hunc modum verba conformando: Superiores numquàm vtantur notitia Confessionis quandocumque auditæ. Quod cùm ab eo non sit ita præstitum, ipsius verbis insistendum, dum maiori auctoritate aliud non fuerit declaratum.
249
*Quinto Dubitari meritò potest an DecretũDecretum
dictum sub mortali obliget? Quam difficultatem tangens Diana Parte 4. Tract. 4. Resolut. 202. in fine ita scribit: Notandum est etiam hîc obiter, in supradicto Decreto latum esse præceptum cum verbis
imperatiuis, quæ non obligare sub mortali docuit Caietanus in 2. 2. q. 166. n. 9. Rodriguez in Additionibus ad Bullam Cruciatæ §. 9. nu. 77. & alij. Sed hæc opinio mihi non placet, & ideò puto cum Castro Palao. Tomo 1. Tract. 3. Disput. 1. Puncto 9. n. 3. supra dicta verba Decreti obligare sub præcepto peccati mortalis. Sic ille, qui pro sententia dicta, quam Caietani & Rodericij tantùm auctoritate confirmat, citare plures alios potuit, quod à me præstitum in Thesauro. Tit. 2. n. 97. in quibus & ille est. Parte 3. Tractat. 6. Resolut. 91. vbi tenet tamquàm probabile, non obstante materiæ grauitate, vim obligandi à Principis voluntate pendere: ex quo fit parùm interesse quibus verbis lex proferatur, dum aliunde de tali non constat voluntate. Et ita opus erit in præsenti fundamentum Pontificiæ voluntatis pro obligatione sub mortali posuisse.
250
*Sed id forsitan ab eo prætermissum, quia
Idem.
in alijs locis, vbi rem sub formalissimis terminis tractauerat, suam visus est mentem apertam reddisse. Scilicet Parte 3. Tract. 6. Resolut. 74. vbi
tres opiniones proponit. Prima est eorum, qui verba prædicta non continere præceptum affirmant, pro qua adducit Castrum, Caietanum, & Carbonem. Secunda sentientium esse præceptum, sed sub veniali; pro qua sunt Nauarrus, Sayrus, & P. Sa. Tertia asserentium standum esse in hoc consuetudini, de qua, si non constat, attendendam esse rei grauitatem, & necessitatem: quæ si magna sit, & grauiter à legislatore ponderata, verba fore præceptiua, & ita semper accipienda in Decretis Pontificum, & Conciliorum. Pro quo duo exempla adducit: vnum ex Concilio
Concilium Trident.
Tridentino Sessione 13. Cap. 5.. de Sacerdote celebrante non præmissa Confessione, quia deficit copia Confessarij. Et aliud, in quo secutus est Patres Sancium & Vasquium huic dicendi modo suffragantes. Quibus propositis, circa proprium iudicium obmutescit: nonnulla enim, quæ subdit, ad difficultatis punctum directè non spectant. Sed clarius locutus Parte 4. Tract. 4. Resolut. 91. vbi de verbis imperatiuis in Decretis Conciliorum & Pontificum quæstionem mouens, & duas inducens sententias, affirmantem primam esse sub mortali præceptum obligans, in quibus sunt Pa
tres Vasquez, & Palaus: negantium aliam, pro qua sunt Emmanuel Rodericus, Petrus de Ledesma, Villalobos: priori se dicit adhærere regu|lariter loquendo, & in materia graui, nisi aliud ex coniecturis constet: addens pro eo PP. Suarium, Salas, Granadum, & etiam Syluestrum, Armillam, ac Bonacinam. Et Clement. Exiui, de verbor. significat. §. Ioan. quia vers. Nos itaque, &
Clement. Exiui.
Cap. Clerici, de vita & honest. Clericor. Vbi ergo Decreti meminit, de quo agimus, iudicium non exprompsit suum, & vbi de Conciliorum ac Pontificum Decretis egit, illud reliquit intactum: licet ex eo quòd in materia graui sit, & ex coniecturis aliud non appareat, resolutione præfata comprehensum videatur. Non tamen videtur probabilitatem oppositæ partis inficiari, dum tantùm ait, illam sibi non placere. Et in citatis alijs locis idem indicat, bonis pro illa patronis allegatis.
251
*In quo quidem mihi dubium non est
obligationem sub lethali culpa dictum Decretum importare. Et verò quod ad verba præcepti attinet, licet ex eo quòd imperatiua sint, dum sic dicitur: Caueant diligentissimè, aliquod dubitandi fundamentum præbeant, obseruare oportuit Pontificem illis contentum non fuisse, sed addidisse id, quod in fine Decreti habetur, & dubitationem videtur submouere, dum sic ibi: Atque ita per quoscumque Regularium Superiores, quicumque illi sint, obserua
Decreti tenor.
ri mandauit, non obstantibus Constitutionibus &c. Mandatum ergo circa omnia, quæ fuerant præmissa, Pontificis extitit, & principio quidem, scilicet §. 1. sic habetur: Ideò vt huic malo sua sanctitas opportunè prospiceret, decreuit vt nemo ex Regularium superioribus &c. & cùm similis verborum forma in fine tenenda videretur, dicendo, Obseruari decreuit; non ita factum, quia verbum Decreuit non eam vim, quæ necessaria visa est, præ se ferebat; sed verbum efficacioris significationis; vnde ex verbis imperatiuis solidum nequit fundamentum assumi ad vim significationis minuendam. Vt autem illa grauis sit, faciunt ea, quæ in Thesauro dixi n. 99. Tituli dicti: materiam scilicet grauem esse, & sub leui tantùm obligatione propositam, futuram inutilem: cùm tamen summæ conuenientiæ fuerit eam esse maiorem, quia aliter bono, de quo agebatur, minimè consultum videretur, & de conuenientia quidem, ac necessitate, nec non negotij grauitate satis constat ex §. 1. Decreti. Quàm parum autem venialis offensio timeretur, res ipsa ostendit, quia damni grauis euitandi desiderium leuem obicem Religiosis Prælatis, nimio frequenter zelo æstuantibus facilè erat perrupturum, non secundùm scientiam semper: qui & arbitrari poterant obsequium se præstare Deo, & Religioni, ac sibi ipsis consulere, ne damna incurrentia eorum incuriæ & laxitati erga Religiosam disciplinam imputentur.
252
*Hoc ergo stabilito, obligationem scilicet
sub mortali dictum Decretum importare, illud non ita exploratum, an scilicet obligatio talis ratione Pontificij mandati habeatur, an verò diuini etiam, quod proponatur, aut cui etiam humanum addatur? & videtur hoc vltimum satis verosimile, & declarandum exemplo Cap. Omnis vtriusque sexus citato: vbi Innocentius Tertius sigilli secretum proponit & intimat Confessarijs, & eadem qua Clemens loquendi forma vsus, sic habet: Caueat autem omnino (Sacerdos) ne verbo,
Cap. Omnis v. 3.
aut signo, aut alio quouis modo aliquatenus prodat peccatorem: sed si prudentiori consilio indiguerit, illud absque vlla expressione personæ cauté requirat. Sic ille. Ex quo colligunt graues Scriptores præceptum sigilli esse diuinum & humanum; immò inde deducunt aliqui in eius violatione ex eo capite malitiam diuersam inueniri. Quod tamen negat P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 33. Sect. 1.
P. Suarez.
nu. 13. quia diuersitas præceptorum non multiplicat malitiam quando eadem materia & motiuum virtutis eadem sunt. Cùm ergo vsus notitiæ vniuersim ad exteriorem gubernationem caussa
Quotuplex malitia in illo.
esse possit vt peccatum exceptum à Superiore in Confessione prodatur, quod est diuino præcepto vetitum, inde est vt Pontifex suum etiam præceptum adiecerit, id circa Religiosos declarans, quod in citato Cap. Omnis Innocentius addito etiam præcepto declarat: vnde non sunt proptereà probabiles opiniones explosæ, & communis Doctorum sensus, quibus paucissimi repugnarunt vt videri potest apud P. Thomam Sancium citato illo nu. 4. vbi paucitatem ex eo præferendam dicit, quòd faueat Sacramento, exemplo testium pro valore.
253
*Videtur etiam non inverosimiliter dici
posse in prædicta clausula Pontificij Decreti non extare præceptum diuino adiectum, sed exhortationem tantùm ad illius impletionem, cum diligentissima cautione. Cui solùm obstare potest id, quod in fine Decreti additum, vt vidimus. n. 251. Obseruari mandamus, quod ad omnia præmissa referendum. Ad quod dici potest non ideò ad omnia mandatum extendi, ita vt tot sint mandata quot Paragraphi, sed iuxta subiectam materiam, cùm constet non omnia præmissa mandatum continere, vt patet ex §. 7. in quo sic dicitur: Licebit tamen Superioribus determinare pœnitentias graues quibusdam peccatis etiam non reseruatis, à Confessarijs imponendas, quæ subditos ab huiusmodi perpetrandis cohibere poßint. Et addi etiam potest id, quod habetur. §. 1. vbi dicitur Superiores posse sibi reseruare vndecim peccata §. 2. designata, aut eorum aliquot, circa quod præceptum non versatur. Sic ergo etiam dici potest de cautione proposita circa exteriorem gubernationem. Nec proptereà Religionum bono minus sufficienter credendum est fuisse consultum, quandoquidem diuinum præceptum est propositum, & pro illius cautione magni ponderis cautio adiuncta: eum enim, quem diuini præcepti auctoritas cum Pontificia declaratione & exhortatione in officio non continet, neque Pontificium etiam mandatum
obiectioniObiectioni satisfactum.
continebit. Per quod habetur responsio ad rationem, qua contendit probare P. Palaus suprà. n. 20. oppositum præsenti positioni, quia si solùm vellet Pontifex obseruari quod aliàs iure diuino certum est obseruari debere, non verbis præceptiuis, sed commendatitijs vteretur: cùm ergo præceptiuis vtatur, id prohibere existimandum est, quod anteà erat sub opinione. Negatur enim verba præceptiua dari, quæ supra vsum dictum cadant, sicut & non extare verba commendatitia, cùm verè dantur cautione prædicta, quæ diligentissima postulatur.
254
*Et ad hoc ampliùs roborandum, est aliquid consideratione dignissimum, quod Auctores | de hoc puncto tractantes non videntur tetigisse, & solùm apud Thomam Hurtadum deprehendi.
Thomas Hurtadus.
n. 174. quòd scilicet hîc de actu interno agitur, & prorsus occulto, de quo sicut Ecclesia iudicare nequit, ita neque pro illo præceptum ferre. Pro quo sit citatus Scriptor: Quamuis enim vsus iste scientiæ actus interior sit, qui non cadit sub præcepto humano, si prout interior est consideretur: tamen potest per suam legem Pontifex prohibere actum externum, aut priuationem actus externi prout imperantur ab ista scientia, sicut de facto prohibuit: & quidem non incongruis rationibus. Sic ille: cuius fundamentum est quidem receptum apud Theologos, sed eorum est temperamentum obseruandum: dicunt enim externum actum prohiberi
posse vt imperatum ab interiore, quando exterior est interioris manifestativus: quæ est communissima & receptissima sententia, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2. Operis moralis. Cap. 8. vbi plures Auctores adducit. Vnde cùm in Clement. 1. de hæreticis. §. Verùm excommunicentur iudices in caussis fidei, qui ex odio vel amore aliquid omittunt aut faciunt, eam pœnam non censentur incurrere, nisi quando in exercitio ipso iniustitiam admiscent, quæ interioris affectus sit manifestatiua, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 4. in 3. p. Disput. 4. Sect. 2. n. 21. &
P. Suarius.
apud obuios alios. Cùm ergo per se loquendo licitum sit Superiori ita circa subditum se gerere; vt & mutatio, & priuatio, & sic alia ipsi liceant non audita Confessione: dum ea post Confessionem exequitur, nequit violator præcepti humani dici ex eo quòd ex notitia per Confessionem habita moueatur: quandoquidem actiones tales ex se interioris motiui manifestatiuæ non sunt. Nisi dicatur Pontificem secutum probabilem opinio
nem, & iuxta eam virtualiter oppositæ vsum vetuisse. Quod quidem nihil caussam præsentem promouet, quia cùm oppositæ sententiæ vsus interiori actu consummetur, quem prohiberi à Pontifice non posse receptissima Theologorum sententia firmat; qui rem ita se habere sentiunt, parùm de prædicta prohibitione curabunt, quæ ad interiorem nequit actum extendi. Et difficultas profectò magna ex eo cessat, quod est à nobis nuper traditum, Pontificem scilicet non præceptum tulisse novum, sed diuinum expressisse, & illud admonitione grauissima roborasse. Quod quidem sub meliùs sentientium censura dictum velim.

Circa Ordinationem pro Societate IESV exactior disceptatio de qua. n. 244.

255
*PRimò circa illam inquirendum occurrit,
an sub peccato obliget, & quale illud? & verba quidem obligationem grauem videntur præseferre, cùm sic ibi: Visum nobis est in Domino statuere, sicut & seuerè statuimus. Quæ quidem si in Decreto aliquo Pontificio occurrerent, nullus de obligatione sub graui culpa dubitaret. Ex quo sit & in Ordinatione dicta similem vim habere, quia eamdem habent significationem, & significationis modum, & à Prælato sunt prolata ad id, & alia, Pontificia suffulto auctoritate. Quod prætereà ex materiæ, de qua agitur, grauitate roboratur ab eodem grauiter & neruosè ponderata. Et licet in Societate tunc solùm ex mandatis superiorum grauis obligatio conscientiæ consurgat, eum in Nomine Domini N. Iesv Christi, aut in virtute obedientiæ iubetur, vt constat ex Constitut. Parte 6. Cap. 5. Verba tamen prædicta videntur non minùs ponderis habere, quàm si in virtute obedientiæ iuberetur. Neque ad obligandum sub mortali verba prædicta ita sunt necessaria, vt alijs nequeant vti superiores. Vnde communis modus imponendi talem obligationem, esse solet expressione præcepti. v., verbi g.gratia, Impono, vel Imponitur præceptum obedientiæ. Qui etiam diceret: Præcipio sub pœna peccati mortalis, absque dubio obligaret, & quomodocumque obligationem dictam intimaret. Et ita non defuerunt qui obligationem talem in Ordinatione præfata contentam iudicârint.
256
*Sed certè stylo Societatis iuxta Consti
tutionis tenorem attento, talis obligatio non videtur admittenda; quam quidem exprimere dictus Pater potuit, aut Congregationes, quæ Ordinationem eamdem approbarunt, vt ex Præfationibus ad Ordinationes, & Instructiones constat: quod quidem ille in alijs à se statutis præstitit, vt est apud Nostros perspectum, & in rebus quidem momenti non tanti: Neque verò æquipollentia existimanda sunt verba illa, Seuerè sta
tuimus, & In virtute obedientiæ. Sicut alia, de quibus nuper, quia verè talia non sunt: nam seueritas non arguit obligationem, etiam cùm statuto additur, sed aliquid oppositum benigno agendi modo, nec tolerandum, sed rigidè propellendum. Vnde Regula Prouincialis. 4. sic habet: Seuerita
Regula Prouincialis.
tem suo tempore cum benignitate misceat &c. Vbi non est sermo de præceptis passim imponendis, vt est clarum, & vsu ipso comprobatum. Et Regula quidem prędictaprædicta ex Constitut. Parte 4. Cap. 2. §. 4. desumpta est, vbi P. Ignativs de Gene
Constit. Societatis.
rali loquens, sic fatur: Nihilominùs eo modo didicerit rectitudinem ac seueritatem necessariam cum benignitate ac mansuetudine miscere, vt non se flecti sinat ab eo, quod Deo & Domino nostro gratum fore iudicauerit: & tamen filijs suis vt conuenit, compati norit &c. Quem locum Auctor scientissimus Ordinationis præfatæ adducit in Industrijs pro Superioribus Societatis Cap. 2. in fine. Ex quibus habemus seuerè statui dici illud, non quod præceptum importat, sed quod ea ex parte Superiorum constantia profertur, vt in eius obseruatione non sint passuri se flecti & vigilaturi pro illa etiam pœnarum inflictione.
257
*Quod Eximij Doctoris auctoritate fir
mandum, qui Tomo 4. de Religione Tract. 8. Lib. 1. Cap. 2. n. 10. sic ait: Cùm supponatur generalis declaratio quòd Regula non obligat ad mortale, vt in particulari oppositum fiat, necessè est addi signum certißimum, & omni exceptione maius. & n. 14. vbi adducto loco Constitutionum præfato ait iuxta illas, neque Constitutiones ipsas, neque Declarationes, aut Ordinationes, exceptis tantùm votis, inducere obligationem ad peccatum mortale, vel veniale, nisi adducantur expressa signa huius obligationis, qualia sunt duo adducta. Et quidem in ipso Constitutionum loco non dicitur expressa esse debere signa, ipse autem sapientissimus Magister id pro comperto habet attento Capitis illius tenore: quia cùm sola illa duo ponantur, | minimè id verum haberet, si alia esse signa possent. Vnde esset fortè qui diceret eamdem vim habere verba ista: In nomine S. Parentis nostri IGNATII. In nomine Pontificis supremi Religionum Prælati. In virtute iurisdictionis & potestatis meæ, seu auctoritatis. In virtute Epistolæ de Obedientia Parentis nostri. Et sic aliter.
258
*Accedit doctrina aliorum ex nostra So
cietate Doctorum. P. Lessius de Iustitia Lib. 2. n. 76. vers. 3. sic ait: Si præcipiat in virtute Sanctæ obedientiæ, tenetur obedire sub mortali, tunc enim Superior ex more Religionibus vsitato intendit illum obligare quantùm potest, atque adeò sub peccato mortali. Si autem hac forma præcipiendi non vtatur, non videtur velle obligare sub peccato mortifero, nisi id aliundè constet. Sic ille, addens statim non obstare materiæ grauitatem, & cum co posse componi etiam neque sub veniali obligationem extare. Quem de Societate loquens adducit P. Thomas Sancius Lib. 6. Operis moralis. Cap. 4. n. 70. in eo non probans generaliter eius doctrinam, quòd
Etiam pro veniali.
dixerit tunc dari obligationem sub veniali quando superior præcipit, quia id tantùm est verum extra Societatem Iesv, & vbi similis esset Constitutio, & dum vteretur verbis præcepti, vel æquipollentibus præcepto. Qui in præcedentibus adducta Constitutione sic scribit: Atque ita nec obligaret ad culpam præceptum Superioris in illa, & si
P. Thomas Sancius.
vteretur expreßis præcepti verbis, vt Præcipio, Iubeo, vel strictè præcipio, vel, sub præcepto iniungo. Sed iuxta id decretum & vsum oportet Superiorem ampliùs explicare suam voluntatem. Hæc ille. Pone ergo R. P. Claudium in statuto suo sic dixisse: strictè præcipimus, loco verborum illorum, Seuerè statuimus: Plus certe roboris videtur forma illa loquendi prior habere, vt est compertum; & tamen obligatio tunc etiam sub peccato non deberet agnosci: ex quo fit neque in ea, qua est vsus, talem obligationem extare. Et ita quidem dictus Pater, non obstante eo, quod dixerat. n. 43. & 44. scilicet verba illa, strictè vel arctè mandamus, innuere obligationem sub mortali, quod non est trahendum ad Societatem, licet traditum etiam generaliter à P. Azor Tomo 1. Lib. 5. Cap. 6. Quæs. 5. P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 4. Puncto 3. n. 4. post Constitutionem adductam probat ne
P. Palaus.
que obligationem ad pœnam esse sub peccato, sic arguens: Subire pœnam ob transgressionem Regulæ, est quædam Regula & constitutio absolutè lata absque additione Nominis IESV Christi, vel virtutis obedientiæ; ergo illius omißio per se peccatum non est. Sic ille, adducens pro eo PP. Sancium, Suarium & Layman. P. Hermannus Busembaum in Medulla Theologiæ moralis Lib. 4. Cap. 1. Dub. 4. n. 6. §. Respondeo 2. ita scribit: & quidem si præ
P. Busembaum.
cipiat in virtute S. Obedientiæ, In Nomine D. N. IESV Christi, vel simili forma, tenetur obedire sub mortali, quia intendit obligare quantùm potest: sub veniali autem si alia forma vtatur, vel sub nullo: quod consuetudo in Societate IESV approbat. Sic ille aliquos ex citatis adducens. Constat autem consuetudinem talem non futuram firmam, & quam securè possent amplecti Societatis alumni, si Superiores varijs vtendo formulis, cùm aliquid præcipiunt, maiorem essent soliti obligationem intimare. Sic loquuntur alij, vt sit opus maiori cumulo citationum.
259
*Deinde, ex doctrina multorum, iuxta
quorum mentem locutus est Diana Parte 3. Tract. 6. Resolut. 74. in fine, obligatio sub mortali non est admittenda, quoties verba legis aliter intelligi possunt, scilicet sub veniali. Quod quidem tunc intelligendum, quando constat verba aliquam obligationem inducere: vnde si iuxta consuetudinem apud eos, pro quibus lex fertur, obligatio sub peccato non veniat intelligenda, multò magis videtur submouenda. Et ideò P. Thomas Sancius citato n. 43. contra Ledesmam ait, quòd si in lege dicatur Sub præcepto, non est obligatio
sub mortali, quia cùm præceptum sit commune peccato veniali & mortali, non est cur additum importet obligationem sub mortali. Et certè, cùm adeò grauis sit, oportet verbis omnino expressis iniungi. Et ita de Societate loquens P. Palaus suprà Prenoto. 2. n. 7. sic ait: Vnde in Socie
P. Palaus.
tate IESV cautum est, præceptum Superioris nullam obligationem inducere, quantumcumque verbis præceptiuis vtatur, nisi addat In virtute obedientiæ, vel
Quid pro Societate.
In Nomine IESV Christi (atque idem credo si adderet, In virtute Spiritus sancti) Sic habetur &c. Sic doctus Pater, cui in eo, quod de illa forma, In virtute Spiritus sancti, dicit se credere, patronum habet P. Thomam Sancium citato n. 43. qui & secutus alios.
260
*His addendum, verbum statuimus nul
lam ex se obligationem sub peccato inducere, sicut & verbum Ordinamus, vt tradit P. Thomas Sancius citato n. 44. de quo & n. 40. & licet ibidem doceat quòd quamuis ita sit, nihilominùs ratione additi possint id habere, additum tamen tale esse debere significat, vt alijs verbis præceptiuis adiunctum obligationis sit manifestæ signum: vt, statuimus in virtute obedientiæ &c. Ne
De particula seuerè. iterum.
que potest dici talem esse particulam Seuerè, quia iam non esse talem euicimus. Quod & modò confirmo, quia addi potest verbis, quibus nullum proptereà præceptum indicetur, vt si dicatur, Seuerè moneo, iniungo: quod & de verbo Volumus communiter dicunt Scriptores, vt videri potest apud eumdem citato n. 40. Pro quo & addo Regulam Sacerdotum. 16. in qua sic dicitur: In audiendis Confessionibus, feminarum præsertim, Se
Regula Sacerdotem Societatis.
ueros potiùs se, quàm familiares exhibeant: in vniuersùm tamen paterna quædam & spiritualis grauitas in eis eluceat. Sic ibi, vbi manifestum est seueritatem non ad imponenda grauamina pœnitentibus, sed ad modum cum eis agendi serium & grauem pertinere.
261
*Ex quibus satis videtur constare Ordi
nationem & Instructionem dictam sub mortali nullatenus obligare; immò nec sub veniali, quia pro obligatione tali nullum est fundamentum; licet negandum non sit potuisse illius Auctorem sic obligationem statuere, vt cum P. Lessio citato n. 76. multi Scriptores affirmant, de quo & Nos in Thesauro. Tomo 1. Tit. 1. n. 27. & Tit. 2. n. 3. 96. & seqq. & quidem ad huiusmodi obligationem statuendam, vel statutam in Decreto aliquo asserendum, inusitata penitus via incedendum est, quia & inusitatum id in Societate hucusque fuit. Grauia præcepta in vsu esse negare non pos
sumus, quando conuenientia iudicantur. Et communium quidem Catalogus ex Congregationis 8. præscripto editus, quibus & addita nonnulla | alia, sine ijs, quæ in singulis Prouincijs peculiaria esse solent, & quæ priuatim possunt ab immediatis etiam superioribus imponi. Quòd autem præcepta sub veniali obligantia fuerint, tali genere obligationis expresso, inauditum est, & à Societatis stylo prorsus peregrinum. Et meritò quidem, quia si res est grauis, meliùs grauis pœnæ interminatione, bono, quod intenditur, consuletur. Si leuis, alienum ab spiritu Societatis id fuerit, qui alius esse non debet à Spiritu Diui Parentis sui. Et quod ad materiam grauem spectat, cùm sententia satis recepta sit non posse circa illam obligationem esse leuem, in perplexitatem noxiam deuoluerentur subditi, si ita esse sibi persuaderent, vel nihili talia præcepta facerent, cùm constet illis superiores nullo modo voluisse obligare sub mortali, cùm aliàs sub veniali iuxta prædictam sententiam noluerit obligare.
262
*Hoc ergo circa negotium præsens quoad
remouendam obligationem, quæ reipsa adsit, constituto; difficultas circa possibilitatem talis obligationis insurgit. In qua certum videtur esse possibilem circa omnes illos actus, qui in eâdem habentur Instructione, & externi sunt, verbisque illis continentur: Vt omnes superiores diligenter caueant, ne, vel ipsi, vel Nostrorum aliquis supradictam doctrinam vsquàm introducant, nec illam publicè aut priuatim doceant. Introductio enim diuersum quid esse potest ab eo, quod additur de non docendo publicè vel priuatim: solùm scilicet dicendo Doctores Classicos sic docere, & vsum esse licitum iuxta illos, vnde & iuxta illum operari posse, quod docere non est, sed potiùs magisterio aliorum duci; & sic introduci potest, dum res inter aliquos mutua communicatione tractatur: vnde & constat prohiberi sub præcepto posse. Docere autem plus est, cùm magisterium importet, vnde publicè id fieri cauetur; & ijsdem etiam priuatim iniungitur ne id faciant, quia magistri solent priuatim consuli, & ita etiam docere priuatim. Et quod de introductione dicitur, ad superiores videtur specialiter directum, quia ad illos præcipuè spectat vsus, neque suo in munere magistros agunt, seu Professores rerum moralium, sed rectores, licet aliàs in illis versatos esse oporteat; id quod in Societate iuvat generatim obseruare, Deo scientiarum Domino suffragante: & quidem si Dominicanis Patribus licitum & sanctum est magistros suos iuramenti religione constringere ne doctrinas valde probabiles, Diuo tamen Thomæ contrarias, tueantur: cur non Iesv Societati licebit eas prohibere, quas instituto suo minus aptas iudicarit? Circa hoc ergo non est admittenda dubitatio.
263
*Illud difficilius quod sequitur: Nec ea
vtantur vllo modo; sed ita prorsus in omnibus se gerant Confessarij ac si in Confessione nihil penitus audiuissent. Nam hîc iam de actu interiori agitur: tales autem non posse præcipi ab Ecclesia vidimus. n. 254. neque occurrit vnde in Societate possint eius alumni amplius obligari. Id quod ex doctrina P. Lessij comprobari potest, quæ & est communis, & extat apud ipsum Lib. 2. citato. Cap.
6. n. 44. vbi inquirit, an Prælatus possit imperare subdito actum formalem obedientiæ, quòd scilicet aliquid efficiat ex motiuo implendi præceptum? & respondet negatiuè bonis adductis rationibus, inter quas est illa. Quia actus interni se
P. Lessius.
cundùm se præcipi humana potestate non possunt. Sed solùm vt sunt necessarij ad constituendum actum externum in aliqua specie virtutis, vt plerique Doctores tenent vel si possunt præcipi, non tamen omnes, sed ij tantùm, ad quos iure diuino, vel naturali, absque determinatione temporis, loci, vel modi adstringimur, in quibus potestas Ecclesiæ hæc potest determinare. Sic ille, omittens tamquàm planum nullam ex duabus illis rationibus in casu, de quo agebat, locum habere: quem adducit & sequitur P. Thomas Sancius Lib. 6. cit. Cap. 1. n. 6. Neutro autem ex Capite confingi potest in nostro casu obligationẽobligationem posse ad actum interiorem extendi. Non quidem ex primo, vt scilicet actus præceptus constituatur in aliqua specie virtutis, quia id tunc accidit quando actus externus per se est imperabilis, vt ieiunium, clausura, vigilia, peregrinatio, vbi directè & principaliter non agitur de actu interiori, de quo Ecclesia iudicare non potest; quod tamen in casu præsenti secus accidit, vbi prohibitio actum interiorem præcipuè respicit, vt patet ex eius tenore, dum dicitur: Notitia per Confeßionem habita nullus vtatur. Præterquam quòd cùm dicitur posse imperari actum internum vti necessarium ad effectum dictum, supponitur potestas imperandi actum externum cum respectu illo, vt in exemplis adductis constat: quod suppositum in casu nostro negatur ob præfatam rationem. Ex secundo autem capite manifestum est imperio non esse locum, quia hîc de temporis, loci, aut modi determinatione non agitur in prohibitis aliàs, vbi nec diuinum, nec naturale præceptum supponitur, quandoquidem opiniones grauium Doctorum secus sentientium agnoscuntur, vt ex proæmio Instructionis liquet.
264
*Id quod roborari ampliùs potest ex eo quod docet P. Suarez Lib. 4. de legibus Cap. 13. di
cto 2. vbi statuit non posse Ecclesiam prohibere vel punire actum externum per se bonum ex obiecto & circumstantijs, propter solum defectum, quem accipere potest ex affectu interno, vel intentione operantis. Vt esset v.verbi g.gratia, punire per legem dantem eleemosynam propter vanam gloriam, etiamsi exteriùs non demonstraretur; vel quidpiam simile. Iuxta hæc ergo in negotio præsenti videtur philosophandum, in quo non eadem, sed maior ratio deprehenditur. Eleemosyna enim de se actus est merè voluntarius & spontaneus non importans obligationem, nisi in casibus peculiaribus, & ita non vndique bona ex circumstantijs, quia deest illi circumstantia obedientiæ, quam haberet, si præcepta esset; licet aliàs honesta & meritoria sit. Atqui bono subditi Superiorem consulere, & occasiones peccandi, ac scandala remouere, non solùm est ex circumstantijs externis, obiecto bonum & honestum, sed grauiter obligatorium: ergo in casibus, in quibus non est iure diuino prohibitum, nequit ex eo respectu prohiberi ab Ecclesia, quod fuit ex notitia per Confessionem habita. Vbi applicari potest quod idem Pater præmiserat nu. 17. vbi pro
bauerat non posse ab Ecclesia præcipi actum interiorem, ratione cuius actus exterior sit honestus, aut meliùs fiat, quia talis modus necessaríus non est, neque est conueniens, quia est de re occul|tißima, & periculis exposita, & ideò verosimilus est non esse materiam ipsam ad legem humanam.
265
*Quibus non obstantibus, pro parte con
traria argui potest. Primò: Nam votum obedientiæ in Societate amplissimam habet materiam, vt constat ex Parte 3. Constitut. Cap. 1. §. 23. vbi ita loquitur Diuus Parens: Expedit in primis ad profectum, & valdè necessarium est, vt omnes perfectæ obedientiæ se dedant, Superiorem, (quicumque ille sit) loco Christi: D. N. agnoscentes, & interna reuerentia & amore eum prosequentes: nec solùm in executione externa eorum, quæ iniungit, integrè, promptè, fortiter, & cum humilitate debita, sine excusationibus & murmurationibus obediant, licet difficilia, & secundùm sensualitatem repugnantia iubeat: verùm etiam conentur interiùs resignationem, & veram abnegationem propriæ voluntatis ac iudicij habere; voluntatem ac iudicium suum cum eo, quod Superior vult & sentit in omnibus rebus (vbi peccatum non cerneretur) omnia conformantes: proposita sibi voluntate ac iudicio Superioris pro regula suæ voluntatis & iudicij, quo exactiùs conformentur primæ ac summæ regulæ omnis bonæ voluntatis ac iudicij, quæ est æterna bonitas & sapientia. Sic ille: quod in Summarium Constitutionum transductum, & habetur §. 31. Ex quo palàm videtur constare id quod de amplissima obedientiæ materia in Societate dicebamus, quandoquidem id solùm ab eius amplitudine exemptum vbi peccatum cerneretur. Vbi & etiam apparet multos interiores actus ad perfectionem obedientiæ spectantes iniungi, vt ibi: Interna reuerentia, & amore. Et in ijs quæ sequuntur.
266
*Circa quod ita scribit P. Lessius Lib. 2.
P. Lessius.
de Iustitia Cap. 41. n. 75. §. Vltimo. Alterum est Regulas & Constitutiones in diuersis Religionibus esse varias, ac proinde potestatem præcipiendi, & obligationem obediendi variam, & ad plura vel pauciora prout Regula disponit, extendi: Nam in Regulis Minorum Cap. 10. præcipitur vt obediant in omnibus, quæ non sunt contra Regulam vel animam. In Constitutionibus Societatis IESV, vt obediant in omnibus, in quibus non cernitur manifestum peccatum. Itaque omnia supra dicta, quando iusta caussa præcipiendi subest, censentur secundùm Regulam præcipi, & subditus teneretur ex vi voti obedire. In alijs Ordinibus obligatio obediendi non tam latè patet. Sic ille. Pro quo & Illustrissimus Caramuel in Theolo
Caramuel.
gia morali n. 1542. ita loquitur: Si iuraueris, aut voueris vnam contradictionis partem defendere, aut
iuxta vnam operari, & sit ipsa melior opposita, aut proximo vtilior, stare promissioni teneberis. Vnde Patres Iesuitæ, quia promittunt obedientiam in omni materia, quæ non sit euidenter mala, posito Superioris præcepto tenebuntur, iuxta minùs probabilem sententiam operari, sicut etiam actiones probabiliter malas elicere. Hæc ille. Ex quibus argui secundò potest.
267
*Sicut & Tertiò ex ijs, quæ docet P. Suarez Tomo 4. de Religione Tract. 10. Lib. 4. Cap. 12. vbi ex professo quæstionem agitans de materia obedientiæ in Societate, & quàm sit illa ampla, adducto Constitutionum loco, & alio ex Parte 6. Cap. 1. §. 1. vbi id quod erat dictum de peccato, ampliùs declaratur in Glossa eamdem, quam
Constitutiones habente auctoritatem, vt ibidem dicitur: sic enim Lit. B. Huiusmodi sunt illæ omnes, in quibus nullum manifestum est peccatum: censet tamen non ita latè patêre, vt suas limitationes
3. Ex doctrina. P. Suarez.
non habeat, quod doctè prosequitur à nu. 10. sed nu. 14. & 15. id addit, quod præsentem caussam videtur non parum promouere: sic enim in priore ait: Atque hoc etiam satis est vt subditus Societatis dicatur habere pro regula voluntatem sui Superioris: quia finis & institutum Societatis adeò vniuersalia sunt, vt omnes actiones hominis, quæ moraliter loquendo in vsum venire possunt, comprehendant. In posteriore, ita loquitur: & ita etiam responsum est ad generalem obiectionem in contrarium factam: nam illa solùm probat posse hîc adhiberi limitationem aliquam ex fine & instituto Societatis; tamen quia hi termini totam ordinariam vitam hominis circumscribunt, non possunt ob eam caussam excipi, nisi quædam præcepta valde extraordinaria, & aliena ab instituto Societatis, quæ magis possunt cogitatione fingi quam in vsum venire &c. Quisautem non videat id, quod
Instructio, de qua agimus, continet, nihil alienum ab instituto Societatis præseferre, immò ei esse valde conformem? quandoquidem valde conducit ad rectam administrationem Sacramenti Confessionis, quæ in Societate viget eximiè. Et licet omnibus Religionibus valde conueniens esset lex similis, quæ tamen in illis non videatur extare; non ideò in Societate potest conuenientia cautionis huiusmodi, licet sit specialissima ob communem alijs titulum, denegari. Sicut in alijs multis euenit, quæ Societas habet peculiaria in ordine ad votorum exactam obseruantiam. Sic pro præsentia socij in visitationibus feminarum seueræ Ordinationes extant, & in Prouincijs nonnullis præcepta, sicut & in Confessionibus ægrotantium Monialium. Item ne in prædijs feminæ habitationem Nostrorum ingrediantur: & quod generalius est, & satis notum, circa doctrinam de paruitate materiæ in re venerea, ob exiguam scilicet delectationem deliberatè quæsitam, quin etiam & admissam. Et sic alia circa vota paupertatis & obedientiæ, atque ambitionem propulsandam, ab omnibus benè sentientibus collaudata.
268
*Ex eo autem quòd præceptum circa in
teriorem actum versaretur, non videtur hærendum, & sic argui Quartò potest: Nam licet omni suppositione sublata communis sit amplectenda doctrina, ea tamen stante, aliter sentiendum. Pro quo est satis accommodatum documentum P. Suarij Lib. 4. de legibus. Cap. 13. n. 28. vbi respondens ad Textum obiectum ex Cap. Commissa.
Cap. Commissa in 6.
§. Ceterum. de Electione. in. 6. vbi statuitur pœna priuationis contra eum, qui recipit Beneficia absque intentione suscipiendi debitum Ordinem
intra annum, nisi mutata voluntate ordinetur, sic ait: Vera ergo responsio mihi esse videtur, illam non esse propriam pœnam propter interiorem culpam etiam adiunctam externo actui de se non malo, nec etiam esse obligationem restituendi propter defectum in officio, vel seruitio beneficij: sed fuisse prudentem ordinationem Ecclesiæ, quæ statuit vt non daretur beneficium homini non ordinato, nisi sub illo onere & conditione. Vnde ex quo fuit conditus Canon ille, eo ipso quòd talis persona acceptat beneficium, acceptat illud cum tali onere, & ideò si non implet conditionem, non facit fructus suos, quia Ecclesia illi non | contulit ius ad illos. Nec est inconueniens quòd Ecclesia, licet non iudicet de occultis, det beneficium sub conditione occulta & interna, quia ad hoc non est necessarium vt ipsa iudicet de illa conditione. Sed satis est quòd recipiens beneficium de illa iudicet, & per iudicium suæ conscientiæ teneatur ad restituendos fructus, quos non facit suos sine alio iudicio Ecclesiæ. Sæpè enim in collatione aliquo exteriùs facta includitur conditio interna ex parte suscipientis; vt cùm Episcopus confert Ordines alteri, ibi est conditio inclusa, quòd ille habeat intentionem recipiendi illos, & ego possum dare eleemosynam pauperi sub conditione explicata illi, quòd habeat intentionem orandi pro me; & si illam non habeat, non fiat Dominus eleemosynæ. Quid enim vetat id fieri? Cùm liberè possim disponere de re mea pro vt libuerit. Ita ergo potuit Ecclesia disponere circa Collationem beneficiorum, &c.
269
*Ad hunc ergo modum se res habere po
test in casu, de quo loquimur. Nam ingrediens Societatem, sub ea conditione ingreditur, vt imperari illi possint omnia, in quibus peccatum non cernitur manifestum, licet cum limitationibus debitis, quòd scilicet illius sint Instituto conformia, licet actus internos concernant; & talem esse hunc, de quo est quæstio. Quòd autem talis conditio subsit, ex eo ostenditur, quia omnibus sic ingressis proponitur perfectæ obedientiæ forma, iuxta quæ ex Constitutionibus vidimus. n. 265. & 267. Sicut etiam constat ex Formula Instituti proposita Paulo Tertio, & Iulio Tertio, vt constat ex Bullis eorum primis; cuius est illud exordium: Quicumque in Societate nostra, quam IESV nomine insigniri cupimus, vult sub Crucis vex
illo Deo militare &c. Circa obedientiam autem sic subiunctum: Voueant singuli se in omnibus, quæ ad Regulæ huius nostræ obseruationem faciunt obedientes fore Societatis Præposito. Ille autem iubeat ea, quæ ad consecutionem propositi sibi à Deo & à Societate finis cognouerit esse opportuna & inferius sic: Subditi verò, tum propter ingentes Ordinis vtilitates, tum propter numquàm satis laudatum humilitatis assiduum exercitium, Præposito in omnibus, ad Institutum Societatis pertinentibus parêre semper teneantur, & in illo Christum veluti præsentem agnoscant, & quantùm decet reuereantur. Sic ibi. In Examine item Cap. 1. sic præscribitur. §. 13. quod & inuiolabiliter obseruatur: Videre vnusquisque, & considerare debet Diplomata Apostolica Societatis, & Constitutiones ac Regulas, quas in ea est obseruaturus, idque non semel. Primùm enim id fiet dum in Domo Primæ Probationis erunt &c. Pro quo & Cap. 4. §. 33. sic dicitur: Ad maiorem fir
Examen pro admittendis.
mitatem omnium, quæ sic narrata sunt, & ad maiorem spiritualem profectum eius, qui examinatur, interrogetur, an omnino obedientem se exhibere in omnibus, quæ hîc dicta, & declarata sunt, velit &c. Ex quibus apparet sub conditione circa obedientiam eos in Societatem admitti, qui eius volunt Institutum amplecti, obedituri inquam sicut Christo in Superiore agnoscendo, quem constat ea etiam quæ ad interius forum spectant, posse præcipere, ea tamen moderatione circa praxim adhibita, quæ & in Formula Instituti habetur, vt vidimus, dum Præpositus ea iussurus dicitur, quæ ad specialem Societatis finem spectant, & esse possunt ad illius consecutionem opportuna.
270
*Et licet valde verosimile sit multa esse
in Constitutionibus & Regulis, quæ solam vim Consilij continent, & ad perfectionem tantùm conducunt, quod Societatis Scriptores obseruant, vt videri potest in P. Suario Tomo 4. de Religione Tract. 10. Lib. 4. Cap. 12. n. 10. & seqq. & Cap. 13. 14. & 15. ex quibus specialius Cap. 14. nu. 8. & 10. P. Thoma Sancio Lib. 6. Cap. 2. n. 16. P. Palao Tomo 3. Tract. 16. Disput. 4. Puncto 4. n. 3. & alijs; id circa casum, in quo sumus, dici nequit, vbi non de perfectione tantùm agitur, sed de re summæ conuenientiæ, vt in Instructione dicitur, & res ipsa sua se luce manifestat. Cùm autem, vt diximus; secundùm præsentem statum Instructio præfata sub peccato lethali non obliget, si aliquando talis articulus venerit, vt circa imponendam obligationem huiusmodi deliberandum sit, tunc quidem quæ à nobis proposita sunt aliquali esse adiumento poterunt, eritque illud laboris huius non exiguum præmium, si contingat Societatis commodo, cui debere me recolo spiritualem originem & profectum, vt alias à Diuo Hilario dictum, aliquatenus subseruire.
271
*Si illud modò addiderim, quod P. Suarius docet Tomo 4. & Tract. citatis Lib. 8. Cap. 5. n. 15. post adductam n. 14. Instructionem dictam sic locutus: Intelligendum autem necessariò hoc est
quando non interueniret obligatio præcisa ipsius Superioris, qui ex officio tenetur auferre à subdito moralem occasionem peccati, etiamsi illam in Confessione nouerit, quando sine vlla reuelationis suspicione auferre potest: tunc autem debet priùs monere suæ obligationis, & illum inducere vt consentiat, & acceptet sibi talem occasionem auferri, cùm in remedium animæ suæ id facere teneatur. Prohibitio ergo illa intelligenda est pro his euentibus, in quibus non necessariò, sed ob vtilitatem talis notitia ad illum vsum applicari posset: & quia hoc regulare est (illa enim necessitas præcepti rara est) ideò regula simpliciter negatiua circa hoc constituitur. Sic ille: quod est animaduersione dignissimum, neque alienum à sensu Societatis, quandoquidem To
mus dictus post eius obitum prodijt, & quæ ad Societatem spectant, diligenter obseruata, vt dici nullo modo queat permissum illud ob Auctoris reuerentiam, cui certè iam mortuo, etsi omnino debita, suppresso illo intelligentiæ modo minimè detractũdetractum videbatur. Iuxta illam ergo quoties Superior ex notitia habita aliunde remouere subdito occasionem peccandi grauiter teneretur, tenetur etiam ea per Confessionem adepta, si stare id sine suspicione reuelatęreuelatæ Confessionis possit, etiamsi ille certò sibi persuadeat id proptereà fieri, ob admonitionem adhibitam, & mutua vtriusque obligatione circa illud declaratâ. Vnde etiamsi subditus non probet Superioris determinationem, hic progredi in negotio poterit, quia hîc non agitur de petenda licentia, sed de succursu animæ, & ne circa se aliquid fieri indebitum conqueratur. Tenetur siquidem ille in id consentire, aliàs non erit capax absolutionis, cùm in manifesta suæ perditionis occasione perseuerare velit.
272
*Quod verò addit pro maiori declaratio
de regulari vsu ad vtilitatem spectante, non ad necessitatem, pro qua præceptum vrgeat, ita accipiendum, vt etiamsi Instructio sub lethali peccato obligare dicatur, similiter tenendum sit, | quia intelligentia talis non fundatur in speciali genere obligationis, sed in generali doctrina, quod leges circa ea versentur, quæ regulariter accidunt, non verò circa illa, quæ talia non sunt, & vbi præceptum maius vrget: id quod Doctor Eximius significauit verbis illis parenthesi comprehensis: Illa enim necessitas præcepti non est: præcepti inquam diuini, de quo num. 13. fuerat locutus exponens Decretum Clementis VIII. & quod ibi generaliter dixerat de non prohibito vsu notitiæ in Ordine ad spiritualem gubernationem, sed tantùm exteriorem, à quo tamen Societas abstinere n. 24. adducta Instructione præmiserat, modò ita temperat, vt & generaliter non liceat, & tamen in casibus præfatis locum habere fateatur.
273
*Instructione igitur eam vim absolutè ha
bente, quam Diuus Fundator habere voluit ea, in quibus votorum substantia non vertitur, aut signa illa grauioris obligationis, de quibus dictum, non adhibentur; nihilominùs pcccare in eo grauiter Superiores possunt, si per eorum incuriam, aut quod deterius est, conniuentiam aut conspirationem, contrarius vsus inualescat; ob generalem Doctorum sensum circa Superiorum obligationem in ordine ad obseruantiam Regularum & Constitutionum, quæ sub lethali quidem est, etiamsi nullam conscientiæ obligationem iniungant. Non enim id tantùm de fundamentalibus intelligendum, sed etiam de alijs auctoritate Religionis dispositis, vt sunt Capitulorum Acta, & in Societate Congregationum Generalium Decreta & Canones, atque aliæ Generalium Ordinationes, ab eisdem Congregationibus approbatæ, & pro legibus inter alias publicatæ, qualis est Instructio, de qua agimus à Congregatione 1. peculiarem auctoritatem consecuta. Pro quo videri potest Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iustitia
Cardin. Lugo.
Disput. 9. Sect. 2. n. 21. cum alijs locutus, & asserens inobseruantiam circa Regulas, quæ tamen ex se non obligant subditos ad peccatum etiam veniale, posse in illis esse peccatum mortale, quia in hac ipsa negligentia Prælatus deficit grauiter obligationi, qua ex munere suo tenetur consulere potissimùm bono spirituali & profectui subditorum, & obseruantiæ regularis, quæ per huiusmodi defectus toleratos maximè labefactatur. Et n. 22. subdit quòd grauis esset materia, si ob Prælati negligentiam culpabilem Regula aliqua magni ponderis abiret in desuetudinem, qualis esset in Ordine obseruanti Regula prohibens ingressum in aliena cubicula &c. Quis autem non videat Instructionem, de qua est sermo, magni esse momenti, ex cuius neglectu incommoda possunt non exigua procedere, si iuxta omnia quæ continet, negligatur. Quæ autem illa sint vidimus n. 262. & 263. Quia verò circa illa potest esse paruitas materiæ, vt citatus Cardinalis tradit n. 22. quæ tunc contingeret, cùm, vt ipse ait, si non ita frequenter, sed aliquando fierent: quæ
videlicet contra RegulāRegulam aut Constitutionem magni ponderis sunt, in nostro id casu pariter admittendum: si videlicet Superior semel aut iterùm tali vteretur notitia, aut aliquo id priuatim docente dissimularet: non ita si publicè: quia ad vsum talem introducendum, quod Instructio vetat, nullus esse modus accommodatior potest: sic enim ad omnes doctrina peruenit, sine difficultate excipienda, cùm à Prælatis tolerata videatur. Pro quibus hæc satis doctiorum iudicio trutinanda.
SECTIO XIII.

SECTIO XIII.

Vtrum Indi, qui aliqua ob inuincibilem ignorantiam non reputata peccata in Confessione tacuerunt, teneantur illa post sufficientem malitiæ notitiam confiteri. Vbi generalis circa hoc doctrina.
274
*NOn Indis solùm aptanda quæstio,
Qui affirment.
licet de illis inquirat, quia in ipsis huiusmodi ignorantiæ esse frequentissimæ solent. Et affirmatiuè respondendum videtur, quia hanc esse communem omnium sententiam Doctorum, testatur Diana Parte 3. Tract.
Diana.
4. Resolutione 108. & Parte 10. Tract. 14. Resol. 19. Leander à Sacramento Tomo 1. Tract. 5. Quæst.
Leander à S. Sacram.
69. vbi pro eo adducit Nauarrum, Syluestrum, P. Vasquez, Bonacinam, & alios, quibuscum ipse sentit, sicut & Diana, qui citat Ochagauiam, & P. Reginaldum. De constanti etiam Doctorum sensu testatur Ludouicus à S. Raymundo Tomo 1.
Ludouicus à S. Raymundo.
Tractat. 1. Resolut. 35. vbi propterea sententiam Bordoni negatiuam, quam & ille amplectitur, pergit ostendere non ideò improbandam, quia singularis, eo quòd doctum patronum habeat, & solidis fundamentis innitatur, iuxta fatis receptam inter Scriptores sententiam, de qua & Nos in Appendice Sectionis 1. §. 3. & alibi.
275
*Dico Primò. Sententia negans in casu,
de quo loquimur, non est singularis eo quòd Doctorum communis sensus refragetur. Id probo. Quia si ita esset, ij maximè Auctores pro assertione starent, qui pro eadem allegantur. Atqui hoc non ita se habet: ergo nec illud. Maior est aduersantium, & Minor ostenditur: nam qui citantur à Diana & Leandro hi sunt: Nauarrus in Cap. Fratres, de Pœnitentia Dist. 5. n. 82. & Consilio 3. de Pœnitent. & remiss. Syluester V. Confessio 1. Quæst. 8. P. Vasquez de Pœnitentia, Quæst. 92. Arti. 3. Dub. 1. Bonacina Tomo 1. Disput. 5. de Pœnitentia, Quæst. 5. Sect. 2. Puncto 2. n. 6. P. Reginaldus Tomo 1. Lib. 6. Cap. 5. Sect. 3. num. 153. Beia Parte 1. Cap. 9. Atqui Doctores isti id non tradunt, vt constabit legentibus, quorum fidem appello: immò ex eorum doctrina oppositum deducitur non obscurè, dum à repetendis Confessionibus sic ignorantes excusant: quod non solùm respectu aliorum peccatorum, quæ Confessi bona fide sunt, sed simpliciter affirmant sine expressione obligationis respectu ignoratorum. Quòd si aliqui eam exprimunt, ideò est quia inculpabilem ignorantiam dicunt deesse non posse circa grauitatem peccati, licet circa obligationem confitendi inuincibilis esse possit: quod benè explicat P. Vasquez elucidans doctrinam Nauarri, qui primum se distinctionis talis auctorem videtur agnoscere, citato loco de Pœnitentia. Neque alia est mens P. Reginaldi, dum sic loquitur:
P. Reginal.
| Ita vt sufficiat pœnitentem ipsum in sequenti Confeßione peccatum omissum declarare. Et inferiùs. Non tenentur iterare Confessiones eorum, quæ confessi fuerunt legitimè, sed tantùm eorum, quæ omiserunt. Siquidem præcesserat illud: Etiamsi error vincibilis fuerit. Quod & in Beia videre licet: vnde non vrget, dum concludit sat esse, si postquàm mortale esse nouerunt, confiteantur: pro quo citat Syluestrum & Nauarrum nihil plus dicentes, quod & faciunt alij, omnes enim Nauarrum suæ assertionis patronum laudant, sicut & ille Prioratem, vnde iuxta illius sensum accipiendi.
276
*Quod & de Petro de Ochagauia dicen
Ochagauia
dum, qui Tractat. 2. de Confessione Sacramentali, Quæst. 31. num. 7. ita scribit, Cùm quis in pueritia omisit confiteri peccatum aliquod, quod inuincibiliter ignorauit esse mortale, & posteà cognouit mortale esse, satis est illud solùm confiteri, & non alia, quia ea fuerunt legitimè confessa. Ita Nauarrus in Enchiridio Cap. 9. n. 12. Syluester v. Confessio 1. Quæst. 3. &c. Sic ille: qui de suo addidit illud, Satis est illud solum confiteri, quod apud Nauarrum non extat, sed iterandas non esse Confessiones: potuit autem addere nihil contrarius eidem, quia iuxta eundem locutus, si locutus vt debuit: citans enim pro se Auctorem, in eo debet citare sensu, quem verba Auctoris præseferunt: non alium autem fuisse Nauarri eo loco constat, quia se remittit ad definita à se in Cap. Fratres iam adducto. Item, quia Syluestrum exscribit sic loquentem citata
Syluester.
Quæst. 3. Similiter qui ex nescientia, putà, quia non credit esse peccatum, excusatur: quia licet aliquando non excuset hoc quin talis peccet, dum talis agit contra legem Dei aut naturæ, excusat tamen ne peccet non pœnitendo, vel non confitendo specialiter, sed solùm in genere confitendo ignorata, id est, non cognita, & oblita. Vnde pueri & puellæ nouiter cognoscentes esse mortale, quod aliàs scienter omiserunt confiteri ex nescientia grauitatis eius, non tenentur iterare Confessionem. Sic ille: qui ex his, quæ subdit locutum se de nescientia, quæ peccatum non excusat, licet excuset Confessionem, quia in ea esse ignorantia inuincibilis potest, iuxta Nauarri intelligentiam à P. Vasquez, vt vidimus, illustratam, & receptam à P. Suario Disput. 23. Sect. 4. nu. 6. satis reddidit manifestum, dum ait: Quod Summa Angelica verum credit, etiamsi tali peccato erat annexa excommunicatio. Sed hoc est magnus error eius, vt patebit infra, Confessor. 3. §. 8. vbi probat absolutionem datam excommunicato esse nullam. De peccato ergo agebat, quod ignorantia non excusabat; vnde & dicere meritò potuisset in Confessione aperiendum, dum luce maiori accedente de illius constitit grauitate, culpabili inquam ignorantia depulsa.
277
*Iam ex aliorum Theologorum doctrina
eadem veritas demonstranda: cum nos enim docent materiam Confessionis Sacramentalis solùm esse peccata post Baptismum commissa, vt videri potest apud P. Suarium Disput. 22. in principio, Cardinalem Lugo Disput. 16. nu. 1. P. Arriagam Disput. 31. nu. 1. P. Martinon Tomo 5. Disput. 50. nu. 58. & 45. & alios determinationi Concilij
Concilium Trident.
Tridentini generaliter obsecutos, in cuius Sessione 14. Cap. 5. sic habetur: Ex institutione Sacramenti Pœnitentiæ iam explicata, vniuersa Ecclesia semper intellexit, institutam etiam esse à Domino integram peccatorum Confessionem, & omnibus post Baptismum lapsis iure diuino necessariam existere. Sic ibi. Quod quidem dum & statuunt, & explicant, nullam esse obligationem confitendi nisi peccata, quæ verè commiserint, aut quæ saltim sub dubio talia habeantur, in quo etiam sunt iam multi aliter sentientes: ex eo planè conficitur iuxta ipsorum mentem illa non subiacere Sacramentali iudicio, de quibus dici nequit esse commissa, dum non sunt mortalia peccata reputata.
279
*Prætereà, receptissima sententia est
eum, qui probabiliter iudicat aliquid à se factum aut omissum non fuisse mortale, non teneri illud confiteri. Pro quo P. Thomas Sancius Lib. 1. Operis moralis Cap. 10. n. 76. plures adducit: quod & communiter tradunt qui post eum scripserunt, & quasi pro certo statuit P. Gaspar Hurtadus Disp. 9. de Pœnitentia Difficult. 6. Ex quo euidenter sequitur neque teneri ad confitendum ea, de quibus ipsi constat peccata mortalia non fuisse, cùm ea animi præparatione fuerit, vt si talia sibi esse persuasisset, minimè perpetrasset. Vt cùm D. Paulus in ore percussus Ananiæ Summi Pontificis iussu, eumdem lingua repercussit, dicens: Percutiat te Deus, paries de albate, de cuius digni
Act. 23. v. 3.
tate statim admonitus, addidit sic: Nesciebam. fratres, quia princeps est Sacerdotum, Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices, Exodi 22. v. 28.
280
*Dico Secundo. Non est obligatio confi
tendi ea, quæ non esse mortalia inuincibiliter quis sibi persuasit. Sic citati, & constat ex dictis, quia sola peccata mortalia post Baptismum commissa (aut in ipso Baptismo vt multi docent) sunt materia Sacramenti Pœnitentiæ circa quam, seu remota. Quòd alio Concilij Tridentini Decreto notissimum citato Cap. 5. vbi sic dicitur: Ex his colligitur oportere à pœnitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui dicussionem conscientiam habent, in Confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint &c. Atqui post diligentem sui discussionem deprehendit is, de quo agimus, se mortalis peccati conscientiam non habere in materia illa, circa quam ignorantia extitit: ergo non tenetur illud confiteri. Prætereà. Transgrediens tantùm materialiter præceptum sub mortali obligans, cùm facti plenam notitiam assequitur, non tenetur transgressionem confiteri, vt est perspicuum: vt si quis occidat hominem existimans esse feram, aut ad alienam accedat, credens esse vxorem, aut falsum iurans putans esse verum, & sic alia. Idem ergo in casu nostro dicendum, quia in eo materialis est tantùm præcepti transgressio. Item, supra transgressionem dictam nequit cadere absolutio: ergo non est obligatio confitendi illam. Antecedens constat, quia nequit dici, Absoluo te à peccatis tuis, cùm constet non fuisse peccata.
281
*Ex his constat non esse opus ad probabi
litatem huius sententiæ fundandam, & vitandam singularitatem, ad æstimabiles qualitates P. Bordoni recurrere, vt dictus Pater à S. Raymundo laborat. In quo quidem, vt & superiùs admonui iam cautissimè procedendum ob 27. Propositionem inter alias à SS. D. Alexandro VII. damnatam tenoris sequentis: Si liber sit alicuius Iu|nioris & Moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constat reiectam esse à Sede Apostolica tamquam improbabilem. Et quidem multæ ex præfatis Propositionibus, magnorum Scriptorum sunt, non vnius aut alterius vulgaris Summistæ, qui animosiores esse solent, cùm videant placere, & huius farinæ libellos facilè venditari. Nec mirum magna quandoque dormitare in genia, cùm videamus ingeniorum Phœnicem Augustinum suasmetipsius retractasse sententias, cùm tamen nullus eo in humanis litteris eruditior, in diuinis doctior, in Dei lege peritior, in vitæ probitate clarior. Quem suis etiam in Retractationibus imitatus Cardinalis Bellarminus, & ipse sæculi nostri gloria, sapientiæ & sanctimoniæ spectaculum singulare.
282
*In quo quidem Sedis est Apostolicæ
iudicio omnimodis deferendum; non ita peculiaribus Doctorum quorumdam censuris, in quibus passim deprehenduntur excessus. Pro quo non longè manifestum habemus exemplum, videlicet nu. 276. vbi Syluester magnum errorem Summæ Angelicæ esse profert asserere eum, qui bona fide confitetur, habens peccatum, cui est adnexa excommunicatio, non teneri iterare Confessionem, quando peccatum tale esse mortale nesciebat, licet non inculpabiliter, cùm tamen in Confessione ipsa grauis culpa non admisceatur, quod ex nescientia accidit. Quod
& repetit Quæsito eodem. §. Quintò, secundùm Petrum de Palude, & magis ex professo §. illo 8. Cùm tamen Angeli sententia valde probabilis sit, quam & Suarez dicit esse veriorem Disputat. 22 citata Sect. 7. nu. 1. quam & alibi ex professo probat, & eum secuti quamplurimi. Et verendum sanè ne spiritus ille Syluestri, magni profectò viri, & Summistarum Summi in alios transeat: & verendum magis si fuerit in illis duplex: licet fidendum maximoperè sit, qualiscumque ille fuerit, accedente Apostolicæ Sedis influxu temperandum.
283
*Sed circa Propositionis dictæ damna
tionem aliqua hoc loco addenda, quæ videntur opportuna, & sit illud Primum, non videri damnatam communem Doctorum sententiam, iuxta quam vnius Doctoris opinionem amplecti quis potest, ijs concurrentibus, pro ea firmamentis, quæ boni Auctores exquirunt, quorum plurimos adducit citatus Pater à S. Raymundo Resolut. illa 35. Cùm enim magnorum Scripto
rum sit, & non leuibus fundamentis stabilita, non est existimandum adeò graui damnatione perculsam, cùm legitimæ intelligentiæ locus relictus videatur. Expendendum ergo illud Debet censeri probabilis. Quibus verbis debitum sic censendi profertur, vt non sine Auctoris, aut veritatis iniuria possit aliter pronuntiari. Sic ergo sentientes eos Auctores carpunt, qui Iuniorum quorumdam opiniones improbabiles vocant, qualis est illa de licito vsu Bullæ Cruciatæ apud Religiosos in casibus reseruatis: de duplicato stipendio pro applicatione fructus specialis, antequàm iudicio Sedis Apostolicæ fuisset expuncta, & aliæ non paucæ. Licitum est ergo Scriptoribus, qui ex professo materias, de quibus occurrunt controuersiæ, pertractant, eas improbabiles vocare sententias, quas apud modernos Scriptores solidis fundamentis destitutas deprehendunt.
284
*Deinde (vt sit illud Secundum) cùm
non omnes qui scribunt, ea polleant auctoritate, quam ætas, perpetua lectio, publica Theologiæ professio, & communis æstimatio conciliant: non eo ipso quòd liber prodeat alicuius non ita strenuè in eo puluere versati, licet cum ordinarijs approbationibus in lucem edatur, ea debet prærogatiua frui, vt omnes eius opiniones debeant censeri probabiles. Et hoc est quod SS. Alexander suo Decreto statuit: ne scilicet eo ipso quòd opinio aliqua apud Auctorem modernum extet, debeat probabilitatis honore potiri, & ad praxim possit securè aduocari. Vidi nuper libellum, in quo affirmabat Auctor Virginem in Passione Filij mortuam, addebatque sic communiter docere Doctores; pro quo tamen nullum viderat, sed se audijsse dicentem audiui sui Ordinis Concionatorem, quem habebat pro Oraculo, ita asseuerantem. Circa Missarum stipendium occurrent alięaliæ præter damnatas Decretis SS. Alexandri, leuibus fundamentis subnixæ, in quas forsan seuerioris iudicij pondus incumbet.
285
*Sit Tertium illud, Propositionem il
lam ex eo etiam capite damnari, quòd ad stabiliendam improbabilitatem debeat Apostolicæ Sedis iudicium expectari, cùm possit illa ex communi Doctorum sensu haberi, iuxta quem solet Apostolica Sedes damnationis sententiam pronuntiare. Qui ergo in Auctore aliquo opinionem singularem reperit, aut doctus est, aut imperitus. Si primum, scit ille quid in casu huiusmodi præstare debeat, neque esse cuilibet iuxta propriam phantasiam loquenti conniuendum. Si secundum, scire debet periculosum esse suo iudicio, etiam in ijs, quæ legit ad conscientiæ regimen spectantia gubernare: quod & in opinionibus etiam non singularibus faciendum, in quarum praxi errari sæpè continget, dum sine luce magisterij non securè proceditur. Audiens ergo opinionem, quam legit, non esse probabilem, stare iudicio docti magistri tenebitur, si tamen ille circa id de communi Doctorum Sensu testatur, licet opinio talis non sit à Sede Apostolica reprobata. Quòd si secus contendat, censuræ à SS. Alexandro impositæ subiacebit. Itaque non potest sic argui: Non est reiecta, ergo licita est illius loquela.
286
*Sit Quartum, & illud etiam conside
ratione dignissimum, omnem scilicet Propositionem ab Ecclesia damnatam fuisse improbabilem ab intrinseco: cùm enim opposita sit vera, neque circa id possit Ecclesiæ sensus errare, vt est communis Doctorum sensus, nequit ea, quæ damnata est, solidum fundamentum habere, quo semper caret mendacium. Potuit tamen esse probabilis quoad nos, (& iuxta illam licita operatio) non penetrantes fundum veritatis. Iuxta hoc ergo certum dogma in proprio sensu, legitimè decurrit prædicta damnatio, quia ante illam omnes Propositiones damnatæ erant improbabiles modo dicto: ergo im|probabilitas non est desumenda solùm ex Pontificia damnatione: quæ est inconcussa Pontificij Decreti consequentia. Vnde quod aliqui Doctores dicere solent, opinionem hanc aut illam (vt de vsu notitiæ per Confessionem habitæ, nuper occurrit, & de Confessione absentis, alijsque) aliquando fuisse probabilem, sed iam non esse talem, iuxta dicta intelligendum, probabiles scilicet fuisse quoad nos, & ab extrinseca Scriptorum Auctoritate, non ab intrinseco, semper enim illæ ab intrinseco improbabiles extiterunt.
287
*Denique, cùm SS. Alexander gra
uium Doctorum sententijs fauendum esse satis luculenter ostendat in Bulla contra Censuras Facultatis Theologicæ Parisiensis in Amadæi Guimenij librum præsumptuosè iactatas, ibi: In quibus libris censura præsumptuosa notantur aliquæ Propositiones, quæ ad actionum moralium regulam pertinent, & grauißimorum Scriptorum auctoritate, & perpetuo Catholicorum vsu nituntur &c. Et aliunde constet opinionem illam de vnius Auctoris opinione, debitis accedentibus requisitis, grauissimorum Theologorum auctoritate formatam, & longo vsu in Ecclesia receptam, inde satis verosimili deductione conuincitur eam non fuisse ab eadem sua damnatione conclusam, ita vt nullo modo liceat eam ad praxim applicare, stantibus aliàs ijs, quæ à nobis sunt nu. nu. præcedentibus explicata, & de auctoritate quidem manifestum est, quantùm ad ipsorum qualitates, nec minùs etiam perspecta eorum antiquitas, vt videri potest apud Dianam Parte 4. Tractat. 4. Resolut. 3. & Parte 7. Tractat. 1. Resolut. 23. num. 11. & seqq. & apud alios ab eodem citatos, vt meritò de sententia hac affirmari possit, quod SS. Alexander de opinionibus iniquè à Parisiensi Facultate damnatis affirmat, & sanctè potestatur. Accedit Propositionem illam vt iacet, apud certum Auctorem extare, Iosephum inquam Rocafull, vt videri potest apud Dianam Parte 3. Tractat. 7. Resolut. 60.
qui sibi eam non placere ait, & cum Petro Marchantio iudicat nullatenus admittendam. Non ergo generaliter damnatur sententia de vnius Doctoris auctoritate ad probabilitatem sufficiente, sed vt à prædicto Scriptore proposita, contra quam ea faciunt, quæ à nobis remanent adnotata. Licet autem ille, vt videri potest Tomo 2. Parte 3. Lib. 3. Cap. 2. num. 20. Auctorem libri grauem futurum esse dicat, & qui consultus merito posset audiri, & iuxta eius sententiam operari, nihilominùs Propositio talis proscripta à Pontifice est, quia aliud est illam absolutè pro
Nonnullis additis admittenda.
poni iuxta tenorem dictum, vt in Auctore isto videre est; aliud autem limitatione adiecta, quæ in eius explicatione habetur. Itaque Propositio hæc. Si liber sit alicuius Auctoris moderni, grauis, & qui consultius meritò posset audiri, & iuxta eius sententiam operari, quia in eo concurrunt illæ, quas Doctores requirunt ad huiusmodi prærogatiuam qualitates, diuersa Propositio est, & minimè condemnata. Vnde dicto Auctori, qui & doctus, & grauis, & pius, ac ex primaria regni sui nobilitate, sua est auctoritas inuiolabilis apud litterariam Rempublicam conseruanda.
Quibus ex occasione præmissis.
288
*Dico tertio. Quod de non extante obli
gatione confitendi, quæ non sunt mortalia inuincibiliter reputata, dictum est, Indis specialiùs applicandum, in quibus, vt dixi, ignorantia maiorem obtinet principatum, sicut & in Æthiopibus èex patrijs sedibus reuocatis, & iure vel iniuria captis, in quibus Sacramenti Pœnitentiæ vsus facilior accurandus, benigniorum opinionum beneficio, in id præcipuè incumbendo vt dolor & propositum, quibus est opus, non desint, quorum defectus non facile habet supplementum, vt habere potest integritas, quæ bona fide suppletur, si alia necessaria concurrunt, & sunt illi ad dolorem faciles, sicut & ad emendationis propositum, quia futura illis non obijciuntur, totis circa præsentia occupatis. Quod quidem, vt admonui aliàs, in ijs accidit, qui non sunt inter Hispanos educati, qui enim tales, multos eorum exæquant, vnde & circa illos Confessarij curam debent similiter exæquare. Legatur Consilium 4. Nauarri Lib. 5.
Tit. 37. vbi in fauorem pœnitentis rustici hæc habet. Primò Confessarium non teneri interrogare illum de numero peccatorum in præcedentibus Confessionibus fortè non expresso. Secundò, idem esse quando Confessarius ex probabili coniectura putat quòd rusticus nec confessus, nec interrogatus secundùm numerum in eisdem Confessionibus fuerit. Tertiò, similiter dicendum quando pro certo Confessarius ex discursu Confessionis tenet dictum rusticum nec interrogatum, nec Confessum fuisse de numero, & reddit rationem: Quia id non videtur iure cautum, nec vlla efficaci ratione probari, & quia qui nimis emungit, elicit sanguinem Cap. Denique dist. 4. Prouerb. Cap. 3. Addit tamen: Modò putet se satis benè confessum fuisse: (quia scilicet bona fide, & cum sufficiente dolore ac proposito) nisi confitens interrogaret an debuisset id facere, vel aliqua de caussa diceret se id non fecisse. Quæ quidem si vera aliàs, in Indis maximè, qui confitentes se quater fecisse peccatũpeccatum aliquod, non sunt circa numerum vrgendi, etiamsi Confessarius verosimiliter putet pluries ab ipso tale crimen perpetratum, quia & in eo bona esse fides potest, & non leue in vrgendo periculum.
SECTIO XIV.

SECTIO XIV.

Circa approbationem Religiosi cum limitatione, occasione quærelæ Indici Prælati. Et circa eam difficultas peculiaris.

289
*REligiosum approbauerat Indicus PręsulPræsul
cum limitatione, vt scilicet feminas non posset nisi post annos aliquot, & certè non paucos, auscultare. Ingressus autem Ecclesiam illius Ordinis vidit eum ad Confessionale sedentem, & feminarum excipientem Confessiones, erat enim magni Iubilei tempus. Quod quidem ægrè tulit, & actionem vt inconsultam & absurdam condemnauit. Cui tamen satisfieri ex eo potuit quod Religiosus ille iuuenis, & illius Prælati, satis in eo probabilem fuissent opinionem | amplexi, de qua nos in Thesauro Indico Tomo 2. Tit. 12. n. 354. iuxta quam approbatus cum limi
tatione potest in Iubileo eligi, sicut etiam per Bullam Cruciatæ, pro quo Auctores dedimus suprà nu. 223. & 230. & in Thesauro doctum Archipræsulem in viuis tunc agentem, & iam vita satis in eo munere exemplari perfunctum, Illustrissimum Dom. Gasparem de Villaroel, qui
præclara Spiritus sancti æmulatione, à quo positus vt regeret Ecclesiam Dei, quam acquisiuit sanguine suo, Pater fuit pauperum, Dator munerum, ne relictis sibi libris, qui editione multorum etiam dici lumen cordium potuit, vt in lumine iam admirabile videre lumen sperare meritissimò debeamus.
290
*Stante autem opinione prædicta dubi
tari potest an talis Prælatus, aut alius etiam occasione consimili potuerit approbationem dictam reuocare, eo quòd, licet probabilis talis opinio sit, illius tamen vsus minimè conueniens fuerit iudicatus, Religiosum inquam iuniorem, & hesternum Sacerdotem feminarum Confessionibus publicè audiendis exponi. Posse enim ob rationes
denuò occurrentes, ad Confessionemque ipsam spectantes, communis resolutio est, decisumque ita ab Innocentio X. in Breui, quod extat Tomo 4. Bullarij, & refertur à Lezana Tomo 4. Consulto 40. in cuius §. 1. rogantibus Patribus Societatis Iesv
Breue Innocent. X.
Prouinciæ Mexicanæ, An Archiepiscopus RegularẽRegularem pro Confeßionibus semel approbatum, sine noua caussa suspendere possit ab ipsis Confessionibus audiendis? sic responsum: Respondet Regulares aliàs liberè ab Episcopo præuio examine approbatos ad audiendas Confessiones personarum sæcularium, ab eodem Episcopo suspendi non posse sine noua caussa, eâque ad Confessiones pertinente. Sic ibi. Cùm ergo caussa dicta ad Confessiones pertineat, videtur posse Episcopum sua circa hoc vti potestate.
291
*Neque contra hoc videtur facere plu
rium Scriptorum doctrina, quos adducit Diana Parte 11. Tract. 8. Resolut. 27. asserentes non posse Episcopos approbare Religiosos cum limitatione circa feminas ratione florentis ætatis: nam vt ipse Diana testatur, praxis est in contrarium in aliquibus locis, quæ quidem sine magno esse fundamento nequit, vnde Episcopi ea se tueri possunt, & ita ad negationem dictam procedere, nec paruò quidem resistentia constabit. Præterquàm quod suspensio talis non ex eo continget quòd Religiosi opinione vtantur probabili; sed
quia talis probabilis opinionis vsus inordinatè vsurpatur, cum publicitate inquam dicta, & ita etiam non sine scandalo, præsertim si desint crates, in quorum vsu multi parùm scrupulosi deprehenduntur, cùm negari nequeat & indecentiæ, & periculo ipsis adhibitis obuiari.
292
*Contra Pontificis etiam voluntatem non
ire sic suspendentem Episcopum solam Ordinarij approbationem ad Confessarij electionem requirentis, quod est eorum sundamentum, qui etiam cum limitatione approbatum eligi posse contendunt, ex eo probari potest, quia ex quo suspensio ponitur ob indecentem vsum, iam talis non est ab Episcopo approbatus, & ita potiùs voluntati Pontificis præstatur obsequium, quàm vt aliquatenus violetur. Dubitari enim nequit quin spatio Iubilei currente possit Episcopus Religiosum suspendere, si ipse circa Confessiones ita prauè se gerat, vt sufficientem caussam tribuat suspensioni. Si ergo ea, de qua loquimur, reperiatur talis, nihil subilei tempus obstabit, alias neque suspendi posset respectu habentium Bullam Cruciatæ, in qua similis facultas cum eadem conditione approbationis ab Ordinario habendæ conceditur.
293
*Si dicatur ex præfatis non conuinci posse
suspensionem dictam infligi, quandoquidem alijs vijs occurri incommodo prædicto potest, admonitione inquam acri Confessarij, aut Prælatis admonitis, comminatione adiuncta circa vlteriores approbationes. Contra hoc esse potest quòd Episcopus parùm fortè medijs præfatis confidet, & res ista adeò seuerum eam tractandi modum requirit, vt non debeat post experientiam absurdæ tractationis, dubijs illa arbitrijs committi. Quòd si euasio dicta vim haberet, sequeretur numquàm posse Episcopos suspensione vti ob caussas ad Confessionem pertinentes, quia quando illæ extant, vti medijs præfatis potest, & non statim fulgurantis hastæ spiculum euibrare. Cùm ergo hoc nequeat admitti, eo quòd negotium hoc securis debeat remedijs peragi, in nostro casu idem videtur obseruandum.
294
*Quid ad hæc? Dicam. Suspensio appro
bationis iam exhibitæ satis grauis est, & cùm pœnæ rationem habeat, proportionata ei debet culpa respondere, qualis non apparet in prædictæ opinionis vsu, quæ adeò probabilis est, & à doctis Prælatis approbata. Vsus autem ratione necessitatis reddi honestus potuit, quia Iubilei tempore maior debet esse pœnitentium concursus, & fortè Ecclesia non habet ita accommodatas sedes Confessionibus audiendis vt euitari indecentia possit, quæ in iuuenum Confessariorum cum iuuenculis etiam sacro commercio esse potest, & quidem in Cathedralibus ac Parochialibus Ecclesijs de commoditate dicta parùm curari potest, vnde Confessarij vix interposita manu excipere soliti sunt Confessiones feminarum, & suum etiam imminet in adultiore ætate periculum: nec plus debent Religiosi ad huiusmodi cautionem arctari, quàm sæculares, cùm de illorum virtute, in cuius degunt Schola, plus debeat sibi Episcopalis prouidentia polliceri. Accedit suspensionem, si Censura est, si grauis sit pœna, propter veniale peccatum incurri non posse, vnde nec ferri contra venialiter solummodò delinquentem, vt apud Dianam Parte 5. Tractat. 10.
Resol. 17. tenent grauissimi Scriptores ex eo ducti quòd pœna improportionata sit. In casu autem nostro suspensio approbationis satis grauis videtur pœna, & ita grauioribus excessibus reseruata, ac proptereà noluit Pontifex propter caussas alias infligi præter spectantes ad Confessiones, satis apertè indicans eas ad effectum dictum graues esse futuras.
295
*Cui quidem rationi illud in primis op
poni potest, etiam esse probabilem sententiam asserentium suspensionem absolutè loquendi posse ferri ob peccatum veniale, quod apud Dianam citata Resolut. Caietanus, Nauarrus, & P. Auila tenent, & plures alij, quorum auctoritate munitus Episcopus potest suspensionem dictam infligere, non vt Censuram, sed vt simplicem priua|tionem; qui eo in negotio iudex cùm sit, & res agatur ad eius iurisdictionem spectans, multùm profectò illius iudicio deferetur, & in foro externo illius sententia præualebit. Deinde, poterit ille verosimiliter iudicare in casu dicto plusquàm venialiter delinqui, cuius standum iudicio, quia cùm Pontifex suspensionem approbationis propter solas caussas ad Confessiones pertinentes concedit Episcopis, eius illas remittit arbitrio; nullius enim alterius iudicium vt necessarium inducitur. Et licet secundùm Ius regulandum sit, iuxta communem Doctorum sensum, ad sic existimandum optimis Iuris regulis vti poterit, & consilio peritorum duci; nec deerunt qui eidem has in parte suffragantur. Ea autem quæ pro extenuando peccato allatasunt, poterunt in casus contingentia insufficientia censeri, quia si pœnitentium sit copia, possunt illi ad integrè approbatos transmitti. Et Iubilei tempore quoad valorem absolutionis expedit sententijs omnino securis vti, quia intentio Ecclesiæ ad purificandas fidelium conscientias tunc peculiari ratione dirigitur, vt illorum status maximis adhibitis fundamentis melioretur. Ex quibus apparet quod de commoditate sedium dicitur parùm releuare.
296
*Est ergo satis res ista perplexa, vnde si
ad eum fuerit peruentum articulum, omnino expediet morem Episcopo gerere, etiamsi non ita iusta suspensio videatur. Sicut obsequendum quando approbationem iniustè negat, circa quod inter damnatas à SS. D. Alexandro VII. Propo
sitiones hæc extat, & est ordine 13. Satis facit præcepto annuæ Confessionis, qui confitetur Regulari Episcopo præsentato, sed ab eo iniustè reprobato. Ex eo videlicet quòd id, quod iniustè negatur, absolutè negatur; & ita absolutè non habetur ab eo, cui negatur, vt patet in negante iniustè pecuniam, vel quid aliud simile. Et prætereà, quia valde difficile est circa iniustitiam negationis rectum formare iudicium; neque ita inconcussum esse poterit, vt saltim dubium non subsit, in quo pro Prælato præsumendum, vt admonet Cardinalis Lugo Disput. 21. de Pœnítentia nu. 67. in casu approbationis reuocatæ locutus, ex quo pro casu iniustæ negatæ argumentum efformamus, quia in vtroque similis ratio decurrit. Pro quo & prudentissimum citatus Cardinalis monitum præstat citato loco ita scribens:
Sic subditis, & maximè Religiosis, vt suprà dixi (scilicet nu. 55. vbi omnino videndus) honestißimum & consultissimum est Prælatorum intentioni se promptos & faciles exhibere; alioquin suspiciones dabimus æmulis nostris, quòd non tam ob zelum, tuendi nostra priuilegia, quàm ob alias caussas obedientiam Prælatis adhibere nolumus. Sic ille.

DIFFICVLTAS ALIA.

Circa prohibitionem Prælati Regularis stante Episcopi approbatione.
297
*NOn est dubium, si prohibitio cadat su
pra Confessionis auditionem non habentium priuilegium ad eligendum Confessarium: circa hoc enim communis est Doctorum sententia licitè posse Prælatum Regularem suo subditum vrgere præcepto, quia & in hoc voluntas eius subiecta esse debet, sicut & in alijs; estque illud valde conueniens religioso agendi modo, in quo à Prælato dependet, qui eum potest Ordinario præsentare, vnde etiam circa vsum administrationis huius Sacramenti, & ita etiam per sententiam, aut præceptum, eum ipsi prohibere. Et hoc quidem quantùm ad quæstionem de vsu licito, in quo non hærendum, vt ad aliam de vsu valido veniamus, vbi & aliquid circa præcedentem etiam partem adijciemus. In quo quidem varietate sententiarum depugnatur: sunt enim qui dicant absolutè approbatum ab Episco
po pro suis ouibus, & iurisdictionem ab eôdem accipientem, validè absoluere, non solùm antè præsentationem Prælati, sed etiam eo repugnante, & quantis potest modis prohibente. Sic plures, quos adducunt & sequuntur Diana. Parte 1. Tractat. 11. Resolut. 13. & in Additionibus Partis 3. Resolut. 7. & Parte 5. Tract. 12. Resolut. 49. P. Mendus in Bullam Cruciatæ Disput. 22. n. 103. & 106. & Ludouicus à S. Raymundo Tomo 1. Tractat. 2. n. 47. & 57. Quod tamen negant alij apud eosdem, & apud postremum plures num. 54. qui
cum alijs num. 57. citato limitationem addit, vt non debeat assertio præfata procedere quando subditus est à Prælato iuridicè suspensus & priuatus audiendarum Confessionum facultate.
298
*Fundamentum prioris dicendi modi est,
Priorum fundamentum.
quia datur quidquid à Concilio Tridentino vt necessarium ad validam ponitur absolutionem, approbatio inquam Ordinarij cum iurisdictione: circa quarum positionem aut remotionem, nullam habet Regularis Prælatus potestatem. Poterit quidem vsum prohibere, vt diximus, vnde & peccabit subditus præceptum violans, actus tamen valorem non infringet: ad eum modum, quo in administratione aliorum Sacramentorum stat eorum valor, non obstante prohibitione Prælati, etiamsi omnino iustificata sit: quod & in applicatione Sacrificij Missæ tenet satis recepta sententia; valet enim illa, quam subditus præfert expressæ Prælati voluntati, & generaliter fructum sacrificij verè applicat quoquo versus per iniquitatem deflectat.
299
*Opposita verò positio ex eo videtur fir
Item & posteriorum.
mari, quia Prælatus Regularis etiam habet influxum in ordine ad approbationem ab Ordinario conferendam: supponit enim illa iudicium Prælati Regularis circa mores & litteraturam subditi: & licet quod ad litteraturam attinet possit Ordinario per examen innotescere, non ita aliud; & ita Ordinarius per Prælati testimonium agnoscit: quòd si ante huiusmodi testimonium approbet, & iurisdictionem conferat, illud certè præsupponit, quia homini morum improbandorum non est credendum velle negotium adeò graue, & tot honestas exigens qualitates, cum suarum ouium discrimine manifesto committere. Stante ergo Prælati prohibitione in non leuibus Confessarij defectibus sibi subiecti fundata, deficit etiam approbationis Ordinarij fundamentum: & ita vim suam amittit, sicque actus illam requirens validus esse non poterit. Quam rationem Doctores non afferunt, & mihi videtur plus alijs firmior ex paucis, quas adducunt.
300
*Mediæ sententiæ fundamentum aliquo modo est nuper adducto concordans, ex eo | quod Prælatus Regularis potest iuridica sententia inhabilem ad Confessiones Sæcularium audiendas subditum declarare: qua stante Ordinarius approbare nequit sic declaratum inhabilem: nam approbatio debet morum idoneitatem supponere, quod est à Congregatione Concilij declaratum, & ex terminis ipsis notissimum: ergo, cùm is, de quo agitur, id non habeat, nequit illum Ordinarius approbare, quia annullare sententiam Prælati nequit, cùm sit illa à iudice ab eius auctoritate prorsus exempto: Quæ ratio currit, siue sententia ante approbationem sit, siue post ipsam: quo euentu cessat, deficiente per sententiam dictam eius fundamento sicut nuper pro sententiæ negantis probatione dicebamus, & pro ista magis vrget, vt videtur perspicuum.
301
*Et adeò illud, etiam iuridicæ sententiæ
rigore sublato, videtur vrgere, vt proptereà censeant absolutè loquendo, posita prohibitione Prælati omnino seria, & quantùm esse in illo potest, efficaci, validam non fore absolutionem, etiam si iurisdictio virtute Iubilei, aut Bullæ Cruciatæ, vel alijs modis à Pontifice conferatur. Pontifex enim non intendit religiosam infirmare subiectionem, & approbationem Ordinarij requirens, eam talem esse vult, quæ esse debet ordinariè loquendo; seruata inquam debita subiectione. Et mirum quidem accideret, si, cùm possit Episcopus Regulari approbationem subtrahere, iuxta dicta, & actum reddere nullum, id Prælato negaretur: cùm constet voluntatem Religiosi magis à voluntate Prælati pendere, quàm à sola voluntate Episcopi, vt arguit P. Fa
P. Fagund.
gundez Lib. 7. in 2. Præceptum Ecclesiæ. Cap. 2. n. 32. censens ita etiam dicendum quando caussa est occulta: quod & generaliter tenent multi apud Thomam Hurtadum Tomo 2. Tract. 12. n. 2152. nullam de sententia iuridica facientes mentionem, sed in eo fundati, quòd Religiosus
Cap. Nullus. Cap. Quorumdam.
non habeat proprium velle aut nolle. Ex Cap. Nullus. Et Cap. Quorumdam, de Electione. in 6. Vnde contra voluntatem Prælatorum non sunt capaces iurisdictionis ab Episcopo concedendæ; sed neque approbationis, supra quam illa immediatè cadit, & à Pontifice supponitur, quia media Religione debet haberi, vt argumentatur citatus Auctor. n. 2154. licet parùm consequenter addat. n. 2156. sententiam iuridicam esse necessariam, quod in omnimoda prohibitione verosimilius fortè affirmari posset.
302
*Cui dicendi modo maximè oppositus est
ille, quem nonnulli amplectuntur dicentes, etiam si quis per iuridicam sententiam priuatus sit facultate audiendi Confessiones à Prælato suo, si aliàs approbatus sit, vsum fore validum, si Iubilei, aut Bullæ, vel similis alterius indulti virtute fuerit electus Confessarius. Sic Ludouicus à S. Raymundo suprà. n. 44. vbi plures pro se adducit eo quòd generaliter loquantur; cùm tamen reuera id in terminis adeò strictis non determinent, nec de priuatione per iuridicam sententiam quidquam statuant, vt videri potest in Diana citatis locis. Et in Lezana Tomo 1. Cap. 19. n. 12.
& Tomo 2. verb. Bulla Cruciatæ. n. 20. & verb. Confessarius. n. 2. Sicut & in P. Antonio de Escobar in Libro Theologiæ moralis. Exam. 17. de Bulla Cruciatæ. n. 126. & Tomo 1. Theologicorum Problematum moralium Lib. 7. de Bulla eadem. Sect. 2. Cap. 32. Problem. 27. n. 355. vbi à præfato Auctore citantur. Dicto autem modo sentientium illud ipsum fundamentum est, quod n. 298. iam vidimus, videlicet in sic approbato inueniri quidquid à Concilio Tridentino Seßione 23. Cap. 15. vt quis reputari idoneus ad Confessiones Sæcularium audiendas postulatur.
303
*Addunt autem aliqui limitationem spe
cialem, vt videri præsertim potest apud Lezanam n. 12. & 2. citatis. Et Ioannem de la Crux Lib. 2. de statu Religioso. Cap. 6. Dub. 2. Conclus. 1. & 2. citatum Fr. Emmanuelem: si videlicet in Religionibus sit receptum Breue Iulij Secundi, die 7. Ianuarij. An. 1515. in quo extat concessio Reu. Generali PP. Prædicatorum facta, qua vti possunt omnes habentes communicationem priuilegiorum, qua reuocauit licentias & immunitates con
cessas Religiosis eiusdem Ordinis, quas Magister ipse Ordinis reuocandas diiudicauerit, & vndecumque emanaturas, sine licentia Superiorum Confessiones sic auditas annullando. Sic habet illud coram Reu. P. Francisco Romæo præsentatum & lectum, atque acceptatum Salmanticæ in Capitulo Generali. An. 1551. Post quod adducit aliud idem Ioannes de la Cruz concessum ad instantiam
Sed P. Palao non obstare.
Reu. Magistri Stephani Vsusmaris. die 17. Ianuarij. An. 1555. Sed Patri Castro Palao videtur Tomo 4. Tract. 23. Disput. vnica. Puncto 14. n. 24. non obstare quominùs validæ sint Confessiones dictorum Patrum virtute Cruciatæ aut priuilegij alterius factæ, quia in dicto Breui illud non reuocatur: quin immò excipiuntur licentiæ manu Papæ, aut de consensu Cardinalis Protectoris, vel Vice protectoris signatæ. Et hunc explicationis modum amplectitur Pater à S. Raymundo
suprà n. 50. Sed videtur ille prorsus inuerosimilis, quia licet in dicto Breui non reuocentur priuilegia Bullæ, & alia; conceditur tamen dictis Superioribus facultas reuocandi quascumque licentias vndecumque emanaturas: quæ vniuersitas omnes comprehendit, & ita etiam illas, de quibus agimus, vnde supra ipsas etiam potest cadere prohibitio, dum Religiosus ab audiendis Confessionibus generaliter remouetur. Et ita generatim
Ioannes à Cruce.
id asserit Ioannes à Cruce; licet addat priuationem debere esse iuridicam in conuictum, quia pœna grauis est, & ita habet vsus Religionum benè & suauiter omnia disponentium. Quod laudat Thomas Hurtadus suprà n. 2156. addens in
sequenti, quod si Prælatus sub præcepto formali præcipiat vt non admittat licentiam audiendi Confessiones, subditus illo non tenebitur, nisi iuridicè fuerit declaratus inhabilis: quia sicut suspendi nequit, nisi post sententiam iuridicam, ita neque habilitas electionis ab Episcopo faciendæ in ordine ad electionem.
304
*Dico Primò. Inter adductas sententias
illæ, quæ fauent subiectioni Religiosorum erga suos Prælatos omninò præferendæ sunt. Id probo: Quia res est grauissima, & ita in ea magis necessaria Prælatorum directio, vnde iuxta illam procedendum. Quòd si directio sequenda, quantò magis præceptum? Qui discursus est euidens, & ideò existimandum eam esse Pontificum mentem volentium in Religionibus subiectionem subditorum, in rebus quidem omnibus, sed in gra| p. 282nioribusgrauioribus præsertim obseruari. Quibus addendum in vsu prohibito magnum posse non semel reperiri periculum, cùm prohibitio supponat hominem minùs ad tantum negotium idoneum, cùm tamen in deferendo prohibitioni periculum sit nullum. Quæ enim vrgens esse necessitas possit prohibito confitendi? Nisi fortè talis sit, quæ impeditis aliàs præbeat facultatem, cuius iam alia erit ratio.
305
*Dico Secundò. Confessionis nullitas non
ex eo est deducenda quòd præceptum sub mortali obligat, vt videntur velle aliqui, sed quomodocumq́ue Prælatus significet se suspendere approbationem, id est satis. Cuius ratio est aperta, quia præceptum ex se non inducit nullitatem, vnde stare illud cum valore actus potest, vt n. 298. dicebamus. Si ergo aliquando nullitatem inducere dicendum sit, eatenus id accidet, quatenus est voluntatis Prælati manifestatiuum in ijs, in quibus valor actus ab ea pendet, quia modus ille declarandi ipsam videtur efficacior. Cùm ergo voluntas talis alijs modis possit declarari, non est cur ad præceptum sub mortali obligans debeat recursus haberi. Quemadmodùm si Prælatus subdito dicat ne à sæculari rem aliquam considerabilis valoris accipiat, sic enim se velle, peccabit grauiter subditus, & acceptionem reddet nullam, etiamsi Prælatus sub mortali non præceperit, quia declarata sua voluntate, contra illam ire graue peccatum est, & in materia dicta actus nullus, ad cuius valorem voluntas & licentia erat Prælati necessaria.
306
*Dico Tertiò. Ad prohibendum subdito
audiendarum Confessionum vsum non est sententia iuridica necessaria, cùm sufficiat caussam prohibitioni sufficientem extare, eamque esse Prælato perspectam. Probatur, quia contrarium sine sufficienti fundamento affirmatur. Et quidem si aliquòd esset, illud certè, quod n. 303. duo ibi Auctores citati proponunt, de grauitate pœnæ, ac bono ac suaui Religionum vsu: quod tamen nihil euincit; quia in primis id verum habere posset quando suspensio esset totalis, non verò si ad tempus propter congruas rationes. Deinde etiamsi totalis sit, propter earum Religiosum vsum bene ac suauiter omnia disponentium, id quidem in eo fundabitur, quòd subditorum bono sit nomini consulendum: Atqui iuridicus processus magis est incommodus in ordine ad dictum finem, cùm plus habeat notorietatis, vt est manifestum: quod vitatur cùm ex æquo & bono proceditur, & subdito conuicto, etiamsi non Confesso, suspensio intimatur: qua posita, dum Confessiones non audit, si aliqui id aduertant, potest caussas sibi benè visas, abstractionibus mentalibus vtens prætexere, quod sibi iuridicè notato non liceret.
307
*Præterea, ratio fundamentalis est, quia
Ratio fundamentalis.
in ijs, quæ pendent à voluntate Prælati non est necessarium processum formare, nisi pro illis, ad quæ per speciales leges forsan obligatur: vnde mutare loco subditos potest, licentias dare, & adimere, & sic alia: Atqui pro Confessarijs amouendis nulla est ratio specialis, quæ oppositum euincat: ergo idem circa illud debet ferri iudicium. Maior est comperta, & Minor ostenditur, quia nullibi limitatio talis apparet, quam aut lex Canonica, aut consuetudo legitimè præscripta videantur induxisse. Et quidem si negotij grauitas deberet attendi ad omnia, quæ grauem materiam concernunt, deberet formari processus, quod constat esse comentum: Ratione autem specialis materiæ nihil est quod vrgeat: ergo de illa vt de alijs iudicandum est, neque onus Prælatis imponendum, quos Sedes Apostolica in sui muneris administratione minùs esse deciderat impeditos. Et ita cùm Ius Canonicum statuat formam in iudicialibus caussis seruandam, circa Religiosos modo rationem apposuit, quæ habetur in Cap. Qualiter & quando, de iudicijs, quia eorum gubernandi modus debet esse expeditior, & paucis absolui quæstio criminosa.
308
*Dico Quartò. Priuilegio PP. Prædica
torum vti possunt Religiones aliæ habentes gratiam communicationis. Sic obseruant Lezana, & Ioannes de la Cruz citati, & alij, quod generaliter loquendo videtur difficultate carere. Quoad Bullam autem, & priuilegia similia idem esse, iam significauimus n. 303. non admissa explicatione P. Palai, cui nihil adstipulatur id, quod in eodem priuilegio dicitur de licentijs manu Papæ, aut de consensu Cardinalis Protectoris, seu Viceprotectoris signatis: quia in primis de Bulla Cruciatæ aut Iubileo id dici nequit. Prætereà ibi est sermo de licentijs peculiaribus ad Religiosos eiusdem Ordinis spectantibus, ideò enim de Cardinali Protectore & Viceprotectore inducta mentio, vnde nequit ad licentias extendi generales. Item, verba illa, licentias vndecumque emanaturas satis indicant generalitatem concessionis. Quòd si illa in concessione hac propter apparentem rationem restringitur; & in alia propter similem, quæ confingi facilè possunt, vix erit momenti alicuius gratia prædicta, & præsertim in Regnis Coronæ Hispanicæ, in quibus Bulla Cruciatæ publicatur. Quomodo autem apud Religionem dictam vsus habeat, & etiam alias communicatione gaudentes, earum alumni viderint, dum ego de propria pertracto.
309
*Dico Quinto. Societas nostra vti potest
Indulto præfato ob amplissimam communicationem, quæ illi est à Pontificibus attributa, vt videri potest in Compendio Priuilegiorum. verb. Communicatio Gratiarum. §. 2. Quia verò in Compendio dicto non extat Indulti huiusmodi mentio, dubitare quis poterit an liceat illius vsus, quia illorum tantùm vsus licet, quæ fuerint à Generali communicata, ex concessione Gregorij XIII. de qua verb. eodem §. 5. Ad quod dici potest inprimis id non obstare communicationi, sed vsui. Deinde, vt singulares personæ vti huiusmodi Indultis nequeant cautum est, vt constat ex verb. Indulta, vbi sic habetur: Non licet Nostris vti Indultis Pontificum, aut ea postulare, aut obtenta retinere, absque facultate Superiorum Societatis, iuxta ea, quæ ha
Compendium Priuilegiorum.
bentur verb. Absolutio §. 9. & v. Priuilegia §. 3. Similiter de Confeßionali impetrato vide supra v. Confeßionale, Sic ibi. Possunt etiam Superiores vsum quarumcumque facultatum à Pontificibus obtentarum prohibere, cùm viderint expedire, vt in Præfatione Compendij adnotatur. Non ergo necessarium visum est circa communicationem prædictæ gratiæ Societatem esse solicitam. Præterquàm quòd obedientia in Societate eam habet | amplitudinem, quam vidimus. n. 265. & seqq. Vnde iubenti Superiori abstractionem ab audiendis Confessionibus omninò parendum, quia in eo nulla est ratio repugnandi, cùm peccatum non sit, immò dispositio in ratione prudenti fundata, qualis supponitur esse posse quandopriuilegiorum vsus prohibetur, Cùm expedire iudicauerint, quæ sunt Præfationis verba: vnde & cadere præceptum supra prohibitionem potest, quia quod ordinatione potest simplici statui, stante conuenientia potest sub mortali prohiberi, cùm de materiæ grauitate dubitari nequeat, sitque illud satis conforme Instituto Societatis. Immò & in dubio debere sic prohibitum abstinere docet P. Suarez Tomo 4. de Religione Tractat. 10. Lib. 9. Cap. 2. num. 7.
310
*Neque hoc credo negabit P. Arriaga, qui Tomo 2. de Sacramentis Disput. 42. n. 10. affir
mat posita approbatione Episcopi probabilius esse Religiosum licitè agere contra prohibitionem Prælati in casibus dictis Bullæ, Iubilei, & similium, quia non potest Prælatus prudenter contrarium tunc mandare, id enim esset auferre, seu limitare mihi auctoritatem à Pontifice concessam: vti non potest tunc mandare vni Religioso approbato ne audiat alterius Religiosi Confessionem vi Iubilei volentis ipsi confiteri. Pro quo adducit Dianam locis à nobis citatis. Non inquam negabit, si de Religiosis Societatis agatur, ob rationem dictam; quidquid de alijs sit. Et quidem §. eodem non id absolutè protulerat, sed particulam dubitationis indicem addiderat dicens: Respondeo secundò, fortasse nec tunc posse Su
periorem id prohibere &c. Et cùm alias quid in Societate peculiare circa obedientiam sit non ignoraret, non videtur de illa locutus. Posset quidem dici non prudenter facturum Superiorem, si in particulari approbationis vsum prohiberet eitempore Iubilei, aut virtute Cruciatæ, qui aliàs in eius vsu non esset impeditus, quia beneficio illi magno & vniuersali obicem ponere videretur. At generaliter vetare eum, qui ab huius Sacramenti administratione meretur arceri, nihil prudentiæ contrarium importat, cùm reuera in vsu tali tempore Iubilei, aut virtute Bullæ, plus aliquid talenti in Confessario requiratur, ob multa quæ in Concessionibus illis occurrunt; vnde ingentes Tractatus & libri de Iubileo & Bulla à magnis elucubrati Scriptoribus extant, & molis non pauci in dies maioris eduntur; vnde non meritò existimare quis posset expediens Confessarios aliquos, de quibus non adeò plena haberi satisfactio possit, à Confessionibus huiusmodi remoueri: in quo maior gratiarum dictarum æstimatio ostenditur, & Apostolicæ Sedi gratius præstatur obsequium, quæ, dum licentiam erga electionem Confessarij indulget, numerum quidem illorum adauget, sed eorum stringit qualitates. Ex quo apparet vim non habere inconueniens illud, quod citatus Auctor adducit, aut simile illud, quod subdit in positionis suæ confirmationem, dum ait non posse
Superiorem mandare vni Religioso approbato ne tunc audiat alterius Religiosi Confessionem: mandare enim potest iuxta dicta, si generaliter sit ab audiendis Confessionibus prohibitus, aut si minùs aptus ad vsum pro eo tempore specialem habeatur. Quod quidem sicut probabile existimauit dictus Pater respectu Confessionum laicorum, ita & debet respectu Religiosorum iudicare, quia eadem est ratio.
SECTIO XV.

SECTIO XV.

Circa sententiam asserentium transacto tempore publicationis Bullæ Cruciatæ posse eum, qui illo currente non habuit casum reseruatum, absolui ab ijs, in quos posteà incidit. Vbi de eiusdem probabilitate.
311
*VIdetur illa Nauarri Lib. 5. Consiliorum.
Tit. de Priuilegijs, qui est 28. Consilio 17. in 2. editione. vbi ait suscipientem hoc anno Bullam posse frui gratijs susceptæ anno præcedenti, quoad eas clausulas, quæ non sunt sublatæ per Bullam posteriorem. Quod probat, quia gratia semel facta durat donec reuocetur vel suspendatur. Cap. Si super gratia, de officio &
Cap. Super gratia.
potest. Iud. deleg. in 6. Tum etiam, quia si suspendatur, sublata suspensione remanet tam efficax, vt erat ante suspensionem, argumento Cap. Pa
Cap. Pastoralis.
storalis, de caussa posses. & propriet. & per posita in casu per posteriorem Bullam acceptam tollitur suspensio priorum Bullarum. Sic ille philosophatur: propter quæ Scriptores aliqui vt certum statuunt eum in affirmatiua absolutè fuisse sententia, & ita illam ipsi tribuunt Leander à SS. Sacram. Parte 4. Tractatu de Censuris. Disput. 17. Quæst. 85. Ludouicus à S. Raymundo. Tomo 1. Tract. 2. n. 95. & fortè alij: propter cuius auctoritatem asserit Leander, illam esse probabilem, cùm aliàs non sit suo etiam fundamento destituta.
312
*Sed certè Nauarrus non est præfatæ sen
tentiæ manifestus assertor, vt videri in ipso potest, & adducta ex eodem satis videntur indicare: nihil enim præter illa Consilium illud continet, & in illis nihil tale expressum, aut quod per legitimam consequentiam possit deriuari. Pro quo elucidando obseruandum est ante Pium V. solitas fuisse Bullas Cruciatæ à Pontificibus concedi cum ampliori extensione temporis, vt tradunt Emmanuel Rodericus in eius explicatione. §. 12. Trullenck in Dub. 2. proœmiali, & alij. Huiusmodi autem Bullas reualidari sumptione Bullæ annuæ, cùm per eius fuissent publicationem suspensæ, boni Scriptores affirmant, duo scilicet citati, ex quibus posterior lib. 1. §. 9. Dub. 2. n. 3. P. Andreas Mendus Disput. 29. n. 17. & alij: id
P. Mendus.
que conuenienter fieri poterat, quia diuersæ in illis gratiæ extabant ab ijs, quæ in annuis conceduntur, & ita reualidari cum fructu poterant, sicut modò reualidantur gratiæ in Bullis, quæ Cruciatæ non sunt, aut concessæ modis alijs inueniuntur. De his ergo Nauarrum fuisse locutum potest conuenienter intelligi, quia illis scribebat temporibus: quam intelligentiam proponit Trullenck Dubio nuper citato 2. n. 4. Cui illud videtur obstare, per singularem numerum designatum ab eo annum, dum de præterito ait, cùm pluralem adhibere debuisset, si iuxta sensum di|ctum loqueretur. Sed id certè parui, aut nullius momenti est, quia de Bulla per plures annos concessa benè affirmari potuit fuisse anni præteriti, cùm reuera anni talis fuerit, si præsertim anno fuerit præterito & immediato concessa.
313
*Deinde, etiam Bulla præteritorum an
norum potuisset dici vsitatissima figura, à Grammaticæ præceptoribus Henallage compellata, iuxta quam passim numeri variantur. His addo rationem quam Nauarrus adducit de duratione gratiæ donec reuocetur, non posse Bullæ iuxta statum, quem modò habet, applicari, quia cùm sit illa annalis, nequit de illo dici debere durare, donec reuocetur, vel suspendatur, quandoquidem duratio illi determinata est anni vnius, in quo nec reuocari, nec suspendi potest, vt est receptissa Doctorum sententia. Anno ergo finito, sine reuocatione aut suspensione cessat, vt est manifestum, vnde in illam cadere ratio præfata nequit. Quod etiam constat ex ratione, quam Secundò efformat de effectu gratiæ subsecuto sublata suspensione; quæ neque casui præsenti est accommodabilis: siquidem accepta Bulla huius anni non tollitur suspensio Bullæ anni præcedentis, quia non erat suspensa, sed finitur: non ergo de illa videtur locutus. Quod & verba illa indicant: & per posita in casu per posteriorem Bullam acceptam tollitur suspensio priorum &c. Aliqua ergo in casu fuerant posita, quæ suspensionem arguerent, iuxta quæ prodijt resolutio, licet non fuerint ab eodem expressa, & ab ijs omissa, qui post eius mortem editioni secundæ nauarunt operam, in qua dictum Consilium adiectum, quod non erat in priore, licet etiam illa fuerit posthuma.
314
*Prætereà verba illa. Quo ad illas Clau
Pro codem integrata probatio.
sulas, quæ non sunt sublatæ per Bullam posteriorem, nullo modo indicant posse hanc accipientem absolui à reseruatis virtute prioris, si Bullæ omnes similes sunt, vt iam eorum concessiones currunt: neque enim tales habent Clausulas priores Bullæ, quas in posterioribus sublatas inueniamus, nec gratia aliqua in illis conceditur, quæ in posterioribus denegetur: ergo absolui à reseruatis poterit virtute illius iam ab eis per posteriorem semel absolutus, si hac non fuerit gratia anno præteritò vsus, quia clausula ad hoc pertinens non est sublata: legitima consequentia non est iuxta citati Doctoris mentem: nam eam negare potuit, quia interrogatio circa hoc non est directa, sed circa gratias & Indulgentias, quo nomine non venit potestas eligendi Confessarium ad specialem absolutionem, quæ nomine facultatis significatur in Bulla, in qua omnia illa conceduntur: & de illarum differentia dictum à nobis in Thesauro Tit. 5. nu. 270. & 271. Nam in electione iterata ad absolutionem dictam pro reseruatis in Bulla Cœnæ specialis difficultas est, & Cap. si super gratia adductum, de gratia concessa procedit, & ita pro gratijs tantùm videtur inductum, non pro ijs, in quibus specialis esse difficultas potest, & eo nomine non significantur, & addi regula satis nota potest, quòd in generali concessione non veniunt ea, quæ quis non esset in specie verosimiliter concessurus: quia sic in casu præsenti videtur, vt scilicet Pontifex gratiarum & Indulgentiarum multiplicem lucrationem non ægrè concedat; qui tamen in concedenda facultate ad absolutionem dictam meritò esse difficilis possit, nec eam velle reualidationibus illis iterari.
315
*Iuxta hæc ergo sententia dicta ab aucto
Probabilitatem qui agnoscent.
ritate Nauarri nequit probabilitatem adsciscere, si eam aliunde non habeat, cui tamen eam videtur adscribere Trullenck Lib. 1. citato §. 7. Dub. 3. n. 3.
Trullenck.
vbi sic ait: Quid ergo faciat qui semel in vita absolutus fuit à Papæ reseruatis, si intra annũannum aliud ipse reseruatum committat? Respondeo, Accipiet secundam Bullam. Quid si etiāetiam ratione secundæ Bullæ absolutus fuerit iterùm à reseruatis semel in vita intra annum, iam non poterit ratione primæ nec secundæ Bullæ ampliùs à Papæ reseruatis absolui? Quid ergo erit remedij? Respondeo Primò posse vti Bullis præteritis, si fortè quoad absolutionem reseruatorũreseruatorum illis vsus non fuerit, vt quidam existimant. Asserunt enim per Bullam præsentis anni reualidari Bullas annorum præteritorum; quod an verum sit infra §. 9. Dub. 2. examinabitur. Sic ille, qui loco à se citato n. 2. sic ait: Nihilominùs tamen contraria sententia verior est. Et etiam citato à nobis nu. 4. post adductam Nauarri sententiam, & illius fundamenta secundum aliquorum intelligentiam, ita subdit: Quam doctrinam, pace, tanti Doctoris, non existimo adeò veram. Primò, quia Bullæ priuilegia non sunt perpetua, eo quòd expressè in ipsa limitantur ad annum publicationum: tum etiam quia finito eo anno Bulla non suspenditur, sed omnino cassatur, & reuocatur, vt dictum est. Hæc doctus Scriptor, agnoscens planè sententiæ dictæ probabilitatem, cùm eam in priori loco vti eam, quam quis possit sequi securè proponit; & in posteriori non adeò veram existimet, iudicans apertè non esse à veritate penitus alienam. A quo sentiendi modo non abit Fr. Emmanuel citato loco. Sicut etiam P. Palaus Tomo 4. Tractatu de Bulla
P. Palaus.
Cruciatæ, qui est 25. Quæst. vnica, Puncto 3. nu. 1. in principio, vt citatur à Patre à S. Raymundo nu. 96. inter eos, qui suam & communem sententiam tenent, nec tamen contrariam improbabilem existimant, quod solus asserit P. Bardi. Sed quidem eo loco nihil circa præsentem difficultatem discutit; sed tantùm notissimam Bullæ Clausulam adducit de restrictione ad annum.
316
*P. Mendus citata Disput. 29. post addu
ctam. n. 15. sententiam dictam, sic n. seq. subdit: Hæc cogitatio sustineri nequit, & ideò pars negatiua est tenenda: quibus præmissis pergit sententiam oppositam probans, & benè quidem, quamuis rationem illam addat, quæ non multùm videtur habere momenti, scilicet Bullam posteriorem nullum alium effectum habituram, nisi reualidationem, & ita in illa reualidationem solùm exprimendam, cùm nihil in ea concedatur, quod ex præcedentibus non habeatur. Dici enim potest habere peculiarem effectum dictum, vt scilicet pluries quis à reseruatis Papæ possit absolui, si eis vsus non fuerit circa prædictum beneficium, sicut etiam circa plenariam absolutionem. Quòd autem sola reualidatio non exprimatur, proptereà accidere, quia res ista incerta est, nec debere formam concessionis immutari, quia pareret confusionem. In eo autem modo reijciendi sententiam dictam, quem dictus Pater exhibuit, satis apparet non fuisse ab eo improbabilem iudicatam, quia illo in sententiarum etiam satis probabilium desertione est solitus vsurpari.
317
*Dico Primò. Sententia quæ Nauarro
tribuitur, & est aliquorum, vt testantur Trullenck, Fr. Emmanuel, suprà, & P. Mendus. n. 15. solido caret fundamento, vt ex dictis videtur manifestum: pro quo & vrget irrefragabiliter Bullæ ipsius tenor, sic enim in Latina habetur: Item declarant, quòd expirante anno, omnes supradictæ facultates, & gratiæ, & indulta expirent; tantumque poterunt caussæ pendentes ad finem perduci, Hæc ibi. Si ergo expirant cum expirante anno: ergo non suspenduntur, & ita nec reualidantur. Quemadmodùm expirat licentia à Prælato concessa vt quis possit à reseruatis absolui in Festo aliquo, vt solet in aliquibus Religionibus concedi. Et ita si in eo non est ea vsus, non dicitur reualidari quando in Festo alio similis facultas indulgetur: non enim esset reualidari, sed quasi à mortuis suscitari, si extincta vires nouas accipere diceretur. Et idem est de facultate ad exeundum hodie foras, quæ reualidari nequit si sit cum die ipso extincta, nec ad actum redacta: & ita si sequenti die similis petatur, non ideò licebit exitus duplicatus.
318
*Dico Secundò. Sententia dicta meritò
dici potest improbabilis ab intrinseco. Id constat supposita Assertionis præcedentis veritate, & illius irrefragabilibus fundamentis: si enim nullum pro ea solidum, id certè est nec verè probabilem pro se habere rationem: neque enim contra Textum expressum esse illa potest, vsu constantissimo comprobatum. Pro quo & addo Decretum S. Tribunalis Cruciatæ ante annos aliquot transmissum circa id, quod de Bullis acceptis post elapsos publicationis annos fieri deberet, ne vsu aliquo minùs decenti earum videatur sanctitati derogari. In eo enim manifestè supponitur elapsis publicationis annis nullius esse momenti in ordine ad effectus, pro quibus à Sede Apostolica conceduntur; aliàs seruari expediret, vt de ijs præscribitur, quæ durantibus publicationis spatijs conferuntur: quod quidem negari nequit iuxta mentem concedentium esse, quidquid de quæstionibus illis sit, quæ circa hoc à Doctoribus agitantur, quomodo scilicet seruari debeant, & an ex defectu circa hoc fructus earum amittatur.
319
*Dico Tertiò. Sine scrupulo aliquo potest
& etiam absolutè.
sententia dicta dici improbabilis, vt eam vocat P. Bardi, contra nitente Leandro vt superiùs vidimus. Quod probo. Quia stante improbabilitate ab intrinseco, vt iam vidimus, restare solùm videtur extrinseca, quæ valde exigua est. Nauarrus enim eam non tenuit, vt ostendimus, alij parùm eidem circa hoc suffragantur, neque apertè mentem suam aperiunt, si vnum Leandrum excipias, qui auctoritati Nauarri multùm in hac parte detulit, dum eius non curauit mentem explorare, vnde integer testis non videtur: sicut & Pater à S. Raymundo Leandrum secutus, & Nauarro, sicut ille, totus armatus, vt modo loquendi vtar Tertulliani; nihil addens quod momenti alicuius sit, quod cum bona ipsius venia dictum esto, qui opinionem Bordoni de duplicato stipendio pro vna Missa dicta in Altari priuilegiato pro anima Purgatorij liberanda, eius non obstante auctoritate improbabilem ab intrinseco censet, & minimè tutam in praxi. Tomo 2. Tract. 3. n. 57. & 58. & licet probabilem ab intrinseco dicat ob Scriptoris dicti auctoritatem, id non tollit quominus absolutè improbabilis sit dicenda, quia si talis non esset, in praxi posset iuxta illam operari; quod cùm neget, absolutè improbabilem profitetur. Et dicere probabilem esse ab extrinseco ob auctoritatem dictam, est nihil dicere, sed tantùm eum doctum scriptorem amplecti, quod & si non diceret, res ipsa id, quod est obuium oculis, loqueretur.
320
*Dico Quartò. Eodem modo potest dici
sententiam asserentem esse probabilem opinionem dictam, non esse probabilem. Supponit Assertio ista circa probabilitatem ipsam esse diuersas posse sententias, dum alij dicunt probabilem esse illam, alij improbabilem, licet priores eam absolutè non tueantur. P. Leander affirmat Bullam anni præcedentis minimè reualidari quoad effectus dictos; asserit tamen oppositum esse probabile. Sicut Pater à S. Raymundo, de qua sententia, an probabilis sit potest esse quæstio, sicut in multis alijs materijs accidit. Dico ergo eorum sententiam, sine scrupulo improbabilem dici posse, & probo: Quia asserens aliquid quod solido fundamento caret, improbabiliter procedit, vt nuper circa sententiam à nobis impugnatam dicebamus: ergo similiter si circa probabilitatem idem accidat, idem est consequenter asserendum. Discursus est euidens. Tunc sic. In casu nostro sententia affirmans non est probabilis, iuxta dicta: ergo neque probabiliter procedit qui eam iudicat & asserit esse probabilem. Si dicas posse
Euationi cuidam obuiam itum.
Auctores probabilitatem asserentes fundari in aliquo non leui fundamento, in eo scilicet quòd eam sententiam tenentes sint viri tantæ auctoritatis, vt eis possit meritò ea in parte deferri: Contra hoc est id quod iam Assertione præcedenti diximus. Potest quidem aliquando assertioni, & auctoritati Scriptoris multùm tribui, quando eius sententiæ fundamentum ignoratur: si verò illud sit manifestum, & constat esse leuiusculum, ad rationem totum auctoritatis momentum reuocatur. Ibi enim probabilitas ex Auctoris auctoritate deducitur, quia non est credendum grauem, & non vulgaris litteraturæ magistrum leuibus rationibus ad aliquid, quod singulare appareat, permoueri: quæ ratio cessat quando fundamentum innotescit. Si prætereà dicas in eo
fundamento posse Auctorem plus videre quàm alij deprehendant, & non leuis momenti sit. Id certè non vrget, quia plus id, quod vidit, explicare debuisset; dum autem non explicat, magis debet multorum oculorum testimonio, quàm vnius aut alterius credi. Sicut in visu materiali accidit: qui enim melius videt, ideò id habere potest, quia perfectiori actu; sed non ideò plus videt, vnde in eo par est ceteris, qui non ita nobili actu potiuntur, & ita non plus ei creditur, quàm illis absolutè quidem videntibus, sed non ita perfectè. Potest item meliùs, quia plus; vnde & dicere potest se tale ac tale videre: aut ratione maioris lucis, aut alterius adiumenti. In Auctoribus ergo maius ingenij acumen secundùm se nequit quoad nos esse perspectum, & solùm per effectus redditur manifestum: quod numquàm accidit, nisi quia plures & meliores rationes ad sententias suas firmandas exhibent; quod dum | non faciunt, cessat præstantioris ingenij argumentum, & non extat vnde Scriptoribus alijs aliter sentientibus debeat anteferri: nisi fortè eximiæ sapientiæ sit, vt dictum suprà. In quo quidem Nauarrus excelluit, vt videri potest in
Nauarri elogium.
Præfatione Consiliorum primæ editionis, in qua excusatio habetur breuitatis aliquorum ex ipsis, in quibus nulla ferè resolutio legitur, sine iuridicis firmamentis. Et ex eo accidisse dicitur quòd consulentes ipsum solo erant eius iudicio contenti, & cùm circa propositum dubium eiusdem illis sententia innotuisset, nihil ampliùs requirebant. Tanta erat de illius sapientia opinio generaliter præconcepta.
SECTIO XVI.

SECTIO XVI.

Circa potestatem Prælatorum Regularium pro absoluendis subditis à crimine hæresis. De quo in Thesauro Indico. Tit. 12 n. 323. & 328. vbi quid circa Indias peculiare.
321
*POst ibi dicta nonnulli peruisi Scriptores, qui recentes cùm sint, eorum haberi copia non potuit; seriùs enim ad nos vt veniant marium immensa intercapedo compellit. Ex ijs sunt Pater Ludouicus à S. Raymundo, qui Tract. 2. Resolut. 13. difficultatem proponit & discutit. Et Amadæus Guimenius Proposit. 2. ex Tractatu de Fide occasione huius Propositionis in P. Suario à nescio quo Scriptore
maleuolo condemnatæ: Prælati Regulares validè & licitè possunt sibi subditos absoluere à peccato hæresis, & ab excommunicatione propter illud incursa. Suarez Iesuita Tomo 4. de Religione Tract. 9. Lib. 9. Cap. 2. n. 11. Sic ibi. In quo citatio errat, nam Tractatus 9. dicti Tomi non habet librum. 9. quem solus habet Tractatus 10. in cuius Capitis 2. n. 11. nihil tale habetur: sed n. 16. & 17. proponit & explicat priuilegia circa absolutionem ab hæresi Societati concessa à Paulo Tertio, Iulio Tertio, & Gregorio XIII. qui Hispaniam excepit, nec de peculiari facultate absoluendi subditos verbum vllum: quamuis consequens videatur, vt si absoluere alios Prælati possunt, etiam ad subditos eadem debeat extendi facultas. Eodem Tomo Tract. 9. Lib. 2. Cap. 21. n. 11. ad quem locum citatio forsitan allusit, sic ille scribit, probans concessiones Pontificum in ordine ad absoluendum à casibus in Bulla Cœnæ contentis extendi ad Censuras contractas spe & fiducia priuilegiorum: Tertiò, quia grauius est crimen hæresis, & præsertim cum relapsu, quàm peccatum
P Suarez.
aliud commissum etiam cum illa circumstantia fiduciæ priuilegiorum: ergo si facultates extenduntur ad hæresim, cur non etiam ad illam prauam fiduciam, cùm non excipiatur. Sic ibi, cum allusione ad priuilegium Gregorij XIII. de quo ab eo dictum.
Priuilegium Greg. XIII.
n. 2. Ille enim Societati concessit id, quod & Nos diximus, & exposuimus citato n. 323. Thesauri, & quia illud ad alias extendi Religiones potest habentes priuilegium communicationis, quomodo id intelligendum. num. seq. declarauimus. An autem modò id liceat, videndum statim. Et quidem si non licet, propter prohibitiones peculiares id accidet, quæ P. Suarij fuerunt elucubratione citata posteriores. Scribebat enim sub Clemente VIII. vt constat ex dictis ab ipso Patre n. 5. citato Capitat. 21.
322
*Iam circa difficultatem propositam sen
tentiarum varietate certatur.
Prima absolutè negat, pro qua citatus Pater à S. Raymundo adducit P. Thoman Sancium Lib. 2. Summæ. Cap. 11. n. 7. pro ea referentem Rodericum P. Auilam, & Vegam, & præterea Santarellum, Megalam, Ascanium Tamburinum, Dianam, P. Castro Palaum, & P. Fagundez. Sic n. 145. Fundamenta sunt. Primò. Quia tale quid erga subditos non licet Episcopis, reuocata iam per Bullam Cœnæ facultate, quæ illis fuerat à Concilio Tridentino concessa Seßione 24. Cap. 6. de Reformatione, vt tenent multi, quos citatus Auctor congerit. n. 146. de quo & Nos in Thesauro, n. 136. Secundò. Quia licet hoc concedatur Episcopis, non ideò est Prælatis Regularibus concedendum, quia Episcopi sunt Inquisitores Ordinarij, quod dicti Prælati non habent respectu subditorum, licet habeant iurisdictionem quasi Episcopalem. Prætereà, potestas absoluendi ab hæresi fuerat sublata Episcopis, & per Concilium Tridentinum restituta, & negata eorum Vicarijs, licet habeant iurisdictionem Ordinariam, vbi de Prælatis Regularibus mentio nulla, aut verbum ex quo possit colligi quoad hoc Episcopis exæquari, & illis esse facultatem dictam, si qui eam habuerint, restitutam. Tandem, quia extat Decretum Vrbani VIII. die 7. Nouemb. An. 1628. id expressè Prælatis prohibentis.
323
*Secunda affirmat de absolutione in foro
conscientiæ, non obstante Bulla Cœnæ, pro qua citatus Pater à S. Raymundo patronos producit P. Fagundez, P. Granadum, Ioannem Gutierrez, Eligium Bassæum. Et Leandrum à SS. Sacram. n. 148. quæ probatur Primò, quia Episcopi pos
Prob. prima.
sunt, pro quo à Nobis adducti complures & grauissimi Scriptores citato loco Thesauri. n. 337. Prælati autem habent iurisdictionem quasi Episcopalem. Secundò, quia pro eo extant priuilegia,
Secunda.
præsertim Societati concessa, de quibus nuper. Tertiò, quia ex concessione Pij V. habent illi
Tertia.
omnem facultatem absoluendi erga suos subditos, quam habent Episcopi, ex priuilegio concesso PP. Dominicanis, quod extat in Bullario Emmanuelis fol. 590. & per communicationem fit proprium illam habentibus, vt ferè omnes habent. Et extenditur illud etiam ad dispensationes. Quartò, quia in Iubileo non exprimitur hæ
Quarta.
resis: & tamen probabile est ab ea posse absolui, quia absolutio conceditur à casibus reseruatis, & in Bulla Cœnæ contentis: ergo cùm Prælati Regulares similem circa casus dictos potestatem habeant, ad hæresim etiam extendi probabiliter poterit. Antecedens admittunt graues Scriptores, & consequentia videtur legitima. Sic arguit Leander, pro se adducens Portel, Dianam, &
Qui faueant eidem.
P. Suarium. Pro quo & Amadæus allegat Magistrum Acatium de Velasco Episcopum Oriolensem dicentem id posse Prælatos, etiam si Episcopi id non possint, virtute priuilegij Pij V. iam citati cum Megala & Portel. Item Mag. Delga|dillo ex Ordine Minorum, qui Declarationem Cardinalium (sic ille vocat Decretum dictum Vrbani VIII. quia à Sacra Congregatione Epis
coporum ac Regularium prodijt, sed Pontificia auctoritate suffultum) ait esse magnæ auctoritatis, non tamen sufficere ad tollendam probabilitatem sententiæ, quam tot Auctores grauissimi docent, & Ecclesia non prohibet. Illustrissimus autem Acatius illius non intulit mentionem, cùm tamen eam constet agnouisse. Citat etiam Amadæus Mag. Antonium de Inojosa Dominicanum, & alios, qui licet non ita vt ille expressè teneant, videntur fauere, & nonnullos etiam apertiùs suffragantes, quos citati referunt. His accedit Bruno Classaing de Priuilegijs Regularium Tract. 3. Cap. 3. Proposit. 1. praxi in contrarium Hispaniæ & Italiæ laudata, quam iure aliquo Pontificio introductam existimat, quod ad se non peruenisse pronuntiat.
324
*Tertia cum distinctione procedit, asserit
enim quòd si hæresis exterior sit occulta, prout occultum distinguitur contra manifestum, notorium & famosum, & est probabilis in foro contentioso per duos vel tres testes, licet ad forum contentiosum non sit deducta, non posse absolui à Prælatis Regularibus, quia neque ab Episcopis, neque virtute priuilegiorum, sed id ad Sanctum Inquisitionis Tribunal pertinere. Si autem quis sensibili signo hæresim mentalem exprimat, si se solo id fecit, posse à suo Episcopo, si sæcularis sit; & à Prælato suo, si Regularis, à peccato & censura absolui; immò etiamsi id faciat coràm vno teste. Sic Ioannes Gutierrez, Sousa, Nicolaus Garcia, & Thomas Hurtadus, apud citatum Patrem à S. Raymundo. n. 152. Prior huius sententiæ pars probatur fundamentis Primæ, & quia cùm sit dispensatio in iure communi, strictè est interpretanda, & ita occultum accipiendum, non prout opponitur notorio, sed probabili modo dicto. Secunda autem, quia cùm prohibitio sit odiosa quatenus Episcopis & Prælatis confert potestatem, quæ eisdem per Concilium & priuilegia conueniebat, non sufficiunt verba generalia, qualia in Bulla Cœnæ extant, sed magis specialibus opus est, & ita fauorabili locus relinquitur expositioni, & occultum id tantùm habendum, quod probari per testes nequit in foro contentioso. Et hanc sententiam tenet citatus Pater
P. Ludouicus à S. Raymundo
à S. Raymundo. n. 156. vbi ait secundam sententiam esse valde probabilem; primam autem probabiliorem, adiuncta Tertiæ explicatione, quia securior & tutior.
325
*Dico Primò. Episcopi iuxta concessio
nem Concilij Tridentini, & seruata illius forma, possunt subditos ab hæresi occulta absoluere, secundum probabiles occulti explicationes. Pro quo quamplures adduxi in Thesauro. n. 337. iam citato. Nec suum penitus Assertioni pondus extenuat quòd à SS. Alexandro non videatur approbata in Decreto proscriptarum Propositio
num. §. 3. vbi sic habetur: Sententia asserens Bullam Cœnæ solùm prohibere absolutionem hæresis, & aliorum criminum quando publica sunt, & id non derogare facultati Tridentini, in qua de criminibus occultis sermo est. An. 1629. 18. Iulij in Consistorio Sacræ Congregationis Eminentißimorum Cardinalium visa & tolerata est. Ibi enim circa sententiam ipsam nihil decernitur, sed vti scandalosum refellitur asserere sententiam dictam fuisse visam & toleratam; quia reuera non sine graui scandalo stare potest id Sacræ Congregationi Eminentissimorum Cardinalium attribui, quod est à veritate penitus alienum, & ita est falsum testimonium proferre in re grauissima, & contra grauissimos Catholicæ Ecclesiæ senatores. Habet autem illud
Bassæus verb. Hæresis n. 18. vir quidem pijssimus, & Religiosissimus, sed in eo deceptus, dum ita scriptũscriptum in aliquo non digno fide scriptore deprehendit. Ex quo & errorem hausit Thomas Hurtadus Tomo 1. Tract. 5. n. 152. & Tomo 2. n. 1015. Inde citatam sententiam valde probabilem priori loco, sed in posteriori minimè in praxi probabilem arbitratus. Tantumque abest vt in Consistorio dicto sententia ista visa & tolerata fuerit, quòd oppositum multi & graues scriptores fuerint attestati, scilicet Gregorium XIII. ita declarasse, fuisseque in supremo generali Prætorio pronuntiatum, & non semel decisum. Sic Bar
Barbosa.
bosa Parte 2. de potestate Episcopi. Allegat. 40. n. 24. & in Collectaneis ad citatum Caput Tridentini n. 52. ad quem se refert post tredecim alios id, quod diximus, attestatos, & innumeros sententiam præfatam complectentes viginti tribus statim tenentibus oppositam allegatis.
326
*Dico Secundò. Sententia asserens posse
Prælatos absoluere subditos extra Hispaniam ab hæresi occulta, non videtur penitus reprobata. Id tenent citati pro secunda sententia, & Bruno, vt vidimus, non solam Hispaniam, sed Italiam excepit, iuxta quod etiam procedit assertio, vel si quod aliud sit aut Regnum, aut Prouincia, simili gaudens cautione. Et probari ex eo potest quòd in Decreto citato de damnatis Propositionibus habetur, dum post adductam Propositionem sic dicitur: Prælati Regulares possunt in foro conscien
tiæ absoluere quoscumque Sæculares ab hæresi occulta, & ab excommunicatione propter eam incursa. Vbi quidem si circa absolutionem subditorum Regularium quidquam esset damnatione dignum, id explicandi locus erat satis opportunus: postquàm scilicet de Episcopis actum, & de Prælatis circa sæcularium absolutionem, id, quod vidimus, exaratum. Sicut ergo circa Episcopos non est damnata sententia, de qua ibi, ita de Prælatis videtur factum, ne sententia tot habens egregios defensores, damnationis adeò seueræ iaculo feriatur.
327
*Dici potest nihil circa sententiam di
ctam dispositum, quia iam illa est Vrbani VIII. Decreto probata. Immò & ante illum idem Paulus V. suo Decreto sanciuit, de quo & Nos in Thesauro Tomo 2. in Additionibus. n. 125. Sed contra hoc est; Nam id rectè staret, si non essent qui post Constitutiones dictas vt vidimus censuissent; cùm ergo sint, eorum debuit audacia cohiberi. Quemadmodùm licet aliquæ sententiæ circa duplicatum stipendium pro Missa satis videbantur Vrbani eiusdem Decreto reprobatæ, à SS. tamen Alexandro damnatæ sunt, vt constat ex Decreto citato, ne scilicet per conniuentiam tales doctrinæ indies inualescant. Immò aliqua ex illis à SS. Alexandro expuncta fuerat, illa scilicet de stipendio pro applicatione fructus specialis; nec tamen eo contentus, ipsam inter damnatas atte|xuit, censura illi inflicta, à qua fuerat in Decreto priore immunis, vt superiùs adnotauimus.
328
*Videtur ergo iuxta hæc locum esse ex
positioni Decreti Vrbani, & consequenter Pauli V. Constitutioni, ex quibus illud suo cum tenore apud Dianam extat Parte 8. Tract. 7. Resol. 50. vt scilicet intelligi debeant de ijs, quæ omnino occulta non sunt, vt est id, cuius testis est nullus, & ita penitus improbabile, de quo dictum in Additionibus præfatis ad Titulum 12. n. 38. & seqq. Quando enim vel vnus est testis, ad denuntiationem adstringitur, cuius oppositum in præfato
Propositio damnata.
SS. Alexandri Decreto damnatur: sic enim habet Propositio 5. Quamuis euidenter tibi constet Petrum esse hæreticum, non teneris denuntiare, si
probare non poßis. Cùm ergo vni testi constare possit aliquem esse hæreticum ex dictis eius aut factis, licet probare nequeat, tenetur denuntiare. Quod quidem ex eo videtur sustineri posse, quia, sunt scriptores, qui, vt vidimus, plus hac in parte concedant post Decretum vtriusque Pontificis, vnde mitissima hæc expositio plus debet admitti vt aliquomodo defendatur non esse penitus iuxta mentem SS. Alexandri reprobatam sententiam, quæ circa in Prælatis agnoscit facultatem. Quæ
exponendi ratio commodior est quàm ea, quæ à Magistro Delgadillo adhibetur, vt vidimus. n. 323. qui postremis illis verbis, & Ecclesia non prohibet, se manifestè transfigit: Ecclesia enim prohibet in Decretis prædictis, dum Ecclesiæ Caput, Pontificem inquam constat prohibere.
Vrbani VIII. Decretum.
Sic enim Vrbanus ibi: Quam Sacræ Congregationis sententiam Sanctitas sua ad se relatam approbauit, mandauitque ab omnibus, ad quos pertinet, inuiolabiliter obseruari. Romæ. 11. Nouemb. 1628.
329
*Dico Tertiò. Id quod à Nobis dictum in Thesauro cit. n. 333. & 334. circa vsum priuilegij Societatis, iuxta nuper propositam exponendi rationem potest locum habere: quod enim in Compendio habetur verb. Absolutio. §. 8. non videtur iam licere: posita enim facultate absoluendi etiam relapsos, sic additur: Dummodò talium relapsorum crimina publica & notoria apud Sæculares non sint, vt ex hoc scandalum oriri poßit. Sic ibi. Quod si sustineri posset, à crimine hæresis & apostasiæ, de quibus ibi, absolui possent, etiam si inter Religiosos essent publica: quod constat esse prorsus falsum: vnde in agentes eo modo Tribunal S. Inquisitionis seuera animaduersione procederet; cùm constet neque in minùs notis id solitum tolerare.
330
*Si obijcias id, quod à Nobis est dudùm
Obiectio proposita & soluta.
pro Assertione secunda propositum ex damnatione Propositionis. 4. SS. Alexandri, quæ statuit posse Prælatos Regulares absoluere sæculares hæreticos. Ex eo siquidem deducimus plus aliquid pro subditis debere concedi: quod tamen non videtur ita esse, iuxta dicta posse; quia ad absoluendum ab hæresi prorsus occulta non videtur sublata facultas, quandoquidem Decretum Vrbani generaliter loquitur, & expositio etiam generalis locum habere debet, vt detur locus priuilegio Pauli Tertij, de quo in Compendio. verb. Absolutio. §. 6. iuxta quod absolui sæculares possunt ab hæresi, dummodò relapsus non sit; & etiam opinioni eorum, qui tales dicunt non esse generali Ecclesiæ Canone comprehensos. Si inquam ita obijcias, negatione eius quod assumitur, res plana relinquitur: nego enim sæcularem absolui posse ab hæresi occulta modo dicto. Neque Decretum Vrbani talem admittit expositionem, cùm debeat illud Decreto SS. Alexandri esse conforme: ex quo duo habemus, scilicet aliquam inter Religiosos & sæculares differentiam extare; & prætereà eum, qui scit alium aliquem esse hæreticum, debere denuntiare ipsum, etiamsi id probare nequeat, quod est necessariò ad Religiosos extendendum, cùm non inueniantur excepti: vnde solùm pro his relinquitur indulgentia illa, si ab omninò occultis possint absolui. Nec priuilegium Pauli Tertij de abso
lutione quorumcumque sæcularium agit, sed eorum, qui volunt ingredi Societatem, vt ex tenore concessionis constat: vnde si à proposito deflectant, in præcedentes pœnas relabuntur, vt ibidem declaratur.
331
*Dico Quartò. Iuxta dicta pro Assertione
præcedentis nulla ex prædictis sententijs est generaliter admittenda. Non prima, quia, vt vidimus, ab aliqua occulta hæresi possunt subditos Prælati Regulares absoluere. Non secunda id cum nimia affirmans laxitate, & contra quam est damnatio Propositionis Quintæ: si enim sciens aliquem hæreticum, etiamsi occultus sit, denuntiare illum tenetur: ergo ille in casum incidit in Bulla Cœnæ reseruatum: si enim talis non esset, neque negatio itidem denuntiationis vrgeret. Non Tertia, quia intra illam occulti strictam intelligentiam sua etiam est laxitas ab Vrbano, & Alexandro reprobata. Nec proptereà sententia, quam proponimus, vti singularis improbanda, quia est Decretis dictis conformis, & posterior; & posterioris, Alexandri inquam, nouitas, ad nouam tenendam sentiendi rationem, sua, hoc est, summa, auctoritate compellit. Circa quæ ea ingenua subiectione erga ipsum, successoresque in Pontificio throno procedo, quam in Thesauro, dum de his agerem in Additionibus iam dictis protestatus. vide. n. 48.
332
*Dico Quintò. In Indijs si quod extat
priuilegium pro absolutione dicta, licitus erit illius vsus, quia talia non videntur adductis reuocationibus comprehensa, vt in Thesauro dictum citato Titulo 12. à n. 303. quod ad Indos attinet; quo ad alios autem non item, nisi cum limitatione subiuncta. Quod autem attinet ad damnatas Propositiones, omnino est obseruandum, quia pro eo nullus est locus exceptioni relictus: vnde Prælati nequeunt absoluere sæculares quoscumque, quia licet Indos possint, non tamen Europæos, nisi vbi Inquisitio non est, pro quo specialiter. n. 311. & seqq. Tenetur etiam denuntiare qui hæreticum aliquem esse cognoscit, licet probare nequeat. Id quod & respectu Indorum videtur obseruandum; sed non est necessarium vt id DD. Inquisitoribus fiat, sed ijs, qui remedium possunt adhibere, vt Episcopis, Parochis, Vicarijs, Visitatoribus; valde enim timeri ab huiusmodi sic errantibus potest, quia iuxta Apostolum 2.
2. Tim. 2. v. 17.
Tim. 2. v. 17. Sermo eorum vt cancer serpit. Et Indi, ad quos malum illud promanare potest, genio sunt ad peruersionem incurrendam perfacili. Respectu verò aliorum, vbi Inquisitio non est, quod | iam non frequens, idem præstandum, vt scilicet ad eos denuntiatio dirigatur, qui occurrere malo possunt, & pesti adeo periculosæ remedium præsentissimum applicare. Si Episcopus sit, ille est ordinarius Inquisitor: si non adsit, ad alios accurrendum Ecclesiasticos Pastores, qui si & desint, remedio Euangelicæ correctionis vtendum, & Deo res solicitè commendanda, ne lupus inter oues degens, non solùm dispergat, sed & mactet & perdat. In quo & per Epistolas agendum, si commodè possit, quia denuntiatio non ad solam verbalem testificationem arctatur. Prudentis autem iudicis erit dispicere quid tunc sit faciendum, vno tantùm extante teste, & deficiente probatione, ac reo in longinquo agente.
333
*Dico Sextò. Sententia absolutè affir
mans cum ea, quam vidimus, occulti laxitate, non est dicenda valde probabilis, vt eam vocat Pater à S. Raymundo secutus in eo Thomam Hurtadum Tomo 1. Tractat. 5. num. 152. Sat certè erit illi: si aliqualiter probabilis sit, quam Diana citata Resolut. 50. prorsus refellendam esse affirmat, nec in praxi admittendam, vtpotè de directo pugnantem contra declarationem & mentem Pontificis. Quem Auctoris huius sensum videtur Amadæus approbare num. 2. citatæ Proposit. 2. & ille quidem secus senserat alibi, præsertim Parte 4. Tractat. 2. Resolut. 5. vbi Thomas Hurtadus num. 156. ait omnino fal
Thomas Hurtadus.
li, dum dicit, quòd occultum in præsenti sumitur prout distinguitur contra notorium, pu
blicum & famosum: quamuis enim hoc sit verum, in casibus non reseruatis, & in casibus reseruatis à iure communi, verum esse nequit, quia potestas ad absoluendum ab his, alijs concessa, restringenda est, vtpote contra ius commune: licet enim sit concessa dignitati, & ita sit ordinaria aliquo modo quia perpetua, tamen restricta. Sic ille loquitur, sed Dianæ id, quod ab eo non est dictum, imponens: vnde & omnino falli de eodem potest non immeritò pronuntiari. De differentia illa occulti nec verbum apud ipsum loco illo. In quo tamen affirmat si
bi certum esse facultatem dictam Prælatis competere ob priuilegia quæ adducit: quod quidem nescio quomodo ab eo dici potuerit, qui tot locis adducto Vrbani Decreto, & Pauli V. Constitutione, oppositum vti certum & irrefragabile, pro eo pariter quamplurimis Auctoriribus allegatis, proclamarat, Prælatos ab vsu contrariæ sententiæ comminatione S. Inquisitionis absterrens, & non esse etiam de hoc dubitandum inculcans. Sic Parte 1. Tractatu 5, Resolut. 6. Parte 3. Tractat. 2. Resolut. 122. Parte 6. Tractat. 6. Resolut. 54. & Tractat. 7. Resolut. 67. An Decreti oblitus, cuius nec meminit? Quis hoc credat? Dicit tamen, sed quod minùs consideratè dixit, saniore cogitatione adhibita retractauit. Id nobis satis, quibus & de his satis.

Loading...