*At dices Conquisitorum iam nullum
superesse, ad quem possit remuneratio peruenire. Verùm etsi illi non sint, sunt tamen nati natorum, & qui nascentur ab illis: in quibus oportet parentum merita compensari. Beneficium
equidem collatum filio ad patrem spectat, quod
iste pluris æstimare solet, quàm si ad propriam
illius personam deueniret: pro quo Seneca
lib.
5.
de beneficijs cap. 19. vbi sic loquentem inducit:
Etiamnùm, cùm filium tuum seruaui, ad genua pro
cumbis, dijs vota soluis, tamquàm ipse seruatus. Illæ
voces exeunt tibi:
nihil interest mea, an me seruaueris:
duos seruasti;
immò me magis. Hæc ille
: iuxta quæ
parentum remuneratio est, quæ erga filios exercetur; qui licèt patrem amiserint, naturæ principium, in alterius patris curam venire debent,
qui eorum amoliatur incommoda, & opportunis subuentionibus tueatur. Et talis profectò
Christianus Princeps, & Christianorum maximus, de quo agimus
: cui veriùs, quod Theodorici nomine à Cassiodoro dictum, venit adaptandum. Sic enim
lib. 4. 42. scribit ille:
Benè principalis clementia suscipit, quos pietas paterna destituit:
quia sub parente publico, genitoris minimè sentiri debet
amißio. Ad nos siquidem recurrit infantia destituta,
quibus vniuersorum hominum proficiunt incrementa.
Sic ille, qui de senatorum filiis loquebatur. Cuius adnotanda ratio, quòd scilicet vniuersorum
|
hominum incrementa, ad profectum Principum
spectant. Id quod in causâ præsenti videtur præcipuum locum habere, quando de remuneratione eorum agimus, quorum laboribus incrementa Regibus nostris ingentia profecerunt, dum
noui mundi facti domini, & immensis locupletati diuitiis, ac diuersarum gentium subiectione
amplissimè decorati. Neque de his opus est addidisse complura: qui enim benemeritos se
sciunt, suam agent causam; & Regia pietas semper est ad talium voces exprompta, si
èex proximo
audiantur. Quod tamen non licet omnibus: vnde oportet vt Indiarum Gubernatoribus cura
ista seriò & sæpiùs inculcetur. Ex dictis autem
constat non esse audiendum Fr. Ioannem de
Silua in Animaduersionibus ad Regem nostrum
Philippum Tertium pro gubernatione Indiarum
Fol. 32.
pag. 1. vbi contendit neque Conquisitoribus, neque eorum successoribus remunerationem deberi, ob crudelitatem ipsorum, & Conquistæ qualitatem. De labore enim vtiliter impenso constat, & quod inhumanum in conquistâ
asseritur, nulli in speciali, de cuius meritis aliàs
constat, poterit imputari.