*Si autem Pœnitens in bonâ fide fit, &
ex manifestatione peccatum graue in retentione
seruitii verosimiliter timeatur, poterit dissimulare
Confessarius, juxta valde receptam doctrinam,
pro quâ P. Palaus
suprà num 7. plures adducit,
quos & ipse sequitur, sicut & Portel
n. 1.
& seqq.
& circa quam sic loquitur Eligius Bassæus in
Floribus Theologiæ Moralis
ver. Confessarius 4.
num. 18. Quòd scilicet cùm nulla ex monitione
speratur vtilitas, & ignorantia inuincibilis est, siue
facti siue iuris diuini, naturalis aut humani, non
tenetur Confessarius docere, vel monere: immò
tenetur in hoc casu tacere propter inconuenientia, quæ inde sequerentur. Et hoc verum, quamuis per ignorantiam peccatum illud sit in detrimentum proximi. Ratio est, quia nulli laqueum
debemus iniicere: sed admonere in hoc euentu
nihil aliud esset quàm laqueum & offendiculum
apponere: nam constitutus in statu bonæ Fidei,
Confessarii monitione in malo & periculoso
versabitur. Vnde cauere debet Confessarius ne
plus respondeat quàm à Pœnitente interrogatur
:
ad summum contentus sit ipse Confessarius interrogare Pœnitentem, nihilnè sit, quod animum
eius grauet, aut conscientiam scrupulosam reddat
: quo pacto intelliget an culpatâ ignorantiâ
laboret. Sic Bassæus, pro quo & videndus P.
Escobar de
MandozaMendoza Tomo 2.
Theolog. moral. lib.
16.
num. 630. Et quod de Confessario dictum
est, de Prædicatore pariter asserendum. Si enim
in aliquod veniat oppidum, in quo tale aliquid
receptum vsu perspiciat, & ex admonitione id
timeat, quod diximus, debet ab admonitione
temperare; cùm præsertim monitiones huiusmodigrauia soleant incommoda suscitare. Vnde cùm
Augustæ contractus quidam vsurarius inualuisset, quem tamen defendebant ciues, consultus
Gregorius XIII. iniquum esse respondit, neque
absoluendos, qui ab eo non abstinerent: sed neque in suggestrâ, neque in cathedrâ eam rem tractandam, ne daretur turbis occasio. Sic P. Sacchinus
Parte 4.
Historiæ Societatis lib. 3.
n. 121.