TITVLVS XVI. DE INDICIS PAROCHIS, AC PRÆSERTIM INDORVM.

Eorum tractationem aliis præmittimus, quia vbi res Indica præsertim agitur, quæ per illos præcipuè administratur, non debent locum postremum occupare. Et de Hispanorum Parochis non multa sunt, quæ peculiarem postulent discußionem, vnde illis præmißis, ad alios gradum faciemus. Sit ergo
CAPVT I.

CAPVT I.

De Parochis Indicis Hispanorum peculiaria nonnulla proponuntur.
§. I.

§. I.

Circa notitiam linguæ Indicæ, vbi notanda nonnulla de obligatione prædicationis in Parochis.
1
*DIco Primò. In Parochiis Indo
rum, in quibus Indi etiam sunt, Hispanicum idioma non benè callentes, Parochi illorum linguam ita callere debent, vt circa illos possint quidquid Parochi officium exigit, exercere. Pro hoc facit apertè Cap. Quoniam, de officio Ordinarij, de ciuitatibus loquens, in quibus ciues diuersarum linguarum sunt. Sic etiam est Regiis schedulis cautum. Et iure quidem optimo: quia aliàs inepti penitus erunt respectus illorum. Et quemadmodum si linguam Hispanicam ignorarent, neutiquam possent pro Hispanis Parochi constitui, sic etiam de Indicâ linguâ dicendum. Videantur ea, quæ adducit Dom Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 15. num. 76. & seqq. & in Politica Libr. 4. Cap. 15. pag. 632. Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessariis Indorum, fol. 213. num. 33. Illustriss. Zapatu in Disceptatione de Iustitia distributiua, pag. 125. & 126. & res ipsa sine nouâ probatione indicat in hoc esse peccatum mortale absolutè loquendo, vt citati cum aliis affirmant. Nec valet, si dicatur Parochiam præcipuè esse Hispanorum, & id, quod est præcipuum, attendi debere. Nam in primis negari id potest, quia in Indiis conuersio Indorum præsertim agitur, & ideò Parochorum cura ad eos debet præsertim extendi. Deinde etsi portio minùs præcipua sit, ita ad eorum curam est obligatus Parochus, vt illis plenè prouideat, non secus acsi soli illi in Parochia versarentur.
2
*Dices, posse per alios prouidere. Sed contra, quia ei, qui absolutè non est idoneus in eo genere, de quo agimus, non agimus, non suffragatur similis excusatio, quòd scilicet per idoneos | potest defectus talis suppleri. Sic in defectu scientiæ præcipuè tradunt Doctores, pro quo videri potest Illustriss. Barbosa de Potestate Episcopi Allegat. 63. Et quidem quæ Concilia, & sacri Canones determinant circa collationes Beneficiorum vt dignioribus dentur, nullius essent roboris, quia quod dignitatis defuerit, poterit per alios suppleri: ex quo fieret etiam indignos eligi posse, quia & illis tale suppeteret supplementum. Est ergo electio dicta ignorantis linguam aut irrita, vt volunt multi apud Dom. Solorzanum; aut irritanda, si electus non speretur conuenienti tempore illius notitiam & vsum adepturus, vt videri potest apud Fr. Ioannem Baptistam num. 34. vbi generaliter id statuit de indignis, & præsertim loquitur de ignorantia linguæ; addit tamen sic: Nota hoc pro Parochis populorum Indorum, nescientibus Indorum linguam: pos
Fr. Ioannes Baptista.
sunt tamen per alium prouidere, scientiam & peritiam linguarum Indorum habentem. Sic ille. Cuius doctrinæ aliquis insistens poterit arbitrari sine peritiâ linguæ Indicæ posse Parochum quempiam constitui, quando defectus ille per alium suppleri potest. Sed certè Auctoris illius alia est mens: loquitur enim in casu, quo idoneus non inueniatur ex ea parte; cùm tamen aliàs talis sit. Neque obiici potest casum non habere locum, quandoquidem sunt alij, per quos suppleri talis defectus potest. Nam vel illi superueniunt post factam Beneficij collationem: vel si iam aderant, fortè non apti vt illis posset Parochialis cura demandari, quia præter linguæ peritiam multa alia ad id muneris exiguntur.
3
*Cùm ergo habiturus Parochialem curam
linguam Indorum debeat scire; dubitari potest qualis illius peritia requiratur. Circa quod in primis dicendum eam requiri, quæ sufficiat ad Sacramentum Pœnitentiæ administrandum: quæ si habeatur, circa administrationem aliorum nulla erit difficultas: pauciora enim ad illa necessaria sunt, & breuiori possunt instructione conferri, stante necessariâ pro illis dispositione. Ratio est clara: quia hoc est, quod maximè spectat ad officium Parochi: vnde & defectus in illis valde substantialis est, vt communiter dicunt Docto
res, & res ipsa clamat. Addit autem Ferdinandus Zurita in Enchiridio Indico Quæst. 5. Proposit. 2. ad ordinarium Confessarij munus sufficere mediocrem linguæ Indicæ cognitionem, licet ignoret alicuius vocis significationem, dummodò omnia ferè percipiat. Quod est equidem notandum ad scrupulos remouendos, & ne Indi sæpiùs cogantur peccata eadem confiteri. Deinde, talis peritia necessaria est, quæ ad instructionem
generalem sit sufficiens in iis, quæ ad mores formandos pertinent, vnde & quæ ad prædicationem sit necessaria. Sic statuit Concilium Tridentinum Seßione 23. Cap. 1. de Reformat. omnia prædicta amplectens his verbis: cum præcepto diuino mandatum omnibus, quibus animarum cura com
Concilium Trid.
missa est, oues suas agnoscere, pro his sacrificium offerre, verbique diuini prædicatione, Sacramentorum administratione, ac bonorum omnium operum exemplo pascere &c. Et quidem stante obligatione circa alia dicta, circa prædicationem non videtur locus excusationi superesse: notitia enim linguæ Indicæ ad illa sufficiens est vt èex superiori loco possit Parochus suos Parochianos instruere, si diligentiam aliquam præmeditationis adhibeat. Vnde experimento constat faciliùs prædicare eos, qui addiscendis Indicis linguis operam nauant, quàm in audiendis Confessionibus expediti reperiantur. Pro qua obligatione clamat Synodus Diœcesana Limensis Ann. 1614. Libr. 1. Tit. 1. Cap. 4. vbi singulare præceptum scribendi conciones ad reddendam rationem habetur. Et pro eadem est celebris Schedula Philippi Tertij Regis nostri die 4. Aprilis Ann. 1609. formam statuens in Beneficiorum prouisione tenendam, de qua Dom. Solorzanus suprà num. 14. ibi: Y de los asi examinados escojan los Arzobispos y Obispos tres los mas dignos, teniendo consideracion à la suficiencia de la lengua para dotrinar, y predicar &c.
4
*Possunt autem quandoque id per alios
idoneos præstare: quod iam olim Nicolaus Primus respondit ad Consulta Bulgarorum Cap. 106. sic dicens: nec enim curamus, quantùm ad fidem nostram pertinet, qui prædicent, sed quem prædicent. Sic ille. Quod quidem ita intelligendum est, vt quandoque id fieri possit, non semper: sic enim Concilium Tridentinum intellexit Sessione 5. Cap. 2. de Reformat. ita loquens: Archipresbyteri quoque, Plebani, & quicumque Parochiales,
vel aliàs curam animarum habentes Ecclesias quocumque modo obtinent, per se, vel alios idoneos, si legitimè impediti fuerint, diebus saltem Dominicis & Festis solemnibus, plebes sibi commissas pro suâ & earum capacitate pascant salutaribus verbis, docendo quæ scire omnibus necessarium est ad salutem: annuntiandoque eis cum breuitate & facilitate sermonis vitia, quæ eos declinare, & virtutes, quas sectari oporteat, vt pœnam æternam euadere, & cœlestem gloriam consequi valeant. Hæc Concilium, solùm excusationem eorum admittens, qui legitimè fuerint impediti, vnde constat alios generaliter teneri. Videndi Bonacina Tomo 2. Disput. 5. Quæst. vnica. Puncto 2. num. 19. & Disput. 6. Quæst. vnica. Puncto 8. & Diana Parte 6. Tract. 7. Resolut. 13. & quidem cùm Concilium dicat id faciendum pro suo, & audientium capacitate, omnis videtur excusationi locus interclusus, nihil enim supra vires petitur, nisi velint officij obligationes supra vires esse, vnde illas, admittendo ipsum, subire minimè debuissent. Probat autem Ferdinandus Zurita suprà Quæst. 26. prædicari posse etiam cum
periculo falsum aliquid proferendi, per quod Indi in errorem aliquem inducantur. Quod quidem ad capacitatem referri potest, de quâ Concilium loquitur. Nihilominùs cautè accipiendum est, scribi enim concio potest, iuxta citatam Synodum, & Indi consuli circa id, in quo dubium erga significationem vocabulorum occurrit. Neque ex Episcopis argui potest, quorum plures
numquàm suggesta conscendunt; cùm tamen docti sint, & timoratæ conscientiæ, quique omnes officij sui partes studeant adimplere: cùm nihilominùs iure diuino teneantur ad pascendas oues, etiam prædicatione, vt ex Concilio Tridentino vidimus num. præced. Ad hoc enim dicendum in Episcopis ita vsu rceptum, quamuis non desint, qui rem hanc minimè scrupulo vacuam arbitrentur. Habent prætereà graues occupationes, propter quas illis conceditur, vt per alios id facere possint, vt constat ex Cap. Inter | cetera, de officio Ordinarij. Quod tamen in Parochis secus habet, vt est manifestum, & præsertim Indorum.
5
*Ex doctrina tamen quorumdam videtur
Qui eos excusent.
ea obligatio cessare, si in Parochia sint Concionatores. Sic Diana suprà sibi contrarius, cum Trullench, quem allegat. Alij, quia in oppidis,
Diana.
in quibus Parochi sunt, adsunt Concionatores, qui frequenter ad populum verba faciunt dignè, & vtiliter, ac multò meliùs quam Parochi ipsi: tunc enim, cùm facile sit Parochianis ad Conciones ire, si quæ sunt necessaria ignorent, illis est & non Parochis adscribendum. Sic Posseuinus de Officio Curati Quæst. 3. Cap. 3. cuius doctri
PosserinusPosseuinus.
nam proponit, & videtur amplecti P. Bauny Tomo 1. Lib. 10. Quæst. 32. § §. penult. & vlt. licet ex
P. Bauny.
ipsius doctrina contrarium sequi videatur, cùm ait Concionatores dictos ab Episcopis Substitu
Sibi non consonus.
tos, vt quod Parochi per se nequeunt, per ipsos faciant. Iuxta quæ Parochi, qui per se possunt, non videntur excusandi. Excusat autem à mortali idem Pater eos, qui inopiâ doctrinæ laborant; aut commeatum non habent ad alendum Concionatorem. Sic §. Primò, inopia. Sed certè
Qui & refellitur circa alia.
non video quomodo id stare possit, cùm Parochus sufficienti debeat instructus doctrinâ constitui: & vt num. præced. ex Concilio Tridentino diximus, non ad elegantem & politum dicendi modum, aut eruditione conspicuum, teneatur, sed pro sua & audientium capacitate. Audient autem oues Pastoris sui verbum sanum, & irreprehensibile, iuxta Apostoli monitum proponentis, si illi grauitas morum, & vitæ exemplum auctoritatem præterea concilient. Et humano timore depulso vsus facilitatem conferet, vt multiplici experientiâ passim comprobatur.
§. II.

§. II.

Obligationes aliæ eorumdem Parochorum.
6
*DIco Secundò. Hispanorum Parochi in
Indijs sub graui reatu conscientiæ tenentur ad omnia illa, quæ de Parochis generaliter tradunt Doctores, pro quibus videri possunt Posseuinus, Piasecius, Zerola Summistæ verb. Parochus P. Bauny Tomo 1. Tract. 10. P. Fragosus Tomo 2. Libr. 10. Disput. 21. P. Cressolius in Mystagogo Libr. 3. Cap. 44. & seqq. P. Reginaldus, P. Filliucius, Lelius Zechius, Diana, Barbosa de Potestate Episcopi, locis, quos dabunt Indices, Hieronymus Garcia integro opere de Sacerdotio, Bonacina diuersis in locis, sed præsertim Tomo 2. Disputat. 6. Quæst. Vnica, Puncto 8. num. 4. & alij passim. Quod quidem expressisse oportuit, quia sunt aliqui res Indicas alijs oculis adspicientes, vt scilicet ea, quæ alibi obseruantur, in illis debeant pariter obseruari. Cùm sit profe
ctò certissimum Indicos Parochos maiori debere virtutum exemplo fulgere, ob rationem superiùs inculcatam: quòd scilicet in teris sint, in quibus de conuersione infideliũinfidelium agitur, & de promouendâ Christianâ religione, vnde ipsi prælucere eisdem debent vitæ probitate, & obligationum suarum obseruatione constanti, atque Hispanis insuper, vt & illi pusillos non scandalizent: quod quidem ægrè obtinebitur, si Parochos non habeant, quorum monitis & exemplis ad moderationem vitæ formentur. Debent ergo, vt aliquid in speciali dicamus,
Primò, Residere in Parochia, aut valde pro
1. Residere in Parochia.
pe. Ex Declaratione sacræ Cardinalium Congregationis. Pro quo Riccius Parte 4. Decisione 41. & Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 156.
Secundò. Non abesse præter spatio temporis
2. Non abesse nisi &c.
iure, aut speciali licentiâ, iuri eidem conformi, permissa. De quo Tit. 14. num. 4.
Tertio, Prædicare, iuxta dicta §. præced. Pro
3. Prædicare,
quo & Limensis Synodus Cap 4. citato.
Quartò, Per seipsos Sacramenta administra
4. Per se ipsos ministrare.
re: licet quandoque per alios possint. Videndus Diana Resolut. citatâ, apud quem alij, & dicta Tit. 14. num. 6. & 7.
Quintò, Infirmis præsertim succurrere, ne
5. Infirmis adesse.
que post administrata Sacramenta eos penitus deserere. Pro quo Paulus V. in suo Rituali, & Concilium Limense Tertium Act. 2. Cap. 29. vbi de extremè laborantibus, & Dom. Machadus Tomo 2. pag. 129. Docum. 23.
Sextò, Ad dicendas Missas, Confessiones
audiendas, & concionandum, eos non admittere, de quibus sufficienter non constat idoneos esse & approbatos.
Septimò, Eos, qui pagos incolunt, & tamen Paræciani eorum sunt, suæ curæ commendatos
habere, vt & illi, quæ necessaria sunt ad salutem sciant, & quæ ad Christianam agendi rationem spectant, instruantur, atque ad eorum obseruantiam excitentur. Et hoc supponit generalem obligationem docendi omnes rudimenta fidei, de quâ P Fragosus suprà §. 1. num. 2. vbi circa modum docendi puellas specialis instituenda ratio; in illis enim defectus iste magis solet errorum germina pullulare, cùm factæ fuerint grandiores.
Octauò. Non exigere quidquam pro officij
sui functionibus, præter id, quod lege aut consuetudine legitimè præscriptâ est constitutum. Vbi horum nihil licebit pacisci: sed cum paterna moderatione, vt rigidi non videantur exa
ctores.
Nonò, Pauperum Paræcialium specialem solicitudinem gerere, quod specialiter in Conci
9. Pauperum cura.
lio Tridentino iniungitur, cùm de obligatione residendi agitur: Seßione 23. Cap. 1.
Decimò, Libros Baptismi, Matrimonio
10 Libres habere Baptismi &c.
rum, & alios habere, ex quibus id omne constet, quod ad commune bonum conducere potest. Idem Concilium Seßione 24. Cap. 1. & 2. de Reformat. Matrimonij. P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrim. Disput. 10. num. 13.
Vndecimò. Celebrare Missam, quoties id ad
11. Missam celebrare.
officij rectam administrationem ita spectat, vt defectus in eo non leuis populo videatur. Varietatem opinionum videre licet apud P. Bauny suprà Quæst. 12. Ad solos dies festos obligationem redigere est plurimos ex Paræcianis consolatione maximâ & fructu ingenti priuare, præsertim in sacratioribus temporibus, vt Aduentus, Quadragesimæ, Octauæ Corporis Christi, & si qua alia occurrant.
7
*Duodecimò, Non recipere stipendium pro Missis, quas celebrare tenentur, vt declarauit sacra Cardinalium Congregatio, & ita Diana | Parte 4. Tract. 4. Resolut. 232. mutauit sententiam, quam tradiderat Parte 2. Tractat. 14. Resolut. 26. Videndus etiam Parte 11. Tract. 8. Resolut. 67. Vbi etiam contra nonnullos nouitatum architectos, qui pro applicatione fructûs Sacerdoti correspondentis duplicari posse stipendium asserunt, de quo & Tract. 7. Resolut. 27. Digna sanè sententia, quam Ecclesia inter absurdas alias, reprobatas iam ab ipsâ, aut reprobationi proximas, comprehendat; quantumuis pro ea militet Thomas Hurtadus Tractatu 2. Resolut. 17. nonnullos adducens: qui & num. 187. & 188. doctrinam aliam minimè admittendam proponit, iuxta quam duplicatum stipendium potest recipi à diuersis. Sed Decreto standum, iuxta
Efficax procuratio.
quod est optima pro Assertione ratio, quia pro applicatione Sacrificij nihil accipi potest, esset enim simonia: si ergo stipendium licet, id tantùm est ob laborem in sacrificando: atqui labor est debitus: ergo ex tali titulo nihil accipi potest. In quo sunt qui censeant, etiam cùm labor est indebitus, non posse accipi stipendium, si Parochia suppeditet tantos redditus, quantis Parocho opus est ad vitæ onera. Sic P. Bauny suprà Quæst. 14. & ante eum Vega verb. Missas, Casu 33. & 34.
Quod fundari potest ex eo quòd Parochi tunc accipiunt stipendium in sustentationem: atqui illam iam à Paræcianis habent: ergo accipere vlteriorem nequeunt. Si dicatur argumentum multùm probare, quia ex eo sequeretur generaliter eum, qui sufficientem sustentationem habet, non posse stipendium accipere; cùm tamen contrarium sit communi doctrinâ receptum. Pro quo videri potest P. Oñate Disput. 84. num. 149. & seqq. Occurri potest, quia in casu, de quo loquimur, Parochus sustentationem habet à Parochianis tribuentibus temporalia, quia accipiunt spiritualia: ergo spiritualia huius diei nequeunt aliis conferri. Et licet possint Parochiani obligationem dicendi Missam remittere, non tamẽtamen censendi sunt sic remissionem facere, vt bonum, quod ex Missa illis prouenire potest, aliis tribuatur. Qui discursus, licet à præfato non proponatur Auctore, est tamen consideratione dignus, vt Parochi in hoc non sint ex pecuniarum cupiditate præcipites, vbi docti, neque scrupulosi aliàs Scriptores periculum deprehendunt. Iuxta quæ
non videtur admittendum, quod habetur in Synodo Diæcesana Pacensi Lib. 1. Tit. 5. Cap. 19. scilicet pro Missa benedictionum nuptialium posse accipi stipendium, quia non est obligatio illam pro sponsis dicendi. Quidquid de improbabilitate & ignorantia indignè dicat P. Turrianus in Selectis Parte 2. Disputat. 31. Dub. 16. Iubet etiam Concilium secundum Limense pag. 19. Summarij, num. 67. Missas Cathedralium, & Pa
rochialium Conuentuales, etiam Indorum, dici pro populo in Dominicis & Festis, quas ex tunc applicauit. Censet autem Dom. Villaroël non esse pro eo obligationem, quia Concilium non est vsum verbis præceptiuis. Sic Quæst. 9. Art. 5. parùm consentaneè ad ea, quæ dixerat Quæst. 2. Art. 1. num. 12. quòd scilicet ex grauitate mate
riæ colligitur obligatio, etiamsi verba præcepti non sint. Deinde, Si applicatio Concilij valuit, non potest alia non esse culpabilis. Debuit ergo probare Concilium non potuisse applicare, licet præcipere potuerit. Sed certè Concilium opi
Vbi notanda alia.
nione est vsum probabili; & cùm res dubia remaneat, non poterit Parochus alteri applicare, cui se quomodolibet obligarit. Quod autem ad obligationem applicationis attinet, iuxta citatum Concilij Decretum, statuunt etiam Synodus Diœcesana Limensis Libr. 1. Tit. 5. Cap. 15. & Pacensis Libr. 1. Tit. 5. Cap. 11. addens, quod si non possit dici in die festo, dicatur sequenti.
8
*Decimotertiò, Audire Parochianorum
Confessiones, quoties illi conuenienti ex caussa petierint. Video circa hoc extare opiniones, de quibus Diana Parte 2. Tract. 16. Resolut. 2. & Parte 11. Tract. 8. Resolut. 29. vbi semel aut bis audire detrectantem non peccare mortaliter, ex P. Dicastillo statuit contra Bonacinam. Pro quo & videndus P. Escobar de Mendoza Tomo 2. Theologiæ moralis Lib. 16. à num. 607. vsque ad 615. Et quidem Auctores aliqui, dum fauere conantur Parochis, & eorum reipsa, licet alia sit ipsorum mens, fouere socordiam, fidelibus incommodare grauiter comperiuntur. Quis ferat diem esse solemnem, ac Iubilæum in Parochia, & confiteri volentes Parochianos à Pastore repelli, esseque coràm Deo illum à reatu immunem, qui sic coràm hominibus damnabilis inuenitur? Cer
tè si Eucharistiam peterent, & negaret, nullo pacto excusabilis haberetur: ergo & negans Pœnitentiæ Sacramentum. Illatio est vrgens: quia respectu vtriusque eadem ratio est in officio fundata Pastoris. Video Patrem Bauny. Quæst. 20. de Eucharistia idem quod de CōfessioneConfessione sentire,
B.P. Bauny.
& veniale in eo tantùm peccatum agnoscere; magnum tamen: quod quidem tale existimat ob auctoritatem P. Suarij, P. Vazquez, P. Valentiæ, Cardinalis Toleti, Victoriæ & Viualdi, quibus addere & alios posset. Atqui illi mortale esse affirmant: ergo parum eorum auctoritati defert, dum tantùm veniale esse contendit. Meliùs P. Lessius circa Additiones S. Thomæ quæst. 8. num. 29. nostram vt omnino tenendam statuens Positionem: sicut & Pharaonius Tract. 1. Seßione 20. Casu 1.
9
*Decimoquartò, Turpes cantilenas, sonos,
salutationes, repræsentationes, & comessationes, arcere ab Ecclesia. Pro quo videri potest P. Fragosus suprà num. 23. & 24. & circa cantilenas & sonos, quæ à me dicta in Epithalamio Tit. num. 954. & seqq. & circa conuiuia, admittit ille cum Raphaele de la Torre vt in angulo Eccle
Quid circa conuiuia.
siæ aliquid sine tumultu sumatur: non equidem probamus, quod videtur in Indijs, vt non longè ab altari maiore, in quo sanctissimum est Eucharistiæ Sacramentum solemni pompâ propositum, lautiores epulæ pariter proponantur. Abusus est penitus extirpandus: si tamen sit qui fęminasfæminas nobiles audeat contristare.
Tandem, Lectioni vacare, vt ea quæ ad sui
officij administrationem spectant, dignè exequi possint. Neque enim satisfaciunt, dum dicunt, si quid difficultatis oriatur, posse tunc aut libros, aut doctos consultare. Multa siquidem occurrunt in ipsa administratione, in quibus consultationi non est locus, & vel committendus error, vel erroris periculum incurrendum. Videatur Concilium Limense Tertium Act. 3. Cap. 22. Et P. Cressolius Lib. 3. Cap. 49.
§. III.

§. III.

Difficultates nonnullæ circæ eosdem expeditæ.
10
*PRima sit, an eiusdem Parochiæ plures esse
Parochi poßint.
Id quidem in Indiis vsu receptum videmus, sed sunt qui id minimè probent, ex quibus Oldradus Staphylæus, & Lælius Zecchius, quos adducit, & sequitur P. Bauny Quæst. 3. alijque adducti à Trullench Tractatu de Iure Parochi, Tomo 3. Dub. vltimo, num. 1. quibuscum & sentit: qui id probant Primò, ex Cap. Dilecto. de Præbendis, vbi
Cap. Dilecto, de Præbendis.
sic habetur: Ad vnicum ius spirituale, quod vacabat ibidem, in simul duos Canonicos instituere prædicto Legato non licuit: nam si duo vnicam Præbendam haberent, id esset contra Turonense Concilium, quod Præbendarum sectionem inhibet: si verò duobus receptis, vni tantùm Præbenda daretur sub expectatione, alius contra Lateranense Concilium remaneret. Hæc Innocentius III. ex quibus ad Parochiale beneficium sit efficax argumentum. Secundò, quia inter Beneficiarium & Ecclesiam, cui præest, matrimonium quoddam spirituale contrahitur, ex Doctoribus apud P. Comitolum Lib. 1. Quæst. 72. num. 8. Atqui maritalis coniunctio vnius cum pluribus turpis, & omni iure nulla est atque inanis. Ridiculè ergo vni eidemque Parochiæ vt mulieri viros plures tribuunt aduersarij. Tertiò, vnius eiusdemque corporis non est nisi vnum caput: & Parochia corpus est, cùm instar membrorum habeat differentiam, in quæ à Parocho vita spiritualis vt à capite per gratiam manat: ergo eam regere non est plurium, sed vnius tantùm, & iuxta hæc ita statuitur L. 2. Titul. 16. Part. 1. Quibus non obstantibus.
11
*Dico tertiò, vnius & eiusdem Parochiæ
Assertio 3. affirmans.
plures possunt esse Rectores. Sic Bellamera, & Cardinalis Tuschus apud citatum Auctorem, qui pro eodem adducit Galliæ vsum, quamuis in fine conetur respondere ad illum, dicens illos non esse Parochos, sed viros industrios, qui nomine Episcoporum, non quidem curam animarum exerceant, sed curæ tantùm exercitium. Quod est
Vsus Galliæ defenditur.
creditu profectò difficile, Ecclesiis scilicet illis non esse de Parochis prouisum, qui vt veri Pastores fidelium curam peculiarem gerant, & per solos mercenarios negotium tantum transigatur. Curam quidem animarum non habent. Quis ergo illam habebit? Episcopi? Atqui illos non posse commodè Ecclesiis particularibus curâ immediata prouidere, generalis Ecclesiæ vsus iam olim ab ipsis Ecclesiæ exordiis demonstrauit. Aliàs cur Parochi in Ecclesiis creantur, cùm sufficiant Episcopi, curâ apud ipsos residente? Et quidem viri illi industrij, qui nomine Episcoporum curæ exercitium habent, Ecclesiis numerosis adhibentur. Tales autem Ecclesias Parochorum curâ destitui, quæ minoribus impẽditurimpenditur, non videtur iuxta æquitatis regulas admittendum. Et ita in Indiis sic est diuersis in locis constitutum. Vbi distinctio illa nequit admitti: dantur enim administrationes istæ vt vera Beneficia per oppositionem, & Canonicam institutionem. Id quod est iuxta communem Doctorum sensum, iuxta quem, si plures sint eiusdem Parochiæ Parochi, cuiuslibet ex illis licentia sufficit, vt alius possit Matrimonio assistere. Pro quo P. Busenbaum Lib. 6. Tractat. 6. Cap. 3. Dub. 2. §. 3. duo sint & Pharaonius in Appendice, Tractat. 1. Seßione 13. Casu 2. Quòd autem nihil obstat, constabit vlteriùs obiectorum solutione.
12
*Ad primum dico ex Capite illo consta
re Præbendam diuidi non posse regulariter loquendo, quia duobus commodè seruire nequit. Quòd autem si pinguis sit, & pro duobus sufficiens, diuidi possit, manifestè habetur in Cap. Vacante, eodem Titulo. Vbi sic dicitur post pro
Cap. Vacante, de Præbendis.
hibitam diuisionem: Nisi rationabili caußa de vacante Præbendâ supra dicta duæ fuerint constitutæ, ac tot sint vtriusque prouentus, quòd per vtramque sit vtrique prouisum in Beneficio competenti. Sic ibi Pontifex idem. In citato etiam Cap. Dilecto, sic
Cap. Dilecto cit,.
habetur: Quamquam interdum hi, ad quos spectat electio, de communi assensu augmentare valeant numerum Præbendarum, quoddam ius spirituale de nouo creando, &c. Idem ergo dici de Beneficio Parochiali potest, iuxta plenam facultatem pro Indiis concessam Regibus nostris à Sede Apostolicâ, interueniente iudicio Episcoporum, vt omnis circa hoc dubitatio debeat consopiri.
13
*Ad secundum, si ita est, quod Parochi
Solutio 2. de vnico sponso.
sponsi sunt, communis omnibus remanet difficultas, quomodo scilicet, cùm Episcopus sponsus sit, duo esse Ecclesiæ sponsi queant: immò & tres videntur concedendi: nam Christus etiāetiam sponsus est: vnde in officio Consecrationis & dedicationis Ecclesiæ dicitur: Sponsum eius Christum adoremus in eâ. Dici ergo potest quod in his metaphoricis & mysticis locutionibus non sunt omnia, quæ in iis, ex quibus similitudo trahitur, requirenda. Sic sapiens de sapientiâ loquens, hæc habet: & quæsiui sponsam mihi eam assumere. Sapient. 8. v. 2. Quomodò ergo sapientia tot habet sponsos, quot sapientes sunt? Et certum est sapientem de illâ vt de vnâ loqui, sicut constat ex Cap. 10. & 11. vbi magnalia Patrum veteris Testamenti eidem adscribit. Deinde dici potest Parochos non esse sponsos, sed Rectores, vt eos Sacri Canones vocant. Neque P. Comitolus Doctorem aliquem in speciali allegat aliter sentientem: quòd si aliqui sint, minùs propriè locuti, & per quamdam similitudinem Episcoporum, in quo non est multùm insistendum.
14
*Ad tertium facilis est responsio iuxta nu
Solutio 3. de vno capite.
per dicta de mysticâ locutione, addendo quòd sicut Paræciani vniuntur nexu aliquo vt efficiant vnum corpus, ita dici potest quòd Parochi vniantur & vnum caput efficiant, sicut Capitulum Sede vacante vnum caput est: quo pacto dici etiam posset esse vnum sponsum, qui ex multis conflari potest: sic enim Alexander III. Reipublicæ Venetæ concessit vt Adriatico mari in signum pleni dominij desponsaretur: cuius desponsationis ceræmonia celebris annuatim repetitur die Ascensionis Domini, de quo multi agunt Auctores. Neque lex adducta vrget, quando praxis, de quâ loquimur, Regiâ auctoritate fulcitur, quæ suis potest in legibus dispensare. De Episcopis alia ratio est, quia sunt præcipua Capita, & ita ex eo benè arguit Innocentius III. | in Cap. Quoniam, de Officio Ordinarij. Illud præfatis addendum: quòd cùm ratio multiplicandi Parochos numerositas Paræcianorum sit, non debent per hebdomadas alternatim seruire: & ita decernitur in Synodo Diœcesanâ Limensi Libr. 1. Titul. 5. Cap. 14. Quod vtinam obseruetur.
15
*Secunda difficultas, An tales Parochi, si
Horas Canonicas non recitent, teneantur ad aliquam restitutionem.
Ratio dubitandi, quia obligatio restitutionis oritur ex eo quòd Beneficiati recipiant redditus Ecclesiasticos cum eo onere, scilicet propter officium, vt constat ex Cap. Cùm secundùm Apostolum, de Præbendis. Cap. Finali, de Rescriptis in Sexto. Et ex Concilio Lateranensi sub Leone X. Seß. 9. §. Statuimus. Et aliàs debent esse sufficientes
Pro negatiua fundamentum.
ad congruam sustentationem ex citat. Cap. Cùm secundùm, vbi sic dicitur: Dignum est vt Ecclesiæ stipendijs sustententur, in quâ, & per quam diuinis obse
quijs adscribuntur. Sic ibi. Vnde graues scriptores tenent, Beneficium tenue, quòd scilicet tenues redditus Ecclesiasticos habet, non inducere obligationem restitutionis, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2. Consiliorum, Cap. 2. Dub. 66. qui hanc sententiam ait esse probabiliorem
in praxi: pro quâ & Diana multis adductis Parte 2. Tractat. 12. Resol. 9. & P. Escobar de Mendoza Tom. 1. Lib. 3. n. 160. In Indijs autem Parochi Hispanorum tenues redditus Ecclesiasticos, ex decimis inquam, recipiunt, & quod ad congruam sustentationem necessarium est, ex stipendiis peculiaribus habetur, quæ pro singulis ministeriis assignata sunt, in quibus id fieri sine indecentia, & simoniæ apparentiâ potest. Quod tamen nescio an plenè sic agentes consequantur. Ea au
tem quæ ministeriis respondent, non esse cum aliis computanda, sed attendendum tantùm id, quod ex decimis Beneficiarij obtinent, ex multorum sententiâ deducitur, quos P. Sancius adducit suprà, Dub. 68. & Diana Resolut. 8. eosdem secuti: dicentes in Capellaniâ tenuitatem attendendam respectu fructuum, qui supersunt, dempto stipendio, quod Missis debetur, & Dub. 83. tamquam probabiliorem idem Pater amplectitur sententiam quamplurium, quos ibidem profert, tenentes in ordine ad restitutionem attendendos fructus, qui respondent ministeriis, vbi in speciali de Curatis id asseritur, & de illis nihil restituendum. Pro eodem videndus P. Bauny in Praxi Beneficiorum, Disputat. 13. Quæst. 36. Assertione 3. vbi pro eadem alios adducit. Et Tomo 1. Tractat. 10. Quæst. 36. qui Assertione 4. cum aliis ibidem citatis concludit Parochum, sicut & Episcopum quintâ receptorum fructuum parte restitutâ satisfacere, quod & tradit Trullench Tomo 1. in Decalogum, Lib. 1. Cap. 7. Dub. 16. num. 3. addens Canonicum quartâ, & alios tertiâ. Vbi ergo illi perpauci, nihil videtur obligatio restitutionis vrgere.
16
*Dico quartò. Si id quod Parochis Hi
spanorum in Indiis decimalium fructuum tribuitur, adeò tenue sit, vt non præstet bonam partem sustentationis, non tenentur quidquam ex eisdem restituere. Sic Auctores, quos adducit P. Sancius suprà, Dub. 67. vbi propositis variis dicendi modis circa designationem bonæ huius partis sustentationis, benè concludit relinquendum id esse prudentis arbitrio, quia pro diuersitate prouinciarum, locorum, & temporum, diuersimodè possunt alimenta constare. Quod quidem in Indiis maximè verum habet, & passim experimur: turbatio enim Europæ in multa Indiarum detrimenta protrahitur, in quibus aliàs magna esse circa prædicta diuersitas consueuit, vt non debeant Ecclesiastici nimium circa id, de quo agimus, degrauari. Faciunt pro eodem Auctores, quos adducit Diana Parte 1. Tractat. 12. Resolut. 8. eorum sententiam vt probabilem proponens, quatenus dicunt eum, qui habet Beneficium Curatum, non teneri restituere, nisi partem respondentem obligationi recitandi Horas. In nostro ergo casu id, quod Horis respondet, tenue est, vt supponimus, & ita restituendi obligatio nulla.
17
*Dico quintò. Etiamsi id, quod ex deci
mis aut primitiis accipitur, ad bonam partem sustentationis sufficiat, non est integrè restituendum iuxta defectum recitationis Horarum, vt per dies, quibus omissa est recitatio, nullum lucrum habeatur. Id probo. Quia licet specialibus ministeriis sua specialia iura respondeant, ex quibus sustentatio potest integrari; non adeò existimandum est decimalem portionem pro solâ Horarum recitatione concedi; id enim fundamento caret: datur ergo vt stipendium Pastori, qui diuersimodè pascere potest, licèt eorum labori non sit adæquata, vnde pro defectu recitationis non est integrè redhibenda.
18
*Dico sextò. Id quod iuxta computatio
nem dictam potest recitationi Horarum respondere, non est ex obligatione iustitiæ restituendum, aut ex aliâ, quæ sub peccato sit. Probabilitatem huius Assertionis ostendunt dicta n. 15. & 16. quia id, quod respondere potest, est adeò tenue, vt non inducat ex se obligationem recitationis; licèt aliàs ratione Ordinis sacri illa vrgeat. Contrarium tamen satis probabile est, & cui meliùs faciant, si se Parochi conformarint. Et
oportebit aliquando vt Confessarij pro satisfactione talem restitutionem iniungant, & vt Pœnitentes circa hoc minimè se opinione probabili tueantur. Quia verò circa Pœnitentiam à Confessario impositam fauorabiles sunt opiniones, iuxta quas illa mutari ab aliis Confessariis potest, non erit erga casum præsentem maior quàm circa alios difficultas, vnde & mutari ab aliis Confessariis poterit, congruâ interueniente ratione, aut Indulgentiarum obtentione suppleri, secundum diuersas concessiones pro iniunctis Pœnitentiis, & non impletis Iubilæorum, & similium, de quibus passim Doctores. De obligatione Parochorum Indorum circa prædicta dicendum inferiùs, num. 49.
19
*Tertia difficultas, Quo Rituali vti debeant
Quo Rituali vti debeant.
in sacrorum administratione.
Circa hoc sic habet Concilium Limense tertium. Act. 2. Cap. 37. Cùm nuptiæ benedicuntur.
Concilium Lim. 3.
Missa iuxta præscriptum noui Romani Missalis dicatur, nihil penitus mutato: cæremoniæ verò consuetæ fiant ad Ecclesiæ ianuam prout moris est donec Sanctißimi Romani Pontificis auctoritate Manuale commune publicetur, quod oportebit per omnia sequi. Sic Concilium. Circa quod.
Dico septimò. Cùm Manuale prodierit auctoritate Pauli V. Decretum Concilij præfatum
pariter obseruandum. Et quidem Manuale prædictum auctoritatem Pontificiam habere mihi est indubitabile ex Bullâ eiusdem Pontificis, vt ostendit P. Ægidius Coninck in responsione contra CoquetiũCoquetium circa hanc materiam n. 38. P. Martinon Tomo 5. Disputat. 50. num. 21. Pro quo & Diana Parte 3. Tract. 3. Resolut. 4. §. Ad tertium. Quidquid nonnulli apud eumdem dixerint, asserentes illud ab vno Doctore confectum, & illius auctoritatem non excedere. Neque consensum Pontificis, aut iussionem obstare, quâ confectum fuit & evulgatum, quia totum id nullum pondus rebus confert, quæ in eo præscribuntur, cùm non præcesserit serium & exactum Theologorum examen. Quæ quidem satis liberè pronuntiata
sunt, & sine temeritatis notâ dici nequit res tanta, vbi res maximè Theologicæ continentur; sine serio ac sufficienti Theologorum examine à Pontifice promulgata. Et verò si auctoritas PōtificiaPontificia in eo non est, non satis consultum ab eo damnis, quæ ex arbitrariâ sacrorum administratione, ac præcipuè Sacramentorum, quibus occurrere voluit, poterant pullulare. Immò neque hucusque à Romana Sede prouisum; quod incredibile est. Cùm ergo obliget iuxta subjectam materiam, licet Limensis Concilij non extaret auctoritas, quæ specialem obligationem induceret, eidem esset obsequendum. Iam verò, li
cet dicamus Manuale dictum obligationem sub mortali non importare, ex vi Decreti prædicti aliter asserendum, in partibus, ad quas Concilij auctoritas propagatur. Neque obstat loquendi modus. Quod oportebit per omnia sequi. Verbum enim Oportet obligationem etiam grauem solet
designare, iunctâ materiæ grauitate, & magno in obseruatione momento, vt aliter non videatur communi bono consultum. Pro quo Nauarrus in Manuali Cap. 23. num. 34. Medina Tractatu de Ieiunio, Cap. 7. & alij. Nec dissentit P. Suarez Lib. 3. de legibus Cap. 15. num. 10. vbi tantùm ait ex vi verbi non deduci obligationem; quod non negamus: vnde & ipse, quòd aliunde colligi obligatio possit, ex dictis scilicet, non negabit: qui & idem ipso loquendi modo videtur indicasse, juxta doctrinam Diui Thomæ 2. 2. quæst. 104. artic. 2. quam ibidem adducit, quatenus ait quòd quacumque ratione constet subdito de voluntate Superioris, habetur præceptum saltem tacitum. Vbi & videndum quid de circumstantiis ait, iuxta quas vis præcepti dispicienda.
§. IV.

§. IV.

Aliqua insuper circa Prædictos notatu digna.
20
*DIco octauò. Præfati Parochi grauiter
peccare possunt (quod & vtinam non sæpè contingat) cum Religiosis circa iura funeralium altercantes, quando aliqui in eorum Ecclesijs sepeliuntur. Priuilegia ipsorum circa hoc notissima sunt, de quibus Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 22. num. 25. & seqq. & in Politica Lib. 4. Cap. 22. pag. 686. in fine, vbi & Auctores congerit de illis agentes, & schedulas Regias allegat, vt illa à Prælatis & Curatis obseruentur. Vt autem iura ampliora sint cum Religiosorum jacturâ, informationes confici à vero alienas, quis non videat ab eorum statu penitus abhorrere? Contra Conuentum Patrum Minorum Limanæ hujus Ciuitatis informationem instructam audiui, ex qua habebatur eum octiginta Octiregalium, seu Pataconum millia in annuis redditibus, ex Capellaniis, funeralibus, & emolumentis alijs numerare. Quod equidem aduersum est penitus veritati. Nec duplicia ergo iura, neque Quartam funeralem, neque oblationes se posse requirere pro certo habentes, prorsus conquiescant. Quibus illud dicere conuenienter possumus, quod militibus D. Ioannes Baptista: Neminem concutia
Lucæ 3. v. 14.
tis, neque calumniam faciatis; & contenti estote stipendiis vestris. Lucæ 3. vers. 14. vbi verbum Concutere iuridicum esse potest, quatenus Concußio in Iure est iniqua acceptio alicujus ratione Officij publici, de quo Tit. præced. num. 12. Alia autem satis aperta sunt.
21
*Dico Nonò. Quia Parochi Hispano
rum solent etiam Æthiopes curæ suæ habere commissos, peccant grauiter si circa eos omnia non præstent, quæ circa Hispanos præstanda ab ipsis officij sui iura compellunt. Immò plus aliquid circa eos præstare debent, quia eorum major est necessitas. Instruendi ergo illi, quod diebus saltem Dominicis & Festis faciendum præcipit Limense Concilium tertium Act. 2. Cap. 5. & de Baptismo solerter inquirendum: ad prædicationem vocandi eorum captui accommodandam: curandum vt annuæ Confessionis & Communionis præcepta expleant, & volentes matrimonium contrahere non repellendi, quando ea, quæ ad ipsum spectant, ritè peracta sunt, eo solùm quòd sibi iura exactè non soluant, nescio quomodo, nullo eorum caussam apud judices agente, constituta: volentes vt quod ipsi non habent, à dominis soluatur, contra quorum multoties voluntatem contrahunt, id si resciuerint, qui protinus vetituri: & si non vetare conringat, nolentium tamen circa illud plenum præstare consensum, cùm sint solâ permissione contenti: vnde nec sunt ad jurium solutionem in
conscientiæ foro etiam adigendi. Nam vetare quidem, iniquissimè sit; cùm tamen fiat sæpè, contra Concilij Tridentini Decreta Seßione 24. Cap. 9. de Reformat. matrimonij. Et Limensis 2. Seßione 2. Cap. 19. ac Tertij Act. 2. Cap. 36. Licentiam autem præbere, & beneplacitum ostendere, non est obligationis sub reatu culpæ lethalis; ad id enim nullum est vrgens caput, & cùm valde iniucũdainiucunda dominis esse soleat, non sunt in eo ipsorum conscientiæ à Confessarijs aggrauandæ: & pro hoc stat P. Sancius Lib. 7. de Ma
Cui & reniti possunt.
trimonio Disput. 21. num. 7. vbi & ait dominum posse tutâ conscientiâ reniti, nullum tamen obstaculum inducendo. Cùm ergo domini non teneantur ea tribuere, quæ Parochi sibi deberi contendunt, neque aliunde seruis suppetant, quid restat faciendum? Furtóne quærant? Ita fortè eueniet: sed indignum est vt Christiani Pastoris ouicula ob illius auaritiam ad talia sit animæ præcipitia compellenda. Et Concilium quidem Limense Tertium suprà Cap 38. sic ha|bet: Pactiones quascumque tacitas vel expressas pro
Sacramentis administrandis, aut sepulturâ conferendâ sacri Canones tamquàm simoniacæ labis commercia fœdißima detestantur: laudabiles tamen consuetudines in populo Christiano receptas amplectuntur, & probant. Sic ibi Concilium: quod tamen statim circa Indos ita obseruandum præcipit, vt nihil ab ipsis pro talibus, aut etiam pro Sacramentalibus exigatur aut recipiatur, sub pœna quadrupli: redditâ ratione, quia ad Neophytorum fidem stabiliendam magnopere id necessarium est, & sine scandalo nequit contrarium admitti. Quod quidem in Æthiopibus vim habet eamdem, qui & Neophyti sunt, & magis quàm Indi humanis præsidiis destituti.
22
*Non prætereunda tamen Sanctionis il
lius conclusio, quæ sic habet: Quicumque tamen Indorum in Hispanorum vrbibus domicilium habent, quia & in fide instructiores sunt & nostrorum hominum vsum crebrò affectant, cum ijs poterunt consuetudines in sepulturis, & ceteris, si quæ sint laudabiles,
Concilium idem.
obseruari. Hæc Concilium. Quæ quidem & erga Æthiopes obseruare licet, sed moderatione dictâ circa consuetudines, Si quæ sint laudabiles: quæ desumpta est ex Cap. Ad Apostolicam, de simonia, in quo de benedictionibus nuptiarum inter alia agitur, sicut & in Cap. Cùm in Ecclesiæ, vbi consuetudines generaliter remouentur, quibus potiùs peccata cumulantur. Putant autem
plures ex hoc licere (verba illius sunt) quia legem mortis de longa inualuisse consuetudine arbitrantur: non attendentes, quòd tantò grauiora sunt crimina, quantò diutiùs infelicem animam tenuerunt alligatam. Sic ex Concilio Lateranensi. Talis autẽautem est consuetudo, vt à seruis iura nuptiarum sic exigantur, vt non valentibus reddere, nuptialis assistentia & benedictio denegetur. Et in legibus quidem humanis ob paupertatẽpaupertatem rigor illarum temperatur, vt in Cautione Mutiana: de quo P. Molina Disput. 206. §. Quando aliquis. Quomodo ergo rigor non sit in casu, de quo loquimur, vbi negotium animæ agitur, temperandus?
23
*Dico Decimò. Cùm Missæ ab aliqui
bus dicendæ post mortem relinquuntur iuxta Executorum placitum, aut magis speciali determinatione, nequeunt Parochi superiori circa hoc etiam disponente potestate, quartam eorum partem assumere, iuxta ea, quæ habet Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 22. num. 31. & in Politica pag. 687. §. Tambien & multò minùs stipendium maius exquirere, quod nescio quomodo alicubi inualuit sine iuridico fundamento. Et quidem Testator, si viueret, eleëmosynam pro Missis ad libitum posset impertiri: ergo & dum circa mortem disponit, idem facere potest, quia nullo iure illi absoluta dispositio prohibetur. Cumque Executores liberam etiam circa hoc dispositionem habeant, non debent ab eadem impediri, quia voluntas eadem Testatoris reputatur. Et verò si Executor quidquam circa dispositionem Testatoris immutet, recusari potest ab iis, quorum interest, & ab officio remoueri, per Textus & Doctores, quos adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2. Cap. 6. num. 4. & P. Sancius Libr. 4. Consiliorum, Cap. 1. Dub. 61. Ex quo fit extraneum non posse agere vt talis voluntas immutetur, cui nullo modo Testator voluntatem suam voluit commendatam. Stipendij
StipendiũStipendium non posse augeri
etiam augmentum minimè etiam tolerandum est, quod & contra Testatoris est voluntatem, & cum legatorum aliorum detrimento, aut etiam Testatoris ipsius, si Missæ ea de caussa ad minorem numerum redigantur. Nec valet si dicatur, stipendij designationem arbitrio Prælatorum reseruari: licet enim id verùm sit: positâ tamen stipendij taxâ pro virorum eleëmosynis, cam pro defunctis augere, contra omnem videtur æquitatem; cum illis enim magis piè & liberaliter est agendum: neque in dicentibus Missas labor aliquis peculiaris accrescit, vt inde stipendium debeat accrescere, & ita injustitia in eo manifestè videtur deprehendi, sicut esset si pro Missis viuorum ea inæqualitas statueretur. Et quemad
modum in assignatione pretij contingeret, si vnum pro quibusdam, aliud pro aliis esset. Nisi fortè pro exteris esset maius, quàm pro indigenis, quod aliquando licitum esse tenet P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. num. 30. cum P. Molina Disputat. 246. & aliis. Quod quidem in casu nostro locum non habet, quia Testatores pro extraneis habendi non sunt, neque animæ, pro quibus dicendæ Missæ, vti extraneæ tractandæ, quas ad corpus Ecclesiæ Christi pertinere constat, & Ecclesia pia mater singulari affectu complexatur. Neque dici vlteriùs potest aliquid addendũaddendum
Neque ob laborem Collectoris.
stipendio, quod labori Collectoris respondeat: quia & hoc contra voluntatem Testatoris est, qui non per Collectorem, sed per Executorem vult negotium dictum expediri, ad quod, si negligens fuerit, poterit Ordinarij officio compelli: vel certè si Collectori quidquam conferendum, id communi stipendio detrahatur, sicut pro vino, cerâ, & alijs detrahi solet.
§. V.

§. V.

De Quarta funerali ac Canonica portione ab Indicis Parochis exoluendâ.
Section
24
*DIctum de hoc Titulo 13. numer. 79. &
DicendorũDicendorum ratio.
84. sed ampliorem declarationem in locum præsentem reseruauimus, vbi non vacat rem ex professo persequi, de qua multa Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 22. & in Politica Lib. 4. Cap. 22. sed specialia quædam adscribere, & Parochorum conscientias satis in hoc grauatas delinire: non quidem placendi studio, sed sacrarum legum moderatione sanis oculis præsentatâ. Pro quo suppono circa hoc standum esse consuetudini, vt habetur in Cap. Requisisti, de Te
stamentis. Et in Cap. Certificari, de sepulturis, in quo sic loquitur Clemens Tertius inductâ Diui Hieronymi auctoritate: Vnaquæque Prouincia in suo sensu abundet secundùm rationabilem consuetudi
nem regionis, illa iustitia circa medietatem, vel tertiam, aut quartam partem, pro locorum diuersitatibus attendatur. Sic Pontifex. Circa quod Zerola in Praxi Parte 1. verb. Legatum, §. 3. Conclus. 5. Et quod de quantitate dicitur, ad alia est pariter referendum propter eamdem rationem, ad ea scilicet, ex quibus Quarta solui debeat: in hoc enim magna varietas esse potest, vnde & variæ etiam sunt circa hoc iuris Canonici decisiones, vt videri | specialiter potest in Cap. De ijs, quod est finale de Testamentis. Cap. Cùm inter. & Cap. Ex parte 3. de verborum significat. Neque consuetudo quæ
nis, sed rationabilis attendenda, vt ex tenore decisionis constat, & sic intelligendum, quamuis id non exprimeretur, quia, vt ait Panormitanus in Cap. Cùm venerabilis, de consuetudine, irrationabilis non meretur nomen consuetudinis. Quæ autem consuetudo rationabilis dicatur, diuersimodè Doctores conantur exponere, sed non omnes id assequuntur, vt videri potest apud Dianam Parte 6. Tractat. 5. Resolut. 1. Omnes enim dicunt rationabilem esse, quæ est iuxta rationis æquitatem. Sed hoc opus, hic labor est, in declarando inquam quando contra rationis æquitatem sit, quia potest esse consuetudo contraria legi, lex autem valdè est rationis æquitati conformis; & nihilominùs non esse irrationabilis, cùm constet legem
posse per consuetudinem abrogari. Sed his non obstantibus iuxta prædictum dicendi modum explicari potest, vt tunc consuetudo rationabilis dicatur, quando attentè considerata nihil dissonum ex se importat, neque oculos prudentium offendit: si secus autem accidat, irrationabilis censenda est, quia videlicet sine intuentium offensione stare nequit, & ita rationi contraria est, hoc est, benè formato discursui, cui lumen rationis assistit. Sicut enim contra rationem agit quis, dum ab eo recedit, quod ipsi vt conueniens proponitur, ita erga aliorum actiones eius debet iudicium regulari; vt scilicet contra rationem in aliis esse iudicet, quod ipse in se tale reputat, vnde nec faceret, si iuxta rationis operaturus esset æquitatem. Qui explicandi modus iuxta eorum mentem æstimari potest, quos adducit Diana pro suâ sententiâ, quam sic possumus aliquatenus illustrare. Pro quo & videndus P. Becanus de Legibus, Cap. 8. quæst. 6. num. 4.
25
*Iuxta quæ in materiâ præsenti dicere
possumus consuetudinem rationabilem eam esse, ex quâ nihil offensionis habetur: quod equidem contingit siue parum, siue nihil Parochi Episcopis soluant, Canonicæ nomine portionis. Et alicubi nihil solui, ex Vincentio & Hostiensi affirmat Ioannes Andreas in Cap. Requisisti, citato. & alios pro eodem adducit Dom. Solorzanus suprà, num. 19. & in Politicâ Pag. 684. in fine. Id
quod iam olim pro Lusitaniâ constitutum est ab illius Prouinciæ Concilijs, vt constat ex Cap. Placuit, & Cap. Priscis, 10. quæst. 3. pro quo & videndus P. Azor Tomo 2. Lib. 9. Cap. 12. Quæst. 3. Alibi aliter, & quidem parum. Ex quo nullus offenditur, quia sciunt Episcopis abundè alimenta suppetere, & aliundè æquitati consonum est, vt quæ donantur Ecclesiæ Rectori, plenè habeat, cùm ex eis Ecclesiæ ipsius fabricæ & ornatui debeat viuens & moriens prouidere. Non ita verò accidet, si ea, quæ Rectoribus donantur, sic Episcopi participare velint, vt & illi parcè viuant, abundantibus Episcopis, & Ecclesiæ sine ornatu & decore vilescant, aut excessus quartæ sit, cùm tamen esse non debeat: licèt enim Canones de tertiâ etiam, immò & aliquando de medietate disponant: cùm tamen obseruandam consuetudinem dicant, & hæc generaliter sit recepta, vt plus quàm quarta non soluatur, excessus debet irrationabilis reputari. Siue quod nulli Episcopi respondeat officio, vel allegetur sic exegisse antecessorem; cùm tamen legitimè præscripta esse debeat. Pro quo Zerola, & ipse Episcopus suprà, ita scribic Conclus. 10. Cauere debent locorum Ordinarij, per prætextum quod ipsi inceperint exigere
Zerola.
hanc quartam, intendant introducere consuetudinem, &c. addens sufficere decem annorum spatium, quia consuetudo hæc est iuxta ius commune, & non contra illud. Vt tamen nec tempus sufficiat, etiamsi longum sit, id facit, quod habetur in Cap. 1. de Consuetudine in Sexto, vbi consuetudo reprobatur, quæ de ambitionis radice processerit. Et
Cap. 1. de Consuet. in 6.
potest caussæ præsenti adaptari, vbi periculum est ne consuetudo ex radice tali, aut certè consimili, radice inquam amaritudinis sursum germinante, iuxta Apostoli doctrinam, oriatur.
26
*Est insuper aliud circa consuetudinem
dictam obseruandum, quòd scilicet non vi aut metu introducta sit; si tamen reuerà aliud est hoc; nam dici potest eo ipso quòd rationabilis esse debeat, id satis indicatum: irrationabile enim videtur, vt per id, quod vi & metu extortum est, & semper inuitè & coactè tributum, ius legitimum legi æquiualens acquiratur. Hac enim de caussà in citato Capite de Consuetudine reprobatur illa tamquàm corruptela, quæ de ambitionis radice processerit, quia valde dissonum est, vt ambitio in legem transeat, & super iniustitiam regula iustitiæ fundetur. Quando autem vi & metu consuetudo inducitur, idem accidit, quia de auaritiæ radice procedit, armis, quibus resisti nequit, roboratæ. Hinc est vt si per vim aut metum grauem populus aliquid faciat, etiam per longum tempus, talis consuetudo non debeat legitimè introducta reputari. Quod declarauit sacra Rota in vnâ Giennensi, Portionis. die 13. Nouemb. 1613. Pro quo & Doctores alios adducit Diana suprà, Resolut. 9. Vbi alia
Noua pro eo & vrgẽsvrgens ratio.
ratio occurrit, propter quam talis consuetudo non debeat censeri legitima: nam qui reluctantes faciunt, nolunt suo facto consuetudinem firmare, & arma contra se tribuere: cùm tamen ad legitimam consuetudinem necessarium sit, vt qui actus frequentant, eo faciant fine, introducendi scilicet consuetudinem, & consequenter obligationem, vt tenent Doctores, quos adducit citatus Auctor Resol. 10. & alij quos citat & sequitur Sayrus in Claui regiâ, Lib. 3. Cap. 11. numer. 9. Pro quo non prætermittenda verba Dominici
Dominicus Sotus.
Soti Lib. 1. de Iustitiâ, Quæst. 7. Art. 2. vbi sic ait: Periculum existit inter viros potentes, vt si semel vasalli vrbanitatis ac beneuolentiæ gratiâ domino ac patrono suo munuscula obtulerint, statim vrbanitas in consuetudinem rapitur, & gratia in ius debitum conuertitur. Sic ille. Quod quidem periculum in Episcopis Indiarum est etiam præsentissimum, dum de quarta agitur: quorumdam enim liberalitas in consuetudinem aduocatur, & ius ex gratiâ conficitur, quadam minimè probandâ conuersione. In quibus etiam quod de vi & metu est dictum, pariter locum habet; timent enim Parochi eorum indignationem, quæ carò illis constare potest, dum non leuiter aggrauantur ob criminationes obiectas, mittuntur iudices, suspenduntur ab officio, & spes illis meliora ad Beneficia resecatur. An hæc leuia sunt? Nec mirandum si accidant vbi auaritia cœperit imperare. Et præfata positio verbis Gregorij VII. coronanda, qui Cap. 5. de | regulis iuris ita loquitur: Quod latenter, aut per
Cap. 5. de Regulis Iuris.
vim, vel aliàs illicitè introductum est, nullâ debet stabilitate subsistere.
27
*Quia verò circa prædicta possunt dubita
tiones frequentes suboriri, videndũvidendum quo pacto se gerere debeātdebeant, quibus onus solutionis imponitur. Potest ergo dubitatio esse circa consuetudinis rationabilitatem, & circa illius præscriptionem. In quo quidem proborum & peritorum consilio res erit transigenda. Et quod ad tempus attinet sic sentiunt Dominicus Sotus, Medina, P. Granadus, & alij apud Dianam suprà, Resol. 2. Circa quod & Sayrus suprà, n. 8. §. Sin verò, cum alijs, & præsertim cum P. Valentia Tomo 2. disp. 7. quæst. 5. Punct. 8. qui dicunt pro temporis & rei grauitate requiri communem existimationem bonorum ac prudentium, vt illud sufficiat, vel non sufficiat, prout ipsi æquum & iustum iudicauerint. Idem autem de rationabilitate dicendum ratio eadem persuadet. Quòd si circa vnum aut aliud diuersa prædictorum sententia sit, probabile negotiũnegotium relinquetur, vnde & sequi is, cui id constiterit, securè poterit quam maluerit opinionem. Quod quidem cùm generale sit, in caussâ, de quâ agimus, specialem non habet difficultatem: id tamen addendum,
In Indijs quid speciale.
ad iudicandum in Indiis consuetudinem contrariam populo, quod & suo modo in Ecclesiasticis procedit, rationabilem esse, & legitimè præscriptam, maiora quàm alibi fundamenta requiri, ob acriores auaritiæ stimulos, quibus aliquando inducta consuetudo, quæ non solùm corruptela dicẽdadicenda est, sed tyrannis manifesta, iam pridem damnata à Concilio Cabilonensi, vt habetur in Cap. Quiæ cognouimus, 10. quæst. 3. Pro quo & Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 22. num. 29. qui & num. 22. bonis testibus affirmat Prælatorum aliquos hac in parte valdè Iuris dispositiones extendere: quam damnabilem extensionem Reges nostri abolendam prouiderunt, datis super eo rescriptis, de quibus numer. 21. 25. & 26. & in Politicâ Pag. 687. §. Y que es. Quibus positis, vt ad resolutionem veniamus, & quod est veritati conforme pronuntiemus, pro eo deseruient sequentes

Assertiones circa Quartæ obligationem.

28
*DIco primò. Episcopi Indiarum pos
sunt Quartam iuxta Iuris dispositionem exigere. Sic Regio est rescripto dispositum, cuius tenorem adducit Dom. Solorzanus suprà, numer. 21. & Concilium Limense tertium approbatum à Sixto V. Act. 4. Cap. 20.
Dico secundò. Plus quàm quartæ exigi ne
quit, etiamsi Canones medietatem, aut tertiam partem soluendam esse deciderint. Probatur ex nuper allatis, quia quartæ solùm exactio permittitur, & illa sola iam est in vsu, vt diximus num. 25.
Dico tertiò. Cùm Ius disponat vt circa hoc
laudabiles consuetudines obseruentur, illæ profectò obseruari debebunt, & iuxta eas exactio fieri. Constat ex dictis num. præcedentib. Quòd si tales non appareant, aut de illis opiniones sint, ex dictis etiam constat quid agendum sit.
Dico quartò. Non est laudabilis consuetudo ad certam summam quotannis Parochos obligare. Id liquet: nam consuetudo talis damnata est
in Regio Indiarum Senatu, & pro eo extat schedula citata Assert. 1. Non ergo laudabilis reputanda est, quæ à tot sapientibus, grauibus præmissis querelis, reprobata est, & magnis inconuenientibus, ac præsertim ex multiplici Indorum grauamine emergentibus, est obnoxia iudicata.
29
*Dico quintò. Assertio præfata intelli
genda est de summâ determinatâ, quæ debitam portionem excedat: si enim ea talis sit, vt plus aliquantulum minusúe contineat, non videtur improbanda, vt dixi Titulo 13. num. 84. Quod quidem ex citatâ schedulâ constat, quâ ratio decisionis his verbis proponitur: Porque los Clerigos
Regia schedula.
por tener grato al Prelado, y à sus Visitadores, se estienden à dar mas de lo que les pertenece por esta porcion, y todo viene à salir y cargorcargar sobre los Indios.
Quando ergo nihil tale accidit, non est cur determinatio dicta debeat improbari. Tunc equidem reprobanda quando is, qui alteri in Beneficio succedit, summam eamdem exhibere compellitur; quia cùm ipse nescius qualia sint emolumenta, pro quo peculiaris experientia requiritur, in Beneficium veniat, non potest ad determinatam contributionem obligari. Sicut agricola ad certam adigi nequit decimæ portionem: in quo tamen compositio admittitur, iuxta diuersa Capita in Titulo de Decimis, & receptam consuetudinem.
Dico sextò. Qui ad certam summam obliga
ri nollet, deberet librum ad scribendas obuentiones habere, quia aliàs non posset id exequi, ad quod eius se extendit obligatio. Vnde & Episcopi poterunt Parochos ad eos habendos per Censuras obligare. Sic Dom. Solorzanus suprà, num. 35. quod & in Diœcesanâ Synodo Limensi An. 1624. statutum est Lib. 1. Titulo 5. Cap. 10. Et quòd circa hoc non admittantur conuentiones, in Synodo etiam Pacensi libri obligatio proponitur Lib. 1. Titulo 2. Cap. 23. & ratio est clara ex dictis quoad Parochos: Episcopi autem suo iure vtuntur, estq́ue id expediens ad vitandas controuersias, & deonerandas conscientias Parochorum. Quo pacto vitari & medium aliud potest, iuramenti scilicet, quod Dom. Solorzanus, etsi
Quid de iuramento.
absolutè licere dicat num. 34. non tamen opportunum reputat; & meritò, quia neque in solutione vectigalium, & Regiorum aliorum iurium, tale medium frequenter adhibetur. Vnde nec illud in Ecclesiasticis Prælatis conueniens apparet, in quibus minor erga res temporarias affectio debet residere. Libri ergo habendi præceptum, cum præcepto pariter, vt omnia, ex quibus quarta sit debita, conscribantur, ad negotium istud debet sufficiens medium iudicari.
30
*Dico septimò. Ex iis, quæ à Testatore,
vel Executoribus, Parocho tribuuntur, non vt Parocho, sed ex amicabili alio respectu, non debetur quarta. Sic Doctores, quos adducit, Dom. Solorzanus suprà, num. 31. & in Politicâ Pag. 688. Col. 1. eosdem secutus. Ratio est, quia pro obligatione tali non est in Iure fundamentum: si enim Parochus non esset, & illi relinquerentur, ad nihil esset obligatus, vt habetur expressè in Cap. Requisisti, de Testamentis, in quo
sic dicitur: Illud autem est generaliter obseruandum circa eum, qui potest proprium poßidere, prælationem vel administrationem Ecclesiæ non habentem; quod si | aliquid ei relinquatur specialiter, non solùm à propinquo, verùm etiam ab extraneo, intelligitur esse relictum non intuitu Ecclesiæ, sed personæ, nisi probatio in contrarium appareret: & idcircò de illo nec Episcopus, nec Ecclesia potest in vita eius sibi aliquid vendicare. Et hoc intelligitur esse verum, cùm fraus minimè procuratur, quæ, si detecta fuerit, patrocinari non debet. Sic Innocentius Tertius. Cùm ergo Parochus in casu de quo loquimur, perinde se habeat acsi talis non esset, neque intuitu Ecclesiæ à Testatore relicta, aut ab Executoribus oblata tribuantur; nihil ex illis ad Ecclesiam aut Episcopum constat pertinere.
31
*Et ex huius Textus decisione resoluen
dum venit dubium inter Capitulares, & Episcopos Indiarum exortum, dum isti contendunt Quartam sibi deberi ex mercede, quæ illis tribuitur ob associationem funerum. Quod quidem cùm ad Regium Indiarum Consilium delatum esset, nihil ab eo decisum, iubente tantùm vt Regia Limana Cancellaria super eo informaret, quibusque Archiepiscopus rationibus niteretur, & in quantam summam emolumentum istud quotannis euaderet. Sic refert Dom. Solorzanus suprà num. 32. & in Politica. §. Y el Dean,
Quid pro parte affirmatiua.
& seqq. addens non difficilè potuisse Consilium quæstionem istam absoluere. Nam cùm Quarta debeatur ex iis omnibus, quæ occasione funerum ad Ecclesiam perueniunt, & ex eleëmosynis, quæ pro dicendis Missis Curatis tribuuntur, vt Auctores citati resoluunt: non videtur quo iure discrimen constitui possit in hac oblatione, seu satisfactione, quæ Capitularibus pro funere sociando præstatur, etiamsi ipsi prætendant id totum veluti pretium laboris sui esse censendum. Nam hæc ratio æquè in Missis & aliis prętexiprætexi potuisset. Sed
Quid pro opposita.
certè non pauci viri docti oppositum censuerunt, quod & Concilium Regium videtur indicasse, dum reddi sibi rationes iubet, quibus Archiepiscopus niteretur, quasi nouam & insolitam talem exactionem reputans, quæ videlicet in iure communi satis obuia, & tantis viris perspecta, fundamentum sufficiens non haberet. Et, vt dixi, ex allati Capitis tenore decidendũdecidendum venit, dum ex
iis, quæ intuitu Ecclesiæ non conferuntur, quidquam Ecclesiæ, aut Episcopo debitum inficiatur: atqui in associatione dicta nullus est Ecclesiæ intuitus, sed tantùm peculiaris pompæ quæstuosus apparatus, cum Capitulari, vt dicitur, Companarum sono, qui vt talis ad peculiarem etiam honorem spectat; rarissimè proptereà à Testatoribus disposito, sed ab hęredibushæredibus, aut aliis, sui potiùs quàm defunctorum respectu habito, ne parci & ingrati in his supremis functionibus habeantur. Est enim stipendium ingens, quod à Capitulis est pro associatione huiusmodi constitutum. Et quidem intuitus specialem affectionem dicit, iuxta communem intellectum, pro quo Glossa in citatum Cap. verb. Præsumitur. & verb. Nec est. In casu autem nostro illa desideratur. Debet etiam quarta ex iis tantùm solui, quæ quis relinquit pro anima sua in morte, iuxta Glossam in Cap. Conquerente, de officio iudicis Ordinarij, verb. Mortuariorum. Præterquam quod merces laboris est, quæ minimè fraudenda, iuxta generalem doctrinam, nisi vbi specialis iuris dispositio est, vt in Missis, & ita, vti odium, restringenda, iuxta notam regulam: si tamen & in Missis res adeò certa sit, pro quo iam
32
*Dico octauò. Non est omnino certum
quartam deberi ex legato relicto Parocho Ecclesiæ, in qua quis eligit sepulturam, pro Missis per illum faciendis, licet Doctores aliqui ita sentiant apud Dom. Solorzanum suprà num. 31. quibus addendus P. Azor suprà Cap. 13. Quæst. 7. vbi post propositam quæstionem circa Quartam Parochialem, ita scribit: Debetur, quia Episcopalis
P. Azor.
etiam quarta ex illo soluitur. Cap. Cùm inter vos, de verbor. significat. Sic ille. Vbi cùm vnicum Assertionis fundamentum sit citati Capitis auctoritas, videndum restat an tale sit, vt ex eo certa deduci resolutio queat. Et videtur quidem non certa, licet probabilis sit: quia licet in eo sic dicatur: At
Capellani prædictæ Capellæ dicentes primitias & decimas, vel ea, quæ offeruntur pro Mißis mortuorum Sacerdotibus, & quæ pro Septimis, & tricesimis, & Anniuersariis, panes & alia, quæ intra hebdomadam offeruntur, & mortuorũmortuorum iudicia oblationum nomine minimè contineri: de his omnibus tertiam partem soluere vobis nolunt. Licet inquam sic dicatur, & statim Honorij sententia sequatur, in hunc modum: Volumus igitur & mandamus, vt per vestrum Clericum à vobis in eadem Ecclesia constitutum, de omnibus supradictis, & aliis oblationibus quocumque titulo ad Ecclesiam peruenerint, sine diminutione aliqua, integrè tertia vobis portio persoluatur. Sic Pon
Illud non vrgere ostenditur.
tifex. Licet inquam sic eius decisio habeat, non tamen generaliter procedit, quia Abbas S. Petri Spoletani probauerat plusquam quadragenariam præscriptionem. Vnde & Pontifex iubet non deduci id, quod ad necessarias expensas in dictâ Capellâ faciendas pertinebat. Quod esse contrarium iuris vtriusque dispositioni ostendens Glossa. verb. Necessarias, vt videri specialiter potest in Clementina Statutum, de Electione; & ratione aliquorum præmissa, cur nihilominus Honorius sic censuerit faciendum, ita subdit: Illa est ratio potior, quia Tertia ista integraliter præ
Glossa Cap. citati.
scripta est, vnde integraliter debet solui, & onus fabricæ incumbit Capellano de aliis partibus. Sic suprà de Præscriptionibus Cap. De Quarta. Hæc Glossa Bernardi Parmensis, Canonici Bononiensis, & Pontificij Capellani. Sicut ergo in eo, quod ad necessarias expensas pertinet, allegari prædictum Caput nequit, nisi vbi Quadragenaria præscriptio præcessit, & legitimè probata est, ita neque in aliis: cùm aliàs Pontifex non declaret quæ sint oblationum nomine generaliter intelligenda: sed narrationi insistens omnium enumeratorum solutionem iniungat.
33
*Et in Missis quidem peculiaris difficul
tas est, quia cùm id, quod pro ipsis dicendis relinquitur, stipendium laboris sit; non videtur rationi consonum, si eas dicens iustâ mercede fraudetur, vt paulò superiùs dicebamus. Vt ergo resolutio prædictorum scriptorum irrefragabilis sit, aliud debet firmius præsidium aduocari. Tunc certè probabilius, cùm stipendium maius est, quàm communiter dari solitum; eo enim fine sic videtur auctum, vt iustâ Rectori manente mercede, habeat vnde possit suam Episcopo & Ecclesiæ reddere portionem. Quamuis quod ad Ecclesiam attinet in Indiis non inueniatur vsitatum: vnde veteri tantùm de more id fuisse testa|tur Dom. Solorzanus suprà num. 8. verbis illis: Quæ Parochiæ solebat reseruari. Et expediret quidem, quia pro illarum fabricâ, quæ Hispanorum sunt, nihil apparet specialiter deputatum, licet pro Ecclesiis Indorum sit, de quo Limense Concilium Tertium Act. 3. Cap. 13. & quod diximus, eatenus accipiendum est, quatenus ad Iuris dispositionem reducitur, quæ non ita videtur comperta, vt nonnulli existimant: de consuetudine autem alia est ratio, circa quam philosophandum est iuxta dicta in præmissis ad Assertiones, & iuxta proborum ac peritorum consilium procedendum. Et erunt fortè eorum aliqui, rationabile non existimaturi, seclusâ Pontificiâ decisione, vt quis Missarum stipendio fraudetur, cùm dignus sit operarius mercede sua, iuxta Christi
notissimum pronuntiatum Lucæ 10. vers. 7. adductum in Cap. 1. de sepulturis, & alibi. Si dicatur non fraudari stipendio, sed quartam Missarum partem Episcopo dandam vt ipse eas dicendas pro suâ voluntate distribuat: id quod vsu videtur roboratum. Si vsus quidem legitimè pręscriptuspræscriptus, non est penitus improbandus: sin minus, iuxta dicta temperandum arbitrium, quia neque pro eo Iuris decisio suffragatur.
34
*Dico Nonò. Quædam sunt, ex quibus
Canonica portio indubitanter quia pro illis sunt manifestæ decisiones in Iure. Cap. finali de Testamentis sic habetur: De ijs, quæ in ornamentis, vel pro Cereis, seu fabricâ, luminaribus, anniuersario, septimo, vicesimo die, siue aliis, ad perpetuum cultum diuinum legantur Ecclesiis, vel reliquis piis locis, Ca
Cap. finale de Testam.
nonica portio, dummodo in fraudem non fiat, vt ea Episcopus, seu Parochialis Ecclesia, debeat defraudari, deduci non debet. Hæc ibi. Quibus consonant quæ habentur in Cap. Ex parte 31. de verbor. significat. Quia verò nonnihil varietatis est, hic etiam proponenda. Sic ergò ibi Honorius Tertius:
Cùm igitur ipsi (sicut ex eorum interpositione accepimus) non intellexerint quòd de his, quæ in ornamentis Ecclesiasticis, vel ad fabricam Ecclesiæ reparatione indigentis, aut ad Ecclesiæ luminaria, nec non de his, quæ pro anniuersario, septimo, tricesimo, ac vicesimo faciendis, vel de his, quæ personis specialiter, nisi fortè id fiat Ecclesiæ ratione, à quocumque legantur, aliqua debet solui portio &c. Diuersitas quidem in eo apparet, quòd in priori loco absolutè statuitur, vt de ijs, quæ pro fabrica Ecclesiæ legata fuerint, nihil pro Ca
nonica portione detrahatur: in posteriori autem non ita absolutè id afferitur, sed cùm Ecclesia indiget reparatione: vnde si reparatione non indigeat, videtur deberi. Sed hoc non obstat, quominùs generalis decisio debeat sustineri, quia iuxta Glossas vtriusque Capitis eadem est, & cùm sit fauorabilis, amplè interpretanda. Illud ergo, Reparatione indigentis, sic accipiendum est, vt ad tempus etiam futurum extendatur: id est, pro reparatione, quando illa indigere contingat, juxta vulgarem quòd fauores conuenit ampliari. Atque ita tenent graues Scriptores apud Barbosam de Potestate Episcopi, Allegat. 86. num. 24. quidquid alij sentiant ibidem adducti. Et vt diuersum aliquid continere fateamur, standum equidem decisioni Gregorij, quæ posterior est, licet in Decretalium libris prior habeatur. Gregorius enim Honorio successit, vnde nulla restat difficultas. Quod autem de relictis personis specialiter dicitur, non ratione Ecclesiæ, juxta id est quod diximus. num. 31.
35
*Id verò quod de luminaribus traditur,
non videtur consonum decisioni Cap. Cùm inter, de verbor. significat. Vbi portio Canonica soluenda disponitur ex lampadibus cum oleo, ibi: & lampades cum oleo, quæ prædictæ Capellæ ab ali
quibus offeruntur. Sic præfatus Honorius. Sed hoc debet negotium facessere, dici enim potest Primò ibi ratione præscriptionis id concessum, ex quo ea confirmantur, quæ diximus Assert. 9. decisionem scilicet illius Capitis non esse generalem. Secundò posteriorem esse decisionem Gregorij, & ita illi potiùs standum. Tertiò decisionem vtriusque in prioribus Capitibus procedere de luminaribus, pro quorum perpetuo vsu aliquid relinquitur; cùm tamen Cap. Cùm inter vos, de luminaribus procedat, pro quorum temporario vsu aliquid offertur. Sed illud non videtur admitten
dum: pro quo & faciunt ea, quæ adducit Bernardus Parmensis in citatum Cap. finale de Testam. fauore enim religionis, & ob reuerentiam diuini cultus, prædicta disponuntur, & summa est ratio, quæ pro religione facit. L. Sunt personæ D. de Relig. & sump. funer. & sicut de legatis piis non deducitur falcidia, quod & leges humanæ disponunt C. ad l. Falcidiam authent. Similiter. Et alibi: ita neque ex legatis pro diuino cultu, ne sacri Canones minùs in hac parte fauere pietati videantur. Et hoc specialiter procedit in oblationibus, quæ caussa mortis fiunt, vnde dispositio Iuris pro illis in Titulo de Testamentis apposita, & legati nomine significata. In alijs autem idem dicendum ob eamdem rationem, nisi ex legitima consuetudinis præscriptione aliud habeatur.

Circa Quartam, Sede vacante.

36
*DIco decimò. Sede vacante an debeat
solui Quarta, ita vt futuro Episcopo reseruetur, dubiæ quæstionis est, præsertim in Indiis. Et vt debeatur, adducitur Cap. Quoniam quidam 75. dist. in quo statuitur sic: Redditus verò eiusdem viduatæ Ecclesiæ integros reseruari apud Oeconomum eiusdem Ecclesiæ censemus. Hæc ibi ex Con
Cap. Quoniam 75. dist.
cilio Chalcedonesi Can. 25. Item Cap. Quia sæpè, de Electione in Sexto, in quo Bonifacius Octauus graues pœnas statuit in eos, qui bona à Prælatis Ecclesiarum dimissa, vel vacationis tempore obuenientia,
quæ in vtilitatem ipsarum Ecclesiarum expendi, vel futuris deberent successoribus fideliter reseruari, occupant, inter se diuidunt, surripiunt, dilapidant, dißipant, & consumunt, in earum graue dispendium & iacturam. Prætereà Clement. Statutum, de Electione, in qua sic Clemens V. in Concilio Viennensi: Statutum super bonis à Prælatis Cathedralium, Regula
Clement. Statutum. de Elect.
rium, & Collegiatarum Ecclesiarum dimißis, aut obuenientibus tempore vacationis earum, futuris successoribus fideliter reseruandis, editum, locum declaramus habere in omni emolumento, quod prouenit ex iurisdictione & sigillo Curiæ Ecclesiasticæ, vel sæcularis, aut aliàs vndecumque quod ad Prælatos (Ecclesiis non vacantibus) pertineret; consuetudine qualibet contrariâ non obstante. Hæc ibi: propter quæ ita tenet Dom. Solorzanus suprà numer. 37. sed simplici assertione, verbis illis: Sed nihilominùs contrarium | dicendum existimo: pro quo & aliquos adducit, quibus addi potest Barbosa Allegat. 114. num. 8. vbi generaliter loquitur de obuenientibus tempore vacationis. Et assertionis prædictæ hoc solùm fundamentum est, Iuris inquam dispositio, quam in Indijs etiam locum habere non videtur posse dubitari, quia Episcopi iuxta Iuris dispositionem exigere Quartam possunt, & id Regia rescripta concedunt, vt vidimus num. 28. vbi & Decretum Concilij Limensis adduximus.
37
*Sed contrarium potest probari Primò.
Quia vt debeatur, obstat defectus fundamenti, propter quod est sacris Canonibus constituta: pro quo audiendus Illustrissimus Barbosa Allegat. 86. citatâ, num. 7. vbi sic ait: Episcopo debetur Canonica hæc portio, potißimùm tribus ex caußis. Prima in recognitionem superioritatis, sicut cetera iura Episcopalia, de quibus in Cap. Conquerente, de Officio Ordi
Barbosa.
narij, & in Cap. De quarta. Et in Cap. Auditis, de Rescriptis. Secunda ob communicationem, quæ inter Episcopum, & Ecclesias sibi (commißas, &) subiectas reperitur. Cap. Requisisti. vers. Secus, de Testamentis. Tertia ob curam, & cæleste pabulum, quod impartitur Ecclesiis inferioribus, vt satis deprehenditur, ex Cap. 1. ibi, Cœlesti pabulo, de sepulturis Constant omnes ex Abbate. Cap. Officij 14. numer. 6. de Testamentis. Et ex Lapo de Canonicâ portione, Parte 2. numer. 1. Sic ille. Atqui manifestum est prædictas caussas vacante Ecclesia locum penitus non habere: ergo tali stante defectu illa non debetur.
38
*Secundò. Quia Iuris dispositiones ad
ductæ non videntur vrgere. In primis enim de Canonicâ portione ibi sermo nullus, cuius nec GlossęGlossæ meminerunt, aut antiqui Iuris interpretes. Deinde Cap. Quoniam quidam, de bonis tantùm viduatæ Ecclesiæ loquitur. Cap. verò, Quia sæpè conditionatè loquitur. Si videlicet talia bona fuerint, quæ debuerint Episcopis reseruari: quæ autem talia bona sint, non declarat: quæcumque autem fuerint, si occupentur, pro eo pœnæ ibidem iniunctæ procedunt. Clementina prædictum statutum confirmat, vnde similiter intelligenda, cum declarationibus subiunctis de emolumentis ex iurisdictione & sigillo Curiæ, cuius optimam rationem reddit Ioannes Andreas in illius expositione verb. Declaramus: qui emolumenta omnia ad fructus iurisdictionis & sigilli reuocat, vt ab ipso statim explicantur, & licet Barbosa Allegat. 86. citatâ, num. 9. cum Innocentio, & Petro Vbaldo Perusino dicat Canonicam portionem esse de lege iurisdictionis, cuius emolumenta reseruanda Episcopo asserit Clementina: ad illud dici potest, esse quidem, sed non solum, cùm in rationibus aliis fundetur, de quibus num. præcedent. Et ex quibus vna integra & adæquata conflatur. Quod autem additur, & maius in hoc negotio pondus videtur habere, scilicet: Aut aliàs vndecumque, quod ad Prælatos (Ecclesijs non vacantibus) pertineret: sic exponendum est, vt aliquam necessariò Iuri & rationi conformem limitationem admittat. Et quidem distributiones, quæ præsentibus tantùm dantur, & obuentiones, quæ interessentiam requirunt, successoribus non debent Episcopis reseruari, cùm tamen ad ipsos, Ecclesijs non vacantibus, pertinerent: quia id est Iuri & rationi conforme & conditionem importat, ex quâ ius oritur, vnde ea sublata nequit consistere. Cap. Licèt, de Præbendis. & Cap. Vnico de Clericis non residentibus in Sexto. Pro quo & Dom. Machadus Tomo 2 Pag. 148. Col. 1. Cùm ergo quarta funeralis & oblationum exercitium peculiare requirat in Episcopis, quod vacantibus Ecclesiis stare nequit, ius in ipsis ad illam non est admittendum, sicut neque Clementinam de illis loqui, cùm Iuri & rationi debeat conformis iudicari.
39
*Tertiò. Quia Parochi onus hoc semper
grauissimum reputarunt (de Indiis loquor) & valde conati sunt illud sibi impositum amoliri: pro quo neque est generalis in illis consuetudo, ad quam Iuris expressâ decisione deficiente, non videtur à Prælatis recurrendum. Quòd enim consuetudo rationabilis non sit, multi docti & probi iudicant, & vt talis esset, modus introductionis eius obstaret; quia reluctantibus Parochis, & metu adactis, nec volentibus iteratâ solutione illam firmare taliter, vt se adsoluendum obligarent. Quæ quidem consuetudinis firmita
ti obstare ostendimus num. 24. & seqq. Accedit ob ingentia vacationum spatia in Indiis summam quartarum ad notabilem excrescere quantitatem; vnde non videtur credibile iuxta mentem esse Pontificum, vt nullo laboris merito, sed suis lotis, vt vulgò dicitur, manibus, se dominos numerosæ pecuniæ deprehendant. Et quia in decimarum summâ ex eodem vacationum capite accrescente, hoc est inconueuiens deprehensum, neque visum opportunũopportunum, vt Episcopi sic repente diuites Euangelicum munus auspicerentur, habituri aliàs redditus ampliores; Reges nostri quibus decimæ ab Apostolicâ sunt Sede concessęconcessæ, tertiam tantùm partem pro expeditione Bullarum, Pontificalium ornamentorum comparatione, & itineris sumptibus, eisdem congruentem iudicarunt, vt diximus Titul. 5. num. 113. Quia verò quartæ emolumenta alterius considerationis sunt, neque de iis quidquam eisdem attributum, nihil de illis ab ipsis dispositum inuenitur, nisi vt iuxta Iuris dispositionem ea exigant, vt vidimus num. 28. & 29. Reges ergo nostri non arbitrantur ex emolumentis quartæ summam ingentem extare; sic enim consequenter arbitrari possent habere illos vnde sumptus facere pro præfatis possint: & ita viri sapientes ex Regio Indiarum Consilio, ex quorum sententiâ talia disponuntur, non videntur exactionem quartæ vacationis tempore generaliter approbare. De Pontificis autem voluntate aliunde non constat, & vt non sit dissimilis, faciunt adductæ coniecturæ.
40
*Iuxta hæc ergo habent Indiarum Epi
scopi vnde retundere impetum exactionis huiusmodi possint, cùm ius ad illam non sit ita, vt iudicant, expeditum. Probant illam viri docti, vnde quis erit, & laudabimus eum, qui pro illa non militet, sua decimali portione, & emolumentis alijs, de quibus nulla est controuersia, contentus? Sed certè cum Episcopis agimus, viris in Ecclesiâ primarijs, & à quibus perfectio exacta ex muneris obligatione requiritur. Si ergo inter perfectionis huius partes eam reponit Apostolus, vt litigiosus non sit. 1. Timoth. 3. v. 3. Non litigiosum: tunc maximè indecorum credat esse litigium, cùm circa pecuniam versatur, vnde Apostolus id cœ|lesti lumine perfusus admonuit, dum sic iunxit: Non litigiosum, non cupidum. satis indicans illud se
1. Tim. 3. v. 3.
præcipuè damnare litigium, quod solet cupiditas excitare. Vnde Concilij tertij Toletani Cap. 20. feruida illa monitio: Ne videamus in Ecclesiâ Dei exactores potiùs quàm Pontifices nominari. Sic Con
Concil. Tol. 3.
cilium, & habetur Cap. Quia agnouimus 10. q. 3. Quibus addendum, etiamsi Prælatis, quidquid hac in parte expetunt, concedatur; quia sic Ius ipsis videtur indulgere; iuxta ipsius tamen Iuris dispositionem, si diuites sint, vel aliàs habeant ex fructibus dignitatis congruam sustentationem, id quod
ex quartâ accipiunt, debere in Ecclesiæ beneficium expendere. Sic habetur in Cap. Placuit, citatâ quæst. 3. in quo ex Concilio Bracharensi secundo Cap. 2. ita scribitur: Placuit vt nullus Episcoporum per suam diœcefim præter honorem Cathedræ
Cap. Placuit 10. q. 3.
suæ, id est, duos solidos, aliud aliquid per Ecclesias tollat: neque tertiam partem ex quacumque oblatione populi Ecclesijs Parochialibus factâ sibi vsurpet; sed EcclesięEcclesiæ reparationi seruetur, & singulis annis Episcoporatio fiat: nam si tertiam partẽpartem illāillam Episcopus tollat, lumen & sartatecta abstulerit Ecclesiæ. Hæc ibi. Quibus similia extant in Cap. Priscis, & in Cap. Vnio, sic ex Conc. Toletano
Cap. Vnio Ibid.
subditur: Vnio nostręnostræ Congregationis decreuit atque instituit, vt tertias, quas antiqui Canones de Parochijs suis habere Episcopos censuerunt; si eas exigendas crediderint, ab ipsis Episcopis dirutæ Ecclesiæ reparentur, &c.

Circa oblationes Resolutio postrema.

41
*DIco vndecimò & vltimò. Id quod di
ctum est de quarta funerali, non est ab oblationes, quæ caussâ mortis non fiunt, extendendum. Id probo ex Cap. Conquerente, de Officio Ordinarij, vbi Honorius III. iura Episcopalia determinans, & ea, quæ in contributionibus consistunt, definiens, sic ait: Synodatici, seu Cathedratici nomine duos solidos Quartam decimationum, & mortuariorum, visitationem quoque annuam.
Sic ibi. Quibus Pontifex obligationem illam sustulit, quæ à Gelasio Papa erat imposita circa oblationes, de quo in Cap. Nec numerus 10. q. 3. & in Cap. Eleutherius 18. quæst. 2. dum statuit vt circa hoc seruetur pactio & consuetudo, quoad
quotam scilicet, & vt illa designetur ex conuentione aut consuetudine, nihil certum haberi potest: & vt sublatam non velimus, sed in suo robore persistentem, illa certè moderationem habet singularem, dum sic ibi Pontifex: Nec illa pars oblationum omnium generaliter intelligenda est, sed vel anniuersariæ Dedicationis, vel quorumdam etiam solemnium dierum: prout inter Episcopum & sacerdotem tempore Dedicationis conuenerit. Hæc ille. Iuxta quæ, vbi nihil est in Dedicatione conuentum, ei visus Episcopus renuntiasse. Quòd si successores sibi non potuisse incommodare contenderint, constituant dies, sed cum moderatione prædictâ, inde, quod obuenerit, habituri.
42
*Neque obstat quod habetur in Cap.
Cùm inter vos, de verb. Significat. Vbi multa recensentur oblationum genera, ex quibus Honorius, qui & auctor Cap. Conquerente, solui iubet Canonicam portionem, videlicet ex ijs, quæ in ciminili ponuntur; quod de altari suscipit (Sacerdos) & facit per Ecclesiam deportari, & quæ ante Crucem, & in Mißâ Trinitatis, & ea, quæ pro desponsatis dantur, & lampades cum oleo, quæ prædicta Capellæ (S. Hilarij) ab aliquibus offeruntur, vel quæ dantur nuntio, qui ad recipienda talia per præfatæ Capellæ Parochiam destinatur. Non inquam obstat, quia ibi
plus quàm quadragenaria consuetudo inualuerat, ad quam Pontifex respectum habuit, vt ostendimus numer. 32. & 33. Neque nos vim negamus consuetudinis rationabilis, & legitimè præscriptępræscriptæ, si conditiones eas habeat, de quibus numer. 24.
Concil. Lim. 3.
& seqq. Concilium etiam Limense tertium Act. 4. Cap. 20. Quartam Oblationum soluendam statuit: sed non vrget contra dicta, cùm id velit tantummodò solui, quod iuxta Iuris dispositionem debetur, & modo, quem sacri Canones statuunt, quæ sunt illius verba. Facit pro Assertione Minorensis Episcopus Zerola in Praxi, verb. Legatum num. 3. vbi sic concludit: Quarta Parochialis non debetur nisi de his, quæ obueniunt ratione funeris, &
Zerola.
de legatis omnibus factis Ecclesiæ apud quam defunctus elegit sepulturam. Hæc ille. Sicut ergo Ecclesiæ non debetur, cui magis est Parochus obstrictus, ita neque Episcopo. Vnde iuxta Iuris Canonici dispositionem, Parocho intestato decedenti non succedit Episcopus, sed Ecclesia, cuius habuerat administrationem. Cap. Dilectus, de Sucess. ab intestato. Concilium etiam Tridentinum, vbi Quartæ meminit, solius funeralis fecit mentionem, vt videri specialiter potest Seßione 25. Cap. 13. de Reformat. Quomodo autem oblationes debeantur Episcopo celebranti in quacumque Parochiâ, non autem in loco exempto, nisi ex vrbanitate, videri potest apud Barbosam Allegat. 80. numer. 11. & seqq. & hæc pro quarta à Parochis debita sit satis attigisse, non Hispanorum tantùm, sed Indorum etiam applicanda, ad quos operæ pretium est vt iam tandem transeamus.
CAPVT II.

CAPVT II.

Circa Indorum Parochos nonnulla percurruntur.
43
*LOngiorem pro illis non atteximus discussionem, quia in superioribus est præmissa, vnde satis erit, quæ sunt dicta, nonnullis additis, refricare. Pro illis ergo
Dico primò. Futuri Indorum Parochi IndicęIndicæ
linguæ debent habere peritiam, & eâ destituti grauiter peccant, dum tale munus assumunt, sicut qui illos approbant, præsentant, aut Canonicè instituunt. Videantur circa hoc dicta Cap. præced. §. 1. & Titulo 13. numer. 67. Circa quod his diebus grauis concertatio extitit. Cùm enim
Capitulum Ecclesiæ Truxilliensis, Sede vacante, tres à se probatos ad Proregem, Patronatum Regium exercentem, vt iuxta morem eorum vnum eligeret pro Indicâ Parochiâ remisisset; & non contemnendis relationibus illos peritiam linguæ sufficientem non habere renuntiatum Proregi fuisset; vti minùs legitima nominatio ad prædictum est Capitulum reuoluta, vt rem attentiùs & legaliùs expediret. Pro quo cùm competens temporis spatium suo arbitrio designasset, nouo facto examine, iidem sunt nominati, & ad Proregem nominatio destinata. Sed frustrà: nam | relatione aliquorum de insufficientiâ præfatâ, non est ad præsentationem progressus factus, sed notificatum illis vt comparerent coram Prorege ipso examen subituri. Sic sactum, & iudicium Capituli præsentatione ipsâ comprobatum. Quod cùm in oppositione aliâ similiter factum esset, iudicium Capituli minùs est legitimum deprehensum, & nominatus ante alios inuentus est minùs habens, sicut & secundum locum tenens, & solus postremus præter communem expectationem, BeneficiũBeneficium est ob peritiāperitiam linguæ, & alia congrua morum & doctrinæ ornamenta consecutus. Quod cùm sic factum sit, & zelus debuerit sic agentis commendari, an tamen secundùm scientiāscientiam fuerit, dubitarunt multi, alij apertiùs inficiati. Vn
Non approbatur factum.
de enim Patrono potestas talis, cuius solæ partes in præsentatione sunt positæ, cùm examen, & alia consequentia, ad ius Prælati spectent, & negotiũnegotium merè spirituale sit, cui nequit nisi violatis legibus laica se potestas immiscere? Cùm ex vi iuris patro
natus, non conceßio, sed præsentatio pertineat ad Patronum: quæ sunt verba Gregorij Noni in Cap. Transmissæ, de iure patronatus, vbi Glossa sic ait: nota ergo vim & potestatem, quam habet Patronus Solam præsentationem; vnde nil aliud sibi vendicare debet. Sic illa. Et est hæc communissima doctrina Iuris auctoritate firmata, de quâ nequit dubitari. Si præterea addamus quæ Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 18. de Reformat. circa examen eorum qui ad Parochiales Ecclesias sunt assumẽdiassumendi, disponit: debent enim esse in eo examinatores Synodales, qui cum Episcopo, aut eo impedito, cum ipsius Vicario concurrant. Quæ &
Minimè ad Examinatores.
obseruanda exactissimè in prouisionibus Indiarum Regio edicto cauetur, cuius tenorem adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 15. numer. 14. & in Politica pag. 624. Videnda etiam Cardinalium declaratio infrà numer. 8. per quam omne aliud examen remouetur, etiamsi ius ad illud cumulatiuè dicatur haberi ex immemoriali consuetudine. Et quid ad hæc Patronus, & ab eodem Examinatores designati, nec pro linguæ peritia tantùm, sed etiam pro doctrinâ?
44
*Si communis equidem præsentandi mo
dus esset, & Prorex nullâ præcedente Episcopi, aut Capituli nominatione, aliquem aut aliquos deberet præsentare, non liceret ipsi ad examen vocare, sed informatione de idoneitate præmissâ, præsentatio ab ipso fieri debuisset. Cùm enim Regi in præsentatione nihil tale in vsu sit, & id Ecclesiæ consuetudo non ferat, non debet Prorex plus sibi eius generis adrogare. Ex eo autem quod nominatio in Indiis Ordinarij pręcedatpræcedat, non plus potestatis substituto Patroni confertur, quia nullum amplioris huius licentiæ extat fundamentum. Cùm Parochialis collatio ex priuilegio ad aliquem AbbatẽAbbatem, vel quempiam alium inferiorẽinferiorem pertinet, declarauit sacra Congregatio Cardinalium, vt videri potest in earũearum vltima Recognitione circa citatum Caput Tridentini. §. Quoties aliquis, Collatores tales nihil quoad examen posse illis verbis: neque Abbas eam ob caussam vllum exa
Congregatio Cardinalium.
minis edictum proponere potest, neque illius officij partem vllam attingere: sed id totum pertinet ad Ordinarium &c. Idque eâ ratione; quia cùm sola collatio sit illis concessa, non debent circa examen partem vllam sibi vendicare: cùm tamen Prælati Ecclesiastici sint, & videatur Iuri & rationi consentaneum vt collaturus Beneficium, per examen agnoscat illo esse dignum eum, cui est ab ipso conferendum. Quid ergo de Patrono laico est æquum censeamus, qui & ob statum, & Pontificiam indulgentiam, minori est præditus facultate?
45
*Præterquam quod iudicio Ordinarij circa
sufficientiam eorum, qui præmisso examine eliguntur, omnino standum est, quando nullus est, qui de tali iudicio appellet ob prætermissionem suam, cùm notoriè dignior sit: tunc enim appellationis recursus cōcediturconceditur à Pio V. in Bullâ publicatâ Kalendis Aprilis 1567. Pro quo extant Declarationes Cardinalium plures, quæ videri in recollectione & recognitione citatâ possunt. Vnde vnius aut alterius dicto standum non est, sed actis iuridicis vbi præsertim doctrina, & timorata conscientia Ordinariis suffragantur. Cap. Lugdunensis 9. quæst. 2. & Cap. Nisi essent, de Præbendis, ibi: nisi essent viri prouidi & honesti. &c.
Vbi Doctores. Et hoc quidem in casu nostro effectus comprobauit: nominatus enim primo loco à Capitulo est à Prorege præsentatus, ex quo apparuit transuersales delationes veritatis fuisse præsidio destitutas. Quòd si in secundo casu secus euenit, ad id quidem responderi potest ex doctrina sacræ Rotæ, quam amplectitur Barbosa Allegat. 60. num. 91. §. In prouisionibus, vbi statuit cùm in prouisione Curati Beneficij per Sedem Apostolicam additur; Si per diligentem
examinationem per te adhibitis Examinatoribus in Synodo Diœcesana deputatis, ad hoc idoneum esse repereris, super quo conscientiam tuam oneramus: eâ clausula non obstante, non esse nouum examen necessarium, si prouisus iam priùs esset examinatus: satis enim per illud dispositio Pontificis adimpletur. Pro quo bonos textus & Auctores adducit. Nec enim debet prouisus ca
Barbosa.
suali conditioni cum periculo amissionis exponi, aut nouum iudicium, quod mutabile est, sæpè subire. Idoneus enim casu (verba illius sunt) vt puta memoriâ labente, vel Præsulis, & Examinatorum aspectu perterritus, deficere potest in examine; siue tamquàm dependens etiam ab arbitrio & iudicio Ordinarij; vel Examinatorum &c. Iuxta quæ sic etiam accidere potuit in casu nostro. Et vt reuerà ita sit, quod minùs sufficiens extiterit, id non est tantæ considerationis, vt propter vnum aut alterum contingens, modus debeat receptus, & Superiorum Ordinationibus constitutus, dum nihil euidens in contrarium occurrerit, variari. Neque Patroni conscientia ex eo grauatur, dum iuri se Indiarum, satis prouidè disposito, cum euitatione turbarum, quas nouitas excitare solet, accommodat: cùm timere potiùs debeat, ne, dum sacris se plus iusto intrudit, lepram aliquam non facilè medicabilem patiatur.
46
*Pro resolutione autem prædictâ mouere
potuit nescio quod Proregis alterius exemplar. Sed exemplaria huiusmodi non talia esse solent, qualia illa, de quibus Apostolus Hebræor. 9. v. 24. scilicet: Exemplaria verorum: in quibus scilicet | veritatis, iustitiæ, & æquitatis respectus reperiatur. Et quæ talia non sunt, trahi non debent in exemplum. L. Quod contra rationem D. de regulis iuris. Pro quo & regula Iuris 64. in Sexto, quæ sic habet: Quæ contra ius fiunt, debent vtique pro infectis haberi. Non ergo vt exemplaria proponenda, de quo & dictum Titulo 3. num. 92. Po
tuit etiam Vicaria potestas allegari eius, quæ in Regibus nostris est, pro iis disponendis, quæ ad Indorum conuersionem, & stabiliendam in Indiis Christianam religionem spectant. Quâ quidem videtur vsus gloriosæ memoriæ Philippus Tertius, dum modum obseruandum in Prouisionibus Indicorum Beneficiorum præscripsit die 4. Aprilis 1609. de quo num. 43. nullam specialis alicuius Pontificij Indulti faciens mentionem. Sed hoc quidem non solidum firmamentum est. Quid quid enim de Regibus nostris sit, de quo dictum aliàs, Proregibus certè sunt fines præscripti, quos vltra citraque nequit consistere recti cura ministerij. Et cùm negotium adeò peri
culosum sit, non est hæc amplianda, sed cum omni moderatione tractanda potestas. Quod quidem generaliter de Proregibus loquendo verum habet, vt ostendit Dom. Solorzanus suprà Lib. 2. Cap. 11. num. 15. & 16. Vbi quod clausula Cum libera in mandatis à Rege, Proregibus datis, limitationem habet ex formâ præsciptâ.
47
*Quòd autem in caussis, de quibus agi
mus, id maximè verum sit, eiusdem est verbis exornandum, dum citato Cap. 15. num. 46. & seqq. ita scribit: Si caussæ, & caussarum cognitio desideratur, iam apparet quàm sit à Iuris Canonici principiis alienum, quòd Prorex, & alij Gubernatores, quantumuis Regium Patronatum exerceant, se (etiam simul cum Prælatis) his caußis immisceant, à quibus laici omnino abstinere debent. Cap. Decernimus, cum vulgat, de Iudiciis & quidem sub Censuris Bullæ Cœnæ Domini. §. 9. & 10. & Concilium Tridentinum Seßione 24. de Reformat. Cap. 18. quod solùm Patronis laicis personam Beneficiarij præsentare permittit: ceterùm eius examen visitationem, & correctionem, Prælato dumtaxat relinquit, vtpotè soli, & vero iudici Clerici. Hæc ille: cuius postrema verba vim specialem pro casu nostro præseferunt. Nam examinatio actûs veri iudicis est, vti præambula ad sententiam iuridicam de sufficientiâ, quam Examinatores non ferunt, licet iudicium suum circa eamdem interponant. Ex quo fit Patrono non
Dilemma fortissimũfortissimum.
posse vllatenus conuenire. Pro quo tandem rogo, cùm auditis Examinatoribus à se designatis Prorex ad præsentationem procedit, virtute cujus examinis id præstat? Si prioris illius coràm Ordinario: ergo illud sufficiens fuit: si posterioris, non est seruata in illo forma Concilij Tridentini citato Cap. 18. Non ergo legitimè prius illud est reiectum, & ad aliud prouocatum. Et certè non videtur dici posse vi prioris præsentationem fieri, de cuius legitimitate fuerit Prorex certioratus: nam hæc mera verba sunt, cùm constet examen ad habendam certitudinem sufficientiæ prorsus ordinari: atqui Prorex ratione secundi examinis tantùm est certioratus de sufficientiâ, de quâ se penitus incertum fatebatur: ergo vi illius fit præsentatio. Et Examinatores quidem in secundo examine iudicium suum proferentes, non aiunt legitimè prius examen fuisse peractum, sed sufficientem esse examinatum. Illis enim constare nequit de prioris examinis legitimitate, quia accidere potuit vt iam examinati, & minùs sufficientes, non legitimè approbati, scientes posteà se iterum ab Examinatoribus per Proregem designandis, fore examinandos, studium auxerint, & sufficientiam fuerint consecuti. Quod neque suffragari in caussâ præsenti potest, quia habilitas debet inspici de tempore primi examinis, ex Rotâ & aliis ab eâdem citatis in Decisione quadam ex nouioribus 15. Nouemb. 1649. §. Non vrget, apud Dianam Parte 10.
48
*In casibus ergo similibus poterit Prorex
præsentationem differre, & Ordinarium monere vt videat si quidquam fuerit in nominatione commissum, vnde offensio aliquorum, de quâ ipsi constat, fuerit excitata. Illo autem legitimè omnia peracta rescribente, & in priori persistente iudicio, annuendum quidem, quidquid vnus aut alter contradicat. Nam & Examinatores aliqui possunt esse contrarij, & Capitulares item: quorum tamen iudicio non statur, si maior pars oppositori suffragetur. Immò plus aliquid sacra Congregatio censuit, vt refert Garcia de Beneficiis Parte 9. Cap. 2. num. 109. Cùm enim roga
tum esset, An si pluribus examinatis, aliqui vltra dimidiam vocum partem fuerint consecuti, & sic approbati, vnus autem omnia suffragia prospera reportarit: Episcopus factâ per Examinatores relatione possit, postposito alio, in quem omnia suffragia confluxerunt, vnum ex eis eligere, qui vltra dimidiam partem vocum habuerunt, cum omnes approbati dicantur? Congregatio respondit posse. Hinc constat Capitulari, qui in contrariâ sententiâ fuit, non esse credendum, neque Examinatori, & multò minùs iis, qui extra conclaue examinis fuerunt, qui passione multoties, non zeli puritate, ducuntur, aut rem non habent penitus exploratam. Quia verò a
liquando contingere potest, vt de indignitate alicuius Proregi constet, circa quam Ordinarius ignorantiâ laborauerit, reijcere eum poterit, & in loco secundo aut tertio nominatum præferre: immò & tenebitur sic facere, etiamsi Ordinarius judicet expedire, vt talis ex vno Beneficio, in quo periculosè versatur, debeat transferri ad aliud. Præsentatio enim indigni iniqua est absolutè loquendo: quòd si aliàs remotio expediat, remoueatur vtique, sed non promoueatur, qui culpâ suâ Paræcianorum odium prouocarit. Et ita nuper accidit Excellentissimo D. Comiti de Alba de Aliste post doctorum virorum consultationem quemdam primo loco nominatum ab Illustrissimo Limano Archiepiscopo semel iterùm repellente. Pro quo hæc satis
49
*Dico secundò. Parochi Indorum debent
illis prædicare, juxta dicta. n. 3. & 4.
Dico tertiò. Parochi Indorum peccant grauiter, dum illos in diebus festiuis ad oblationes
compellunt. De hoc dictum Titulo 12. num. 468. & 469. Vbi etiam de obligatione restitutionis videatur etiam Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 15. num. 92. & in Politica pag. 633. Col. 1.
Dico quartò. Parochi Indorum, dum deci
marum partem non accipiunt, non tenentur ad restitutionẽrestitutionem ex Officij diuini omissâ recitatione. Constat ex dictis num. 15. & seqq. Quia verò iam est pro Indis à Regio Concilio sententia pronun|tiata, vt non debeant speciale tributum pro sustentatione Parochorum soluere, & decimas pariter, sed vnum aut alterum: quòd si obligentur ad decimas, inde eorum Parochos suam debere accipere portionem: rebus sic stantibus obligatio restitutionis erit, juxta eam proportionem, quæ loco est citat. demonstrata. Vide Tit. seqq. num. 18.
Dico quintò. Parochi Indorum nequeunt
cum illis, aut per illos, contractationem lucrosam exercere. Pro hoc videnda, quæ ex professo diximus Titulo 9. n. 151. & seqq.
50
*Dico sextò. Parochi Indorum ad illa
omnia tenentur, quæ Parochis communia sunt, de quibus Cap. præced. §. 2. Cùm enim veri Parochi sint, & ipsi hoc frequenter inculcent ad iura Parochialia exigenda, non debent se in odiosis, si tamen verè odiosa sunt, ad obligationes scilicet, eo quòd Indorum sint, semiparochos tantùm æstimare. Alia pro eisdem videnda Titulo 13. n. 4. & seqq.
Dico septimò. Parochi Indorum tenentur
Rituali vti Pauli V. vbi eius esse copia potest. Videantur dicta num. 19. Dixi Vbi eius haberi copia potest. quia hæc quandoque non extat, immò neque aliorum, ex quibus Mexicanum quoddam solet esse frequentius, quo vti licebit, quia sic est multorum vsu receptum. Et ita statuit Synodus Diœcesana Limensis Libr. 1. Titulo 5. Cap. 17. vbi vsum Toletani præscribit, & in eius defectu, Mexicani, quia tunc temporis Romanum nondum fuerat euulgatum. In forma quidem ExtremęExtremæ Vnctionis aliqualis solet esse diuersitas, sed quæ ad substantiam non spectat. Vt verò in hoc & in alijs, quæ ad Sacramentorum administrationem pertinent, omnimoda conformitas esse possit, facile erit Parocho ad aliquem in ciuitate residentem scribere, vt ex Rituali Romano ea fideliter depromat, quæ majoris momenti sunt: quod & Parochus ipse facere poterit in Ciuitatem veniens, vt sæpè accidit. Et cùm hoc facilè fieri possit, & res non exigui momenti sit, non videtur vacare culpâ id facere prætermittens, quia modus administrandi Sacramenta ab Ecclesia præscriptus, non est alligatus litteris Typographiâ expressis, quandoquidem res ipsa, non modus litterarum imperatur.
51
*Dico octauò. Parochi Indorum graui
ter peccare possunt, si se erga illos asperos & seueros exhibeant. Pro quo militant, quæ Titulo 7. num. 6. diximus de Commendatarijs Indorum loquentes, id enim in Parochis locum habet potiorem. Et ratio est manifesta, timiditate eorum
Vide etiam Tit. 11. n. 2.
ac pusillanimitate perspectâ. Quomodo enim ad illos confidenter accedent confessuri peccata, & animarum remedium inter diaboli frequentia tentamenta quæsituri? Quâ de caussa, vt diximus Titulo 12. num. 442. casus omnes ad forum Pœnitentiæ spectantes concessi sunt cunctis IndorũIndorum Confessarijs à Concilio Limensi Tertio eamdem reddente rationem, imbecillitatis inquam
Concilium Lim. 3.
eorum, & spiritualis sensus inopiæ. Sed extat magis speciale circa hoc eiusdem Concilij Decretum Act. 3. Cap. 3. vbi si habetur: Porrò Parochis, ceterisque Ecclesiasticis ministris seriò præcipit, vt Pastores se meminerint, non percussores, & tamquàm filios Christianæ charitatis sinu Indos foueant & portent. Quòd si quispiam percutiendo, maledicendo, aut aliàs quoquo modo Indum aliquem læserint, Episcopi ac Visitatores seuerè admodum & inquirant & vindicent. Profectò enim turpißimum est Dei Ministros in sæculi satellites verti. Sic Concilium: cuius & circa idem Decretum habetur aliud Act. 4. Cap. 8. vt Parochi per se ipsos non cædant aut puniant illos. Videndum illud, est enim quod legatur dignissimum.
Dico nonò. Parochi Indorum circa vestium,
decentiam debent suo statui congruentem obseruare: iuxta dicta Titulo 14. n. 21. & seqq.
Dico decimò. Parochi Indorum exemplo vitæ debent illis singulariter prælucere, quia cùm
de conuersione eorum agatur, & firmamento fidei in illis statuendo, cum Christianæ perfectionis auctario, quidquid scandalizare eos potest, generalem ruinam loco ædificationis inducit. De hoc dictum Titulo 13. num. 65. Et consulenda præcipuè quæ dicta sunt Titulo 1. Cap. 3. vbi de qualitatibus Ministrorum Indicorum.
Dico vndecimò. Parochi Indorum sub rea
tu lethalis culpæ tenentur illos ad Eucharistiæ susceptionem disponere, & eam ipsis suo tempore ministrare. Pro quo sunt Auctores, quos adducit Dom. Solorzanus Cap. 15. citato, num. 95. & in Politica suprà Col. 2. Et illis addendus Ferdinandus Zurita in Enchiridio Indico Quæst. 3. Et videri possunt quæ diximus Titulo 12. n. 443. & seqq. vbi de hoc actum ex professo. Sunt etiam pro eodem grauissima Concilij Limensis tertij Decreta Act. 2. Cap. 19. & 20. quorum prius allegat Dom. Solorzanus, in quo de tradendo Viatico agitur, qui & secundum de Paschali Communione poterat etiam allegare. Circa vtrumque autem, quæ ibidem diximus consulenda, vbi Parochorum obligatio satis demonstrata. Vide etiam inferiùs num. 78. Iam ergo ad alia, pro quibus sit
CAPVT III.

CAPVT III.

Parochis Indorum vt sit prohibita cohabitatio fœminarum, & obseruanda circa illam.
52
*DIctum de hoc Titulo 14. num. 15. &
seqq. vbi Concilij Limensis tertij grauissimum Decretum adductum, cuius tamen hoc loco circa cohabitationem huiusmodi peculiaris prohibitio discutienda. Sic ergo Act. 3. Cap. 19. in fine habetur: Sed neque iuuenculas Indas adseruitia domestica, siue perpetuò siue etiam per vices alternantes, tenere vllâ ratione permittantur: sed aut famulatu virorum, aut, si opus erit, mulierum satis ætate prouectarum seruitio vtantur. Sic ibi. In quo quidem Concilium Sacrorum Canonum est instituta secutum. Nam Cap. In
Alia Sacrorum Canonum.
hibendum, quod est primum de Cohabitat. Clericor. ita dicitur: Inhibendum est vt nullus sacerdos fœminas, de quibus suspicio potest esse, retineat. Sed neque
illas quas Canones concedunt, matrem, amitam, & sororem: quia instigante diabolo & in illis scelus perpetratum reperitur, aut etiam in pedisequis earumdem. Sic ibi. Et Cap. A nobis, eodem Titulo, ita dicitur: Cum Clericis quoque non permittas mulierculas | habitare, nisi fortè de illis personis existant, in quibus
Cap. Anobis, eodem Titul.
naturale fœdus nihil permittit sæui criminis suspicari. Sic Innocentius III. cùm prius Caput deductum fuerit ex Concilio Moguntino. Personas autem magis in speciali designat Lib. 37. Titul. 6. Part. 1. Nec videtur dubitari posse de graui circa hoc obligatione, grauitate rei ipsius, & Canonum verbis inspectis, quamuis vsus notabilem indux
erit laxitatem, vt sententia illa, quam adducit Glossa in citat. Cap. Inhibendum, videatur admittenda, illud scilicet procedere de Clericis suspectis & iuuenibus, ac de mulieribus etiam suspectis: pro quibus etiam Lib. 38. Titul. eodem: cessante ergo suspicione, stare cum illis habitatio poterit. Videatur inquam admittenda, ne plurimos grauis huius præcepti reos, qui bonâ aliàs fide procedunt, & æternæ damnationi addictos fateamur. In casu autem nostro minimè est tale
aliquid admittendum, cùm Concilium permissionem circa hoc omnem abscindat, dum ait: Neque vllâ ratione permittantur, & circumstantiæ tales sint, vt oporteat iis attentis cautelam specialissimam adhibere. Inter Indos enim viuitur, de quorum conuersione agitur, & à quorum persuasione longissimè omnis debet esse suspicio, quæ suos possit maculare Pastores.
53
*Sed circa hoc casus non prætereundus
occurrit. Ægrotat Parochus languore prolixo, qui grauet medicum, & multò magis patientem: fœminarum seruitio illi est opus, quia vbi non est mulier, ingemiscit egens. Eccli. 36. v. 27. nec prouectæ satis ætatis, vt Concilium loquitur, ad id idoneæ. Quid ergo faciat miser inter angustias deprehensus? Quid insuper, si contingat infirmum corpore, animo etiam periculosius infirmari, & cum seruitricibus non solùm cogitatione & verbo, sed & opere, semel & iterùm, immò & sæpè peccare? Circa quæ
Dico primò. Si necessitas manifesta sit, sine
graui peccato potest iuuencularum seruitium assumi. Sic habetur in Cap. 4. de Regulis Iuris, Lib. 5. vbi sic dicitur: Quod non est licitum in lege, neceßitas facit licitum. Sic hodiè si quis ieiunium fregerit ægrotus, reus voti non habetur. Sic ibi. In casu autem
Cap. 4. de Regul. Iur.
nostro manifesta est necessitas, vnde & licita fractio, si tamen fractio legis, vbi illam constat non obligare. Sic citandi Assert. 3.
54
*Dico secundò. Ad assumptionem præ
fati famulatus non est necessarium quod damnum seu grauamen subsecutum sit notabile, sed sufficit probabilis existimatio de illius grauitate cum manifesta experientiâ alicuius non euidenter leuis nocumenti. Quod probari potest ex receptissimâ doctrinâ circa opinionem probabilem, quòd scilicet illam possit tutò quis amplexari. Nam ex probabili fundamento nocumenti nascitur probabile etiam iudicium, quòd lex tunc non vrgeat: nam vbi euidens est, euidenter sequitur posse à verbis legis recedi: ergo vbi probabile, sufficiens est ad probabile iudicium, quod securè in praxi sic iudicans possit amplecti. Neque enim credibile est prudentem legislatorem, Ecclesiasticum præsertim, iuxta pietatis regulas procedentem, eo cum rigore obligare velle, vt non nisi cùm euidens est nocumenti periculum, à verbis legis possit recedi: quia sicut homines vt vitæ suæ aut saluti consulant, non solùm euidentia pericula, sed probabilia etiam vitare debent: ita & legislator communi circa hoc bono debet attendere, & naturali inclinationi conseruandæ vitæ condescendere. Quod quidem in exemplo ieiunij
nuper allato euidenter apparet: non vult enim Ecclesia infirmos obligare lege de ipso latâ, quam sic receptissimus vsus interpretatus est, vt tunc cessare illius censeatur obligatio, quando notabilis alicuius imminet probabile nocumenti periculum, iuxta medicorum iudicium, aut propriam experientiam. Si enim euidens tantùm periculum ad deobligandum esset necessarium, rarò vsus carnis liceret, cùm illius necessitas solùm ex probabilibus haberi soleat coniecturis, & à medicis præscribi. Et ita communiter philosophantur de Ieiunio agentes quoad substantiam assertionis, quorum sententia conuenienter potest breui hoc nostro discursu comprobari.
55
*Dico tertiò. Si lapsus iterati sint, ita
vt proxima occasio censeri possit, probabile videtur non obligari Parochum ad prædictum famulatum dimittendum, & absolui posse, stante firmo proposito inposterùm abstinendi etiamsi expertus sit se post Confessiones aliàs recidisse. Sic colligitur ex multorum Doctorum sententiis, circa filios familias, famulos, medicos, chirurgos, mercatores, & circa eos generaliter, qui si dimittant peccandi occasiones, commodam pariter vitæ sustentationem amittent, ægrè, si dimiserint victuri, & sic potiùs morituri. Quod quidem & ad Parochos accommodari posse, qui occasione Confessionum, aut Extremæ vnctionis, dum fœminis Sacramenta ministrant, grauiter labi contingit, graues Auctores affirmant, qui videri possunt apud Dianam Parte 3. Tractat. 5. Resolut. 3.
Diana.
iunctis ijs, quæ habet, Tractat. 3. Resol. 269. & Parte 5. Tractat. 14. Resolut. 107. & 108. Auctoribus autem ab eodem adductis addendi Bassæus in
Bassæus.
Floribus Theologicis. verb. Absolutio, num. 7. vbi ait absolui posse Concubinarium, qui non dimittit Concubinam ob aliquod graue incommodum. P. Martinon Tomo 5. Disputat. 53. num. 287. vbi idem affirmat quando occasio non potest relinqui sine
P. Martinon.
graui scandalo, vel infamia vel magno detrimento spirituali, aut temporali, & Pœnitens proponit firmiter vti auxilio diuino. P. Bauny Tomo 1. Tractat. 4. Quæst.
P. Bauny.
14. Dicto. 3. vbi adductis alijs, in quibus sunt P. Laymam, & Mag. Candidus, Assertionem probat Primò, quia cùm est iusta caussa exponendi se periculo peccandi, pœnitens nec occasionem vult expressè & actu, nec peccatum ex eâ consequens, sed commodum suum, nempè priuationẽpriuationem damni, in famâ, honore, pecunijs; quo bono non frueretur, si occasionem prædictam amitteret, aut vitaret. Secundò, quia iusta & rationabilis caussa efficit, vt eam nolenti deserere, non sit plenè voluntaria, nec illi in culpam imputetur; cùm naturali iure liceat cuique honorem suum defendere, vitæ, & statui necessaria non omittere, secundum Nauarrum in Manuali Cap. 3. num. 21. Cap. 14. num. 35. Ergo talis occasio defectu voluntarij vitiosa non erit. Sic ille. Remigius in Praxi Parochorum editionis 4. Tractat. 2. Cap. 6. §. 14. & in terminis magis specialibus loquens Ioannes Sancius in Selectis Editionis Lugdunensis Disput. 10. num. 20. quem tamen impugnat validè P. Arriaga Tomo 8. Disputat. 38. num. 35. & seqq. tam|quàm improbabiliter locutum; vnde neque à Diana admissus Resolut. 108. citatâ. Sed casus noster vrgentior est, vt constat. Pro quo & videndus Thomas Hurtadus Tractat. 1. Cap. 4. vbi cum P. Laymam Tomo 1. Tractat. 6. Cap. 4. numer. 7. §. Excipe, graue incommodum corporis excusare asserit.
56
*Dico quartò. Vt Assertio præcedens
possit probabiliter sustineri, aliqua adiicienda sunt, sine quibus minimè sustineri potest.
Primum, vt seruitrices dictæ non cogantur ad præfatum ministerium, non solùm quia liberæ sunt, sed etiam quia ad persistendum in statu peccati cogerentur. Inuitari autem possunt, quia
1. Non cogendas seruitrices.
necessitas facit, vt periculum, cui exponuntur, voluntarium inuitanti non sit, iuxta nuper dicta. De coactione autem alia est ratio, quia non est illis liber exitus à peccati statu, in quod etiam inuitæ pertrahuntur.
Secundum, vt Parochus illis tempus ad Con
fessionem peccatorum tribuat, illasque exhortetur, vt de peccatis pœniteant, & propositum emendationis concipiant, nec sibi deinceps, si ad peccandum prouocauerit, vlla ratione conniueant. Hoc namque non solùm herilis cura, sed multò magis Parochi requirit officium.
Tertium, vt non solùm instante Confessionis
tempore, sed ante illud etiam præceptum fraternęfraternœ correctionis adimpleat, exhortando prædictas, vt à peccato abstineant, nec prauo suo moueantur exemplo, qui, si vt fragilis labitur, cum proposito tamen emendationis subinde confitetur.
Quartum, vt easdem instruat non peccare se
mortaliter, eò quòd eas assistentes habeat, etiamsi aliquando libidinosæ persuasioni consentiant, quia extra domum maioribus sunt periculis obnoxiæ, neque habent ita commodam vitæ sustentationem. Supponerem ita se habere, vt frequenter contingit, & in casus contingentiâ mihi assertum. Sed quid si tale aliquid non extet, & tales honestiùs, & cum decenti ad vitam subsidio agere extra domum Parochi possint? Contra
Sed casus excipitur.
rium prorsus dicendum, teneri inquam recedere; immò & non accedere, si quod est futurum præsentiant, ex communibus regulis circa hanc materiam, de quo citati pro Assert. præcedentib.
57
*Quintum, si cum his modò seruienti
bus occasio peccandi vrgeat ob specialem affectionem, quod tamen speratur non ita fore cum alijs, dimittendæ illæ, etiamsi incommodum aliquod, non tamen notabile, ex mutatione sequatur. Si autem idem cum alijs futurum, retineri priores possunt, sic enim non multiplicantur peccata, & minùs est scandali. Vt autem illud cesset, quod ex Confessione prædictarum, & infamiâ item apud Confessarium oriri potest, neque enim illæ nisi explicatâ complicis qualitate confiteri scient, debebit Parochus eas monere, vt eidem Confessario, cui Confessus ipse fuerit, confiteantur, si id commodè fieri possit. Sed numquid
An possint eidem confiteri.
poterunt confiteri ipsi? Affirmant plures, quos adducit, & sequitur Bassæus verb. Concubinatus, numer. 6. & in specie casus nostri Portel Tomo 2. Casu 50. num. 1. secluso periculo noui consensus carnalis, aut defectu doloris, & inter caussas, quęquœ hoc licitum reddere possunt, vitationem infamiæ adducunt; si videlicet expediret fœminam apud alium Confessarium non infamari. Est autem
Admittitur vt probabile.
idem de Parocho in casu nostro, & similibus, & cùm sit probabile, non est cur illud penitus debeamus improbare, licèt improbet P. Fagundez in Præceptum 2. Ecclesiæ, Lib. 4. Cap. 3. num. 35. ob auctoritatem Cœlestini Pontificis in Cap. Non
debet 30. quæst. 1. vbi grauissima pœnitentia imponitur ei, qui cum eâ carnaliter commiscetur, cuius audierat in Confessione peccata, eò quòd, vt ibidem dicitur, filia spiritualis sit. Sic pœniteat quomodo de filia spirituali. Ad quod tamen citati respondent casum Textûs esse diuersum, quia hîc non agimus nisi de audiente peccatum eius, cui carnaliter commixtus est, cùm Textus procedat de eo, qui cùm audierit, posteà spirituali filiæ commiscetur. Iuxta quæ casui nostro parum videtur dicta sententia fauere, cùm de eo agamus, qui non solùm earum peccata audit, quibuscum peccauit, sed quarum iam etiam peccata exceperat; ex quo si non diuersæ speciei peccatum habetur, esse tamen circumstantiam aggrauantem multi Doctores tenent, quos adducit & sequitur Ioannes Sancius in Selectis, Disputat. 11. num. 5. & 6. Sed nihilominùs stat Doctorum, quos citauimus, non improbanda sententia; quidquid enim de qualitate circumstantiæ illius peccati sit, qui cum filiâ Confessionis peccat, etiamsi demus speciem mutare, totum illud potest audire is ipse, qui peccauit, Sacerdos, rationabili caussâ subsistente, & auditum absolutione delere, cùm in citato Canone, aut alio, prohibitio nulla extet; nec ratio
filiationis (si tamen verè talis est, quod negant multi apud Auctorem citatum, & ille etiam amplectitur, sicut & Pharaonius Tractat. 1. Seßione 11. Casu 5.) obsistere nequeat: nam & veram naturalem filiam baptizare quis potest, & filiam etiam spiritualem à se baptizatam à peccatis absoluere, quod in Parochis est obuium.
58
*Dico quintò. Quæ dicta sunt, vt hoc
auctoritati scriptorum demus, & fragilitati aliquorum, quibus desperationis periculum imminet, aliquantulùm deferamus, raris debent casibus adaptari, & tam ijs, quàm alijs Christi proponenda sententia Matth. 18. v. 8. & 9. dicentis: Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, & proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quàm duas manus, vel duos pedes habentem, mitti in ignem æternum. Et si oculus
Matt. 18. v. 8. & 9.
tuus scandalizat te; erue eum, & proiice abs te: bonum est tibi, &c. cum D. Hieronymi nota expositione in Officio S. Michaëlis. Cui sententiæ alia consonat apud eumdem Euangelistam Cap. 5. v. 29. & 30. vbi ita Dominus: Quòd si oculus tuus
Et cap. 5. v. 29. & 30.
dexter scandalizat te, erue eum, & proiice abs te: expedit enim tibi vt pereat vnum membrorũmembrorum tuorum, quàm totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextra manus tua scandalizat te, abscinde eam, & proiice abs te: expedit enim tibi, &c. Vbi non contentus oculum aut manum dixisse, dexterum & dexteram expressit, vt quæ non solùm vtilia, sed vtilissima sunt, si occasionem proximam peccato præbeant, amputanda demonstraret. Et Diuus quidam Io
D. Ioannes Chrystom.
annes Chrysostomus Homiliâ 17. in Matthæum, ita pro casu nostro exponit, vt per dexterum oculum & manum, mulierem amicam accipiat, de quâ iam sermo præcesserat: illa enim abiicienda | est, si suo aspectu, voce, aut gestu ad libidinẽlibidinem provocarit. Ingemiscet quidem ad hæc infirmus: quomodo enim quis eruto oculo, abscissâ dextrâ, & præciso pede non ingemiscat? Circa quod sic P. Cornelius in citatum locum Matth. 5. scribit: Concupiscentiæ resecandæ adeò viuaciter & tenaciter oculis, & corpori, immò & ipsi animæ inhærent,
P. Cornelius.
insiteque sunt, vt sine ingenti vi & doloris sensu auelli nequeant: quare qui eas resecant, ita dolent, acsi ipsum oculum, vel dentem sibi eruerent. Norunt hoc experti: inde dicitur mortificatio quòd mortis sensum, doloremque pariat. Sic ille. Ingemiscet profectò, & mortis quidem sensu, vbi mulier non est; sed ingemiscat; & mortis sensu: nam meliùs est sic ingemiscentem in vitam intrare, quàm lenimentis mulierum temporalis peccati, vt Apostolus loquitur, habentem iucunditatem, ad tenebras exteriores, vbi æternus erit gemitus, & stridor dentium, irreuocabili iustissimi iudicis sententiâ condemnari. Quàm erit terribile vocem eius, & aliorum insultantium audire, dicentium. Vlulate Pastores. Videatur Dom. Villaroël visus à me post hæc scripta Parte 1. Pacificæ gubernationis Quæst. 2. Art. 6. Vbi circa materiam præsentem latè & eruditè discurrit.
CAPVT IV.

CAPVT IV.

Parochi Indorum quam habeant specialem obligationem circa Sacramentum Baptismi.
59
*DIco primò. Parochi Indorum te
nentur sub reatu lethalis peccati curare vt infantes quamprimùm possint baptizentur. Cuius ratio est, quia periculum speciale circa illos imminet, ne sine Baptismo decedant: incuriosè enim illi tractari solent & cùm parentes ebrietati sint dediti, aut opprimi à dormientibus possunt, aut eorum vitæ periculum minimè deprehendi. Non tamen proptereà statim à natiuitate baptizandi sunt, quia id cum solemnitate fieri commodè nequit, & eam semper omitti non est conueniens. Illud tamen obseruandum semper, vt quoties parentes infantem baptizandum ad Parochum deferunt eò quòd eorum iudicio periclitari videatur, Baptismum non differat, eò quòd ipse non periclitari censeat, etiamsi illius sit solemnitas omittenda. Ratio est clara tum ob periculum generale, de quo dictum; tum quia repulsi solent filios secum in remotiores stationes adducere, vbi vel mori cōtingatcontingat vel vitam sine Baptismo ducere longiorem. Vnde & Sacerdotes, quibus in ipso itinere paruuli baptizandi offeruntur, eos baptizare debent, & si non longè absit Parochus, dum mortis periculum repræsentant: neque enim reiecti ad Parochum ibunt, & id accidet, quod dudum de repulsis à Parochis dicebamus. Religiosi autem id faciliùs præstare possunt ob priuilegium ipsorum. Admonenditamen Parochi, vt benè obseruat Dom. Reyna Tomo 2. de Prælato perfecto Lib. 3. Tract. 2. Cap. 6. de quo, & nonnullis aliis materiam præsentem concernentibus, videnda quæ diximus Titulo 12. Cap. 8.
60
*Dico secundò. Circa Patrinos id obseruandum quod Concilium Limense Tertium decernit Act. 2. Cap. 9. in Prouinciis quidem, vbi illius viget auctoritas ex obligatione inde ortâ; alibi ex ratione congruitatis, quia Decretum magnam præsefert conuenientiam. Sic ergo ibi: Conuenit impedimenta, quæ ex cognatione spirituali
Concilium Lim. 3.
oriuntur, Indis quoad fieri potest detrahere; ne ignorantes (quod sæpè accidit) in gradibus illicitis coniungantur. Eam ob caussam, & in superiori Synodo, & in hac commodum visum est, vt in quouis populo, aut Parochia Indorum, certus sit designatus Patrinus vel Susceptor, qui baptizandos de fonte leuet: sed hunc designare pertinebit ad Ordinarium, qui etiam plures, vt iudicauerit expedire, pro numerositate populi poterit constituere: ita tamen vt certi sint & quorum fidei possit institutio spiritualium filiorum committi. Sic Con
cilium. Quod quidem cùm vnicam tantùm afferat sic statuendi rationem, eâ sublatâ, videtur obligatio obseruationis cessare, iuxta communem doctrinam, de qua sæpiùs est à nobis dictum. Est autem ratio, Ne ignorantes (quòd sæpè accidit) in gradibus illicitis coniungantur. Atqui ignorantia ista potest facilè præcaueri, debent namque Parochi Baptismi librum habere, in quo scribendi sunt Patrini, vt dictum num. 7. Cùm ergo ex illis cognatio spiritualis constet, non apparet probabile coniunctionis incestuosæ periculum. Præterquam quòd Patrinis, suo cùm funguntur officio, à Parochis cognatio, quam contrahunt, declaranda est. Si ergo contra prohibitionem fecerint, non ignorantes iam, vt Concilium loquitur, sed scientes & volentes in iura Ecclesiæ delinquunt.
61
*Nihilominùs stare potest determinatio
Defenditur tamen.
dicta, quia vel Parochi instructionem præfatam minùs exactè perficiunt, vel Indi illius obliuiscuntur: succedentibusque Parochis, quæ ab aliis acta sunt, in promptu non habentur, neque libri pro casuum occursu consistuntur. Quibus addi etiam potest à Concilio rationẽrationem aliam subjungi spiritualis institutionis, pro qua non multi capaces inueniuntur. Et licet, vt ait P. Suarez Tomo 3. in 3. p. quæst. 67. in Commentario, Art. 8. §. 1.
inter Catholicos rarò vrget obligatio dictæ institutionis, quia ab ijs apud quos baptizati educantur, illius cura suscipitur; & in populis etiam Indorum, in quibus Parochi resident, peculiaris circa hoc cura sit: quia tamen non semper illa exacta est, & plures etiam sunt populi ad vnam Parochiam pertinentes, in quibus Parochus residere nequit; conuenientissimum fuit vt erga Patrinos id, quod est propositum à Concilio statueretur. Id autem quàm sit generaliter conueniens statim apparet, vt & generaliter debeat tale aliquid obseruari. Non videtur autem omnino necessarium vt Patrini ab Ordinariis assignentur, quandoquidem Parochis sufficiens circa hoc notitia est, & cùm Episcopi non ita frequenter, vt opus erat, Parochias visitent, nequit ab ipsis peculiaris ista prouisio, quæ inter minutiora computatur, expectari. Addo non videri prohibitum à Concilio, quominùs assumi interdum alij Patrini possint, sic parentibus rogantibus, si illi benè instructi sint, & præsertim si parentes ex nobilioribus sint, quibus & nobiles etiam Patrini pro filijs consentanei sunt, & quos ipsi non erubescant Compatres appellare.
62
*Dico tertiò. Parochi Indorum solicitè prouidere debent, & sub lethalis culpæ grauami
ne, ne in populis, in quibus non resident, aliquis sine Baptismo decedat. Ratio est clara: quia damnum est maximum & irreparabile, & ad Rectoris officium in primis spectans. Id vt caueatur, solent Indorum Parochi aliquos bene instructos formam Baptismi docere, & alia ad ipsius substantiam necessaria, vt si casus necessitatis incidat, se non expectatis baptizent. Formam autem non latinè, sed proprio Indorum idiomate proferendam tradunt, & scripto etiam in portâ Baptisterij affixam, quia Sacristæ legere & scribere non rarò sciunt. Vnde non probandum quod ait Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessariis Indorum fol. 225. pag. 1. quòd
si sint in populo aliqui Indi callentes linguam Latinam, eis tradant Parochi tale officium, & faciant eos in scriptis seruare modum, quem debent inter baptizandum habere. Vbi quidem non videtur loqui de callentibus quoad intelligentiam. Vbi enim tales? Cùm præsertim de illis agamus, qui in iis populis resident, vbi Parochorum præsentia deficit. De callentibus ergo quoad modum pronuntiationis loquitur, Monialium instar, quæ Latinè legunt & cantant: & tunc non videtur conueniens, quia picarum, aut psittacorum more pronuntiant. Vnde melius est vt suo id faciant idiomate; sic enim dicunt, quod mente percipiunt, & ita digniùs Sacramentum administrant. Quod vtilissimum monitum tradunt D. Antoninus, Cardinalis Toletus, P. Suarez, & P. Sa, quos adducit & sequitur P. Quintanad. Tomo 1. Tract. 1. Singul. 7. in fine, & alij. Non dubito tamen Sacristam benè instructum, & qui non solùm benè Latina verba pronuntiat (& sunt qui pronuntient multi, Europæis plurimis cultiores) sed etiam intelligat, licet aliàs Latinæ linguæ ignarus, magisterio Parochi, aut alterius, posse Latinè baptizare: quod & videtur magis expediens, quia sic etiam magis ad Ecclesiæ ritum accedit, digniorque de re, quam agit, conceptus ab eodem efformatur.
63
*Addit autem præfatus P. Baptista alia,
circa quæ oportet aliquantulum immorari, sic enim num. 48. scribit: Indorum Parochus in populis, quos vocant de Visita, designet aliquos Indos, & eos instruat vt poßint baptizare tempore neceßitatis, ne fortè paruuli abortiui, vel infirmi sine Sacramento Baptismi discedant. Et illi sint acriores ingenio, & qui numquam inebriantur, quos sæpè requirat de modo, quo baptizant, etsi defectum nullum inueniant in Baptismo commisisse, non curent eos denuò baptizare. Faciant etiam vt eliciant actum coràm ipsis volendi semper facere, quod facit Ecclesia, quoties eos baptizare contigerit, quia hæc intentio sufficit, vt dicunt Doctores. Sic ille. Vbi circa id, quod ait de requirendis iis, qui numquàm inebriantur, absque dubio talis est diligentia laudanda: sed nescio an facilè inueniendus, qui numqum hoc natiuo defectu laboret. Sunt quidem multi tales in oppidis Hispanorum, & in oppidis etiam, in quibus Parochi resident, studio singulari in huius vitij extirpationem intenti: & in aliis tamen res satis dubia est: sed fortè qui inuenientur tales, minùs apti ad illud erunt ministerium, quia non ita acres ingenio. Quid ergo tunc faciendũfaciendum? Optimus ille erit, qui minimis vrgetur, iuxta Pœtæ sententiam. Quia
verò dubium aliquod de fideli administratione tunc punget, etiamsi rogatus omnia ritè se peregisse testetur non penitus ei credendum, sed sub conditione Baptismus conferendus. Quod quidem iuxta complurium Doctorum sententiam procedit, qui affirmant vnum testem non sufficere ad faciendam plenam fidem de Baptismo, si talis sit conditionis vt non sufficiat ad moralem certitudinem, qui videri possunt apud P. Quintanam suprà Singul. 1. num. 5. & singul. 3. n. 6. Pro quo & facit id, quod docet P. Bauny Tomo 1. Tract. 2. Quæst. 18. §. Quod autem vbi concludit
P. Bauny notanda doctrina.
tunc tantùm non iterandum sub conditione Baptismum, cùm de illius certitudine leues tantùm scrupuli sunt. Quis autem non videat in casu nostro non leues tantùm scrupulos inueniri, & §. sequenti id magis explicans, addit tunc leues scrupulos non esse, cùm iustam dubitandi caussam conditio baptizantis suppeditat, vt quia rationem rarò ad consilium adhibet, sed temerè ac inconsultè agit multa, cùm sit præcoci ingenio: ob quam caussam non est improbabile temerè etiam & inconsultè, ac proinde sine intentione debitâ, aut in formæ applicatione peccasse; & generaliter quia rationes sunt vtrimque verosimiles. Quæ quidem casui præsenti possunt penitus adptari.
64
*Si verò res ita se habeat, vt Indus Ba
ptismi minister, non solum ebrietati deditus non sit, sed neque vnquam ebrietati succumbat, & rogatus de modo traditi Baptismi, nullum in eo Parochus defectum inueniat; tunc quidem minimè iterandum Baptismum citatus Auctor affirmans, videtur rem extra quæstionem positam arbitrari. Quod quidem iuxta eorum conscientiam procedit, qui id de obstetricibus sufficienter instructis, & aliis, tum viris, tum fęminisfœminis, asserunt, dum requisiti à Parocho rationem sui facti reddunt, in quo nihil ad substantiam pertinens possit desiderari. Pro quo cùm Auctores adducat P. Quintanad. Singul. 5. num. 1. ac 2. & seqq. probet omnes ferè baptizatos domi, aut generaliter extra Ecclesiam à personis laicis, baptizandos iterùm sub conditione: addit. num. 9. obstetricem posse adeò bene instructam esse, & diu expertam in administratione Baptismi, vt nulla præ
Quid èex obstetricibus.
sumptio vel suspicio haberi possit de illo: secus de parentibus & cognatis. Iuxta hæc ergo videtur idem de Indo dicendum, cùm & benè instructum & expertum in talibus supponamus. Sed est certè quod obstet: nam gens ista valde est ad mendacia procliuis, vnde Indorum testimonia, etiamsi iurati deponant, exiguam merentur fidem, vt vidimus Titulo præced. n. 29. In re ergo momenti tanti non est illis ita credendum, vt baptizati salus periclitetur. Pro quo est Canon 84. sextæ Synodi in Trullo sic determinans: Quoties
Sexta Synodus.
non inueniuntur firmi testes, qui eos absque vlla dubitatione baptizatos esse dicant, nec ipsi propter ætatem de sibi tradito mysterio aptè respondere possunt debere absque vlla offensione baptizari, ne fortè eiusmodi dubitatio eos purificationis sanctificatione priuet. Sic ibi. Atqui Indi non sunt testes firmi; non ergo est illis plena adhibenda fides.
65
*Pergit citatus Auctor, & sic addit: Dato
etiam quòd Indus sic instructus non benè baptizasset, | si paruulus ad annos posteà deueniret discretionis, optimè posset saluari, quia pro baptizato se haberet, vt patet. Cap. Apostolicam, de Presbytero non baptizato. Si etiam decederet ante annos discretionis, non damnaretur, secundùm Alexandrum Hallensem, & S. Thomam, vt piè creditur. Namque si sic baptizati deberent iterum baptizari sub conditione, sequeretur quòd baptizati ab obstetricibus, essent sub conditione baptizandi, cùm sint illitteratæ, & faciliùs possunt errare in forma, quàm isti Indi: quod tamen fieri non arbitror. Sic ille. qui in eo quod de obstetricibus ait, qualiter sit admittendus, iam diximus, sicut & Indos minori esse dignos fide. Id autem, quod de eo ait, qui
Quis non, tuta doctrina.
Baptismum non verè suscepit, neutiquam admittendum, nisi quatenus, dum pro baptizato se gerit, votum Baptismi conceperit per verum actum fidei, & contritionis, aut amoris Dei super omnia sufficientis ad iustificationem, siue illius forma, siue tantùm dispositio sit. Baptismus enim in re, vel in voto est omnino necessarius ad salutem, vt definit Concilium Tridentinum Seßione 7. Canone
Conc. Trid.
5. de Baptismo verbis illis: Si quis dixerit Baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem, anathema sit. Et hæc est receptissima sententia Theologorum, neque oppositum tutò defendi potest; tum ob præfatam Concilij definitionem, tum ob multa alia, quæ adducit P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 27. Sect. 1. & 2. & alij, quibus ex nouioribus addendi P. Bauny Tomo 1. Tractat. 1. Quæst. 20. P. Martinon Tomo 4. Disputat. 24. Sect. 5.
66
*Caput autem Apostolicam, ita exponen
Cap. Apostolicam, declaratũdeclaratum.
dum est: id quod ex eo constat: nam Innocentius II. in prædictâ responsione asserit Presbyterum per fidem Christi saluatum, non accepto Baptismo. Verba illius sunt: Quia in sanctæ matris Ecclesiæ fide, & Christi nominis confeßione perseuerauit; ab originali peccato solutum, & cœlestis patriæ gaudium esse adeptum, asserimus incunctanter. Sic ille. Atqui fides ad iustificationem non sufficit, vt est dogma fidei: ergo alia ad iustificationem necessaria in dicto Presbytero concurrere debuerunt: hæc sunt contritio, aut amor in quibus votum Baptismi continetur, cùm contineatur propositum seruandi Dei legem sub mortali obligantem, vt Baptismi legem constat obligare, quam erat Presbyter paratus implere, si se non baptizatum recognosceret: quemadmodum qui conteritur habet votum restituendi, licèt nihil se debere credat, si tamen acciderit, vt reuerà ab ipso aliquid alienum teneatur. Et eodem modo exponendum Cap. Debitum de Baptismo, vbi Alexander III. de Iudæo, qui se ipsum baptizauit, sic ait:
Et Cap. Debitum.
Si talis continuò deceßisset, ad cœlestem patriam protinus euolasset propter Sacramenti fidem, & non propter fidei Sacramentum. Sic ille negans recepisse reipsa Baptismum, quia nullus baptizare seipsum potest, & illius votum admittens.
67
*Negari tamen nequit quo minùs in vtroq;vtroque
Capite magnum fundamentũfundamentum appareat, vt asseramus non esse necessariam contritionem perfectam cum Baptismi voto, sed attritionem eam sufficere, quæ ad peccata grauia generaliter extendatur. Neque enim potuit Pontificibus constare Presbyterum & Iudæum contritionem perfectam habuisse, vt ratione illius iustificati in cœlum protinus euolarent. De attritione autem alia est ratio, quia cùm Presbyter acceptis suo ipsius iudicio Sacramentis decesserit, congruam fuit credendum dispositionem adhibitam ab ipso, sicut & Iudæum eam, quæ ad Baptismum necessaria est, cùm iustificationis efficaci desiderio teneretur, vnde actio illa inconsulta resultauit. Verba illa notentur: Asserimus incunctanter, protinus euolasset: quæ omnem dubitationem excludunt; cùm tamen de contritione perfectâ non fuerit obuium iudicare. Negat id P. Suarez Disputat. 8. Sect. 1. §. Ad
rationem, probans non sufficere attritionem cum expresso voto, quod & alij communiter tenent. Sed, vt dixi, prædicti Canones non parùm vrgent pro contraria positione, vnde illa non est vt penitus improbabilis refutanda. Et Concilium Tridentinum Seßione 14. Cap. 4. definiens quod licet, sine Sacramento Pœnitentiæ per se ad iustificationem perducere peccatorem nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in Sacramento Pœnitentiæ impetrandam disponit:
non videtur esse contrarium: nam de Sacramento tantùm Pœnitentiæ ibi est sermo; cùm tamen in Sacramento Baptismi alia esse ratio possit, eò quòd illud est ianua aliorum, & minorem cognitionem rerum diuinarum petit; cùm tamen in iis, qui iam baptizati sunt, maior supponatur, & ita maior etiam dispositio ad iustificationem sine Sacramento Pœnitentiæ requiratur.
68
*Iam quod de paruulis à citato Auctore
dicitur, minimè probandum est, & pia illa credulitas reiicienda, quæ iuxta fidei regulas nullâ ratione procedit. Errat sæpè pietas talis, quæ dispositiones diuinæ prouidentiæ, iuxta desiderij sui vana commenta metitur. Vnde D. Augustinus Lib. 1. de peccatorum meritis & remiß. Cap. 23. ita circa præsentem caussam scribit: Nulla ex arbitrio nostro salus æterna præter Baptismum Christi pro
D. August.
mittitatur infantibus, quam non promittit Scriptura diuina humanis omnibus ingenijs præferenda. Stat generalis Christi sententia Ioan. 3. v. 5. Nisi quis re
Ioan. 3. v. 5.
natus fuerit ex aquâ & Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Cui innixa Concilia, sacri Canones, & Patres ita pronuntiant, vt Baptismus re, aut voto, necessarius sit ad salutem: Atqui infantes, qui sine Baptismo decedunt, nec re, nec voto, illum suscipiunt; ergo in Dei nequeunt regnum introire. Si dicas votum quidem posse dari, sed non in illis, benè tamen in parentibus, aut alijs eorum curam habentibus, idque videri sufficiens; quia sicut paruuli alienâ in alijs reguntur voluntate, quæ vt propria reputatur, ita & in hoc sufficere debet, in quo maximum illorum bonum situm est; quæ fuit sententia Caietani 3.
p. quæst. 68. circa artic. 2. addentis votum hoc aliquo exteriori religioso signo manifestandum, quando nequit reipsa Sacramentum applicari. Si inquam dicas, in primis citatus Auctor, cum quo est controuersia, minimè se opinione Caietani tuetur, sed Alexandri, quam non benè attribuit D. Thomæ, cùm S. Doctoris diuersa valde sententia sit, vt videri potest apud P. Suarium Disput. 27. Sect. 3. §. Dico primò. Quòd si cum Caietano sentire libeat, illius quidem sententia iam pridem ab scholis relegata est, nec securè defendi potest, quia sine solido fundamento, in lege vniuersali Christi, vti ab Ecclesiâ intellecta est, exceptionem valde generalem & regularem ac indeficientẽindeficientem affirmat, scilicet: Nisi quis renatus fuerit, &c. præ|ter eos, qui voto susceperint proprio, aut alieno, cùm per se non possunt. Cùm tamen votum vnius pro alio apud Concilia, Patres, & communem Ecclesiæ sensum minimè reperiatur. Quod doctè prosequitur P. Suarez suprà, dicto secundo, affirmans sententiam Caietani ad minùs esse temerariam &
Illius Censuræ.
errori proximam, & ita meritò à Pio V. ex Commentarijs in D. Thomam expungi iussam: quamquàm, vt ait P. Martinon Disput. 24. citat. num. 49 in quibusdam adhuc exemplaribus Romæ non cusis inueniatur. P. Lessius de Baptismo quæst. 68. num. 19. fidei proximam Caietano contrariam iudicat assertionem, vnde & illam censere videtur erroneam, & P. Arriaga Tomo 7. Disput. 24. num. 34. ait esse erroneam, si non omnino hæreticam, vt Sotus asseruit in 4. distinct. 5. quæst. vnicâ, art. 2. pro quo & videndus P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis, Tractat. 2. Disput. 1. num. 297. Licet P. Mæratius Tractatu de Baptismo, Disput. 7. Sect. 2. num. 4. nullam notam peculiarem inurat, præter mandatum Pij V. & P. Becanus infrà, numer. 1. solam temeritatis. Et quidem ille fidelem D. Thomæ non egit interpretem, in eo enim Articulo S. Doctor nullum aliud Baptismi votum agnoscit, nisi illud, quod propriâ concipitur voluntate, per desiderium, in quo fides per charitatem operatur.
69
*Quod verò ad sententiam Alexandri at
tinet, ita reuerà est eum in illâ fuisse, quam & Altisiodorensis tenuit, & Syluester apud P. Suarium suprà, §. 1. Tabiena, Armilla, Gabriël, Durandus, apud P. Filliucium Tomo 1. Tractat. 1. Cap. 5. numer. 80. Bartholomæus ab Angelis in Exam. Confessor. de Sacramentis, Dialogo 1. §. 31. qui asserunt, cùm Sacramentum administrari incipit, & aliquis in tali administratione defectus committitur, à Deo illum suppleri. Quod & D. Bonauentura, Gabriël, & GarsonGerson apud P. Sua
Quam moderantur quidam.
rium ita tenent, vt dicant legem vniuersalem pro eo non esse, sed quod generalis lex à Christo lata locum priuilegio relinquat: cui autem illo frui contingat, eum scire solùm, qui gratiam facit, & cui voluerit ipse reuelare: circa quod negare
Omnes reiecti.
non possumus Deum hac in lege, sicut in alijs, posse dispensare, & priuilegium pro suâ voluntate bonâ, beneplacente, ac perfectâ concedere, sicut in alijs accidit, pro quibus generales leges sunt: quòd autem aliquoties ita contingat, immò & sæpiùs, vt citati Auctores exstimant, sine fundamento dicitur. Quemadmodùm circa immunitatem à peccato originali in conceptione philosophandum est: licèt enim Deus priuilegium alijs concedere possit, quod Virgini concessit, illud tamen reipsa concessum aut concedendum, temerè quisquam affirmauerit. Sicut aliquos ex infantibus, qui sine Baptismo decesserunt, & locum pœnalem habent, educendos inde, & in gloriam subuehendos. Aut quosdam, qui pro peccatis non satisfecerunt in vitâ, morientes ad cœlum statim euehi, Deo pœnam plenariè remittente. Videndus P. Suarez suprà, dicto 2. vbi temerarium esse ait si quisquam, seclusâ speciali reuela
Sententiæ præfatæ Censura.
tione, infantem aliquem sine Baptismo saluari sit ausus affirmare: & similiter loquitur P. Becanus quæst. 5. de Baptismo, num. 3. P. Dicastillus numer. 298. & alij. Quam notam non effugiet, qui omnes Indorum infantes non ritè ob ministrorum inscitiam aut malitiam baptizatos, in regnum di
Et efficax impugnatio.
xerit cœlorum intrare. In quo quidem dicendi modo mera hallucinatio est: cùm enim non recipientibus re aut voto Baptismum ianua cœlestis claudatur, & qui ex inscitiâ aut malitiâ ministri irritè baptizatur, neque re, neque voto Baptismum recipiat: vnde potest colligi aperiendam illam tali substantiali defectu non obstante? Si dicatur inde colligi; quia non debet inscitia aut malitia ministri, Dei sapientiâ & bonitate in hoc potior esse negotio. Tunc sic. Ergo si minister nihil erga administrationem faciat, sed ab ea prorsus abstineat, sciens aut nesciens, incuriosè aut malitiosè, nihilominùs saluabitur infans, quia in
eo casu eadem præualet ratio. Hoc autem quis audeat pronuntiare? Nihil ergo circa hoc probabiliter dici potest, quidquid dicat P. Valentia Tomo 4. Disput. 3. Puncto 3. vbi ita scribit: Probabiliter arbitrantur Theologi, Deum in infantibus supplere defectum ministri, quando hic malitiosè subtrahit intentionem; & in adultis eumdem defectum ministri suppleri per deuotionem & fidem ipsius suscipientis. Sic ille, contra receptissimum iam Theologorum sensum, vt notauit P. Escobar de Mendoza Tom. 2.
Theologiæ Moralis, Lib. 11. n. 423. & hoc quidem quoad paruulos: quoad adultos verò id stare potest iuxta dicta num. 67. & de his satis, vt Parochi circa rectam Baptismi administrationem valde soliciti sint, scientes nullum esse priuilegium Indorum vt sine Baptismo in cœlorum regnum admittantur; neque Parochorum, qui ad hæc & similia somniculosè procedunt, pro ijs, qui pereunt, rationem iudici seuerissimo reddituri.
70
*Dico quartò. Parochi Indorum lethalem culpam admittunt, qui in diebus Baptismi
eos ebrietati vacare permittunt, dum Festum volunt sibi lætissimum celebrare. Hoc aliquando contingere exploratissimum habetur. Ingressus noctu Indorum populum, dum iter facerem, populares in domo quadam congregatos inueni, & in ijs quosdam penitus ebrios, alios eò properantes. Cumq́ue ab vno aliquo, qui fortè egressus, quid hoc esset interrogassem, respondit: hodie Angelulos baptizauimus. Et erat quidem Parochus in populo tunc, sed qui ad hæc nihil prorsus mouebatur. Vtinam Dei sit misericordiam consecutus: nam mors eius non diu pòst superueniens funestis est perditionis ominibus celebrata. Quid ergo? Siccanè est futura celebritas? Cùm Salomonis matre respondeo. Prouerb. 31. v. 6. & 7. vbi sic ille ex illâ: Date siceram mœrentibus, & vinum his, qui amaro sunt animo: bibant, & obliuiscantur egestatis suæ, & doloris sui non recorden
Prou. 31. v. 6. & 7.
tur ampliùs. Quæ quidem Indis mirificè congruunt, qui dum bibunt, mœroris, amaritudinis animi, egestatis, & doloris minimè recordantur. Bibant ergo; sed ita bibant, vt bibentes miseriarum lenimen accipiant, non verò illas maiori alio pergant cumulare. Christiani sunt. Hoc lucrum subiectionis suæ. Sed Christiani non erunt, dum ebrietatis vitium, aut funditus, aut magnâ ex parte non aboletur. De quo aliàs. Cùm ergo Christianitatis initium in baptizatis est infantibus celebrandum, absit, absit, quod Christianitati val|de aduersum miserandis experimentis comprobatur. Quàm autem hoc ad Parochorum spectet curam satis perspicuum est, vt non sit opus circa illud ampliùs distineri. Vide infrà num. 85.
CAPVT V.

CAPVT V.

Circa Sacramentum Pœnitentiæ Parochi Indorum qualiter obligentur.
CIrca Sacramentum Pœnitentiæ videantur dicta num. 8. & Titulo 12. Cap. 11. pro quo &
71
*Dico Primò. Etsi aliquorum sententia
sit Parochos non teneri sub reatu mortalis culpæ ad audiendas Paræcianorum Confessiones, nisi quando illi ad Confessionem similiter obligantur, vt num. 8. vidimus: in Parochis Indorum id nullatenus videtur admittendum: si enim repulsam patiantur confiteri ex deuotione volentes, graue scandalum patientur, & horrore similis accessus ad illos ex repulsa concepto, etiam cùm obligatio Confessionis instabit, accedere verebuntur. Præterquam quòd cùm stabiliendæ apud Indos fidei negotium agatur, & de Christianis moribus inducendis, debeantque Parochi ad Confessionis frequentiam exhortari, cooperari re ipsa debent ad ea, quibus talis obtinetur finis; aliàs ridiculi exhortatores habendi sunt, & eius, quod ædificare contendunt, destructores. Videndi Doctores, quos adducit P. Escobar Tomo 2. Theol. moral. Lib. 16. num. 608. & 609.
72
*Dicò secundò. Parochi Indorum, cùm
ad Confessiones ægrotantium vocantur, accurrere citiùs debent, & tantò celeriùs, quantò illi longiùs distant, in aliis scilicet Paræciæ populis, etiamsi incommodum non leue sit in itinere ratione temporis, distantiæ, aut viæ arduæ sustinendum. Circa Parochos generalis illa doctrina est, teneri inquam Sacramenta ad salutem necessaria ministrare cum graui incommodo: an autem si vitæ sit aut fortunarum, sunt qui negant, alij & numero & auctoritate maiores affirmant, qui videri possunt apud P. Bauny Tomo 1. Tract. 10. Quæst. 35. P. Baldellum Tomo 2. Lib. 2. Disput. 19. numer. 16. Trullench. Tomo 1. in Decalogum. Cap. 5. Dub. 6. num. 13. P. Petrum Hurtadum Disputat. 144. de Charitate §. 35. Dianam Parte 5. Tract. 3. Resolut. 53. & Bassæum. verb. Parochus. §. 3. Omnes autem videntur supponere graue incommodum non obstare, quando circa grauissima tantùm altercantur. Videatur P. Palaus Tomo 1. Tract. 6. Disputat. 1. Puncto 9. Iuxta hæc ergo nullum Parochis restat effugium, si audire Confessionem renuant periculoso morbo laborantis. Sed erunt fortè qui dicant sententiam
esse aliquorum, qui censent obligationem Parochorum tunc tantùm vrgere, non obstante vitæ periculo, cùm infirmus nequit alio medio salutem æternam consequi; & ita ad audiendam Confessionem non teneri, quando infirmus habere actum contritionis potest, vt ordinariè accidit: nulli enim Deus auxilium pro eo subtrahit instante occasione, & multò magis instante necessitate. Quæ doctrina applicari etiam potest pro graui incommodo; quia non videtur consonum vt quis illi se exponat ob iuuandum eum, qui se ipsum potest à periculo liberare.
73
*Verùm hæc obstare nequeunt: nam li
cet opinio multorum sit non teneri quempiam spirituali alterius necessitati cum periculo vitæ, aut graui honoris vel fortunarum iacturâ succurrere, quando ille iuuare se potest, quia non est in extrema necessitate constitutus, vt videri potest apud P. Palaum suprà num. 6. & 9. In Parocho tamen aliter res habet, qui tenetur non solùm in extremâ, sed etiam in graui subuenire, vt aduertũtaduertunt Doctores apud eumdem num. 12. quibus addendus Cardinalis Toletus Lib. 4. Cap. 10. num. 4. Licet autem possit quis absolutè actum contritionis elicere, non ideo leuis necessitas reputanda est, quando morti proximus Parochum vocat, vt eidem confiteatur: quia præter difficultatem actûs prædicti, vtilissima est illi confessio, & tunc indiget maioribus gratiæ præsidiis, essetque ipsi grauissimum molestiæ genus periculossimo illo in articulo Sacramenti beneficio priuari: à quâ molestiâ nequit se ipsum eximere, vnde non debet leuis necessitas iudicari. Et vt hoc demus repectu aliorum, in iis, de quibus loquimur, oppositum est indubitanter asserendum. Indi enim, morbi præsertim turbatione concussi, difficillimè poterunt actum contritionis habere, quem exhortatore, & instructore strenuo etiam adnitente, vix erit qui eliciat: quid iam eo penitus destitutus? Hinc est, vt non solùm in Parochis, sed
in aliis etiam obligationem succurrendi rusticis & ignaris talis obligationis, habendi scilicet contritionem, cum Confessarij copia deest, Doctores agnoscant, etiam cum vitæ periculo, vt videri potest apud eumdem Scriptorem num. 6. citato. Ergo id de graui incommodo potiori ratione dicendum, de quo Assertio procedit, & pro quo videri potest Bassæus verb. Charitas n. 18. lit. B.
74
*Dico tertiò. Quod ad periculum vitæ,
& alia minora spectat, ea, quæ Doctores dicunt, de constitutis in extrema necessitate, sunt Parochis, & Sacerdotibus aliis applicanda respectu Indorum. Constat illud ex nuper dictis. Addo tamen doctrinam eorum sic esse temperandam, vt obligatio vrgeat, quando non obstante periculo, subueniri verosimiliter potest, non autem quando ob periculi certitudinem redditur incerta subuentio. E. g. Vocatur Indorum Parochus (quod & in alijs contingere potest) vt Confessionem ægrotantis audiat, in cuius domum vt vadat fluuius traijciendus est, cuius est valde periculosa traiectio; &, si in eo Parochus pereat, ægrotus pariter sine confessionis iuuamine remanebit. Videtur quidem tunc obligatio cessare, quia est genus quoddam impossibilitatis. Secus esset, si post auditam Confessionem, esset necessaria traiectio ob insequentes hostes, vel si ægrotus contagio laboraret. Hinc Doctores de Parochis etiam agentes, & eorum obligationem cum periculis dictis asserentes, addunt: Si modo speretur remedium profuturum. Vt videri potest apud P. Palaum suprà num. 13. & Bassæum §. Porrò, id dilucidè attestantem, & in proprijs terminis.
75
*Nec aliter accipiendum, quod ait Cardinalis Toletus suprà num. 2. verbis illis: Si sibi | probabile est profuturum. v.Verbi g.gratia, Est aliquis in mortis articulo, quem probabiliter scio non habere contritionem, nec esse confessum; si tamen ergo, qui Sacerdos solùm illi adsum, cognosco illum probabiliter confessarum, & saltem illum atterendum, teneor illum audire etiam cum periculo vitæ meæ temporalis: puta, si fortè inimici insequuntur, quia tempus est belli, vel si fortè ille laboret peste, vnde contraham, si accessero &c. Probabile namque pro verosimili accipit, quod mihi profectò tale videatur, vnde & determinatum iudicium circa futurum euentum habeam: quod certè tale esse non potest, quando periculum est dicti generis. Quis enim determinatè proferat se traiecturum fluuium, & ad ægrotum peruenturum? Cumque circa illud esse probabile iudicium nequeat, ex eo sequitur neque de profectu in adeundo infirmum posse tale iudicium efformari. Quod ergo citatus Cardinalis de inimicorum infectatione ait, & periculo inde imminente, sic accipiendum, vt talis infectationis damnum post auditam Confessionem sequatur: si enim periculum certum ante Confessionem immineat, idem est quod de fluuij traiectione dicendum. In peste autem id est manifestius, quia nocumentum illud ex Confessione suboritur, licet periculum
Casus specialior.
antecedat. Quòd si contingat antequam ad infirmum laborantem peste perueniat, Parochum in periculum infectionis incidere ex corruptione aëris, ita vt nocumentum antecedat: nihilominùs obligatio audiendæ Confessionis vrget, quia eo nocumento non obstante, certum est posse Confessionem audiri, eò quòd infectio non interimat eâ celeritate, quâ flumen, cursum penitus impediendo. Et id quod de flumine est dictum, de præcipitiis etiam in itinere occurrentibus est dicendum, si noctu iuxta illa incedendum sit & de similibus: valde enim terribilia huiusmodi mortis genera sunt, nec credendum ad illa charitatem aut iustitiam obligare: sicut neque Parochum cum tali onere velle officium Parochiale subire: vnum ergo damnum, cùm ex defectu Confessionis tantùm immineat, non est illius remedium ita tentandum, vt illud, & aliud etiam satis terribile, subsequatur; mors inquam Confessarij flumine aut præcipitos deuorata.
76
*Dico quartò. Parochi Indorum non
tenentur sub mortali ad audiendas Confessiones eorum ire, qui nolentes habitare in oppidis, in quibus commodè possunt, longius abscedunt, licet eorum reductionem teneatur procurare. Ratio est: quia obligatio talis non est iustitiæ: hæc enim tantùm obligat pro Pareciæ terminis, & tali habitationis modo, quo possit omnibus opportunè succurri. Neque charitatis, quia hæc nequit esse obligationi iustitiæ contraria: atqui Parochus tenetur non deesse ijs, qui in populo sunt, idque ex iustitia, quod nequit cum illa absentia componi. Secus autem accidit, cùm populi multi vnius Paræciæ sunt: ad id enim necessitas nota compellit, & omnes illi pro vno diuersos habente vicos reputatur. Quid ergo tunc fa
Quid cum illis faciendum.
ciendum? Præmonendi ergo Indi ne secedant, quia illis non poterit Parochus, cùm mors immineat, adesse: sic enim non obtemperantes sibi ipsis debent damnum imputare. Deinde ij, qui vocaturi veniunt Parochum, instruendi sunt vt ægrotum ad habendum dolorem de peccatis excitent, de diuinâ misericordiâ confidendo, ipsis, quod in se est facientibus, minimè defuturam. Prætereà vt quàm possint commodissimè ægrotum ad se adducant, quod Indi facere industriè solent. Nec timent inde irregularitatis incommodum, quia cùm id non sit faciendum, nisi volente & consentiente ægroto, salutis æternæ solicito, quam & Parochus modò illo desiderat, nullum ex eo irregularitatis potest periculum emergere, iuxta sententiam multorum dicentium non contrahi illam ab eo, qui hortatur alium ad
ponendam vitam pro virtute, aut vertere ægrum, qui ex eo citiùs moritur; sine animo tamẽtamen accelerandi mortem, & transmutantem eum de lecto in lectum, aut præbentem cibum & potum. Pro quo videri Auctores possunt apud Dianam Parte 3. Tract. 5. Resolut. 79. & Parte 5. Tract. 3. Resolut. 117. & addendus P. Sa verb. Irregularitas ex deformitate licita num. 4. & maximè ad rem qui iacentem in via lethalibus vulneribus saucium, leuauarileuari curat, & dum erigitur, expirat. Quod licet negauerit P. Comitolus Lib. 6. Quæst. 52. & tres alij cum ipso, asseruit tamen alius, pro quo & facit auctoritas Sacerdotis sic monentis, in quo erat cum pietate doctrina, quod & alij posteà secuti sunt, ex quibus citatus Diana & ante eum P. Filliucius Tract. 19. num. 278. In nostro ergo casu ægrotus pro salute æternâ periculo se mortis exponeret, & ita pro virtute; vnde qui ad id exhortaretur aut operam nauaret, ab irregularitate esse immunis; cùm aliàs ea etiam concurrant, de quibus dictum, vt satis probabilibus fundamentis talis Parochus, dum dicto modo agit, innixus videatur. Cùm prætereà nihil, nisi volente infirmo, faciendum sit, & ex parte Parochi vis interueniat nulla, aut temerè quidquam attentetur.
77
*Dico quintò. Parochi Indorum in au
diendis Confessionibus non debent esse contenti simplici eorum narratione, sed paternâ pietate erga illos se gerant, monentes semel & iterùm ne peccatũpeccatum aliquod, pro quo verecundantur, occultent, secreti obligationem incultantes, & amore, quo eos diligunt, ex reuelatione cordis sui ardentiorem futurum, eo quòd fragilitatem eorum notam habeant, & fallacias diaboli. Quod quidem maximè necessarium est, & præsertim in morti proximis, attentâ Indorum indole: vnde ratione defectus in huiusmodi diligentiâ, graue potest peccatum inueniri. Quod quidem iuxta communem Doctorum assertionem procedit, qui dicunt Confessarium omne id agere debere, quo Deo Pœnitens reconcilietur. Pro quo Eligius Bassæus audiendus verb. Confessarius 4. num. 17. §. Octauo, Si. Vbi sic loquitur: Quamuis Con
fessarij officium sit audire potiùs Pœnitentem, quàm interrogare, vt notat Dominicus Sotus in 4. dist. 18. quæst. 2. artic. 4. quia tamen scopus illius est animam illam Deo reconciliare per medium à Christo institutum,
Eligius Bassæus.
tenetur sub peccato mortali omnia media adhibere ad finem istum necessaria, inter quæ est integritas Confessionis, quam per interrogationes procurare debet. Sic ille. Apud quem §. Secundò, in Confessario duo illa carmina occurrunt ex D. Thoma desumpta in 4. dist. 17. in Expositione Textus in fine, quibus Confessarij qualitates exprimuntur, quod scilicet debeat esse.
Illius qualitates.
Confessor dulcis, affabilis, atque suauis
Prudens, discretus, mitis, pius atque benignus.
Quæ quidem in Confessariis Indorum elucere quammaximè oportet; sin minùs, reconciliare eos Deo non poterunt confessionis beneficio, vnde grauium criminum rei cum eisdem damnationis periculo subiacebunt.
CAPVT VI.

CAPVT VI.

Indorum Parochis quæ obligationes circa Sacramentorum aliorum administrationem incumbant.
78
*PRo Eucharistia consulantur dicta
in fine Cap. 2. & locis ibidem citatis, pro quo item
Dico primò. Cùm Indi in præcipuis festiuitatibus communicare soleant, eorum Parochis maximè curandum est, ne in diebus huiusmodi occasiones ebrietatis occurrant, sed ad Ecclesiam vocandi, & deuotæ sunt iterandæ cantilenæ, ne eodem die, quo Calicem Christi gustant, quoad rem quidem contentam in eo, licèt non quoad modum, gustent etiam calicem Dæmoniorum, quod Apostolus 1. Cor. 10. v. 20. & 21. cauen
1. Cor. 10. v. 20. & 21.
dum monuit dicens: Nolo autem vos Socios fieri dæmoniorum: non potestis Calicem Domini bibere, & Calicem dæmoniorum: non potestis mensæ Domini participes esse, & mensæ dæmoniorum. Notabilis profectò altissimi Sacramenti ea videtur iniuria, quam debet Parochus amoliri: & si quidquam eo inscio huius generis accidat, non debet impunitum re
v. 22.
linqui. An æmulamur Dominum? subdit Apostolus, v. 22. Quod sic licet accipiamus: vbi æmulatio, vbi zelus pro Dei honore, si hîc non exardescit?
79
*Dico secundò. Parochi Indorum tenen
tur ad exactissimam instructionem circa hoc Sacramentum. Constat ex generali obligatione: quòd autem exactissima circa hoc esse debeat, ex eo quòd, si talis non sit, grauissimè possit circa illius fidem & vsum offendi. Exactissimam autem dico, non absolutè, sed comparatiuè, respectu scilicet eorum, de quibus agimus, quibus sat erit credere in Hostiâ & Calice esse Christum, sed non prius quàm sacerdos in Missâ verba Consecrationis proferat: & eumdem, qui in Hostiâ esse in minoribus illis, quæ pro communicantibus consecrantur. Vide P. Dicastillum Tractat. 4 Disput. 10. numer. 126. & 127. de Peruuianis in specie loquentem, cùm generali doctrina. Sic ipsum voluisse pro magno fidelium bono, vt amoris argumentum exhiberet, & pignus gloriæ daret. Accipiendum præmissa mortalium peccatorum confessione, & aliter grande committi peccatum, & accipientem debere esse ieiunum. Aquam, quæ post Communionem datur, non esse Sacramentum, aut aliquid illius, sed ideò dari, ne quidquam ex accepto Sacramento in ore resideat. Nam & hoc infantibus istis exponendum est, circa quod errare aliquorum potest pusilla capacitas, dum in ætatem non euadunt plenitudinis Christi; quod & condonandum ipsis, nam & nos infirmi fuimus in hac parte; & serò ad perfectionem notitiæ peruenit conuersa Gentilitas. Sunt multi eorum, vt aliàs admonui, EuropęisEuropæis plurimis in diuinorum scientiâ neutiquam inferiores: & id agitur, vtinam seriò ab omnibus, vt similes nobis in ea euadant, sintque omnes
Isa. 54. v. 13.
docibiles Dei, quod ab Isaia dictum Cap. 54. v. 13. & implendum circa Eucharistiæ mysterium testatus Dominus. Ioan. 6. v. 45. vbi de illo pleniùs
Ioan. 6. v. 45.
disserebat.
80
*Dico tertiò. Parochi Indorum tenentur
sub reatu mortalis culpæ Paræcianos suos Disponere ad receptionem Confirmationis. Ratio est clara; quia ius habent ad illud, quidquid de obligatione sit, & eo ipso quòd suscipere velint, consequenter instructi debent accedere, atque ius etiam habent, vt à Parochis suis eam requirant instructionem, quæ pro dignâ sufficiat receptione. Nec valet si dicatur id ad Episcopum pertinere, ad quem & collario Sacramenti: nam Episcopi Indiarum ordinariè id præstare nequeunt, quia neque Indorum linguam callere solent, neque diutiùs apud Confirmandos residere. Præterquàm quòd ex collatione ad Episcopum spectante non infertur ad eum omnimodam dispositionem spectare; quemadmodum ad ipsum spectat collatio Ordinum, cùm tamen dispositio ad illos aliunde supponatur. Ideò namque Episcopis inferiores Pastores dantur, vt sint pro eorum muneribus adiutores. Sufficiet autem Indis si sciant Confirmationem esse rem sanctam à Christo institutam ad firmandos Christianos in fide, vt resistant veneficis, & seductoribus, ministris diaboli: iterari non posse; quod inculcandum, quia solent Indi sæpiùs ad illud recipiendum accedere: atque ad tale Sacramentum suscipiendum debere in statu esse gratiæ, contritione, aut Confessione præmissâ. Quia verò Indis communiter difficile est contritionem habere, ad Confessionem excitandi sunt. Sed quia probabile est per Confirmationem posse primam gratiam haberi, si quis bonâ fide cum dolore peccatorum accedat: si Confessionem commodè præmittere nequeant, ad contritionem sunt permouendi, ex quo saltem habebitur vt attritionis actum eliciant, qui sufficiens erit dispositio, accedente, vt dixi, bonâ fide. Debet etiam Patrinos huius Sacramenti in libro adnotare, sicut in Rituali Romano disponitur. Circa quod obseruandum in
Appendice prædicti Ritualis ex Toletano additâ pag. 413. dici cognationem spiritualem in hoc Sacramento contractam non egredi Confirmantem & Confirmatum, & huius patrem & matrem. Vbi de Tenente mentio nulla est, inter quam etiam & Confirmatum ac eius parentes spiritualem cognationem contrahi determinat Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 2. de Reformatione Matrimonij. Pro quo videri potest P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrimonio Disput. 54. numer. 10. Videtur ergo in citato loco defectus manifestus, cùm ad Concilij Decretum remissio fiat, & non speciale aliquid circa Hispaniæ consuetudinem indicari. Expedit autem vt Indi Patrini non sint, ne impedimenta Matrimonij multiplicentur, sicut in Patrinis Baptismi Concilium Limense tertium præcauisse vidimus num. 60. & seqq.
81
*Sacramentum Extremæ Vnctionis ad Parochorum curam omnino pertinet, vnde pro | illo, præter dicta Titulo 12. Cap. 12. vbi & ipsorum obligatio declarata.
Dico quartò. Parochus non solùm ex generali obligatione tenetur Indis Sacramentum Ex
tremæ Vnctionis conferre, si videlicet aliquomodo petant, saltem interpretatiuè, ex eo quòd ita affecti erga saluationem sunt, vt si memoriæ occurreret, omnino peterent: sed ex speciali etiam offerre, & nihil de eo curantes ad illius susceptionem adhortari. Primum tenent communiter Theologi, pro quo videri potest P. Gaspar Hurtadus Tractatu de Extrema Vnctione Difficult. 12. in fine, Diana Parte 5. Tract. 3. Resolut. 83. & alij & videtur ita certum, vt inde orta sit grauis inter Theologos difficultas, eisdem diuersimodè sentientibus, an scilicet talis obligatio vrgeat, etiam cum periculo vitæ, vt tempore pestis, & sic aliàs: & qui negant, & videri apud Dianam possunt suprà & etiam Resolut. 93. non vnam exceptionem adhibent, & ad id reducitur, vt si receptio Sacramenti ad salutem æternam ægrotantis videatur necessaria, non possit illud ob mortis periculum denegari. Secundum autem ex iis quæ diximus Titulo 12. numer. 355. & ex modò allatis
constat: nam Indis ob defectum capacitatis deesse necessarius dolor in Confessione potuit, & sic statum conscientiæ non fuisse immutatum, posteà tamen talis excitari potuit, qui cum Sacramento Extremæ Vnctionis satis fuerit ad eorum iustificationem. Potest ergo æterna multorum salus in huiusmodi administratione consistere: quod cùm frequenter accidere queat, peccabunt grauiter Parochi, si tale negligant subsidium exhibere.
82
*Pro quo & extat Concilij Limensis Secundi Decretum Seßione 13. Cap. 75. à Concilio tertio innouatum Act. 2. Cap. 28. cuius hic est tenor: Extremæ Vnctionis Sacramentum nulla ratio
Concilium 2. & 3. Limense.
patitur Christianis morbo periclitantibus denegari: ne ergo post hac quorumdam Parochorum desidiæ friuolāfvriuolam de hoc excusationem prætereat, innouato Superioris Synodi Decreto, strictè mandamus omnibus Indis fidelibus, atque Æthiopibus, per suos Parochos, suo tempore pœnitentiam ostendentibus, hoc Sacramentum administrari: atque inter cetera à Visitatoribus diligenter de hoc inquiri pœnasque arbitrio Ordinarij negligentibus imponi. HęcHæc Concilium. Vbi cùm ostensionem pœnitentiæ requirat verbis illis, suo tempore pœnitentiam ostendentibus, ex eo colligi nequit, eum, qui subito morbo corripitur, & sensibus destituitur, hoc esse Sacramento defraudandum: si enim manifestè in statu peccati mortalis non sit, non est illi denegandum, vt in Rituali Romano dicitur, & est communis Doctorum sententia, qui videri apud Dianam possunt Parte 3. Tract. 4. Resolut. 171. vbi cum aliis id extendit ad tempus Interdicti, de quo & Tract. 3. cit. Resolut. 84. & 89. Verum est tamen Doctores omnes de necessitate non loqui, sed tantùm asserere id licitè fieri posse. Zambranus tamen de Sacramento Extremæ Vnctionis Cap. 5. Dub. 2. num. 3. Syluius, quem adducit & sequitur Bassæus verb. Extrema Vnctio 2. num. 3. §. Aduerte, & alij, necessarium esse affirmant, & duo postremi etiam cum periculo vitæ. Concilium ergo iuxta Rituale exponendum, pro quo & Concilium ipsum Tertium Actione eâdem Cap. 37. Et videnda quæ diximus num. 19. vel de ostensione interpretatiua pœnitentiæ, de quâ nuper. Quòd si aliquantulùm dubitent, sub conditione ministrent, sicut aliàs licet, & habetur in Rituali, & de pueris, de quibus dubium est an vsum rationis habeant, docent Doctores, quos citat & sequitur Diana Tractat. 3. citato Resolut. 85.
Restat Sacramentum Matrimonij, circa quod multa diximus Titulo 12. Cap. 14. & ad doctrinæ complementum
83
*Dico quintò. Parochi Indorum pro ad
ministratione huius Sacramenti, eo modo, quo administratio ad ipsos spectare potest, nihil possunt à contrahentibus exigere, iuxta dicta num. 21. & 22. & si exigant, ad restitutionem tenẽturtenentur; quia pręterpræter simoniacam labem, genus rapinæ est, dum ab inuitis extorquetur. Non posse etiam oblatum recipi, ex ibidem adductis constat, cum moderatione adhibitâ. Vbi si pecunia interueniat in ipso administrationis actu, aut quid simile, eadem videtur restitutionis obligatio: rarò enim Indi hæc vltrò faciunt. Si autem post actionem sacram esculentum aliquid mittatur, accipi sine scrupulo potest, quia vltroneum est, vtpotè ad nuptialem solemnitatem spectans, & non sine mittentium offensione posset repudiari. Et pro prædictis faciunt duæ Declarationes CardinaliũCardinalium in Recognitione Ioannis Gallemart circa Cap. 1.
Seßionis 24. de Reformat. Matrim. quarum prior sic habet: Petenti an ob difficultatem exigendi id, quod Parocho debetur ante benedictionem ex laudabili consuetudine, poßint cogi coniuges ad illud deponendum contra Abbatem. in Cap. Ad Apostolicam n. 2. & 4. in fine, Congregatio respondit, petitioni indignæ non esse respondendum. Erat ergo indigna Parochi petitio, quia nihil tale ante benedictionem exigi potest. Posterioris tenor sequens est: Congregatio Concilij censuit consuetudinem ab his, quorum nuptiæ benedicuntur, aliquid recipiendi, demum esse obseruandam, si ab initio pro fidelium voluntate, nullâ exactione aut compulsione fuerit introducta & nec etiam à sponte dantibus quidquam recipiatur antequàm benedictionem Sacerdos liberè fuerit impertitus. Hæc Congregatio, caussæ præsenti, iuxta nuper dicta, penitus adaptanda.
84
*Dico sextò. Ritus nuptiarum in Ma
trimonijs Indorum exactè obseruandus, sicut in Matrimonijs Hispanorum quoad omnia, quæ in Rituali Romano disponuntur. Probatur ex dictis cit. n. 19. Concilium etiam Limense de illis specialiter loquitur. Licet autem aliqua non videantur magni momenti, & ita neque omissio lethalis, alia autem grauiora sunt, vt quòd secundæ nuptiæ non benedicantur, quando vidua nubit iam aliàs benedicta. Quòd autem sponsus
prior de consensu interrogetur, vt Romanum Rituale præscribit, non videtur in Hispania, & consequenter in Indijs obligare, quia in Appendice Ritualis prædicti, ex Manuali Toletano & Hispaniæ veteri vsu, contrarium proponitur auctoritate supremi pro istis Commissarij. Et licet in Præfatione dicatur, nihil contrarium Rituali Romano in Appendice apponi, sed quædam addi ad maiorem recipientium Sacramenta vtilitatem illius Rubricis conformia, cui protestationi prædicta contrarietas videtur obstare, & ita non esse id quod additur, admittendum. Stat nihilominùs | id, quod diximus; quia cùm iuxta Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 1. de Reformat. Matrim. Sic habeatur: Si quæ Prouinciæ aliis vltra præ
Concilium Trident.
dictas laudabilibus consuetudinibus & ceremoniis hac in re vtuntur, eas omnino retineri Sancta Synodus vehementer optat: id Rituale pariter obseruandum vult, vt constat ex Rubrica positâ in fine Ritus celebrandi Matrimonium. Quâ facultate sibi vtendum Ecclesiæ Hispaniæ censuerunt, vt in Appendice habetur pag. 414. Præfatio ergo de Matrimonio non procedit, vnde alia etiam circa ipsum aliquatenus diuersa in Appendice propo
nuntur. Quale est illud post consensum coniugum exploratum: Sacerdos ponat manum dexteram sponsi super manum dexteram sponsæ, & dicat: Ego vos &c. Sic Pag. 420. cùm tamen in Rituali pag. 221. sic habeatur: Mutuo igitur contrahentium
Rituale Romanum.
consensu intellecto, Sacerdos iubeat eos inuicem iungere dexteras, dicens: Ego coniugo &c. Et hoc profectò magis iuxta honestatem & decentiam apparet; quamuis id quod in Appendice dicitur, ita possit exponi, vt Sacerdos non debeat sponsæ tangere manum, sed sponsi, dum eam manui sponsæ superponit. Et sic fortè alia. In quo quidem seruanda consuetudo, & sic circa Matrimonij ceremonias accipiendum, quòd à Concilio est Limensi decretum, vt obseruari scilicet debeat ad vnguem Rituale Romanum, nisi vbi illud laudabili dicat standum esse consuetudini.
85
*Dico septimò. Parochi Indorum cona
ri debent ne nuptiæ ebrietatibus, & superstitionibus ex Gentilitate residuis, celebrentur. Quod enim sanctũsanctum est, non debet diabolicis additamentis temerari. Possunt Indi circa prædicta instrui & instructionis ita capaces sunt, vt mirũmirum sit quantùm in aliquibus lex continentiæ præualuerit. Inuenti sunt, qui post nuptialem benedictionem per dies aliquot se continuerint, iuxta Angeli monitum ad Tobiam iuniorem: Per tres dies continens esto, &c. Tobiæ 6. v. 18. donec Confessarij facultate percepta, ad quem sibi recursum haben
Tob. 6. v. 18.
dum decreuerant, ad sobrium illius vsum processerunt. Discent omnia, & quæ didicerint mo
ribus expriment, si ab iis, ad quos doctrina spectat, vt eorum munus exigit, doceantur. Videantur num. 79. sunt tamen qui se timore damni imminentis excusent, quia Indi poculis immersi, si
retrahi ab impotenti huiusmodi voluptate curentur, sæuire in sic retrahentes solent: vnde & inuentus est Parochus, qui cœtibus ad crapulam institutis benedictionem daturus accedebat, à conuiuis inuitatus: timebat enim ne contra se in furorem acti verterentur. Sed certè ibi multi trepidauerunt timore, vbi non erat timor: id enim contendimus; curâ & solicitudine Parochorum agendum, ne nuptiæ ebrietatibus profanentur: quod scilicet ad illas neutiquam veniatur, hortamentis iteratis, comminationibus, & aliis mediis, quæ charitas & prudentia dictabit. Quòd autem ebrietates futuræ non sint, non poterit semper humanâ industriâ caueri: quia non potest Parochus conuiuorum calices ad certum numerum moderari. Ebrietate autem extante, non ideò omnimoda est permittenda licentia, vt ad summum illa se porrigat, & damna extrema subsequantur. In id ergo iuxta virium possibilitatem incumbendum, Dei implorato auxilio, & Sancti populo Tutelaris. Nec diffidendum quando diuinæ gloriæ caussa agitur, eius gratiam defuturam. Quod autem Parochus ille circa mensæ benedictionem faciebat, indecorum censebat ipse, sed timori id dabat canis mutus, nec valens latrare, vnde & vexilla, quæ in processionibus portari solent, sinebat ad epulum populare deferri. Fateor, si timor grandis mali ex iis erat, qui cadere in virum constantem possunt, excusari à graui peccato quatenus in mensa assidentes Dei bonis misericorditer collatis fruerentur; non verò vt illi eisdem abuterentur; licet contrarium sibi persuasum haberet: vexilla autem deferri ex titulo aliquo accidere poterat, quia scilicet Festum alicuius Confraternitatis agebatur, non verò in contemptum religionis, quod minimè permittendum. Sed rarò equidem tale quid accidere potest, vt scilicet timor talis sit, qui Parochum ab officij sui opportunâ administratione præpediat. Satius ergo fuisset vt Parochus prædictus, nihil pro Deo ausurus, in domo, aut in cella, sibi vacans tantummodò, resideret. Et hæc pro Sacramentis.
CAPVT VII.

CAPVT VII.

Indorum Parochi erga morituros, & mortuos, vt se gerere debeant.
86
*COnsulenda circa hoc instructio, quęquæ in Rituali Pauli V. habetur, ibi enim luculenter ostenditur quomodo debeant Parochi ægrotantes inuisere, & periclitantibus assistere; quod quidem circa Indos maximè oportet obseruari. Vnde
Dico primò. Parochi Indorum grauissimè
peccant, si eos morbo periclitantes deserant, Sacramentorum administratione contenti, quando ad id fuerint aduocati. Constat ex grauissimo eorum damnationis æternæ periculo: sunt enim facilè mobiles siue ad bonum siue ad malum. Et licet peccare contingat in mortis periculo constitutos, non audent Confessarium accersere, neque obligationis suæ plenum conceptum efformant, morbi quatione distenti. Solent etiam inter eos diaboli esse ministri, qui in extremis agentes diabolicâ malignitate peruertunt: & vt vt ait Concilium Limense tertium Act. 2. Cap. 42.
Concilium Lim. 3.
eorum tanta est nequitia, vt vno die euertant, quidquid à Christi Sacerdotibus per annum ædificatur. Quæ omnia curam debent Parochorum accendere, cùm sit certum animam pro animâ, quæ perierit,
si torpuerint, reddituros. Et quidem cùm Doctores communiter affirment, etiam cum periculo vitæ, debere Parochum Paræcianis suis Sacramenta conferre, ne scilicet illi iacturam animarum subeant, talibus destituti subsidiis; satis ex eorum constanti assertione colligitur, Parochos non posse sine grauis criminis reatu illis deesse, qui eorum assistentiâ indigent, secluso vitæ periculo, licet incommodum sint aliquod perpessuri. Quod si nonnulli sunt, qui secus sentiunt, eâ certè ratione mouentur, quia vitæ tuendæ ius naturale est, & charitas in homine incipit à se ipso: supponentes planè obligationem vrgere quando periculum tale non imminet. Pro quo P. Bauny Tomo 1. Tract. 10. Quæst. 35.
87
*Dico secundò. Sciant Parochi Indorum
posse Indos ab eisdem absolui ab omnibus peccatis iuxta dicta Titulo 12. Cap. 11. & prætereà Indulgentiæ illis applicandæ sunt, quæ in Bullâ CruciatęCruciatæ conceduntur: illam enim Indi suis in oppidis residentes communiter sumunt, & aliquando etiam ad sumendum compelluntur: vel si quæ aliæ aliunde habeantur. Et hoc sedulò accurandum est, quia Indi pœnitentias impositas obliuioni tradere solent, vnde Charitas Pastorem debet impellere, vt grauem satisfactionis sarcinam eo facient remedio leuiorem. Et quidem cùm Parochi Indorum eos ordinariè ad sumendum Bullam impellant, inhumanum videtur, vt cùm illa esse ipsis magis proficua potest, tunc circa illam negligentes habeantur. Vnde non immeritò affirmari potest eos in hoc grauiter peccare, quia Indos ingenti fructu spirituali suâ negligentiâ defraudant, & ingentium pœnarum oneri obnoxios relinquunt, à quo eos possunt facilè liberare: quod quidem à Pastoris officio maximè alienum esse quis non videat? Et ita etiam in eo plus quàm leuem reatum admisceri. Et est illud iuxta communem de charitate do
ctrinam, ex qua habetur grauiter peccare eum, qui damnum graue alicuius non impedit, cùm possit sine suo: & in hoc fundatur obligatio fraternæ correctionis; quia scilicet debemus proximi malum imminens propulsare. Quòd si obligatio ratione officij vlterius accedat, iam non solius charitatis, sed iustitiæ etiam negotium agetur. Et tale est officium Parochorum, in quo charitatem & iustitiam connecti, benè post alios obseruat P. Bauny Quæst. 35. citata.
88
*Dico tertiò. Id quod à Concilio Li
mensi tertio Act. 2. Cap. 39. circa defunctos Indos decernitur, omnino seruandum est, sic autem habet: ex bonis Indorum, qui decedunt, Parochi partem aliquam nullatenus vsurpare præsumant, etiam sub illo prætextu, quòd quintam eorum portionem pro defuncti anima erogare velint: sed integrum sit Indis de suis bonis disponere vt ipsis placuerit. Quòd si ab intestato decesserint, ad hæredes, quid pro anima de
Concilium Lim. 3.
functi erogandum sit declarare pertineat. Hæc Concilium. Quæ quidem sanctè proposita, ne circa hoc Parochi ignorantiâ laborarent. Sed certè omni tali sanctione sepositâ, obligatio iustitiæ Parochos sub reatu peccati mortalis vrgeret. Nam cùm legitimi successores sint per leges con
stituti, nequit ab illis subtrahi, quod ad ipsos constat pertinere, nisi crimine rapinæ commisso. Cumque illi non teneantur quintam hereditatis partem pro animâ defuncti expendere, sed tantum ad competentem funeris impensam, vt videri potest apud P. Molinam Disput. 162. §. Quando quis; contra eorum ius apertè fit totum illud expendendo, vnde & obligatio restitutionis est clara, iuxta prudentem æstimationem, non enim est ex integro facienda restitutio, quia & heredes competentes debebant funeris expensas facere, & aliqua pro defuncti animâ pariter erogare. Circa quod specialius aliquid statuit Synodus
Diœcesana Limensis Lib. 5. Titulo 2. Cap. 6. quod scilicet si Indi habentes filios dicant vt post mortem suam bona distribuantur pro Missis, Parochi id non faciant, sed tantùm quintam partem post soluta debita & legata, & quòd secus facientes ad restitutionem teneantur. Si verò habeant ascendentes, tertiam partem, iuxta leges Regni. Pro quo etiam Synodus Pacensis Lib. 1. Tit. 2. Cap. 13.
Et Pacensis.
vbi quòd pro intestatis, si Caciquij sint, aut principales, non plures quàm quadraginta MissęMissæ dicāturdicantur. Quod iam Limensis statuerat Lib. 1. Tit. 5. Cap. 19. vbi quòd pro pauperibus dicantur quatuor aut sex, & non cantatæ. Si quid autem bona fide fa
Quid cùm bona fides.
ctum fuerit, restitutionis obligatio cessabit, dummodo Parochus ex dispositis non sit factus locupletior, iuxta communes regulas in materia restitutionis. Et ad hunc modum philosophandum est de aliis, in quibus Parochi nonnulli grauare conscientias solent ita manifestè, vt non sit opus circa illa quæstiones agitare, sed vt ipsi conscientias reconueniant suas, & grauatas eas deprehentes, conentur Deo & proximis satisfactionem iustam exhibere.
CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

Quædam alia pro Indorum Parochis.
Section
89
*DIco primò. Parochi Indorum gra
uiter peccant si ad expugnandos Indos proficiscantur. Pro hoc stat Limense Concilium tertium Act. 2. Cap. 7. sic decernens: nemo ex Clericis, qui doctrinæ Indorum præsunt, vel aliàs vtcumque agunt, ad bellum contra Indos, aut alias quascumque expeditiones, vt ministeriis spiritualibus milites iuuet, proficiscatur, nisi de ex
Concilium Lim. 3.
pressa licentia sui Episcopi. Qui secus fecerit, excommunicationem latæ sententiæ ipso facto subiaceat. Sic CōciliumConcilium, decisionis suæ ratione præmissâ, quia in huiusmodi expeditionibus leges solent iustitiæ violari, & irreparabilia damna deuictis inferri. Quæ quidem ratio omnes tangit. Et ita obligatio ad omnes illos extenditur, qui Concilij legi
bus non tenentur; licet excommunicatio ad illos, sicut neque ad Religiosos, non extendatur. Secus erit si expeditio sit pro defensione, vt modò accidit respectu Chilensium, & Calchaquiensium, quorum arma nimisquantùm experimur infesta.
90
*Dico secundò. Parochi Indorum circa præmittendam Confessionem Sacro id præstare debent, quod à Concilio Limensi tertio. Act. 2. Cap. 18. illis, & aliis sæcularibus Sacerdotibus, ad quos illius iurisdictio protenditur, his præscri
Concilium idem.
bitur verbis: Celebraturi Sacerdotes nullatenus sacris vestibus induti peccata confiteantur: sed cum Confessione opus habent, antequàm se induant, & quidem genibus prouoluti id faciant: nec nisi apud Confessarium ab Ordinario approbatum. Qui aliter vel audierit, vel fecerit confeßionem, sciat se & præcepti reum, & salutarem ei pœnitentiam iniungendam. Sic Con
cilium: cuius sanctionis ratio non vna esse potuit: vel quia id decens non apparet, quod eadem inhibetur: vel quia contingere potest, vt qui sacris vestibus indutus confitetur, non sit ad absolutionem dispositus, ex quo fiet, vt vel sic celebraturus sit, vel si vestes deponat, id non sine adstantium offensione contingat. Siue quòd CōfessionesConfessiones eo modo factæ, celerius quàm expediat, siant. Quin etiam quòd Sacerdos vestibus sacris indutus, iam mundus supponitur, vnde & | manus antequàm se induat lauat in signum exactęexactæ munditiæ, vt Oratio indicat pro lotione ab Ecclesia institutâ. Ad abstergendum omnem maculam, &c. Præterquàm quòd sacerdos sic indutus Maiestatem quamdam diuinam præsefert ob repræsentationem Christi, vnde non est iuxta decorum eius personam Pœnitentis agere se alteri subiiciendo. Quibus etiam addi potest, Confessarium, cùm sit iudex, superiorem debere eâ in actione videri; quod secus accidit, cùm sacerdos dicto modo confitetur. Et cùm Concilium nomine præcepti vtatur, manifestum est in transgressione aliquod esse peccatum.
91
*Dubitari autem potest an mortale sit,
Oppositum non videri mortale.
quod videtur materiæ grauitas indicare. Nihilominùs contrarium videtur verosimile; quia cùm Concilium ad mortale obligare intendit, id solet explicare. Neque indecentia talis est, vt maiorem obligationem arguat: & Sacerdos in ipso celebrationis actu Pœnitentem agit, dum Confessionem præmittit, & adstantibus se peccatorem profitetur. Et vobis, fratres, &c. & in oblatione hostiæ, Pro innumerabilibus peccatis, & offensionibus, & negligentijs: sicut & in peculiari pro se oratione: Qui me peccatorem, &c. Pro quo & illud in Canone: Nobis quoque peccatoribus, & sic alibi. Religiosi autem tali præcepto non tenentur, &
potest sine peccato aliquo confessio ab indutis fieri, quia antequàm se induerant, non habuerunt copiam Confessarij: neque in illis est periculum prædictum de indispositione pro absolutione. Et licet venialia tantùm peccata habeant, non absurdè videntur facere, dum ex affectu eximiæ puritatis procedunt, vt sic dignius sacrificium valeant immolare. Erit autem tunc conueniens, vt non induti Casulâ id faciant: illa enim est singulare indumentum sacerdotis. Quod autem de appro
batione Confessarij dicitur, in Consilio Tridentino habetur expressum Seßione 26. Cap. 15. de Reformat. Vnde nec Parochus confiteri non approbato potest, cùm neque possit Episcopus sibi non subditum sacerdotem à proprio Ordinario non approbatum, eligere, iuxta Cardinalium declarationem, vel Pontificiam potiùs post factam ab illis relationem, quæ circa citatum Caput habetur ante omnes alias. Posse autem Parochum
alterius diœcesis Parocho confiteri, affirmat Beia Tomo 1. respons. Casu 16. quem sequitur P. Bauny Tomo 1. Tractat. 10. Quæst. 11. de Parochis, in principio. Et Quæst. 17. Aßert. 1. & est valde probabile. An autem simplici sacerdoti in aliâ diœcesi approbato, probabile quidem est, sed non vt prius illud: quamuis fundamenta, quæ citati adducunt pro Parochis, id etiam probent de quibuslibet approbatis. Sed quæstiones istæ Parochis omnibus sunt communes.
92
*Dico tertiò. Parochi Indorum, &
est de alijs, sicut & de sacerdotibus non Curatis, nequeunt sine peccato tabachum ante Missam sumere in locis, ad quos Concilij Limensis Decreta perueniunt. Constat ex illius Capite 24. Act. 3. vbi sic dicitur: Prohibetur sub reatu mortis æternæ Presbyteris celebraturis, ne tabachi fumum ore, aut Sayri, seu tabachi puluerem naribus, etiam prætextu medicinæ, ante Missæ sacrificium sumant. Sic
Concil. Lim. 3.
Concilium tertium: cuius adeò est perspicua mens, vt nequeat circa illam vllatenus dubitari. Non defuit tamen qui ita censeret, sacerdotem quidem, qui Missam dicere decreuit, non posse
tabachum sumere: eum autem, qui celebrare nolens, animum posteà mutat, id posse facere, etiamsi tabachum sumpserit ante voluntatis mutationem. Verbum enim illud Celebraturis eam vim habet, vt eos tantùm designet, qui propositum habent celebrandi, iuxta participij huiusmodi proprietatem; futurum enim significat, non vtcumque, sed ex animi destinatione: vnde & qui statuit aliquid non facere, dicere absolutè potest se id non facturum, & ita Sacerdos: Volo sumere tabachum, quia hodie non sum celebraturus.
93
*Sed hac exponendi ratione nihil excogi
Omnino inepta conuincitur.
tari ineptius potuit, attentâ Concilij mente, quod totum est in huiusmodi indecentiâ erga Missæ celebrationem submouendâ: & illud apertè militat in casu præsenti. Quemadmodum Ecclesia sumptionem cibi & potûs ante Communionem vetuit, indecentiæ habitâ ratione, vt exposuit D. Augustinus Epistol. 112. quæ est ad Ianuarium, sic scribens: Placuit Spiritui sancto, vt
D. August.
in honorem tanti Sacramenti, priùs in os Christiani corpus Dominicum intraret, quàm reliqui cibi: nam ideò per vniuersum orbem mos ille seruatur. Sic ille. Sicut ergo ineptum esset asserere eum, qui communicare statuit, debere exactum seruare ieiunium; qui autem ieiunium fregit, quia non communicare statuerat, mutatâ voluntate, communicare posse, cùm eadem omninò indecentia inueniatur in eo, quam Spiritus sanctus, Ecclesiam in suis legibus dirigens, vitandam voluit: ita est pariter in proposito casu dicendum vbi similis indecentia à Concilio intenditur remoueri. Neque Grammaticus ille sensus obstat, quando de mente aliàs liquet, & communi omnium ita est vsu comprobatum. Quod similiter circa Decretum Concilij tertij Mexicani dicendum, quod Lib. 3. Titulo 5. §. 13. ita statuit. Præcipitur ne vllus Sacerdos ante Missæ celebrationem,
Concil. MexicanũMexicanum 3.
aut quæuis alia persona ante Communionem quidquam tabachi per modum fumalis euaporationis, aut quouis modo percipiat. Sic illud. Cuius decernendi modo eadem posset explicatio adhiberi; quia præceptum ponitur de Communione agenti; ei enim, qui de illâ non agit, constat non imponi: ergo qui non agens sumpsit, si voluntatem mutet, non est à beneficio sacræ Communionis arcendus. Sed futilis est ista subtilitas, & viro cordato prorsus indigna.
94
*Quod ergo dicitur: Non sumant, non
percipiant, idem est quòd non sumpserint, non perceperint; quòd si sumpserint, aut perceperint, non celebrent. Quemadmodum in Rubricâ, quæ habetur ante primam Missam Natiuitatis Domini, sic dicitur: Sacerdos, quoniam in die Natalis Domini ce
lebrat tres Mißas, in primâ, & secundâ Mißâ non sumat purificationem, sed in tertiâ Mißâ tantùm. Vbi verbum Celebrat, licèt præsentis sit, significationem habet de futuro. Et ita idem est atque; quia celebraturus est. Sicut ergo qui vnam tantùm Missam dicere statuit, si purificationem sumpsit, nequit alias celebrare prætextu verbi Non sumat, illud iuxta modum dicendi præfatum exponendo; ita similiter in casu nostro dicendum. Illud enim Non sumat. Sic est exponendum, vt eam vim habeat, si sumpserit, non celebret. Et de illo | quidem, qui non celebrare decreuerat, affirmari absolutè poterat esse celebraturum, non solùm ab eo, sed ab aliis, quibus potuit reuelare: & sine reuelatione item per moralem certitudinem, vt si celebrare nolit, quia stipendium non suppetit, & accedat, qui illud offerat, aut aliud occurrat, propter quod propositum mutandum esse verosimili ratione credatur. Vnde & iuxta
Grammaticæ leges illa est maximè propria significatio, quia de futuro, & per participium ad id designandum, institutum, siue voluntas faciendi sit, siue coactè aut inscienter fiat: vnde & daturus pœnas dicitur, qui nihil minùs quàm illas affectat, & luiturus corpore, quod deliquit. Et de eo, qui reipsa veniet, venturum dicitur, antè quàm voluntatem habeat veniendi, immò & antequàm in rerum natura sit, sic iuxta illud Daniel. 9. v. 26. & sanctuarium dißipabit populus cum duce venturo. Quod post Christi mortem impletum. Et id quidem adeò perspicuum est, vt non videatur operæ alicuius pretium circa ipsum occupari.
95
*Præceptum autem dictum sub mortali
obligare satis ex ipsius tenore apparet; & potuisse ita disponi, pro certo haberi debet; communiq́ue Doctorum assertione probatur. Si enim vna panis mica, aut vnâ aquæ gustula, sumi ante Communionem nequit, & ita potuit Ecclesiæ præcepto constitui, quomodò non etiam statui possit, ne quis ore putido ex tabachi fumo, & substantiâ illâ per nares aut os sordidè & importunè deuolutâ, Hostiam puram, Hostiam sanctam, Hostiam immaculatam, & panem sanctum vitæ æternæ suscipiat? Vnde & similis prohibitio, & quidem cum notabili extensione, vt neque intra Ecclesiam sumatur, pro diœcesi Hispalensi, auctoritate Vrbani VIII. in Breui speciali, de
Pro eo quid Hispali.
quo Cardinalis Lugo Dubio 9. infrà citando n. 1. & alia Cardinalis Borgiæ, de quâ Thomas Hur
Synodus Canariensis.
tadus Tractat. 11. num. 390. sicut & auctoritate Synodi Canariensis in Constit. de vita & honest. Clericor. Fol. 228. Vbi sub excommunicatione latæ sententiæ præcipitur, ne Clerici ante Missam, & per duas horas post eam dictum tabachum sumant, & ita obligationem ex præfatis prohibitionibus prouenientem admittit Diana Parte 5. Tractat. 13. Resol. 1. qui & videndus Parte 8. Tract. 7. Resolut. 3. & Dianam circa hoc hallucinatum Parte 10. Tract. 16. Resol. 23. licèt aliàs multa in fauorem tabachistarum congerat: vbi tamen doctus Pater egregiè hallucinatur: ait enim in fine illius Resol. 1. quòd in Partibus, in quibus Concilia id prohibent, ideò forsitan est, quia tabachus tali modo sumitur, vt ad vomitum prouocat. Et illud ait se apertè colligere ex citatâ Constitutione Synodi Canariensis, vbi tabachi sumptio per duas horas à Missa dictâ prohibetur: nam aliàs non prohiberetur post sumptam Eucharistiam: etenim post illam non solùm tabachus, sed omnis cibus potest sumi. Sed certè alia est prohibitionum istarum ratio, cùm apertissimè constet tabachum vt communiter sumitur ad vomitum non prouocare eos, qui eidem assuefacti sunt; & in ordine ad effectum illum, prouocandi scilicet ad vomitum, speciali modo sumi. Quod ergo à Synodo est Canariensi constitutum, ex diuersa sanè intentione processit; vt scilicet Sacerdotes à vitiosâ consuetudine sumptionis talis arceantur, & decorum suæ dignitatis obseruent, quam dedecere graueolentiam illam humanæ societati intolerandam satis videtur manifestum. Præterquàm quòd vitium hoc nimisquantùm hæret, vt censeant multi diabolicum
Cap. Tribus gradibus.
aliquid in sumptione ista interuenire. Pro quo Thomas Hurtadus Tractat. 11. Cap. 1. & Resolut. 1. §. 1. Videatur Cap. Tribus gradibus, de Consecrat. dist. 2. vbi longior abstinentia post Eucharistiæ sumptionem à D. Clemente Papa inuenitur iniuncta.
96
*Stante autem obligatione generaliter lo
quendo, de sumptione etiam per nares aut fumi aut pulueris accipienda est, quia de illis expressè locutum Concilium; vnde minimè audiendus Thomas Hurtadus suprà, numer. 188. qui non videtur textum legisse Concilij. In eo etiam non admittendus, quòd prohibitiones huiusmodi dicat numer. 165. non extendi adsumptionem oretenus contingentem, cùm scilicet nihil in stomachum traiicitur; quod seclusis prohibitionibus peculiaribus, non esse contra ieiunij naturalis legem pro Communione requisiti. Affirmat Cardinalis Lugo Lib. 1. Responsorum Moralium, Dubio 9. numer. 7. alios secutus, de quibus ibi. Non inquam audiendus, quia, vt
vidimus, prohibitio Concilij traiectionem non attendit, sed indecentiam, quam Concilium Mexicanum expressit, & Vrbanus Octauus, dum pro Diœcesi Hispalensi iubet ne intra Ecclesiam ore aut naribus tabachus sumatur; vbi manifestum est ad ieiunium neutiquam haberi respectum: cuius prohibitionis duo citati Auctores faciunt, sicut & alij, mentionem; & ad intentum nostrum à Cardinali Lugo sapienter obseruatur numer. 1. Hoc ergo supposito, ad materiæ huius notitiam pleniorem sint

Dubiorum quorumdam circa Tabachum Resolutiones.

97
*PRimum, An Religiosi dicto Concilij præcepto teneantur.
Et teneri quidem duplici ex Capite probari potest. Primò, quia legibus Concilij tenentur, iuxta multorum sententiam, ex quibus sunt P. Vasquez Tomo 2. in 1. 2. Disputat. 167. Cap. 4. vbi de legibus Ieiunij specialiter loquitur. Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. quæst. 66. art. 2. Villalobos Tractat. 2. Difficult. 30. num. 4. Sed quia oppositum est valde probabile, quod inter alios defendit P. Suarez Lib. 4. de Legibus, Cap. 20. de quo & nos suprà: ideò ex hac parte nequeunt Religiosi vehementer vrgeri. Secundò, ex eo
quòd Tabachi sumptione ieiunium naturale frangatur, quod seruari ab omnibus debet Eucharistiam accepturis. Sed certè si de Tabachi puluere aut succo per nares sumpto, sermo sit, cùm id neque comedere, neque bibere sit, parum roboris inde positio dicta desumit. Potest autem aliqua esse difficultas, si in stomachum traiiciatur. Sed cùm sint Auctores id de alijs sic traiectis negantes, quia neque comedere, neque bibere est, | difficile erit fractionem inde naturalis ieiunij
comprobare. Sic ergo de aquâ per nares attractâ, & in stomachum transmissâ, affirmat P. Fagundez Lib. 3. circa tertium Ecclesiæ Præceptum, Cap. 5. num. 14. quod ex doctrinâ P. Suarij, & P. Henriquez probat, licèt illi de aquâ sic sumptâ in speciali non loquantur: vnde non benè Diana suprà, Resolut. 1. §. Hoc supposito, P. Suarium vt in speciali sic asserentem adducit. Videatur. Tomo 3. in 3. P. Disput. 68. sect. 4. §. Quæret rursus. Ex eius tamen doctrina colligitur, dum ait id, quod per modum respirationis attrahitur, non frangere ieiunium naturale, etiamsi nutrire possit. Quòd si in aquâ id est verosimile, idem etiam erit in vino, & in quolibet alio succo aut puluere: pro quo Diana loco dudùm citato, vbi alios adducit, & præsertim Alfonsum à Leone de tabacho loquentem; licèt non desint qui contradicant.
98
*De fumo autem maior videtur esse diffi
cultas, quando per os sumitur: & tunc, si in stomachum traiiciatur, illud frangi affirmant P. Præpositus Tomo 4. in 3. p. quæst. 80. numer. 39. §. Ex dictis. Antonius de Leon in qq. moralibus de Chocolate p. 2. §. 4. num. 10. & seqq. id generaliter de quacumque sumptione pronuntians. Thomas Hurtadus suprà, Resolut. 2. vbi alios adducit. Sed pro sententiâ contrariâ pugnat Diana suprà, & alij, quos ipse, & etiam Hurtadus adducunt, qui probant. Primò, quia sic sumptum in stomachum non traiicitur, sed per nares emittitur. In quo quidem deceptus Diana: non enim sumitur, vt per nares eiiciatur, sed vt consulatur stomacho verâ illâ, aut existimatâ virtute. Licèt enim verosimile sit id, quod cum alijs probat Cardinalis Lugo suprà, numer. 5. & seqq. Tabachum oretenus sumptum posse effectum in stomacho habere, nullâ in eum substantiæ traiectâ particulâ; ea tamen philosophia neque certa est, neque communiter nota, & ita aliter vsus habet. Secundò; quia sumitur per modum respirationis, & non per modum cibi, aut potûs, per actionem scilicet comedendi aut bibendi, iuxta doctrinam grauium scriptorum, ita præceptum dictum explicantium. Et hoc est vnicum, & verosimile talis sententiæ fundamentum: quam & sequitur Æligius Bassæus verb. Communio sacra, numer. 41. & P. Escobar de Mendoza in Theologiâ morali, & Examine Confessariorum, pro eadem adducitur, dum Tractat. 7. Exam. 6. in fine, ita scribit: Taba
P. Escobar de Mend.
chine pulueres, fumus, aut folium, prohibet à Communione? Puluis, aut fumus, minimè, qui nullam cibi aut potus rationem habet per nares traiectus. Sic ille. Sed cùm de fumo per os sumpto nihil dicat, pro oppositâ potiùs videtur militare. Et iuxta hæc etiam accipienda resolutio Hieronymi Garciæ in summâ morali de sacerdotio Tractat. 3. Difficult. 5. Dub. 2. num. 47. vbi se Dianam sequi profitetur, & in fine concludit sic: Defiendo que no es culpa graue el tomallo antes de celebrar, per euitar los escru
Hieronym. Garcia.
pulos, que podia causar esto, supuesto que tiene buen fundamento.
Sic ille. Qui tamen de puluere & fumo per nares sumptis locutus fuerat, & id quidem ex non benè percepto sumptionis modo: fumus enim tabachi non per nares, sed per os sumi consueuit, & ita Dianæ sententiæ non videtur penitus consentire. Sicut neque Cardinalis Lugo de sumptione tantùm per nares locutus cit. num. 1. cum Pasqualigo in Praxi Ieiunij, Decisione 438. Quod neque admittit Dom. Solorzanus, qui absolutè sumptionem per os & nares abhorret, & carpit in Politicâ Indianâ Pag. 118. §. Y siempre, sic subdens: Siendo asi, que en opinion de Antonio de
D. Solorz.
Leon quebrantan con esto el ayuno natural, y en la mia, y en la de todos quantos bien sientem,sienten el Eucharistico.
Hæc ille. Quibus non obstantibus, sunt qui contrarium sentiant, & se benè sentire contendant, nec solùm theorici, sed practici etiam assertores.
99
*Cùm ergo modus dicendi prædictus ne
que ratione, neque auctoritate sit penitus destitutus, & ita vt improbabilis nequeat condemnari, si nihil aliud obstet, id modò dispiciendum, vt Religiosis vsum non licere sit prorsus asserendum. Et obstare quidem schandalumscandalum poterit, quod generaliter circa leges similes Auctores affirmant, vt videri potest apud P. Suarium suprà, num. 10. Dianam Parte 1. Tractat. 10. Resolut. 11. qui & videndus circa ieiunium Tractat. 9. Resolu. 38. vbi plures adducit. Quod quidem in præsenti casu maximè locum habet; est enim quàmuerissimum scandalizari eos, qui sic agentes conspiciunt Religiosos, in his præsertim regionibus, de quibus iam dictum, curam deberi specialem haberi, quia de conuersione infidelium, stabiliendâ fide, & Christianis moribus inducendis agitur; vnde maiori debent Religiosi moderationis exemplo prælucere. Licebit ergo quod est cum multis nuper propositum, cessante scandalo; sicut de fine alio, in casu de quo loquimur, dixit Hieronymus Garcia, licet non congruè applicata doctrina, dum ex Dianâ asserit Tabachi sumptionem à Concilijs prohibitam ob prouocationem nauseæ & vomitus, & ita eo periculo cessante, prohibitionem etiam cessare.
100
*Præter dictos autem sumendi modos
sunt alij, dum scilicet folium ore sumitur, sed non traiicitur in stomachum, nisi quatenus succus aliquis saliuæ admixtus deglutitur, sine intentione tamen comedendi: neque enim comestione opus ad ingentem excitandam commotionem, de quo dictum num. 98. Et sic sumptum non frangere ieiunium tenent Diana, Hieronymus Garcia num. 46. P. Escobar de Mendoza in fine Examinis citati Patres Neapolitani Societatis, quos consuluit, & secutus est Cardinalis Lugo num. 5. & seqq. & alij. Et comprobari potest ex doctrinâ P. Tanneri, & Bartholomæi à S. Fausto apud Dianam, de circumferente ore aliquid aromaticum; quod & Bonacina affirmat Tomo 1. Disput. 4. de Eucharistiâ, Quæst. 6. Puncto 2. num. 9. cum P. Coninck Quæstion. 80. de Sacramentis. num. 48. & alijs: ex quo necessarium est nonnihil saliuæ adhæreat, non tamen impediens Communionem. Dum autem addunt, sed nihil ex intentione deglu
tit: non est ita intelligendum, vt neque id, quod per modum saliuæ admiscetur, non debeat ex intentione deglutiri. Nam cùm certum sit admixtionem talem fieri, potest quis intentionem habere sumendi illud sic admixtum, quia id est cum intentione saliuam deglutiendi coniunctum, quam potest quis habere, quia actus licitus est. Sic ergo accipiendum est, vt ex intentione nihil deglutiatur, ne minimum quidem, quod saliuæ admixtum non sit, sed per se stans, siue ex folio, | siue ex succo, siue in quo potior pars tabachi sit, quàm saliuæ, quæ insensibiliter admiscetur. Circa quod, cùm fundamentum non leue videatur habere, & sic boni loquantur Auctores, non est cur rigidè vsque ad Censuram transgressionis mortalis censeamus.
101
*Alius est etiam sumendi modus, in luto
scilicet; fit enim massa quædam, aut electuarium, quod capsulâ inclusum affertur, & parui coclearis vsu ori illatum nescio qua ratione tractatur. Si ergo transglutitur, naturalis est ieiunij fractio manifesta, quia medicamenti prætextu sumitur, & fortè aliquoties tale est. Si verò post sumptionem expuitur, alteratione per illud, quæ intenditur, subsecutâ & aliquid tantùm per modum saliuæ traiicitur, adinstar eorum, qui cibos gustant, quibus condiendis assistunt, aut qui vino os abluunt; idem est quod de folij sumptione dicendum, eadem stante ratione; licèt defuturi non sint qui secus sentiant, & fortè meliùs: sicut neque modi alij sumendi, vt pillularum saccharo conditarum, de quibus Thomas Hurtadus; facilè enim est inuentis addere, & præsertim, vbi vitiosa cupiditas dominatur, æmula vanitatis.
102
*Secundum dubium est, An Episcopi di
cto tenantur præcepto.
Circa quod Religiosus Episcopus, cùm anceps esset, licèt doctus ille, alium duxit Religiosum & doctum pariter consulendum, & non teneri respondit ille: qui moueri potuit ex eo quòd sumptio prædicta ex se naturalis ieiunij fractiua non sit, iuxta dicta: præceptum autem ad solos Præsbyteros dirigitur, vt ex eius tenore constat: nomine autem Presbyterorum in odiosis non veniunt Episcopi, sicut neque nomine dignitatis, vt communiter notant Doctores. Videantur Naldus verb. Episcopus, num. 1. & 3. P. Sà verb. Episcopus, num. 9. & P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 31. Sect. 1. num. 53. Præterquàm quòd sermo generalis non comprehendit personam loquentis. L. Inquisito. C. de solutionib. Cap. Petitio, de jure jurando. Quod materiæ præsenti accommodat Barbosa de Potest. Episcop. Alleg. 93. num. 27. Cùm ergo Episcopi Prouinciales prædicti Decreti Auctores fuerint, non videntur eo se voluisse comprehensos. Neque enim de multis sic decernentibus aliter sentiendum est, ac de vno aliquo, cum Synodalem Constitutionem condit, ad quam non obligari communis sensus Doctorum est, de quo Barbosa suprà. Quæ ratio apud eos certè vim habeat, qui existimant Concilium Prouinciale non esse superius singulis in eo assidentibus, de quo Titulo 9. num. 155. & 158. & seqq. Vbi cùm ostensum sit oppositum, & validè comprobatum, non est illi multùm insistendum. Prior autem solidior est, iuxta quam Episcopi ab eo sunt onere liberandi: si tamen ita cautè procedant,
Nisi adsit scandalũscandalum.
vt scandalum non sequatur; ne illis Christi veniat applicanda sententia, in Pharisæos iactata, quòd scilicet pro alijs onera grauia disponant, quæ ipsi ne digito quidem mouere velint, molestiam omnem recusantes. Et in Episcopis Indiarum peculiarem esse rationem ex dictis num. 98. circa Religiosos compertum habetur, de quo & aliàs.
103
*Tertium, an prohibitio dicta ad omnes se Communicantes extendat.
Et de extensione in iis partibus, ad quas se iurisdictio Mexicani Concilij protendit, dubitari nequit, quia ita in illo expressum habetur: de aliis autem, cùm prohibitio expressa non sit, & soli nominentur Presbyteri, iuxta id videtur iudicandum. Probabile namque est, secluso præcepto, obligationem sub mortali non esse: si ergo præceptum ad omnes Communicantes non extenditur, obligatio eorum alia à communi non erit. Neque ex obligatione Sacerdotum colligi obligatio aliorum potest, licet idem omnes recipiant, & eamdem videantur decentiam postulare. Quia licet idem sit; modus tamen recipiendi est diuersus, soli enim sacrificant Sacerdotes. Et ita sicut in Communicantibus non requiritur specialis vestium ornatus, qui tamen pro Sacerdotibus necessarius est, ita etiam circa alia dici potest. Pro quo est item, Sacerdoti, qui conscientiam peccati mortalis habet, nec copiam Confessarij, onus Confessionis faciendæ, quamprimùm possit, imponi à Concilio Trid. Seßio 13.
Conc. Trid.
Cap. 7. Quod tamen onus Communicantibus aliis iniunctum non est, vt communiter Doctores affirmant. Erat equidem Concilio perfacilè Communicantibus omnibus sub reatu eodem præcipere: cùm ergo ita non fecerit, credendum est inuoluere omnes minimè voluisse. Nam si voluisset, expreßisset, vt sæpè aliàs dictum ex Cap. Ad audientiam, de decimis, & textibus aliis.
104
*Videtur tamen consuetudo aliud sua
dere: nullus enim communicare audet post tabachi sumptionem; & si secus fieret, scandalum non exiguum oriretur. Vnde videtur hoc esse à Confessariis confouendum, vt nullum communicare permittant fumosis ore aut naribus accessurum. Licet autem circa præscriptionem consuetudinis non sint qui quæstionem moueant defuturi; insistendum illi, & ob reuerentiam Altissimi Sacramenti conniuendum; vt vires sumat. Vnde accedenti & dolenti quod incautè Tabachum sumpserit, cùm esset communicaturus, dicendum vt in alium diem differat Communionem. Neque enim negari potest quin saltem indecentiæ aliquid in eo sit, quod ad dilationem satis; accedente virorum sapientium sententiâ, qui præter indecentiam præceptum graue esse contendant. Neque timendum, ex eo quòd fideles obligationem in eo grauem recognoscant, occasiones grauium lapsuum. Cùm enim illi satis cautè in hoc se gerant, & Confessariorum iudicio stare experientia notum sit, nulla esse occasio potest, quæ illis perniciosa sit futura. Dum ergo illi se Confessariorum iudicio submittant, Confessarij opinione probabili vti possunt, vt sic diuini Sacramenti reuerentiam tueantur. Neque enim ibi locum habet, quod sententia communis amplectitur, Confessarium scilicet debere se opinioni Pœnitentis accommodare; quia Pœnitens nullâ se opinione tueri contendit, iudicio Confessarij penitus pariturus.

Alia circa eamdem materiam.

105
*PRæter Tabachum Concilium apponit
De Sayri, & Topasayri.
Sayri, qui puluis est Indicus ad sternutandum validissimus, vt sic caput grauatum multipliciter alleuietur, quod etiam dicitur Topasayri, nec graueolentiam illam, quam Tabachus, relinquit. Illo ergo vti non licet, vbi Concilij viget auctoritas. Quia verò sunt alia, siue ex genere Indicarum plantarum, siue ex Europæis, aut aliunde petita, quæ sumi solent, vt rosacei pulueres & ex Sandalo, dubitari potest an debeant
etiam prohibita censeri à Concilio. Et vt prohibita censeri non debeant est obuia ratio ex doctrina communi de lege pœnali, quæ debet strictè interpretari: cui insistere qui voluerit, non poterit facilè erroris conuinci. Pro quo & argui ex eo potest, nam cùm pulueres dicti Orbi ferè vniuerso communes sint, & contingere possit vt ante Communionem sumantur, non inuenitur pro hoc quidquam in Conciliis cautum, vnde neque Indica Concilia existimanda sunt prouidentiùs circa illos quidquam statuisse. Est ergo pars ista non inuerosimilis: sed qui eam sequi voluerit, scandalum vitare debet: qui enim viderint puluerem quemlibet Tabachi more desumi, pro Tabacho non imprudenter iudicabunt, quia iudicium iuxta communiter accidentia solet
efformari. Et quidem neque bonum illud de Tabachistis multi habere solent, nec tale quale sibi Sacerdotalis & Religiosa debet dignitas accurare: vnde Dom. Solorzanus in Politica pag. 118. Col. 1. in fine post adducta aliqua contra putidam illam consuetudinem ita subdit: Cosas todas que en mi concepto son bastantes para no hacerle bueno de los que se dan à deleyte tan asqueroso. Sic ille. Cui & ego libenter subscribo, & ita sanè sentio.
In Beneficijs post habendos.
Vt in prouisione Beneficiorum meritò debeat ratio consuetudinis istius haberi, & minùs dignos, ne indignos penitus dixerim, eos habendos decernere, qui illâ notati fuerint deprehensi. Vitium enim est, quod & ipsi non negant, & sordidum quidem ac fœdum, rebusque sacris tractandis peculiarem inconcinnitatem adducens. Quomodo ergo in Beneficijs conferendis habenda de hoc ratio non sit, & vitium istiusmodi supprim endum?
106
*Et dubitari quidem potest an huic vi
tio dediti in statu mortalis peccati sint; quod probari potest Primò. Quia graue nocumentum saluti inferunt, ex eo quòd pulueres cerebro notabilem inducant siccitatem, quo nihil illi magis aduersum esse potest. Fumus autem hepar, & viscera adurit, vnde & mortes subitęsubitæ non rarò contingunt: pro quo faciunt Carmina, quæ ex Ioanne Barclayo adducit Dom. Solorzanus suprà ex iis Hispanè versa, quæ habet Tomo 2. Lib. 1. Cap.
Prima ratio.
8. num. 27. quorum illud semel & iterùm vsurpatum:
Dom. Solorz.
Planta nocens. O lethifero Planta horrida fumo!
Barclayus.
Quando autem graue nocumentum saluti ex immoderantiâ eorum, quæ ore sumuntur, infertur, graue peccatum esse communiter Doctores affirmant, vt videri potest apud Cardinalem ToletũToletum Lib. 8. Cap. 60. n. 1. P. Lessium Lib. 4. Cap. 3. n. 7. P. Escobar suprà Tract. 2. numer. 23. §. Quandonam. Bassæum verb. Gula. num. 3. & alios. Secundò, quia iuxta citatos, Gula tunc est peccatum
Secunda.
mortale, quando ex nimio cibo aut potu probabiliter timetur aliquod peccatum mortale. Pro quo Cardinalis Toletus suprà §. Sextò, Quando: cui alij consentiunt. Atqui Tabachistæ non vni, sed multis mortiferis peccatis obnoxij sunt, qui & vehementiâ appetitûs vrgente, quidquid obstiterit, transgredientur: possunt autem multoties mandata sub mortali obligantia interponi.
Tertia.
Tertiò. Quia communis etiam doctrina est, gulam esse peccatum mortale, quando ex ea sequitur scandalum, vt apud eumdem §. Quartò quando, & alios citatos. In casu autem nostro sic vsuvenit, si præsertim huic vitio implexi Sacerdotes
Quarta.
aut Religiosi sint. Quartò Quia res sacræ & diuinędiuinæ indecorè tractantur, vestes sacræ inficiuntur, & Corporalibus ipsis sordes ad nauseam prouo
Quinta.
cantes instillantur. Quintò. Quia tales nihil pro dignitate, & vt res exigunt, faciunt. Sed properè, tumultuariè, ad sordidam illam voluptatem semper anhelantes. Vnde & cremandus die sequenti prouectæ ætatis homo ob fœda crimina, cùm à Sacerdote ad dispositionem Christianam efficaciter, licet suauiter, vrgeretur, inter doloris pro peccatis actus Tabachum postulabat: pro quo à Sacerdote correptus consuetudinem caussabatur. Ergo neque æternæ salutis negotium in extremo articulo conuenienter sinit pertractari. Sextò, quia, vt dixi num. 95. multi viri gra
Sexta.
ues, docti, & experti, diabolicum aliquid in sumptione ista tantoperè inhærescente admisceri arbitrati sunt, & nunc etiam arbitrantur. Tandem,
Septima.
Præfati viri de Tabachistis bonum se non habere conceptum voce & scripto protestantur: in bono ergo illi statu non videntur esse; quandoquidem ex leuibus defectibus non debet absolutè sinister conceptus efformari. Sed erunt qui hæc non vrgere contendant, & mortale peccatum in abusu prædicto negent, & suam pergant hinc & inde petitis rationibus comprobare sententiam. Sed durum sanè erit, si quod ipsi probant, Deus fuerit inuentus reprobare. Et nil tale timentibus dicatur: Fumo pereant, qui fumos non vendunt, emunt tamen, contra eius, qui ignis consumens est, manifestissimam voluntatem. Pro quo hæc satis.
CAPVT IX.

CAPVT IX.

Circa ministerium Altaris nonnulla alia pro Indorum Parochis.
107
*IN CōcilioConcilio Limensi tertio Act. 4. Cap. 11.
sic habetur In Missali auctoritate SũmiSummi PōtificisPontificis edito, nihil addatur, aut detrahatur, aut immutetur quouis modo, sed quemadmodũquemadmodum est ab Apostolica Sede constitutum, Missæ ceremoniæ omnes, ceteraque diuina peragantur. Hæc Concilium. Quæ quidem omnes in altari ministrantes obstringunt,
Concilium Lim. 3.
sed circa Indorum Parochos inculcanda illa, quia circa hoc solent frequentiùs culpabiles inueniri. Debent ergo pileo vti, dum èex Sacristia exeunt, & ad illam reuertunt: sic enim in Missali præcipi|tur: per medium ad altare ascendere, & non per latus, Calicemque manibus portare, & non in altari aliàs positum satis esse censere, cùm debeat portari patena & hostia super positis. Sic alia sunt, in quibus lapsus multiplices; sed præ aliis fortè maior ille in quibusdam, qui eò quòd inter Indos se tantùm versari videant, grauitatis pro sacrificij maiestate debitæ penitus obliuiscuntur. Ibi ergo magis damnabiles, vnde excusationem suæ leuitati prætexunt: quia enim Indi sunt qui assistunt, ideò illi ad reuerentiam sunt Sacramenti, sui Rectoris exemplo singulariter pertrahendi, docti alium de illo formare conceptum, quod vident à viro dignitatis tantæ sublimi circumspectione tractari. Quòd autem nihil addendum sit, detrahendum aut immutandum, à Pio Quinto in suâ Constitutione præcipitur, quæ in principio Missalis occurrit, verbis illis: ac huic Missali
nostro nuper edito nihil vnquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis nostrâ pœnâ, hac nostrâ perpetuò valiturâ Constitutione statuimus, & ordinamus. Sic ille. Et quidem cùm ita sit à Pontifice constitutum, non videtur cur Concilium suo illud voluerit Decreto firmare. Sed certè conuenientissimum fuit, quia in Indiis ea licere videntur quæ pro cuiusque libitu disponuntur. Vnde & pro Regiis, & pro Ecclesiasticis Constitutionibus obseruandis, peculiaris debet à Gubernatoribus & Prælatis conatus adhiberi. Est etiam Decretum dictum Decreto Tridentini Concilij conforme Seßione 22. de obseruandis & vitandis &c. Vbi Episcopis huiusmodi cura præcipitur, vt per edicta & pœnas, ritus & ceremonias ab Ecclesia probatos faciant obseruari.
108
*Addit sequentia Concilium: Inter Mis
sarum alicui sæculari pacem cum patenâ dari, aut per Ministrum Ordinis sacri ad feminam cuiuscumque dignitatis deferri nullâ ratione permittatur. Sic Concilium, cui penitus concinit Synodus Diœcesana Pacensis Lib. 3. Tit. 8. Cap. 50. Vbi quid ad pacem cum patenâ dandam spectat satis ex Rubrica Missalis constat. §. 10. num. 3. in quo sic dicitur & instrumentum pacis ei porrectum à Ministro iuxta ipsum ad dexteram &c. Debet ergo esse peculiare instrumentum; & non patena. Licet autem id pro omnibus videatur dispsitum, ita vt Ecclesiasticis etiam pax instrumento, & non patenâ sit danda, quia nulla in dictâ Rubricâ, & aliâ, quæ habetur num. 8. indicatur diuersitas: pro solis tamen laicis vsus obtinuit vt patena non debeat adhiberi. Immò & pro Prælatis expressè loquitur Gauantus in Commentario Rubricæ citatæ L. F. sic dicens: Minister daturus pacem genuflectit ad dextram Celebrantis, & dicto tertiò Agnus Dei, por
Gauantus.
rigit instrumentum osculandum eidem Celebranti: tum factâ genuflexione, accedit ad Prælatum & alios, quibus idem instrumentum porrigit &c. Pro quo & facit id, quod testatur in eiusdem §. num. 8. vers. Ordo verò, Commentario, verbis sequentibus: neque datur vnquam cum patenâ, vice tabellæ, seu instrumenti, quam patenam prohibuit Pius V. in Epi
stola ad Archiepiscopum Tarraconensem suprà citatâ num. 5. Sic ille. Prohibitio autem videtur fuisse generalis, vt probat particula Vnquam, quæ adiungitur cum negatione. Verùm dicente Auctore prędictoprædicto patenam à Pio V. fuisse prohibitam. ex eo videtur fieri non prohibitam illam per ea, quęquæ in Missali habentur. Cumque aliàs Epistola illa Pij V. ad particularem PręlatumPrælatum fuerit directa, neque vt vniuersale Rescriptum intimata, patenępatenæ vsus non videtur generaliter fuisse sublatus. Ideo circa hoc non vna est vbique consuetudo, & licet quod ad laicos spectat, peculiare Pontificium Decretum extet, Proregi tamen patenâ datur pax, & supremis alijs Prætoriorum Præsidibus, ac considentibus Auditoribus. Nec mirum erit, si Prætores Indorum tale quid velint, & obtineant, Parochis conniuentibus, ne difficiles experiantur salarij sibi reddendi solutores, aut aliàs aduersantes.
109
*Circa feminas autem id, quod à Con
cilio statutum est, cum Proregum vxoribus non solùm temperatum, sed etiam ampliatum: si enim publicè sacris Missarum solemnijs intersint, per patenam illis datur pax, & alia pariter fiunt, quæ fieri cum Proregibus solent, quia eisdem honorum prærogatiuis, quibus mariti, perfruuntur: ad eum modum, quo Reginæ illis, quas dicimus Regaliàs, iuxta vulgatum Iuris pronuntiatum, quòd vxores radijs virorum illustrantur. In quo quidem, vt de Regibus non loquamur, quia eorum alia ratio est, quibus & Pontifices plus indulgent, erga res Ecclesiæ beneuolas habere conueniens arbitratis: nimia videtur licentia præsumi, quia nullibi illa concessa; & neque in ciuilibus ea est honorum simultas, vt est planum: quia Proreginas comitari non debent Auditores, neque in sellis sedere illæ possunt, illis adstantibus, Proregum more: & vt in illis esset, circa diuina nequit extendi, quia à diuerso fonte procedit: vnde & Pontifex potest; quod ad id spectat, prout libuerit, indulgere. Et huc certè videtur Concilium respexisse verbis illis: cuiuscumque dignitatis. Quod si in talibus hoc officij genus indecens à Concilio iudicatum, multò id erit indecentius respectu aliarum. Videant ergo Religiosi, qui vt Patronarum gratiam ineant, per Sacerdotem stolâ ornatum pacem illis deferendam iubent, an id Ecclesiæ sit ritui & dispositioni conforme. Est autem amplior pro thurificatione concessio in Ceremoniali Episcopo
rum. Reginis enim & magnis Principissis conceditur, sicut & viris, immò & omnibus Magistratibus. Pro quo Dom. Villaroël Parte 2. Quæst. 11. Artic. 6. num. 16. Vbi quòd Missale tantùm Proregi deferendum, iuxta Regiam schedulam. Sic num. 5. Quomodo autem in Chilensi Ecclesiâ pacem Diaconus Regiæ Audientiæ præbeat, cui consuetudini ipse morem gesserit, & de alijs dispensationibus circa Ceremoniale à Regio Indiarum Consilio iussum obseruari, quibus vrbanitatem suam posteris commendatam relinquit, videndus Art. 3. num. 87. & 88. quæ an à Supremo diuinæ Majestatis Consilio approbatæ fuerint, erit cùm certò certius videamus. Et post hæc scripta à Supremo Consilio Indiarum rescriptum vt Patenæ vsus in Pace neutiquam admittatur. Quibus præjactis,
110
*Dico primò. Parochi Indorum cæremoniarum sacrarum incuriosi, & eo se gerentes modo, de quo numer. 107. mortaliter peccant. Probatur. Quia rem omnium diuinissimam indignè tractant, & suo exemplo Neophytos ad ir|reuerentiam cum fidei exilitate compellunt. Et pro Rubricarum obseruatione, vt alia omittam, stat Declaratio Pontificis, quam adducit Diana Parte 2. Tract. 14. Resolut. 4. ex Emmanuele Roderico, & Henriquio Villalobos, & sic habet: cùm Cæsar Episcopus Nouariensis in Hispanijs Nuntius Apostolicus esset, fuit coram eo dubitatum an Religiosi
peccarent mortaliter in Canone Missæ dicendo commemorationem pro Episcopo loci, in cuius locum ponebant Superiorem Ordinis: consulta ab ipso Nuntio Sancta Sedes Apostolica respondit eos mortaliter peccare, cùm sit ad vnguem Missale obseruandum, nec in Collectis Missæ posse aliquid addi sub eadem pœnâ, præter Orationem solitam pro Rege, & eius prole & exercitu. Sic Pontifex: propter quod citati ita sentiunt. Et Hieronymus Garcia Tract. 3. Difficult. 8. n. 20. affirmat circa hoc omnes conuenire. Pro quo & videndus P. Dicastillus Tract. 5. Disput. 4. Dubit. 13. Mirari autem iuuat Dianam ita absolutè sentientem, circa Rubricas id addere, quod nequit cum prædicta resolutione constare: Nam Resolut. sequenti ait contra aliquos, non peccare mortaliter Sacerdotem, qui cùm se induit sacris vestibus, Orationes tunc dicendas ex præscripto Missalis omittit; eâ redditâ ratione, quia pro illis dicendis nullum extat præceptum, & quædam in Missali ponuntur, quæ solùm ad consilium spectant, & ex quadam decentia debent obseruari. Et addit sic: Vide Fagundez loco citato (scili
cet Tract. 1. in Præcepta Ecclesiæ Lib. 3. Cap. 21. num. 9.) & num. 32. vbi probat Regulas Missalis non obligare ad mortale, nisi contineant essentiam, seu quasi essentiam sacrificij; reliqua verò non esse præcepta, sed consilia, & instructiones. Sic ille. Qui Resolut. 55. quæstionem de Rubricarum obligatione cum eodem Patre decidit, sic tamen concludens: Et ego puto ita omnino esse tenendum, vt docet Fagundez Tract. 1. Lib. 3. Cap. 21. & seqq. quæ intelligenda sunt, si vnam, vel alteram Rubricam non obseruaret; non autem si nullam; aut si in rebus substantialibus sacrificij delinqueret, vt alibi dictum est. Sic ille: quæ, vt dixi, nequeunt cum prædictâ resolutione componi. Quòd enim in Canone nominatur Episcopus, Rubrica vna est, minimè ad substantialia sacrificij spectans: & quòd pro Episcopo ponatur Prælatus Religionis, leuis mutatio est, quatenus ad vnam tantùm Rubricam pertinet minimè substantiale: & tamen iuxta illum in tali mutatione peccatum mortale est, ob declarationem Pontificis, qui generalem eam obligationem pro ratione reddit, quòd scilicet Missale sit ad vnguem obseruandum: ergo stare eiusdem assertio nequit, de leui tantùm obligatione circa prædictam obseruantiam.
111
*Deinde, Peccatum mortale fatetur
Contra eumdem arguitur.
committi, si nulla Rubrica obseruetur, non autem si vna vel altera: atqui inter nullam & vnam, vel alteram, medium est, quod scilicet plures non obseruentur, sunt enim illæ multiplices; tertia inquam, aut media, aut maior eorum pars. Cùm ergo vnius tantùm, vel alterius exceptio fit, ex eo sequitur inobseruantiam plurium peccatum esse mortale: cùm additur omnimoda præteritio, quæ plurium sit, non videtur lethalis culpæ damnari: manet ergo confusa decisio, & vt non manere dicamus, neque Auctorem sibi post exiguum progressum contradicere; dicamus sanè quod èex re esse videtur, eum de vna aut altera Rubrica tantùm locutum, & id addidisse, quod omnino certum est, scilicet Rubricarum absolutam penitus violationem sine culpa mortali non stare. Quòd autem responsio omnino exacta non sit, minùs est curandum, quàm vt contradictionem in Auctore tanto adeò celerem asseramus. Dici etiam potest aliquid citato loco deesse, hæc scilicet verba: aut notabilem eorum partem, post illa: Non autem, si nullam. Quod verosimile redditur ex eo quod P. Fagundez, quem ille
P. FagundesFagundez.
sequitur, aliquam moderationem adiiciat n. 7. cit. Cap. 21. sic dicens: & ideò non peccare, communiter loquendo, mortaliter illum Sacerdotem, qui aliquam, aut aliquas earum, scienter sine caussa omitteret; modo non dimittat tantam illarum partem, vt nouum ritum in Ecclesiam introducat. Hæc ille. Est autem manifestum quòd nouus celebrandi ritus introducitur, quando notabilis ceremoniarum pars aut omittitur, aut mutatur: quia licet non sit animus introducendi illum, quoad se tamen introducit: ridiculum enim esset conari simplicem Sacerdotem, aut etiam Parochum, ritum introducere in Ecclesiam, qui ab omnibus esset obseruandus. Prædictis autem si addamus id, quod de Parochis Indorum diximus, & rationibus peculiaribus, quæ pro illorum obligatione militant, res videtur extra dubium.
112
*Dico secundò. Violatio præcepti cir
ca patenæ vsum in dandâ pace satis verosimiliter dici potest esse mortalis. Probatur. Quia patena res sacratissima est, & ita in illius vsu ordinatio debet Ecclesiæ seruari. Cùm enim ad recipiendum Christi Corpus destinata & consecrata sit; quidquid præter illum contra Ecclesiæ præceptum fit, materiam grauem concernit, vnde non debet leuis in eo tantùm lapsus iudicari. Quod vrgetur ex dictis pro Assertione præced. ex Declaratione Summi Pontificis circa nomen Antistitis: quia minus in eo videtur esse ad obligationem prædictam fundamentum; cum ibi vsus rei sacræ nullus sit, contra Ecclesiæ prohibitionem. Deinde. Quòd patena ad vsum sacrificij consecrata esse debeat, ceremonia quædam Ecclesiæ est; & tamen graue peccatum esse eam sine consecratione pro sacrificio adhiberi, omnium sententia est: licet sint qui sufficere dicant in ea celebratum esse sacrificium, quia per Corporis Christi contactum altior modus consecrationis habetur. Quòd autem ritus talis sub reatu culpæ lethalis vrgeat, ex grauitate materiæ Doctores colligunt: ergo similiter est de illius vsu dicendum, quando grauiter prohibitus deprehenditur. Circa feminas autem non videtur posse verosimiliter dubitari, quia in eo specialis indecentia reperitur, & ab vsu Ecclesiæ videtur abhorrere.
113
*Dico tertiò. Pacem feminis per Mini
strum sacrum deferri, peccatum mortale est. Probatur. Quia Concilium ait nullo modo id esse permittendum, supponens esse prorsus indecens. Quod autem Decretum hoc sub mortali obliget, ex eo ostenditur, quia materia grauis est, & non leuis momenti: & si obligatio grauis non esset, ferè inutilis redderetur. Quotus enim quisque ex sæcularibus est, qui circa venialia hæreat, cùm occasio occurrit, in quâ benemereri de feminis primariis possit, aut earum sit indignatio subeun|da? Dictum de hoc aliàs: & in genere sacrarum actionum, de quibus loquimur, hanc regulam scriptores docti constituunt ad dignoscendum quales Rubricæ obligationem grauem inducant, quales leuem: vt tunc grauis sit, quando materia est grauis; tunc leuis, quando circa leuem versatur illa materiam. Pro quo videri potest
Hieronymus Garcia suprà, num. 6. & seqq. Et pro exemplo leuium adducuntur illæ, quibus disponitur, vt signacula in Missali ante egressum èex sacristiâ suis locis accommodentur: quòd manus hoc aut illo modo in Gloriâ & Credo habeantur, &c. Atqui in casu nostro Decretum Concilij circa materiam versatur grauem. Quis enim non videat rem esse momenti non leuis vt Minister sacer fœminæ pacem non deferat? Sicut grauis prohibitio est, quâ cauetur ne fœmina in Missâ ministret, vbi haberi copia alterius Ministri potest: quandoquidem etiam eo deficiente, sunt qui negent; & satiùs esse putant vt Sacerdos ipse defectum Ministri suppleat, vel vt Missam penitus omittat: pro quo sunt Doctores, quos adducit & sequitur idem Garcia suprà, Dub. 5. numer. 4. tam enim graue videtur Ministrum sacrum ex altari ad fœminam descendere, quàm fœminam ad altare accedere, ministerium præstituram.
114
*Dico quartò. Quando Proregum vxo
res, licèt id videatur asserendum, quod num. 109. satis comprobatum manet: quia tamen sunt aliqui contrarium verosimile reputantes, & ex omissione possunt non leues turbæ in Indijs excitari sustineri id potest; non tamen in vxoribus Præsidum, aut aliorum supremorum Gubernatorum, quia pro illis nihil est, quod vsum decentem ostendat, neque pro eisdem ea faciunt, quæ pro prioribus vidimus suffragari. Sed iam cessat difficultas iuxta dicta num. 109.
115
*Dico quintò. Religiosi, etiamsi Con
cilij Limensis Decreto non teneantur, quia tamen Decretis Pontificijs subiecti sunt, circa Patenæ vsum pariter obligantur. Quod per Ministrum sacrum pax illis non deferatur, communis omnibus videtur obligatio, quia vti indecens à Concilio, non esse vllo modo permittendum, irrefragabili est testimonio pronuntiatum: vnde circa indecentiam dubium esse nequit, accedente Pontificiâ prædicti Decreti approbatione, cum alijs Concilij eiusdem, & aliunde contra receptum est illud Ecclesiæ morem: ergo non est leuis tantùm abusus, quam in eâ nimis officiosa actione committunt.
116
*Dico sextò. Grauiter peccant Indo
rum Parochi, qui pro sacris officijs puellas cantatrices adhibent, quæ cum cantoribus alijs in choro decantent. Ratio videtur manifesta: quia id contra morem Ecclesiæ est, & singularem habet indecentiam, atque reciprocæ incontinentiæ periculum. Neque ex Monialibus sumi argumentum potest: illis enim propter statum adeò sacrum id conceditur, neque viris intermixtæ sunt. Excusationem ex eo habere Parochi nequeunt quòd viris careant, qui ministerio Chori inseruire possint; melius enim erit ministerio tali carere, quàm illud inducere, vbi tot damnabiles circumstantiæ reperiuntur. Timebat D. Augustinus in cantu Ecclesiastico periculum sensibilis voluptatis ex vocum suauitate, vt ipse eleganter prosequitur Lib. 10. Confeßionum, Cap. 33. vbi hæc post alia habet: Ita fluctuo inter periculum
voluptatis, & experimentum salubritatis, magisque adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in Ecclesiâ: vt per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. Tamen cùm mihi accidit, vt me ampliùs cantus, quàm res, quæ canitur, moueat, pœnaliter me peccare confiteor, & tunc mallem non audire cantantem. Sic ille. Cùm ergo ita in Ecclesiâ canendum sit, vt infirmiores animi in affectum pietatis assurgant, in quo periculum illud sensibilis est timendus excessus: quid iam fuerit, vbi puellæ cantant, ex quarum cantu nihil ad pietatem spectans sperari potest, sed maiora pericula pertimeri. Erunt fortè qui hoc velint defendere; sed videndum quo illi fundamento moueantur; & erit profectò non solidum: vnde Episcopi
graui debent absurditatem istam edicto prohibere, iuxta id, quod Concilium Tridentinum eisdem præcipit Seßione 22. in Decreto de obseruandis & vitandis in celebratione Missæ: illa enim verbis eiusdem comprehensa, dum ait: Hæc igitur
Conc,. Trid.
omnia, quæ summatim enumerata sunt, omnibus locorum Ordinarijs ita proponuntur, vt non solùm ea ipsa, sed quæcumque alia huc pertinere visa fuerint, ipsi pro datâ sibi à sacrosancta Synodo potestate, ac etiam vt Delegati Sedis Apostolicæ, prohibeant, mandent, corrigant, statuant, &c. Et pro Indicis Parochis hæc satis, vt iam ad Religiosos veniamus.

Loading...