APPENDIX AD TITVLVM XVII. DE RELIGIOSIS INDIARVM.

Quam plura de illis sparsim dicta, quæ dabit Index; nunc adiicienda aliqua, quibus Tractatio de re adeò eximiâ, & in qua tantùm est Indicæ caussæ momentum constitutum, nostro pro modulo compleatur. De illis ergo inquirendum discussione perbreui.
1
*PRimò, An compellare poßint Nouitios, vt legitimam Conuentui, in quo sunt professuri, relinquant, aliàs eos ad Profeßiones non admittendo.
Resolutio videtur clara, & indubitabilis; quia
Resolutio negatiua.
dispositio bonorum libera debet esse Nouitio: & sicut ante ingressum renuntiare in fauorem aliorum potuit, nec proptereà debuit à Religione repelli, ita & post ingressum, quia non minùs liber tunc est, quàm anteà fuerat. Vnde à Con
cilio Tridentino prouidentissimè cautum, vt renuntiationes maximâ cum libertate fierent, & interuentione Episcopi, aut eius Vicarij, cum aliis de quibus Seßione 25. Cap. 16. de Regularibus. Quia enim coactio aliqua timeri poterat, res hæc non est Nouitiorum voluntati; & Prælatorum Regularium directioni relicta, sed Episcopi aut Vicarij assistentiam voluit Concilium intra præfixum terminum expectari. In quo ha
bet nostra Societas, cur grates summas Concilij Patribus & Sedi Apostolicæ reddat: quia circa hoc in Decreto prædicto, sicut & in aliis, minimè voluit comprehensam. Et potuit quidem iure optimo eidem in hac parte fidere, quia in ordine ad libertatem renuntiantium leges habet quamplures pietate & sapientiâ plenas. Et cùm liberrimos renuntiantes velit; eos maximè, qui aliquid volunt eidem Societati donare: vnde pro illis maiores adhibet cautiones, & ampliora temporis spatia pro admissione designat, ne vnquam dicere renuntians possit, minùs se liberum in tali dispositione fuisse.
2
*De casu ergo proposito loquendo, vt
iustificari talis compulsio possit, duæ rationes occurrent. Prima ex titulo sustentationis, ratione cuius in Monialibus dotes admittuntur; immò & exiguntur, quibus non datis, Professio inculpabiliter denegatur. Sed hæc admitti nequit; quia Religiones redditus habent vnde alere alumnos possint, & ita ab ingredientibus non est generalis pro sustentatione petitio. Et ita tenent plures, quos adducit & sequitur P. Oñate Disputat. 82. num. 227. & P. Lessius in Resolutionibus v. simonia à Casu 10. Hoc autem stante, non est obligatio in renuntiantibus aliquid relinquendi monasterio, vt cum aliis probat P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 7. Cap. 3. num. 8. Hinc quæstio suborta an Religiosis interdictum sit inducere Nouitios vt aliquid Monasterio re
linquant. Ad quam citatus Auctor num. 15. respondet Emmanuelèm Rodericum Tomo 2. Summæ Cap. 7. num. 11. Et P. Suarium Tomo. 5. in 3. p. Disputat. 22. Sect. 5. numer. 5. cum aliis, quos ipsi adducunt, multis, ostendere licitum esse inducere Nouitios vt donent seu relinquant sua bona Monasteriis. Ex eo autem quod addunt clarissimè apparet quid sit in præsenti casu dicendum. Cùm enim dicant id fieri posse, cautionem adiiciunt, dummodò id fiat bono fine, & ita moderatè, vt relinquatur Nouitiis libertas ad disponendum de suis bonis. Quæ quidem resolutio communissima est; quamuis P. Suarez citato loco nihil pro ea speciali difficultate habeat, sicut neque in tota illa Sectione: in quâ quidem solidissimè probat, licet non sit damnabile aliquid pro su
stentatione exigere, quando pro illâ non habent Conuentus redditus necessarios, vel licet pro aliis habeant, non tamen pro eo, qui recipi desiderat: rarum tamen esse inusitatumque quoad Religiones virorum, vt ex pacto tacito vel expresso ita petatur aliquid in sustentationem, vel subsidium Religionis, vt aliter habitus, vel Professio denegetur: pro quo specialiter num. 12. Quod
verò P. Sancius ibidem amplectitur, non est conforme sententiæ, quam posteà docuit Lib. 1. Consil. moral. Cap. 2. Dub. 23. num. 1. vbi ait etiamsi Monasterium sit diues, posse ab ingrediente aliquid pro sustentatione requirere, sicut etiamsi aliquis sit ditissimus, potest dotem ab vxore exigere. Si enim res ita se habet, iam non relinquitur libertas Nouitio ad disponendum de suis bonis, quam constat illæsam penitus remansuram. Et sententiam P. Sancij tenent alij, in quibus est Bonacina Tomo 3. Disputat. 2. Quæst. 3. Puncto 29. P. Palaus Tomo 3. Tract. 17. Disput. 3. Puncto 9. P. Valentia Tomo etiam 3. Disputat. 6. | Quæst. 16. Puncto 3. §. Multò verò. Quod & probabile reputat P. Vincentius Tancredi de Religione, Tractat. 2. Lib. 4. Disput. 12. num. 8. licèt ipse cum P. Suario contrarium teneat, quæ est etiam communissima sententia Sacris Canonibus & rationi prorsus consonans, pro quâ specialiter P. Suarius consulendus, qui alios adducit, sicut & P. Tancredi num. 5. & P. Becanus quæst. 9. de simonia, num. 2.
3
*Ne autem Religiosi, de quibus loquimur,
præfatæ sententiæ se possint authoritate tueri, addendum est, vt ab eis res peragitur, omni videri probabilitate carere: quia Auctores, eam tenentes, id addunt, quod ab eisdem non seruatur. Dicunt enim non posse pro sustentatione plus exigi, quàm reuerà necessarium sit. Bonacina numer. 4. §. Hæc tamen sententia. P. Sancius numer. 7. & alij, qui solùm id, quod pro alimentis necessarium est, exigi posse permittunt. Quod quidem in viris iuxta id regulandum est, quod solet pro Monialibus assignari. Cùm quo quidem non stat integram legitimam, quæ copiosa sit, aut maiorem eius partem postulari, negatâ aliàs Professione. In quo quidem peccatum videtur manifestæ iniustitiæ committi: qui enim ingressus est, ius habet ad Professionem, si aptus fuerit deprehensus; ad hoc enim Apostolicâ auctoritate Religio confirmata est, & ad hoc etiam Fideles bona sua, dum Monasteria fundarunt, liberaliter contulerunt. Atqui ex eo quòd quis nolit bona sua Religioni donare, non est ineptus, quia in hoc liber est, & liberum prorsus esse voluêre Pontifices, vt vidimus; & specialiter obseruanda verba Vrbani IV. in Cap. Sanè, Extra, de simonia, vbi post alia sic
concludit: Illa dumtaxat, quæ personæ ipsæ ingredientes, purè & spontè, & plena libertate, omnique pactione cessante, dare vel offerre Ecclesijs, Monasterijs, Prioribus, domibus, & locis huiusmodi voluerint, cum gratiarum actione licitè recepturi. Sic ille. Ergo si negetur Professio, iniuria fit manifesta; vnde & peccatum iniustitiæ grauissimum in hoc agnoscunt graues scriptores apud Bassæum verb. Simonia 3. num. 9.
4
*Secunda ratio, propter quam alicui forsan
videbitur posse iustificari pręfatampræfatam Religiosorum praxim, illa est, quòd ita erga Religionem affectus, vt legitimam illi neget suam aut aliàs obuenientia bona, ad illam aptus non appareat: eam enim non diligit, siquidem amare est velle bonum: non ergo amat, qui bona negat: sine amore autem nihil sperari de illo potest, in eius commodum recursurum. Sed hæc quidem ratio nullius momenti est: satis enim amare Religionem
Negatur, & clarè demonstratur
conuincitur, qui se ipsum illi donat, & inter eius vult membra numerari. Vt autem bona sua non tribuat, subesse aliquæ rationabiles caussæ possunt: vnde & experientia docuit eos, qui bona sua Religioni donarunt, non fuisse semper eidem meliores, quia obseruantiam non ita vt censum prouexerunt, & vt D. Bernardus dixit, vel quisquis est Auctor sermonis de decem Virginibus, Mirabilem fecerunt conuersionem, sed non conuersatio
D. Bern.
nem. Prætereà; si ratio dicta considerationis alicuius esset, immeritò Sacri Canones prohibuissent necessarias istas donationes, quandoquidem non dantes eo ipso inepti ad Religionem habendi sunt; & dantes, tali amoris significatione sufficientiam talenti ad vocationis suęsuæ effectum complent. Immò quemadmodum Religionibus, paucis exceptis, in quibus est nostra Societas, ab Apostolicâ Sede indultum est, vt in iure Religiosi Professi succedant, & sic legitima Monasterio obueniat: ita & consequenter videbatur statuendum, vt Religiosus legitimam suam Monasterio secum afferret, sicque & se & sua pariter daret, atque eo pacto filialem affectum erga futuram matrem testaretur.
5
*Habent autem Religiosi Indiarum sic fa
cientes aliorum consuetudinem suffragantem, de quâ P. Suarius citatâ, Sect. 5. numer. 5. ita scribit: Quin etiam aliquando in Religionibus virorum, præsertim quando egestate premuntur, solet aliquid ab in
P. Suarez.
gredientibus ad eorum sustentationem postulari: vel si bona temporalia habent, solet ab eis ante Profeßionem exigi, vt vel ea Monasterio donent, vel saltem de eis non testentur in fauorem aliorum, vt ius hæreditandi per profeßionem eorum in Monasterium transferatur: quod si hoc facere recusent, ad Profeßionem non admittuntur, sed potiùs expelluntur. Sic ille: qui dum consuetudinem prędictamprædictam præsertim esse ait, cùm Religiones egestate premuntur, id egestate non extante etiam accidere, non obscurè significat. Quid autem ad hoc respondeat, videri apud ipsum potest
Vnde illam excuset.
citat. numer. 12. vbi ait ex singularibus aliquarum personarum factis non debere argumentum sumi, & bonæ id fidei tribuendum, si excessus appareat ex opinione probabili practicè non benè applicatâ. Vnde etiam alia, propter quæ titulus sustentationis fundari possit, ita subdens: Quapropter
quando multò plus exigitur, quàm ad vnius personæ in tali statu constitutæ sustentationem commodè sufficit, non video quâ ratione aut titulo id honestari poßit. HęcHæc ille. In quibus notandum illud: Quando multò plus exigitur: si enim non sit notabilis excessus,
excusari exactio poterit; cùm sit etiam certum rerum pretia temporum lapsu succrescere, & ita plus ad sustentationem requiri quàm fuerit retroactis temporibus requisitum. Et videri pro eo potest Garcilassus Inga de la Vega in Historiâ generali Peruuij, Lib. 1. Cap. 6. vbi aliqua scitu digna congerit. Sic tandem concludit P. Suarius: Vltimò verò addo, si quid minùs rectum fiat bono zelo, & ex ignorantiâ etiam culpabili, id satis esse ad excusandam Censuram huius Extrauagantis (citatæ inquam Vrbani IV.) vt Caietanus, & ferè omnes notant, ex proprietate illius verbi Præsumant, sæpè à nobis ponderatâ. Sic Doctor Eximius. Videatur Bassæus verb. Simonia 3. num. 9. §. Aliquid: qui cum aliis satis solidè contra huiusmodi pugnat exactiones, in quibus simoniam probat esse palliatam, & quæstio quidem communis est: sed pro Indiis debuit specialiter agitari, quia multa in illis licere contenditur, quæ reuerà non licent, cùm debeant iuxta Iuris Canonici Oracula, & probatas Doctorum sententias regulari. De quo hæc satis.
6
*Secundò inquiri pro Religiosis Indiarum potest: An licitè circa gubernationem alternatiuis vti queant inter natos in illis, & in Hispaniâ.
Et est illud in vsu non apud omnes, neque a
pud plures, & per Pontificias Bullas, ita constitutum, vt non videatur de conuenientia posse dubitari. Sed certè, quod ad Bullas attinet, non multùm videtur vrgere: Pontifices siquidem | multa concedunt inuiti, & iuxta supplicantium narrationes, quæ non sunt semper consonæ veritati. Pro quo Ioannes XXII. in celebri Extrauag. Execrabilis ita loquitur: Execrabilis quorum
Extrauag. Execrabilis.
dam, tam Religiosorum quàm Sæcularium ambitio, quæ semper plus ambiens, eò magis insatiabilis creditur, quò sibi amplius indulgetur: & improbitas importuna petentium, à Nobis, & Prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus, non tam obtinuisse, quam extorsisse plerumque noscuntur. &c. Pro eodem est Cap. Quia per ambitiosam, de Rescriptis in 6. ibi: Quia per ambitiosam importunitatem petentium, tam Nos, quàm nonnulli Prædicatores nostri Romani Ponti
fices, Indulgentias perpetuas multis conceßimus. &c. Hinc mutationes frequentes circa disposita à Romanâ Sede, pro quâ Bonifacius Octauus, qui & in nuper citato Capite locutus, sic ait: Statutum, quod circa iudices à Sede Apostolica deputandos nuper
Cap. Statutum, ibidem.
edidimus; cùm quædam contenta in eo, quæ pro communi vtilitate credebantur inducta, sicut experientia docuit, tendere dignoscantur ad noxam: Sanctione præsenti, quam irrefragabiliter obseruari mandamus, suadente vtilitate, in meliùs duximus reformandam. Sic ille. Iuxta quæ non obstante Apostolicâ concessione, alternatiuæ dictæ possunt esse nociuæ, vnde & supersedere ipsis illi possunt, ad quorum sunt instantiam impetratæ. Pro quo Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 26. n. 106.
7
*Et quidem contentio circa materiam præ
dictam, non potest non præiudicialis cœtibus Religiosis haberi, cùm tempestas sit, quâ Regularis tranquillitas perturbatur. Pro quo ita scribit Mag. Grijalua in ChronicoChronica Augustiniensi Prouinciarum Nouæ-Hispaniæ fol. 168. Col. 4. Y porque no quede nada por decir, de la tormenta, que
Mag. Grijalua.
pudeciopadecio esta Edad, de que tratamos, digo que no solo pudeciamospadeciamos estos cuydados, que nos veniamvenian de fuera, sino que dentro de la Orden se empezaron à mouer platicas de nacion: las quales, aunque no llegaron à turbar la paz, causaban empero algunos dispustosdisgustos, que hacen desabrida la vida Religiosa.
Hæc ille & alia. Et quidem tunc ad turbandam pacem tempestas illa non valuit, quia magnorum est virorum prudentiâ propulsata sed vt reualesceret nescio quando actum, quandoquidem ad alternatiuarum fuit remedium tandem prouocatum. Id quod Vrbani Octaui testimonio constat in Bulla pro alternatiua, quam adducit Dom. Solorzanus suprà num. 96. qui & numer. 102. & seqq. impetrationem dictæ Bullæ ex non satis certâ narratione Pontifici factâ, processisse non dubitet affirmare: neque paci per eam consultum, sed nouis dissensionibus, rixis, & partialitatibus materiam ministratam.
8
*Quod equidem non sine grauissimo Re
ligionum dispendio stare potest, ex iis, quæ disputat Fr. Ioannes Franciscus Giragus in Centuria Dubiorum Regularium Parte 1. Dubio præsertim 1. & quatuor seqq. in quibus hæc statuit. Primum, Prouinciam, in qua radicatæ sunt factiones in electionibus censendam esse prorsus deformatam. Secundum, Peccatum esse mortale inducere aliquos vt Religiosi fiant in tali Prouinciâ, & eosdem admittere. Tertium, Professionem talium per ignorantiam factionum talium celebratam, esse irritam, si vitium dictum per totam sit Religionem dispersum. Quartum, Ignorantiam dictam ita validitati Professionis obstare, vt post quemcumque temporis lapsum, & habitus gestationem, neutiquam validetur; nisi Professus notitiâ habitâ de nullitate Professionis, habitum Professorum per triduum portauerit, aut se actibus statim Professorum ingesserit. Quintum, Professum dictum post notitiam nullitatis Professionis, non teneri ex vi voti eam ratificare, sed ratione magni scandali in Ecclesiâ, vnde ad id potest à Religione compelli. Sic ille statuit: circa quod eruditè philosophatur, neque singulari iudicio innixus, sed grauium Scriptorum auctoritate munitus.
9
*Illud autem quod habet num. 74. quòd
scilicet si factionum pestis totum Religionis corpus non peruadit, Professio valida est, ægrè potest Indiarum Prouinciis adaptari. Est quidem Professio valida, quia, vt ille ait, contractus celebratus à Nouitio in Professione non initur cum talî Prouincia vt sic, sed cum tali Religione: corpus autem Religionis à tali morbo sanum extat, vnde voluntarium in Nouitio, quod ad valorem Professionis necessarium est, deceptione non tollitur, cùm possit alibi quod promisit adimplere. Debent tamen illi, vt Auctor ait, sibi prouidere, & se à tanto periculo liberare. Atqui hoc in Indiis valde difficile est, vt quis nouas Prouincias in Europa quærat, qui de obligatione tali, cùm Professionem emisit, neutiquam cogitauit: ignorantia enim inuoluntariam reddidit Professionem, si consequenter loquendum est: nam quod est valde difficile, & à vouente non præuisum, valori Professionis obstat, sicut obstaret ignorantia in ordine ad substantialia. Pro quo faciunt quæ Scri
ptor idem habet. numer. 71. vbi sic ait: Quæ autem censeantur substantialia, vel quæ reuocentur ad ea, ita vt error seu deceptio circa ipsa, Profeßionem inualidet. Consulite Doctores relatos (scilicet Ledesmam, Vi
Giragus.
ctoriam, Cardinalem Toletum, P. Sancium, & P. Suarium). Ad rem tamen nostram est, quando ingredientis & vouentis variatur in re notabili propria existimatio, quâ variatione cognitâ non vouisset Nouitius; tunc error seu dolus inualidat Profeßionem. Ita Eminentiß. Lugo de iustitia, Disput. 22. Sect. 7. n. 94. referens Sanchez. Idem dicit Suarez vbi suprà &c. Adducit deinde ex Claui Regia doctrinæ prædictæ confirmationem, dum ait Professionem fore nullam, si quis aliquem deciperet, affirmans in tali Religione non seruari ciborum delectum; nec ieiunium, aut quidpiam aliud difficile; quod si prænosset, neutiquam vouisset. Tunc sic, si Pro
fessionem emittens cum ignorantiâ factionum, sciret se obligatum remanere ad mutandam Prouinciam, & per mare, per terras, nouam sibi esse Prouinciam conquirendam, non vouisset; quandoquidem minori impensâ & periculo elicere aliam posset ex iis, quæ in Indiis sunt, in quâ animæ suæ saluti consultum iri, posset sibi non ægrè persuadere. Quis enim non videat rem esse difficillimam cœlum adeò diuersum petere, nauigationis subire pericula, & nouos hominum mores experiri? Id quod ex aliis, quæ ibidem citatus Auctor tradit ex bonis & cum bonis Scriptoribus, satis potest efficaciter comprobari.
10
*Ex iis autem, quæ Dub. 23. 24. & 25.
disserit, difficultas præsens videtur posse magis in propriis terminis enodari. Ait ergo Dub. 23. vbi | factiones radicatæ sunt, posse pro bono pacis ac quietis duos definitores ex vtraque factione eligi, ac Prouinciales alternatim. Et ad id obligationem esse sub reatu culpæ lethalis. Cap. 24. addit posse condi statutum ne extendatur ad plures duobus electio; Priores, aut Guardianos, & similiter Definitores, ex vnâ natione: & sine statuto id stare meliùs posse, etiam in ordine ad alternatiuam Prouincialium. Cap. 25. statuit eos, qui sunt diuersæ nationis, præseferentes specialem ac naturalem æmulationem, vt sunt Hispani, Galli, & Germani, in muneribus Religiosis debere exæquari, ne sit respectu illorum acceptatio personarum. Cùm verò factiones radicatæ non sunt, sed Prouincia incipit eâ peste conflictari in aliis ob diuersas rationes æmulationem præseferentibus, non esse alternationum remedio vtendum; quia non tam remedium, quàm fomentum factionum erunt, & qui diuisionem facere moliuntur ratione situs, amicitiarum, conciuium &c. lethaliter peccare, dum in id tendunt, vt suffragiorum fauor in electionibus ad suos tantùm inclinetur. Iuxta hæc ergo videant Religiosi Indiarum quid sibi sit iuxta Auctoris dicti discursum faciendum. Alternatiuam enim tantùm concedit, quando factiones sunt radicatæ, & consequenter Religiones deformatæ, vnde damna illa sequuntur, de quibus n. 8. Si autem radicatæ non sunt, sed iam pullulare incipiunt, alternatiua non debet admitti, quia per illāillam fauentur factiones, cùm sit manifesta diuisio.
11
*Dici potest in Indiis locum habere quod
de diuersitate nationum dicitur, quatenus in Hispaniâ & in Indiis nati, èex patriis sedibus diuersum quoque ingenium trahunt, vnde æmulatio etiam specialis & naturalis si fuerit, non debet videri mirum, sed condescendum ipsi, sicut & aliis apertiùs oppositis citatus Auctor conniuendum in electionibus arbitratur. Pro quo facit id, quod Act. 6. v. 1. legimus, vbi sic scriptum: In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factum est
Act 6. v. 1.
murmur Græcorum aduersus Hebræos, eò quòd despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. Græci namque, quorum factum murmur, non genere tales erant, sed Hebræi in Græciâ nati, vt videri potest apud Patres Gasparem Sancium, Cornelium, & alios: ex quibus ille diuersitatem nationum in hoc ipso recognoscit. Et hinc factum vt murmuris occasio non leuis accesserit, eò quòd despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum: circa quod idem sic habet: Origo ergo murmuris
P. Gaspar Sancius.
videtur fuisse hæc, quòd viduæ Hebrææ, eò quòd Hebrææ essent, arrogarent sibi honoratiora & locupletiora ministeria, præsertim distribuendi cibos & vestes; viliora verò & tenuiora relegarent ad Græcas. Rursum quòd in distributione ciborum & vestium magis fauere, plusque dare viderentur Hebræis, quàm Græcis. Sic doctus Pater, & est illud ipsum quod in Indiis nati secum agi conqueruntur: quòd scilicet nati in Hispaniâ honoratiora sibi officia, & locupletiora arrogent, vilioribus pro iis relictis, qui nati in Indiis, quibus & minus liberaliter prouidetur. Meritò ergo eorum murmur ad Pontificum potuit aures adduci, & ab illis alternatiuarum remedium adhiberi.
12
*Sed certè non ita in Indiis res se habent,
vt remedio tali sit opus in eisdem natos se tueri. In Hispaniâ nati, & nati in Indiis, diuersæ nationis non sunt, neque Giraco tale quid in mentem venit. Omnium color idem, habitudo corporum, lingua, vestitus, vt multo externo signo disparitas possit originis deprehendi. Quod & in moribus est cernere, paribus aut virtutibus, aut vitiis, acsi omnes idem natale solum habuissent. Quòd si quidquam èex cœli, aut educationis conditione diuersâ contingat, id equidem inter nationes omnes videmus accidere: nulla enim est, in quâ non occurrant natiuæ disparitatis argumenta, vnde & æmulationes; neque illæ circa charismata meliora. Immò in ciuitate eadem natos scindi in contraria notissimum: interque ipsos Indianos, vt vulgò vocantur, seu Criollos, magna diuersitas est, pro diuerso in quo nati loco, quod & ingeniorum diuersitas manifestat. Sicut ergo pro quacumque discrepantià aut æmulatione non debent alternatiuæ permitti, ita neque pro illâ, de quâ agimus, sed vnusquisque suis pro meritis honorandus.
13
*Quòd quidem ab Apostolico sanctissimè
& prudentissimè dispositum in exemplum posterorum. Septem elegerunt Diaconos, qui omnes ex iis erant, qui nati in Græcia, vt citati probant, quia inter illos inuenire potuêre dignissimos, & præ aliis Stephanum eminentissimæ & Apostolicæ sanctitatis, alternatiua non vsi, vt tot ex Hebræis, tot ex Græcis, cum successione mutuâ ministrarent, sed ex Græcis omnes, quia sic expedire iudicarunt. In quo & offensioni eorumdem occursum, vt adnotat P. Sancius ita scribens: Fe
P. Gasper Sancius.
cerunt autem prudenter Apostoli, vt Græcorum offensioni ac dissensioni occurrerent, qui Diaconos ex Græcis ipsis elegerunt, &c. Sic enim & in Religionibus agendum, vt offensioni, quando non leue fundamentum habet, prudenter, sed sine alternatiuis, occurratur.
14
*Vbi & obseruandum, non eos electos, à
quibus murmur profectum, sed eos, in quibus dotes eximiæ, quas quærendas sibi statuerant, inuenerunt. Viros ex vobis boni testimonij septem, plenos spiritu sancto & sapientiâ. v. 3. Non ergo mur
Act. 6. v. 3.
mur in illis, quocum Spiritus sanctus nullum potest habere commercium. Vnde Sapient. 1. v. 5. sic habetur: Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet
Sap. 1. v. 5.
fictum. Et cùm alia de linguæ moderatione subiiciat, sic Spiritus ipse sanctus hortatur: Custodite ergo vos à murmuratione, quæ nihil prodest, & à detractione parcite linguæ, &c. Neque ego de alternatiuis plus addiderim, Religiosos Patres monuisse contentus, vt Dei & Religionis caussam, non suam & suorum agant, ne se & illos periculo damnationis exponant. Tremendum profectò illud, quod Giracus non veretur affirmare, dum sic alloquitur Factionarios num. 127. Vultis Fa
ctionarij destruere factiones linguâ, & non votis ac moribus, iniusto modo solito per tot annos maculando conscientiam, & implendo infernum animabus sanguine Christi redemptis. Hæc ille, & alia. Mihi autem Deo gratiæ animitus agendæ, qui in loco pascuæ ibi
Psal. 22. v. 1.
me collocauit. Psalm. 22. v. 1. tamquàm ouem scilicet, quam ipse vt Pastor regit, ad quam nulla de electionibus spectat cura, sed de obedientiâ proprio adhibendâ Pastori. Et dum proprijs exulto, aliena non carpo. Videant alij quid sibi plus placeat; dummodò & Deo placere possit. Væ autem si, iuxta nuper dicta, contigerit displicere.
15
*Tertium: An visitatores, Vicarij Generales, & alij, qui Superiori cum potestate mittuntur, ingentem poßint summam pecuniæ colligere, & eam secum in Hispaniam asportare.
Circa quod (quidquid re ipsa acciderit, de quo
Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 26. numer. 38.) negari nequit rem esse periculo plenam, & in eâ scandalum saltem ineuitabile reperiri. Vnde ij, qui aliquid dederunt, si minùs officiosos accipientes experiantur, eos sunt soliti vocare rapto
Scandali.
res, & pyratas; neque doloris acerbitas intra domesticos tantùm pariates talia patitur inhonestamenta iactari. Aliunde etiam graue paupertati
Violatæ paupertatis.
præiudicium generatur, si ita accipientium adeò peculium accrescat, vt inter populares, aut Ecclesiasticos diuites possint numerari, iuxta dicta Titulo 17. num. 59. sicut & Religiosæ gubernationi:
Gubernationis præposteræ.
dum enim officia muneribus distribuuntur acceptis, attentio ad merita esse nequit, & ita administratio præpostera subsequetur. Sic ergo distributiuæ iustitiæ negatur locus, & commutatiuęcommutatiuæ et
Violatæ iustitiæ.
iam ex eo leges violari noscuntur, quod ingens summa illa pecuniæ Indicis Prouinciis eripitur ad quas spectat, cùm ad earum spectet Religiosos, quarum necessitatibus applicari debuit, ab eisdem cum querelis ad Regium datis Senatum identidem deploratis. Vnde & charitas violata, iuxta
Et charitatis.
quam proximioribus debet præ aliis subueniri, quando cetera sunt paria. Pro quo D. Thomas 2. 2. quæst. 32. art 9. & ibidem Interpretes, atque alij communiter, ex quibus videri possunt Cardinalis Toletus, Lib. 8. Cap. 39. & alij, quos ibidem adducit Victorellus. Et Bassæus verb. Eleëmosyna, num. 16.
16
*Et hæc quidem adeò certa videntur, vt
Certa esse omnia illa.
dubitatio circa illa esse nequeat, nisi apud eos, qui claudere sibi oculos voluerint, vt non adspiciant meridianam lucem veritatis. Quibus aliud irre
fragabilis roboris argumentũargumentum accedit. Rogo enim vnde habeant pecunias istas, quas Religiosi tribuunt? Si intra Conuentus habitant, quæ adquirunt, illorum sunt, neque possunt adquisito iure à Prælatis spoliari. Si extra Conuentus, & per loca vagantes, in quibus auri & argenti sunt fodinæ, ad aliquem solent Conuentum pertinere; vnde eadem de illis, quæ de prædictis ratio est. Si ad nullum: filiationem tamen in Prouincia habent, vnde Prouinciæ adquirunt, pro quo apud eas specialia erant statuta. Aut doctrinarij sunt; & tunc quidem sicut applicari Conuentui possunt, quæ supersunt, iuxta dicta Titulo 17. num. 57. & 58. ita & offerri Prælato. Sed ille sic oblata religiosè debet expendere, neque applicare sibi, sed necessitatibus Prouinciæ subleuandis, quia earum est Caput, & illum non debet necessarium influxum denegare. Neque excusationi locus ex eo quòd in Hispaniâ etiam necessitates sunt, & quidem magnæ, quibus vt subueniatur, cùm idem corpus Religionis sit, videtur charitas imperare. Nam cùm necessitates Indicarum Prouinciarum de proximo vrgeant, illis debet potiùs ab iis consuli, qui earum gubernationem pro bono ipsarum solummodò susceperunt. Pro quo videri potest Bassæus verb. Paupertas Religiosa, num. 13. vbi alios adducit. Contra quam obligationem
Quid possit tutò fieri.
non erit si aliquando subsidium nonnullum in Europam transmittatur, pro necessitate aliqua Conuentus Ordinis non vulgari, siue virorum sit, siue fœminarum; qualis illa, de quâ ante annos non plures Regiâ est auctoritate conscriptum, vt Monialibus Teresianis Couuentus Culagurritani eleëmosyna in Peruuio quęrereturquæreretur, quarum tanta erat indigentia, vt pro emendo oleo, quo lampas ante altare maius arderet, copia non suppeteret.
17
*Quartum, circa Prælatos dictos id pro
certo statuendum, quod neque ipsi possunt ignorare, in electionibus scilicet Religiosis non esse adimendam libertatem; pro quo Iura clamant: vnde non sustinendum, vt audita non rarò illa inualescat vox in Capitulis, vnum tantùm esse suffragium. Quid alibi accidat; nescio; in Indiis Prælati dicti amplissimâ gaudent potestate, vt Virgilianum illud pro illorum quolibet possit assumi. 6. Æneid.
Nonnulli quisquam se impunè tulisset
Obuius armato.
Circa quod multa dici possent, quæ apud Auctores occurrunt, de electionibus præsertim Religiosis agentes, in quibus Ragpius de Regimine Regularium Pag. 522. n. 1. & seqq. & præ aliis apud Castellinum, qui integro opere huiusmodi exequitur tractationẽtractationem. Illud tantùm expendam, quod pro casu præsenti specialiùs videtur vrgere, ex Cap. Cùm terra, de Electione, vbi Cœlestinus III. ita loquitur: Sicut ex quarumdam litter arum tenore acce
Cap. Cùm terra, de Electione.
pimus, quidam in electionibus prauæ consuetudinis morbus irrepsit; vt cùm alicuius Prælati electio debet celebrari, Conuentus, ad quem pertinere dignoscitur, duas personas nominet latenter, auribus PatriarchęPatriarchæ vel Principis exprimendas, vt sic alterius eligendæ, vel totius electionis penitus irritandæ idem Patriarcha vel Princeps plenariāplenariam habet facultatem. Quia igitur hoc redundat in grauem perniciem Ecclesiasticæ libertatis, præscriptam consuetudinis prauitatem sancimus penitus abolendam. Statuentes vt forma electionis Canonicæ in omnibus Conuentualibus Ecclesiis obseruetur, &c. Circa quam Constitutionem sic infert Glossa §. Cùm terra.
Glossa.
Non valet consuetudo, per quam Collegium ad alterius voluntatem tenetur sibi eligere Prælatum. Sic ille.
18
*Ratio decisionis est clara in ipso Textu,
quia scilicet dicta consuetudo redundat in graue præiudicium Ecclesiasticæ libertatis. Quod non est proptereà dictum, quia sæcularis potestas se Ecclesiasticis rebus immiscet; sic enim de Principe tantum deberet dispositio procedere. & non de Patriarcha, quem constat Ecclesiasticà potestate omnium post Papalem supremâ gaudere. Neque copulatiua decisio est, vt scilicet tunc electio damnanda sit, quando Patriarchæ & Principis voluntas interuenit; sed disiunctiua, vt constat ibi: Patriarchæ, vel Principis. & iterùm: Idem Patriarcha, vel Princeps. Ecclesiasticæ ergo libertatis nomine illa debet intelligi, quæ in electionibus est Ecclesiasticis obseruanda, in quâ nec Princeps, Patronus scilicet, de eo enim prædicta dispositio procedit, vt cum aliis docet P. Suarez Tom. 4. de Religione, tract. 8. lib. 2. cap. 6. n. 19. neque Prælatus, quantalibet polleat dignitate, libertatem possunt eligentium conquassare.
19
*Grauis autem pernicies in eo est satis
manifesta, quod ex Miranda Giracus expendit Parte 1. numer. 139. quia videtur fere impoßibile, quòd subditi sic coarctati diligant & ament Prælatos e|lectos, & è contra. Quos autem subditos amore non
Giracus.
prosequantur Prælati, quonam pactos regere ac gubernare rectè poterunt: cùm amor sit, atque esse debeat totius boni regiminis, & rectæ gubernationis exordium, vice etiam versa, quos subditi non amant, nullo pacto reuereri, debitamque obedientiam illis præstare poterunt. Sic illi, & quidem verissimè, philosophantur. Neque Prælati dicti caussam suam iustificare pergant, ex eo quòd electores sponte se offerunt, suffragaturi iuxta eorumdem voluntatem. Hoc enim etsi sponte videatur fieri, reuera non fit, sed ex humano timore, quia si ita non fecerint, in eorum indignationem incurrere pertimescunt. Non debent ergo voluntatem suam reddere manifestam, sed vnicuique secum iudicium relinquere, vt id, quod sibi melius coràm Deo visum fuerit, exequatur. Nisi fortè talis persona inter eligendos occurrat, per cuius ele
ctionem bonum Religionis speretur singulariter promouendum, vt aliquot ante menses in hac Limana vidimus ciuitate, dum omnium suffragiis in voluntatem Generalis Vicarij remissis, eius sibi electionem in Prouincialem placere dixit, qui nihil de illa cogitabat, sed paulò antè renuntiationem Magisterij, & consequenter vocis in Capitulo, ab eodem Vicario scripto sincerissimo & veracissimo pij, humilis, & penitus Religiosi affectus indice, postularet. Quod felix faustumque fuisse, gubernationis, vt credo, progressus manifestant.
20
*Quintum, Consideratione digna occur
rit obligatio, quam subeunt ij, qui Regijs expensis in Indias tendunt, ad Indorum curandam conuersionem, & negotium fidei promouendum: de quo Dom. Solorzanus citat. Cap. 26. num. 93. & 94. Vbi ex Miranda ait grauiter eos peccare, & ad expensas in viatico factas Regi teneri, si in Hispaniam eo inconsulto redierint, vel in aliis Prouinciis remanserint, ad quas non sunt destinati. Pro quo Regia rescripta extant, & Bulla etiam Pontificia cum grauibus Censuris & pœnis, cuius mentio habetur in Regia Schedula An. 1611. die 7. Septembris, contra eos, qui in Hispaniam reuertuntur, si præsertim in Philippinas Indias Regiâ se directione contulissent. Quod tamen parum, (heu dolor) in multis eorum seruatur, (citati Scriptoris verba sunt) qui frequenter appetunt Prouincias magis pingues, & deliciis ac Monasteriis afluentes, & parùm de Indorum conuersionibus,
Dom. Solorzanus.
Mißionibusque, ad quas conducuntur, curantes, omne suum studium collocant vt in dictis Monasteriis Priores, Guardiani, Diffinitores, ac Prouinciales creentur. &c.
21
*Quæ quidem iuxta regulas iustitiæ pro
cedunt, si res ita eueniant: restitutionis inquam onus transgressoribus pacti initi ab eisdem incumbere, sicut de obligatione dicendi Missam, in eo, qui stipendium accepit, communiter sentiunt Doctores, iuxta dicta in Appendice præced. circa Primum & secundum. Pro quo & Caramuel in Theologia fundamentali, Fundam. 13. quæst. 2. num. 345. Ex quo infert, quòd si stipendium resti
Caramuel.
tuat Sacerdos, non tenetur, qui dedit, recipere, sed posse eum vrgere vt stet contractui; nisi fortè grauis caussa inopinata emerserit; tunc enim videtur debere pretium recipere, Sacerdotemque à celebrandi onere liberari. Iuxta quam doctrinam dici etiam potest, quòd si caussa inopinata emerserit, propter quam Religiosus debeat in Hispa
niam remigrare, liberum ab obligatione contractâ remanere. Sed addendum, ad restitutionem non teneri; quia bonâ fide, quod est pro viatico datum, insumpsit, & non est inde factus locupletior, iuxta communes regulas in materia restitutionis. Neque est idem de Clerico, qui stipendium accepit, quia per se loquendo ditior inde factus est. Aut enim insumpsit stipendium pro sustentatione, vel non. Si Primum: id plus habet ex propriis bonis, quod reuera insumpsisset. Si secundum: manifestius est ditiorem factum, cùm id habeat, quod aliàs non haberet. Religioso autem cùm sit debita sustentatio à Religione tribuenda, ex dato pro alimentis à Rege nihil accrescit: id enim habet, quod esset alias habiturus. Neque Conuentus, à quo egressus, di
tior factus ob cessationem impensæ in eius sustentationem, quia loco eius alium recipere debet: & maiora forsitan passus detrimenta, si Religiosus bonis erat talentis præditus, quales eos decet esse, qui ad Apostolica munia deliguntur. Præterquàm quòd de Regia liberalitate non est tale aliquid præsumendum.
22
*Alia autem quæ prædicti Auctores ad
dunt de non mutandis Prouinciis, iuxta Pontificia & Regia Decreta, satis verosimilia sunt. Nam Euangelici Ministri mittuntur secùndùm notitiam, quæ habetur, necessitatum in diuersis locis. Cùm ergo & iussio prædicta vrgeat, & necessitas exigat, pro illiusque subuentione impensæ factæ sint non modicæ: circa hæc sine vrgenti caussa deficere, satis apparet defectum esse grauissimum, & ita non leue in eo tantummodò peccatum inueniri. Quia verò multoties, quæ à postulantibus asserta fuerunt, non ita esse deprehenduntur, eò quòd & ipsi à referentibus decepti, poterunt tunc Euangelici Ministri ibi zelum exercere suum, vbi albæ regiones fuerint ad messem, vel vt tandem aliquando albescant, sementem Euangelicam inchoare. Cùm autem qui mittuntur, Prælatis Indiarum debeant esse subiecti, suæ satisfacient conscientiæ, si eorum se moderationi permittant, significatâ promptâ ad salutem Indorum diligenter curandam voluntate. Neque Prælati peccabunt, si eos quan
Notanda doctrina.
doque ministeriis aliis pro bono Religionis applicauerint, quia ad illa, quæ ab ipsis præstari possunt, alios applicant, qui ad ipsa minimè tenebantur. Et cùm Indorum bonum ex Religiosis familiis ritè constantibus magnâ ex parte dependeat, eorum profectò res agitur, cùm earum statui meliori consulitur, Magistris, & Prælatis conuenientibus designatis. Absit ergo genij indulgentia, auaritiæ pestis, & ambitionis tempestas & quidquid prętereàpræterea bono fuerit zelo peractum, & Pontifici, & Regi, non terreno solùm, sed sæculorum, immortali, & inuisibili, non dubitent placiturum.
Nec de Religiosis plura, quos obligationum suarum satis futuros conscios reputamus, à quibus si desciuisse contingat, non ignorantiæ, sed præualidi alicuius affectûs est immoderantiæ tribuendum, pro quibus medicinam opportunam ministrabunt alij, & præ aliis elegans & solidus, ac neruosus semper P. Carolus Scribanus in suo Medico Religioso.
Loading...